Jump to content

De quadripartita specie nuptiarum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De quadripartita specie nuptiarum
1216

editio: Migne 1855
fons: Corpus Corporum

InnIii.DeQuSpN 217 Innocentius III-1216 Parisiis J. P. Migne 1855 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Incipit prologus libri De quadripartita specie nuptiarum domini Innocentii papae tertii ad Benedictum presbyterum.

Gaudeo, dilectissime frater in Domino, quod studiosum intelligo circa sacrarum intelligentiam Scripturarum; hoc enim studium decet Domini Sacerdotem, cui datum est ex officio regni Dei noscere mysteria. Propter quod in veteri Sacerdotio novi praeferente figuram logion inter caetera, pontificale pectus ornabat, quod quadrangulum erat, et duplex. Quia nimirum ratio Sacerdotis, quam et loco praesignat, et nomine, debet discernere inter quatuor: Inter verum, et falsum, ne deviet in credendis: et inter bonum, et malum, ne deviet in agendis. Debet etiam discernere pro duobus; pro Sacerdote videlicet, et populo: ne si caecus caecum duxerit, ambo praecipitentur in foveam. Erat ergo quadrangulum propter quadrifarium intellectum, quem Sacerdos in Scriptura debet habere. Erat et duplex propter geminum testamentum, quod Sacerdoti non expedit ignorare. Quadrangulum propter Novum, quod in quatuor Evangeliis continetur. Duplex est propter Vetus, quod in duabus tabulis exaratur. Quis autem possit vitare quod nescit? aut quis possit agere quod ignorat? Scriptum est enim: Nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant. Noluit intelligere, ut bene ageret: iniquitatem meditatus est in cubili suo. Ipsi vero non cognoverunt vias meas, quibus juravi in ira mea; si introibunt in requiem meam. Tu scientiam repulisti, et ego te repellam, ne sacerdotio fungaris mihi. Propterea populus meus captivus ductus est in Aegyptum, quia non habuerunt scientiam. Nobiles ejus interierunt fame, et multitudo ejus siti exaruit. Defecerunt ab esca oves, quia non erant in praesepio oves. Cum ergo labia Sacerdotis debeant custodire scientiam, quia legem de ore ejus exquirunt, tu cupiens esse quod diceris, in lege Domini jugiter meditaris; et quod tuo non praevales argumento percipere, alieno satagis documento videre: malens esse veritatis discipulus, quam magister erroris.In rationali quippe judicii, de quo fecimus mentionem, Urim, et Thummim id est manifestatio, et veritas, posita fuisse leguntur; quia in pectore Sacerdotis manifesta debet esse cognitio veritatis. Hujus itaque studii fervore succensus saepe cum multa precum instantia postulasti, quatenus de Nuptiis sponsi, et sponsae compendiosum tibi tractatum exigerem: in quo carnalium, et spiritualium nuptiarum similitudines assignarem, et praecipue Psalmum quadragesimum quartum exponerem, in quo de Nuptiis sponsi, et sponsae multimoda laude tractatur. Ego vero non meo, sed tuo satisfaciens desiderio, praebeo, quod optasti; sciens opus non respondere materiae, nec aedificium fundamento. Feci tamen utcunque, non quod volui, sed quod valui multis impeditus angustiis, quas ipse mecum ex magna parte portasti.

Explicit prologus.

INCIPIT LIBER DE QUADRIPARTITA SPECIE NUPTIARUM.

Sacra docente Scriptura, didicimus quatuor esse species Nuptiarum juxta quatuor theologicos intellectus: Historicum, Allegoricum, Tropologicum, et Anagogicum. Primum inter virum, et legitimam feminam. Secundum inter Christum, et sanctam Ecclesiam. Tertium inter Deum, et justam animam. Quartum inter Verbum, et humanam naturam. De primis nuptiis Protoplastus evigilans prophetavit: Propter hoc relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhaerebit uxori suae: et erunt duo in carne una. De secundis nuptiis Angelus in Apocalypsi loquitur ad Joannem: Veni, et ostendam tibi sponsam, uxorem Agni. De tertiis nuptiis ait Dominus per Prophetam Oseam: Sponsabo te mihi in justitia, et judicio, et in misericordia, et miserationibus. De quartis nuptiis sponsa dicit in Canticis: Egredimini, filiae Sion, et videte Regem Salomonem in diademate, quo coronavit eum mater sua in die desponsationis suae: quasi dicat: O filiae Sion, id est Judaei fragiles, et carnales, egredimini de tenebris infidelitatis, et ignorantiae, et videte non oculis corporis, sed oculis cordis, id est credite, Regem Salomonem, id est Christum verum pacificum, qui fecit utraque unum, in diademate, quo coronavit eum mater sua, id est in illa gratia singulari, qua concepit eum Virgo Maria sine pruritu carnis, sine fervore libidinis, sine labe peccati, sanctum, mundum et immaculatum: juxta quod Angelus inquit ad Virginem: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. In die desponsationis, id est Incarnationis suae, quando Verbum caro factum est, et naturam desponsavit humanam.

De quadripartita specie Nuptiarum. In hac quadripartita specie Nuptiarum quoddam, et admiratione pariter et veneratione dignissimum reperimus; et quod per primam efficitur, ut sint duo in una carne, per secundam efficitur, ut sint duo in uno corpore: per tertiam efficitur, ut sint duo in uno spiritu; per quartam efficitur, ut sint duo in una persona. De prima namque testatur auctoritas: Erunt duo in carne una; propter quam unionem Veritas intulit: Itaque jam non sunt duo, sed una caro. De secunda dicit Apostolus: Omnia membra corporis cum sint multa, unum corpus sunt. Ita et nos unum corpus sumus in Christo; propter quam unionem idem Apostolus subdit: Etenim omnes nos in unum corpus baptizati sumus. De tertia vero dicit idem Apostolus: Qui adhaeret Domino, unus spiritus est, et unus spiritus est cum eo, propter quam unionem Joannes Apostolus: Qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. De quarta, fides Catholica confitetur, quod: sicut anima rationalis, et caro unus est homo: ita Deus, et homo unus est Christus; propter quam ineffabilem unionem Evangelista testatur, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Primam ergo unionem recte Carnalem: secundam Sacramentalem: tertiam spiritualem: et quartam dixerimus Personalem. Carnalem, ut diximus, inter virum, et mulierem legitimam: Sacramentalem inter Christum, et sanctam Ecclesiam: spiritualem inter Deum, et justam animam: personalem inter Verbum, et humanam naturam.

De causa conjugii inter Verbum, et humanam naturam. Ut enim inter Deum, et hominem inimicitiarum destructo pariete, pacis reformaretur integritas, nuptiale foedus inter Verbum et humanam naturam per Incarnationis mysterium est contractum. Nam Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Antequam Verbum caro fieret, procul habitabat a nobis; ubi vero factum est Verbum caro, habitavit in nobis. Juxta quod alibi legitur: Inhabitabo in eis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. Quia vero nec in angelis, nec in hominibus parem, aut similem poterat invenire, secundum illud quod legitur: Quis in nubibus aequabitur Domino? aut quis similis erit Deo inter filios Dei? exinanivit se formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Paulo minus ab angelis minoratus est, quando non solum servilem formam accepit, verum et passibilem naturam assumpsit.

De Sponsalibus. Non enim Angelos, sed semen Abrahae apprehendit, cum quo longe prius de matrimonio contrahendo convenerat dicens: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Non dicit in seminibus, quasi in multis, sed quasi in uno semine tuo, qui est Christus; quasi dicat, de semine tuo carnem accipiam, propter quam dabitur non solum Judaeis, sed omnibus gentibus benedictio.

De Juramento. Eamdem ipsi regi David de conjugio consummando juravit, secundum Davidicum dictum: Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eam: de fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Propter quod Angelus inquit ad Virginem: Dabit ei Dominus Deus sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in aeternum. Nam et Isaias Propheta praedixerat: Super solium David, et super regnum ejus sedebit.

De Familia. Quia ergo filius regis erat, decebat, ut acciperet conjugem de semine regio: Est enim Rex regum, et Dominus dominantium. De cujus nuptiis epithalamicum canticum Psalmista composuit: Eructavit cor meum (inquit) verbum bonum; dico ego opera mea regi.

De Genere. Et quoniam erat de Patre sine matre, decebat ut acciperet conjugem de matre sine patre; secundum illud Propheticum: Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet. Et iterum: Ecce Virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel.

De Dote. Verum quia Domini est terra, et plenitudo ejus, orbis terrarum, et universi qui habitant in eo, et ipse bonorum nostrorum non indiget, dos ei nec dari poterat, nec debebat.

De Donatione. Sed ipse sicut immensus donationem propter nuptias fecit eximiam. Postula, inquit, a me, et dabo tibi Gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves, et boves universas, insuper et pecora campi.

De Forma. Ut autem, qui splendor est gloriae, gloriosam sibi desponsaret, et splendidam, eam quidem, et lavit, et unxit: lavit ab omni labe peccati, ut esset sine ruga prorsus, et macula; quatenus eam immunem a culpa susciperet. Ascendit enim Dominus nubem levem, id est assumpsit carnem a peccatis immunem; et intravit Aegyptum, id est venit in mundum. Et unxit oleo laetitiae prae consortibus tuis, ut esset spectabilis forma prae filiis hominum: propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam. Spiritus , inquit, Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me.

De Tempore. Tempus autem plenitudinis, et annum benignitatis elegit, in quo: Misit Deus Filium suum natum de muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret. Nam Lex per Moysen data est, gratia, et veritas per Jesum Christum facta est.

De Paranympho. In hoc vero nuptiali commercio paranymphus fuit Angelus Gabriel, qui missus ad Virginem, eam suaviter salutavit: Ave, inquit, gratia plena: Dominus tecum. Statimque thalamum praeparans virginalem, adjunxit: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Quo per consensum Virginis praeparato: Ecce, inquit, ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum, protinus inter Verbum et humanam naturam sacrosanctum conjugium est contractum. Quia: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Beata, quae credidit, quoniam omnia completa sunt ei.

De Testibus. Ne vero conjugium esset omnino clandestinum, quatuor adfuerunt personae; Pater, et Mater, Sacerdos, et Paranymphus: quos utique Deum Patrem et Virginem Matrem, Spiritum Sanctum et Gabrielem Angelum intelligimus. Sed Pater et Spiritus Sanctus interius invisibiliter adfuerunt; Mater et Angelus exterius visibiliter astiterunt.

Contra Maleficum. Pauci quidem, et tales, quos nullus suspicaretur, ad hoc convenere commercium, quatenus Incarnationis mysterium Diabolo celaretur, ne quid invidus, et malignus contra salutem machinaretur humanam. Invidia namque diaboli mors introivit in orbem terrarum.

De Effectu. Plene tamen ex omni parte rationalis spiritus interfuit, et divinus, angelicus, et humanus; quia per Incarnationis mysterium non solum inter Deum, et hominem, verum et inter Angelum et hominem esset concordia reformata: cum secundum Apostolum: Et quae in Coelis, et quae in terris sunt, restauraverit. Et ob hoc illa coelestis militiae multitudo psallebat: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis.

De Loco. Locum ergo celebrandis nuptiis, thalamum Virginis deputavit, secundum illud propheticum: In sole posuit tabernaculum suum, et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo.

De Annulo. In hoc thalamo Dei Filius humanam naturam et annulo desponsavit, et osculo. Nam si Spiritus Sanctus per digitum designatur, secundum illud quod legitur: Digitus Dei est hic. Et alibi: Si ergo in digito Dei ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt? Recte per annulum digiti, donum Spiritus Sancti debet intelligi.

De Subarrhatione. Tunc ergo Dei Verbum humanam naturam annulo subarrhavit, cum eam donis Spiritus Sancti sine mensura replevit, secundum illud propheticum: Requiescet super eum spiritus sapientiae, et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replevit eum spiritus timoris Domini.

De Ornatu. His illam virtutibus velut pretiosis monilibus adornavit. Quasi sponsum, inquit, decoravit me corona, et quasi sponsam ornavit monilibus suis: In eo quippe secundum Apostolum: Omnes thesauri sapientiae, et scientiae sunt absconditi.

De Corona. De hac corona Propheta dicit in Psalterio: Gloria, et honore coronasti eum, Domine, et constituisti eum super opera manuum tuarum: Haec est illa magnificentia singularitatis, vel potius illa magnificentiae singularitas, de qua dicit Apostolus: Dedit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum. Vocabitur, inquit Propheta, nomen ejus, admirabilis, consiliarius, Deus fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis.

De Osculo. Tunc et osculum ei dedit, cum eam sibi copulavit personaliter, juxta quod ipsa petit desideranter in Canticis: Osculetur me osculo oris sui. Sane duo labia conjunguntur in osculo; quia duae naturae uniuntur in Christo, Divinitas, et humanitas, ut idem ipse sit Deus de Deo, ante saecula genitus, et homo de homine in saeculo natus.

De Traditione. Humanam ergo naturam, quam in utero Virginis desponsavit, ad dexteram Patris traduxit, quando secundum humanitatem assumptam ascendit in Coelum, et sedet a dextris Dei, tanto melior Angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit.

De Nuptiis. Cum quibus interim nuptias celebrat in excelsis a quibus ad judicium reverteretur: sicut ipse dicit in Evangelio: Et vos similes hominibus expectantibus Dominum suum, quando revertatur a nuptiis.

De Modo. In hoc divino conjugio non est unio duarum personarum in una natura, sed unio duarum naturarum in una persona. Quia non persona personam assumpsit, sed natura naturam: nec natura personam accepit, sed persona naturam. Persona vero naturam assumpsit, sed in personam, non in naturam. Talis enim fuit illa susceptio, ut propter ineffabilem unionem et sponsus vocetur, et sponsa, sicut Propheta ipse testatur: Quasi sponsum decoravit me corona, et quasi sponsam ornavit me monilibus. Quia vero res est ineffabilis, de qua loquimur: inde nec ipse Joannes fuit dianus solvere calceamenti corrigiam. Ne deficiamus scrutantes scrutinio: quia perscrutator majestatis opprimetur a gloria; et maxime ne quis ex verbis falsum pro vero concipiat, planius et plenius de Sacramentali, et spirituali conjugio prosequamur.

De duplici Institutione Conjugii. Porro Sacramentales nuptiae contrahuntur ad similitudinem carnalium nuptiarum. Sacramentum ergo conjugii duplicem institutionem legitur habuisse: unam ante peccatum, et alteram post peccatum. Ante peccatum enim institutum est ad officium, ut propagaretur natura: post peccatum institutum est ad remedium, ut cohiberetur offensa: ut natura propagaretur in prole, ut offensa cohiberetur in fornicatione. De prima institutione, quae facta est ad officium, Scriptura Divina testatur: Crescite, et multiplicamini, et replete terram. De secunda institutione, quae facta est ad remedium, Apostolica testatur auctoritas: Unusquisque habeat uxorem suam propter fornicationem, non utique committendam, sed evitandam: nam Fornicatores, et adulteri regnum Dei non possidebunt. Quod autem in carnali conjugio secundum naturam, hoc in sacramentali, et spirituali conjugio secundum gratiam invenimus. Christus enim sanctam sibi conjugavit Ecclesiam et ad propagationis officium, ut per Sacramentum regenerationis multiplicetur in filiis, et ad fornicationis remedium, et per cultum religionis revocetur ab Idolis. Prius quippe quam Ecclesia sacramentaliter Christo copulata fuisset, passim cum Idolis moechabatur: sicut improperabat ei Dominus per Prophetam: Fornicata es post gentes, inter quas polluta es in Idolis earum. Et alibi: Judicate matrem vestram, judicate: quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir ejus. Auferat fornicationes suas a facie sua, et adulteria sua de medio uberum suorum.

De cognatione Spirituali Ut vero Christus Sacramentaliter sibi copulavit Ecclesiam, desiit cum Idolis fornicari: veluti per Prophetam ei Dominus pollicetur: Sponsabo te in aeternum,. . . . . et sponsabo te mihi in fide, et scies, quia ego Dominus. In die illo vocabis me: Vir meus; et non vocabis me ultra, Baalim. Et auferam nomina Baalim de ore tuo, et non recordaberis ultra nominis corum.

De Propagatione Spirituali. Ex tunc coepit Ecclesia multos ubique filios generare: quod praevidens, et praedicens Isaias Propheta descripsit: Leva, inquit, in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Filii tui de longe venient, et filiae tuae de latere surgent. Tunc videbis, et afflues, et mirabitur, et dilatabitur cor tuum, quando conversa fuerit ad te multitudo maris, fortitudo gentium venerit tibi. Sancta quippe mater Ecclesia, nova semper prole fecunda concipit, parit, et nutrit. Concipit, catechizando quos instruit. Parit, baptizando quos abluit. Nutrit, commmunicando quos reficit. Eos autem ex aqua, et Spiritu Sancto viro suo Christo regenerat; qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Quia quod natum est ex spiritu, spiritus est.

De Spirituali Fornicatione. His quoque de causis inter Deum et animam conjugium spirituale contrahitur: ut anima scilicet et cohibeatur a vitiis, et propagetur in meritis. Nam si juxta Prophetam Idololatria est fornicatio, et secundum Apostolum avaritia est idololatria, constat itaque quod avaritia est fornicatio: dicit enim Apostolus: Avaritia est Idolorum servitus. Rursus Samuele testante probatur, quod quasi peccatum ariolandi est, repugnare, et quasi scelus idololatriae, nolle acquiescere. Quisquis ergo repugnat, et mandatis non acquiescit Divinis, quasi peccatum ariolandi, et idololatriae scelus committit. Sicut enim mulier cum adulteratur carnaliter, proprio viro despecto, se subjicit alieno; sic anima cum praevaricatur mortaliter, vero Deo contempto, se supponit Diabolo. Non est enim conventio lucis ad tenebras, neque Christi ad Belial. Sicut ergo propter amorem viri femina cohibetur ab adulterio, sic propter amorem Dei anima cohibetur a vitio.

De Spirituali Prole. Cujus amorem cum in corde conceperit, perfectos filios in opere parit, juxta verbum Psalmistae dicentis: Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae. Filii tui sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae. Quasi dicat: Uxor tua, id est fidelis anima, sicut vitis abundat, id est jucundos operum fructus abunde producit; in lateribus domus tuae, id est in sinceritate cordis, et veritate; ut sinceritas formet intentionem, et veritas finem: quatenus opera ex sincera intentione ad verum finem procedant. Domus Dei, cor purum intelligitur, juxta quod alibi dicit: Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meae. Cujus duo sunt latera, sinceritas intentionis, et veritas finis; ut opera fiant: Non in fermento malitiae, et nequitiae; sed in azymis sinceritatis, et veritatis. Filii tui, id est opera bona, quae tu gignis ex anima, sunt sicut novellae olivarum, id est viret oleo charitatis intentio. In circuitu mensae tuae, id est circa doctrinam Sacrae Scripturae, quam alibi mensam appellat. Unde: Parasti in conspectu meo mensam. Docet, ut anima sicut vitis abundet exercendo justitiam; et sicut oliva fructificet exercendo misericordiam. Unde Samaritanus appropians vulnerato, superinfundit vinum et oleum. Isti sunt Filii, qui fecunditatem afferunt, sed virginitatem non auferunt. Imo virginitatem anima non servaret, nisi tales filios procrearet, quia maledicta sterilis, quae non parit. Quod bene significatum est in conjugio Joseph et Mariae, quoniam antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. Antequam convenirent inventa est: Ecce virginitas in unitate. In utero habens: Ecce fecunditas.

De consensu animorum, et commistione corporum. Caeterum duo sunt in conjugio: consensus animorum, et commistio corporum. Quorum alterum significat charitatem, quae consistit in spiritu inter Deum et justam animam: reliquum designat conformitatem, quae consistit in carne inter Christum et sanctam Ecclesiam. Magnum quidem Sacramentum, quod est in carne; sed plane majus quod est in spiritu. Nam spiritus est, qui vivificat: caro autem non prodest quidquam.

De Charitate sponsae ad sponsum. Ad spirituale conjugium, quod per animi charitatem contrahitur inter Deum et justam animam spectat illud, quod sponsa de sponso dicit in Cantico: Introduxit me rex in cellam vinariam, et ordinavit in me charitatem. Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Loquitur hic vel anima, vel Ecclesia. Sed anima dicit: Introduxit me rex in cellam vinariam, id est in sanctam Ecclesiam, quae dicitur cella vinaria, quia vinum laetificans Spiritus Sancti continet gratiam, de qua legitur: Vinum laetificat cor hominis. Vel dicit Ecclesia: Introduxit me rex in cellam vinariam, id est in Sacram Scripturam, quae dicitur cella vinaria, quia vinum novum, id est doctrinam continet Evangelicam, de qua legitur: Nemo mittit vinum novum in utres veteres. Et ordinavit in me charitatem, id est docuit me regulam diligendi.

De Ordine Charitatis. Rectus ordo charitatis hic est: ut homo primo loco diligat Deum; secundo se ipsum; tertio proximum. Et in se diligat magis quod majus est, id est animam; et minus, quod minus est, id est corpus. Inter proximos autem diligat primo parentes, deinde domesticos, ad ultimum inimicos: et forte magis bonos debet in charitate praeferre. Deum autem debet diligere propter se, proximum, propter Deum. Sed bonum in Deo, malum ad Deum. Quantum autem ex ordinata charitate profecerit, consequenter ostendit. Fulcite me floribus, stipate malis, quia amore langueo. Loquitur adolescentulis, et exprimit magnitudinem charitatis, quando dicit: Ego amore langueo; id est prae magnitudine charitatis infirmor, non in Deo, sed in mundo; non in spiritu, sed in carne, non in coelestibus, sed in terrenis Cupiens dissolvi, et esse cum Christo. Quem enim perfecta charitas imbuit in terrenis prorsus cecidit, secundum illud: Fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio . . . . Aquae multae, id est populi, non potuerunt exstinguere charitatem. Et ideo, vos adolescentulae, Fulcite me floribus, id est recreate me vestris virtutibus. Stipate me malis, id est sustentate me vestris operibus. Per flores enim, et mala opera designantur et virtutes. Nam anima floret in virtutibus, et fructificat in operibus. Multum enim recreatur perfectus, cum videt proficere imperfectum: propter quod dicebat Apostolus: Vos estis gloria nostra, et gaudium.

De Charitate sponsi ad sponsam. Quanta vero charitate Christus amet Ecclesiam, ostendit Apostolus dicens: Viri, diligite uxores vestras, sicut Christus dilexit Ecclesiam, et tradidit semetipsum pro ea. Majorem ergo charitatem nemo habet, quam ut ponat quis animam suam pro amicis suis. Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret pro mundo. Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum.

De Conformitate naturae inter sponsum et sponsam. Ad sacramentale ergo conjugium, quod per naturae conformitatem contrahitur inter Christum, et sanctam Ecclesiam, spectat illud, quod inquit Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea . . . . Propter hoc relinquet homo patrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una. Nam: Cum, Christus, in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Ut recte jam sponsus dicere possit de sponsa: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Verbum enim caro factum est, et habitavit in nobis.

Quomodo Christus dereliquit patrem, et matrem, et adhaesit Ecclesiae. Propter hoc ergo, id est propter dilectionem Ecclesiae, Christus homo, de quo dicit Psalmographus: Homo factus est in ea; et ipse fundavit eam Altissimus, dereliquit patrem, id est: Exinanivit se, formam servi accipiens, non deserendo naturam divinam, sed assumendo naturam humanam; quia non secundum Divinitatem, sed secundum humanitatem apparuit. Et reliquit matrem suam, id est deseruit Synagogam, de qua secundum carnem ortus est. In cujus figuram Jesus dereliquit Judaeam, et abiit in regionem juxta desertum, in civitatem, et ibi morabatur cum discipulis suis. Et adhaesit uxori suae, id est Ecclesiae se conjunxit, ut sit: Unum ovile, et unus pastor. Et ita duo, scilicet Ecclesia et Christus, sunt in carne una, id est in una carnis natura. Quia: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.

De tribus bonis Conjugii. Tria vero sunt principalia bona conjugii. Fides, Proles, et Sacramentum. Fides ad castitatem. Proles ad fecunditatem: Sacramentum ad stabilitatem refertur. Haec in sacramentali conjugio sacramentaliter invenimus.

De Fide. Tanta namque fidei puritate Christo copulatur Ecclesia, ut inter eos nunquam conjugii castitas violetur. Unde Salomon in Parobolis laudes Ecclesiae prosequitur dicens: Confidit in ea cor viri sui. Cor viri confidit in illa, quam credit castam, quam credit pudicam, quam credit honestam; de qua nihil suspicatur iniquum, nihil sinistrum, nihil adversum. Ne quis autem existimet, quod per fallaciam mulieris in hac sua fide fallatur, diligenter attendat, quod super hoc veritas dicat in Evangelio: Cognosco oves meas, et cognoscunt me meae. Alienum non sequuntur, sed fugiunt ab eo, quia non noverunt vocem alienorum. Ecclesia siquidem, quae per oves, et earum innocentiam designatur, non sequitur alienum, non extraneum, non adulterum, sed suum, scilicet proprium virum, sed dilectum, quem diligentissime quaerit, et invenit, ubi pascit, et accubat in meridie, ne juxta quod inquit in Canticis: Incipiat vagari post greges sodalium. Ut enim inviolatam Christo fidem servaret Ecclesia, pro fide nominis ejus universa pertulit genera tormentorum, ne Christo deserto Idolis adhaereret. Sancti enim ludibria et verbera experti, insuper et vincula, et carceres, lapidati sunt, interfecti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, etc.

De Prole. Quanto ergo satagat desiderio prolem Ecclesia de Christo suscipere, Doctor Ecclesiae manifeste declarat, inter caetera dicens: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Nam et Lia quondam datis mandragoris, mercede conduxit Jacob, ut ad illam intraret, de quo concepit, et peperit. Christus quoque suscipiendae prolis affectum per Isaiam exprimit dicens: Nunquid ego, qui alios parere facio, ipse non pariam, dicit Dominus? Si ego, qui generationem caeteris tribuo, sterilis ero? Propheta quoque dicit in Psalterio: Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem. Eamdem et sterilem, et matrem filiorum appellat: sed prius sterilem, antequam Christo copulata fuisset; postea vero matrem filiorum laetantem: secundum illud Propheticum: Lauda sterilis, quae non paris: exulta, quae non parturis, quia multi filii desertae magis, quam ejus, quae habet virum. Multiplicabo semen tuum sicut arenam, quae est in littore maris. Eos autem, quos amantissime suscipit, religiosissime nutrit, ne contingat de natis Ecclesiae, quod accidit de filiis Synagogae, de quibus ipse conqueritur apud Prophetam: Filios, inquit, nutrivi, et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. Ecclesia vero, quos genuit, doctrinis instituit salutaribus, et moribus informat honestis. Cibat eos pane vitae, et intellectus, et potat eos aqua sapientiae salutaris. Venite, inquit, panem comedite mecum, et bibite vinum meum, quod miscui vobis. Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate in viis prudentiae. Dat et panem coelestem et calicem salutarem, de quo si quis gustaverit, vivet in aeternum; omne delectamentum in se habentem, et omnem saporis suavitatem. Hic est panis vivus, qui de coelo descendit; quem filiis suis tradidit Ecclesia.

De Sacramento. Sacramentum autem inter Christum, et Ecclesiam inseparabilem perseverat; sicut sponsa de sponso dicit in Cantico: Inveni quem diligit anima mea: tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meae. Christus quoque cum dixisset Apostolis: Nunquid et vos vultis abire? Petrus pro tota respondit Ecclesia: Domine verba vitae aeternae habes: et ad quem ibimus? Ad hoc inseparabile Sacramentum pertinere dignoscitur, quod Christus loquens Apostolis Catholicae promittit Ecclesiae: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi. Haec, quae dicta sunt de tribus bonis conjugii juxta sacramentale conjugium, facile possunt ad spiritale conjugium retorqueri.

De Conjugalis vinculi firmitate. Porro fides, et proles in ordinato conjugio semper adhaerent. Nam interdum castitas violatur, et fecunditas impeditur. Sacramentum autem ita stabile perseverat, ut sine ipso esse non possit conjugium. Manet autem semper vinculum inter viventes conjugale, ut etiam causa fornicationis intervenienti divortio conjugalis vinculi firmitas non solvatur; Domino testante, qui ait Quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem et aliam duxerit, moechatur; et qui dimissam duxerit, moechatur. Apostolus vero necessariam veritatem secuturus adjunxit: similiter qui ab uxore discesserit. Similiter quasi de conjugio Christi recedens, et fide; et vir si discesserit ab uxore.

De Spirituali Conjugio. Sic et Apostata perdita Sacramentum fidei non amittit, quod lavacro regenerationis accepit; redderetur enim redeunti sibi, si discederet ab admisso, Habet hoc qui recesserit ad cumulum supplicii, non ad meritum praemii. Sicut ergo per fornicationem uxor a viro dimittitur; sic propter apostasiam anima separatur a Christo.

De Spirituali reconciliatione. Potest tamen reconciliari, si redeat, et viri flagitet pietatem, ipso attestante, qui ait: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos. Alioquin mittens manum ad aratrum, et respiciens retro cum uxore Lot in salis statuam convertetur

Quid impediat, aut dirimat Conjugium. Licet autem quaelibet criminalis offensa spirituale conjugium, quod est inter Deum et animam, et impediat contrahendum, et dirimat jam contractum, quia charitas non patitur habitare cum vitio, unde nemo potest Deo servire et mammonae: sacramentale tamen conjugium, quod inter Christum est, et Ecclesiam, sola forte vel contrahendum impedit, vel contractum impedit, vel dirimit infidelitas. Nam qui ficte baptizatur, ut Simon, etsi fidei suscipiat sacramentum, quia tamen non accipit, a Christo dissentit; et ideo conjugium cum ipso non contrahit. Quis enim dixerit, quod sine consensu conjugium contrahatur? Quisquis autem, ut Julianus Apostata, etsi sacramentum fidei non amittat, quia tamen fidem sacramenti dimittit, de Christi conjugio, quasi fornicando, recedit. Omnis ergo, qui mysterium Incarnationis Verbi non credit, ad conjugium sacramentale non creditur pertinere, quod per Incarnationis mysterium inter Christum. et Ecclesiam est contractum.

Quod Sacramentale Conjugium nunquam dirimatur. Porro cum anima per apostasiam separatur a Christo, non desinit esse uxor; cum femina, quae propter moechiam separatur a viro, uxor esse non desinat, etsi alteri copuletur. Nam sicut in illa perdurat vinculum matrimonii, sic in ista permanet Sacramentum baptismi. Et sicut illa contraxit conjugium per consensum: sic ista per fidem; cessante tamen in illa consensu, conjugium non dissolvitur.

Cur in ista, fide cessante, Conjugium non dissolvatur? An forte quaelibet anima Christiana non solum justa, sed apostata conjux est Christi, licet adultera, quia viro suo fidem non servat, quam servare tenetur, propter debitum Sacramenti, quod etiam in apostata perseverat: alioquin non esset adultera si conjux ipsa non esset? Sit ita, si nihil est quod melius valeat responderi.

Quaestio. Illud autem videtur obsistere, quod in Osee Propheta Dominus protestatur: Judicate matrem vestram, judicate: quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir ejus; auferat fornicationes suas a facie sua, et adulteria sua de medio uberum suorum. Ecce propter fornicationem, et adulterium dicit dissolutum esse conjugium, ut nec ipse sit vir, nec ipsa sit uxor.

Solutio. Sane spirituale conjugium, quod per animi charitatem Deus cum Synagoga contraxit, illud utique fuit per idololatriam dissolutum, per quam anima moritur, quia separatur a Deo. Nam sicut corpus vivit ex anima, sic anima vivit ex Deo. Apostolo vero docente didicimus, quod altero conjugatorum defuncto, reliquus a conjugii lege solutus est. Sacramentale vero conjugium dissolvi non potest, quia nondum Christus per naturae conformitatem contraxerat cum Ecclesia, quia Verbum nondum fuerat incarnatum.

Utrum parvulus baptizatus contrahat Sacramentale conjugium? Si vero quaeratur de parvulo, qui non credit, utrum Christo per Sacramentum fidei desponsetur, forsitan respondebitur, quod sicut in fide baptizatur Ecclesiae, sic per fidem Ecclesiae desponsatur. Nam sicut in adulto fides Sacramenti sine Sacramento fidei potest peccata delere, sic in parvulo Sacramentum fidei sine fide Sacramenti peccatum potest dimittere. Quid enim si supplet gratia, quod negat natura? Tametsi verum sit, in carnali conjugio, quod per alienum consensum nemo matrimonialiter obligatur.

Quaestio Utrum Christus dicendus sit bigamus Cum autem secundum Apostolum oporteat Episcopum esse unius uxoris virum, id est monogamum: quomodo Christus, qui est Pontifex futurorum bonorum, sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, repudiata Synagoga, superduxit Ecclesiam? Sane licet Christus ad tempus deseruit Synagogam: quoniam ut ipse meminit per Prophetam: Denudavit fornicationes suas, et discooperuit ignominiam suam, et recessit ab ea; postea tamen illam resumpsit in primitivis fidelibus, quia, solus ex Judaeis est, cui non superduxit Ecclesiam, sed inseruit tanquam oleastrum olivae: juxta quod ei dixit Apostolus: Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu cum oleaster esses, insertus es in illis, et factus est socius radicis, et pinguedinis olivae . . . . . Caecitas enim ex parte cecidit in Israel, donec plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel, salvus fieret. Veritas quoque cum in Evangelio praemisisset: Animam meam pono pro ovibus meis; consequenter adjunxit: Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et erit unum ovile, et unus pastor: id est unus pastor, unus sponsus, et una sponsa. Lapis angularis, qui fecit utraque unum. Nam: Et qui praeibant, et qui sequebantur, clamabant dicentes: Hosanna filio David: Benedictus, qui venit in nomine Domini. Sed et secundum aliam speciem nuptiarum Christus in plenitudine temporis sibi conjugavit Ecclesiam, quam olim sibi desponsaverat Synagogam. Nam ut essent duo in carne una, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; ut dicere valeat: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Secundum hanc speciem Christus est unicus unicae. Una est, inquit, columba mea; quam numquam repudiabit, nec aliam superducet, quia pepigit cum ea testamentum aeternum in sanguine suo: Vobiscum, inquit, ero omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi. In qua vero natura Christus est sponsus Ecclesiae, in ea unctus est oleo laetitiae prae consortibus suis; ut esset Pontifex, et Sacerdos secundum ordinem Melchisedech, Christus ergo secundum illud, quod est Pontifex, non est bigamus, sed monogamus.

Alia quaestio de eodem. Illud autem movere non debet, quod in multis auctoribus Scripturarum multae describuntur Ecclesiae. Paulus enim Apostolus ait: Praeter illa, quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Et Joannes Apostolus scribit septem Ecclesiis, quae sunt in Asia: Quod vides, inquit, scribe in libro, et mitte septem Ecclesiis, Ephesum, et Smyrnam, et Pergamum, et Thyatiram, et Sardis, et Philadelphiam, et Laodician. Sicut autem multa sunt membra corporis, ex quibus unum corpus efficitur; ita multae sunt Ecclesiae particulares, de quibus una consistit Ecclesia, quae Catholica dicitur, id est universalis, uno Christi Spiritu vivificata per totum, sicut et corpus humanum una per totum anima vegetatur. Quod bene significavit Salomon ubi ait: Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem. Christus est Dei virtus, et Dei sapientia, qui aedificavit sibi domum, id est Ecclesiam, de qua dicit Propheta: O Israel, quam magna est domus Dei! Et excidit columnas septem; id est distinxit in ea septem dona, vel septem ordines Sanctorum: unitatem enim Ecclesiae Dominus in Evangelio commendavit: Tu es, inquit, Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Et Propheta dicit in Psalterio: Exaltent eum in Ecclesia plebis: et in cathedra seniorum laudent eum

Item alia quaestio de eodem. Verum quid adhuc respondebitur: Cum omnis anima justa Christo sit desponsata per fidem, et copulata per charitatem; tot ergo sunt Christi sponsae, quot sunt animae justae? Quod ergo pertinet ad similitudinis sacramentum, primam legem conjugii factam in Paradiso, quam Christus in Evangelio confirmavit: Erunt. inquit, non multi sed duo in carne una; id est in uno carnali conjugio. Propter hoc relinquet homo patrem, et matrem, et adhaerebit non uxoribus, sed uxori. Sacramentum autem hoc magnum est, non inter Deum, et animam, sed, ut inquit Apostolus, in Christo, et in Ecclesia.

Quanquam omnes animae justae sint una sponsa, et una virgo propter unitatem Spiritus, quam in vinculo pacis observant. Aemulor, inquit, vos Dei aemulatione: despondit enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Pluraliter ait vos, et singulariter ait virginem; quia omnes in Christo sunt una virgo, propter unum integritatis spiritum, et virginitatis auctorem. Nam divisiones gratiarum sunt . . . . Unus autem Spiritus, dividens singulis prout vult.

De personis legitimis. Sunt autem nonnullae personae, quae carnale conjugium inter se contrahere prohibentur. Et quidem ante legem fuerunt paucissimae: sub lege plures: Propter hoc relinquet homo patrem, et matrem; id est propter copulam conjugalem, nec filia patrem, nec filius matrem accipiet. Christus autem in conjugem accipit et matrem, et filiam, et sororem, et omnem omnino personam, quae Patris ejus efficit voluntatem. Quicunque vero fecerit voluntatem ejus Patris, qui est in coelis, ipse suus frater, soror, et mater est. Hic quoque sponsus in Canticis eamdem et sponsam nominat, et sororem: Vulnerasti cor meum soror mea: sponsa mea vulnerasti cor meum. Similiter eamdem et regenerat, et desponsat: regenerat prolem, et desponsat uxorem. Nec exspectat septennium pro sponsalibus: nec pro nuptiis duodennium. Quid itaque mirum, si filiam ducit in conjugem, qui filiam elegit in matrem? Nam et Filius matrem genuit, et filia peperit Genitorem. Nullus ergo spirituale, vel sacramentale conjugium contrahere prohibetur. Quin imo quibuslibet hujusmodi copulam inire praecipitur. Non est enim distinctio, sicut dicit Apostolus: sed justitia Dei per fidem Jesu Christi super omnes, qui credunt. Omnis, inquit, qui venit ad me, non ejiciam foras. Omnes tamen efficit unum, sicut ipse dicit ad Patrem: Ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis; ut omnes sint unum, sicut et nos unum sumus. Ego in eis, et tu in me: ut sint consummati in unum, et cognoscat mundus, quia tu me misisti.

Quod Ecclesia Christo dotem non tribuit. Verum nec anima Deo, nec Ecclesia Christo dotem aliquam pro suo tribuit conjugio contrahendo, quia gratis eam absque dote suscepit. Non enim ex operibus justitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis Spiritus Sancti, quem effudit in nobis abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum: ut justificati gratia ipsius, haeredes simus secundum spem vitae aeternae. Si autem gratia, non ex operibus: alioquin gratia jam non est gratia. Non est ergo volentis, neque currentis, sed Dei miserentis, ad quem nullus accedit, nisi ipse praecedat, nemo pervenit, nisi ipse praeveniat: unde Propheta dicit in Psalterio; Praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis, et Christus in Evangelio: Nemo venit ad me, nisi Pater meus traxerit eum. Misericordia enim Dei non solum praevenit, sed subsequitur. Praevenit inspirando; subsequitur adjuvando. Praevenit, ut incipiat; subsequitur ut perficiat. De praevenienti dicit in Psalterio: Misericordia ejus praeveniet me. De subsequenti dicit in alio loco: Misericordia tua subsequetur me. Non ergo pro dote, sed tantum ex gratia Deus animam, vel Christus sibi desponsavit Ecclesiam. Quis enim prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Quid igitur habet homo, quod non acceperit? Ipsa caritas, per quam anima Deo spiritualiter copulatur, sibi datur a Deo: Paulo attestante, qui ait: Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.

Quod Christus donationem facit Ecclesiae. Haec animae peccata dimittit, ut separatam a Diabolo copulet Deo. Caritas enim operit multitudinem peccatorum. Et Dominus inquit in Evangelio: Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Qui cum proposuisset Simoni Pharisaeo, quod duo debitores erant uni faeneratori, et unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta, non habentibus autem illis unde redderent, donavit utrique. Quis ergo plus diligit? Recte Simon illi respondit: Existimo cui plus donavit. Haec est ergo donatio propter nuptias, remissio peccatorum. Nam si caritas est conjugium, propter quod Deus animae copulatur, et propter caritatem debita condonantur, profecto donatio propter nuptias est remissio peccatorum; et secure dicimus, et libere protestatur, quod causa justificationis est caritas, secundum Evangelicum, et Apostolicum testimonium, quod induximus: Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Et si caritas operit multitudinem peccatorum (lucem enim tenebrae fugiunt) utique lux tenebras fugat. Quia non est conventio lucis ad tenebras, neque Christi ad Belial. Aliam quoque donationem Christus promittit Ecclesiae, quam publicis litteris Matthaeus Evangelista describit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum Coelorum. Beati mites, etc.

De mysticis donis, quae Gentilitas Christo praemisit. Licet autem Ecclesia viro suo dotem non dederit, sed donationem ab ipso receperit, per nuntios tamen idoneos, viros utique nobiles, et prudentes, quaedam suae dilectionis et devotionis mystica dona praemisit, quando gentilitas Magos ab Oriente Jerosolymam destinavit quaerentes, Ubinam esset, qui natus erat Rex Judaeorum? Viderunt enim stellam ejus in Oriente, cujus signo processerunt, et invenerunt; prociderunt, et adoraverunt. Et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham. Aurum regi; Thus sacerdoti; Myrrham mortali. Tunc coepit impleri vaticinium Prophetarum: Reges Tharsis, et Insulae munera offerent: Reges Arabum, et Saba dona adducent. Omnes de Saba venient, aurum, et thus deferentes, et laudem Domino annunciantes.

De multiplici cultu, quem sponsae sponsus adhibuit. Christus itaque non ex merito, sed ex gratia sibi desponsavit Ecclesiam, quam lavit, et unxit; ornavit, et decoravit. Sic per Ezechielem Prophetam sub typo Synagogae describitur: Juravi tibi, et ingressus sum pactum tecum: ait Dominus Deus: et facta es mihi. Et lavi te aqua, et emundavi sanguinem tuum ex te: et unxi te oleo. Et vestivi te discoloribus, et lavi te janthino: et cinxi te bysso, et indui te subtilibus. Et ornavi te ornamento, et dedi armillas in manibus tuis, et torquem circa collum tuum. Et dedi inaurem super os tuum, et circulos auribus tuis, et co ron am decoris in capite tuo. Et ornata es auro, et argento, et vestita es bysso, et polymito, et multis coloribus: similam, et mel, et oleum comedisti, et decora facta es vehementer nimis, et profecisti in regnum. Et egressum est nomen tuum in Gentes propter speciem tuam, quia perfecta eras in decore meo, quem posueram super te, dicit Dominus Deus.

De Lavacro. Lavit ergo Christus Ecclesiam, ut eam a criminibus emundaret. Unxit me, ut chrismatibus decoraret; ornavit me, ut virtutibus insigniret. De lavacro dicit Apostolus ad Ephesios: Viri diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et se ipsum reddidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verba vitae, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. Baptismus enim abluit non tantum corpus, sed cor: per ablutionem corporis exteriorem, significans ablutionem cordis interiorem. Juxta quod Dominus per Ezechielem testatur: Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. Et Ezechias: In die illa erit fons patens domui David, et habitantibus Jerusalem in ablutionem peccatoris, et menstruatae. Propter quod et Veritas inquit in Evangelio: Nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non intrabit in regnum coelorum. Sed Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit.

De Unguento. De unguento Sponsa dicit ad Sponsum in Canticis: Curremus in odorem unguentorum tuorum. Unguenta sunt Spiritus Sancti chrismata, quae conficiuntur ex illis pigmentis, quae Isaias commemorat, dicens: Requiescit super eum spiritus sapientiae, et intellectus, spiritus consilii, et fortitudinis, spiritus scientiae, et pietatis, et replevit eum spiritus timoris Domini. Haec sunt aromata myrrhae, et thuris, et universi pulveris pigmentarii. Unguenta ista redolent, et impinguant. Redolent exterius hilari fama, impinguant interius spirituali laetitia. Propter hilarem famam dicit Apostolus: Christi bonus odor sumus in omni loco, et: Domus impleta est ex odore unguenti. Propter spiritualem laetitiam, inquit Psalmista: Impinguasti in oleo caput meum, et: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Unguentum istud principaliter abundat in Christo, cui sine mensura datus est Spiritus, quia Unctus est oleo laetitiae prae consortibus suis. Sed unguentum a capite descendit in barbam, et a barba in oram vestimenti descendit, quia de plenitudine ejus omnes accepimus; primum Apostoli, deinde caeteri. Haec est unctio, quae secundum Joannem docet de omnibus; qua Reges et Sacerdotes unguntur, sed illi, de quibus Petrus Apostolus ait: Vos estis genus electum, regale sacerdotium.

De Ornatu. De ornatu loquitur Salomon in Parabolis: Stragulatam vestem fecit sibi: byssus, et purpura vestimentum ejus: Omnes domestici ejus vestiti sunt duplicibus. Vestes Ecclesiae sunt virtutes, quibus Ecclesia protegitur, et ornatur, secundum illud Propheticum: Sacerdotes tui induant justitiam. Et: Induti sunt arietes ovium, et valles abundabunt frumento. Tot igitur habet diversitates vestium, quot habet varietates virtutum, juxta quod alibi legitur: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate. Propter quod domestici ejus, id est fideles in domo Domini conversantes, dicuntur vestiti duplicibus, id est diversis virtutibus ornati. Stragulata vero vestis est illa, quae non solum texitur ex virtutibus, verum et contexitur ex operibus, ut varietate, textura firmissima contexatur; haec est virtus operans, et operatio virtuosa. Quia vero duo sunt genera Fidelium in Ecclesia, videlicet Confessores, et Martyres, recte subjungitur: Byssus, et purpura vestimentum ejus. Purpura namque Martyribus convenit propter sanguinem, de quo tingitur: Byssus autem congruit Confessoribus propter candorem, quem ex maceratione sortiuntur. Quocirca Sacerdotalis ornatus contextus erat ex auro, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta opere polymito, id est vario, de quibus plenius egimus in libello, qui de Missarum mysteriis appellatur. Gaudeamus ergo et exultemus, quia venerunt nuptiae Agni, et uxor ejus praeparavit se. Et datum est illi, ut cooperiat se byssino splendenti, et candido. Byssinum enim justificationes sunt sanctorum. Haec est Sara maturior, Rebecca sapientior, Lia fecundior, Rachele gratior, Anna devotior, Susanna castior, Juditha animosior, Edissa formosior: Multae filiae congregaverunt divitias: haec autem supergressa est universas.

De Pulchritudine sponsae. Ecce quanto decore Christus venustavit Ecclesiam; ut recte dicat in Canticis: Tota pulchra es, amica mea, virtutibus decorata: et macula non est in te criminibus expoliata. Sed quomodo tota pulchra, et sine macula, cum modo macula sit in Luna? Et multi sunt in Ecclesia, qui vitiorum sordibus inquinantur? Nam et Arca Noe munda continuit et immunda: domus Abrahae, liberam habuit, et ancillam: uterus Rebeccae praedestinatum reportavit, et reprobum. Sagena piscatoris bonos recepit, et malos: ager hominis triticum attulit, et zizania: rex quoque bonos, ac malos jussit ad nuptias introduci. Licet autem illud sit absque dubitatione verissimum secundum statum triumphantis Ecclesiae, quem habet in patria: verum est tamen secundum statum militantis Ecclesiae, quem habet in via; sed quantum ad illos, quid non solum numero, sed merito: non solum nomine, sed numine sunt in Ecclesia, qui spectant non solum ad sacramentale, sed et ad spirituale conjugium. Porro cum nec infans unius diei sine peccato sit super terram: non est enim homo justus in terra, qui faciat bonum, et non peccet. Et si dixerimus, quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est, quoniam in multis offendimus omnes, quomodo verum est, quod vel anima justa tota sit pulchra, et macula non sit in illa? Nam si careat criminali, sed non penitus veniali. Ceterum venialis culpa non maculat animae pulchritudinem. Nam sicut stilla situlae non extinguit, sed accendit fornacis ardorem, ita venialis offensa non minuit, sed incendit caritatis fervorem. Septies enim in die cadet justus vir, et fortior resurget, Cadit, inquam, non in criminale, sed in veniale peccatum, a quo per sacrificium contribulati spiritus fortior elevatur.

De Desponsatione. His ergo ornata virtutibus Ecclesia desponsatur, et ad plenitudinem desponsationis omnimodam annulatur, amplexatur, et osculatur; annulo fidei, amplexu spei, osculo caritatis. In cujus figura pater accurrens filio revertenti, cecidit super collum ejus, et osculatus est eum . . . . . . Dixitque pater ad servos suos . . . . . . date annulum in manu ejus, etc.

De forma contrahendi. Forma vero conjugii contrahendi simul in utroquo servatur. Cum enim vir, et mulier ad contrahendum conveniunt, praesentibus arbitris uterque quaerit ab altero, si velit ipsum accipere; cumque responderit: Volo; statim uterque dicit ad alterum: Et ego accipio te in meum. Ita cum catechumenus, et sacerdos ad baptizandum conveniunt, patrinis praesentibus, sacerdos interrogat: Utrum catechumenus credat in Trinitatem? Cumque responderit: Credo; statim ille subjungit: Et ego te baptizo in nomine Trinitatis; sacramentale namque conjugium in baptismate celebratur. Quod bene recolitur, cum in Epiphania quasi carmen nuptiale cantatur: Hodie coelesti sponso juncta est Ecclesia, quoniam in Jordane lavit Christus ejus crimina; currunt cum muneribus Magi ad regales nuptias; et ex aqua facto vino laetantur convivae. Ut enim Christus ascenderet, quo per sacramentum baptismi sacramentales nuptiae contrahuntur, quibus Christo copulata Gentilitas, eodem die, quo fuit adoratus a Gentibus, excursis triginta annis baptizatus est in Jordane, ac revoluto anno, nuptias consecravit. Et sicut in baptismo vim regenerativam aquis exhibuit, sic ad nuptias vim conversivam in aquis exercuit, cum aquam convertit in vinum. Ut quemadmodum frigidus liquor est mutatus in calidum, et calidus in rubentem: ita qui frigidus, et pallidus fuerat per peccatum, fiat calidus, et rubens per baptismum, qui Christi sanguine rubricatur.

De Paranymphis. In Sacramenti conjugio, quod inter Christum, et Ecclesiam est contractum, Joannes extitit paranymphus, qui viam ante faciem Domini praeparavit; sicut scriptum est per Isaiam Prophetam dicentem: Ego vox clamantis in deserto, parate viam Domini, rectas facite semitas Dei nostri. Hic est, de quo per Malachiam Prophetam Pater inquit ad Filium: Ecce ego mitto Angelum meum; id est Joannem, qui dicitur Angelus, non naturae proprietate, sed officii dignitate, quia Christum et praenunciavit praesentem. Venit, inquit, fortior me post me, cujus non sum dignus corrigiam calceamenti solvere. Et: Qui post me venit, ante me factus est. Rursus: Hic est de quo dixi vobis: Ecce Agnus Dei, ecce qui tolli peccatum mundi, qui praeparabit viam ante te, scilicet poenitentiam, et baptismum. Poenitentiam, inquit, agite, appropinquavit enim regnum Coelorum, Et Ego baptizo vos aqua; medius autem vestrum stat, qui baptizabit vos Spiritu Sancto, et igni. Et statim post annunciationem Joannis, veniet ad templum sanctum suum (id est ad Ecclesiam, ut illam desponsando sanctificet: de qua dicit Apostolus: Templum Domini sanctum est, quod estis vos) Dominator, quem quaeritis, et Angelus testamenti quem vos vultis. Metaplasmus est. Convertit enim sermonem ad illos, qui Christi desiderabant adventum dicentes: Emitte Agnum, Domine, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion. Hic est ergo vox Verbi judicis, paranymphus sponsi, lucerna solis, qui se sponsi vocat amicum, et exhibet paranymphum. Qui habet, inquit, sponsam, sponsus est, amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. In spirituali vero conjugio, quod inter Deum et animam celebratur, paranymphus est timor, qui caritatem introducit: Nam Timor Domini expellit peccatum. Et: Initium sapientiae timor Domini. De quo dicitur per prophetam: A timore tuo, Domine, concepimus, et peperimus spiritum salutis.

De solemni conjugio. Sacramentale conjugium noluit esse clandestinum, sed omnibus manifestum. Nam In sole posuit tabernaculum suum; et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo. In sole, id est manifesto; juxta quod alibi dicitur: Non venit lucerna, ut ponatur sub modio, sed super candelabrum. Notum enim fecit Dominus salutare suum; in conspectu gentium revelavit justitiam suam. Propterea dicebat Apostolis: Quae dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quae in aure auditis, praedicate super tecta. Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae . . . . . . Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis. Quapropter In omnem terram exivit sonus eorum: et, in fines orbis terrae verba eorum. Hoc sacramentale conjugium quilibet Christianus debet publice confiteri; Nam corde creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem. Propter quod ipse dicit in Evangelio: Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in coelis est. Et Qui me erubuerit, et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in gloria sua, et Patris, et sanctorum Angelorum.

De Clandestino Conjugio. Spirituale conjugium contrahitur in occulto, quia Deus justificat hominem sine homine. Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat. Et nemo novit, quae sunt in homine, nisi spiritus Dei, qui fecit hominem. Ne tamen et hoc conjugium sine testibus contrahatur, tres illi praesentialiter adsunt qui testimonium dant in Coelo: Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus: et hi tres unum sunt; Filio testante, qui ait: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.

De traductione. Solet vir desponsare prius puellam, et postea traducere desponsatam. Unde cum esset desponsata mater Jesu Maria Joseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. Joseph autem vir ejus, cum esset justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. Ita Christus Ecclesiam prius desponsavit per fidem, et postea traducet in speciem. Cum tradiderit regnum Deo, et Patri, et evacuaverit omnem principatum, et potestatem . . . Cum mortale hoc induet immortalitatem, et corruptibile hoc induet incorruptionem: quando dicet his, qui a dextris ejus existent: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi: quando dicet illi, qui duplicavit talentum: Euge, serve bone et fidelis, quia in pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium Domini tui, tunc exclusis extraneis, et in gehenna reclusis, sponsa cum sponso, sola cum solo requiescet in lecto quietis, intra cubiculum gaudii, sub umbraculo pacis, de quo Propheta dicit in Psalmo: Abscondes eos in abscondito vultus tui a conturbatione hominum. Venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno Coelorum. Tunc exultabunt Sancti in gloria; laetabuntur in eubilibus suis. Nam absterget Deus omnem lacrymam ab oculis Sanctorum: et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia priora abierunt. Ecce ego creo coelos novos, et terram novam, ait Dominus: et non erunt in memoria priora, et non ascendent super eos. Sed gaudebitis, et exultabitis usque in sempiternum in his quae ego creo, quia ecce ego creo Jerusalem exultationem, et populum ejus gaudium. Et exultabo in Jerusalem, et gaudebo in populo meo, et non audietur in eo ultra vox fletus, et vox clamoris. In terra sua duplicia possidebunt: quoniam in terra viventium Sancti geminam glorificationis stolam accipient, spiritualem et corporalem; unam mentis, quae consistit in tribus; et alteram carnis, quae consistit in quatuor, quorum proprietates invenies assignatas in illo sermone, quem De duplici Corona descripsimus .

De nuptiali Convivio. Cum autem ingreditur Ecclesia in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei, tunc, in voce exultationis, et confessionis, erit sonus epulantis: tunc in Coeli palatio nuptiale convivium celebrabit, de quo Veritas inquit Apostolis: Edetis, et bibetis super mensam meam in regno meo. Et Angelus ad Joannem Beati qui ad coenam nuptiarum Agni vocati sunt. Faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. Beati qui esuriunt, et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Et inebriabuntur ab ubertate domus Dei. Quando torrente voluptatis suae potabit eos, semper saturabuntur, et nunquam fastidient. Saturitas illa nunquam incurret fastidium, quia suavitas illa semper ingeret desiderium. Tunc plene gustabunt, quam dulcis est Dominus: cum ipse Deus erit omnia in omnibus; Cibus, potus, saturitas, et satietas singulorum; dulcedo incorporalis: suavitas ineffabilis: odor inextimabilis. Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! Magna quidem est multitudo dulcedinis, quoniam una sufficit omnibus, et non sufficiunt omnes uni, quam tamen non in praesenti tribuis, sed in futuro reservas: quoniam abscondisti eam timentibus te. Satiabor, inquit, cum manifestabitur gloria tua. Tu nempe dixisti: Ego vincenti dabo manna absconditum. Quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, etc. Ego vincenti dabo edere de ligno vitae, quae est in Paradiso Dei mei. Ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis; de qua qui biberit, non sitiet in aeternum.

De Sacramentali Convivio. Interim autem donec sponsa traducatur in regnum, ne deficiat expectando, sponsus ei solemne convivium praeparavit, quantum, et quale non fuit a saeculo celebratum. Illud utique, quod filio revertenti pater exhibuit, in quo jussit occidi vitulum saginatum. In hoc convivio deliciae spirituales abundant, quae prae ceteris cibis, et potibus mentem satiant, et saginant.

De Pane. Panis enim coelestis apponitur, de quo Si quis manducaverit, vivet in aeternum. Panis iste sumitur, non consumitur: editur, et non egeritur: manducatur, et non incorporatur, sed manducatus incorporat, et manducans incorporatur: transsubstantiatur, non transformatur, sed transformat, non transsubstantiat: quotidie manducatur, et non deficit, nec decrescit, quia quotidie transsubstantiatur, et nec proficit, nec accrescit.

De carne. Verum sub forma panis substantia carnis comeditur, secundum illud: Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Hic est Agnus paschalis, ex quo non crudum quid nec coctum aqua, sed tantum assum igni jubemur comedere, caput cum pedibus, et intestinis vorare. Si quid residuum fuerit. igni comburere. Illaesus dividitur, et integer manducatur. Vivit manducatus, qui resurrexit occisus. Manducatus non moritur, quia resurrexit non moriturus. Totum comedit, qui quantumlibet edit, quia nec qui plus collegerat, habuit amplius, nec qui minus paraverat, reperit minus.

De Vino. Propinatur et vinum, quale nec Cyprus attulit, nec est repertum in Engaddi: de quo dicit Psalmista: poculum tuum inebrians, quam praeclarum est! Quod non facit ebrios, sed reddit sobrios: Et quo plus potatur, eo plus affectatur. Generat desiderium, quod non parit fastidium: et ideo qui plus bibit, plus sitit, donec spes mutetur in rem, et fides in speciem. Hic est calix novi testamenti continens vinum, in quo stola lavatur, et pallium in sanguine uvae. O magnum et salutare convivium, in quo caro Christi comeditur, et sanguis Christi potatur! Caro munda, caro pura, caro sincera, delectabilis, amabilis, suavis. Sanguis praeclarus, sanguis pretiosus, sanguis acceptus, sanctificans, et vivificans, et emundans, super mel et favum dulcis est animae diligenti. Quod quisque salubriter cupit, hoc sibi suaviter sapit. Nam quomodo virtutes non saperet, in quo est plenitudo virtutum? Si cupit virtutem, et sapientiam, Christus est Dei virtus, et sapientia. Si cupit veritatem, et vitam, Christus est via, et veritas, et vita. Currenti per singula non deerunt exempla. Scriptum est enim: Panem de coelo praestitisti eis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. Panis, inquit, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Tanta caritate sponsus diligit sponsam, ut illi se tribuat non solum habendum, verum et comedendum. Nam qui semetipsum dedit in pretium, ut redimeret nos a morte, semetipsum tradidit in cibum, ut nutriat nos ad vitam. Qui munducat me, vivet propter me. Pro corporis ergo salute, sub specie panis caro comeditur; et pro salute spiritus sub specie vini sanguis potatur; alterutrum sub utroque. Panis enim refertur ad carnem, et vinum ad animam: quia vinum sanguinem operatur, in quo sedes est animae: Moyses quippe testatur, quod caro pro corpore, sanguis autem offertur pro anima.

De magnitudine convivii. Ad hoc convivium celebrandum non sufficit unus dies, non sufficit unus mensis, non sufficit unus annus; sed a passione Christi fuit initium, et usque ad finem mundi perdurabit: ut, quia quotidie per infirmitatem peccamus, quotidie per hanc medicinam a peccato sanemur. Vobiscum, inquit, ero cunctis diebus, usque ad consummationem saeculi. Semper est praesens nobiscum in isto convivio, sub alia quidem forma, sed in propria vere substantia. Cum enim Christus secundum naturam Divinam tribus modis in rebus existat: in omnibus per essentiam: in solis justis per gratiam: in homine assumpto per unionem; voluit idem ipse secundum naturam humanam tribus modis in rebus existere: localiter in Coelo: personaliter in Verbo: sacramentaliter in Altari. Sicut enim secundum Divinitatem totus essentialiter est in omnibus rebus, ita secundum humanitatem totus Sacramentaliter est in pluribus locis.

De Mensa. Tantum est igitur hoc coeleste convivium, ut nec unus locus ejus celebrationi sufficiat; sed unum, et idem, in nullo varium ac diversum, super omnem mensam altaris per universa mundi climata celebratur. Ornatur autem haec mensa mantilibus pretiosis, et desuper palla corporalis extenditur, ut in mundissima sindone sacrosanctum convivium celebretur. Haec est mensa, de qua dicit Propheta: Parasti in conspectu meo mensam, et de qua dicit Apostolus: Non potestis communicare mensae Christi, et mensae daemoniorum.

De Ministris. In hoc excellenti convivio divisi sunt ordines ministrorum. Sed in omnibus, et prae omnibus tres praecipui, Subdiaconorum, Levitarum, et Sacerdotum, quos oportet cordis, et corporis habere munditiam, juxta mandatum Propheticum: Mundamini qui fertis vasa Domini.

De Vasis. Vasa quidem non lignea, quasi vilia; non vitrea, quasi fragilia; non aerea, velut aeruginantia: sed aurea, vel argentea, pretiosis lapidibus insignita, in quibus tam ordinate ministrant, ut ipsorum ministrorum ordo mirabilis Divinum innuat Sacramentum.

De Convivis. Ad hoc generale convivium Sponsus omnes gentes invitat: Venite, inquit, ad me, omnes qui laboratis, et oneratis estis, et ego reficiam vos. Simile, inquit, factum est regnum Coelorum homini Regi, qui fecit nuptias filio suo, etc. Parabolam istam Beatus Gregorius tam diligenter, et evidenter exposuit, ut non solum superfluum, sed et temerarium sit post illum quidquam addere, vel mutare. Prius igitur per Prophetas, qui prandium istud praenunciavere, ad prandium Judaicum populum invitavit, sed venire neglexit. Iterum per apostolos, qui prandium istud annunciavere, ad prandium invitavit eundem, sed venire contempsit: quin immo quosdam ex illis, et istis affectos contumeliis occiderunt. Ne ut nuptiae jam paratae remanerent, per diversos praedicatores Gentilem populum invitavit, qui credidit, et accessit; et impletae sunt nuptiae discumbentium.

De tribus ordinibus. Licet autem multi sint ordines convivarum, quia terribilis ut castrorum est acies ordinata, tres tamen sunt principales, Noe, Daniel, et Job: id est Praelati, Continentes, et Conjugati; nam secundum parabolam Evangelicam, duo sunt in agro; duo in lecto; duo in mola, quorum unus assumetur, et alter relinquetur. Intrantium enim ad nuptias quidam vestem non habent nuptialem; Quoniam indigne manducans, judicium sibi manducat, non dijudicans corpus Domini. Vestis nuptialis est caritas, quae multitudinem operit peccatorum. Probet ergo seipsum homo, utrum habeat caritatem, et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Alioquin ligatis manibus, et pedibus mittetur in tenebras exteriores: ibi erit fletus, et stridor dentium.

De Spirituali Convivio. In spirituali vero conjugio spirituale convivium celebratur. Illud utique, quod per singulos dies septem filii Job cum tribus sororibus faciebant. Tunc enim septem filii Job cum tribus sororibus convivantur, quando septem dona cum tribus virtutibus animum, quem afficiunt, interna satietate reficiunt. De quo Dominus ait: Ecce ego sto ad ostium, et pulso: si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et coenabo cum illo, et ipse mecum. Ad hoc convivium invitat Psalmista, qui ait: Gustate, et videte, quoniam suavis est Dominus. Petrus Apostolus: Lac concupiscite, ut in salutem crescatis, si tamen gustatis, quoniam dulcis est Dominus. Dulcedinem istam illa jam gustaverat, quae dicebat: Comedi favum meum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo: propter quod et alios ad gustandum invitat: Comedite, amici, et bibite, et inebriamini charissimi. Gustatur super mensam de lignis Sethim quatuor pedibus subsistentem, super quam panes propositionis coram Domino ponebantur. Haec est mensa Scripturae, super quam cibatur Ecclesia Pane vitae, et intellectus et potatur aqua sapientiae salutaris.

EPITHALAMIUM IN LAUDEM SPONSI, ET SPONSAE. Solent igitur cantores et psallentes nuptialibus adesse conviviis, ut instrumentis, et canticis laetificent discumbentes. Propter quod in illo convivio, quod pater fecit filio revertenti, symphoniam, et chorum legimus concrepasse. Per symphoniam intelligentes instrumenta chordarum; per chorum cantica vocum. Veniat igitur ad hoc nuptiale convivium optimus ille cytharista David, et Epithalamium, quod eructavit cor ejus, ad honorem sponsi, et sponsae decantet.

PRAEFATIO. De commendatione Cantoris. Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea regi. Clamat in persona pulsantis ad ostium, ut intromittat ad nuptias. Et quasi janitor illi respondeat: ideo tibi non patet ingressus, quia joculatores, et histriones solent esse maledicentes et adulterantes; insipientes, et arrogantes; Non sum, inquit, insipiens, quoniam eructavit cor meum; id est plenum sapientiae verbum protulit. Non sum adulator, qui laudat ex ore, sed non laudat ex corde; quia non solum os, sed cor eructavit. Non sum arrogans, qui sibi tamquam proprium attribuit alienum: quoniam eructavit cor meum. Non sum maledicus, qui loquitur verbum asperum, et malignum: quoniam eructavit cor meum verbum bonum, verbum dulce, verbum suave, verbum jucundum: Nam ex abundantia cordis os loquitur. Et bonus homo de bono thesauro nova profert, et vetera.

Sed quasi janitor replicaverit: Dic ergo mihi tu verbum bonum, ut ego referam illud Regi. Non decet, inquit, ut tu metas quae non seminasti: propterea Dico ego opera mea, non tua, regi. Regi non tibi, quia dignus est operarius mercede sua: praesertim cum intendat perfecte laudare: videlicet corde, ore, et opere. Corde: quoniam eructavit cor meum. Ore: quoniam eructavit verbum bonum. Opere, quia dico ego opera mea regi, scilicet laudes sponsi, et sponsae, quas operatus sum ego inveniendo, et componendo. Dico etiam opera mea regi; id est consecro carmina mea Christo.

Et quasi janitor insultaverit, quod verbum ejus confusum sit, et morosum. Non est, inquit, confusum, quia lingua mea est calamus scribae velociter scribentis: quasi dicat, Cur experimentum quaeris ejus, qui in me loquitur Christus? Lingua mea est calamus scribae velociter scribentis: id est instrumentum Spiritus Sancti celeriter inspirantis, qui non sub humano cruciatu deliberat, sed repente ubicumque vult spirat: secundum quod alibi legitur, quia factus est repente de coelo sonus, tanquam advenientis spiritus vehementis. Sicut enim atramentum de cornu scriba per calamum imprimit pergameno, sic Spiritus Sanctus veritatis scientiam de Divinitatis arcano, per linguam Prophetae cordi perfudit humano. Scriptor egregius, qui tabulas legis similes omnino prioribus ab utraque parte rescripsit: Velociter ergo scribet de illo, qui juxta vaticinium Isaiae vocatur: Accelera, spolia, detrahe, cito praedare.

Inter omnes utriusque sermones Rex cytharoedum imperat introduci: qui protinus introductus laudes regis excellenter extollit.

Narratio de laudibus sponsi. Speciosus (inquit) forma prae filiis hominum. Utriusque laudes et regis, et reginae prosequitur: sed regem, quasi majorem, prius laudat, et excellentius; reginam, quasi minorem, posterius, et remissius. De sponso praemittit: Speciosus forma prae filiis hominum. De sponsa subjungit: Astitit regina a dextris tuis, in vestitu deaurato. Sponsum autem quadriformiter laudat; a forma: a potestate: a judicio: ab ornatu. A forma cum ait: Speciosus forma prae filiis hominum. A potestate, cum ait: Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime. A judicio, cum subjungit: Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi: virga recta est, et virga regni tui. Ab ornatu, cum subdit: Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis.

Verum a forma multipliciter eum laudat: comparative videlicet, aliis praeferendo, unde speciosus forma prae filiis hominum: absolute, simpliciter commendando, unde specie tua, et pulchritudine tua intende, prospere, etc. Rursus laudat ipsum a forma secundum utramque naturam; Secundum humanitatem: Speciosus forma prae filiis hominum; Secundum divinitatem: Specie tua, et pulchritudine tua, etc. Item secundum pulchritudinem corporis: Speciosus forma prae filiis hominum; et secundum pulchritudinem cordis: Specie tua, et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna; quasi dicat: O Rex, licet in Isaia de te scriptum legatur: Vide eum non habentem speciem, neque decorem propter ignominiam despicabilis passionis, tu tamen es speciosus forma prae filiis hominum propter gloriam singularis conceptionis; quia tu solus es conceptus de Virgine sine crimine, mundus de munda: ceteri vero nascuntur de corruptis corrupti; peccatores de peccatoribus. Tu solus es Filius hominis, et non hominum: ceteri sunt filii hominum; et non hominis. Et ideo speciosus forma prae filiis hominum. Et si verus sis homo, vere tamen es super omnes homines, quoniam qui de coelo venit, super omnes est. Et licet sis speciosus forma prae filiis hominum, quoniam in te desiderant Angeli prospicere: vere speciosus factus es, quoniam immunis a culpa; quia peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus: cum tamen nil obstet intelligi secundum formam corporis eum prae ceteris hominibus speciosum.

Quoniam vero multi sunt speciosi secundum formam, qui non sunt gratiosi secundum linguam: postquam laudavit sponsum a forma, statim commendat illum a lingua. Diffusa est gratia, inquit, in labiis tuis. Verbum effusionis, gratiae significat largitatem, secundum illud Effundam de spiritu meo super omnem carnem; et: Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris, quasi dicat: Os tuum non abundat nequitia, nec lingua tua dolum concinnat; sed diffusa est gratia in labiis tuis. In labiis Moysi est effusa vindicta; Oculum, inquit, pro oculo, dentem pro dente, adustionem pro adustione: sed in labiis tuis diffusa est gratia. Si angariaverit te, inquit, mille passus, vade cum illo alia duo. Si abstulerit tibi pallium, da ei et tunicam. Si percusserit te in unam maxillam, praebe ei et alteram. Nam lex per Moysen data est: gratia, et veritas per Jesum Christum facta est.

Multifariam, multisque modis loquebaris olim Patribus in Prophetis, novissime vero diffusa est gratia in labiis tuis. Moyses de se dixit: Ab heri, et nudiustertius non sum eloquens, et impeditioris, et tardioris linguae sum, ex quo locutus es mihi. Et Isaias: Vae mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito. Et Jeremias: A a a, Domine Deus: ecce nescio loqui, quia puer ego sum: sed diffusa est gratia in labiis tuis. Quondam in verbis tuis erat terror effusus: unde perterriti ac pavore concussi Judaei steterunt procul dicentes Moysi: Loquere tu nobis et audiemus: non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur. Nunc autem diffusa est gratia in labiis tuis. Unde ministri, qui missi fuerant a principibus Sacerdotum, ut te comprehenderent, responderunt: Numquam sic locutus est homo, sicut hic loquitur homo.

Sapientiam invidi celant, ut eam aliis non communicent. Sed diffusa est gratia in labiis tuis Tu namque dixisti: Omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Nam thesaurus absconditus, et sapientia abscondita, quae utilitas in utroque? Utrumque Scriptura redarguit; et qui frumentum abscondit in populo; et qui talentum in terra suffodit.

Multi quandoque sapienter loquuntur, qui tamen libenter non audiuntur. Sed diffusa est gratia in labiis tuis; quia verbum tuum et universis est gratum, et totum est gratiosum, non solum apud homines, sed et apud Deum. Subjicitur: Propterea benedixit te Deus in aeternum, id est, propterea benedictionem tibi dedit aeternam; scilicet Regnum, cujus non erit finis; quia per gratiam praedicationis meruisti gloriam resurrectionis. Quia vero Christus ab initio fuerat benedictus, juxta quod Elisabeth inquit ad Virginem: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui, potest sic intelligi: Benedixit, id est benedictum ostendit. Simile quoque dixit Apostolus: Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen. Hoc nomen et ante mortem habebat, sed quod Filius habuerat ante mortem, Pater illi donavit; id est donatum ostendit post mortem. Sicut ipse post resurrectionem aiebat: Data est mihi omnis potestas in coelo, et in terra; id est in evidenti nunc est quasi data.

Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime. Laudat sponsum a potestate, quem tripliciter ostendit armatum: gladio, sagittis, et virga. Gladio ferit propinquos; sagittis percellit remotos; virga corripit subditos. Non est ergo, qui potestatem ejus possit fugere, dicente Propheta: Quo ibo a spiritu tuo: et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in coelum, tu illic es: si descendero in infernum, ades. Praemittit ergo de gladio: Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime. Adjicit de sagittis: Sagittae tuae acutae, populi sub te cadent. Subdit de virga: Virga recta est virga regni tui; quasi dicat: O potentissime, cui nemo potest resistere, quandoquidem diffusa est gratia in labiis tuis, ergo accingere gladio spiritus, quod est verbum Dei, ut verbi virtute separes homines a diabolo: quatenus fortior superveniens, fortem vincas armatum, et omnia vasa ejus diripias. De hoc gladio tu dicis in Evangelio: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium. Veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam . . . . . et in mici hominis domestici ejus. Sed accingere gladio super femur tuum. Lego dictum in Exodo: Ponat vir gladium super femur suum: Ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum. Lego quoque scriptum in Canticis: Lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel . . . . . . uniuscujusque ensis super femur suum, propter timores nocturnos. Sed et aliter intelligo dictum de illis, et aliter intelligo dictum de te. Nam illi super femur accincti sunt, ut culpam carnis restringant; tu vero super femur accingeris, ut naturam carnis ostendas. Femur enim est seminarium humanae naturae, vel propagationis; juxta quod Abraham dixit ad servum: Pone manum tuam subter femur tuum, non ait super, sed subter, propter tui reverentiam, qui secundum naturam humanam de illo eras femore propagandus. Accingere itaque super femur, id est super humanitatem, in qua debes diabolum expugnare. Aliud siquidem est accingi; aliud est succingi; et aliud est praecingi. Nam accingimur pugnaturi, secundum illud: Accingimini, et estote filii potentes . . . . . . quoniam melius est nobis mori in bello, quam videre mala gentis nostrae, et Sanctorum. Succingimur ituri, secundum illud: Simon Petrus, cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se, et misit se in mare. Praecingimur ministraturi, secundum illud: Tunc praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. Ponitur tamen frequenter unum pro alio; sicut facile potest ex multis Scripturarum auctoritatibus comprobari.

Speeie tua, et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna. Solent speciosissimi de pulchritudine superbire: solent et potentissimi prae fortitudine desaevire. Tu vero licet sis speciosus forma prae filiis hominum, non tamen superbis: et ideo specie tua, et pulchritudine tua intende: licet sis potentissimus, accinctus gladio super femur non tamen desaevis: et inde prospere procede, et regna. Laudaverat sponsum tripliciter, asserens eum speciosissimum, eloquentissimum, et potentissimum: nunc autem singulis singula reddit. Intende, prospere procede et regna: quasi dicat, quia speciosus es forma secundum humanitatem, ergo specie tua nobis intende. Sed quia prae filiis hominum speciosus secundum Divinitatem: ergo intende nobis pulchritudine tua; quatenus specie tua, et pulchritudine tua intendens, secundum utramque naturam intendas, id est hominem pereuntem miseratus respicias, redimens per humanam, et glorificans per Divinam. Ut autem hoc competenter efficias, prospere procede ad passionem, non utique prosperatus, sed prosperans, ut miseros redimas: et regna per Resurrectionem, ut redemptos glorifices. Vel quia diffusa est gratia in labiis tuis, ergo prospere procede praedicationis officio, quia tu es lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet: et omnia, quaecumque faciet, prosperabuntur. Et ideo gladio praedicationis super femur humanitatis accinctus regna; primo per fidem in Ecclesia militante; demum per speciem in Ecclesia triumphante; quatenus adveniat regnum tuum: fiat voluntas tua sicut in coelo, et in terra.

Propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam. Iterum Sponsum commendat tripliciter. A veritate doctrinae: a mansuetudine patientiae: a justitia vitae: a veritate doctrinae quam praedicat: a mansuetudine patientiae quam exhibet: a justitia vitae quam implet.

Haec tria maxime necessaria sunt regnanti: ut sit verax in ore: mansuetus in corde: justus in opere. Ergo propter veritatem, quam praedicasti (unde ego veritatem dico vobis) expedit vobis, ut ego vadam. Propter mansuetudinem, quam exhibuisti. unde discite a me, quia mitis sum, et humilis corde. Propter justitiam, quam implesti, unde sic decet nos implere omnem justitiam. Diceris quoque verax in promissis implendis: unde lex per Moysen data est; gratia, et veritas per Jesum Christum facta est. Ergo regna propter veritatem; nam de te scriptum est: Ungetur Sanctus Sanctorum, et implebitur visio, et prophetia, ut deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna. Diceris mansuetus in opprobriis perferendis: unde ego sicut agnus mansuetus, qui portatur ad victimam. Ergo regna propter mansuetudinem; tu namque dixisti: O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus, quae locuti sunt Prophetae! Non haec oportet pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? Diceris justus in judiciis exercendis: unde Justus Dominus, et justitiam dilexit, aequitatem vidit vultus ejus. Ergo regna propter justitiam; nam de te scriptum est: Pater omne judicium dedit Filio . . . . Et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est.

Plerique vero potentes humanae conditionis obliti, solent esse terribiles, crudeles, tyranni, fallaces, impatientes, iniqui. A te vero, qui es potentissimus, haec omnia removentur. Non enim es terribilis, sed benignus; quia specie tua, et pulchritudine tua intendis. Non es crudelis, sed pius; quia prospere procedis. Non es tyrannus, sed princeps; quia prospere regnas. Non es fallax, sed verax; quia intendis secundum veritatem. Non es impatiens, sed mansuetus; quia procedis secundum mansuetudinem. Non es iniquus, sed justus; quia regnas secundum justitiam. Et quoniam talis es, dextera tua, id est potentia tua; illa videlicet, de qua dicitur: Dextera tua fecit virtutem; dextera Domini exaltavit me: mirabiliter, id est per miracula, te deducet de verbis ad opera, de morte ad vitam, de terris ad coelos, de Judaeis ad Gentes, per cursus totius terrae. Nam de te scriptum est: Stupebant omnes, qui cum audiebant, super prudentia, et responsis ejus. Et videntes admirati sunt. Item Repleti sunt omnes timore, dicentes: Quia vidimus mirabilia hodie. Tibi etiam dictum est: Innova signa, et immuta mirabilia; quia tu opera illa fecisti, quae nemo alius umquam fecit. Deducet ergo te mirabiliter dextera tua.

Sagittae tuae acutae, potentissime, populi sub te cadent in corda inimicorum regis. Si per armaturam intelligitur Sacra Scriptura, per sagittam debet intelligi sermo Divinus. Tunc enim de arcu sagittas emittimus, cum de Sacra Scriptura verba proferimus. Hunc arcum, et has sagittas noverat, qui dicebat: Arcum suum tetendit, et paravit illum . . . . sagittas suas ardentibus effecit. Duo vero sunt in sagitta; lignum, et ferrum. Lignum directum ut pervolet: et ferrum acutum, ut penetret; quae duo sermoni Divino recte conveniunt. Scriptum est enim: Qui emittit eloquium suum terrae, velociter currit sermo ejus. Item: Vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti. Ait enim: Vere deducet te mirabiliter dextera tua, quia sagittae tuae acutae sunt, id est verba tua sunt penetrabilia, et compunctiva: penetrant, enim, ut per timorem introducant amorem; et compungunt, ut per poenitentiam tribuant indulgentiam. Audi sagittam, quae penetrat, et compungit: Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. Item: Quid prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur! Propterea dicit Sponsa in Canticis: Anima mea liquefacta est, ut dilectus meus locutus est: loquente quippe dilecto, anima liquescit, quia verbum Divinum cor humanum mollificat, et per compunctionis ardorem, ut iniquitatis deponat duritiam, et per caritatis fervorem, ut justitiae formam accipiat. Duplex enim usus sagittae, ad feriendum, et succendendum: feriendo plagam infligit, et succendendo flammam immittit: quia sermo Divinus plagando ferit ad poenitentiam, et inflammando succendit ad caritatem. De ferientibus dicitur: Sagittae tuae infixae sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam. De succendentibus legitur: Sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis. Audi sagittam ferientem ad poenitentiam: Genimina viperarum, quis docuit vos fugere a ventura ira? Facite ergo fructus dignos poenitentiae. Intende ad sagittam succendentem ad caritatem: Si quis diligit me, sermones meos servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Hanc ergo sagittam noverat illa, quae dicebat: Vulnerata sum caritate. Quocirca populos sagittis hujusmodi vulnerat. Sub te cadent, id est humiliabunt se tibi. In corde, vel in corda inimicorum regis. Diversitas litterae, diversitatem generat intellectus, et secundum utramque litteram duobus modis ordinatur constructio. Nam si dicatur in corde, talis est sensus: Populi tui percussi sagittis cadent, id est humiliabuntur in corde inimicorum regis, id est in corde suo, qui sunt inimici regis, id est inimici tui, qui es Rex magnus super omnes populos; et fient de inimicis amici; ut ubi prius erigebantur elati, ibi nunc humilientur devoti, sicut Paulus, qui prius erectus, tandem humiliatus, coelitus emissa sagitta, corde percussus cecidit dicens: Domine, quid me vis facere? Vel aliter: Populi inimicorum regis, id est multi de inimicis tuis, qui es Rex Regum, et Dominus dominantium, cadent sub te, id est supponent se tibi; in corde, id est ex corde; hoc est ex voluntate, quia cum caetera possit homo nolens, credere non potest nisi volens: Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est. Si vero dicatur in corda, talis est sensus: Populi sub te cadent in corda, id est contra corda, inimicorum regis: id est contra voluntatem inimicorum tuorum; non solum Scribarum, et Pharisaeorum, verum etiam Regum, et Principum, quibus nolentibus et prohibentibus, populi crediderunt, Collegerunt enim Pontifices et Pharisaei concilium, et dicebant: Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? Ecce mundus totus post eum abiit. Si dimittemus eum sic, omnes credent in eum. Vel aliter: Populi sub te cadent, id est tibi se subdent, quia sagittae tuae acutae infixae sunt in corda inimicorum regis, id est transfixerunt corda inimicorum tuorum ad poenitentiam. Cadunt boni, cadunt mali: sed boni in faciem, mali cadunt retrorsum. De bonis legitur: Ceciderunt in facies suas, et adoraverunt Deum. De malis legitur: Abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. Boni vero cadunt sub Christo, et ante Christum; mali cadunt a Christo, et super Christum. De bonis cadentibus legitur: Populi sub te cadent: Et: Procidamus ante Dominum. De malis cadentibus legitur: Cadent a latere tuo mille. Et: Qui ceciderit super lapidem istum, conteretur.

Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi; virga recta est, et virga regni tui. Hic a judicio laudat sponsum, quem commendat tripliciter: a dignitate: ab aequitate: a puritate. A dignitate secundum officium: ab aequitate secundum judicium: a puritate secundum animum; quasi dicat: Jurisdictio tua non est delegata, sed ordinaria; non est transitoria, sed perpetua; quia sedes tua, Deus, est in saeculum saeculi. Sententia tua non est prava, sed recta; non iniqua, sed justa; quia virga recta est, et virga regni tui. Voluntas tua non est ficta, sed vera; non est corrupta, sed pura; quia dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem. Nullus ergo de mutabilitate confidat; quia sedes tua, Deus, in saeculum saeculi. Nullus de pietate praesumat; quia virga est recta, et virga regni tui. Nullus de perversitate succenseat; quia dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem. Forum tuum nemo potest accipere; quia sedes tua, Deus, in saeculum saeculi. Judicium tuum nemo potest arguere; quia virga recta est, virga regni tui. Animum tuum nemo potest corrumpere, quia dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem.

Bonus judex debet habere constantiam, ne sit impetuosus; debet habere justitiam, ne sit iniquus; debet habere prudentiam, ne sit indiscretus. Tu ergo, qui es Justus judex, fortis, et longanimis, non es impetuosus, sed stabilis; quia sedes tua, Deus, in saeculum saeculi. Non es iniquus, sed justus; quia virga recta est virga regni tui. Non es indiscretus, sed providus; quia dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem. Sedes est judicialis auctoritas, de qua Veritas ait: In regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel: haec sedes est in saeculum saeculi; quia quod statuit, non mutatur; quod decernit, non irritatur. Per virgam regni, quae Sceptrum vocatur, regalis potestas accipitur: quae dicitur virga directionis, quia distortos dirigit, justos regit, iniquos conterit, secundum illud: Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos.

Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem. Sententia tribus modis judicatur iniqua; ex animo, ex ordine, ex causa. Ex animo, si feratur contra mentis sinceritatem: ex causa, si feratur contra negotii veritatem: ex ordine, si feratur contra juris solemnitatem. His tribus modis fuit iniqua sententia, qua duo Presbyteri condemnaverunt Susannam. Sententia vero tua non est iniqua ex animo; quia non fertur ex malignitate, sed ex caritate, quia dilexisti. Non injusta ex ordine · quia non fertur injuste, sed rite, quoniam dilexisti justitiam. Non injusta ex causa; quia non fertur contra meritum, sed juxta debitum, quoniam dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem. Deus autem diligit justitiam tribus modis, quia creat, approbat, et remunerat. Et contra, tribus modis odit iniquitatem, quia prohibet, delet, et punit. Duo namque sunt legis naturalis praecepta: unum ad diligendum justitiam, quod docetur in Evangelio: Quaecumque vultis, ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Alterum ad odiendum iniquitatem, quod legitur in Tobia: Quod ab alio tibi oderis fieri, alteri ne feceris. Cum autem hominem iniquum odimus, non humanitatem, sed iniquitatem debemus odire, sicut monet Ecclesia. Cum hominem iniquum diligimus, non iniquitatem, sed humanitatem debemus diligere; nam qui diligit iniquitatem odit animam suam.

Propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. Non quia dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem; sed ut diligeres justitiam, et odires iniquitatem. Non enim propterea Christus est unctus oleo laetitiae prae consortibus suis, quia dilexit justitiam, et odivit iniquitatem, sed ut diligeret justitiam, et odiret iniquitatem, unctus est oleo laetitiae prae consortibus suis. Ostenditur ergo quis unxerit, quia Deus; et quem unxerit, quia te; et quo unxerit, quia oleo laetitiae; et quantum unxerit, quia prae consortibus tuis; et ad quid unxerit, quia, ut diligeres justitiam, et odires iniquitatem. In quibus verbis Trinitas personarum exprimitur: nam Pater est ungens: Filius unctus: Spiritus Sanctus est unctio. Ab hac unctione Filius nomen accepit; quia Hebraice Messias, Graece Christus, Latine dicitur Unctus. De quo Sponsa dicit in Canticis: Oleum effusum nomen tuum; quia Christus a chrismate dicitur, quod principaliter fit ex oleo: effusum, quia ceteri Fideles ab unctione uncti, id est a Christo Christiani dicuntur. Ad litteram oleo laetitiae intelligitur unctio Sacerdotalis, et regia, quae laetificat inunctos. Unxit ergo te Deus et regem, et sacerdotem, ut sis Rex regum, et Dominus dominantium, et ut sis Sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Unxit autem oleo laetitiae, id est plenitudine gratiae, quae mentem laetificat, et jucundat; sicut inquit Apostolus: Gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae. Vel oleo laetitiae, id est Spiritu Sancto, qui est laetitia Patris, et Filii; amor, et dilectio utriusque: de quo alibi legitur: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei. Oleum istud noverat qui dicebat: Computruit jugum a facie olei, et ille qui praedixerat: Suxerunt mel de petra, et oleum de saxo durissimo. Quid sit hoc oleum, in Actibus Apostolorum exponit Petrus: Jesum, inquit, Nazarenum, quem unxit Deus Spiritu Sancto. Is itaque Spiritus Sanctus est oleum laetitiae, quo Jesus Nazarenus est unctus, prae consortibus suis. Consortes Christi sunt universi Fideles, qui secundum Apostolum sunt haeredes Dei, cohaeredes autem Christi; comparticipes promissionis, id est haereditatis aeternae. Christus autem plenitudinem unctionis accepit, quia datus est ei spiritus sine mensura; in quo plenitudo Divinitatis habitat corporaliter: ceteri vero partem accipiunt plenitudinis; quoniam Unguentum descendit a capite in barbam, et a barba in oram vestimenti descendit; quia de plenitudine ejus omnes accepimus; primum Apostoli, demum ceteri. Unxit ergo te Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis. Erubescat Judaeus, Haereticus, et Paganus, qui Christum non esse Deum perverso corde mentiuntur: cum David, Prophetarum eximius, Christum esse Deum aperta voce pronunciet: Unxit te Deus, Deus tuus; Deus Pater unxit te, Deus Fili. Quod in Graeco satis elucet, in quo vocativus a nominativo distinguitur; propter quod in praecedenti versiculo non mutata persona Deum illum vocavit: sedes, inquit, tua, Deus, in saeculum saeculi. Cui consonat Isaias: Vocabitur, inquit, nomen ejus, Admirabilis, consiliarius, Deus, fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis. Et Jeremias: Hic Deus noster, et non aestimabitur alius praeter eum . . . . Post haec in terris, visus est, et cum hominibus conversatus est. Deus igitur unxit Deum, scilicet Deum hominem, propter hominem Deum: Nam et Deus est Pater Filii secundum Divinitatem; Pater autem est Deus Filii secundum humanitatem.

Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis. Laudat Sponsum ab ornatu rerum, et personarum; sed ab ornatu rerum dupliciter; videlicet a vestibus, et domibus: unde Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis. Item ab ornatu personarum dupliciter: a familia, et a sponsa: unde delectaverunt te filiae regum in honore tuo. Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato. In vestibus autem commendat odorem contra foeditatem: in domibus nitorem contra spurciditatem: in familia honorem contra scurrilitatem: in sponsa decorem contra deformitatem. De vestimentorum odore praemittit: Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis. De domorum nitore subjungit: A domibus eburneis. De familiae honore supponit: Delectaverunt te filiae regum in honore tuo. De sponsae decore concludit: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato. Myrrha, quae species est amara, vermes arcens, et a putredine servans, mortificationem carnis significat, quae vermes carnalium desideriorum excludit, et a plenitudine vitiorum spiritalium defendit. Gutta, quae dicitur aromaca sedans tumores, et reprimens inflaturas, humilitatem significat, quae tumorem cordis expellit, et inflaturam mentis evacuat. Casia, quae dicitur fistula, in humido crescens, et a callido purgans, fidem significat, quae crescit in aqua baptismi, et purgat ab aestu peccati. Vestimenta Christi sunt universi fideles, quibus inquit Apostolus: Quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis. Et de quibus inquit Psalmista: Sicut unguentum in capite, quod in oram vestimenti descendit. Ab his indumentis spirant illae tres virtutes reddentes odorem; de quibus dicit Apostolus: Christi bonus odor sumus Deo in omni loco. Haec est illa vestimentorum fragrantia, quam sentiens Isaac benedixit, et ait: Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni cui benedixit Dominus. Tres istae species distinguunt tres ordines fidelium in Ecclesia, qui sunt Noe, Daniel, et Job; id est Praelati, Continentes, et Conjugati. Nam gutta, id est humilitas species debet inesse Praelatis, secundum illud: Quanto major es, humilia te in omnibus. Et: Qui major est in vobis fiat sicut junior; et qui praecessor, sicut ministrator: quia qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur. Myrrha, id est mortificatio carnis convenit Continentibus, secundum illud: Mortificate membra vestra quae sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, et concupiscentiam. Et si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Nam caro concupiscit adversus spiritum; spiritus autem adversus carnem. Casia, id est fides, competit Conjugatis, secundum illud: Confidit in ea cor viri sui. Nam et tria sunt bona conjugii, fides, proles, et Sacramentum. Fides, ut propter legitimum usum uxoris, cum altero, vel altera minime coinquinentur: quasi dicat: O Rex, tu solus accepisti plenitudinem unctionis, quia unctus es oleo laetitiae prae consortibus tuis; ceteri vero partem plenitudinis acceperunt: quia Myrrha, et gutta, et casia, id est mortificatio carnis, et humilitas, et fides spirant a vestimentis tuis, id est a fidelibus tuis, non ficte, sed vere, quia spirant a domibus eburneis, id est a cordibus puris: ebur enim frigidum est, et nitidum; quia frigidum est, significat castitatem: quia nitidum, significat puritatem. Domus igitur eburnea est cor mundum, et purum; de quo dicit Propheta: Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meae. Quia vero pennae struthionis similes sunt pennae herodii, ne Angelus Satanae transfiguret se in angelum lucis; cum dixisset, quod Myrrha, et gutta, et casia spirant a vestimentis tuis; ut illae virtutes non fictae, sed verae intelligantur, adjunxit a domibus eburneis; id est de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Vel secundum aliam litteram: a gradibus eburneis; id est ab operibus puris, quibus quasi quibusdam gradibus ascenditur de virtute in virtutem, donec videatur Deus deorum in Sion. Gradus isti sunt differentiae meritorum, de quibus alibi legitur: Deus in gradibus ejus cognoscetur, dum suscipiet eam.

Ex quibus (odoramentis virtutum) delectaverunt te filiae regum: offerentes incensum dignum in odorem suavitatis, Altissimo. Quasi dicat: Delectabilem habes familiam, quia delectaverunt te: nobilem habes familiam, quia filiae regum sunt: honorabilem habes familiam, quia delectaverunt te in honore tuo. Talem ergo familiam, tantum decet regem habere. Filiae regum, vel carnalium, vel spiritualium possunt intelligi. Carnalium, ut nonnullae virgines reginae, quae contemnentes regna terrena, virtutum odore regem delectavere coelestem. Spiritualium, ut omnes Apostolici viri, qui filiae regum dicuntur, non propter fragilem sexum, sed propter conjugalem affectum, quem de Christo concipiunt. Quod autem adjungitur: in honore tuo, duobus modis valet intelligi: vel jungatur cum verbo delectaverunt in honore tuo, quasi non suum, sed tuum quaerentes honorem, crucis mortificationem in suo corpore pro tui nominis honore portantes. Vel, jungatur cum nomine filiae regum in honore tuo; id est quos Apostoli non in suo, sed tuo genuerunt honore, quia non a Petro petrini, vel a Paulo paulini, sed a Christo Christiani dicuntur; quod tractatum est a veteri lege, quae statuit: Si frater suus mortuus fuerit sine semine, accipiat uxorem ejus frater illius, vel alius de cognatione propinquorum, ut suscitet semen, non sibi, sed fratri, et habeat natus nomen defuncti. Hoc spiritualiter competit Christo, qui secundum Apostolum, est primogenitus in multis fratribus; de quibus ipse dicit in Psalmo: Narrabo nomen tuum fratribus meis. Item in Evangelio: Vade, et dic fratribus, quia mortuus est sine semine; quia pendens in Cruce vix unum latronem concepit: Singulariter, inquit, sum ego, donec transeam. Et: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem mihi. Sed suscitat ei semen frater, qui accipit uxorem ipsius: id est Apostolicus ordo, qui sponsam Christi, scilicet sanctam Ecclesiam regendam suscepit; qui non sponsus, sed amicus sponsi est, secundum illud: Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi stat, et gaudet propter vocem sponsi. Cujus praedicatione, multitudo gentium intravit ad fidem: et habet nomen defuncti, quia conversus ad fidem nomen accipit crucifixi, ut a Christo Christiani dicantur.

Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate. Duo commendantur in sponsa: dignitas, et ornatus. In dignitate, status et locus; quoniam astitit regina a dextris tuis. In ornatu, pretiositas, et diversitas; quoniam in vestitu deaurato, circumdata varietate. Regina ergo, id est Ecclesia, quia sub te regit, et regnat, astitit non timore curva, sed amore directa (quia perfecta caritas foras mittit timorem) a dextris tuis non a sinistris, ut haedi, sed a dextris ut agni, id est spiritualibus, et aeternis, sed in istis per rem, in illis per speciem. In vestitu deaurato, id est in operibus bonis, quae caritate sunt informata; de quibus alibi legitur: Omni tempore vestimenta tua sunt candida, id est opera tua munda; per aurum enim caritas designatur, quia sicut aurum praeeminet universis metallis, ita caritas excellit universis virtutibus, secundum illud: Major horum est caritas. Vestitus ergo non aureus, sed deauratus intelliguntur opera, non ipsa caritas, sed quae caritate sunt informata; quandoquidem fides per dilectionem secundum Apostolum operatur. Regina, dico, circumamicta, id est ornata varietate virtutum; id est non solum operibus, sed virtutibus: variis, sed non contrariis: diversis, sed non aversis: quoniam universae virtutes sibi invicem suffragantur, ut aliae sine aliis haberi non possint; nam si una virtutum chorda defuerit, spiritualis dissonat harmonia. Hinc et cortinae Tabernaculi, et vestes Pontificis contextae fuerunt de quatuor pretiosis coloribus, opere non tantum plumario, sed polymito, id est vario.

Audi filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui. In hoc nuptiali convivio quinque sensus spiritualiter recreantur. Visus in eo, quod dicitur: Intende, et vide. Auditus in eo, quod dicitur: Inclina aurem tuam, et audi. Odoratus in eo, quod dicitur: Myrrha, et gutta, et casia. Gustus in eo, quod dicitur: Eructavit cor meum verbum bonum. Tactus in eo, quod dicitur: Calamus scribae velociter scribentis, Laudaturus ergo Propheta Reginam, exhortationem praemittit, admonens eam ad intelligentiam, ubi ait: Audi filia, et vide; ad obedientiam, ubi addit: Inclina aurem tuam; ad constantiam, ubi subdit: Obliviscere populum tuum, et domum patris tui. Ordo conveniens, et convenientia ordinata; ut prius intelligat veritatem; postmodum obediat veritati; demum perseveret in veritate. Ut ergo credat, intelligat: ut agat, obediat: ut perficiat, perseveret. Nam sine fide impossibile est placere Deo. Fides autem sine operibus mortua est. Qui vero perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Propheta vero tamquam unus ex Patribus alloquitur Sponsam nuper traductam, quasi gementem, et suspirantem pro domo deserta, et populo derelicto: ac si dicat: Audi filia choros cantantium; et vide ludos psallentium, quibus aurem inclina, ut deponas moestitiam; et obliviscere populum tuum, quem dimisisti, quia meliorem invenies. Nam vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis. Et obliviscere populum tuum, et domum patris tui, qua exivisti, quia meliorem intrabis: nam adduceris in templum regis. Quod si feceris: Concupiscet Rex speciem tuam, quia ipse est Dominus Deus tuus. Tu ergo, filia, id est Ecclesia quam catechizando concepi, quam genui baptizando, audi prophetias, et vide completas; vel audi Evangelium, et vide Deum; in praesenti per fidem, in futuro per speciem. Et inclina aurem tuam, ut et visibiliter audias, et libenter obedias. Et ita obliviscere populum tuum, id est idololatrias; et domum patris tui, scilicet conversationem Diaboli; quasi dicat: Obliviscere Babyloniam, quia Jerosolymam advenisti; obliviscere Zabulum, quia Jesum accepisti; sicut praeceptum fuerat Abrahae: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram, quam monstravero tibi: ut deseras illos, quibus Dominus ait: Vos ex patre diabolo estis.

Et concupiscet rex decorem tuum, quia ipse est Dominus Deus tuus. Et adorabunt eum filiae Tyri in muneribus. Supra laudandum ammonuit: nunc ammonitam laudat. Sicut autem quatuor modis laudaverat Sponsum, ita quadriformiter laudat Sponsam; a forma scilicet, et a gloria; ab adolescentulis, et a filiis. A forma cum ait: Concupiscet rex speciem tuam. A gloria cum adjungit: Omnis gloria ejus filiae regum ab intus. Ab adolescentulis cum supponit: Adducentur regi virgines post eam. A filiis cum concludit: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: quasi dicat: Obliviscere populum tuum, et domum patris tui, quia rex, id est Cbristus concupivit speciem tuam, id est acceptavit decorem virtutum, quem sine te fecit in te. Rex, dico, non qualis fuerat pater tuus, id est diabolus, sed Dominus Deus tuus; quia Deus, est reverendus; quia tuus, est diligendus. Deus, id est Creator; Dominus, id est Redemptor; Deus tuus, quia de suo sanguine redemit, qui creando tibi dedit naturam; qui redimendo, tribuit tibi gratiam. Tantus, et talis, quod adorabunt eum Filiae Tyri in muneribus, id est in caerimoniis, votis, et eleemosynis. Tyrus enim interpretatur angustia, cujus filiae sunt Gentes peccatorum angustiis coarctatae. Unde mulier Chananaea a finibus illis egressa, typum gerens Gentilis Ecclesiae, venit, et adoravit. Quia vero tantum virum habes, et talem; ideo vultum tuum, id est benignitatem tuam, deprecabuntur, pro se, omnes divites plebis, id est sapientes, et nobiles hujus saeculi, principes et philosophi; quia jam conversi venerantur Ecclesiam. Vel divites plebis intelliguntur Judaei, qui quondam habebant templum, et Sacerdotium, divitias legis, et prophetiae. Sicut enim ante Salvatoris adventum, quicumque de Tyro, id est de populo gentium cupiebant fieri proselyti, deprecabantur Israel, ut per eos introducerentur in Templum, ita post Salvatoris adventum, quicumque de Israel, id est de populo Judaeorum, volunt fieri Christiani, deprecabuntur Ecclesiam, ut eos recipiat ad baptismum, quatenus salutem, quam perdiderant in Judaea, inveniant in Ecclesia. Per vultum benignitas designatur, secundum illud: Illuminet vultum suum super nos, et misereatur nobis.

Omnis gloria ejus filiae regis ab intus, in fimbriis aureis, circumamicta varietate. Quam reginam praedixerat, filiam regis appellat; Christus regenerat, quam desponsat. Laudat ergo sponsam a gloria, quam commendat dupliciter: ab ornatu interiori, et ab ornatu exteriori. Ornatus interior, nitor conscientiae. Ornatus exterior est splendor doctrinae. De ornatu interiori praemittit: Omnis gloria ejus filiae regis ab intus, id est in conscientia, juxta quod inquit Apostolus: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. Unde: Qui gloriatur, in Domino glorietur. Certe qui foris nitent, et intus sordent, similes sunt sepulcris dealbatis, quae a foris parent hominibus speciosa, intus autem plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia. De ornatu exteriori subjungit: In fimbriis aureis, id est claris doctrinis, ornantur. Haec sunt aurea tintinnabula, quae dependebant a tunica hyacinthina. Per aurum enim sapientia designatur; quia sicut aurum praecellit universis metallis, ita sapientia praeeminet omnibus donis. Requiescet super eum, inquit, spiritus sapientiae, et intellectus, etc. Dicit igitur: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato; sed omnis gloria ejus, id est filiae regis est ab intus, id est in conscientia. Non enim qui in manifesto Judaeus est, neque quae in manifesto in carne, circumcisio: sed qui in abscondito Judaeus est, et circumcisio cordis, in spiritu, non littera: cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est. Ejus autem ornatus non tantum est intus in conscientia, sed etiam foris est in doctrina. Quoniam in fimbriis aureis: id est in doctrinis praeclaris, quae sapientiae luce refulgent, est circumamicta, id est undique decorata varietate linguarum, secundum illud: Loquebantur variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis; multum enim per aurum sapientiae, et per argentum eloquentiae decorantur. Unde Sponsus ad Sponsam inquit in Canticis: Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento. Per aurum sapientia, per argentum eloquentia designatur. Nam de sapientia scriptum est: Facies mensam de lignis Sethim, . . . . . et inaurabis eam auro mundissimo. De eloquentia vero legitur: Eloquia Domini, eloquia casta; argentum igne examinatum. Decenter ergo per murenulas aureas flores sapientiae designantur, quibus collum, et pectus Ecclesiae, id est praedicatores Ecclesiae, et doctores ornantur. Vermiculatas, id est distinctas, et variatas argento, scilicet eloquentia, ut juxta varietatem materiae, vel personae, stylus sermonis, et qualitas varietur, ait: Sapientiam loquimur inter perfectos. Inter vos non judicavi me scire aliquid, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum. Et iterum: Non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tanquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam. Si vero per vestem Ecclesiae singuli quique fideles intelligantur, secundum illud, quod ei dicitur a Domino per Prophetam: His omnibus velut ornamento vestieris: per fimbriam, quae est extrema pars vestis, ultimi fideles debent intelligi, qui erunt in fine saeculi: ut talis sit sensus: Regina erit circumdata varietate virtutum, in fimbriis aureis, id est in ultimis sanctis, qui erunt aurei, id est perfecti, sicut aurum quod per ignem probatur.

Adducentur regi virgines post eam: proximae ejus offerentur tibi. Offerentur in laetitia, et exultatione: adducentur in templum regis. Solet puella, cum de domo patris ad domum sponsi deducitur, contristari pro cognatis, et cognitis, quos dimittit: propter quod ei dicitur: Obliviscere populum tuum, et domum patris tui; quoniam concupivit rex speciem tuam. Solent venientibus sponsis omnes assurgere, ac humiliter inclinare: propter quod dicitur: Adorabunt eum filiae Tyri in muneribus: vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis. Solet sponsa preciosis vestibus, et variis indumentis ornata procedere: propter quod dicitur: Omnis gloria ejus filiae regis ab intus, in fimbriis aureis, circumamicta varietate. Solet secum paranymphum, non extraneos, sed propinquos adducere: propter quod dicitur: Adducentur regi virgines post eam, proximae ejus. Solent cum hymnis, et canticis festive deduci: propter quod dicitur: Afferentur tibi in laetitia, et exultatione. Solent pro consecrando conjugio in templum adduci; propter quod dicitur: Adducentur in templum regis. Licet autem una sit universalis Ecclesia, de qua dicitur: Una est columba mea, perfecta mea, multae sunt tamen diversitates fidelium, de quibus adjungitur: Viderunt eam filiae, et beatissimam praedicaverunt reginae, et concubinae laudaverunt eam. Post eam igitur reginam, quae mater est omnium, id est post primitivam Ecclesiam, virgines adducentur, et proximae afferentur; quia facilius merentur adytum regis virgines, quam viduae; continentes, quam conjugatae. Nam, ut inquit Apostolus: Qui sine uxore est, cogitat quae Domini sunt, et quomodo placeat Deo. Qui autem cum uxore est, sollicitus est, quae sunt mundi. Virgines ergo, quae tam corde, quam corpore sunt pudicae, adducentur regi, videlicet Christo, in praesenti per fidem, in futuro per speciem. Et proximae ejus, id est conjugatae, vel viduae, proximo loco post illas, afferentur tibi, Rex Christe, ut istis des auream, illis aureolam. Nam illarum est fructus centesimus, istarum sexagesimus, vel tricesimus. Utraeque tamen afferentur in laetitia cordis, et exultatione corporis, propter geminam stolam. Quia vero non omnes virgines sunt prudentes, sed quaedam sunt fatuae, solae vero prudentes intraverunt ad nuptias, et clausa est janua: recte subjungitur: Adducentur in templum regis, id est in Jerusalem coelestem, in Ecclesiam triumphantem, cum regnum advenerit, de quo dicit Psalmographus: In templo ejus omnes dicent gloriam. In illud itaque templum solae prudentes virgines adducentur; quia sicut pastor separabit agnos ab haedis, agnos adducet in gloriam, haedos tradet ad poenam. In templum autem militantis Ecclesiae tam prudentes, quam fatuae virgines adducuntur; quia modo mixta sunt grana cum paleis, et lolium cum frumento.

Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram. Sponsa laudatur a filiis: filios autem commendat a magnitudine; quia sunt nati pro patribus. A fortitudine; quia nati sunt filii. Ab altitudine; quia constitues eos principes. A latitudine; quia super omnem terram. A gratitudine; quia memores erunt nominis tui, Domine. A longitudine; quia in omni generatione, et progenie. Patres vero non solum carne, sed etiam fide possunt intelligi, teste Veritate, quae dicit: Si filii Abrahae essetis, opera Abrahae faceretis. Patris enim Ecclesiae secundum carnem fuerunt Idololatrae, pro quibus nati sunt Christiani. Patres secundum fidem fuerunt olim Prophetae, pro quibus nati sunt tandem Apostoli. Pro apostolis autem quotidie nascuntur Episcopi, quos Ecclesia principes super omnem terram constituit. Quamvis et aliter possit intelligi: Filii nati sunt pro patribus; quos generas filios, collocas tibi patres, cum discipulos facis magistros. Verum Apostolos non Sponsa, sed Sponsus constituit principes super terram, quibus post Resurrectionem insuflavit, et ait: Accipite Spiritum Sanctum, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt. Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur. Sed ad utrumque potest referri, quod dicitur: Constitues eos principes super omnem terram: et ad Sponsam, de qua praemittitur: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: et ad Sponsum, de quo subjungitur: Memores erunt nominis tui, Domine. De principibus istis alibi legitur: Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham. Nimis honorati sunt amici tui, Deus: nimis confortatus est principatus eorum.

Porro principatus iste non tradit dominium, sed tribuit ministerium; juxta quod Dominus inquit apostolis: Reges Gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. Vos autem non sic: sed qui major est inter vos, erit sicut junior: et qui praecessor, erit sicut ministrator. Et Petrus Apostolorum magister. Non quasi dominantes in clero, sed forma facti gregis ex animo. Memores erunt nominis tui, Domine, in omni generatione, et progenie. Quasi dicat; Accepti beneficii non erunt ingrati, quia memores erunt nominis tui, Domine: non tantum alicubi, sed ubique; quoniam in omni generatione, et progenie suscepti officii non erunt obliti; quia propterea populi confitebuntur tibi; non tantum semel, sed semper; quoniam in aeternum, et in saeculum saeculi. Olim notus in Judaea erat Deus, et in Israel magnum nomen ejus; sed apostoli, et Apostolici viri memores erunt nominis tui, Domine, in omni generatione, et generatione Judaeorum, et progenie Gentium; quoniam, in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Vel in omni generatione, et progenie, id est per omnes successores, praedicando nomen tuum magnum, et gloriosum, quod invocatum est super illos. Nomen istud Petrus Apostolus exposuit principibus, et senioribus Judaeorum: Notum, inquit, sit omnibus vobis, quoniam in nomine Jesu Christi Nazareni . . . . . astat iste coram vobis sanus . . . . . Nec enim nomen aliud datum est sub coelo hominibus, in quo nos oporteat salvos fieri. Propterea populi confitebuntur tibi in aeternum, et in saeculum saeculi. Quasi dicat: quia principes memores erunt nominis tui, Domine, in omni generatione, et progenie, propterea populi Christiani, principes imitantes, confitebuntur tibi, id est laudabunt te. Nam quod agitur a majoribus, facile trahitur a minoribus in exemplum. In aeternum, et in saeculum saeculi, id est per omne tempus, et per ipsam aeternitatem. Aeternum tamen propter dignitatem praemittit; et saeculum propter dignitatem supponit. Vel alterum expositio est alterius; In aeternum, et in saeculum saeculi, hoc est in futurum, quod est consecutivum praesentis. Beati ergo, qui habitant in domo tua, Domine; in saeculum saeculi laudabunt te.

Explicit liber de Quadripartita specie Nuptiarum Domini Innocentii papae tertii.