De pronuntiatione linguae gallicae (Claudius a Sancto Vinculo)/Epistula

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


SERENISSIMÆ ANGLORVM REGINÆ ELIZABETHÆ,
CLAVDIVS A SANCTO VINCVLO MOLINENSIS BORBONIORVM
perpetuam optat fœlicitatem.


[3] MVlti, Reginarum doctissima, & illi quidem linguæ gallicæ studiosi, de eiusdem cùm difficili pronuntiatione, tum ardua lectione apud viros doctos huc vsque sunt conquesti. Atque ideo non pauci, vt illorum desiderio satisfacerent, varias grammaticas, varijs rationibus instructas ædiderunt : ex quibus, cùm nonnulli antiquam illam orthographiam retinere, alij verò totam immutare [4] conarentur : factum est, vt tam diuersa docendi methodo, gallicæ linguæ non minimas tenebras offuderint : idque nostra legendo facilè cuique satis apparebit. Sed nos, opinor, tam diuersas illas opiniones aptè satis composuimus, cùm propter regulas ad natiuam pronuntiationem excogitatas ; tum maximè propter caracterem à me & inuentum, & nunquam antea vel visum, vel auditum. Quo quidem tamen, ego adeo modestè commodéque sum vsus, vt ab antiqua, communíque ratione non omnino discederem : sed vtrísque potiùs, & antiquitati fauentibus, & nouitati studentibus magna ex parte satisfacerem. Nos enim ex antiquitate literas illas scribendas existimamus, quæ faciunt ad orthographiam, & quantitatem : nec tamen plenè ruditérque pronunciandas [5] ostendimus : & ea ratione subscriptis punctis vel caracteribus illas annotauimus, vt assuescat lector & hiulcum sonum, & rudem pronuntiationem effugere : quæ est neotericorum ratio præcipua cur delendas esse, nec omnino scribendas contendant. Sed his nostris libris, vtrisque satis abundè responsum arbitror. Quod quidem opus, cùm multis de causis, tum duabus potissimum ausus sum tuæ Maiestati dedicare. Primùm, quia cum nouum sit, nouis etiam rationibus innitatur : deinde, quia cùm tu nuper Levvishamiæ rusticareris, & me humaniter ad tuum colloquium admisisses, adeo quidem propriè tu, ritéque gallicè loqui mihi visa es, vt non intelligam quis de hoc meo labore possit meliùs quàm tua Maiestas iudicare : [6] opus, fateor, & exiguum, & regia tua prudentia non satis dignum. Verùm tu, spero, illud eo animo recipies, quo Alexander ille Magnus & Herculem in socium admisit ; & Corinthiorum beneuolentiam gratam habuit. Nam Corinthij cùm Alexandrum per legatos ciuem corinthium nominassent, atque princeps tantus rei nouitate motus officij genus spernere videretur ; legati statim subiunxerunt : Herculem vnum, & eum solum eo honore, quantumuis exiguo, fuisse decoratum. Quo responso factum est, vt cùm doni raritatem, tum Corinthiorum erga se beneuolentiam Rex admiratus ; & Herculem in socium, & oblatum munus admittere non dubitarit. Non tanti scilicet faciens vel Corinthiorum officium, vel munus ; [7] quanti existimabat se Herculem alium nominari. Sic & tu, spero, licet munus agnoscas & exiguum, & tanto tuo iudicio prorsus indignum ; non tamen molestè, credo, feres quòd inter ætatis nostræ viros omnes doctissimos te non solum annumerauerim, sed primam etiam constituerim. Et certè si tua Maiestas vel tantillum nostris his conatibus fauerit, video iam vniuersis (ad quos huius linguæ fama penetrarit) gratissimum futurum, quòd tuo nutu tantum emolumenti ad eos transmissum peruenerit ; omnésque, scio, vno consensu meum consilium probabunt, qui talem iudicem præ cæteris delegerim.

Faxit Deus Optimus Maximus vt fœlicissimum hoc tuum imperium,
amicis, quidem, & subditis iucundissimum ; [8] inimicis maximè
formidolosum ; exteris nationibus imprimis admirandum :
ad multos vsque annos protrahatur.


[ t. v. ]