Jump to content

De quaestionibus Dulcitii (ed. Migne)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De quaestionibus Dulcitii
(ed. Migne) XL
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 40

AugHip.DeQuDu 40 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PRAEFATIO.

Quantum mihi videtur, dilectissime fili Dulciti, non tardavi respondere interrogationibus tuis. Per Pascha quippe hoc anno, quo Dominicus ejus fuit tertio calendas aprilis, a Carthagine mihi missas litteras tuae dilectionis accepi. Post eos autem dies sanctos confestim Carthaginem sum profectus: in qua civitate nihil me dictare permisit occupationum, quae ibi non potest deesse, nimia multitudo. Sed posteaquam inde regressus sum, peractis apud nostros quindecim diebus, qui me post absentiam diuturnam curare alia compulerunt (nam post tres menses redire permissus sum); rescribere ista non distuli, et abs te missis quaestionibus, quae a me per diversa opuscula mea jam fuerant pertractatae, ex eisdem opusculis reddere vel solutionem vel certe disceptationem meam. Denique illud tantummodo, ubi quaeris quare dixerit Dominus nimirum praescius futurorum, Elegi David secundum cor meum (III Reg. VIII, 16), cum ille talia et tanta commiserit, ubi tractaverim, et quomodo id exposuerim, non potui reperire, et utrum sit in aliquo libro meo vel epistola nescio. Ac per hoc quoniam mihi de hoc intulisti novae disputationis necessitatem, in hac mea rescriptione id ultimum feci, prius volens ea ponere quae habebam in aliis meis voluminibus praeparata: ut nec studio tuae sanctitatis deessem, quod mihi est gratissimum; nec alio modo eadem dicere cogerer, quod mihi esset laboriosissimum, nec te aliquo amplius adjuvaret.

QUAESTIO PRIMA.

-- An baptizati peccatores exituri sint de gehenna. Locus Apostoli difficilis male intellectus. Refutatur opinio existimantium fidem sine operibus prodesse ad salutem. Locus Apostoli, quomodo intelligendus. Alius Apostoli locus frustra ab iis adductus, qui fidem sine operibus salvare docent. Chananaeae fides qualis laudata est. Opinio quorumdam, fideles baptizatos, quantumvis peccatores, salvandos esse per ignem. Ignis cujusque opus probans in hac vita. Purgatorius ignis post hanc vitam. 1. Prima itaque propositio tua est, « Utrum aliquando, qui sunt post Baptismum peccatores, exeant de gehenna. Aliquantorum namque super hoc, inquis, diversa sententia est, respondentium, sicut justorum praemium, ita peccatorum finem non habere tormenta. Asseverare etenim cupiunt tam perpetem vindictam manere, quam praemium. Quibus contra praescribitur evangelica illa sententia, quae ait, Non inde exies, donec reddas novissimum quadrantem (Matth. V, 26). Superest ergo ut hoc reddito possit exire. Credimus hoc et Apostoli definitione dicentis, Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem (I Cor. III, 15). Sed quoniam alibi legimus, inquis, Et non cognovit eam, donec peperit (Matth. I, 25), quod ita interpretari non possumus; idcirco de hoc cupimus fieri certiores. » Huc usque est propositio tua. 2. Cui respondeo ex libro meo, qui inscribitur, de Fide et Operibus, ubi de hac re ita locutus sum: « Jacobus, inquam, tam vehementer infestus est eis qui sapiunt fidem sine operibus valere ad salutem, ut illos etiam daemonibus comparet, dicens, Tu credis, quoniam unus est Deus: bene facis; et daemones credunt, et contremiscunt. Quid brevius, verius, vehementius dici potuit, cum et in Evangelio legamus hoc dixisse daemonia, cum Christum Filium Dei confiterentur, et ab illo corriperentur (Marc. I, 24, 25), quod in Petri confessione laudatum est (Matth. XVI, 16, 17)? Quid proderit, ait Jacobus, fratres mei, si fidem dicat se quis habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum? Dicit etiam, quia fides sine operibus mortua est (Jacobi II, 19, 14, 20). Quousque ergo falluntur, qui de fide mortua sibi vitam perpetuam pollicentur? 3. « Quapropter diligenter oportet attendere quomodo accipienda sit apostoli Pauli illa sententia, plane ad intelligendum difficilis, ubi ait: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Si quis autem superaedificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam, uniuscujusque opus manifestabitur. Dies enim declarabit, quia in igne revelabitur, et uniuscujusque opus quale sit ignis probabit. Si cujus opus manserit, quod superaedificavit, mercedem accipiet. Si cujus autem opus arserit, damnum patietur: ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem (I Cor. III, 11-15). Quod quidam ita intelligendum putant, ut illi videantur aedificare super hoc fundamentum, aurum, argentum, lapides pretiosos, qui fidei quae in Christo est, bona opera adjiciunt; illi autem fenum, ligna, stipulam, qui cum eamdem fidem habeant, male operantur. Unde arbitrantur per quasdam poenas ignis eos posse purgari ad salutem percipiendam merito fundamenti. 4. « Hoc si ita est, fatemur istos laudabili charitate conari, ut omnes indiscrete admittantur ad Baptismum, non solum adulteri et adulterae, contra sententiam Domini falsas nuptias praetendentes; verum etiam publicae meretrices in turpissima professione perseverantes, quas certe etiam nulla negligentissima Ecclesia consuevit admittere, nisi ab illa primitus prostitutione liberatas. Sed ista ratione cur non omnimodo admittantur, omnino non video. Quis enim non malit eas posito fundamento, licet ligna, fenum et stipulam congerant, aliquanto certe diuturniore igne purgari, quam in aeternum perire? sed falsa erunt illa, quae obscuritatem ambiguitatemque non habent: Si habeam omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum (Id. XIII, 2); et, Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum? Falsum erit et illud: Nolite errare; neque fornicatores, neque idolis servientes, neque fures, neque avari, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt (Id. VI, 9, 10). Falsum et illud: Manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, impudicitia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis, sicut et praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt (Galat. V, 19-21). Falsa erunt haec. Si enim tantummodo credant et baptizentur, quamvis in malis talibus perseverent, salvi erunt per ignem: atque ideo in Christo baptizati, etiam qui talia agunt, regnum Dei possidebunt. Frustra autem dicitur, Et haec quidem fuistis, sed abluti estis (I Cor. VI, 11); quando et abluti haec sunt. Inaniter etiam illud a Petro dictum videbitur, Sic et vos simili forma Baptisma salvos facit; non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio (I Petr. III, 21); si quidem et habentes pessimas conscientias omnium flagitiorum et scelerum plenas, nec eorum malorum poenitentia mutatas, tamen Baptisma salvos facit: propter fundamentum enim quod in eodem Baptismate ponitur, licet per ignem, salvi erunt. Illud quoque non video cur Dominus dixerit, Si vis venire ad vitam, serva mandata (Matth. XIX, 17), et commemoravit ea quae ad bonos mores pertinent; si etiam his non servatis ad vitam veniri potest per solam fidem, quae sine operibus mortua est. Illud deinde quomodo verum erit, quod eis quos ad sinistram positurus est dicet: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus? Quos non increpat quia in eum non crediderunt, sed quia bona opera non fecerunt. Nam profecto ne sibi quisquam de fide, quae sine operibus mortua est, vitam promittat aeternam, propterea omnes gentes segregaturum se dixit, quae permixtae eisdem pascuis utebantur, ut appareat eos illi dicturos, Domine, quando te vidimus illa et illa patientem, et non ministravimus tibi? qui in eum crediderant, sed bona operari non curaverant, tanquam de ipsa fide mortua ad vitam perveniretur aeternam. An forte ibunt in ignem aeternum qui opera misericordiae non fecerunt, et non ibunt qui aliena rapuerunt, vel corrumpendo in se templum Dei in se ipsos immisericordes fuerunt; quasi opera misericordiae prosint aliquid sine dilectione, dicente Apostolo, Si distribuam omnia mea pauperibus, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3); aut diligat quisquam proximum sicut se ipsum, qui non diligit se ipsum? Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6). Neque illud dici hic poterit, in quo nonnulli se ipsos seducunt dicentes, ignem aeternum dictum, non ipsam poenam aeternam: per ignem quippe, qui aeternus erit, transituros arbitrantur eos, quibus propter fidem mortuam per ignem promittunt salutem; ut videlicet ignis aeternus sit, combustio vero eorum, hoc est operatio ignis, non sit in eis aeterna: cum et hoc praevidens Dominus, tanquam Dominus, sententiam suam ita concluserit, dicens, Sic ibunt illi in combustionem aeternam, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 41, 44, 46). Erit ergo aeterna combustio, sicut ignis; et eos in illam ituros Veritas dixit, quorum non fidem, sed bona opera defuisse declaravit. 5. « Si ergo haec omnia, et caetera quae innumerabilia per omnes Scripturas sine ambiguitate dicta reperiri possunt, falsa erunt; poterit verus esse ille intellectus de lignis, feno et stipula, quod hi salvi erunt per ignem, qui solam in Christo fidem tenentes bona opera neglexerunt. Si autem ista et vera, et clara sunt; procul dubio in illa Apostoli sententia alius requirendus est intellectus, atque in his deputanda est, quae Petrus dicit esse in scriptis ejus quaedam difficilia intellectu, quae non debent homines pervertere ad proprium suum interitum (II Petr. III, 16), ut contra evidentissima testimonia Scripturarum securos faciant de percipienda salute nequissimos, nequitiae suae pertinacissime cohaerentes, nec emendando aut poenitendo mutatos. 6. « Hic a me fortasse quaeratur, de ipsa Pauli apostoli sententia quid ego sentiam, et quonam modo intelligendam putem. Fateor, hinc mallem audire intelligentiores atque doctiores, qui sic eam exponant, ut illa omnia vera et inconcussa permaneant, quae supra commemoravi, et quaecumque alia non commemoravi, quibus apertissime Scriptura testatur, nihil prodesse fidem, nisi eam quam definivit Apostolus, id est, quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6); sine operibus autem salvare non posse, neque praeter ignem, neque per ignem: quia si per ignem salvat, ipsa utique salvat. Absolute autem dictum est et aperte, Quid prodest, si dicat quis se fidem habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum? Dicam tamen, quam brevissime potero, etiam ipse quid sentiam de illa sententia Pauli apostoli ad intelligendum difficili; dummodo illud, quod ad meam professionem attinet, praecipue teneatur, quod de hac me malle dixi audire meliores. Fundamentum Christus est in structura architecti sapientis; hoc expositione non indiget: aperte enim dictum est, Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Si autem Christus, procul dubio fides Christi: per fidem quippe habitat Christus in cordibus nostris, sicut idem apostolus dicit (Ephes. III, 17). Porro si fides Christi, illa utique quam definivit Apostolus, quae per dilectionem operatur. Non enim fides illa daemonum, cum et ipsi credant et contremiscant, et Filium Dei confiteantur Jesum, potest accipi in fundamento. Quare, nisi quia non est fides quae per dilectionem operatur, sed quae exprimitur per timorem? Fides itaque Christi, fides gratiae christianae, id est, ea fides quae per dilectionem operatur, posita in fundamento, neminem perire permittit. Sed quid sit aedificare super hoc fundamentum, aurum, argentum, lapides pretiosos, et ligna, fenum, stipulam, si subtilius disserere coner, vereor ne ad intelligendum difficilior sit ipsa expositio: enitar tamen, quantum Dominus adjuvat, et breviter, et quantum potero, dilucide expedire quod sentio. Ecce ille qui quaesivit a magistro bono, quid boni faceret, ut haberet vitam aeternam; et audivit, si ad vitam venire vellet, servanda sibi esse mandata: et cum quaereret quae mandata, dictum est ei, Non occides, Non moechaberis, Non furtum facies, Non falsum testimonium dices, Honora patrem tuum et matrem tuam; et, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum. Haec faciens in fide Christi, teneret procul dubio fidem quae per dilectionem operatur. Neque diligeret proximum tanquam se ipsum, nisi recepta dilectione Dei, sine qua non diligeret se ipsum. Porro si faceret etiam quod Dominus addidit, dicens, Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me (Matth. XIX, 16-21); aedificaret super illud fundamentum, aurum, argentum, lapides pretiosos: non enim cogitaret, nisi quomodo placeret Deo; et haec cogitationes sunt, quantum existimo, aurum, argentum, lapides pretiosi. Porro si circa divitias suas carnali quodam teneretur affectu, quamvis ex eis multas eleemosynas faceret, nec ad eas augendas fraudis aliquid rapinaeque moliretur, aut earum minuendarum vel amittendarum metu in aliquod facinus flagitiumve laberetur (alioquin jam se isto modo ab illius fundamenti stabilitate subtraheret), sed propter carnalem, ut dixi, quem in eis haberet affectum, quo talibus bonis sine dolore carere non posset; aedificaret super fundamentum illud ligna, fenum, stipulam: maxime si et uxorem sic haberet, ut etiam propter ipsam cogitaret ea quae sunt mundi, quomodo placeret uxori. Haec igitur quoniam affectu dilecta carnali non sine dolore amittuntur, propterea qui ea sic habent, ut habeant in fundamento fidem, quae per dilectionem operatur, nec huic ista ulla ratione vel cupiditate praeponant, in eorum amissione passi detrimentum, per ignem quemdam doloris perveniunt ad salutem. A quo dolore atque detrimento tanto est quisque securior, quanto ea vel minus amaverit, vel tanquam non habens habuerit. Qui vero propter illa vel tenenda vel adipiscenda, homicidium, adulterium, fornicationem, idololatriam, et similia quaeque commiserit, non propter fundamentum per ignem salvabitur, sed amisso fundamento, aeterno igne torquebitur. 7. « Quamobrem et illud quod dicunt, veluti probare cupientes quantum valeat sola fides, ubi Apostolus dicit, Quod si infidelis discedit, discedat; non est enim servituti subjectus frater vel soror in hujusmodi (I Cor. VII, 15); id est, ut propter fidem Christi etiam ipsa uxor legitima societate conjuncta, sine ulla culpa relinquatur, si cum viro christiano, propter hoc quia christianus est, permanere noluerit: non attendunt eo modo illam rectissime dimitti, si viro suo dicat, Non ero uxor tua, nisi mihi vel de latrocinio divitias congeras, aut nisi solita lenocinia, quibus nostram domum transigebas, etiam christianus exerceas; aut si quid aliud vel facinorosum vel flagitiosum in viro noverat, quo delectata vel libidinem explebat, vel facilem victum habebat, vel etiam incedebat ornatior. Tunc enim ille cui hoc uxor dicit, si veraciter egit poenitentiam ab operibus mortuis, quando accessit ad Baptismum, habetque in fundamento fidem quae per dilectionem operatur, procul dubio plus tenebitur amore divinae gratiae, quam carnis uxoriae, et membrum quod eum scandalizat, fortiter amputat. Quemcumque autem in hac diremptione dolorem cordis propter carnalem affectum conjugis sustinebit, hoc est detrimentum quod patietur, hic est ignis per quem feno ardente ipse salvabitur. Si autem jam sic habebat uxorem tanquam non habens, non propter concupiscentiam, sed propter misericordiam, ne forte eam salvam faceret, reddens potius quam exigens debitum conjugale; profecto nec dolebit carnaliter, cum ab illo tale connubium separabitur: neque enim in ea cogitabat, nisi quae sunt Dei, quomodo placeret Deo (I Cor. VII, 29-34). Ac per hoc in quantum aurum, argentum, et lapides pretiosos illis cogitationibus superaedificabat, in tantum detrimentum nullum pateretur, in tantum ejus structura, quae non erat fenea, nullo incendio cremaretur. 8. « Sive ergo in hac tantum vita ista homines patiuntur, sive etiam post hanc vitam talia quaedam judicia subsequuntur, non abhorret, quantum arbitror, a ratione veritatis iste intellectus hujusce sententiae. Verumtamen etiam si est alius, qui mihi non occurrit, potius eligendus; istum quamdiu tenemus, non cogimur dicere injustis, non subditis, scelestis, contaminatis, parricidis, matricidis, homicidis, fornicatoribus, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, perjuris, et si quid aliud sanae doctrinae adversatur, quae est secundum Evangelium gloriae beati Dei (I Tim. I, 9-11): Si tantummodo in Christum credatis, et sacramentum Baptismi ejus accipiatis, etiamsi vitam istam pessimam non mutaveritis, salvi eritis. 9. « Unde nec illa nobis mulier Chananaea praescribit, quia Dominus ei quod petebat dedit, cum ante dixisset, Non est bonum tollere panem filiorum, et mittere canibus; quia ille cordis inspector mutatam vidit, quando laudavit. Et ideo non ait, O canis, magna est fides tua! sed, O mulier, magna est fides tua (Matth. XV, 26, 28)! Mutavit vocabulum, quia mutatum vidit affectum, atque illam correptionem ad fructum pervenisse cognovit. Miror autem si laudaret in ea fidem sine operibus, id est, fidem non talem quae jam per dilectionem posset operari, fidem mortuam, et quod Jacobus dicere minime dubitavit, fidem non Christianorum, sed daemonum. Postremo si istam Chananaeam nolunt intelligere mutasse perditos mores, quando eam Christus contemnendo et corripiendo redarguit: quoscumque invenerint tantummodo credere, vitam vero inquinatissimam, nec saltem occultare, sed etiam libere profiteri, ac nolle mutare; sanent filios eorum, si possunt, sicut sanata est filia Chananaeae mulieris; non tamen eos faciant membra Christi, cum ipsi esse non desinant membra meretricis » (De fide et Operibus, cap. 14-16). 10. Item in eo libro cui titulus est, de Fide, Spe, et Charitate, quem scripsi ad filium meum fratrem tuum Laurentium, ista de hac re verba mea sunt: « Creduntur, inquam, a quibusdam, etiam hi qui nomen Christi non relinquunt, et ejus lavacro in Ecclesia baptizantur, nec ab ea ullo schismate vel haeresi praeciduntur, in quantislibet sceleribus vivant, quae nec diluant poenitendo, nec eleemosynis redimant, sed in eis usque ad hujus vitae ultimum diem pertinacissime perseverent, salvi futuri per ignem; licet pro magnitudine facinorum flagitiorumque diuturno, non tamen aeterno igne puniti. Sed qui hoc credunt, et tamen catholici sunt, humana quadam benevolentia mihi falli videntur: nam Scriptura divina aliud consulta respondet. Librum autem de hac quaestione conscripsi, cujus titulus est, de Fide et Operibus; ubi secundum Scripturas sanctas, quantum Deo adjuvante potui, demonstravi eam fidem salvos facere, quam satis evidenter expressit Paulus apostolus, dicens: In Christo enim Jesu neque circumcisio quidquam valet, neque praeputium, sed fides quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6). Si autem male, et non bene operatur, procul dubio, secundum apostolum Jacobum, mortua est in semetipsa. Qui rursus ait: Si fidem dicat se quis habere, opera autem non habeat, numquid poterit fides salvare eum? Porro autem si homo autem sceleratus propter fidem solam per ignem salvabitur, et sic est accipendum quod ait beatus Paulus, Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem, poterit ergo salvare sine operibus fides, et falsum erit quod dixit ejus coapostolus Jacobus: falsum erit et illud quod idem ipse Paulus, Nolite, inquit, errare; neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque maledici, neque ebriosi, neque rapaces regnum Dei possidebunt. Si enim etiam in istis perseverantes criminibus, tamen propter fidem Christi salvi erunt, quomodo in regno Dei non erunt? 11. « Sed quia haec apostolica manifestissima et apertissima testimonia falsa esse non possunt; illud quod obscure dictum est, de his qui superaedificant super fundamentum, quod est Christus, non aurum, argentum, lapides pretiosos, sed ligna, fenum, stipulam (de his enim dictum est quod per ignem salvi erunt, quoniam fundamenti merito non peribunt), sic intelligendum, est ut his manifestis non inveniatur esse contrarium. Ligna quippe et fenum et stipula non absurde accipi possunt rerum saecularium, quamvis licite concessarum, tales cupiditates, ut amitti sine animi dolore non possint. Cum autem iste dolor urit, si Christus in corde fundamenti habet locum, id est, ut ei nihil anteponatur, et malit homo qui tali dolore uritur, rebus quas ita diligit, carere, quam Christo; per ignem fit salvus. Si autem res hujusmodi temporales ac saeculares tempore tentationis maluerit tenere quam Christum, eum in fundamento non habuit; quia haec priore loco habuit, cum in aedificio non sit aliquid prius fundamento. Ignis enim, de quo eo loco locutus est apostolus Paulus, talis debet intelligi, ut ambo per eum transeant; id est, et qui aedificat super hoc fundamentum, aurum, argentum, lapides pretiosos, et qui aedificat lignum, fenum, stipulam. Cum enim hoc dixisset, adjunxit: Uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. Si cujus opus permanserit, quod superaedificavit, mercedem accipiet. Si cujus autem opus exustum fuerit, damnum patietur: ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Non ergo unius eorum, sed utriusque opus ignis probabit. 12. « Est quidam ignis tentatio tribulationis, de quo aperte alio loco scriptum est: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis (Eccli. XXVII, 6). Iste ignis in hac interim vita facit quod Apostolus dixit, si accidat duobus fidelibus, uni scilicet cogitanti quae Dei sunt, quomodo placeat Deo, hoc est, aedificanti super Christum fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos; alteri autem cogitanti ea quae mundi sunt, quomodo placeat uxori, id est, aedificanti super idem fundamentum ligna, fenum, stipulam: illius enim opus non exuritur, quia non ea dilexit, quorum amissione crucietur; exuritur autem opus hujus, quoniam sine dolore non pereunt quae cum amore possessa sunt. Sed quoniam alterutra conditione proposita, eis potius carere mallet quam Christo, nec timore amittendi talia deserit Christum, quamvis doleat dum amittit; salvus est quidem, sic tamen quasi per ignem: quia urit eum rerum dolor, quas dilexerat, amissarum; sed non subvertit neque consumit fundamenti stabilitate atque incorruptione munitum. 13. Tale aliquid etiam post hanc vitam fieri incredibile non est, et utrum ita sit, quaeri potest: et aut inveniri, aut latere, nonnullos fideles per ignem quemdam purgatorium, quanto magis minusve bona pereuntia dilexerunt, tanto tardius citiusque salvari; non tamen tales, de qualibus dictum est quod regnum Dei non possidebunt, nisi convenienter poenitentibus eadem crimina remittantur. Convenienter autem dixi, ut steriles in eleemosynis non sint, quibus tantum tribuit Scriptura divina, ut earum tantummodo fructum se imputaturum praenuntiet Dominus dextris, et earum tantummodo sterilitatem sinistris; quando his dicturus est, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum: illis autem, Ite in ignem aeternum (De Fide, Spe et Charitate, cap. 67-69). » Haec de duobus opusculis meis satis puto quaestioni tuae fuisse responsa. 14. De illa vero sententia Domini, Non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem; respondere mihi necesse non fuit, quoniam tu ipse quaestionem simili ex Evangelio locutione solvisti ubi scriptum est, Non cognovit eam, donec peperit. Sane ut non te celem de hac re cogitationem meam, vellem si fieri posset; imo vero volo, si fieri potest, in hac quaestione veritate superari. Illud enim quod dicitur, quandoque, etsi post plurimum temporis, eos qui in catholica communione moriuntur, quamvis usque in finem vitae hujus flagitiosissime et sceleratissime vixerint, de poenis ultricibus exituros, familiarius meum tangit affectum, quem habemus erga eos qui nobiscum corporis et sanguinis Christi Sacramenta communicant; quamvis eorum mores perditos oderimus, quos disciplina ecclesiastica emendare non possumus, aut a mensa dominica separare: sed ea veritate vinci volo, quae sacris Litteris apertissimis non resistit. Non enim quae resistit, dicenda est ulla ratione veritas, vel putanda. Sed interim donec audiamus tale aliquid aut legamus, auscultemus ei qui dicit, Nolite errare; neque fornicatores, neque idolis servientes, etc., regnum Dei possidebunt. Quia si talia sunt, quae contra dicuntur, ut horum verborum apostolicorum manifestationem in alios sensus ducere nequeant, profecto adversus ea nos instruxit, et paratos esse voluit idem apostolus dicens: Hoc autem scitote intelligentes, quoniam omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei, nemo vos seducat inanibus verbis (Ephes. V, 5, 6). Cum ergo audierimus quosdam fornicatores, et immundos, et avaros per ignem salvari, ut habeant haereditatem in regno Christi et Dei, non obsurdescamus contra istum reclamantem et dicentem, Omnis fornicator, aut immundus, aut avarus non habet haereditatem in regno Christi et Dei; et ne acquiescamus illis verbis contra continuo subjicientem, Nemo vos seducat inanibus verbis.

QUAEST. II.-- An mortuis prosit oblatio, quae fit pro ipsis. Animarum ante resurrectionem receptacula. 1. Secunda tua quaestio est, « Utrum oblatio quae fit pro quiescentibus, aliquid eorum conferat animabus; cum evidenter nostris aut sublevemur actibus, aut gravemur: si quidem legamus, quod in inferno nemo jam possit Domino confiteri. Ad quod multi dicunt quod si aliquis beneficii in hoc locus possit esse post mortem, quanto magis sibi anima ferret ipsa refrigerium, sua per se illic confitendo peccata, quam in eorum refrigerium ab aliis oblatio procuratur? » 2. Dixi aliquid de hac re in eo libro quem nuper ad sanctum Paulinum Nolanum episcopum scripsi, cum me consuluisset utrum sepultura quae fit in memoriis martyrum, prosit aliquid spiritibus mortuorum. Inde est hoc, quod his ad te litteris insero: « Diu, inquam, Sanctitati tuae, coepiscope venerande Pauline, rescriptorum debitor fui, ex quo mihi scripsisti per homines filiae nostrae religiosissimae Florae, quaerens a me utrum prosit cuique post mortem, quod corpus ejus apud sancti alicujus memoriam sepelitur. Hoc enim abs te vidua memorata petierat, pro defuncto in eis partibus filio suo, et rescripseras consolans eam, idque etiam nuntians de cadavere fidelis juvenis Cynegii, quod materno et pio affectu desideravit, esse completum, ut scilicet in beatissimi Felicis confessoris basilica poneretur. Qua occasione factum est ut per eosdem perlatores litterarum tuarum etiam mihi scriberes, ingerens hujuscemodi quaestionem; atque ut responderem quid mihi exinde videretur exposcens, nec tacens ipse quid sentias. Nam dicis videri tibi non esse inanes motus animorum religiosorum atque fidelium pro suis ista curantium. Adjungis etiam, vacare non posse quod universa pro defunctis Ecclesia supplicare consuevit: ut hinc et illud conjici possit, homini prodesse post mortem, si fide suorum humando ejus corpori talis provideatur locus, in quo appareat opitulatio etiam isto modo quaesita sanctorum. 3. « Sed cum haec ita sint, quomodo huic opinioni contrarium non sit, quod ait Apostolus, Omnes enim astabimus ante tribunal Christi, ut ferat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10), non te satis videre significas. Haec quippe apostolica sententia ante mortem admonet fieri quod possit prodesse post mortem; non tunc quando jam recipiendum est quod quisque gesserit ante mortem. Verum haec ita solvitur quaestio, quoniam quodam vitae genere acquiritur, dum in hoc corpore vivitur, ut aliquid adjuvent ista defunctos: ac per hoc secundum ea quae per corpus gesserunt, eis quae post corpus religiose pro illis facta fuerint, adjuvantur. Sunt enim quos omnino nihil adjuvant ista; sive pro eis fiant, quorum tam mala sunt merita, ut neque talibus digni sint adjuvari; sive pro eis quorum tam bona, ut talibus non indigeant adjumentis. Genere igitur vitae quod gessit quisque per corpus, efficitur ut prosint vel non prosint, quaecumque pro illo pie fiunt, cum reliquerit corpus. Nam meritum, per quod ista prosint, si nullum comparatum est in hac vita, frustra quaeritur post hanc vitam. Ita fit ut neque inaniter Ecclesia, vel suorum cura pro defunctis, quod potuerit religionis impendat, et tamen ferat unusquisque secundum ea quae gessit per corpus, sive bonum, sive malum, reddente Domino unicuique secundum opera ejus. Ut enim hoc quod impenditur, possit ei prodesse post corpus, in ea vita est acquisitum, quam gessit in corpore » (De Cura pro Mort. ger., cap. 1). 4. Dixi etiam tale aliquid ad Laurentium, quod ita se habet: « Tempus autem, inquam, quod inter hominis mortem et ultimam resurrectionem interpositum est, animas abditis receptaculis continet, sicut unaquaeque digna est vel requie vel aerumna, pro eo quod sortita est in carne dum viveret. Neque negandum est defunctorum animas pietate suorum viventium relevari, cum pro illis sacrificium Mediatoris offertur, vel eleemosynae in Ecclesia fiunt. Sed eis haec prosunt, qui cum viverent, ut haec sibi postea possent prodesse, meruerunt. Est enim quidam vivendi modus, nec tam bonus, ut non requirat ista post mortem; nec tam malus, ut ei non prosint ista post mortem: est vero talis in bono, ut his non requirat; est et rursus talis in malo, ut nec his valeat, cum haec vita transierit, adjuvari. Quocirca hic omne meritum comparatur, quo post hanc vitam possit relevari quispiam, vel gravari. Nemo se autem speret, quod hic neglexit, cum obierit, apud Deum promereri. Non igitur ista quae pro defunctis commendandis frequentat Ecclesia, illi apostolicae sunt adversa sententiae, qua dictum est, Omnes enim astabimus ante tribunal Christi, ut ferat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum sive malum; quia etiam hoc meritum sibi quisque cum in corpore viveret comparavit, ut ei possent ista prodesse. Non enim omnibus prosunt; et quare non omnibus prosunt, nisi propter differentiam vitae quam quisque gessit in corpore? Cum ergo sacrificia, sive altaris, sive quarumcumque eleemosynarum pro baptizatis defunctis omnibus offeruntur, pro valde bonis gratiarum actiones sunt; pro non valde malis propitiationes sunt; pro valde malis, etiamsi nulla sunt adjumenta mortuorum, qualescumque vivorum consolationes sunt. Quibus autem prosunt, aut ad hoc prosunt, ut sit plena remissio, aut certe ut tolerabilior fiat ipsa damnatio » (Enchir., capp. 109, 110).

QUAEST. III.

--1. Utrum in adventu Domini mox futurum sit judicium, anve illi morituri sint, qui rapientur in nubibus obviam Domino. Symbolum regula fidei. 1. Tertia tua quaestio est, « Utrum statim in adventu Domini credendum sit futurum esse judicium, an spatio interposito temporis. In cujus diebus adventus, quoniam legimus, inquis, quod qui superabunt, rapientur in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino futuri sunt; nosse desidero, utrum mox judicium comitetur adventum; et ii qui rapientur in nubes, an solvantur in mortem: nisi forte ad vicem mortis ipsam immutationem debeamus accipere. » 2. Huic interrogationi tuae, qua quaeris utrum in adventu Domini mox credendum sit futurum esse judicium, puto quod sufficiat fides Symboli, qua confitemur Christum a Patris dextera esse venturum ad vivos et mortuos judicandos. Cum ergo ipsa sit ei causa veniendi, quid aliud acturus est mox ut venerit, nisi propter quod veniet? De illis autem qui rapientur in nubibus, in quadam epistola quam scripsi ad filium meum nomine Mercatorem, procul dubio notissimum vobis, cum me consuluisset de quibusdam quaestionibus Pelagianorum, qui negant mortem peccato esse retributam, quatenus disputaverim, in subditis lege: « Illi autem, inquam, de quibus dixit Apostolus, cum loqueretur de resurrectione mortuorum, Et nos viventes qui reliqui sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera; et ita semper cum Domino erimus; afferunt quidem aliquid quaestionis, sed per se ipsos, non propter istos: nam et si non sunt etiam ipsi morituri, quid istos adjuvent omnino non video, cum talia de his dici possint, qualia de illis dicta sunt duobus, Enoch scilicet et Elia. Sed revera, quantum ad verba beati Apostoli pertinet, videtur asserere quosdam in fine saeculi adveniente Domino, cum futura est resurrectio mortuorum, non esse morituros, sed vivos repertos, in illam immortalitatem, quae sanctis etiam caeteris datur, repente mutandos, et simul cum illis rapiendos, sicut dicit, in nubibus: nec aliquid aliud mihi visum est, quoties de his verbis volui cogitare. 3. « Sed vellem hinc potius audire doctiores; ne illis etiam qui putant aliquos morte non praecedente vivificatos, ad vitam perpetuam transituros, dicere inveniatur Apostolus: Stulte, tu quod seminas, non vivificatur, nisi moriatur. Nam et illud quod in plerisque codicibus legitur, Omnes resurgemus (I Cor. XV, 36, 51), unde fieri poterit, nisi omnes moriamur? Resurrectio quippe, nisi mors praecesserit, nulla est. Et quod nonnulli codices habent, Omnes dormiemus, multo facilius et apertius id cogit intelligi; et si quid aliud tale in sanctis Litteris invenitur, ad id videtur impellere, ut nullus hominum existimetur immortalitatem, nisi mors praecesserit, adepturus. Proinde ubi dixit Apostolus, Et nos viventes qui reliqui sumus in adventum Domini, non praeveniemus eos qui ante dormierunt. Ipse enim Dominus in jussu et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo; et mortui in Christo resurgent primo: deinde nos viventes, qui reliqui sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera; et ita semper cum Domino erimus (I Thess. IV, 14-16); vellem, sicut dixi, de his verbis audire doctiores: et si mihi potuerint haec ita exponi, ut in eis possit intelligi omnes homines qui vivunt, vel post nos victuri sunt, esse morituros, corrigerem quod hinc aliquando aliter sensi. Neque enim debemus esse indociles doctores: et certe melius homo corrigitur pravus, quam frangitur durus; cum iis quae scribimus, ita nostra vel aliorum exerceatur et erudiatur infirmitas, ut tamen in eis nulla velut canonica constituatur auctoritas. 4. « Si autem in his verbis Apostoli nullus alius sensus poterit reperiri, et hoc eum intelligi voluisse claruerit, quod videntur ipsa verba clamare; id est, quod futuri sint in fine saeculi et adventu Domini, qui non exspolientur corpore, sed superinduantur immortalitate, ut absorbeatur mortale a vita (II Cor. V, 4): huic sententiae procul dubio conveniet quod in regula fidei confitemur, venturum Dominum, judicaturum vivos et mortuos; ut non hic intelligamus vivos justos, mortuos autem injustos, quamvis judicandi sint justi et injusti; sed vivos quos nondum exiisse, mortuos autem quos jam exiisse de corporibus, adventus ejus inveniet. Quae si ita esse constiterit, illa verba excutienda erunt, quomodo sic accipiamus, Tu quod seminas, non vivificatur, nisi moriatur; et, Omnes resurgemus, sive, Omnes dormiemus, ut non adversentur huic sententiae, qua quidam creduntur etiam cum suis corporibus in aeternum non gustata morte victuri. 5. « Sed utrumlibet horum veracior et perspicacior intellectus inveniatur, quid ad causam pertinebit istorum, sive omnes debita morte plectantur, sive aliquibus ab hac conditione parcatur; cum tamen constet non solum mortem animae, verum etiam corporis secuturam non fuisse, si peccatum non praecessisset; et gratiae mirabiliore virtute justos a morte ad aeternam beatitudinem reviviscere, quam in mortis experientiam non venire? Haec propter illos, de quibus mihi scripsisti, satis dicta sint; quamvis eos jam non existimem dicere, etiam si non peccasset Adam, fuisse vel corpore moriturum. 6. « Caeterum quod attinet ad quaestionem resurrectionis, propter illos qui creduntur non esse morituri, sed ex hac mortalitate ad immortalitatem sine morte media transituri, inquisitio diligentior adhibenda est; et si quid hinc absolutum ac definitum disputatione rationabili atque perfecta vel audisti, vel legisti, vel etiam ipse adhuc audire aut legere aut excogitare potueris, peto mihi mittere non graveris. Ego enim, quod confitendum est Charitati tuae, plus amo discere quam docere: nam hoc admonemur etiam dicente apostolo Jacobo, Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum (Jacobi I, 19). Ut ergo discamus, invitare nos debet suavitas veritatis; ut autem doceamus, cogere necessitas charitatis: ubi potius optandum est ut transeat ista necessitas qua hominem docet aliquid homo, et simus omnes docibiles Dei; quamvis et hoc simus, cum ea quae ad veram pietatem pertinent discimus, etiam quando illa docere videtur homo. Quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). Cum itaque si Deus incrementum non daret, nihil essent Apostoli plantatores et rigatores; quanto magis ego vel tu, vel quilibet hujus temporis homines, quando nobis videmur esse doctores » (Epist. 193, cap. 4, n. 9-13)?

QUAEST. IV.

-- Quomodo justorum filiis in Psalmo benedicitur. 1. Quarta tua quaestio est, « Quare dixerit David, Potens in terra erit semen ejus, generatio rectorum benedicetur (Psal. CXI, 2); cum sciamus justorum filios et fuisse et esse maledictos, et injustorum et fuisse et esse benedictos. » 2. Huic quaestioni de Psalmi ipsius expositione respondeo, quem cum in populo tractarem dixi: « Beatus enim vir qui timet Dominum, in mandatis ejus volet nimis. Viderit Deus, qui solus et veraciter et misericorditer judicat, quantum iste proficiat in mandatis ejus. Quoniam tentatio est vita humana super terram, sicut sanctus Job dicit (Job VII, 1). Et iterum scriptum est: Quoniam corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Qui autem judicat nos, Dominus est: nec ante tempus judicare debemus, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV, 4, 5). Viderit ergo ille quantum quisque proficiat in mandatis ejus: tamen volet nimis qui pacem illius coaedificationis adamaverit; nec jam desperare debet, quoniam in mandatis ejus volet nimis, et pax in terra hominibus bonae veluntatis (Luc. II, 14). 3. « Inde, Potens in terra erit semen ejus. Semen futurae messis, opera esse misericordiae Apostolus testis est, qui dicit, Bonum autem facientes non deficiamus; tempore enim proprio metemus (Galat. VI, 9): et iterum, Hoc autem, inquit, qui parce seminat, parce et metet (II Cor. IX, 6). Quid autem, fratres, potentius, quam ut regnum coelorum, non solum Zachaeus emat dimidio rerum suarum (Luc. XIX, 8), sed et vidua duobus minutis (Marc. XII, 42), et tantumdem ibi uterque possideat? quid potentius, quam ut idem regnum et thesauris diviti, et calice aquae frigidae pauperi valeat? Sunt autem qui ista faciant dum terrena conquirunt, aut hic mercedem sperantes a Domino, aut hominibus placere cupientes: sed, Generatio rectorum benedicetur; id est, opera eorum quorum bonus Deus Israel, qui recto sunt corde; rectum autem cor est, non resistere patri emendanti, et credere pollicenti: non eorum quibus commoventur pedes, et effunduntur gressus atque labuntur, sicut in alio psalmo canitur, dum zelant in peccatoribus pacem peccatorum videntes, et putant perire opera sua, quia non eis merces redditur peritura (Psal. LXXII, 1-14). At iste vir qui timet Dominum, et in templum sanctum Dei conversione recti cordis aptatur, nec gloriam hominum quaerit, nec terrenas divitias concupiscit; et tamen, Gloria et divitiae in domo ejus. Domus enim ejus cor ejus est; ubi, Deo laudante, opulentius habitat cum spe vitae aeternae, quam, hominibus adulantibus, in marmoratis laqueatisque tectis cum timore mortis aeternae. Hujus enim justitia manet in saeculum saeculi: ipsa ejus gloria, ipsae divitiae. Illius autem purpura et byssus et epulae splendidae, et cum praesto sunt, transeunt; et cum ad finem venerint, aquae guttam ex digito stillante desiderans, ardens lingua clamabit » (Luc. XVI, 19-24). [Haec sunt quae in dicto psalmo exposuisse me memini (Enarr. in Psal. III, nn. 2, 3), et ad quaestionis tuae quarto loco propositae solutionem satis esse nunc existimo]. Quinto autem loco id proposuisti, unde post omnia disputaturum me esse promisi. QUAEST. VI.-- Utrum Samuel per pythonissam vere fuerit de inferno evocatus. Samuelis forte phantasma, non spiritus apparuit. Daemones quomodo norint futura. 1. Sexta tua propositio est, « Utrum juxta historiam libri Regnorum pythonissa ipsum prophetam Samuelem de inferno evocaverit » (I Reg. XXVIII, 7-19). 2. Hoc a me beatae memoriae Simplicianus Mediolanensis episcopus aliquando quaesivit. Quid ergo ei responderim, subditum lege: « Item quaeris, inquam, utrum spiritus immundus qui erat in pythonissa, potuerit agere ut Samuel a Saüle videretur et loqueretur cum eo. Sed multo majoris miraculi est quod ipse satanas princeps omnium immundorum spirituum potuit loqui cum Deo, et petere tentandum Job justissimum virum (Job. I, 11): qui etiam tentandos Apostolos petiit (Luc. XXII, 31). Aut si hoc non ideo habet difficilem quaestionem, quia per quam voluerit creaturam, cui voluerit creaturae, ubique praesens veritas loquitur, nec propterea magni meriti est cui loquitur Deus: interest enim quid loquatur; quia et imperator cum multis innocentibus non loquitur, quibus providentissime consulit ad salutem; et cum multis nocentibus loquitur, quos jubet interfici: si ergo hinc propterea nulla quaestio est; nulla sit quaestio quomodo etiam immundus spiritus cum anima sancti viri loqui potuerit. Omnibus enim sanctis Deus creator et sanctificator longe utique major est. Quod si hoc movet, quod licuerit maligno spiritui excitare animam justi, et tanquam de abditis mortuorum receptaculis evocare; nonne magis mirandum est quod satanas ipsum Dominum assumpsit et constituit super pinnam templi (Matth. IV, 5)? Quolibet enim modo fecerit, ille etiam modus quo Samueli factum est ut excitaretur, similiter latet. Nisi forte quis dixerit faciliorem diabolo fuisse licentiam ad Dominum vivum unde voluit assumendum, et ubi voluit constituendum, quam ad Samuelis defuncti spiritum a suis sedibus excitandum. Quod si illud in Evangelio nos ideo non perturbat, quia Dominus voluit atque permisit nulla diminutione suae potestatis et divinitatis id fieri; sicut ab ipsis Judaeis, quanquam perversis atque immundis et facta diaboli facientibus, et teneri se, et vinciri, et illudi, et crucifigi atque interfici passus est: non est absurdum credere ex aliqua dispensatione divinae voluntatis permissum fuisse, ut non invitus nec dominante atque subjugante magica potentia, sed volens atque obtemperans occultae dispensationi Dei, quae et pythonissam illam et Saülem latebat, consentiret spiritus Prophetae sancti se ostendi aspectibus regis, divina eum sententia percussurus. Cur enim anima boni hominis, a malis vivis evocata si venerit, amittere videatur dignitatem suam; cum et vivi plerumque boni vocati ad malos veniant, et agant cum eis quod officium postulat aequitatis, servato atque inconcusso decore virtutis suae, et illorum vitiis pro rerum praesentium vel usu vel necessitate tractatis? 3. « Quanquam in hoc facto potest esse alius facilior exitus et expeditior intellectus, ut non vere spiritum Samuelis excitatum a requie sua credamus, sed aliquod phantasma, et imaginariam illusionem diaboli machinationibus factam, quam propterea Scriptura nomine Samuelis appellat, quia solent imagines rerum earum nominibus appellari, quarum imagines sunt. Sicut omnia quae pinguntur atque finguntur ex aliqua materie metalli aut ligni, vel cujusque rei aptae ad opera hujusmodi, quaeque etiam videntur in somnis, et omnes fere imagines, earum rerum quarum imagines sunt, appellari nominibus solent. Quis est enim qui hominem pictum dubitet vocare hominem? Quandoquidem et singulorum quorumque picturam cum aspicimus, propria quoque nomina incunctanter adhibemus: velut cum intuentes tabulam aut parietem, dicimus, Ille Cicero est, ille Sallustius, ille Achilles, ille Hector, hoc flumen Simois, illa Roma; cum aliud nihil sint quam pictae imagines. Unde Cherubim cum sint coelestes potestates, ficta tamen ex metallo, quod imperavit Deus, super arcam Testamenti, magnae rei significandae gratia, non aliud quam Cherubim illa quoque figmenta vocitantur (Exod. XXV, 18). Item quisquis videt somnium, non dicit, Vidi imaginem Augustini aut Simpliciani; sed, Vidi Augustinum aut Simplicianum: cum eo tempore quo tale aliquid vidit, nos ignoraremus; usque adeo manifestum est, non ipsos homines, sed imagines eorum videri. Et Pharao spicas se dixit vidisse in somnis et boves (Gen. XLI, 17-24), non spicarum aut boum imagines. Si igitur liquido constat nominibus earum rerum quarum imagines sunt, easdem imagines appellari; non mirum est quod Scriptura dicit Samuelem visum, etiamsi forte imago Samuelis apparuit, machinamento ejus qui transfigurat se velut angelum lucis, et ministros suos velut ministros justitiae (II Cor. XI, 14, 15). 4. « Jamvero si illud movet, quomodo et a maligno spiritu Saüli vera praedicta sunt; potest et illud mirum videri, quomodo daemones agnoverint Christum (Matth. VIII, 29), quem Judaei non agnoscebant. Cum enim vult Deus etiam per infimos infernosque spiritus aliquem vera cognoscere, temporalia duntaxat atque ad istam mortalitatem pertinentia, facile est, et non incongruum, ut omnipotens et justus ad eorum poenam, quibus ista praedicuntur, ut malum quod eis impendet, antequam veniat praenoscendo patiantur, occulto apparatu ministeriorum suorum etiam spiritibus talibus aliquid divinationis impertiat, ut quod audiunt ab Angelis, praenuntient hominibus. Tantum autem audiunt, quantum omnium Dominus atque moderator vel jubet vel sinit. Unde etiam spiritus pythonius in Actibus Apostolorum attestatur Paulo apostolo, et evangelista esse conatur (Act. XVI, 17). Miscent tamen isti fallacias, et verum quod nosse potuerint, non docendi magis quam decipiendi fine praenuntiant. Et forte hoc est quod cum illa imago Samuelis Saülem praediceret moriturum, dixit etiam secum futurum: quod utique falsum est. Magno quippe intervallo post mortem separari bonos a malis in Evangelio legimus, cum Dominus inter superbum illum divitem, cum jam apud inferos tormenta pateretur, et illum qui ad ejus januam ulcerosus jacebat, jam in requie constitutum, magnum chaos interjectum esse testatur (Luc. XVI, 26). Aut si propterea Samuel Saüli dixit, Mecum eris, ut non ad aequalitatem felicitatis, sed ad parem conditionem mortis referatur, quod uterque homo fuerit, et uterque mori potuerit, jamque mortuus mortem vivo praenuntiabat; perspicit, quantum opinor, prudentia tua, secundum utrumque intellectum habere exitum illam lectionem, qui non sit contra fidem: nisi forte profundiore et perplexiore inquisitione, quae vel virium mearum vel temporis excedit angustias, inveniatur ad liquidum, vel posse vel non posse animam humanam, cum ex hac vita migraverit, magicis carminibus evocatam vivorum apparere conspectibus, etiam corporis lineamenta gestantem, ut non solum videri valeat, sed et agnosci. Et si potest, utrum etiam justi anima, non quidem cogatur magicis sacris, sed dignetur ostendi occultioribus imperiis summae legis obtemperans: ut si fieri non posse claruerit, non uterque sensus in hujus Scripturae tractatione atque expositione admittatur, sed illo excluso, imaginaria simulatio Samuelis diabolico ritu facta intelligatur. Sed quoniam, sive illud fieri possit, sive non possit, tamen fallacia satanae atque imaginum simulandarum callida operatio decipiendis humanis sensibus multiformis invigilat, pedetentim quidem, ne inquisitionibus diligentioribus praescribamus, sed tamen potius existimemus tale aliquid factum maligno pythonissae illius ministerio, quamdiu nobis aliquid amplius excogitare atque explicare non datur » (Quaestionum ad Simplicianum lib. 2, quaest. 3). 5. Haec sunt quae tunc de pythonissa et Samuele scripsi. Sed quam non frustra dixerim, pedetentim nos in hac re gesta simulatam Samuelis imaginem maligno pythonissae ministerio praesentatam existimare debere, ne inquisitionibus diligentioribus praescribamus; mea posterior inquisitio declaravit, quando inveni in libro Ecclesiastico, ubi Patres laudantur ex ordine, ipsum Samuelem sic fuisse laudatum, ut prophetasse etiam mortuus diceretur (Eccli. XLVI, 23). Sed si et huic libro ex Hebraeorum, quia in eorum non est canone, contradicitur; quid de Moyse dicturi sumus, qui certe et in Deuteronomio mortuus (Deut. XXXIV, 5), et in Evangelio cum Elia qui mortuus non est, legitur apparuisse viventibus (Matth. XVII, 3)? QUAEST. VII.-- Quomodo stuprum Abimelech et Pharaonis effugit Sara. 1. Septima tua propositio est, « Qualiter satisfaciendum sit eis qui dicunt Saram stuprum non effugisse, cum dicant Abimelech ab ejus conventione somnio esse revocatum (Gen. XX), et immissum in ejus copulam Pharaonem (Id. XII)? » 2. Quomodo dicant immissum in ejus copulam Pharaonem, non video; cum ad hoc credendum Scriptura non cogat. Accepit enim eam quidem in uxorem, continuoque ditatus est Abraham multis Aegyptiorum muneribus propter illam: sed non scriptum est, quod cum ea Pharao dormierit, eique permixtus sit; quoniam Deus eum multis magnisque cladibus affligendo id facere non permisit. Non enim placitae regibus ad conjugium feminae mox etiam carne copulabantur. Sed sicut legimus in libro qui praenotatur Esther, per aliquot menses, imo per totum annum, unguentis, pigmentis, aromatibus accurabantur earum corpora, priusquam corpori regio miscerentur (Esther II, 12). Hoc ergo spatio facta sunt illa quae scripta sunt, donec Pharao contritus et exterritus marito restituisset uxorem. Abimelech autem quoniam somnio est ab ejus commixtione prohibitus, ideo qui Saram stuprum non vitasse contendunt, putant utique regem, ut somniaret, nonnisi post ejus concubitum dormire potuisse. Quasi vero, ut omittam tempus quo accurabantur, ut supra dixi, ad voluptatem regiam corpora feminarum, non potuerit Deus, priusquam convenirent, eum mergere in somnum, et admonere per somnium. 3. Dicam quod factum est in Mauritania Sitifensi. Neque enim Deus sanctorum Patrum, non ipse est etiam Deus noster. Viduam in proposito continentiae constitutam Celticchius quidam catechumenus juvenis rapuit, ut haberet uxorem. Antequam concumberent, pressus somno et territus somnio, Sitifensi episcopo eamdem vehementissime requirenti, revocavit intactam. Vivunt adhuc de quibus loquor. Ille baptizatus et ipso in se facto miraculo conversus ad Dominum, ad episcopatum venerabili probitate pervenit; illa in sancta viduitate persistit. 4. Quid autem dixerim contra Faustum Manichaeum, cum calumniaretur patri Abrahae, quod uxorem suam duobus regibus ad concubitum venditasset, indicant quae subjeci: « Quod autem justum, inquam, et fidelem virum matrimonii sui infamissimum nundinatorem appellans, avaritiae ac ventris causa duobus regibus, Abimelech ac Pharaoni, diversis temporibus Saram conjugem suam sororem mentitum, quia erat pulcherrima, in concubitum asserit venditasse; non ore veridico a turpitudine separat honestatem, sed ore maledico totum vertit in crimen. Hoc enim Abrahae factum lenocinio simile videtur, sed non valentibus ex illius aeternae legis lumine a peccatis recte facta discernere, quibus et constantia, pertinacia videri potest; et virtus fiduciae, vitium putatur audaciae; et quaecumque similiter objiciuntur quasi non recte agentibus a non recte cernentibus. Neque enim Abraham flagitio consensit uxoris, ejusque vendidit adulterium: sed sicut illa famulam suam non libidini mariti permisit, sed officio generandi ultro intulit, nequaquam turbato ordine naturali, ubi ejus potestas erat jubens potius obedienti, quam cedens concupiscenti; sic et ipse conjugem castam, et casto corde sibi cohaerentem, de cujus animo, ubi pudicitiae virtus habitat, nullo modo dubitabat, tacuit uxorem, dixit sororem, ne se occiso ab alienigenis atque impiis captiva possideretur; certus de Deo suo quod nihil eam turpe ac flagitiosum perpeti sineret. Nec eum fides ac spes fefellit. Namque Pharao territus monstris, multisque propter eam malis afflictus, ubi ejus esse uxorem divinitus didicit, illaesam cum honore restituit: Abimelech autem somnio commonitus et edoctus, similiter fecit » (Contra Faustum lib. 22. cap., 33). QUAEST. VIII.-- Denique de Spiritu Dei qui super ferebatur super aquam, an ipse sit Spiritus sanctus. 1. Novissime exponendum poscis de spiritu Dei qui superferebatur super aquam. « Quidam enim asseverant, inquis, Spiritum sanctum; alli mundanum spiritum dicunt, dicentes quia non potuit historiographus cum creaturis enumerare Creatorem, nec huic locum aliquem deputare, qui ubique sit totus, cum Patre videlicet atque Filio. »

2. Quid ergo istorum ego senserim, ex primo libro eorum quos de Genesi duodecim, sicut potui, non secundum allegorias, sed secundum rerum gestarum fidem scripsi, in hoc opusculum transtuli. « Inest, inquam, Deo benignitas summa, et sancta, et justa; et quidam, non ex indigentia, sed ex beneficentia veniens amor in opera sua. Propterea priusquam scriberetur, Dixit Deus, Fiat lux, praecessit Scriptura, dicens, Et spiritus Dei superferebatur super aquam. Quia sive aquae nomine appellare voluit totam corporalem materiam, ut eo modo insinuaret unde facta et formata sint omnia, quae in suis generibus jam dignoscere possumus, appellans aquam, quia ex humida natura videmus omnia in terra per species varias formari atque concrescere; sive spiritualem vitam quamdam ante formam conversionis quasi fluitantem: superferebatur utique Spiritus Dei; quia subjacebat scilicet bonae voluntati Creatoris, quidquid illud erat, quod formandum perficiendumque inchoaverat: ut dicente Deo in Verbo suo, Fiat lux; in bona voluntate, hoc est, in beneplacito ejus, pro modo sui generis maneret quod factum est; et ideo rectum est quod placuerit Deo, Scriptura dicente, Et facta est lux; et vidit Deus lucem quia bona est. Ut quemadmodum in ipso exordio inchoatae creaturae, quae coeli et terrae nomine, propter id quod de illa perficiendum erat, commemorata est, Trinitas insinuatur Creatoris (nam dicente Scriptura, In principio fecit Deus coelum et terram, intelligimus Patrem in Dei nomine, et Filium in principii nomine, qui non Patri, sed per se ipsum creatae primitus, ac potissimum spirituali creaturae, et consequenter etiam universae creaturae principium est: dicente autem Scriptura, Spiritus Dei superferebatur super aquam, completam commemorationem Trinitatis agnoscimus); ita et in conversione atque perfectione creaturae, ut rerum species digerantur, eadem Trinitas insinuetur: Verbum Dei scilicet, et Verbi Generator, cum dicitur, Dixit Deus; et sancta Bonitas; in qua Deo placet quidquid ei pro suae naturae modulo perfectum placet, cum dicitur, Vidit Deus quia bonum est. 3. « Sed cur commemorata prius, quamvis imperfecta creatura, postea commemoratur Spiritus Dei, prius dicente Scriptura, Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum; ac deinde inferente, Et spiritus Dei superferebatur super aquam (Gen. I, 1-4)? An quoniam egenus atque indigus amor ita diligit, ut rebus quas diligit subjiciatur; propterea cum commemoraretur Spiritus Dei, in quo sancta ejus benevolentia dilectioque intelligitur, superferri dictus est, ne facienda opera sua, per indigentiae necessitatem potius quam per abundantiam beneficentiae Deus amare putaretur? Cujus rei memor Apostolus dicturus de charitate, supereminentem viam demonstraturum se ait (I Cor. XII, 31): et alio loco, Supereminentem, inquit, scientiae charitatem Christi (Ephes. III, 19). Cum ergo sic oporteret insinuari Spiritum Dei, ut superferri diceretur, commodius factum est, ut prius insinuaretur aliquid inchoatum, cui superferri diceretur; non autem loco, sed omnia superante ac praecellente potentia » (De Genesi ad litteram, lib. 1, cap. 5-7, n. 11-13). QUAEST. V ( quae novissimo loco tractatur).--Quomodo electus David secundum cor Dei. Christus David appellatus. 1. Jam nunc illud quod disserendum distuleram, paulisper intende. Quaeris enim « Quare dixerit Dominus, nimirum praescius futurorum, Elegi David secundum cor meum (III Reg. VIII, 16); cum talia tantaque ipse homo commiserit. » 2. Quod quidem, si de ipso David, qui reprobato Saüle et exstincto fuit rex Israël, dictum intelligamus; magis quia Deus praescius futurorum est, praevidit in eo tantam pietatem tamque veracem poenitentiam, ut esset in eorum numero de quibus ipse dicit: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum (Psal. XXXI, 1, 2). Cum ergo praesciret eum Deus peccaturum, et peccata sua pia humilitate et sincera poenitentia deleturum, cur non diceret, Inveni David secundum cor meum; cui non erat imputaturus peccatum tam multa bona facienti, et cum tanta pietate viventi, et ipsa pietate pro peccatis suis sacrificium contriti spiritus offerenti? Propter haec omnia verissime dictum est, Inveni David secundum cor meum. Quia licet secundum cor Dei non esset, quod ille peccavit; tamen secundum cor Dei fuit, quod pro peccatis suis congrua poenitentia satisfecit. Hoc solum ergo in illo secundum cor Dei non fuit, quod illi Deus non imputavit. Hoc itaque ablato, id est non imputato, quid remansit, nisi unde verissime diceretur, Inveni David secundum cor meum? 3. Si autem hoc prophetice dictum de Christo velimus accipere, nullus nodus quaestionis occurret; nisi forte ut quaeratur a nobis quomodo Christum recte isto nomine vocare potuerit. Sed respondemus propter semen David, ex quo carnem Christus assumpsit. Nec sine exemplo rationem hujus in Christo nominis reddimus. Invenimus quippe apertissime Jesum Christum apud prophetam Ezechielem David esse appellatum, ubi legitur ex persona Dei Patris: Et suscitabo super pecora mea pastorem unum qui pascat ea, servum meum David; et ipse pascet ea, et ipse erit his in pastorem: ego autem Dominus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum; ego Dominus locutus sum. Et alio loco: Et rex, inquit, unus erit omnibus imperans, et non erunt ultra duae gentes, nec dividentur amplius in duo regna, neque polluentur ultra in idolis suis et abominationibus suis et in cunctis iniquitatibus suis: et salvos eos faciam de universis sedibus suis in quibus peccaverunt, et mundabo eos. Et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus; et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum (Ezech. XXXIV, 23, 24, et XXXVII, 22-24). Osee quoque propheta, cum praenuntiaret tempus Judaeorum, quale nunc habent, et in Christum eos postea credituros, eumdem Christum David nomine prophetavit, dicens: Quoniam diebus multis sedebunt filii Israel sine rege, sine principe, sine sacrificio, sine altari, sine sacerdotio, sine manifestationibus. Sic nunc esse Judaeos ambigit nemo. Sed quod ait apostolus Paulus, Gentibus loquens, Sicut enim vos aliquando non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis in illorum incredulitate; sic et isti nunc non crediderunt in vestra misericordia, ut et ipsi misericordiam consequantur (Rom. XI, 30 et 31); hoc propheta iste tanto ante praedicens, secutus adjunxit, Et postea revertentur filii Israel, et inquirent Dominum Deum suum et David regem suum, et stupescent in Domino et in bonis ipsius in novissimis diebus. (Osee III, 4, 5). Ecce et hic per David nomen prophetatus est Christus; quoniam quando ista prophetabantur, ille David rex Israel jam olim ante dormierat: Dominus autem Jesus ex ejus semine fuerat in carne venturus; propter quod prophetico loquendi modo appellabatur David. Videtur autem apostolus Paulus hoc testimonium ita posuisse in Actibus Apostolorum, ut non nisi de illo rege David qui Saüli successit possit intelligi. Nam inter caetera, Et exinde, inquit, postulaverunt regem, et dedit illis Deus Saül filium Cis, virum de tribu Benjamin, annis quadraginta. Et amoto illo suscitavit illis David regem, cui et testimonium perhibens dixit, Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas. Sed quoniam secutus adjungit et dicit, Hujus Deus ex semine, secundum promissionem, adduxit Israel Salvatorem Jesum (Act. XIII, 21-23); altius significavit in Domino Jesu potius esse intelligendum illud testimonium, qui vere fecit omnes voluntates Dei Patris, quam in illo rege David: qui licet secundum superiorem disputationem, remissis peccatis et non imputatis, propter ipsam quoque piam poenitentiam, non immerito dici possit inventus secundum cor Dei; tamen omnes voluntates Dei quomodo fecit? Qui cum excellentissime laudaretur, quando ejus tempora et facta Scriptura narravit, notatus est tamen quod non destruxit excelsa, ubi sacrificabat populus Dei contra praeceptum Dei, qui tantummodo in tabernaculo testimonii sibi sacrificari jusserat; quamvis et in eisdem excelsis eidem sacrificaretur Deo: quae postmodum excelsa ex ipsius David semine propagatus rex Ezechias, cum testimonio magnae suae laudis evertit (IV Reg. XVIII, 4). 4. Sicut potui, respondi inquisitionibus tuis. Si quid de istis rebus invenisti melius, sive invenire potueris, gratissimum habebimus si nos feceris nosse. Ego enim, quod et supra de me commemoravi, magis amo discere quam docere.