De pronuntiatione linguae gallicae (Claudius a Sancto Vinculo)/Capitulum XL

E Wikisource


Quomodo, je, &, moy, inter se differant, ac, tu, &, toy.


NVllam inuenies in, je, &, moy, significati diuersitatem, sed tantùm constructionis : je, siquidem semper cum verbo : moy, verò absolutè ponitur : vt, mais͓ moy, je vous͓ di &c. sed ego, ego vobis dico : tum si dicam, qui veul͓t͓ boire ? quis vult bibere ? Respondebis, moy, ego : non, je : nisi fortè totum membrum repetere velles, quod molestum esset, vt cùm dico, qui veul͓t͓ boire ? tum si respondes, je veux͓ boire : qui a fait͓ cela ? j’ay fait͓ cela. Sed malè quadrat : dicimus tamen aliquando, moy, je veux͓ boire, ego, ego volo bibere : tu, &, toy, sunt eiusdem prædicamenti : vt, mais͓ moy, quand tu pries &c. tu verò, cùm tu oras : qui rit ? quis ridet ? toy, aut, c’es͓t toy, tu ille es : ideo cùm dico, qui boit ? caue dicas, tu, aut, c’es͓t tu : sed dices, toy.

Dicimus tamen, toy et͓ moy, aut, luy et͓ moy souperons ensemble, tu egoque, vel, ille egoque simul cœnabimus : vbi notabis nos [85] (modestiæ gratia) non solere nosipsos alijs anteponere : quod si fiat, id arrogantiæ nonnulli ascribi volunt : ita vt frequentiùs hæc audias, vous et͓ moy allons aux champ̽s, tu & ego ibimus rus : luy et͓ moy irons͓ dis͓né dehors, ille egoque foris pransis sumus. At si contingat vt vel infimum, vel nobis subditum, aut (iocosè) familiarem, aut certè irati minùs amicè aliquem alloquamur, sic : toy et͓ moy ferons cela, tu egoque hoc faciemus : je ne me soucie de toy, ni de tès͓ richesses, neque te, neque tuas curo diuitias : tu as͓ menti, tu mentiris : c’es͓t toy qui as͓ menti, et͓ non pas͓ moy, tu ipse es qui mentitus sis, non autem ego.

[ Muscouitæ in suo loquendi modo Latinos sequuntur. ]

Quod reliquum est, imitamur Italos, Hispanos cæterosque huius hemispherij nostri incolas, qui vni loquentes, pluralitate tamen vtamur : vous͓ es͓tes le bien venu, vos bene venistis : vous es͓tes vn h͓ome de bien, vos estis probus homo : in qua loquendi formula, Muscouitæ non nos, sed Latinos sequuntur : quorum legatus cùm in Anglia sua fungeretur legatione, per interpretem Serenissimam Reginam alloqui per, tu, &, toy, non est veritus : etsi cùm ab eius præsentia discederet, tergum vertere magnæ duceret religioni. In quo loquendi genere cum Erasmo imprimis [96] cuperem, vt non solùm in latina, sed & materna lingua (simplicitatem illam sequuti) tantam religionem scrupulosis illis ac nimis superstitiosis omnino relinqueremus. Quod si fieret, magnifica dominatio vestra : vos bene dixistis domine mi : ac tot monstrosæ loquendi formulæ, cum magnificentissimis Italorum titulis postliminio verterentur.