Jump to content

De pudicitia

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De pudicitia
Saeculo II

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus II

Tertul.DePud 2 Tertullianus150-230 Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

ARGUMENTUM.

I. Pudicitiae amore Tertullianus in haeresim lapsus, libro hoc errorem Montani prosecutus de non recipiendis poenitentibus, saltem moechis et fornicatoribus; laude pudicitiae praemissa, idipsum hujus libri argumentum paucis indicat (fassus, se retro, nempe cum librum de Poenitentia scriberet, alterius fuisse sententiae); maxime cum culmen criminum teneant moechia et fornicatio.

II. Atque imprimis, Scripturis Scripturas opponens, inde colligere nititur, delicta quaedam esse remissibilia, alia irremissibilia. III. Non tamen propterea negligendam prorsus delictorum quorumdam poenitentiam. IV. Jam vero postquam docuit, moechiae et fornicationis nomine se comprehendere omnia libidinum delicta, V. Moechiam idololatriae et homicidio comparari, ex Scripturis ostendit. VI. Etsi vero in veteri Testamento exstent exempla veniae pro moechis, inveniri etiam judicii; et aliam esse novi Testamenti rationem. VII. Deinceps late disputat de parabola ovis et drachmae perditae. VIII. IX. Item de duorum filiorum parabola. X. Poenitentiam enim etiam ethnicis competere. XI. Exinde et facta Domini peccatoribus edita describit. XII. Certe ab Apostolis cum idololatria et homicidio fornicationem interdici. XIII. XIV. Porro et veniam fornicatori corinthio ab Apostolo concessam examinat. XV. XVI. Afferens tam secundae quam prioris ad Corinthios Epistolae locos adversus fornicatores. XVII. Item et similes aliarum apostoli Pauli Epistolarum sententias. XVIII. Etiam tales, tum illius, tum veteris Testamenti, quae communionem ecclesiasticam moechis adimunt. XIX. Similes quoque locos, ex Joannis apostoli et Apocalypsi, et Epistola. XX. Ex Epistola deinde ad Hebraeos olim (sententia ipsius) Barnabae titulo, et Levitico, quasdam Scripturas affert, quamquam frustra pro suo instituto. XXI. Atqui, non negans Apostolis competisse potestatem remittendi peccata, et proinde etiam Ecclesiae, id suae Ecclesiae spirituali frustra arrogat. XXII. Denique agit contra veniam criminum et pacem, quam martyres quidam moechis donabant, negatoribus negabant.

PAM. CAPUT PRIMUM.

Pudicitia flos morum, honor corporum, decor sexuum, integritas sanguinis, fides generis, fundamentum sanctitatis, praejudicium omnis bonae mentis; quamquam rara, nec facile perfecta, vixque perpetua; tamen aliquatenus in saeculo morabitur, si natura praestruxerit, si disciplina persuaserit, censura compresserit. Siquidem omne animi bonum aut nascitur, aut eruditur, aut cogitur. Sed ut mala magis vincunt, quod ultimorum temporum ratio est; bona jam nec nasci licet, ita corrupta sunt semina: nec erudiri, ita deserta sunt studia; nec cogi, ita exarmata sunt jura. Denique, de qua incipimus, cousque jam exolevit, ut non ejuratio, sed moderatio libidinum pudicitia credatur; isque satis castus habeatur, qui minus castus fuerit. Sed viderit saeculi pudicitia cum saeculo ipso, cum suo ingenio si nascebatur, cum suo studio si erudiebatur, cum suo servitio si cogebatur; nisi quod infelicior etiam, si stetisset, ut infuctuosa, quae non apud Deum egisset. Malim nullum bonum, quam vanum. Quid prodest esse, quod esse non prodest? Nostrorum bonorum status jam exigitur, christianae pudicitiae ratio concutitur: quae omnia de coelo trahit, et naturam per lavacrum regenerationis, et disciplinam per instrumentum praedicationis, et censuram per judicia ex utroque Testamento, et coacta constantius ex metu et voto aeterni ignis et regni. Adversus hanc nonne dissimulare potuissem? Audio etiam edictum esse propositum, et quidem peremptorium, Pontifex scilicet maximus, quod est Episcopus Episcoporum, edicit: « Ego et moechia et fornicationis delicta, poenitentia functis dimitto. » O edictum, cui adscribi non poterit, Bonum factum! Et ubi proponetur liberalitas ista? Ibidem, opinor, in ipsis libidinum januis, sub ipsis libidinum titulis. Illic ejusmodi poenitentia promulganda est, ubi delinquentia ipsa versabitur; illic legenda est venia, quo cum spe ejus intrabitur. Sed hoc in Ecclesia legitur, et in Ecclesia pronuntiatur, et virgo est? Absit, absit a sponsa Christi tale praeconium. Illa quae vera est, quae pudica, quae sancta, carebit etiam aurium maculis. Non habet quibus hoc repromittat; et si habuerit, non repromittit: quoniam et terrenum Dei templum citius spelunca latronum, (Matth. XXI, 13), appellari potuit a Domino, quam moechorum et fornicatorum. Erit igitur et hic adversus Psychicos titulus, adversus meae quoque sententiae retro penes illos societatem, quo magis hoc mihi in notam levitatis objectent. Nunquam societatis repudium delicti praejudicium est, quasi non facilius sit errare cum pluribus, quando veritas cum paucis ametur. Atenim me non magis dedecorabit utilis levitas, quam ornarit nocens. Non suffundor errore quo carui, quia caruisse delector, quia meliorem me et pudiciorem recognosco. Nemo proficiens erubescit. Habet et in Christo scientia aetates suas, per quas devolutus est et Apostolus. Cum parvulus, inquit, essem, tanquam parvulus loquebar, tanquam parvulus sapiebam: at ubi vir sum factus, ea quae parvuli fuerant, evacuavi (I Cor. XIII, 11). Adeo divertit a sententiis pristinis, nec idcirco deliquit, quod aemulator factus est, non paternarum traditionum (Gal. I, 14), sed christianarum; optans etiam ut praeciderentur qui circumcisionem detinendam suadebant (Gal. V, 11, 12). Atque utinam et isti qui meram et veram integritatem carnis obtruncant, amputantes non summam superficiem, sed intimam effigiem pudoris ipsius, cum moechis et fornicatoribus veniam pollicentur adversus principalem christiani nominis disciplinam, quam ipsum quoque saeculum usque adeo testatur, ut, si quando, eam in foeminis nostris inquinamentis potius carnis quam tormentis punire contendat, id volens eripere quod vitae anteponant! Sed jam haec gloria extinguitur, et quidem per eos quos tanto constantius oportuerat ejusmodi maculis nullam subscribere veniam, quanto propterea quotiens volunt, nubunt, ne moechiae et fornicationi succidere cogantur: quoniam melius est nubere quam uri (I Cor. VII, 9). Nimirum, propter continentiam incontinentia necessaria est, incendium ignibus exstinguetur. Cur ergo et crimina postmodum indulgent poenitentiae nomine, quorum remedia praestituunt multinubentiae jure? Nam et remedia vacabunt, cum crimina indulgentur; et crimina manebunt, si remedia vacabunt. Itaque utrobique de sollicitudine et negligentia ludunt, praecavendo vanissime quibus parcunt, et parcendo ineptissime quibus praecaverunt; cum aut praecavendum non sit, ubi parcitur; aut parcendum non sit, ubi praecavetur. Praecavent enim, quasi nolint admitti tale quid; indulgent autem, quasi velint admitti; quando si admitti nolint, non debeant indulgere; si indulgere velint, non debeant praecavere. Nec enim moechia et fornicatio de modicis et de maximis delictis deputabuntur, ut utrumque competat, et sollicitudo quae praecavet, et securitas quae indulget. Sed cum ea sint quae culmen criminum teneant, non capit et indulgeri quasi modica, et praecaveri quasi maxima. Nobis autem maxima aut summa sic quoque praecaventur, dum nec secundas quidem post fidem nuptias permittitur nosse, nuptialibus et dotalibus si forte tabulis a moechiae et fornicationis opere diversas. Et ideo durissime nos infamantes Paracletum disciplinae enormitate digamos foris sistimus, eumdem limitem liminis moechis quoque et fornicatoribus figimus, jejunas pacis lacrymas profusuris, nec amplius ab Ecclesia quam publicationem dedecoris relaturis.

CAPUT II.

Caeterum, Deus, inquiunt, bonus et optimus, et misericors et miserator (Psal. CXI, 4), et misericordiae plurimus (Joel II, 13), quam omni sacrificio anteponit (I Reg. XV, 22; Ose. VI, 6; Matth. IX, 13, XII, 7) ; non tanti ducens peccatoris mortem, quam poenitentiam (Ezech. XVIII, 23, 32, XXIII, 11), salvificator omnium hominum, et maxime fidelium (I Tim. IV, 10). Itaque et filios Dei misericordes et pacificos esse oportebit (Matth. V, 9, 7), donantes invicem, sicut et Christus donavit nobis (Coloss. III, 13); non judicantes, ne judicemur (Matth. VII, 1). Domino enim suo stat quis vel cadit: tu quis es, ut servum judices alienum? (Rom. XIV, 4). Dimitte, et dimittetur tibi (Luc. VI, 37) Talia et tanta futilia eorum quibus et Deo adulantur, et sibi lenocinantur, effoeminantia magis quam vigorantia disciplinam, quantis et nos et contrariis possumus repercutere, quae et Dei severitatem intentent, et nostram constantiam provocent? Quia, etsi bonus natura Deus, tamen et justus (Psal. VII, 12). Ex causa enim, sicut sanare novit, ita et caedere (Deut. XXXII, 39); faciens pacem, sed et condens mala (Is. XLV, 7), poenitentiam malens (Ezech. XVIII, 23, 32), sed et Hieremiae mandans, ne pro populo peccatore deprecaretur: Quoniam si jejunaverint, inquit, non exaudiam obsecrationem eorum; et rursus: Et tu ne adoraveris pro populo, et ne postulaveris pro his in prece et oratione, quoniam non exaudiam in tempore quo invocaverint me, in tempore afflictionis suae (Jer. VII, 16, XI, 14, XIV, 11, 12). Et adhuc supra, idem misericordiae praelator quam sacrificii: Et tu ne adoraveris pro populo isto; et, Ne postulaveris misericordiam consequi eos. Et, Ne accesseris pro his ad me, quoniam non exaudiam utique misericordiam postulantes (Ibid.), utique ex poenitentia flentes et jejunantes, et adflictationem suam offerentes Deo. Deus enim zelotes (Exod. X, 5, XXXIV, 14), et qui naso non deridetur (Galat. VI, 7), adulantiam scilicet boni ati ejus. Et qui licet patiens (Psal. VII, 12), tamen per Esaiam comminetur patientiae finem: Tacui, numquid et semper tacebo, et sustinebo? quievi, velut parturiens; exsurgam, et arescere faciam (Isa. XLII, 14, 15). Ignis enim praecedet ante faciem ipsius, et exuret inimicos ejus (Psal. XCVI, 3), non solum corpus, verum et animas occidens in gehennam (Matth. X, 28). Caeterum, judicantibus quomodo Dominus comminetur, ipse demonstrat: Quo enim judicio judicaveritis, judicabitur de vobis (Matth. VII, 2). Ita non prohibuit judicare, sed docuit. Unde et Apostolus judicat, et quidem in causa fornicationis, dedendum ejusmodi hominem Satanae in interitum carnis (I Cor. V, 5), increpans etiam quod fratres non apud sanctos judicarentur (I Cor. VI, 1, sqq.). Adjiciens enim inquit: Ut quid mihi eos qui foris sunt, judicare? (I Cor. V, 12.) Dimittis autem, ut dimittatur tibi a Deo (Luc. VI, 37). Delicta mundantur, quae quis in fratrem, non Deum admiserit. Debitoribus denique dimissuros nos in oratione profitemur (Matth. VI, 12). Sed non decet ultra de auctoritate Scripturarum ejusmodi funem contentiosum alterno ductu in diversa distendere, ut haec restringere fraenos disciplinae, illa laxare videantur, quasi incertae, et poenitentiae subsidium illa prosternere per lenitatem, haec negare per austeritatem. Porro et auctoritas Scripturae in suis terminis stabit sine alterutra oppositione, si et poenitentiae subsidium suis conditionibus determinatur sine passiva concessione, et ipsae prius causae ejus distinguantur sine confusa propositione. Causa poenitentiae delicta condicimus. Haec dividimus in duos exitus: alia erunt remissibilia, alia irremissibilia; secundum quod nemini dubium est, alia castigationem mereri, alia damnationem. Omne delictum aut venia expungit, aut poena: venia, ex castigatione; poena, ex damtione. De ista differentia jam et quasdam praemisimus altercationes Scripturarum, hinc retinentium, hinc dimittentium delicta. Sed et Joannes docebit: Si quis scit fratrem suum delinquere delictum non ad mortem, postulabit, et dabitur vita ei (I Joh. V, 16); quia non ad mortem delinquit: hoc erit remissibile. Est delictum ad mortem: non pro illo dico ut quis postulet (Ibid.): hoc erit irremissibile. Ita, ubi est conditio vel ratio postulationis, illic etiam remissionis: ubi nec postulationis, ibi aeque nec remissionis. Secundum hanc differentiam delictorum, poenitentiae quoque conditio discriminatur. Alia erit quae veniam consequi possit, in delicto scilicet remissibili; alia quae consequi nullo modo possit, in delicto scilicet irremissibili. Et superest specialiter de moechiae et fornicationis statu examinare, in quam delictorum partem debeant redigi.

CAPUT III.

Sed prius decidam intercedentem ex diverso responsionem ad eam poenitentiae speciem, quam cummaxime definimus venia carere. Si enim, inquiunt, aliqua poenitentia caret venia, jam nec in totum agenda tibi est. Nihil enim agendum est frustra. Porro frustra agetur poenitentia, si caret venia. Omnis autem poenitentia agenda est. Ergo omnis veniam consequatur, ne frustra agatur; quia non erit agenda, si frustra agitur. Porro, frustra agetur, si venia carebit. Merito utique ita opponunt, quoniam hujus quoque poenitentiae fructum, id est veniam, in sua potestate usurpaverunt. Quantum enim ad illos a quibus pacem humanam consequitur; quantum autem ad nos, qui solum Dominum meminimus delicta concedere et utique mortalia, non frustra agetur. Ad Dominum enim remissa et illi exinde prostrata, hoc ipso magis operabitur veniam, quod eam a solo Deo exorat, quod delicto suo humanam pacem sufficere non credit, quod Ecclesiae mavult erubescere quam communicare. Adsistit enim pro foribus ejus, et de notae suae exemplo caeteros admonet, et lacrymas fratrum sibi quoque advocat, et redit plus utique negotiata, compassionem scilicet quam communicationem. Et si pacem hic non metit, apud Dominum seminat: nec amittit, sed praeparat fructum: non vacabit ab emolumento, si non vacaverit ab officio. Ita nec poenitentia hujusmodi vana, nec disciplina ejusmodi dura est. Deum ambae honorant; illa nihil sibi blandiendo facilius impetrabit, ista nihil sibi adsumendo plenius adjuvabit.

CAPUT IV.

Possumus igitur, demandata poenitentiae distinctione, ad ipsorum jam delictorum regredi censum, an ea sint quae veniam ab omnibus consequi possint. In primis, quod moechiam et fornicationem nominamus, usus expostulat: habet et fides quorumdam nominum familiaritatem; ita in omni opusculo usum custodimus. Caeterum, si adulterium et si stuprum dixero, unum erit contaminatae carnis elogium. Nec enim interest nuptam alienam an viduam quis incurset, dum non suam foeminam: sicut nec locis refert, in cubiculis an in curribus pudicitia trucidetur. Omne homicidium extra sylvam latrocinium est: ita et ubicumque, vel in quamcumque semetipsum adulterat et stuprat. qui aliter quam nuptiis utitur. Ideo penes nos occultae quoque conjunctiones, id est non prius apud Ecclesiam professae juxta moechiam et fornicationem judicari periclitantur. Nec inde consertae obtentu matrimonii crimen eludant. Reliquas autem libidinum furias impias et in corpora et in sexus ultra jura naturae non modo limine, verum omni Ecclesiae tecto submovemus; quia non sunt delicta, sed monstra.

CAPUT V.

Ergo moechia, quod etiam fornicationis est res, secundum opus criminis quanti aestimanda sit sceleris prima lex Dei praesto est. Siquidem post interdictam alienorum deorum superstitionem, ipsorumque idolorum fabricationem; post commendatam sabbati venerationem; post imperatam in parentes secundam a Deo religionem, nullum aliud in talibus titulis firmandis monendisque substruxit praeceptum, quam: Non moechaberis (Exod. XX, 14). Post spiritalem enim castitatem sanctitatemque, corporalis sequebatur integritas. Et hanc itaque munivit, hostem statim ejus prohibendo moechiam. Quale delictum jam intellige, cujus cohibitionem post idololatriae ordinavit. Nihil secundum longinquat a primo; nihil tam proximum primo, quam secundum: quod fit ex primo aliud, quodammodo primum est. Itaque moechia adfinis idololatriae; nam et idololatria moechiae nomine et fornicationis saepe populo exprobrata (Jer. III, 1, sq.; Ezech. XVI, 15, sq), etiam sorte conjungetur illi, sicut et serie; etiam damnatione cohaerebit illi, sicut et dispositione. Eo amplius praemittens: Non moechaberis; adjungit: Non occides: oneravit utique moechiam, quam homicidio anteponit. In prima itaque fronte sanctissimae legis, in primis titulis coelestis edicti, principalium utique delictorum proscriptione signata, de loco modum, de ordine statum, de confinio meritum cujusque dignoscas. Est et mali dignitas, quod in summo aut in medio pessimorum collocatur. Pompam quamdam atque suggestum adspicio moechiae, hinc ducatum idololatriae antecedentis, hinc comitatum homicidii insequentis. Inter duos apices facinorum eminentissimos sine dubio digna consedit, et per medium eorum, quasi vacantem locum pari criminis auctoritate complevit. Quis eam talibus lateribus inclusam, talibus costis circumfultam, a cohaerentium corpore divellet de vicinorum criminum nexu, de propinquorum scelerum complexu, ut solam eam secernat ad poenitentiae fructum? Nonne hinc idololatria, inde homicidium, detinebunt? et si qua vox fuerit, reclamabunt: Noster hic cuneus est, nostra compago? Ab idololatria metamur, illa distinguente conjungimur, illi de medio emicanti adunamur; concorporavit nos Scriptura divina, literae ipsae glutina nostra sunt, jam nec ipsa sine nobis potest. Ego quidem Idololatria saepissime moechiae occasionem subministro. Sciunt luci mei et mei montes, et vivae aquae, ipsaque in urbibus templa, quantum evertendae pudicitiae procuremus. Ego quoque Homicidium nonnunquam moechiae elaboro. Ut tragoedias omittam sciunt hodie venenarii, sciunt magi, quot pellicatus ulciscar quot rivalitates defendam, quot custodes, quot delatores, quot conscios auferam. Sciunt etiam obstetrices, quot adulteri conceptus trucidentur. Etiam apud Christianos non est moechia sine nobis: ibidem sunt idololatriae, ubi immundi spiritus res est; ibidem est et homicidium, ubi homo, cum inquinatur, occiditur. Igitur, aut nec illis, aut etiam nobis poenitentiae subsidia convenient. Aut detinemus eam, aut sequimur. Haec ipsae res loquuntur. Si res voce deficiunt, adsistit idololatres, adsistit homicida, in medio eorum adsistit et moechus, pariter de poenitentiae officio sedent, in sacco et cinere inhorrescunt, eodem flatu gemiscunt, eisdem precibus ambiunt, eisdem genibus exorant, eamdem invocant matrem. Quid agis, mollissima et humanissima disciplina? aut omnibus eis hoc esse debebis: beati enim pacifici (Matth. V, 6); aut, si non omnibus, nostra esse. Idololatram quidem et homicidam semel damnas, moechum vero de medio excipis, idololatriae successorem, homicidae antecessorem, utriusque collegam? Personae acceptatio est, miserabiliores poenitentias reliquisti.

CAPUT VI.

Plane, si ostendas de quibus patrociniis exemplorum, praeceptorumque coelestium, soli moechiae, et in ea fornicationi quoque, januam poenitentiae expandas, ad hanc jam lineam dimicabit nostra congressio. Praescribam tamen tibi formam necesse est, ne ad vetera manum emittas, ne in terga respicias. Vetera enim transierunt, secundum Esaiam (Isa. XLIII, 18, 19), et nova est jam novatio secundum Hieremiam (Jer. IV, 3); et obliti posteriorum, in priora porrigimur, secundum Apostolum (Philip. III, 13); et Lex et Prophetae usque ad Joannem, secundum Dominum (Matth. XI, 13): nam, et si cum maxime a lege coepimus demonstrando moechiam, merito ab eo statu legis, quem Christus non dissolvit, sed implevit (Matth. V, 17). Onera enim legis usque ad Joannem, non remedia; operum juga rejecta sunt, non disciplinarum: libertas in Christo non fecit innocentiae injuriam. Manet lex tota pietatis, sanctitatis, humanitatis, veritatis, castitatis, justitiae, misericordiae, benevolentiae, pudicitiae. In qua lege beatus vir qui meditabitur die ac nocte (Psal. I, 1). De qua idem David rursus: Lex Domini invituperabilis, convertens animas; jura Domini directa, oblectantia corda; praeceptum Domini longe lucens, inluminans oculos (Psal. XVIII, 8 et sqq.). Sic et Apostolus: Itaque lex quidem sancta est, et praeceptum sanctum et optimum; (Rom. VIII, 12), utique, Non moechaberis (Ex. XX, 14). Sed et supra, Legem ergo evacuamus per fidem? Absit, sed legem sistimus (Rom. III, 31), scilicet in his quae et nunc novo Testamento interdicta etiam cumulatiore praecepto prohibentur. Pro Non moechaberis: Qui viderit ad concupiscentiam, jam maechatus est in corde suo (Matth. V, 27, 28); et pro Non occides: Qui dixerit fratri suo racha, reus erit gehennae (Id. XXII). Quaere an salva sit lex non moechandi, cui accessit nec concupiscendi. Caeterum, si qua vobis exempla in sinum plaudent, non opponentur huic quam defendimus disciplinae. Frustra enim lex suprastructa est, origines quoque delictorum, id est concupiscentias et voluntates, non minus quam facta condemnans, si ideo hodie concedetur moechiae venia, quia et aliquando concessa est. Cur emolumento hodie pleniore disciplina coercetur, nisi ut majore forsitan lenocinio tuo indulgeatur? Dabis ergo et idololatriae et omni apostatae veniam, quia et populum ipsum totiens reum istorum, totiens invenimus retro restitutum (Judic. III, sqq.). Communicabis et homicidae; quia et Nabothae sanguinem Achab deprecatione delevit (III Reg. XXI, 29); David Uriae caedem, tum caussam ejus moechiam confessione purgavit (II Reg. XII, 13). Jam et incesta donabis, propter Loth (Gen. XIX, 33, 35); et fornicationes cum incesto, propter Judam (Gen. XXXVIII, 18), et turpes de prostitutione nuptias, propter Osee (Ose. I, 2, 3), et non tantum frequentatas, verum et semel plures propter patres nostros (Gen. XVI, 3, 4; XXIX, XXX). Utique enim dignum est peraequari nunc quoque gratiam circa omnia retro indulta, si de pristino aliquo exemplo venia moechiae vindicatur. Habemus quidem et nos ejusdem vetustatis exempla pro sententia nostra, non modo non indulti, verum etiam repraesentati judicii fornicationis (Gen. XIX, 24, 28). Et utique sufficit tantum numerum viginti quatuor millium populi fornicantis in filias Moab una plaga ruisse (Num. XXV, 1, sqq.). Sed malo in gloriam Christi a Christo deducere disciplinam. Habuerint pristina tempora omnis impudicitiae, si volunt Psychici, etiam potestatem; luserit ante Christum caro, imo perierit antequam a Domino suo requisita est; nondum erat digna dono salutis, nondum apta officio sanctitatis. Adhuc in Adam deputabatur cum suo vitio, facile quod speciosum viderat concupiscens, et ad inferiora respiciens, et de ficulneis foliis pruriginem retinens. Inhaerebat usquequaque libidinis virus, et jactae sordes non ablui idoneae, quod nec ipsae adhuc aquae laverant. At ubi sermo Dei descendit in carnem, ne nuptiis quidem resignatam, et Sermo caro factus est (Jo., I, 14), ne nuptiis quidem resignanda; quae ad lignum, non incontinentiae, sed tolerantiae accederet; quae non dulce aliquid, sed amarum aliquid inde gustaret; quae non ad inferos, sed ad coelum pertineret; quae non lasciviae frondibus, sed sanctimoniae floribus praecingeretur; quae munditias suas aquis traderet; exinde caro quaecumque in Christo reliquas sordes pristinas solvit, alia jam res est, nova emergit jam, non ex seminis imo, non ex concupiscentiae fimo, sed ex aqua pura et spiritu mundo. Quid itaque illam de pristino excusas? Non corpus Christi, non membra Christi, non templum Dei vocabatur (I Cor., XII, 27; VI, 15, 19; II Cor., VI, 16), cum veniam moechiae consequebatur. Itaque, si exinde quo statum vertit, et in Christum tincta induit Christum (Gal., III, 27), et magno redempta est (I Cor., VI, 20), sanguine scilicet Domini et Agni (I Petr., I, 19), tenes aliquod exemplum, sive praeceptum, sive formam, sive sententiam indultae sive indulgendae fornicationis atque moechiae; habes etiam temporis a nobis definitionem, ex quo deputetur aetas quaestionis.

CAPUT VII.

A parabolis licebit incipias, ubi est ovis perdita a Domino requisita, et humeris ejus revecta (Luc. XV, 4 et seqq.). Procedant ipsae picturae calicum vestrorum, si vel in iis perlucebit interpretatio pecudis illius, utrumne christiano an ethnico peccatori de restitutione conliniet. Praescribimus enim ex naturae disciplina, ex lege auris et linguae, ex mentis sanitate ea semper responderi, quae provocantur, id est ad ea quae provocant. Provocabat, ut opinor, quod Pharisaei publicanos et peccatores ethnicos admittentem Dominum, et cum illis de victu communicantem indignati mussitabant (Matth., IX, 11). Ad hoc Dominus pecudis perditae restitutionem cui alii configurasse credendus est, quam ethnico perdito, de quo agebatur; non de christiano, qui adhuc nemo? aut quale est, ut Dominus quasi cavillator responsionis, omissa specie praesenti quam repercutere deberet, de futura laboret? Sed ovis proprie Christianus, et grex Domini Ecclesiae populus, et pastor bonus Christus (Jo., X, 11, 14 et seqq.): et ideo christianus in ove intelligendus, qui ab Ecclesiae grege erraverit. Ergo nihil ad Pharisaeorum mussitationem reapondisse vis Dominum, sed ad tuam praesumptionem. Et tamen ita eam vindicare debebis ut neges in ethnicum competere, quae in christianum existimas convenire. Dic mihi, nonne omne hominum genus unus Dei grex est? nonne universarum gentium idem Deus et Dominus et pastor est? quis magis perit a Deo, quam ethnicus quamdiu errat? quis magis requiritur a Deo, quam ethnicus, quando revocatur a Christo? Denique, antecedit hic ordo in ethnicis, siquidem non aliter christiani ex ethnicis fiunt, nisi prius perditi, et a Deo requisiti, et a Christo reportati. Ita etiam hunc ordinem servari oportet, ut in eos tale aliquid interpretemur, in quibus prius est. At tu, opinor, hoc velles, ut ovem non de grege perditam faceret, sed de arca vel de armario. Sic etsi ethnicorum reliquum numerum justum ait, non ideo Christianos esse ostendit cum Judaeis agens, et illos cum maxime obtundens, quod indignarentur spei ethnicorum (Matth., XXI, 43); sed ut exprimeret adversus livorem Pharisaeorum suam gratiam et benevolentiam etiam circa unum ethnicorum, praeposuit unius peccatoris salutem ex poenitentia, quam illorum ex justitia. Aut numquid non justi Judaei, et quibus poenitentia opus non esset, habentes gubernacula disciplinae et timoris instrumenta Legem et Prophetas? Posuit igitur illos in parabola, et si non quales erant, sed quales esse debuerant, quo magis suffunderentur, aliis et non sibi poenitentiam audientes necessariam. Proinde in drachmae parabola, ut ex eadem materia provocata, aeque ethnicum drachmani interpretamur; etsi in domo amissam, quasi in Ecclesia; etsi ad lucernae lumen repertam, quasi ad Dei verbum. Atquin totus hic mundus una omnium domus est, in quo magis in ethnico gratia Dei inlucet, qui in tenebris invenitur, quam christiano, qui jam in Dei luce est. Denique, et ovi et drachmae unus error adscribitur. Nam si jam in christianum peccatorem defingerentur, post fidem perditam et iterata amissio eorum et restitutio notaretur. Decedam nunc paulisper de gradu isto, quo magis eum etiam decedendo commendem, cum sic quoque obduxero diversae partis praesumptionem. Condico christianum jam peccatorem in parabola utraque portendi, non tamen ideo eum affirmandum; qui de facinore moechiae et fornicationis restitui per poenitentiam possit. Licet enim periisse dicatur, erit et de perditionis genere retractare; quia et ovis non moriendo, sed errando, et drachma non intereundo, sed latitando perierunt. Ita, licet dici perisse quod salvum est. Perit igitur et fidelis elapsus in spectaculum quadrigarii furoris, et gladiatorii cruoris, et scenicae foeditatis, et xysticae vanitatis, in lusus, in convivia saecularis solemnitatis, in officium, in ministerium alienae idololatriae aliquas artes adhibuit curiositatis; in verbum ancipitis negationis aut blasphemiae impegit, ob tale quid extra gregem datus est, vel et ipse forte ira, tumore, aemulatione, quod denique saepe fit, dedignatione castigationis abrupit, debet requiri atque revocari. Quod potest recuperari, non aperit, nisi foris perseveraverit. Bene interpretaberis parabolam, viventem adhuc revocans peccatorum. Moechum vero et fornicatorem, quis non mortuum statim admisso pronuntiavit? Quo ore mortuum restitues in gregem ex parabolae ejus auctoritate, quae non mortuum pecus revocat? Denique, si meministi prophetarum, cum pastores increpantur, puto Ezechielis est vox: Pastores, ecce lac devoratis et lanis vestimini; quod forte est, occidistis; quod infirmum est, non curastis; quod comminutum est, non ligastis; quod expulsum est, non convertistis; quod periit, non requisistis (Ezech., XXXIV, 2, 3). Numquid et de mortuo exprobrat, quod non et illud in gregem reficere curaverint? Plane ingerit quod perire oves fecerint, et a bestiis agri comedi. Neque possunt nec perire in mortem, nec comedi, si relinquantur, ut non perditae in mortem et comestae resumantur. Juxta drachmae quoque exemplum; etiam intra domum Dei Ecclesiam, licet esse aliqua delicta pro ipsius drachmae modulo ac pondere mediocria, quae ibidem delitescentia mox ibidem et reperta, statim ibidem cum gaudio emendationis transigantur. Moechiae vero et fornicatiouis non drachma, sed talentum, quibus exquirendis, non lucernae spiculi lumine, sed totius solis lancea opus est. Simul apparuit, statim homo de Ecclesia expellitur, nec illic manet, nec gaudium confert repertrici Ecclesiae, sed luctum; nec congratulationem advocat vicinarum, sed contristationem proximarum fraternitatum. Commissa itaque etiam hac nostra cum illorum interpretatione, eo magis in ethnicum spectabunt et ovis et drachmae argumenta, quanto nec in ejus delicti christianum competere possunt, propter quod in christianum de diversa parte coguntur.

CAPUT VIII.

Sed enim plerosque interpretes parabolarum idem exitus decipit, quem in vestibus purpura oculandis saepissime evenire est; cum putaveris recte conciliasse temperamenta colorum, et credideris comparationes eorum inter se animasse, erudito mox utroque corpore, et luminibus expressis, errorem omnem traducta diversitas evomet. Eadem itaque caligine circa filiorum quoque duorum parabolam (Luc. XV, 11 et seqq.), quibusdam ad praesens concolorantibus figuris, a vero lumine exorbitant ejus comparationis quam parabolae materia praetexit. Duos enim populos in duobus filiis collocant, Judaicum majorem, Christianum minorem. Nec enim possunt exinde Christianum peccatorem in filio minore disponere veniam consecuturum, nisi in majore judaicum expresserint. Porro, si Judaicum ostendero deficere a comparatione filii majoris, consequenter utique nec Christianus admittetur ad configurationem filii minoris. Licet enim filius audiat et Judaeus, et major, quia prior in adoptione (Rom., IX, 29); licet et Christiano reconciliationem Dei Patris invideat, quod vel maxime diversa pars carpit, sed non erit Judaei dictum ad Patrem: Ecce quot annis tibi servio, et praeceptum tuum nunquam praeterivi (Luc. XV, 29). Quando enim non transgressor legis Judaeus, aure audiens, et non audiens; odio habens traducentem in portis, et aspernamento sermonem sanctum? Sic nec patris ad Judaeum erit vox: Tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt (Luc. XV, 31). Judaei enim apostatae filii pronuntiantur; generati quidem, et in altum elati, sed qui non computaverint Dominum, et qui dereliquerint Dominum, et in iram provocaverint Sanctum Israelis (Isa., I, 2, 4). Omnia plane Judaeo concessa dicemus, cui etiam conditio gratior quaeque de gula erepta est, nedum ipsa terra paternae promissionis. Atque adeo non minus hodie Judaeus, quam minor filius prodacta substantia Dei in aliena regione mendicat, serviens usque adhuc principibus ejus, id est saeculi hujus. Quaerant igitur alium Christiani suum fratrem; Judaeum enim parabola non recepit. Multo aptius Christianum majori, et Judaeum minori filio adaequassent, secundum fidei comparationem, si ordo utriusque populi ab utero Rebeccae designatus (Gen. XXV, 22 seqq.) permitteret demutationem, nisi quod et clausula refragaretur. Christianum enim de restitutione Judaei gaudere, et non dolere conveniet; siquidem tota spes nostra cum reliqua Israelis exspectatione conjuncta est (Rom. XI). Ita etsi quaedam faciant, sed aliis contra sapientibus interimitur exemplorum peraequatio. Quamquam et si omnia ad speculum respondere possint, unum sit praecipuum periculum interpretationum, ne aliorsum temperetur felicitas comparationum, quam quo parabolae cujusque materia mandavit. Meminimus enim et histriones cum allegoricos gestus adcommodant canticis, alia longe a praesenti et fabula et scena et persona, et tamen congruentissime exprimentes. Sed viderit ingenium extraordinarium. Nihil enim ad Andromacham. Sic et haeretici easdem parabolas quo volunt tribuunt, non quo debent aptissime excludunt. Quare aptissime? Quoniam a primordio secundum occasiones parabolarum, ipsas materias confinxerunt doctrinarum: vacavit scilicet illis solutis a regula veritatis ea conquirere atque componere, quorum parabolae videntur.

CAPUT IX.

Nos autem, quia non ex parabolis materias commentamur, sed ex materiis parabolas interpretamur, nec valde laboramus omnia in expositione torquere, dum contraria quaeque caveamus. Quare centum oves (Luc. XV, 4)? et quid utique decem drachmae? et quae illae scopae (Ibid. 8)? Necesse erat, qui unius peccatoris salutem gratissimam Deo volebat exprimere, aliquam numeri quantitatem nominaret, de quo unum quidem perisse describeret; necesse erat ut habitus requirentis drachmam in domo, tam scoparum quam lucernae adminiculo adcommodaretur. Hujusmodi enim curiositates et suspecta faciunt quaedam, et coactarum expositionum subtilitate plerumque deducunt a veritate. Sunt autem quae et simpliciter posita sunt ad struendam et disponendam et texendam parabolam, ut illuc perducantur cui exemplum procuratur. Et duo utique filii illuc spectabunt, quo et drachma et ovis. Quibus enim cohaerent, eamdem habent caussam, eamdemque utique mussitationem Pharisaeorum erga commercium Domini ethnicorum: aut, si quis dubitat ethnicos fuisse publicanos apud Judaeam, usurpatam jam pridem Pompeii manu atque Luculli (Deut. XXIII, 19), legat Deuteronomium: Non erit vectigal pendens ex filiis Israel. Nec tam execrabile esset nomen publicanorum apud Dominum, nisi extraneum vendentium ipsius coeli et terrae et maris transitus. Peccatores autem cum adjungit publicanis (Luc. XV, 2), non statim Judaeos ostendit, etsi aliqui fuisse potuerunt. Sed uum genus ethnicorum alios ex officio peccatores, id est publicanos, alios ex natura, id est non publicanos pariter ponendo distinxit. Caeterum, nec denotaretur cum Judaeis communicans victum, sed cum ethnicis, quorum mensam judaica disciplina depellit. Nunc de filio prodigo id prius considerandum est quod utilius: non enim admittetur exemplorum adaequatio, licet imagini congruentissima, si fuerit saluti nocentissima. Totum autem statum salutis, in tenore disciplinae constitutum, subverti videmus ea interpretatione quae ex diverso affectatur. Nam, si christianus est qui acceptam a Deo patre substantiam, utique baptismatis, utique Spiritus Sancti, et exinde spei aeternae, longe evagatus a patre prodigit ethnice vivens, si exutus bonis mentis etiam principi saeculi (cui alii quam diabolo?) servitium suum tradidit, et ab eo porcis alendis, immundis scilicet spiritibus curandis, praepositus, resipuit ad patrem reverti; jam non moechi et fornicarii, sed idololatrae et blasphemi et negatores, et omne apostatarum genus, hac parabola patri satisfacient. Et elisa est verissime hoc magis modo tota substantia sacramenti. Quis enim timebit prodigere quod habebit postea recuperari? quis curabit perpetuo conservare quod non perpetuo poterit amittere? Securitas delicti etiam libido est ejus. Recuperabit igitur et apostata vestem priorem, indumentum Spiritus Sancti, et annulum denuo signaculum lavacri, et rursus illi mactabitur Christus (Luc. XV, 22, 23), et recumbet eo in throno de quo indigne vestiti a tortoribus solent tolli, et abjici in tenebras (Matth. XXII, 12, 13), nedum spoliati. Plus est igitur, si nec expedit in Christianum convenire ordinem filii prodigi. Quod si nec in Judaeum integre filii imago concurrit, ad propositum Domini simpliciter interpretatio gubernabitur. Venerat Dominus utique, ut quod perierat, salvum faceret, medicus languentibus magis quam sanis necessarius (Matth. XVIII, 11, IX, 12; Luc. XXIX, 10, V, 31). Hoc et in parabolis figurabat, et in sententiis praedicabat. Quis perit hominum? quis labat de valetudine, nisi qui Deum nescit? quis salvus ac sanus, nisi qui Deum novit? Has duas species de genere fraternas haec quoque signabit parabola. Vide an habeat ethnicus substantiam in Deo Patre census et sapientiae et naturalis agnitionis in Deum; per quam et Apostolus notat in sapientia Dei non cognovisse mundum per sapientiam Deum (I Cor. I, 21), quam utique a Deo acceperat. Hanc itaque prodegit longe a Domino moribus factus inter errores et illecebras et libidines saeculi, ubi fame veritatis compulsus, tradidit se principi hujus aevi. Ille eum praefecit porcis (ut familiare id daemonum pecus pasceret), ubi nec ille compos esset vitalis escae, simulque alios videret in opere divino abundantes pane coelesti. Recordatur patris Dei, satisfacto redit, vestem pristinam recipit; statum scilicet eum quem Adam transgressus amiserat; annulum quoque accipit tunc primum, quo fidei pactionem interrogatus obsignat, atque ita exinde opimitate Dominici corporis vescitur, Eucharistia scilicet. Hic erit prodigus filius, qui nunquam retro frugi, qui statim prodigus, quod non statim Christianus. Hunc et Pharisaei de saeculo ad patris complexus revertentem, in publicanis et peccatoribus moerebant. Et ideo ad hoc solum majoris fratris accommodatus est livor; non quia innocentes et Deo obsequentes Judaei, sed quia invidentes nationibus salutem, plane quos semper apud patrem esse oportuerat. Et utique Judaeus ad primam statim vocationem Christiani gemit, non ad secundam restitutionem: illa enim etiam ethnicis relucet, haec vero quae in Ecclesiis agitur, ne Judaeis quidem nota est. Puto me et materiae parabolarum, et congruentiae rerum, et tutelae disciplinarum accommodatiores interpretationes reddidisse. Caeterum, si in hoc gestit diversa pars ovem et drachmam, et filii luxuriam christiano peccatori configurare, ut moechiam et fornicationem poenitentia donent, aut et caetera delicta pariter capitalia concedi oportebit, aut paria quoque eorum moechiam et fornicationem inconcessibilia servari. Sed plus est, quod nihil aliud argumentari licet citra id de quo agebatur. Denique, si aliorsum parabolas transducere liceret, ad martyrium potius dirigeremus spem illarum, quod solum omni substantia prodacta restituere filium poterit, et drachmam inter omnia, licet in stercore repertam, cum gaudio praedicabit, et ovem per aspera quaeque et abrupta fugitivam humeris ipsius Domini in gregem referet. Sed malumus in Scripturis minus si forte sapere, quam contra. Proinde sensum Domini custodire debemus atque praeceptum. Non est levior transgressio in interpretatione, quam in conversatione.

CAPUT X.

Excusso igitur jugo in ethnicum disserendi parabolas istas, et semel dispecta vel recepta necessitate non aliter interpretandi quam materia propositi est, contendunt jam nec competere ethnicis poenitentiae denuntiationem, quorum delicta obnoxia ei non sint, ignorantiae scilicet imputanda, quam sola natura ream Deo faciat. Porro, nec remedia sapere, quibus pericula ipsa non sapiunt, illic autem poenitentiae constare rationem, ubi conscientia et voluntate delinquitur, ubi et culpa sapiat et gratia, illum lugere, illum volutari qui sciat et quid amiserit et quid sit recuperaturus, si poenitentiam Deo immolarit, utique eam magis filiis offerenti, quam extraneis. Num ergo et Jonas (Jon. III, 4) idcirco ethnicis Ninivitis non putabat poenitentiam necessariam, cum cavillaretur in praedicationis officio? an potius misericordiam Dei providens etiam in extraneos profusam, quasi destructuram praeconium, verebatur? atque adeo propter civitatem profanam nondum Dei compotem, adhuc ignorantia delinquentem, pene periit prophetes? nisi quod exemplum passus est Dominicae passionis, ethnicos quoque poenitentes redempturae (Luc. XIII, 29, 30). Bene quod et Joannes Domini vias sternens, non minus militantibus et publicanis, quam filiis Abraham, poenitentiae erat praeco (Luc. III, 13 seqq.). Ipse Dominus Sidoniis et Tyriis praesumpsit poenitentiam, si virtutum documenta vidissent (Matth. XI, 21). Atquin ego illam naturalibus magis peccatoribus competere contendam, quam voluntariis. Magis enim merebitur fructum ejus qui nondum eo usus est, quam qui jam et abusus est; magisque sapient remedia prima, quam exoleta. Nimirum Dominus ingratis benignus magis quam ignaris, et citius reprobatis misericors, quam nondum probatis; ut non magis irascatur contumeliis clementiae suae, quam blandiatur; et non libentius extraneis eam impertiat, quam in filiis perdidit, cum gentes sic adoptaverit, dum Judaei de patientia ludunt. Sed hoc volunt Psychici, ut Deus justus judex ejus peccatoris poenitentiam malit quam mortem, qui mortem poenitentia maluit. Quod si ita est, peccando promeremur. Age tu, funambule pudicitiae et castitatis, et omnis circa sexum sanctitatis, qui tenuissimum filium disciplina ejusmodi veri avia pendente vestigio ingrederis, carnem spiritu librans, animam fide moderans, oculum metu temperans. Quid itaque in gradu totus es? Perge sane, si potueris, si volueris, dum tam securus et quasi in solido es. Nam, si qua te carnis vacillatio, animi avocatio, oculi evagatio de tenore decusserit, Deus bonus est: suis, non ethnicis, sinum subjicit; secunda te poenitentia excipiet; eris iterum de moecho Christianus. Haec tu mihi, benignissime Dei interpres. Sed cederem tibi, si scriptura Pastoris, quae sola moechos amat, divino instrumento meruisset incidi, si non ab omni concilio Ecclesiarum etiam vestrarum inter apocrypha et falsa judicaretur, adultera et ipsa, et inde patrona sociorum; a qua et alias initiaris; cui ille si forte patrocinabitur pastor, quem in calice depingis, prostitutorem et ipsum Christiani sacramenti, merito et ebrietatis idolum, et moechiae asilum post calicem subsecuturae, de quo nihil libentius bibas, quam ovem poenitentiae secundae. At ego ejus pastoris scripturas haurio qui non potest frangi: hunc mihi statim Joannes offert cum poenitentiae lavacro et officio dicentem: Facite dignos poenitentiae fructus, et ne dixeritis: patrem habemus Abraham: et ne scilicet rursus blandimenta delinquentiae de patrum resumerent gratia: Potest enim Deus de lapidibus istis filios suscitare Abrahae (Matt. III, 8, 9). Sic et nos sequitur, ut eos qui hactenus delinquant, facientes dignum poenitentiae fructum. Quid enim ex poenitentia maturescit, quam emendationis effectus? Sed etsi venia potius est poenitentiae fructus, hanc quoque consistere non licet sine cessatione delicti. Ita cessatio delicti radix est veniae, ut venia sit poenitentiae fructus.

CAPUT XI. Exinde, quod ad Evangelium pertinet, parabolarum quidem discussa jam quaestio est. Si vero et factis aliquid tale pro peccatoribus edidit Dominus, ut cum peccatrici foeminae etiam corporis sui contactum permittit lavanti lacrymis pedes ejus et crinibus detergenti, et unguento sepulturam ipsius inauguranti (Luc. VII, 37, et seqq.); ut cum Samaritanae sexto jam matrimonio, non moechae, sed prostitutae (Jo. IV, 7 et seqq.), etiam, quod nemini facile, quis esset ostendit, nihil ex hoc adversariis confertur, etsi jam Christianis veniam delictorum praestitisset. Nunc enim dicimus, soli Domino hoc licet, hodie potestas indulgentiae ejus operetur. Ad illa tamen tempora quibus in terris egit, hoc definimus nihil adversum nos praejudicare, si peccatoribus etiam Judaeis venia conferebatur. Christiana enim disciplina a novatione Testamenti et, ut praemisimus, a redemptione carnis, id est Domini passione censetur. Nemo perfectus ante repertum ordinem fide, nemo Christianus ante Christum coelo resumptum, nemo sanctus ante Spiritum Sanctum de coelo repraesentatum ipsius disciplinae determinatorem.

CAPUT XII. Itaque isti qui alium Paracletum in Apostolis et per Apostolos receperunt, quem nec in Prophetis proprius agnitum, jam nec in Apostolis possident; age nunc, vel de apostolico instrumento maculas doceant carnis post baptisma respersae, poenitentia dilui posse: in apostolis quoque veteris legis formam salutamus, circa moechiae, quanta sit, demonstrationem; ne forte lenior existimetur in novitate disciplinarum, quam in vetustate. Cum primum intonuit Evangelium, et vetera concussit, ut de legis retinendae necne statu disceptaretur, primam hanc regulam de auctoritate Spiritus Sancti Apostoli emittunt ad eos qui jam ex nationibus allegi coeperant: Visum est, inquiunt, Spiritui Sancto et nobis, nullum amplius vobis adjicere pondus, quam eorum a quibus necesse est abstineri, a sacrificiis, et a fornicationibus et sanguine, a quibus observando recte agitis (Act. XV, 28 et seqq.), vectante vos Spiritu Sancto. Sufficit et hic servatum esse moechiae et fornicationi locum honoris sui inter idololatriam et homicidium: interdictum enim sanguinis multo magis humani intelligemus. Porro qualia videri volunt Apostoli crimina, quae sola in observatione de lege pristina excerpunt, quae sola necessario abstinenda praescribunt? Non quod alia permittant, sed quod haec sola proponant utique non remissibilia, qui, ethnicorum caussa, caetera legis onera remissibilia fecerunt. Cur ergo cervicem nostram a tanto jugo excusant, nisi ut illis compendia ista disciplinae semper imponant? Cur tot vincula indulgent, nisi ut perpetuo ad necessariora constringant? Solverunt a pluribus, ut nocentioribus observandis obligaremur. Compensatione res acta est: lucrati sumus multa, ut aliqua praestemus. Compensatio autem revocabilis non est iisdemque revocabitur, iteratione moechiae utique, et sanguinis et idololatriae. Tota enim jam lex sumetur, si veniae conditio solvetur. Sed non leviter nobiscum pactus est Spiritus Sanctus, etiam ultro pactus quo magis honorandus. Sponsionem ejus nemo dissolvit nisi ingratus. Jam nec recipiet quae dimisit, nec dimittet quae retinuit. Novissimi Testamenti semper indemutabilis status est, et utique recitatio decreti consiliumque illud cum saeculo desinet. Satis denegavit veniam corum quorum custodiam elegit, vindicavit quae non proinde concessit. Hinc est quod neque idololatriae, neque sanguini, pax ab Ecclesiis redditur. De qua finitione sua Apostolos excidisse, puto, non licet credere; aut si credere quidam possunt, debebunt probare.

CAPUT XIII. Novimus plane et hic suspiciones eorum. Revera enim suspicantur apostolum Paulum, in secunda ad Corinthios (II Cor. II, 5 11), eidem fornicatori veniam dedisse, quem in prima dedendum Satanae in interitum carnis pronuntiarit (I Cor. V, 3, et seqq.), impium patris de matrimonio haeredem; quasique ipsum postea stylum verterit scribens: Si quis autem contristavit, non me contristavit, sed ex parte, ne vos onerem omnes. Satis est talis increpatio quae a multis fit. Uti e contrario magis vos donare et advocare, ne forte abundantiore tristitia devoretur ejusmodi. Propter quod oro vos, constituatis in eum dilectionem. In hoc enim et scripsi, uti cognoscam probationem vestram quod in omnibus obauditis mihi. Si cui autem donaveritis, et ego. Nam et ego si quid donavi, donavi in persona Christi, ne fraudemur a Satana: quoniam non ignoramus injectiones ejus (II Cor. II, 5, 11). Quid hic de fornicatore, quid de paterni thori contaminatore, quid de christiano ethnicorum impudentiam supergresso intelligitur? cum proinde utique speciali venia absolvisset, quem speciali ira damnasset. Obscurius miseretur, quam indignatur; apertior est in austeritate, quam in lenitate: atquin facilius ira quam indulgentia obliqua est; magis tristiora cunctantur, quam laetiora. De modica scilicet indulgentia agebatur; quae si forte nunc aestimaretur, quando maxima quaeque non soleant etiam sine praedicatione donari, tanto abest sine significatione. Et tu quidem poenitentiam moechi ad exorandam fraternitatem in ecclesiam inducens, conciliciatum et concineratum cum dedecore et horrore compositum prosternis in medium ante viduas, ante presbyteros, omnium lacinias invadentem, omniunt vestigia lambentem, omnium genua detinentem, inque cum hominis exitum quantis potes misericordiae inlecebris, bonus pastor et benedictus Papa concionaris, et in parabola ovis, capras tuas quaeris, tua ovis ne rursus de grege exiliat, quasi non exinde jam liceat quod nec semel licuit, caeteras etiam metu comples, cum maxime indulgens. Apostolus vero sceleratam libidinem fornicationis incesto onustam tam projecte ignovisset, ut nec hunc saltem habitum legatum poenitentiae quem ab ipso didicisse deberes, ab eo exegerit, nihil de postero sit comminatus, nihil de caetero allocutus? Quin imo, et ultro obsecrat, constituerent in cum dilectionem, quasi satisfaciens, non quasi ignoscens: et tamen dilectionem audio, non communicationem. Quod et ad Thessalonicenses: Si quis autem non obaudit sermoni nostro per epistolam, hunc notate, nec commisceamini illi, ut revereatur, non quasi inimicum deputantes, sed quasi fratrem objurgantes (II Thess. III, 14). Adeo potuisset dicere et fornicatori dilectionem solummodo concessam, non et communicationem. Incesto vero nec dilectionem, quem scilicet auferri jussisset de medio ipsorum, multo magis utique de animo. Sed verebatur ne fraudarentur a Satana circa ejus personae amissionem, quem Satanae ipse projecerat; aut ne abundantia moeroris devoraretur, quem in interitum carnis addixerat. Hic jam carnis interitum in officium poenitentiae interpretantur, quod videatur jejuniis et sordibus et incuria omni et dedita opera malae tractationis carnem exterminando satis Deo facere; ut ex hoc argumententur fornicatorem, imo incestum illum, non in perditionem Satanae ab Apostolo traditum, sed in emendationem, quasi postea veniam ob interitum, id est conflictationem carnis, consecuturum, igitur et consecutum. Plane idem apostolus Hymenaeum et Alexandrum Satanae tradidit, ut emendarentur non blasphemare, sicut Timotheo suo scribit (I Tim., I, 20). Sed et ipse datum sibi ait sudem, angelum Satanae, a quo colaphizaretur ne se extolleret. (II Cor., XII, 7). Si et hoc tangunt ut traditos Satanae ab illo, in emendationem, non in perditionem intelligamus, quid simile blasphemia et incestum et anima ab his integra, imo non aliunde quam ex summa sanctitate et ex omni innocentia elata, quae in apostolo colaphis si forte cohibebatur, per dolorem, ut aiunt, auriculae vel capitis. Incestum vero atque blasphemia totos homines in possessionem ipsi Satanae, non angelo ejus tradidisse meruerunt. Et de hoc enim interest, imo et ad hoc plurimum refert, quod illos traditos ab Apostolo legimus Satanae; Apostolo vero angelum datum Satanae. Postremo, cum deprecatur Dominum Paulus, quid audit? Satis habe gratiam meam; virtus enim in infirmitate perficitur (II Cor., XII, 9). Hoc, qui Satanae deduntur, audire non possunt. Hymenaei autem et Alexandri crimen si et in isto et in futuro aevo irremissibile est, blasphemia scilicet; utique Apostolus non adversus terminum Domini sub spe veniae dedisset Satanae, jam a fidei in blasphemiam mersos. Unde et naufragos eos juxta fidem pronuntiavit, non habentes jam solatium navis Ecclesiae: illis enim venia negatur, qui de fide in blasphemiam impegerunt. Caeterum, ethnici et haeretici quotidie ex blasphemia emergunt. Sed etsi dixit: Tradidi eos Satanae, uti disciplinam acciperent non blasphemandi; de caeteris dixit qui, illis traditis Satanae, id est extra Ecclesiam projectis, crudiri haberent blasphemandum non esse. Sic igitur et incestum fornicatorem non in emendationem, sed in perditionem tradidit Satanae, ad quem jam super ethnicos delinquendo transierat, ut discerent fornicandum non esse. Denique in interitum, inquit, carnis, non, in cruciatum; ipsam substantiam damnans per quam exciderat, quae exinde jam perierat, baptismate amisso; ut spiritus, inquit, salvus sit in die Domini (I Cor., V, 5). Et de hoc enim quaeratur si spiritus hominis ipsius salvus erit. Ergo salvus erit spiritus tanto scelere pollutus, propter hoc perdita carne, ut salvus sit in poena. Ergo poenam sine carne censebit contraria interpretatio, si resurrectionem carnis amittimus. Superest igitur ut eum spiritum dixerit, qui in Ecclesia censetur, salvum, id est integrum, praestandum in die Domini ab immunditiarum contagione, ejecto incesto fornicatore; siquidem subjungit: Non scitis quod modicum fermentum totam desipiat conspersionem (Ibid. 6)? Et tamen fornicatio incesta non erat modicum, sed grande fermentum.

CAPUT XIV. Et his itaque discussis quae intercesserant, regredior ad secundam Corinthiorum, ut probem illud quoque Apostoli dictum, Sufficiat ejusmodi homini increpatio ista quae a multis (II Cor., II, 6), non in fornicatoris personam convenire. Si enim dedendum Satanae pronuntiaverat in interitum carnis, utique damnaverat eum magis, quam increpaverat. Alius ergo erat, cui voluit sufficere increpationem; siquidem fornicator non increpationem de sententia ejus retulerat, sed damnationem. Nam et hoc ipsum dispiciendum tibi offero, an fuerint in Epistola prima et alii qui Apostolum contristaverint incondite agentes; et contristati sint ab illo, increpationem referentes juxta sensum Epistolae secundae, ex quibus in ea veniam aliquis potuerit adipisci. Animadvertamus autem totam Epistolam primam, ut ita dixerim, non atramento, sed felle conscriptam, tumentem, indignantem, dedignantem, comminantem, invidiosam, et per singulas caussas in quosdam quasi mancipes earum figuratam. Sic enim exegerant schismata, et aemulationes, et dissensiones, et praesumptiones, et elationes, et contentiones; ut et invidia onerarentur, et correptione retunderentur, et superbia elimarentur, et austeritate deterrerentur. Et qualis invidia humilitatis aculeus? Deo gratias ago, quod neminem vestrum tinxerim, nisi Crispum et Gaium; ne qui dicat quod in nomine meo tinxerim (I Cor., I, 14, 15). Nec enim judicavi scire aliquid in vobis, quam Jesum Christum, et hunc crucifixum (I Cor., II, 2). Et puto, nos Deus apostolos novissimos elegit velut bestiarios; quoniam spectaculum facti sumus huic mundo, et angelis, et hominibus, et purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema (I Cor., IV, 9, 13). Et: Non sum liber, non sum apostolus, non Christum Jesum Dominum nostrum vidi (I Cor., IX, 1)? De quali contra supercilio pronuntiare compulsus est: Mihi autem in modico est ut a vobis interroger aut ab humano die: neque enim conscius mihi sum (I Cor., IV, 3, 4): et: Gloriam meam nemo inaniet (I Cor., IX, 15). Non scitis quod angelos sumus judicaturi (I Cor., VI, 8)? Caeterum libertas quam apertae objurgationis, quam exerta acies machaerae spiritalis? Jam ditati estis, jam saturati estis, jam regnatis (I Cor., IV, 8). Et: Si quis se putat scire, nondum scit quemadmodum oporteat eum scire (I Cor., VIII, 2). Nonne et tunc in faciem alicujus impingens? Quis enim, inquit, te discernit? quid autem habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis (I Cor., IV, 7)? Nonne et illos in os caedit? Quidam autem in conscientia usque nunc quasi idolothytum edunt. Sic autem delinquentes, percutiendo conscientias fratrum infirmas, in Christum delinquent. Jam vero et nominatim: Aut non habemus potestatem manducandi et bibendi, et mulieres circumducendi, sicut et caeteri apostoli, et fratres Domini et Cephas (I Cor., IX, 4, 5)? Et: Si alii de potestate vestra consequuntur, non magis nos (I Cor., X, 12)? Aeque et illos singulari stylo figit. Propterea qui se putat stare, videat ne cadat (I Cor., XI, 16); et: Si quis contentiosus videtur, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Domini (I Cor., XI, 16). Tali clausula maledicto detexta: Si quis non amat Dominum Jesum, sit anathema, Maranatha (I Cor., XVI, 22), aliquem utique percussit. Sed illic magis stabo ubi Apostolus magis fervet, ubi ipse fornicator aliis quoque negotium fecit: Quasi non sim venturus ad vos, inflati sunt quidem. Veniam autem citius, si permiserit Dominus, et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem. Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute. Et quid vultis veniam ad vos, in virga, an in spiritu lenitatis? (I Cor., IV, 18, 21)? Quid enim suberat? Auditur in vobis in totum fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec in gentibus, ut uxorem patris sui quis habeat. Et vos inflati estis, et non luxistis potius, ut auferatur de medio vestrum qui tale facinus admisit (I Cor., V, 1, 2)! Pro quo lugerent? Utique pro mortuo. Ad quem lugerent? Utique ad Dominum. Quomodo ut auferatur de medio illorum? Non utique ut extra Ecclesiam detur; hoc enim non a Deo postularetur, quod erat in praesidentis officio, sed ut per mortem hanc quoque communem et propriam carnis ipsius, quae jam cadaver, quae capulum esset immunditia irrecuperabili tabidosum, plenius de Ecclesia deberet auferri. Et ideo, quomodo interim potuit auferri, judicavit dedendum ejusmodi Satanae in interitum carnis. Maledici enim eam sequebatur, quae diabolo projiciebatur, ut sacramento benedictionis exauctoraretur, nunquam in castra Ecclesiae reversura. Videmus itaque hoc in loco divisam Apostoli severitatem in quemdam inflatum et in quemdam incestum; in alterum virga, in alterum sententia armatum: virga quam minabatur, sententia quam exequebatur; illam adhuc coruscantem, hanc statim fulminantem, qua increpabat, quaque damnabat. Certumque est exinde increpitum quidem sub intentatione virgae tremuisse, damnatum vero sub repraesentatione poenae perisse: statim ille timens plagam abiit, ille luens poenam. Cum ad Corinthios ejusdem apostoli literae iterant veniam, fit plane, sed incertum cui, quia nec persona nec caussa proscribitur. Res cum sensibus conferam. Si incestus opponitur, ibidem erit et inflatus. Sane relatio satis habetur, cum inflatus increpitus est, incestus vero damnatus est: inflato ignoscitur, sed increpito; incesto non videtur ignotum, ut damnato. Si ei ignoscebatur, cui devoratio ex moerore nimio timebatur, devorari adhuc increpitus periclitabatur, deficiens ob comminationem et moerens ob increpationem; damnatus vero et culpa et sententia, jam devoratus deputabatur, qui non moerere haberet, sed pati quod ante passionem moerere potuisset. Si idcirco ignoscebatur, ne fraudaremur a Satana, in eo utique detrimentum praecavebatur quod nondum perisset: nihil de transacto praecavetur, sed de adhuc salvo. Damnatus autem, et quidem in possessionem Satanae, jam tunc perierat Ecclesiae, cum tale facinus admiserat, nedum cum et ab ipsa ejerabatur. Quomodo vereretur fraudem pati ejus, quem jam et ereptum amiserat, et damnatum habere non potuerat? Postremo, quid judicem indulgere conveniet, quod pronuntiatione deciderit? an quod interlocutione suspenderit? et utique eum judicem, qui non solet ea quae destruxit, reaedificare, ne transgressor habeatur. Age jam si non tot personas prima Epistola contristasset, si neminem increpuisset, neminem terruisset, si solum incestum cecidisset, si nullum in caussam ejus in pavorem misisset, inflatum consternasset; nonne melius suspicareris et fidelius argumentareris, aliquem potius longe alium apud Corinthios tunc in cadem caussa fuisse, ut increpitus et territus et moerore jam saucius, propterea permittente modulo delicti, veniam postea ceperit, quam ut eam incesto fornicatori interpretareris? Hoc enim legisse debueras, et si non in epistola, sed in ipsa Apostoli secta, a pudore clarius quam stylo ejus impressum; ne scilicet Paulum apostolum Christi, doctorem nationum in fide et veritate, vas electionis, Ecclesiarum conditorem, censorem disciplinarum, tantae levitatis inficeres, ut aut damnaverit temere, quem mox esset absoluturus; aut temere absolverit, quem non temere damnasset, ob solam licet fornicationem simplicis impudicitiae, nedum ob incestas nuptias, et impiam luxuriam, et libidinem parricidalem, quam nec nationibus comparat, ne consuetudini deputaretur; quam absens judicarat, ne spatium reus lucraretur; quam advocata etiam Domini virtute damnaverat, ne humana sententia videretur. Lusit igitur et de suo spiritu, et de Ecclesiae angelo, et de virtute Domini, si quod de consilio eorum pronuntiaverat, rescidit.

CAPUT XV. Si etiam sequentia illius Epistolae ad intentationem Apostoli extendas, nec ipsa comparabuntur ad obliterationem incesti, ne et hic suffundatur Apostolus posteriorum incongruentia sensuum. Quale est enim ut cum maxime incesto fornicatori postliminium largitus ecclesiasticae pacis, statim ingesserit de aversatione immunditiarum, de amputatione macularum, de exhortatione sanctimoniarum, quasi nihil contrarium Paulo ante decreverit? Compara denique an ejus sit dicere: Propterea habentes ministrationem istam, secundum quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus, sed abdicamus occulta dedecoris (II Cor., IV, 1, 2); qui non dedecoris tantum, sed et sceleris manifestum dedamnaverit : an ejusdem sit excusare aliquam impudicitiam qui inter titulos laborum suorum, post angustias atque pressuras, post jejunia et vigilias, castimoniam quoque praedicarit (II Cor., VI, 5, seqq.); an ejusdem sit recipere in communicationem reprobos quosque, qui scribat: Quae enim societas justitiae et iniquitati? quae autem communicatio luci et tenebris? Quae consonantia Christo et Belial; aut quae pars fideli cum infideli? Aut quis consensus templo Dei et idolis (Ibid. 14-16)? Nonne constanter audire debebit: Et quomodo discernis quae supra incesti restitutione junxisti? illo enim concorporato rursus Ecclesiae, et justitia cum iniquitate sociatur, et tenebrae cum luce communicant, et Belial consonat Christo, et infidelis cum fideli sacramenta participat. Et viderint idola, ipse templi Dei vitiator in templum Dei convenit. Nam et hic: Vos enim, inquit, estis templum Dei vivi; dicit enim: Quia inhabitabo in vobis, et inambulabo, et ego Deus illorum, et illi erunt mihi populus. Propter quod discedite de medio eorum, separamini, et immundum ne attigeritis (Ibid. 1, 17). Hoc quoque evolvis, o Apostole, ut cum maxime ipse tanto immunditiarum gurgiti manum tradis, et adhuc superdicis: Habentes igitur promissionem istam, dilecti, emundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes castimoniam in Dei timore (II Cor., VII, 1). Oro te, qui talia infigit mentibus nostris, revocaverat aliquem fornicatorem in Ecclesiam? an ideo scribit, ne tibi nunc revocasse videatur? Haec, sicuti et praeteritis praescribere, ita et sequentibus praejudicare debebunt; in finem enim Epistolae dicens: Ne rursus cum venero humiliet me Deus, et lugeam multos eorum qui ante deliquerunt, et poenitentiam non egerunt super immunditia quam admiserunt, fornicatione et vilitate (II Cor., XII, 21); non utique recipiendos constituit, si poenitentiam inissent, quos in Ecclesia inventurus erat, sed fugendos et sine dubio ejiciendos, ut poenitentiam perderent. Et caeterum non competit eum de communicatione aliquid hic ostendisse, qui eam supra luci et tenebris, justitiae et iniquitati negarat. Sed ignorant Apostolum omnes isti, qui aliquid contra naturam atque propositum hominis ipsius, contra formam et regulam doctrinam ejus intelligunt ut sanctitatis omnis etiam ex semetipso magistrum, impuritatis omnis exsecratorem et expiatorem, et ubique talem, citius incesto, quam alicui humaniori reo Ecclesiam reddidisse praesumat.

CAPUT XVI. Necesse est igitur usque illis Apostolum ostendi, quem ego et in secunda Corinthiorum talem defendam, qualem in omnibus literis novi, qui et in prima, primus omnium templum Dei dedicavit: Non scitis vos templum Dei esse, et in vobis Dominum habitare (I Cor., III, 16)? qui et templo sanciendo, purificandoque aeditualem legem scripsit: Si quis templum Dei vitiaverit, vitiabit illum Deus: templum enim Dei sanctum est quod estis vos (Ibid. 17). Age jam quis omnino vitiatum Deo redintegravit, id est traditum Satanae in interitum carnis, cum idcirco substruxerit: Nemo seducat semetipsum (Ibid. 18), id est, nemo praesumat vitiatum Deo redintegrari denuo posse; sicut rursus inter caetera, imo et ante caetera, moechos et fornicatores et molles et masculorum concubitores negans regnum consecuturos, praemisit: Ne erraveritis (I Cor., VI, 9, 10), scilicet si putaveritis eos consecuturos. Quibus autem regnum adimitur, utique nec vita permittitur, quae inest regno. Etiam ingerens: Sed in haec quidem fuistis; sed abluti estis, sed sanctificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in spiritu Dei nostri (Ibid. 11). Quanto delicta ista ante lavacrum accepto facit, tanto post lavacrum irremissibilia constituit; siquidem denuo ablui non licet. Agnosce et in sequentibus Paulum, columnam immobilem disciplinarum: Cibi ventri, et venter cibis; Deus et hunc et illos conficit; corpus autem non fornicationi, sed Deo (Ibid. 13). Faciamus enim hominem, ait Deus, ad imaginem et similitudinem nostram: et fecit hominem Deus ad imaginem et similitudinem Dei fecit illum (Gen., I, 26, 27). Dominus corpori (I Cor., VI, 13); et sermo enim, caro factus est (Jo. I, 14). Deus autem et Dominum suscitavit, et nos suscitabit per virtutem suam (I Cor., VI, 14); propter corporis scilicet nexum cum illo. Et ideo: Non scitis corpora vestra membra Christi (Ibid. 15)? quia et Christus Dei templum: Evertite templum hoc, et ego illud in triduo resuscitabo (Jo., II, 19). Auferens membra Christi, faciam membra fornicariae? Non scitis quod qui adglutinatur fornicariae, unum corpus efficitur? Erunt enim duo in unam carnem. Qui autem adglutinatur Domino, unus est spiritus. Fugite fornicationem (I Cor., VI, 15-18). Si revocabilem venia, quomodo fugiam, moechus denuo futurus? nihil profecero, si eam fugero; unum ero corpus, cui communicando adglutinabor. Omne delictum quod admiserit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat (Ibid. 18). Ac ne hoc dictum in licentia fornicationis invaderes, ut in rem tuam, non Domini, delicturus, aufert te tibi, et Christo, sicut disposuerat, adjicit: Et non estis vestri; statim apponens: Empti enim estis pretio, sanguine scilicet Domini; glorificate et tollite Dominum in corpore vestro (Ibid. 19, 20). Hoc qui praecipit, vide an ignoverit ei qui dedecoravit Dominum, et qui ejecerit eum de corpore suo, et quidem per incestum. Si vis omnem notitiam Apostoli ebibere, ut intelligas quanta securi censurae omnem sylvam libidinum caedat, et eradicet, et excaudicet, ne quidquam de recidivo fruticare permittat, adspice illum a justa fruge naturae, a matrimonii dico pomo, animas jejunare cupientem. De quibus autem scripsistis, bonum est homini mulierem non contingere: sed propter fornicationem unusquisque uxorem suam habeat; vir uxori, et uxor viro debitum reddat (I Cor., VII, 1, seqq.). Hujus boni fibulam quis illum nesciat invitum relaxasse, ut fornicationi obviam isset, quam si cui indulsit vel indulget, utique consilium remedii sui infregit, et tenebitur jam fraenandis continentiae conjugiis, si fornicatio, ob quam permittuntur, non timebitur; non enim timebitur quae ignoscetur. Et tamen ignovisse se profitetur matrimonii usum, non imperasse: vult enim omnes sibi adhaerere (Ibid. 7). Si autem licita ignoscuntur, illicita qui sperant? Innuptis quoque et viduis bonum esse dicit exemplo ejus perseverare; si vero deficerent, nubere, quia praeest nubere quam uri (Ibid. 8, 9). Quibus oro ignibus deterius est uri? concupiscentiae, an poenae? Atquin, si fornicatio habet veniam, non urit concupiscentia ejus: Apostoli autem magis est poenae ignibus providere. Quod si poena est quae urit, ergo veniam non habet fornicatio, quam manet poena. Interea et divortium prohibens, pro eo aut viduitatis perseverantiam, aut reconciliationem pacis dominico praecepto adversus moechiam procurat, quia qui dimiserit uxorem praeter caussam moechiae, facit eam moechari; et qui dimissam a viro ducit, moechatur (Matth., V, 32). Quanta remedia Spiritus Sanctus instaurat, ne id scilicet denuo admittatur, quod ignosci denuo non vult! Jam si usquequaque optimum dicit homini sic esse: Junctus es uxori, ne quaesieris solutionem, ut moechiae locum non des. Solutus es ab uxore, ne quaesieris uxorem, ut opportunitatem tibi serves. Quod et si duxeris uxorem, et si nupserit virgo, non peccat; pressuram tamen carnis habebunt hujusmodi (I Cor., VII, 26 28). Et hic parcendo permittit. Caeterum, tempus in collecto constituit, ut et qui habent uxores, sic sint tanquam non habentes (Ibid. 29); praeterit enim habitus hujus mundi (Ibid. 31), jam scilicet non desiderantis: Crescite et multiplicamini (Gen., I, 28). Sic vult nos praeter sollicitudinem degere, quia innupti de Domino curent, quomodo placeant Deo; nupti vero de mundo recogitent, quomodo placeant conjugio (I Cor., VII, 32-34). Sic melius facere pronuntiat virginis conservatorem, quam erogatorem (Ibid. 40); sic et illam beatiorem decernit quae, amisso viro, fidem ingressa, amaverit occasionem viduitatis; sic haec omnia continentiae consilia ut divina commendat: Puto, inquit, et ego spiritum Dei habeo (Ibid.). Quis iste est assertor audacissimus omnis impudicitiae, moechorum et fornicatorum et incestorum plane fidelissimus advocatus, quibus honorandis suscepit hanc caussam adversus Spiritum Sanctum, ut falsum testimonium recitet de apostolo ejus? Nihil tale Paulus indulsit, qui totam carnis necessitatem de probis etiam titulis obliterare conatur. Indulget sane non adulteria, sed nuptias: parcit sane matrimoniis, non stupris: tentat ne naturae quidem ignoscere, ne culpae blandiatur; studet compescere benedictionis concubitum, ne maledictionis excusetur. Hoc ei supererat, carnem vel a sordibus purgare; a maculis enim non potest. Sed est hoc solemne perversis et idiotis et haereticis, jam et psychicis universis, alicujus capituli ancipitis occasione, adversus exercitum sententiarum instrumenti totius armari.

CAPUT XVII. Provoca ad apostolicam aciem; adspice Epistolas ejus; omnes pro pudicitia, pro castitate, pro sanctitate praetendunt, omnes in luxuriae et lasciviae et libidinis negotia jaculantur. Quid denique et Thessalonicensibus scribit? Advocatio enim nostra non ex seductione, nec ex immunditia (I Thess., II, 3); et: Haec est voluntas Dei, sanctimonia vestra, abstinere vos a fornicatione, scire unumquemque vas suum possidere in sanctimonia et honore, non in libidine concupiscentiae, sicut nationes quae Deum ignorant (I Thess., IV, 3-5). Quid Galatae legunt? Manifesta sunt opera carnis. Quaenam ista? In primis posuit fornicationem, immunditiam, lasciviam, quae praedico vobis sicut praedixi, quod qui talia agunt, regnum Dei non sunt consecuturi haereditate (Gal., V, 19). Romani vero quid magis discunt, quam non derelinquere Dominum post fidem? Quid ergo dicemus? perseverabimus in delinquentia, ut superet gratia? Absit. Qui mortui sumus delinquentiae, quomodo vivemus in ea adhuc? An ignoratis, quod qui tincti sumus in Christo Jesu, in mortem ejus sumus tincti? Consepulti ergo illi sumus per baptismum in mortem: ut sicut Christus resurrexit a mortuis, ita et nos in novitate vitae incedamus. Si enim consepulti sumus simulacro mortis ejus, sed et resurrectionis erimus, hoc scientes quod vetus homo noster confixus est illi. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quod et convivemus cum illo, scientes quod Christus suscitatus a mortuis, jam non moriatur, mors non jam dominetur ejus. Quod enim mortuus est delinquentiae, mortuus est semel, quod autem vivit, Deo vivit. Ita et reputate vosmetipsos mortuos quidem delinquentiae, viventes autem Deo per Christum Jesum (Rom., VI, 1-11). Igitur semel Christo mortuo, nemo potest post Christum mortuus delinquentiae, et maxime tantae, reviviscere: aut si possit fornicatio et moechia denuo admitti, poterit et Christus denuo mori. Instat autem Apostolus, prohibens regnare delinquentiam in corpore nostro mortali (Ibid., 12), cujus infirmitatem carnis noverat. Sicut enim exhibuistis membra vestra famula immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita et nunc exhibete ea famula justitiae in sanctimoniam (Ibid., 13). Nam, etsi habitare bonum in carne sua (Rom., VII, 18) negavit, sed secundum legem literae in qua fuit; secundum autem legem spiritus, cui nos adnectit, liberat ab infirmitate carnis: Lex enim, inquit, spiritus vitae manumisit te a lege delinquentiae et mortis (Rom., VIII, 2). Licet enim ex parte ex Judaismo disputare videatur, sed in nos dirigit integritatem et plenitudinem disciplinarum, propter quos laborantes in lege per carnem miserit Deus filium suum in similitudinem carnis delinquentiae, et propter delinquentiam damnaverit delinquentiam in carne; ut jus legis, inquit, impleretur in nobis, qui non secundum carnem, sed secundum spiritum incedimus. Qui enim secundum carnem incedunt, ea quae carnis sunt sapiunt; et qui secundum spiritum, ea quae sunt spiritus (Ibid., 3-5). Sensum autem carnis mortem adfirmavit esse (Ibid., 6). Dehinc et inimicitiam et in Deum, et eos qui sunt in carne, id est in sensu carnis, Deo placere non posse (Ibid., 7). Et: Si secundum carnem vivitis, inquit, futurum est ut moriamini (Ibid., 13). Quid autem intelligimus carnis sensum et carnis vitam, nisi quodcumque pudet pronuntiare? caetera enim carnis et Apostolus nominasset. Proinde et Ephesiis pristina reputans, de futuro monet: In quibus et nos conversati sumus, facientes concupiscentias et voluptates carnis (Ephes., II, 3). Notans denique illos qui se negassent, scilicet christianos, eo quod se tradidissent in operationem immunditiae omnis: Vos autem, inquit, non sic didicistis Christum (Eph., IV, 20.). Et iterum sic dicit: Qui furabatur, jam non furetur (Ibid., 26-28). Sed et qui moechabatur hactenus, non moechetur; et qui fornicabatur hactenus, non fornicetur. Adjecisset enim et haec, si talibus veniam porrigere consuesset, vel porrigi omnino voluisset, qui nec verbo pollui volens: Omnis, inquit, sermo turpis non procedat ex ore vestro (Ibid., 29). Item: Fornicatio autem et immunditia omnis ne nominetur quidem inter vos, sicut decet sanctos (tanto abest ut excusetur), hoc scientes quod omnis fornicator aut immundus non habeat Dei regnum. Nemo vos seducat inanibus verbis. Propter hoc venit ira Dei super filios incredulitatis (Eph., V, 3-5). Quis seducit inanibus verbis, nisi qui concionatur remissibilem esse moechiam? non intuens etiam fundamenta ejus ab Apostolo effossa; cum ebrietates et comessationes compescit, sicut et hic: Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria (Ibid., 18). Demonstrat et Colossensibus, quae membra mortificent super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et turpiloquium (Coloss., III, 5). Concede jam tot ac talibus sententiis unum illud quod tenes: pauca multis, dubia certis, obscura manifestis adumbrantur. Etiamsi pro certo Apostolus Corinthio illi fornicationem donasset, esset aliud quod semel contra institutum suum pro ratione temporis faceret. Circumcidit Timotheum solum, et tamen abstulit circumcisionem.

CAPUT XVIII. Sed haec, inquit, ad interdictionem pertinebunt omnis impudicitiae et addictionem omnis pudicitiae, salvo tamen loco veniae, quae non statim denegatur, si delicta damnantur, quando veniae tempus cum damnatione concurrat quam excludit. Sequebatur et hoc Psychicos sapere, et ideo reservavimus huic loco, quae aperte ad communicationem ecclesiasticam caussis ejusmodi negandam etiam antiquitus caussa sunt. Nam et in Proverbiis Salomon, quae Paroemias dicimus, specialiter de moecho nusquam expiabili: Moechus autem, inquit, per indigentiam sensuum perditionem animae suae acquirit, dolores et dehonestationes sustinet. Ignominia autem ejus non abolebitur in aevum. Plena enim zeli indignatio viro non parcet in die judicii (Prov., VI, 32-36). Hoc si de ethnico putaveris dictum, certe de fidelibus jam audisti per cassum: Excedite de medio eorum, et separamini, et immundum ne tetigeritis (II Cor., VI, 17). Habes statim in Psalmis beatum virum qui non abierit in concilio impiorum, et in via peccatorum non steterit, et in cathedra pestilentiae non sederit (Psal. I, 1). Cujus et postea vox: Non sedi cum consessu vanitatis, et cum inique agentibus non introibo (hoc de ecclesia male agentium) et cum impiis non sedebo: et, lavabo cum innocentibus manus meas, et altare tuum circumdabo, Domine (Psal. XXX, 4, 5), ut solus plures, quoniam quidem, cum sancto sanctus eris et cum electo electus eris, et cum perverso perversus eris (Psal., XVII, 26). Et alibi: Peccatori autem dicit Dominus: Ut quid tu exponis justificationes meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Si videbas furem, currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas (Psal. XLIX, 16, seq.). Hinc igitur informatus et Apostolus: Scripsi, inquit, vobis in Epistola, non commisceri fornicatoribus, non utique fornicatoribus hujus mundi, et reliqua: Caeterum, oportebat vos exire de mundo: nunc autem scribo vobis, si qui frater nominatur in vobis fornicator, aut idololatra (quid enim tam conjunctum?), aut fraudator (quid enim tam propinquum?), et caetera, cum talibus ne cibum quidem sumere, nedum Eucharistiam. Modicum scilicet fermentum totam desipit conspersionem (I Cor., V, 9, seq.). Item ad Timotheum: Manus nemini cito imponas, neque communices delictis alienis (I Tim., V, 22). Item ad Ephesios: Nolite ergo participes esse eorum; fuistis enim aliquando tenebrae (Eph., V, 7, 8). Et adhuc pressius: Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, imo et revincite eo: quae enim in occulto ab eis fiunt, turpe est edicere (Ibid., 11), Quid turpius impudicitiis? Si autem et ab otiose incedente fratre denuntiat subduci Thessalonicensibus (II Thess., III, 6), quanto magis et a fornicatore? Haec enim consultata sunt Christi Ecclesiam diligentis, qui se pro ea tradidit uti eam sanctificet, emundans lavacro aquae in verbo, ut sistat sibi Ecclesiam gloriosam, non habentem maculam aut rugam, utique post lavacrum, sed sit sancta et sine opprobrio (Eph., V, 25-27), exinde scilicet sine ruga vetustatis, ut virgo, sine macula fornicationis, ut sponsa, sine probro vilitatis, ut emundata. Quid si et hic respondere concipias adimi quidem peccatoribus, vel maxime carne pollutis, communicationem, sed ad praesens restituendam, scilicet ex poenitentiae ambitu, secundum illam clementiam Dei qua mavult peccatoris poenitentiam quam mortem (Ezech., XXXIII, 11)? hoc enim fundamentum opinionis vestrae usquequaque pulsandum est. Dicimus itaque, clementiae divinae si ita esse competisset demonstrationem sui etiam post fidem lapsis, ita Apostolus diceret: Nolite communicare operibus tenebrarum, nisi poenitentiam egerint; et: Cum talibus ne cibum quidem sumere, nisi posteaquam caligas fratrum volutando deterserint; et: Qui templum Dei vitiaverit, vitiabit illum Deus, nisi omnium focorum cineres in Ecclesia de capite suo excusserit: debuerat enim quae damnaverat proinde determinasse, quoniam usque et sub conditione damnasset, si temporali et conditionali, et non perpetua severitate damnasset. Porro, cum in omnibus Epistolis et post fidem talem prohibeat admitti, et admissum a communicatione detrudat, sine spe conditionis ullius aut temporis, nostrae magis sententiae adsistit eam poenitentiam ostendens Dominum malle, quae ante fidem, quae ante baptisma morte peccatoris potior habeatur, semel diluendi per Christi gratiam, semel pro peccatis nostris morte functi. Nam hoc etiam in sua persona Apostolus statuit. Adfirmans enim Christum ad hoc venisse, ut peccatores salvos faceret, quorum primus ipse fuisset, quid adjicit? Et misericordiam sum consecutus, quoniam ignorans feci incredulitate (I Tim., I, 16). Ita clementia illa Dei, malentis poenitentiam peccatoris quam mortem, ad ignorantes adhuc et adhuc incredulos spectat, quorum caussa liberandorum venerit Christus, non qui jam Deum norint, et sacramentum didicerint fidei. Quod si clementia Dei ignorantibus adhuc et infidelibus competit, utique et poenitentia ad se clementiam invitat, salva illa poenitentiae specie post fidem, quae aut levioribus delictis veniam ab episcopo consequi poterit, aut majoribus et irremissibilibus a Deo solo.

CAPUT XIX. Sed quonam usque de Paulo, quando etiam Joannes nescio quid diversae parti supplaudere videatur? quasi in Apocalypsi manifeste fornicationi posuerit poenitentiae auxilium, ubi ad angelum Thyatirenorum spiritus mandat habere se adversus eum, quod teneret mulierem Jezabel, quae se propheten dicit, et docet atque seducit servos meos ad fornicandum et edendum de idolothytis. Et largitus sum illi temporis spatium, ut poenitentiam iniret, nec vult eam inire nomine fornicationis. Ecce dabo eam in lectum, et moechos ejus cum ipsa in maximam pressuram, nisi poenitentiam egerint operum ejus (Apoc. II, 20-22). Bene autem quod Apostolis et fidei et disciplinae regulis convenit. Sive enim ego, inquit, sive illi, sic praedicamus (II Cor., XV, 11) Totius itaque sacramenti interest nihil credere ab Joanne concessum, quod a Paulo sit denegatum. Hanc aequalitatem Spiritus Sancti qui observaverit, ab ipso deducetur in sensus ejus. Haereticam enim foeminam, quae quod didicerat a Nicolaitis docere susceperat, in Ecclesiam latenter introducebat, et merito ad poenitentiam urgebat. Cui enim dubium est haereticum institutione deceptum, cognito postmodum casu et poenitentia expiato, et veniam consequi, et in Ecclesiam redigi? Unde et apud nos ut ethnico par, imo et super ethnicum haereticus etiam per baptisma veritatis utroque homine purgatus admittitur. Aut si certus es mulierem illam, post fidem vivam, in haeresin postea exspirasse, ut non quasi haereticae, sed quasi fideli peccatrici, veniam ex poenitentia vindices, sane agat poenitentiam, sed in finem moechiae, non tamen et restitutionem consecutura. Haec enim erit poenitentia, quam et nos deberi quidem agnoscimus multo magis, sed de venia Deo reservamus. Denique ea Apocalypsis in posterioribus propudiosos et fornicatores, sicut timidos et incredulos et homicidas et veneficos et idololatras, qui tale quid in fide fuerint, in stagnum ignis sine ulla conditionali damnatione decrevit. Non enim de ethnicis videbitur sapere cum de fidelibus pronuntiarit: Qui vicerint, haereditate habebunt ista, et ero illis Deus, et illi mihi in filios; et ita subjunxerit: Timidis autem et incredulis et propudiosis et fornicatoribus et homicidis et veneficis et idololatris particula in stagno ignis et sulphuris, quod est mors secunda (Apoc., XXI, 78). Sic et rursus: Beati qui ex praeceptis agunt, ut in lignum vitae habeant potestatem, et in portas ad introeundum in sanctam civitatem. Canis, veneficus, fornicator, homicida, foras (Apoc., XXII, 14, 15); utique qui non ex praeceptis agant: illorum est enim foras dari qui intus fuerunt. Caeterum, quid mihi eos qui foris sunt judicare (I Cor., V, 12)? praecesserat. De epistola quoque Joannis carpunt statim. Dictum est: Sanguis Filii ejus emundat nos ab omni delicto (I Joan. I, 7). Semper ergo et omnifariam delinquemus, si semper et ab omni delicto emundat nos ille; aut si non semper, non etiam post fidem; et si non ab omni delicto, non etiam a fornicatione. Unde autem exorsus est? Lumen praedixerat Deum, et tenebras non esse in illo, et mentiri nos si dicamus nos communionem habere cum eo, et in tenebris incedamus. Si vero, inquit, in lumine incedamus, communionem cum eo habebimus, et sanguis Jesu Christi Domini nostri emundat nos ab omni delicto (Ibid., 5, sqq.). Ergo in lumine incedentes delinquimus, et in lumine delinquentes emundabimur? Nullo pacto. Qui enim delinquit, non in lumine est, sed in tenebris. Unde et ostendit quomodo emundabimur a delicto, in lumine incedentes, in quo delictum agi non potest, adeo sic emundari nos ait, non qua delinquamus, sed qua non delinquamus. Incedentes enim in lumine, tenebris vero non communicantes, emundati agemus, non deposito, sed non admisso delicto. Haec est enim vis Dominici sanguinis, ut quos jam delicto mundarit, et exinde in lumine constituerit, mundos exinde praestet, si in lumine incedere perseveraverint. Sed subjicit, inquis: Si dicamus nos delictum non habere, seducimus nosmetipsos, et veritas non est in nobis. Si confitemur delicta nostra, fidelis et justus est ut dimittat ea nobis, et emundet nos ab omni injustitia (Ibid., 8, 9): numquid ab immunditia? Aut si ita est, ergo et ab idololatria. Sed aliud in sensu est. Ecce enim et rursus: Si dicamus, ait, nos non deliquisse, mendacem facimus illum, et sermo ejus non est in nobis (Ibid. 10). Eo amplius: Filioli, haec scripsi vobis, ne delinquatis; et si deliqueritis, advocatum habemus apud Deum Patrem Jesum Christum justum, et ipse placatio est pro delictis nostris (I Joan., II, 1, 2). Secundum haec, inquis, et delinquere nos et veniam habere constabit. Quid ergo fiet, cum procedens aliud invenio? negat enim nos omnino delinquere, et in hoc plurimum tractat, ut nihil tale concedat, proponens semel a Christo delicta deleta, non habitura postea veniam: in quo nos sensus ad admonitionem castimoniae demandat. Omnis, inquit, qui habet spem istam, castificat semetipsum, quia et ille castus est. Omnis qui facit delictum, et iniquitatem facit, et delictum est iniquitas. Et scitis quod ille manifestatus sit, ut auferat delicta; utique hactenus admittenda; siquidem subjungit: Omnis qui manet in illo, non delinquit: omnis qui delinquit, neque vidit, neque cognovit eum. Filioli, nemo vos seducat: omnis qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est. Qui facit delictum, ex diabolo est, quoniam diabolus a primordio delinquit. In hoc enim manifestatus est filius Dei, ut solvat opera diaboli. Nam et solvit, liberans hominem per lavacrum, donato chirographo mortis. Et ideo omnis qui ex Deo nascitur, non facit delictum, quia semen Dei manet in illo; et non potest delinquere, quia ex Deo natus est. In hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli (I Joan., III, 3, 10). In quo, nisi illi non delinquendo, ex quo de Deo nati sunt; isti delinquendo, quia de diabolo sunt; perinde atque si nunquam sint ex Deo nati? Quod si dicit: Qui non est justus, ex Deo non est, qui non padicus, quomodo rursus ex Deo fiet, qui jam esse desiit? Juxta est igitur ut excidisse sibi dicamus Joannem in prima quidem Epistola (I, 8) negantem nos sine delicto esse, nunc vero praescribentem non delinquere omnino: et illic quidem aliud de venia blandientem, hic vero districte negantem filios Dei quicumque deliquerint. Sed absit. Nam nec ipsi excidimus a qua digressi sumus distinctione delictorum. Et hic enim illam Joannes commendavit, quod sint quaedam delicta quotidianae incursionis, quibus omnes simus objecti. Cui enim non accidit, aut irasci inique, et ultra solis occasum; aut et manum immittere, aut facile maledicere, aut temere jurare, aut fidem pacti destruere; aut verecundia aut necessitate mentiri? in negotiis, in officiis, in quaestu, in victu, in visu, in auditu quanta tentamur, ut si nulla sit venia istorum, nemini salus competat! Horum ergo erit venia per exoratorem Patris Christum. Sunt autem et contraria istis, ut graviora et exitiosa, quae veniam non capiant, homicidium, idololatria, fraus, negatio, blasphemia, utique et moechia et fornicatio, et si qua alia violatio templi Dei. Horum ultra exorator non erit Christus; haec non admittet omnino qui natus ex Deo fuerit, non futurus Dei filius, si admiserit. Ita Joanni ratio constabit diversitatis, distinctionem delictorum disponenti, cum delinquere filios Dei nunc adnuit, nunc abnuit. Prospiciebat enim clausulam literarum suarum, et illi praestruebat hos sensus, dicturus in fine manifestius: Si quis scit fratrem suum delinquere delictum non ad mortem, postulabit, et dabit ei vitam Dominus, qui non ad mortem delinquit. Est enim delictum ad mortem? non de eo dico ut quis postulet (I Joan., V, 16). Meminerat et ipse Hieremiam prohibitum a Deo deprecari pro populo mortalia delinquente (Hier., VII, 16, XI, 14, XIV, 11). Omnis injustitia delictum est, et est delictum ad mortem. Scimus autem quod omnis qui ex Deo natus sit, non delinquit (I Joan., V, 17, 18); scilicet delictum quod ad mortem est. Ita nihil jam superest, quam aut neges moechiam et fornicationem mortalia esse delicta, aut irremissibilia fatearis, pro quibus nec orari permittitur.

CAPUT XX. Disciplina igitur Apostolorum proprie quidem instruit ac determinat principaliter sanctitatis omnis erga templum Dei antistitem, et ubique de Ecclesia eradicantem omne sacrilegium pudicitiae, sine ulla restitutionis mentione. Volo tamen ex redundantia alicujus etiam comitis Apostolorum testimonium superducere, idoneum confirmandi de proximo jure disciplinam magistrorum. Exstat enim et Barnabae titulus ad Hebraeos, adeo satis auctoritatis viro, ut quem Paulus juxta se constituerit in abstinentiae tenore: Aut ego solus et Barnabas non habemus hoc operandi potestatem (I Cor., IX, 6)? Et utique receptior apud Ecclesias Epistola Barnabae illo apocrypho Pastore moechorum. Monens itaque discipulos, omissis omnibus initiis, ad perfectionem magis tendere, nec rursus fundamenta poenitentiae jacere ab operibus mortuorum: Impossibile est enim, inquit, eos qui semel inluminati sunt, et donum coeleste gustaverunt, et participaverunt Spiritum Sanctum, et verbum Dei dulce gustaverunt, occidente jam aevo cum exciderint, rursus revocari in poenitentiam, refigentes cruci in semetipsos Filium Dei et dedecorantes. Terra enim quae bibit saepius devenientem in se humorem, et peperit herbam aptam his propter quos et colitur, benedictionem Dei consequitur: proferens autem spinas, reproba et maledictioni proxima, cujus finis in exustionem (Hebr., VI, 4, 8). Hoc qui ab Apostolis didicit et cum Apostolis docuit, nunquam moecho et fornicatori secundam poenitentiam promissam ab Apostolis norat; optime enim legem interpretabatur, et figuras ejus jam in ipsa veritate servabat. Ad hanc denique speciem disciplinae de leproso cautum fuit: Si autem varietas effloruerit in cutem, et totam cutem texerit a capite usque ad pedes per omnem conspectum, et sacerdos cum viderit, emundabit eum, quoniam convertit in album, mundus est. Qua vero die visus fuerit in ejusmodi color vivus, inquinatus est (Levit., XIII, 12, 13). Conversum enim hominem de pristino carnis habitu in candorem fidei, quae vitium et macula aestimatur in saeculo, et totum novatum mundum voluit intelligi, qui jam non sit varius, non sit de pristino et novo adspersus. Si vero post abolitionem in vetustatem aliquid ex illa revixerit, rursum in carne ejus quod emortuum delicto habebatur, immundum judicari, nec expiari jam a sacerdote. Ita moechia de pristino recidiva et unitatem novi coloris, a quo fuerat exclusa, commaculans, immundabile est vitium. Item de domo: Si quae maculae et cavositates annuntiatae in parietibus sacerdoti fuissent, priusquam introiret ad inspiciendam eam, jubet auferri de domo omnia, ita immunda non futura quae domus essent. Dehinc introgressus sacerdos, si invenisset cavositates viridicantes vel rubescentes, et adspectum earum humiliorem citra parietinam formam; exiret ad januam et secerneret domum illam septem diebus. Dehinc, die septima regressus, si animadvertisset diffusum in parietibus tactum illum, imperaret extrahi eos lapides in quibus lepra fuisset, et abjici extra civitatem in locum immundum, et sumi alios lapides politos et solidos, et reponi loco pristinorum, et pulvere alio inlini domum (Levit., XIV, 34-42). Oportet enim cum pervenitur ad summum sacerdotem Patris Christum, de domo hominis nostri in tempore hebdomadis auferri omnia impedimenta prius, ut munda sit quae remanet domus, caro et anima; et ubi introierit eam sermo Dei, et invenerit maculas ruboris et viroris, extrahi statim, et abjici foras sensus mortiferos et cruentos; nam et Apocalypsis viridi equo mortem, russeo autem praeliatorem imposuit (Apoc., VI, 4, 8): proque illis politos et in compaginem aptos et firmos substruit lapides, quales in Abrahae fiunt, ut ita homo habilis Deo sit. Quod si post recuperationem et reformationem rursus sacerdos animadverterit in eadem domo de pristinis caussis aliquid et maculis, immundam eam pronuntiavit, et jussit deponi materias et lapides et omnem structuram ejus, et abjici in locum immundum (Levit., XIV, 43-45). Hic erit homo caro atque anima, qui post baptisma et introitum sacerdotum reformatus, denuo resumit scabra et maculas carnis, et abjicitur extra civitatem in locum immundum; deditus scilicet Satanae in carnis interitum (I Cor., V, 4, 5); nec amplius reaedificatur in Ecclesia post ruinam. Sic et de famulae concubitu, quae homini esset reservata, necdum redempta, necdum liberata: Prospicietur, inquit, illi, et non morietur (Levit., XIX, 20), quia nondum est manumissa cui servabatur. Nondum enim caro a Christo manumissa, cui servabatur, impune contaminabatur, ita jam manumissa non habet veniam.

CAPUT XXI. Haec si Apostoli magis norant, magis utique curabant. Sed et in hunc jam gradum decurram, excernens inter doctrinam Apostolorum et potestatem. Disciplina hominem gubernat, potestas adsignat, seorsum quod potestas, spiritus autem Deus. Quid autem docebat? non communicandum operibus tenebrarum (Ephes., V, 11). Observa quod jubet. Quis autem poterat donare delicta? hoc solius ipsius est. Quis enim dimittit delicta, ni solus Deus (Marc., II, 7)? et utique mortalia quae in ipsum fuerint admissa et in templum ejus; nam tibi quae in te reatum habeant, etiam septuagies septies juberis indulgere in persona Petri (Matth., XVIII, 22). Itaque, si et ipsos beatos Apostolos tale aliquid indulsisse constaret, cujus venia a Deo, non ab homine, competeret, non ex disciplina, sed ex potestate fecisse. Nam et mortuos suscitaverunt, quod Deus solus; et debiles redintegraverunt, quod nemo nisi Christus; imo et plagas inflixerunt, quod noluit Christus. Non enim decebat eum saevire, qui pati venerat. Percussus est Ananias et Elimas, Ananias morte, Elimas caecitate (Act., V, 5, XIII, 11), ut hoc ipso probaretur Christum et haec facere potuisse. Sic et prophetae caedem et cum ea moechiam poenitentibus ignoverant, quia et severitatis documenta fecerunt. Exhibe igitur et nunc mihi, apostolice, prophetica exempla, et agnoscam divinitatem, et vindica tibi delictorum ejuscemodi remittendorum potestatem. Quod si disciplinae solius officia sortitus es, nec imperio praesidere, sed ministerio, quis aut quantus es indulgere? qui neque prophetam, nec apostolum exhibens, cares ea virtute cujus est indulgere? Sed habet, inquis, potestatem Ecclesia delicti donandi. Hoc ego magis et agnosco et dispono, qui ipsum Paracletum in prophetis novis habeo dicentem: Potest Ecclesia donare delictum, sed non faciam, ne et alia delinquant. Quid, si pseudopropheticus spiritus pronuntiavit? Atqui magis eversoris fuisset, et semetipsum de clementia commendare, et caeteros ad delinquentiam temperare. Aut si et hoc secundum spiritum veritatis adfectare gestivit, ergo spiritus veritatis potest quidem indulgere fornicatoribus veniam, sed cum plurium malo non vult. De tua nunc sententia quaero, unde hoc jus Ecclesiae usurpes. Si, quia dixerit Petro Dominus: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; tibi dedi claves regni coelestis, vel: Quaecumque alligaveris vel solveris in terra, erunt alligata vel soluta in coelis (Matth., XVI, 18, 19); idcirco praesumis et ad te derivasse solvendi et alligandi potestatem, id est ad omnem Ecclesiam Petri propinquam; qualis' es evertens atque commutans manifestam Domini intentionem personaliter hoc Petro conferentem: Super te, inquit, aedificabo Ecclesiam meam; et: Dabo tibi claves, non Ecclesiae; et: Quaecumque solveris vel alligaveris, non quae solverint vel alligaverint. Sic enim et exitus docet. In ipso Ecclesia exstructa est, id est per ipsum, ipse clavem imbuit; vide quam: Viri Israelitae, auribus mandate quae dico; Jesum Nazarenum virum a Deo vobis destinatum (Act., II, 22), et reliqua. Ipse denique primus in Christi baptismo reseravit aditum coelestis regni, quo solvuntur alligata retro delicta, et alligantur quae non fuerint soluta, secundum veram salutem; et Ananiam vinxit vinculo mortis; et debilem pedibus absolvit vitio valetudinis (Act., III, 7). Sic et in illa disceptatione custodiendae necne legis, primus omnium Petrus Spiritu instinctus, et de nationum vocatione praefatus: Et nunc, inquit, cur tentatis Dominum de imponendo jugo fratribus quod neque nos neque patres nostri sufferre valuerunt? Sed enim per gratiam Jesu credimus nos salutem consecuturos sicut et illi (Act., XV, 10, 11). Haec sententia et solvit quae omissa sunt legis, et alligavit quae reservata sunt. Adeo nihil ad delicta fidelium capitalia potestas solvendi et alligandi Petro emancipata. Cui si praeceperat Dominus etiam septuagies delinquenti in eum fratri indulgere (Matth., XVIII, 22); utique nihil postea alligare, id est retinere mandasset, nisi forte ea quae in Dominum, non in fratrem quis admiserit; praejudicatur enim non dimittenda in Deum delicta, cum in homine admissa donantur. Quid nunc et ad Ecclesiam, et quidem tuam, psychice? Secundum enim Petri personam spiritalibus potestas ista conveniet aut apostolo, aut prophetae. Nam et Ecclesia proprie et principaliter ipse est Spiritus in quo est trinitas unius divinitatis, Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Illam Ecclesiam congregat, quam Dominus in tribus posuit. Atque ita exinde etiam numerus omnis qui in hanc fidem conspiraverint, Ecclesia ab auctore et consecratore censetur. Et ideo Ecclesia quidem delicta donabit; sed Ecclesia Spiritus per spiritalem hominem, non ecclesia numerus episcoporum: Domini enim, non famuli est jus et arbitrium; Dei ipsius, non sacerdotis.

CAPUT XXII. At tu jam et in martyras tuos effundis hanc potestatem, ut quisque ex consensione vincula induit adhuc mollia, in novo custodiae nomine, statim ambiunt moechi, statim adeunt fornicatores, jam preces circumsonant, jam lacrymae circumstagnant maculati cujusque; nec ulli magis aditum carceris redimunt, quam qui Ecclesiam perdiderunt. Violantur viri ac foeminae in tenebris plane ex usu libidinum notis, et pacem ab his quaerunt qui de sua periclitantur. Alii ad metalla confugiunt, et inde communicatores revertuntur, ubi jam aliud martyrium necessarium est delictis post martyrium novis. Quis enim in terris et in carne sine culpa? quis martyr saeculi incola, denariis supplex, medico obnoxius et foeneratori? Puta nunc sub gladio jam capite librato, puta in patibulo jam corpore expanso, puta in stipite jam leone concesso, puta in axe, jam incendio adstructo, in ipsa, dico, securitate et possessione martyrii, quis permittit homini donare quae Deo reservanda sunt? a quo ea sine excusatione damnata sunt; quae nec apostoli, quod sciam, martyres et ipsi, donabilia judicaverunt. Denique jam ad bestias depugnaverat Paulus Ephesi (I Cor. XV, 32), cum interitum decernit incesto (I Cor. V, 3 sqq.). Sufficiat martyri propria delicta purgasse. Ingrati vel superbi est in alios quoque spargere quod pro magno fuerit consecutus. Quis alienam mortem sua solvit, nisi solus Dei Filius? Nam et in ipsa passione liberavit latronem (Luc. XXIII, 43). Ad hoc enim venerat, ut ipse a delicto purus, et omnia sanctus pro peccatoribus obiret. Proinde, qui illum aemularis donando delicta, si nihil ipse deliquisti, plane patere pro me: si vero peccator es, quomodo oleum faculae tuae sufficere et tibi et mihi poterit? Habeo etiam nunc quo probem Christum. Si propterea Christus in martyre est, ut moechos et fornicatores martyr absolvat, occulta cordis edicat, ut ita delicta concedat, et Christus est; sic enim Dominus Jesus Christus potestatem suam ostendit: Quid cogitatis nequam in cordibus vestris? quid enim facilius est dicere paralytico, Dimittuntur tibi peccata, an, Surge et ambula? Igitur, ut sciatis Filium hominis habere dimittendorum peccatorum in terris potestatem, tibi dico, paralytice, Surge et ambula (Matth. IX, 4, sqq.). Si Dominus tantum de potestatis suae probatione curavit, uti traduceret cogitatus et ita imperaret sanitatem, ne non crederetur posse delicta dimittere, non licet mihi eamdem potestatem in aliquo sine eisdem probationibus credere. Cum tamen moechis et fornicatoribus a martyre expostulas veniam, ipse confiteris ejusmodi crimina nonnisi proprio martyrio diluenda, qui praesumis alieno. Quod si est, jam et martyrium aliud erit baptisma. Habeo enim, inquit, et aliud baptisma (Luc. XII, 50). Unde et ex vulnere lateris Dominici aqua et sanguis, utriusque lavacri paratura, manavit (Joan. XIX, 34). Debeo ergo et primo lavacro alium liberare, si possum secundo, ingeramusque in sinum necesse est. Quaecumque auctoritas, quaecumque ratio moecho et fornicatori pacem ecclesiasticam reddit, eadem debebit et homicidae et idololatrae poenitentibus subvenire, certe negatori, et utique illi quem in praelio confessionis tormentis colluctatum saevitia dejecit. Caeterum, indignum Deo et illius misericordia, qui poenitentiam peccatoris morti praevertit, ut facilius in Ecclesiam redeant, qui subando, quam qui dimicando ceciderunt. Urget nos dicere indignitas. Contaminata potius corpora revocabis quam cruentata? quae poenitentia miserabilior, titillatam prosternens carnem, an vero laniatam? quae justior venia in omnibus caussis, quam voluntarius, an quam invitus peccator implorat? Nemo volens negare compellitur, nemo nolens fornicatur: nulla ad libidinem vis est, nisi ipsa; nescit quod libet cogi. Negationem porro quanta compellunt ingenia carnificis et genera poenarum? Quis magis negavit, qui Christum vexatus, an qui delectatus amisit? qui cum amitteret, doluit? an qui cum amitteret lusit? Et tamen illae cicatrices christiano praelio insculptae, et utique invidiosae apud Christum, quia vicisse cupierunt, et sic quoque gloriosae, quia non vincendo cesserunt, in quas adhuc et diabolus ipse suspirat, cum sua infelicitate, sed casta; cum poenitentia moerente, sed non erubescente ad Dominum de venia. Denuo dimittitur eis qui piaculariter negaverunt; solis illis caro infirma est. Atqui nulla tam fortis caro, quam quae spiritum elidit.