THOMAE CAMPIANI LONDINATIS, D. MED.
DE PULVEREA CONIURATIONE
LIBRI 2
POTENTISSIMO SERENISSIMOQUE IACOBO MAGNAE BRITANNIAE FRANCIAE ET HIBERNIAE REGI &.
Triumphanti hodie tibi (invictissime monarcha) serena affulgeat quinta Novembris lux; redeat vero quotannis ad laetitiam, ad salutem, ad gloriam. opusculum hoc quo Dei optimi maximi infinita bonitas vestrae autem divinae prudentiae in pulverea coniuratione relegenda foelicitas celebrata est absolutum iam sub hac faustissima luce sacris tuis manibus offerre haud ineptum fore iudicem. accipe igitur, clementissime potentissimeque patrone, plusquam longius forsan aevi munusculum, vivatius futurum si in lucem exeunti vestra benignitas inspiraverit. vive quam diutissme; perpetuo vale, foeliciter impera, sic nunc ut semper precatur.
Vestrae maiestati humillime addictus, T:HOMAS CAMPIANUS
AD AUGUSTISSIMUM, SERENISSIMUMQUE IACOBUM MAGNAE BRITANNIAE REGEM &.
Querna corona Iovi datur olim, laurea Phoebo,
Myrtea dulce caput Cypridis umbra tegit;
Spicea sed Cererem cingunt, hederacea Bacchum
Serta, decus veteres, sic tribuere deis
Pro meritis cuicunque suum; nec debita facto 5
Siqua erat, authori gratia parca fuit.
Coelestes pius hinc mortalibus error honores
Indulsit, memor et numina fecit amor.
Humano generi gratis neque profuit ullus
Orbe novo, Graiis si sit habenda fides. 10
Quales ergo tibi, rex maxime, solvet honores
Gens Britonum, quasi nunc orbe renata suo?
Quam tua restituit prudentia coelitus orta,
Servavitque dolo cum ruitura foret.
Pars ego tam magni populi levis, hoc tibi struxi 15
Laudis opus, cecinit quod pia musa mihi;
Ultima quod maneat precor usque in secla superstes,
hostibus officium triste, salubre tibi.
IN IESUITAS EPIGRAMMA 1
Olim neci datis lupis Britannicis
Cum nuspiam pateret exteris locus
Astu supervenere Romani lupi,
Tecti cucullis, devorant impune oves
Nihil timentes, donec indutus pari 5
Pastor cucullo clanculum Germanicus
Orbem soporum suscitat, nubem exuit,
Taxans luporum proprio vultu dolos.
His denuo pulsis gregi accedit salus
Antiqua; fraudem Roma sed supplet novam, 10
Gentique veste consona vulpes tegit
Furtim irruentes horridas caudis faces,
Vanis ferentes horridas caudis faces,
Queis amputatis, tertium Britannia
Canit triumphum; numquid haec ultra potest 15
Pullo Latinus igne, aut arte Tartarus?
EPIGRAMMA 2
Romani veteres tribus fuere
Noti nominibus satis superque,
Sed vix ter totidem, quaterve nosci
Possunt Londinia urbe Iesuitae.
EPIGRAMMA 3
Anglus nomine Iesuita mire
Gaudet multiplici, novem, decemve
Usurpat varie, et subinde plura,
Sed ficta omnia, nam suum tacere
Verum falsiloquus cavet perite. 5
Nunc istam mihi gratiam mereri
Fas sit, nominaque nidere aptiora
Illi quot lubet, esse vel paterno
Quae plus propria nemo denegabit.
Desertor patriae, pudor parentum, 10
Exul, transfuga, proditor spuendus,
Stultorum dominus, superbientum
Servus, Romulae rei veredus,
Hispanus iocus atque sycophanta,
Sermonis dubii pater, piusque 15
Mendax, tum generi haud nimis pudicus
Suasor foemineo, cruentus, audax,
Bellorum institor, atque regicida.
Illi haec nomina si sciam placere,
Mox plura adiiciam, nec est verendum 20
Ne non copia suppetat novorum.
EPIGRAMMA 4
Quos vocat haereticis studet Anglis Roma mederi
Pulvere nec sancto, nec diacatholico;
Catholicos quamvis et sanctos vendicat una,
Pulvere sed monachi disdiadaemonico.
ALLUDENS AD IGNATI CONCLAVI IOHANNIS DUN DOCTORIS THEOLOGIAE
Dun taxat libro Iesuitas non tamen uno
Duntaxat, lingua ridet at Ausonia;
Ausonia in lingua semel est dun sillaba prima
Duntaxat, primas Dun ubi taxat habet.
LIBER I
ARGUMENTUM
Alma Dei prior acta refert, et daemonis iras,
Spes sua suasore hoc falsa est a relligione
Missa Catisbaeo, socios is convocat, et rem
Pulveream inducit, consultusque approbat illam
Garnetus; Faucum transmittit Belgia, coeptis 5
Qui fossis praeit. Hinc ad busta precatur Elizae
Flens pia Relligio, coeli cui subvenit ales;
Temporaque indicti sunt interrupta senatus.
Littera Monteglo datur, hanc rex discutit, inde
Pulveris exponens, cui iussa est cautio, technam. 10
Patroni magnum cano, mirum opus omnipotentis,
Dulce, salutiferum, quantum non praestitit olim
Cum fidit exulibus mare pronosque obruit hostes;
Quantum non Solymae infestas cum dispulit uno
Ingentes acies ictu super astra triumphans. 5
Hoc solo minus esse iuvat, cui maxima cedunt;
Scilicet unigenae charo cum sanguine fuso,
Et victa sibi morte Deus revocaverat orbem.
Tu tua celsa mihi, ter maxime, facta canenti
Adde animum, mentique aciem; de pectore curas 10
Pelle graves, oculisque obiectas discute nubes.
Inferni reserem intrepidus scelera alta tyranni
In terram immeritam, atque tuam: nova dira nefanda,
Horrida divini sub cultus nomine coepta.
O miseram, o nullam prope, magna Britannia, gentem 15
Ni respexisset pater optimus, atque ruenti
Divinum auxilium nullo metuente tulisset.
Illius aeterno celebremus carmine munus,
Omnis posteritas memori quod mente revolvat.
Humani generis vetus et non flexilis hostis, 20
Umbrarum dominus, summi semperque colendi
Numinis invisor, iucundae lucis et osor,
Versutus, vanus, nulli non fomes et author
Dissidio (multum fletae post funus Elizae
Pacifico tandem sceptro cedente monarchae 25
Iure suo) ut primum firmatas undique vidit
Res Britonum dubias, oleaque per omnia pacem
Ire coronatam, templis accrescere sacros
Cultus, laetitiam silvis resonare decusque,
Multiplici pompa replere palatia et urbes; 30
Nil prodesse dolos, sancto se sternere regi
Nequidquam insidias; ultro iam ponere suetas
Hesperios iras, sociasque extendere dextras;
Nunc et Hybernorum requiescere conscia tela,
Nullum adeo superesse locum crepitantibus armis, 35
Seu tacitae fraudi; sensit mox Tartareus vim
Coelestem, nec enim sine numine talia fiunt,
Impius ergo tremit, simul et fremit ore canino
Diras eructans, et coelum voce lacessit.
“Nec mihi fas,” ait, “o superi, nec denique cordi est 40
Aurea stelliferi tolli ad laquearia coeli
Lucentesque domos, vobis sublimia habete.
Imperium terrestre, et nigri iura profundi
Nolite invidisse mihi, nec numina vestra
Immiscete meis rebus, lucemve tenebris. 45
Nonne odium regina meum matura sepulchro
Condidit illaesum corpus, celebrata trophaeis
Magnificae pacis populo post fata relictae
Multum dilecto, multo dilectior ipsa?
Quidque mihi toties mors exoptata deinde 50
Profuerit defunctae hostis? Novus ecce superstes
Imminet huic capiti infestus magis, atque tremendus,
Quo magis instructus mentem est coelestibus armis.
Vestrum opus, o superi, vestrum est hoc omne, nec intra
Tanta cadunt animi humani miracula vires. 55
Heu quantas frustra fabricas admovimus? Haerent,
Semper et haerebunt vestro sub tegmine tuti
Numen qui norunt misere lenire precando.
Divorum ergo mihi merito est invisa potestas,
Lux odio et coelum est, et pulchri quicquid uterque 60
Sustinet axe polus.” Verbis nec supplicat ultra
Impurus daemon, celeri ferit astra boatu,
Ingentesque globos tenebrarum montibus aequos
Aerata iaculare manu, tegere aethera nube,
Et quantum ex ira potuit confundere mundum. 65
Formas mille subit monstrosas, mille Chimaeras
Insano simulat vultu, nunc tortilis anguis
Reptat, nunc sursum volitat draco, mox fremit ursus,
Tartara mox lupus impensis ululatibus urget,
Taurus et horrendum mugit modo cornua vibrans, 70
Trux modo frendet aper. species tunc undique miscet
Immanes. Quicquid truculenti est arte nefanda
Ut sibi concivit pallentes territat umbras,
Sed fesso immodicus simul aestus corde quievit.
Ecce cucullatus reliquis audentior ipsum 75
Slloquitur daemon: “ne te, supreme patrone,
Romanae causae plus aequo cura ruentis
Tangat. Quid populo si res modo tota patescit
Lutheri invidia? Mitra nil notius? esto;
Paucorum manibus patrari magna solebant, 80
Et nisi mens laeva est, etiam nunc maxima possunt.
Se Britones tutos maris intra moenia iactant,
Et procul irrident Romana tonitrua, fulmen
Attamen invita cogentur voce fateri.
Sunt, pater, addictae summis conventibus aedes 85
Antiquae, quas rex proceresque subire statuto
Assensere die, et melioris portio plebis,
Has simul impletae sunt uno dirue flatu.
Sulphureus tibi pulvis adest, ignisque sepultus:
Inventum hoc nostrum est, talesque creatur in usus.” 90
Consilium inferno placet, authorisque coronat
Cupresso rasum caput, omine laetus uterque est.
Compertum esse duas iamdudum est relligiones.
Altera de coelo in terras descendit, amica
Pacis, inops cultus, humilis, tamen ore decoro, 95
Constantique animo et vultu: comes assidet illi
Ingenuus Metus, et Spes usque erecta, futurae
Laetitiae praesaga, et semper conscia veri.
Lusca sed ex caecis auri est emissa fodinis
Altera, celsa, minax, presso insidiosave fastu, 100
Expers nativi decoris, fuco sibi formam
Concilians, variis vanisque ornata lapillis.
Servilis sequitur pavor hanc, incertaque gressus
Ebria Spes, audax tamen. Alti in vertice montis
Splendescit speciosa domus, distinctaque pictis 105
Turribus; exterius quamvis venerabilis, intus
Horridus spectanti est. Stant mille et mille deorum
Postibus effigies referentes ora ferarum,
Daemonaque, et quicquid pavor atque insania finxit.
Dimidium haud capiunt centum capitolia, centum 110
Vix fando aequabunt tonsores, totve cuculli .
Appositam diris altaribus Iphianissam
Cernere erit misere flentem, patrisque vocantem
Necquicquam auxilium: solus licet imperet, astus
Praevalet irati vatis, cadit hostia ventis, 115
Quos placat, toto sed vix ita sanguine vatem.
Heu quantum sceleris peragis, quantum invehis orbi,
Impia relligio? Sed et haec levia esse fatemur
Ludicraque, improbitas primo quae prodidit aevo,
Nostra praeut nova quae fert, atque instructior aetas 120
Quodcunque in facinus. Natos occidere reges,
Iamque uno triplicem pervertere flamine gentem
Suave et honorificum est: vae vae tibi, turbida Roma,
Dedecus imperii, atque animorum pervaga pestis.
Vestibuli ad laevum patet ingens porticus, auro 125
Argentoque insignitis suspensa columnis:
Turgit imaginibus locus, expressique resurgunt
Pontifices triplo diademete, vesteque picta
Usque a Bonifacio, duce quo nova Roma triumphat.
Sanctorum necnon statuis, stultisque tumescit 130
Relliquiis, quales in risum aut vertere possunt
Totum te, Heraclite, in fletum aut fundere totum.
Hic se delectat, multum hic dea lusca moratur,
Hic Erebi rex aggreditur sua dira precantem
Teutonicae fidei, Batavisque, piisque Britannis. 135
Tartareum ut vidit, cupide mox applicat eius
Dicto aurem, exponit Stygius de pulvere totam
Ordine rem: coeptis tam tetris esse colore
Multo opus. Ornatam mittat Spem poscit, ut urat
Voce Catisbaeum, caedisque incendant amore: 140
Stare animo in patriam averso, rerumque novarum
Imprimis avido; Grantam illi, aptumque Rucodem
Omnibus in rebus sociosque paresque futuros.
Vinterum, Vritumque, et te, nequissime Perci,
Ex notis esse, et causae communis amicis. 145
Illum tendandum premit, illum poscere fata.
Assensum est, Spes festinat meretricia, picta,
Cultaque amatori conductum nobile scortum
Ut solet. Aede sua scelerosum sorte sinistra
Invenit oppressum, somni vinoque sepultum 150
Lambethi, formosa tuas prope, Thamisis, undas. ”
“Surge,” ait, “heu misere dormis (mi dulcis alumne),
Nec te Roma movet per te male prodita, per te,
Segnitiemque tuam? Quod si haec aliena videntur,
Fortunis succurre tuis, averte ruinam 155
Luxuries quam festinat, legesque minantur.
Aude aliquid saltem quod spem non fallere possit,
Scis ubi totius regni est conventus habendus,
Idque brevi. Subtus congesto dirue gentem
Pulvere fulmineo invisam. Sic victor abibis, 160
Clarus et Ausonios inter numerabere divos.”
Dixit, et in tenebras levis evanescit opacas
Structis insidiis. Praecordia concutit horror
Dura Catisbaei, surreptaque turbat imago.
Multa aegro volvente animo, ut lux reddita terris, 165
Convocat unanimes et proditionibus aptos,
Quos bene cognovit, Vinterum pectore fidum
Improbo, et Vritum. solito sed tardior ipsis
Congressis tandem trepidante supervenit aestro
Percio, et “quid,” ait, “semper loquimurne, sodales, 170
Nil agimus? Regem interimi numquid iuvat ipsum? ”
En vobis hic certa manus.” Sic excipit illum
Ore Catisbaeus blaeso, tamen ad mala prompto:
“Iamdudum hoc agimus, Perci, nobis ut agamus
Dignum aliquid, factis praeeant sed verba necesse est, 175
Cernendis veluti debentur lumina rebus.
Perdere tam multa sibi prole superstite regem,
Res non digna satis tanta fortissime dextra est,
Ad maiora tibi vigeat dum provocat usus.
Ingens coeptum animus mi parturit, artis iniquae 180
Non nihil argutans. fructum sin respicis, unum est
Quod decus antiquum templis, animisque piorum
Oppressis requiem certo promittere possit.”
Quicquid id est, clamant, fidis ne credere cesset
Auribus, et paribus per cuncta pericula votis. 185
“Quandoquidem vestris sic illud mentibus,” inquit,
“Perplacitum est, paucis quod multa requirit habete.
Ipsum cum populo regem prolemque senatu
Tollere consilium est simul atri pulveris ictu.”
Horrescunt omnes dicto, sanguisque loquentis 190
Deseruit vultus, communis pallor honesta
Invitis licet, et diuturna silentia mandat.
Ac veluti varia cum coepta est cantio voce
Condita ad aequales, ex illis forsitan una
Discors vox strepitu reliquas abrumpit amaro, 195
Aversata omnesque soni feritate quiescunt,
Haud aliter siluere audito nomine tantum
Pulveris horribili vastantis cuncta tumultu.
Post longam dubio sic replicat ore quietem
Vinterus, “non si tellus mihi tota dehiscat, 200
Omnis et inferni in memet convertitur horror,
Abstineam si Roma vocat. Si cogat avitae
Aurea libertas fidei, per tela, per ignes
Ire iuvat, nec magna metu consulta retracto.
Sed via difficilis, dumetisque obsita terret, 205
Atque bonae male re cedente calumnia causae.
Praeterea nostrum pereunti candida turbae
Pars conserta cadet non contemnenda, centis
Ne nimis invidiosa etiam victoria fiat.”
Increpat hunc primo divellens ultima verba 210
Percius, “o nimium,” exclamat, “nimiumque beati,”
Telligioni tot secum mala, tot morientes
Queis auferre datur discrimina, totque ruinas.
Quam lubet explere hunc numerum, factoque vovere
Tam pulchro hanc animam. tota cum stirpe parentes 215
Sic misti intereant potius, vindicta profanis
Quam non contingat tam digna et nobilis, usu
Iustitiaque omnes superans quibus imbuit aures
Fama meas. Nam quid magis aequum, sydera testor,
Nos iisdem quam caede locis ulciscier hostes, 220
In vitas quibus et fortunas fulmina nostras
Mittere pro libito, nullo cohibente, solebant
Vi decretorum sub avarae nubibis artis?”
His liquido acclamat dictis Vritus, et effert
Laudibus authorem, technamque stupescere gestit 225
Sulphurei cineris: nil certius omnia turbis
Momento immiscere, novis seu motibus ansam
Posse dare, aut veterem fidei languentis honorem
Spem restaurandi fessis renovare Britannis.
Impia sic portenta animo pietatis obumbrant. 230
“Pergite quo properatis,” ait Vinterus. “iniquum
Aequum, si vobis id visum est, haud moror, ibo
Quos nos cunque trahunt communia fata. Recedat
Pectore nunc omnis pietas in memet, et omnes:
Dispereat quisquis facti successibus obstat. 235
At sapiens leni primum medicamini Cous
Tentandos morbos docet: id si iuverit, ultra
Nil opus est; quod si facilis medicina fefellit,
Maiori pugnat, ferro in mala tanta vel igne.
Si placet hunc imitemur, et advenientis Iberi 240
Oremus legati operam, si flectere possit
Duri in nos animum regis quos abdicat, ut ius
In patria commune velit concedere terra,
Ac libertatem sacrorum, o Roma, tuorum.
Belgarum remoratur adhuc Hispanus in oris 245
Quo propero, fidum mox conventurus Oenum,
Charum principibus, nostris et rebus amicum.
Tentandi dubiam, si quid promittere possit,
Legati Hesperii mea sit provincia mentem:
Quae mihi pro votis si non successerit, ultra 250
Progrediamur, et extremos redeamus ad ignes.”
“Recte Vinterus sapit, et bene consulit,” infit
Percius, “at vereor nimium ne frigida spes sit,
Proposito insistat tamen, haec sententia nostra est.”
Ista Catisbaeus nil contra, sedulus urget 255
Ut peragat Vinterus iter: tum si quid Oenus
Possit id imprimis videat, post illa secutum
Castra diu Austriaco popularem sub duce Faucum
Conveniat, profugumque ad littora nota reducat.
Caetera si nil proficiunt, et ad ultima ventum est, 260
Non fidendum operi gnarus ni accesserit artis
Quae praeeat fossis, et caecos dirigat ignes.
“Aedes curet," ait, “prope fundamenta senatus
Percius, ut quocunque vacent pretio, ipse satelles
Regius haud aegre proprios suadebit in usus 265
Cedere, sat numero cum sint, aulaeque propinquae.
Pulvis at his nostris ampla ut sit mole paratus
Id mecum Vritus percaute munus obibit,
Unde scaphis tuto transferri singula possint.”
Convenit ut subeant partita negotia, natae 270
Sed ius suspitioni aliquod ne forte relinquant,
Commissi arcani dant iuramenta tacendi
Mutua, et uberius quo res nova credita crescat,
His sacrum coenale superstitione tumentes
Adnectunt, et opem vanis conatibus orant. 275
Proh pudor, et coelum spectant, ipsumque bonorum
Fontem, aversoremque mali, quo vindice solo
Plectitur omne nefas, demens audacia partem
Tam foedi in sceleris vocat, appellantque Iehovam
Non nunc ut testem, funestis sed caput ausis. 280
His ita compositis, nigri dominator Averni
De grege daemonico spatiosis eligit alis
Umbram, qua non est pernicior altera, sed nec
Doctior humanos volitando fallere visus.
Imperat huic dorso Vinterum ut tollat opaco 285
Quoque tendit iter, propereque per aethera vectet.
Nec mora, sublati superant haud segnius Euris
Substratum mare, et optato potiuntur Oeno.
Crescenti interea conducit Percius aedes
Addictas sceleri, quod, ut omnis scrupulus absit, 290
Ore Catisbaeus sacro studet esse probatum.
Ordo sacerdotum novus est qui nomen Iesus
Privatim usurpant, erat his Ignatius author,
Unde Ignatistae dicti melioribus annis,
At nunc Ignistae, merito quod nomen ab igne 295
Pulvereo traxere sibi. Tagus aureus hydram
Edidit hanc, facie pulchram satis, atque decoram
Intuitu primo, verum si lumina cautus
Acrius infigas, nil turpius horridiusve
Infamis Lernae tulit unquam foeta veneni 300
Faex vel Avernales, Graiis fingentibus, undae.
In visceribus technas haec monstra, incendia, caedes,
Cultra, venena, tumultus, et non iusta recondunt
Bella. Nec hos regio serpentes una coercet,
Omnes quin circumvolitent pernicibus alis 305
Caecam in perniciem, non speratamque ruinam.
Pax milvis, Iovis alitibus nam retia tendunt;
Nec timidae cervae, sed dente ac ungue leoni
Spreto nativis nunc insidiantur in antris.
Sancta cohors Stygio longe gratissima regi 310
Digna bonis docet esse viris mendacia, menti
Verbaque iurantem contraria cudere linguam.
Heu qualis probitas, heu quam nova, quamque stupenda!
Patribus haud dubie nostris incognita, simplex
Aetas illa fuit prior, indulgentior orbem 315
Iam pater aethereus maiori lumine lustrat.
Tristis in hanc pestem stabilitur pyramis olim
Gallica, quae simul est sublata, Henrice, peristi,
Bellorum nec te clarissima fama tuorum,
Non armata satellitii vis, iamque propinquae 320
Viribus inconcussae acies potuere tueri
Unius a vili dextra, ferroque cruento.
Non ita mille dolis licet insidiisque petita
Concidit aeterni cura ingens patris Elizae.
Illa fide nunquam defecit, sed cita nantes 325
Visit Iberorum turres, ac denique vicit
Freta piis precibus, coelique potentibus armis.
Festinata proin sua classis ne cadat, illi
Aethera pugnabant, fretaque, aligeraeque phalanges.
Iamque Ignistarum, solis Garnetus at Anglis, 330
Praeses agendorum ius clam determinat, ipsi
Quaqua affluxuris citra mare (Belgia sacrae
Cresselli obsequitur, Baldini Hispania voci).
Quanto annis gravior, tanto iste tenebrio doctas
Promptior in fraudes, arcana ac publica novit, 335
Et personata didicit pietate iuventam
Ludere, dementesque animas anuumque senumque.
Rure habitat vacuo, procul urbe, senique ministrat
Pulchra domo plena et generosae foemina stirpis,
Nec desunt homini timidae solatia vitae. 340
Tecta Catisbaeus petit haec, quibus haud alienus
Excipitur, multumque patri praefatus honorem
Consilio arcano privatam supplicat aurem.
Tuic facile auriculas vulpes concedit utrasque,
Testibus et procul amotis compellat amanter: 345
“Fare, age, mi fili, secure quicquid acerbi
Ambiguive animo nunc fluctuat, en tibi fido
Pectore consilium do, solamenque paternum.”
Ille pius statim trepide rogat, anne liceret
Sic punire malos, cadat ut bonus unus et alter, 350
Quos fatum immeritos scelerato sparsit acervo.
“Quid in hoc,” praesul ait, “si publica commoda poscunt
Et licet, et iubeo. datur urbs obsessa, moretur
Excidiumne manu nostra positum atque paratum,
Si duo nostrorum, tresve, intra moenia soli 355
Permaneant? Quos hostili subducere cladi
Cum non concessum est, pereant fas. utile multis
Quod sit ut impediat tenuis iactura pusillum
Ridiculumque foret, privatis publica praesint.”
Hoc sibi concesso, quo nil optatius, audax 360
Iam scelus omne Catisbaeus concredere sanctis
Auribus haud dubitat, neuter tamen ore rubescit.
Qualis (pro pietas) vita est haec, quamque pudenda
Relligiosorum, qui coelum et Tartara miscent?
Si sibi conducit facinus iustum est, licet ipsum 365
Horreret Siculus genio cogente tyrannus.
Perdere sed patriam properanti solvere fraena,
Pro qua nemo mori metuit bonus atque fidelis,
Quin magis admotis suspensum impellere flammis,
Consiliisque iuvare, hoc sancti, praesidis hoc est? 370
Insidiatori porro sociisque fit author
Fingendi varios sensus, ut tuta loquantur,
Atque reservata totum confundere parte
Praecipit arte nova: veniam dat talibus, etsi
Summa salus animae premitur pretiumque futurae 375
Aeternae vitae. his arreptis proditor armis
Et confirmata iam peior mente recedit.
Fama sub haec Britonum, Fauco comitante, susurrat
Applicuisse oris Vinterum. protinus omnes
Anguineo retinet quos coniuratio nexu 380
Accelerant, et laudato cum milite laetum
Excipiunt socium sceleris, fatique latentis.
Ille fidelem animum studiumque extollit Oeni,
Nullam in legato spem, paci se dare totos
Hesperios, rebusque suis: extrema necesse 385
Esse vel invitis tentanda, moram esse timendam
Magnis consiliis, inimicaque frigora flammis.
Ergo Catisbaeus, “non me praesaga fefellit
mens,” ait. “externis plus aequo credimus, illud
Quod prope, quod nostrum est frigescit. ducimur umbris 390
Non minus exangues, sed iam novus excitet ardor
Languentes, pensetque moras. res clarius ipsa
Nunc loquitur, summi postquam sententia patris
Hanc pia Garneti iustam pronunciat. Eccum
Me testem, orac’lum quo consultore receptum est.” 395
Tanto laeti omnes authore impensius ardent
In facinus, coepti maior fiducia surgit.
Faucus in hunc numerum venit, Vritique minorem
Adiungunt fratrem, iuratos attamen ambos,
Et sacramento suscepta silentia firmant. 400
Accingunt operi se, tectos nocte ligones
Rutraque transportant taciti per limina caeca,
Lignea defossis et sustentacula muris.
Pulveris ignivomi flammam strepitumque prementis
Momen in horrendum multa vi dolia replent, 405
Dein sibi prospiciunt vino dapibusque sepultis.
Ingressus nec enim retro est via, ne nota crebri,
Concursusque novi suspectos reddat. ad usus
Quae faciunt Faucus parat ipse ignotus, et alter
Nomine iam longe mutata sorte: minister 410
Creditur esse tuus, Perci, simulatque peritus.
Impiger at nihilominus his Acheronticus addit
Lucifugos clausis comites, qui nocte dieque
Nunquam desistant scelerum monuisse novorum,
Occulta lue pestiferi, immunesque figurae 415
Depositis tandem generosis ensibus armos
Expediunt, aptant manibus ruralia tela,
Fossorumque alias despecto munere laeti
Funguntur, fluit incomptis de crinibus imber.
Inter opus vario casus sermone futuros 420
Exagitant: princeps, ut si conventibus absit
Unde capi possit, vel dux, si perditur ille,
Regia seu virgo; procerum quibus (utile si sit)
Parcendum; illorumque citi sub fulminis ictum
Cui summa imperii tradant. dein extera pensant 425
Auxilia: Hispanos nimium tardare, timenda
Agmina Gallorum temeraria, Lutheranis
Si Batava accedat sociali foedere classis.
Talia nequicquam sermone et mente volutant,
Spemque metumque interpositi sibi somnia fingunt. 430
Interea sanctae tumulos invisit Elizae
Relligio pro more suo coelestis, et expers
Terrenae molis, simulatos marmore vultus
Et decus antiquum reginae inspectat amatae,
Reginae cuius divino pectore sedit 435
Insignis pietas olim, virtusque virilis.
Artibus ergo domi pacis clarissima facta est,
Bellorum et fama celebrata, quod extera late
Vis sensit, proprio sed castigata flagello.
Imperio terraeque potens, tumidique profundi440
Regnis auxilio sociis fuit, unde triumphis
Claruit externis, ipsi mirabilis hosti,
Innuba cum foret, et tantis sic una praeesset
Foemina sola viris, nusquam ut victoria pugnae
Desereret dominos ipsa dominante Britannos. 445
Ritus sacrorum revocat veneranda vetustos,
Pura mente Deum recolens, et simplice cultu,
Per templa explosis nugis, fucoque Latino.
Hinc natae insidiae, bella hinc exorta, sed unus
Romanis sanctis nihil advertentibus, illam 450
Texit amore suo Deus, eripuitque periclis.
Illius umbram obtuta, memorque notabilis aevi
Nomen Elizaeum quod in omnia saecula sanxit,
Vivida Relligio fundit solemnia verba.
“Non equidem, regina, pari tua dulcis imago 455
Maiestate refert te, qualem vidimus olim
Ingenti pompa populo spectante senatum
Cum peteres, seu legatis cum doctior illis
Iisdem mox responsa dares constantia linguis.
Sed vere effigians magis, ut vivacior omni 460
Marmore fama tibi monumenta perennia condet,
Qualia custodi servata Britannia debet.
Hic tibi pos’ta tamen foeliciter ossa quiescant,
Magni quae tumulo genitoris funditus olim
Eruere ut sacris fierent ludibria flammis 465
Ingens sperabat furor, id nisi fata vetassent.
Haec nova dicentem subit indignatio, flexis
Propterea genibus, duplicique ad sidera verso
Lumine trinum uno numen sic ore precata est.
“Despice de coelo, rex o supreme, paterque 470
Vere sanctorum, tenebras et viscera terrae
Qui pernici acie penetras, motusque animorum,
Abstrusos solus cernis, miserere tuorum;
Fac torpere malis nervos, consultaque eorum
Destrue, nec regem (qui sceptra potitur Elizae 475
Magnificeque gerit) te pure animoque colentem
Desere, seu ferrum intentat Romana tyrannis,
Degeneremve dolum, seu gentem evertere totam
Cogitat occulta, non sperataque ruina.
Nam magis atque magis numero turba improba crescit 480
Iamque aliquid minitatur. At, o tu maxime custos,
Sis vigil usque precor, Britonumque tuere salutem,
Nec grex ille tui turgens sub nomine nati,
Cunctorum exuperans longe malefacta suorum,
Pestifer in vitas valeat tumulosve bonorum.” 485
Haec pia vaticinans lachrimis remoratur abortis.
Ecce repentinus demissa in lumina fulgor
Claros insinuat radios. Caput ergo caducum
Paulatim relevans ardentem conspicit alis
Sidereis iuvenem, specie qui pulchrior omni 490
Emicat humanus quam visus percipit, aut mens.
Attonitaeque favens iucunde talia fatur.
“Ne tu nunc ultra charum, sanctissima virgo,
Perge malis Anglorum animum cruciare timendis.
Assiduae valuere preces, pater optimus aurem 495
Reclusit, casti vincit constantia voti.
De summo elapsum me conditor orbis Olympo
Dat vigilem fatis regni, regisque Britanni.”
Dixerat, et leviter tenues se fudit in auras.
Illa, die veluti sacro pulsa organa templis 500
Cum resonant cantante choro, de pectore tollit
Ingenti coeleste melos, latera alta sacelli
Pressa gemunt, magna monumentaque saxea voce,
Omnia donantis dum laudes enthea cantat,
Et nullis aequanda sonis opera omnipotentis. 505
“Te templis recinam, te celsis montibus,” inquit,
“Alme pater, media urbe, inter deserta ferarum,
Nec loca sunt tam sola quibus non inclita splendent
Signa potestatis vestrae, vel pignus amoris.”
Grataque tum longa serie primo orbis ab ortu 510
Admiranda Dei memori de pectore promit.
Dum vetera enumerat, crescunt nova facta, nec unquam
Dormiscit bonitas summi aeternique parentis.
Caeca etenim motu prudentia ducta superno,
Vicini quasi praevideat iam fata diei, 515
Prorogat indictum nova per consulta senatum.
Hinc atrum turbatur opus, mediumque relinquunt
Diri fossores, sed mens eadem ipsa nocendi
Indefessa manet, praeterlapsisque diebus
In fossas redeunt alacres, muroque minantur. 520
Praesagos ignes silici dum cuspide stringunt
Vani fatidici, subito magnoque fragore
Terrentur, sed res placet explorata, relictam
Inveniunt siquidem cameram quae proxima muro est.
Illam conducunt, illuc vim sulphuris omnem 525
Traiiciunt, miscent cum pulvere ferramenta,
Et super impositis lignis, carbonesque multo
Aggestisque cadis zithi cellaria fingunt.
Exigitur nullis opus observantibus, omnis
Tuta loco spes est studiis fatalibus apto. 530
Iamque tremendi ictus momentum triste propinquat,
Et votis spacium breve tantum immanibus obstat,
Cum celebris nova conventus suspensio plures
Delati in lunas (monitu illam rege iubente
Non sine divino) securos opprimit, et spes 535
Illusas veluti suavissima somnia grandi
Turbinis abrumpit stridore. Huc ergo redacti
Consiliis habitis privatos quisque recessus
Divisi repetunt: suspectos se fore iunctos
Credebant siquidem, et solis opus esse tenebris. 540
Sic ubi munita conclusi nave feruntur
Ausis terribiles magis ingenioque nocivo
Quam tumidi numero pirataeper vada noctu,
Oppidulum nulla pensata fraude quietum
Oppressuri, Euris adversis saepe repulsi 545
Spe praedae toties redeunt, totiesque recedunt
Sublatis ventis, metuentes denique lucis
Indicium sese subducunt, et procul abdunt,
Donec tempestas spoliis matura recurrit,
Haud secus horribiles obfirmatique latrones 550
Funeribus nostris inhiant, tecteque repressis
Prospiciunt flammis, sitiunt praecordia caedem.
Fauci praecipua est celandi primaque cura,
Ne personatum prodat mora longa. proinde
Ad Belgas missus redit ut committat Oeno 555
Pulveris arcanum, et Stanlaeum in crimina iungat,
Magnas qui virtutis opes dare transfuga turpi
Non metuit sceleri, et dominis sua iura superbis,
Sic ut iam facti nil poenituisse iuvabit.
Ad mare promissis hos auxiliaribus armis 560
Admonet expectent ut prima incendia, turbis
Succedantque novis, ipsisque authoribus adsint
Mature, facilem dum se victoria praebet.
Garneti pariter Baldino cognita signo
Scripta dat, ambo patres cum sint, et munere fratres. 565
Iamque pari in rabiem Romanam pectore surgunt,
In scelus et caedem immensam, Albionumque ruinam.
Nuntius ex Anglis itidem praemittitur oris
Summo pontifici, sancti qui perferat huius
Famam operis, decoris pleni, meritique beati. 570
Praefixoque die Ausoniae pietatis alumni
Quotquot erant, terra late licet, aequore et amplo
Partiti, prece communi iunctisque querelis
Numina sollicitant sua. Libertatis avitae
Ex his festinum reditum conatibus orant, 575
Ignotis tamen et lachrymarum gurgite. sparsim
Vota immunda lavant, sed quae non eluet imus
Oceanus fluviis adiutus et imbribus altis.
Fama duos perhibet latos multumque profundos
Esse lacus, lachrymis miserorum utrosque dicatos. 580
Puris conspiciendus aquis stat limphidus unus,
Floribus ad ripas toto vernantibus anno,
Et (si fas uti) generosis viribus herbis.
Sidereus vigil hinc abigit mergosque, strigesque,
Omnigenasque feras. namque huc lachrymata piorum 585
Flumina lecta ferunt superi, aligerique ministri,
Et caste servant chari monumenta doloris.
Gurgite coenosus sed cernitur alter opaco,
Serpentum genitor, tollens animalcula visu
Horrida, mortiferis variisque referta venenis. 590
At foris exudat monachorum aconita cucullos,
Solanumque furens, risu et quod sternit amaro
Sardiniae laethum, Colchorum dulceque virus.
Infestas lachrymas simul exprimit improba turba
Huc raptas cogunt liventis Alastoris umbrae, 595
Conduntque ut testes olim maeroris iniqui.
Atque ibidem nova nunc Stygius fleta aequora visens
Tantis optantum studiis horrenda triumphat.
Sacrifici interea rem maturare laborant,
Et coniurati rata nunc ad foedera plures 600
Alliciunt: Vinterum annis opibusque priorem
Fratre infoelici, Grantam, unanimumque Rucodem,
Tressainumque agris et avita gente superbum,
Et clarum Digbaeum equitem, Caiumque, Batumque,
Quem modo Tesmundus nutantem, animoque cruentum 605
Horrentem facinus firmaverat. hos aliosque
Illaqueant, et equos belloque occulta futuro
Arma parant, loca disponunt et tempora rebus.
Omnia festinant, nam laetus et integer illis
Gaudet adhuc properare dies, optatus et instat. 610
Externas quoque spes rediens confirmat abunde
Faucus, et incendit mercata laude furentes.
Iamque catervatim sopitam suscitat urbem
Rhedarumque equitumque fragor, toto undique regno
Confluit ut populus solleni more vocatus. 615
Spectandum plebi ad pompam subsellia prostant
Consuetis erecta locis, magnoque propinquas
Conducunt pretio meliori ex sorte fenestras.
Regem reginamque, et te, charissime princeps,
Visendi fit tantus amor, dum fata sinebant, 620
Crescentemque in regna ducem (si forte tenellus
Accedat numero) nunc cernere magna lubido est.
Templorum decus atque fori, venerandaque regni
Canities gravitate sua spectabilis ipsa est,
Insignes et equis phaleratis agmine longo 625
Coccineisque togis proceres incedere pulchrum.
Tanta sed haec, nisi prospiciat Deus, ultima nostris
Gloria replendens post secula multa futura est.
Pernicies suprema latet, quam praecipit ales
Aethereus, iussuque Dei, cui sedulus uni 630
Paret, mortales facili molimine vultus
Induit, at quales ignota in plebe videre est,
Servulis facies, habitusque oblonga statura.
Talis litterulas signatas vespere defert
Montegli famulo, domino mox reddat ut illas. 635
Dein se subduxit, levibusque immiscuit auris
Perlegit has iuvenis veteri qui stemmate clarus
Cum sibi nescio quid magni promittere visae.
Nec tamen apparens author, vel nuntius illis,
Caecilium festinus adit, cui tradita regni 640
Cura, dat inque manus privatas nobile scriptum,
Et procerum ut decet exceptus cum laude recedit.
Convocat eximios aliquot sibi, munera quorum
In commune eadem sunt, et clam providus ille
Discutit obscurae quae sit sententia chartae. 645
Magnanimusque licet contemnere talia suevit,
Nunc haeret, sensus turbata mente volutans
Ambiguos, sed nequicquam. Deus abnegat illis
Hunc tantum soli quem sceptro assignat honorem.
Ergo fatigati studio (ceu Delphica quondam 650
Templa) adeunt thalamos maiori numine regis
Imbuti, turgens tribuit quam Graecia Phoebo.
Illius experto implorant ab acumine, scripto
Oblato, auxilium lucemque huic nube remota.
Ponderat acceptam schedulam rex, terque quaterque 655
Percurrens oculique acie mentisque beatae.
Consulit haec procer abstineat se charta senatu
Primo sole, diem fore nam coeuntibus illum
Infaustum, quos non sensuros opprimet ictus
Terribilis, turbis haud apparentibus ullis. 660
Ac veluti recta pulvis ratione paratus
Flammifer admotos facile mox sentiet ignes,
Pulveream haud aliter (trutinatis ordine verbis)
Terribili exposito fraudem rex concipit ictu.
Omnes cui merito applaudunt, proin acrius illuc 665
Tenditur ut loca sint caute scrutanda senatus,
Quo dolus aut pateat, lateat vel causa timoris.
Ast operae Cnevetus eques bene cognitus ipsi
Praeficitur, color amissas est quaerere furto
Reginae vestes, surrepta aulaeaque regis. 670
Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio.
LIBER II
ARGUMENTUM
Faucus ut opportune opera fatoque prehensus
Cneveti scelus expandit, cameramque secundus
Persequitur liber. excusso nova gaudia somno
Rex placide admittit, toto quae, luce renata,
Urbe calent. Studio capiendae fingit Elizae 5
Venatum multis Digbaeus cinctus amicis.
Vindictam statuit populo acclamante senatus,
Ignati umbra animos impellit ad arma rebelles.
Coniuratorum foedantur pulvere vultus,
Pugna mox caesi qui sunt, captive sub umbra. 10
His vix digestis premit oras Oceani sol
Mane. Cui ignaro spectacula quanta parantur,
Quam taciti sceleris plena, et maeroris acerbi?
Sed neque prodigiosi ignes nec turbinis atri
Insolitus fragor ardentes terrebat equorum 5
Praecipitantum animos, non fluxum aut pensile monstrum
Nox tenebris contenta suis, et luna vetustis
Sideribus, nec spectra solo dant, nec nova coelo
Signa, sed innocue per amica silentia vadunt.
Eduntur clausis suspiria nulla sepulchris 10
Non audita strigum vox, non ignoti ululatus,
Tympana nulla tremunt, nec murmura maesta tubarum.
Numinis offensi nondum praenunciat iram,
Occultive metum portenti inamabile quidquam.
Tempus erat penitus victis mortalia curi 15
Alta inspiratos traherent cum pectora somnos.
Ante fores Faucus (vacua cui Percius aede
Omnia permisit) stat solus, et ultimus ausi
Tanti, parque actor. Sed enim quid mentis habere
Impius, aut animi potuit? Fastigia templi 20
Si dubia forsan licuit pertingere luce,
Perdita seu tantum versus loca lumina sacra
Tenderet, antiquis regum veneranda sepulchris,
Omnia momento quae fundere sperat et audet?
Sacra prophana unum est, scelus imperterritus ardet, 25
Quicquid et ingentem poterit celebrare ruinam.
Hinc ibi Cnevetus cunctantem ut cernit (adesse
Quem vigilum stipante globo iam fata monebant)
Prendi suspectum iubet, et numquid tegat arcte
Quaeri. Funiculos ad sola incendia natos 30
Et quae conducunt his instrumenta scelesti
Vestibus expromunt rimantes. Nec mora: captus
Denudatusque intrepido coeptum ore fatetur,
Ac veluti iusto turget, coelemque merenti,
Nec nisi non facto dolet. Horribilisque recluso 35
Fornice letiferum cumulum mirantibus addit,
Faucum istic, dudum quo festinabat, adortum
Tota cum turba succensa mole seipsum
Flammis devovisse prius quam vincula ferret.
Tam miro ambiguos nectit Deus ordine casus. 40
Praepositis camerae custodibus, illico vinctum
Monstrum execrantes ad sacra palatia ducunt,
Ut fit ubi fidis canibus latrantibus ursum
Concurrente trahunt multa per compita plebe.
Insomnes aula proceres quid pulveris affert 45
Nuncius expectant, nova qui pandente stupescunt
Cneveto, nec se retinent, quin protinus omnes
Nocte intempesta licet haec sua gaudia vati
Sceptigero asportent, ceu visa insomnia somno.
Praecedit reliquos thalamorum munere custos 50
Excelso duce prognatus, Suffolcius heros,
Quo patriae nec erat, nec regis amantior alter,
Impatiensque morae vix dum satis experrectum
Inclamat dominum. “Patet omnis fraus, patet ingens
Infandumque scelus, loca sunt suspecta senatus 55
Pulvere onusta. Tenet tanti custodia furti
Artificem. Regum o decus, o ter maxime vates,
Te populo, populumque tibi, tria regnaque solus
Servasti, tua nos nunquam praesagia fallunt.
Per te diva uxor, per te tua regia proles, 60
Per te iam numenque tuum nos vivimus omnes
Spiramusque. Tibi debetur civica laurus,
Et capiti veris diademata lucida stellis.”
Laetus, et ut sanctum decuit, mox lumina coelo
Attollens sacrasque manus rex fervidus infert: 65
“Haec tua sunt, patrone Deus, tua sola fatemur
Sunt immensa opera, at multo clementia maior.”
Liberiore dein sermone sopore fugato
Laetitiam celebrant hanc festam, quamque quotannis
Natos natorum semper renovare iuvabit. 70
Sic tandem tenebris exhaustis quinta Novembris
Candida lux coelo surgit, qua faustior aevo
Non ulla exposuit radios, nec postera promet.
Iamque exurgenti factis operisque diurnis
Urbanae plebi simul horum fama notescit, 75
Heu quantus stupor acc7essit! quam vivida fervent
Gaudia! Nec capiunt eventus saepe volutos
Exiguae mentes, nec se satiare loquendo
Possunt, nec satis illa sibi fecisse putando.
Venatum simulat Digbaeus rure frequentem 80
Oblectamentum, quo nil prius, et minus ipsa
Natura nocuum, lepori detexere gressus
Sive lubet, celeres seu cursu evincere cervos.
Longe aliud Digbaeus agit, nec vultibus aegrum
Dissimulare animum potuit, nec voce sagaces 85
Pro more exhilarare canes. stupet anxius, et se
Neglecto suspendit equo, sibi pondus, et illi.
Accelerans fatum, capienda regia virgo
Sollicitant hominem sua quem fortuna beavit.
Horum sed nil te metuentum, o dulcis Eliza, 90
Exercet pietatis amore, virtutis et artes
Augustae et quales debentur mollibus annis.
Vultu candor inest, mens candida, sideris instar
Luce micas plena semper, sine labe vel umbra.
Per te aditum sperare audet scelus? Horrida per te 95
Bella ciere tubis quas dira inflabit Erinnys?
Post fratres caesos, commactatosque parentes
Solane tu regnare potes, vel praeda coacta
Sanguineum patrio capes ex hoste maritum?
Te dea, te leviora manent, melioraque fata, 100
Grata Palatini quondam connubia nectes,
Atque triumphali duce Rhenum ardebis amore
Visere, natorum mox foelicissima mater.
Perpetuusque viae comes hinc cum coniuge fida
Ibit Haringtonus, cuius nunc sub lare tuto 105
Flos sacer invitis praedonibus ipsa virescis,
Amborum pia cura, et delectabile pignus.
Sed reducem sua tecta senem (sic astra minantur)
Haud unquam excipient, nec cernet patria tellus,
Mors iter obsidio premet, affectusque seniles. 110
Musa reflecte gradum, vocat urbs, ardensque senatus
Vindicta, atque odio iuste execrabilis ausi.
Sanctis ergo Deo votis templo ante solutis
Assueta ingreditur pompa rex aureus aedes
E flamma ereptas, solioque insedit avito. 115
Principibusque viris in morem utrinque locatis,
Surgit Elismerus, sua nude iura crepantis
Qui legis moderator erat, custosque sigilli,
Utque erat insigni gravitate verendus et ore,
Sic prior excelsi est pro ritu muneris orsus. 120
“Quae mihi sunt huic apta loco meditata, reique
Propositae, tibi soli, o rex, praevisa repressit
Res nova, res maior quam possit vocibus ullis
Aequari, mente extensa vel tota subiri.
Nil aevo tale, o patres proceresque, priori 125
Auditum, haec quoque vix credent fortasse minores.
Vixque sui fecere fidem licet eruta vulgi
Eminuere oculis sceleris documenta nefandi:
Quamlibet et clare monstri caput omnia profert
Veris insanus fari maiora videtur. 130
Certa nimis tamen his latuere pericula tectis,
Pernicies aderat prope, sed propior Deus, atris
Fulminibus foetam qui nubem luce retexit
Uni praemissa regi vatique Iacobo.
Illi laus igitur sit, in omneque gloria seclum, 135
Huic vero ut patriae sit gratia summa parenti.
Unde autem scelus hoc manat si quaeritis, alma
Fit rea relligio, pietas caedem atque rapinam
Nempe sitit: ‘clemens Deus haec incendia poscit .’
Authores Romae servos habet, ultimus actor 140
Molem cuius erat funestam accendere munus.
Solus turre nimis digna custode tenetur,
Urbe latent reliqui, obscuri vel rure vagantur.
Insidiis olim hinc satis urgebamur et armis,
Substrato nunc igne: quid expectabimus ultra? 145
Spem regni et decus omne uno sufflamine (totus
Horresco referens) rutilas sparsisse per auras
Sperabant occulti hostes, nec parcere regi
Tam placido, abstinuisse suis nec denique norunt.
Pulveris his ergo ruituri in fulgura tectis 150
Pondera supposuere cadis ingentia plenis
Nostram in pernitiem, mista et ferrugine multa
Aetnaeas implent latebras quo certior ictu
Undique securos maiori strage feriret,
Cum capite et sacro simul omnes perderet artus. 155
Heu quibus orba suo miseranda Britannia sole
Plangeret in tenebris, luna, atque minoribus astris,
Principe sublato duce, syderiisque puellis?
Quis templis lumen praeberet? Rura quis arte
Aspera corrigerent, pacemque imponeret armis? 160
Per fora quis lites sedaret iure paterno?
Quae demum insultus externos cura caveret?
Vincentis quae vis sceleris fraenare furorem
Grassantem interne poterat? Matrumve levare
Ixorum aut luctus quae tum solatia possent, 165
Momento clades si tantaque, tamque inopina
Vontigerat media positis in pace Britannis,
Cunctis ordinibus velut uno fulmine fusis?
Sic tua, Roma, furit rabies, horrendaque proles
Ignati, ambiguus commisto daemone partus. 170
Quo, rex, usque feres mala tot mitissime multa?
Infoelix sibi quem statuet patientia finem?
Iam placabilitas nocet, impunitaque crescet
Nequitia in seram tandem nutrita ruinam.
Non est quod metuas labem meruisse tyranni 175
Cunctos si perimit sontes nunc poena repertos.
Crudelis, si mitis, eris. Par opprimat aestus
Vitio pestiferos, tua quos prudentia mire
Avertit, superaque sinus cor luce refertum.”
His graviter dictis, sic regius incipit ardor. 180
“Soli nostra salus summo aeternoque parenti
Debita sit, tantis eius clementia nullum
Laudibus admittit socium, atque immensa potestas.
Effugisse sat est hostilia fulmina nobis,
Istos ingrati nequid meditemur honores.”185
Exorsus tali pius est sermone monarcha.
Verborum sed enim cur haud superabile flumen
Ingredior? Cymbaque levi feror altus in aequor
Immensum, celsis mox exorbendus ab undis?
Sic Phoebi puer egit equos, ita parva cicada 190
Exili tonitru Iovis assimulabit hiatu.
Pascua nam veluti cum ver infantibus ornat
Floribus, egelidae solvuntur in aethere nubes,
Et placide dulces succedunt imbribus imbres,
Nil saevi si non cogente Aquilone minantes, 195
Vocibus haud aliter iucundis ora liquescunt
Sceptiferi dicentis, et aurea flumina fundunt,
Quae modo si fervent facere hoc invita videntur,
Flatibus et tanquam adversis animata feruntur.
Ingratos prout et facili castigat abusos 200
Papicolas bonitate sua rex concitus aestu
Fulmineo, nolensque ardet, dum saeva recenset
Prodigia, et tribus intentata pericula regnis
Per scelus, atque dolum, et quo nil violentius, ignem.
Irae non igitur reprimendae laxat habenas, 205
Sopitumque diu vagina diripit ensem,
Elata magnum dimittens voce senatum.
“Tempus,” ait, “veteres nunc est defendere leges,
Non reperire novas. vindictam sumite, nostra
Iam nihil impediet clementia, victa recessit. 210
quilibet ergo suas sedes petat, undique sparsos
Suppliciis multate hostes, dignoque cruore
Eluite hance labem, ac terram purgate Britannam.”
Dixit: prosequiturque abeuntem murmure laeto
Tota cohors, lenemque vocat iustumque Iacobum. 215
Sed conspirati scelerum discussa suorum
Nubila cernentes, et nuda fronte patere
Coepta horrenda tremunt, turpes ceu Gorgones unda
Cum se tranquilla aspiciunt, pudor et metus urgent.
Ac veluti tragico cum turget scena cothurno, 220
Alcidesque furens agitur, fataleque Nessi
Induitur donum, fumat vel coena Thyestei,
Spectante Althea vel stipes luridus ardet,
Instruitur tristi crudelis fabula pompa,
Emergunt Cocyto umbrae miseranda malorum 225
Omnia ructantes, proceditque unus et alter
Belle actus. Lachrimis turgessere lumina tandem
Spectantum incipiunt extremus ut advenit horror,
Dum latera actores rumpunt, tanguntque coronam.
Sed mox deficiunt scena sive voce silenti, 230
Explosique moram metuunt, latebrasque petiscunt.
Sic ubi summa operis, messisque, et palma vocaret
Ad praedam coniuratos, et saeva trophaea,
Fornice detecto mutescunt. obvia passim
Sanguineae Nemesis disclusos terret imago, 235
Credunt iam tenebris potius quam viribus ullis
Vitas incertas et spes. mediaeque sub umbra
Noctis Lambethi coeunt, eventaque volvunt.
conqueritur primo Vritus. “Quid doemonis atri
Protulit occultum facinus? Namque haud Deus,” inquit, 240
“Sanctorumve aliquis tam pulchros proderet ausus.
Occidimus: spes, o socii, iam corruit ingens,
Et meriti decus in lacrimas vanescit et umbras.
Quem portum petimus? Votis contrarius Auster
Propositum turbavit iter, coelumque procellis 245
Undique crudescit, Syrtes atque aspera saxa
Obiectans oculis, Scillasque et mille Charibdes.”
Armis nulla salus, nec si fuga forte deceret
Tam sublime ausos quicquam prodesset. ubique
Ignotus speculator adest, quotque ora tot hostes 250
Aspicimus. certam promittunt omnia cladem.”
Ttardius aut citius genitum quidcunque peribit.”
Percius exclamat, “liceat mortalibus esse,
Nec coepti nos poeniteat, nec sortis iniquae:
Quod nequeas mutare feras. Non omnibus unum 255
Impendet fatum, impendet tamen omnibus unum.
Sic iter ingressus coelo fortasse sereno
Perpetuam per planitiem sterilemque viator,
Non illic hominum apparent, non tecta ferarum,
Non virgultum humilem nec dumus proiicit umbram, 260
Terra Iovi patet omnis et irascentibus Euris.
Ille via laetatur adhuc radiisque benignis,
Aetheris at si sit facies mutata repente,
Si fulmen tonitrusque fremant, premat imbribus Auster,
Quid faciat miser? Incoeptum num deserat ergo 265
Exanimatus iter? Reliquum imperterritus omni
Conatu an peraget, feret et quae ferre necessse est?
Deficiente dolo, quid in considimus armis?
Virtutem exacuant nunc ipsa pericula nostram.
Nellum finis erat, quo nondum utamur adempto.” 270
Percius arma, fugam laudat Vinterus, et aptam
Pollicitus navem dubio praeponit honesto
Utile, quod certam possit spondere salutem.
“Quo tandem, aut ad quos fugientia tendimus,” inquit,
“Vela?” Catesbeius. “Quos imploremus amicos? 275
Anne illos quorum vano molimine causam
Perdidimus? Temere quorum violavimus aras?
Coepta peracta licet grata et speciosa fuissent
Nostra, infecta odium parient, spretisque pudorem.
Quin aliquod demum factum edimus, imus ad arma, 280
Sic non indecores, sic non moriemur inulti.”
Haec fato furiali omnes “arma, arma” tumultu
Ingeminant, tollunt animos virtute coacta,
Ceu cum nulla fugae reliqua est via, nulla saluti,
Obvertunt cervi canibus se, in cornua surgunt, 285
Et sine spe tremulo contra luctamine tendunt.
Maxima consilii vis ad nova bella cienda
Est data Iesuitis, eadem quos culpa prophanis
Miscet, et eiusdem stimulat mens conscia causae.
Nocte igitur praemissus eques luctum explicat omnem 290
Garneto, extremo in casu decretaque bella.
Ille metu trepidans socios arcessit, acerba
Praescripti degustata novitate pericli
Exacuens prius, obtusis mora ne quid obesset.
Convenere patres, venerabile nomine solo 295
Concilium, nam voce metum vultuque fatentur
Pertimidi, primis nec adhaerent proxima verba.
Tandem Garneti effundit se viribus auctis,
Copia solliciti sed et haec quoque plena timoris.
“Heu quantis nos foeta malis sors obsidet,” inquit, 300
“O socii, ah metuo hinc noster iam funditus ordo
Ne cadat, abruptique gemat sub pondere coepti.
Usque adeo indignam sapit, et quam quilibet horret
Barbariem, licet hoc aliam fortasse peractum
Indueret speciem, commutaretque colorem, 305
Quodque atrum nunc conspicitur remearet in album.
Quis fidei pactae oblitus nostrique suique,
Indicium dedit extrema emolitus in hora
Infoelix animaque suae, nostraeque saluti?
Sed tam dira Deo credo molimina nunquam 310
Sat placuisse, aliud prorsum clementia patris
Aetherei exposcit, miserorum animusque misertus.
Quid memorem extinctae plusquam miranda misellae
Reginae effugia? Exemplo mihi sufficit unus
Interpres verax nimium, nimiumque benigno 315
Afflatu adiutus, scriptum qui debile vertit
Nostram in pernitiem, frustra quam tendimus illi.
Insidias nondum natus contempsit, et ipsis
In cunis magno potuit plus Hercule, binos
Quem manibus colubros extinguere Graecia fingit. 320
Iupiter huic fertur pater et patronus, at illi est
Verus, et omnipotens, et ad omnia numine praesens.”
“Res magis eventis cur censes,” increpat Hallus,
“Quam recta ratione, pater? divina voluntas
Quas acies olim instruxit bis fuderat hostis, 325
Peiores igitur tibi, contemptaeque videntur?
Pulsus et a Turcis rex Gallicus, an minor ergo
Causa, ut sorte fuit? Num classica digna triumpho
Quae capta cecinere Rhode, aut meliora putemus,
Obsessos quod iniqua pios victoria sprevit? 330
Nobis fas, nostrae non est diffidere causae.”
Haec disceptari Gerrardus tempore tali
Tesmundusque vetant, sibi nunc opus esse suisque
Mox ut succurrant re, consilio, auxilioque.
Arma movenda premunt, nec in his mora tuta movendis. 335
Garnetus nondum quassato robore regni,
Rege vigente, in vindictam populoque furente,
Difficile esse armis contra contendere suadet.
Hallus huic haeret parti, nec convenit illis
Inter se, variat dubias sententia mentes. 340
Ex improviso attonitis sese obiicit umbra
Ignati, tristi aspectu, saevumque minanti;
Olim qualis erat, cum publica castra sequendo
Fessus militiae valedixit, et ordinis author
Esse novi voluit, metuit nec nomen abuti 345
Audito quo terra tremit, quo sternitur Orcus.
Hisque ferus pavidos incessit vocibus ultro.
“Unde animis tantus labor? Eccum Ignatius adsum
Loyola, patronumque ducemque agnoscite vestrum.
Ah pudet, o socii, vel vos Phlegetonte vomenti 350
Terrores flecti, nostrum pallere nefas sit.
Vos pedibus regum par est capita aurea vestris
Calcare, atque omnes rerum contemnere casus,
Adversis etiam pandentes vela procellis.
Magno equidem incaepto laudem meruisse fatebor 355
Ingentem utcumque est voto fraudata voluntas:
Quod lepide modo cessisset, fataleque pulvis
Fecerat officium, sparsusque senatus in auras
Fulmine Romano totus cum rege perisset,
O quantum decus hinc? Qualis mihi fama meisque 360
Iure affulsisset? Magnum ut terroribus orbem
Noster adimplesset cunctis mirabilis ordo!
Gloria sed nobis se invidit tanta, suosque
Nectare quos aluit Spes felle fefellit alumnos.
Utraque nunc igitur valeat dea, spes nova vestris 365
Mentibus accedat, nova gloria laeta sequetur.
Arma animis versate, nec his dolus exulet armis:
Principio passim rumores spargite vanos,
Papicolasque metu caedis terrete futurae;
Impendere illis communem fingite cladem, 370
Occulte peragi rem, maturamque minari
Vim subitam, nisi vi contra maturius itur.
Vocibus interea vosmet spaciosius ipsis
Currite circumquaque, recurrite, et undique notos
Sollicitate viros, miserisque implete querelis 375
Foemineum genus, immensi loca cuncta onerate
Suspicione mali, nihil ut sit tutius armis.
Ipse ego Tartareosque Metus Furiasque ciebo
Diras, atque imis quicquid saevi abditur umbris.”
Vix ea fatus erat, subtus cum terra dehiscens 380
Pandit Avernales flammis crepitantibus undas,
Misceturque suis Ignatius, omnia turbans
Adventu primo. Dirarum nomina rauca
Voce tonat, trepidosque Metus vocat, excitat omnes
Impiger e caveis Furias, ignobilis addens 385
Horribilem vulgi numero sine et ordine turbam.
Sic aciem instructam superas agit acer in auras,
Ignitum quatiens dextra intentansque flagellum,
Tartareo spectante, suo nec poenitet ipsum
Cedere iam de iure pari, unum pectus utrisque est. 390
Visa sed haec oculis spectantum excussa repente
Restituere solum, divulsaque Tartara claudunt.
Terruit, ac merito, patres mirabile spectrum,
Et consternatis si non Ignatius illas
Firmasset, rigido mentes horrore fugasset. 395
Omnia sed tumidis animis despecta minori
Iam facie apparent: Alcides maximus illis
Antaeum attollens Pigmaeus cum grue certans
Vix foret, aut gestans lactentem simia pupum.
Flumine sic atro turgent, ita sceptra sacrata 400
Et regum elati prae se diademata temnunt,
Heroes nunc orbe novi, ac domini dominantum.
Iamque exclusa Erebo furiarum maxima bellum
Quae serit, et cui regnorum discordia cordi est,
Flammam Iesuitis Stygiam ceu fulmen in ora 405
Coniicit, ima petit vesanus viscera fervor.
Praecipitesque agitat diversos, arma frementes,
Implentesque sacris sua classica dira susurris.
Verum accendenti maiori lampade Martem
Garneto, occurrit peracuta armata securi 410
Immensaque ferox Nemesis, taboque madenti,
Intentamque aciem vibrans haec intonat ore:
“Cur bellum concire opera contendis inani,
Vecors, aut fatis ultra te opponere tentas?
Plus satis admisti sceleris, tua perdita facta 415
Prodita iam poenam exposcunt quam sanguine solves,
Nec tua multorum marcescens vita dierum est.
Externam malefidus opem, ne credulus erres,
Distrahit Oceanus, procul hinc tibi Roma vocanti.
Quid coelum, magnis coelum si sontibus ullum est?” 420
Talia vaticanata fugit velut umbra, relinquens
Exanimem, mortisque metu prope iam morientem
At scelera his tandem lucem didicere magistris
Ferre, palam coeunt turbae, atque hostilia tentant.
Aedes invadunt alienas, limina clausa 425
Vi penetrant, rapiunt in fortia praelia doctos
Sicubi equos, vetitisque trahunt de postibus arma.
Illis urbani, maior quos concitat ardor,
Assiduo socii miscentur, et undique crescunt,
Aequore tranquillo ceu quando inopina virescit 430
Tempestas, ruit hinc Notus, hinc ferus involat Eurus,
Tolluntur fluctus paulatim, nubila coelo
Se produnt, magis atque magis iam iamque timere
Incipiunt nautae sibi divitibusque carinis.
Sic etiam subitis cum rura tumultibus ardent 435
(Alta quibus facilisque quies assueverat olim)
Quasque magis metuit plebs quam sua numina leges
Contemni, nihilique videt nunc esse. Furori
Cedere ius, ferroque geri rem. Quisque minatur
Naufragium sibi, se vix tectis aut sua credit. 440
Gens ita nunc natis horret Cornavia turbis
Perpetuos quorum placide praeterfluit agros
Dulcis Avona, ortu decursuque aemula solis.
Ante alios annis gravis, ingenioque Grevillus
Turbida cui ceu custodi provincia cessit, 445
Rumores varios spargi, admittique rapinas
Audit, nil magni, nil tanto at nomine dignum.
Vultu sed Stygiam dum vim fugat aethere ab alto
Sidereus iuvenis, subtus tremit imaque turma,
Ceu sternuntur aves aquila volitante minores. 450
Aspicit ecce senem cunctantem, animoque futura
Delibantem, igitur densa nube undique tectus
Advolat, et roseis digitis simul eximit unum
Ex illis radiis circum aurea tempora qui stant
Perpetuum in sertum glomerantes, sideris instar. 455
Ille, viri dextrum, iubar hoc iaculatus, ocellum
Percutit, auratisque petit summa aethera pennis.
Protinus horrescit coelesti percitus ictu
Mortalis, sentit maiori lumine totum
Perfundi caput et pectus. Videt omnia multo 460
Acrius, atque sapit praesentia sive futura.
Quos modo contempsit rumores nunc timet, ante
Dicta audita simul trutinata lance coercens.
Principia haud ita magna graves portendere motus
Aestimat interea, quos vel componere miti 465
Arte parat, vel vi stimulata extinguere saltem.
Cogitat ingentes quandoque existere flammas
Parva ex scintilla quia sit neglecta furenti:
Caute vel in minimis prodest vigilantia rebus.
Non bene custodita suae primum ergo redegit 470
Arma potestati, fortes sermone bonosque
Prudenti exacuans, quosque aut fortuna genusve
Extulit hortatur memorans sortemque genusque.
At patriae cunctos communi incendit amore,
Aspergens odio turbas probrisque rebelles: 475
Excultaeque adeo valuit facundia linguae
Ut contempti hostes desertique ocius ultro
Diffugiant, quam vis neque deses cogere posset.
Praetereunt celeres faecundae pascua Avonae,
Adversisque alte nemora assurgentia ripis, 480
Inque tuis fessi tandem Sabrina residunt
Vicinis campis. Ast omnem hance excipit una
Colluviem privata domus, quam debilis ardor
Nequicquam munire parat pugnaque tueri.
Holbechi retinet nomen locus, haud malus, huius 485
Conscius hospitii quod erat, si fama taceret.
Ecce autem nunquam fidus, nulloque ligandus
Pacto Tartareus, quos sustulit ante beatos,
Nunc odio miseros necat, atque ut inutile pondus
Abiicit, impendentem amat accelerare ruinam. 490
Funereas igitur Dirarum immitit in aedes
Unam, sed maestis aptam, summeque nocivam.
Deiectis datur illa comes, noctesque diesque
Assidet horrorem incutiens, et tristia visa
Praetendens, animisque aegris fastidia vitae 495
Suadet, et immaturo obiectat corpora letho.
Occultae rerum naturae gnara, trementes
(O sacrum artificem) venas succo imbuit atro
Involvens tenebris mentem, peioraque spectris
Somnia sopitis, noctem vigilantibus infert. 500
Huic pesti infoelix est Desperatio nomen,
Illa remollitos curis quae perdit amantes,
Dedecore afflictos, vel paupertate gravatos,
Sive fruendarum quos cepit nausea rerum;
Lubrica pernicies, tabe exitiosior omni, 505
Non aliena tamen nunc, aptaque talibus hospes.
Vinterum fratri quem sors mutata minori
Exequat, cultu spoliatum reque paterna,
In somnis dira aggreditur praesagaque veris.
Territat omnibus iucundae inimica quieti. 510
Templorum erectos obeliscos aere tonantes
Intervalla cavo obliquos, velutique ruentes
Ostendit, sacrisque aditis (quae visus adire est)
Horribiles vultus praefert, quos nec bene novit
Nec prorsum ignorat. Dubie miser omnia cernens 515
Conceptoque metu perfundit tempora ardor.
Sed nova sollicitos lux, et cita tympana somnos
Excutiunt, subito tenues nam milite muros
Valseus obsedit, pulsa qui pelle sonora
Verba interclusos ad mutua provocat hostes. 520
Tum pacem ac veniae spem desertoribus offert,
Ignarus scelerum tantorum. at conscia turba
Oblata irridens vim contra se ocius armat.
Aptant horrisona in pugnam tormenta, propinquam
Pulvis et humescens nimium nitrosus ad ignem 525
Siccatur, sed lenta foco dum ligna minister
Suscitat, ecce manum (nulli conspecta) trementis
Dira rapit, prunasque nigra commiscet arena.
Concipit haec cito flammae, et tecti (fulminis instar)
Culmine pertuso erumpit, semustaque turpat 530
Ora virum, tetra confundens omnia nocte.
Sed simul exclusis nidoribus alma diei
Lux redit, horrificosque datur distinguere vultus.
“En hos,” Vinterus clamat, “nempe hos ego vidi
In somnis vultus, irae heu nimis omnia vera 535
Divinae! Heu nostris quam digna incendia coeptis.”
Ad coelum palmas atque ora immania tendunt,
Horrendo veniam incoepto pacemque precantes.
Dira sed hanc propere pietatem avertit, ad aures
Tympana mille sonans placidas simulata per auras. 540
Surgit ad arma cohors, portisque patentibus exit,
Haud vincendi spe, studio sed mortis honestae.
Contra contendit crudo cum milite Valseus.
Percius occursu primo, et cadit ictus eadem
Glande Catisbaeus, iuxtaque Vritus uterque 545
Purpureas fundit animas. Sed Granta, Rocodes,
Vinterique ambo capti ducuntur ab hoste,
Et Batus et Caius. Multum nec dispare fato
Poenas mox omnes merito cum sanguine solvunt.
Finis