Jump to content

De quinque essentiis

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber de quinque essentiis
Gerardus Cremonensis Latine vertit ex Arabico, saeculo XII
Saeculo IX

editio: ex Die philosophischen Abhandlungen des Jaʿqūb ben Isḥāq al-Kindī, Aschendorff, Münster, 1897; Albinus Nagy recensuit
fons: librum vide

Sapiens Aristoteles ubi dialecticam incepit dixit quod scientia cuiusque rei, quae inquiritur, cadit [vel continetur] sub philosophia, quae est omnis rei scientia. Oportet ergo in primis ut philosophiam apud illam scientiam dividamus, et consideremus sub qua ipsius partium contineatur res.

Philosophia igitur dividitur in scientiam et operationem [id est theoricam et practicam]. Et illud iterum ideo quoniam anima dividitur in duas partes, quae sunt cogitatio vel ratio et sensus, quemadmodum ostendimus in libro categoriarum. Quia igitur philosophia non est nisi ordo animae, conveniens est ei ut dividatur in duas partes, sicut anima in duas partes dividitur. Sicut enim anima dividitur in cogitationem [vel rationem] et sensum, et similiter dividitur philosophia in scientiam et operationem, ut scientia videatur pars cogitativa et operatio pars sensibilis.

Et pars quidem animae cogitativa dividitur in cogitationem quae est divinorum et in cogitationem quae est artificialium. Rerum enim quaedam sunt quae non differunt ab hyle [scilicet non sunt nisi hyle], et aliae sunt quarum constitutio est per hyle [scilicet quae sunt per ea quae sunt ex hyle] et sunt separatae et non coniunctae [scilicet cum hyle], et aliae sunt quibus non est continuitas cum hyle penitus.

Res vero quae ab hyle non differunt penitus sunt substantialia sive corporea. Et res quibus non est continuitas cum hyle penitus sunt divina, sicut theologica. Et ea quae non sunt coniuncta cum hyle sunt sicut anima [vel ea quibus cum hyle non est continuitas]. Et ipsa quidem non proportionantur nisi ex artificialibus quae fiunt ex substantialibus ad divina.

Deus enim summus destinavit [vel ordinavit] ea et posuit media inter spissum [vel crossum], in quo non est subtile penitus, et inter subtile, in quo spissum omnino non existit. Et hoc ideo ut sit semita et via ex scientia substantiarum ad scientiam divinorum. Quod si illud non esset, non apprehenderetur ex spisso [vel crosso] subtile.

Operatio [id est practica] dividitur etiam. Nos tamen rememorabimus hic quod melius est in hac nostra inquisitione secundum scientiam rerum et non secundum operationem ipsarum. Nobis igitur necessarium est ut illas partes in quas dividitur philosophia contemplemus et inde inveniemus hanc nostram inquisitionem. Et hoc est ut dicamus quod rerum aliae sunt quae sunt in omnibus substantiis, aliae quae non sunt in omnibus substantiis. Et istae quidem quae non sunt in omnibus substantiis sunt omnia caelestia, quae sunt ex stellis et orbe, et his similia. Et eorum quae sunt in omnibus substantiis sunt quae sunt in generatione et corruptione et eorum quae sunt in terra et eorum quae sunt super terram et eorum quae sunt supra terram. Quae autem sunt in terra sunt sicut minerae, et quae sunt supra terram sunt sicut animalia et his similia, et quae sunt super terram sunt sicut pluviae et nebulae et corruscationes et tonitrua et reliqua accidentia, quae sunt in aëre.

Res autem quae sunt in omnibus substantiis sunt quinque. Quarum una est hyle, et secunda est forma, et tertia est locus, et quarta est motus, quinta autem tempus. In omni enim re, in qua est substantia, est hyle, ex qua ipsa est, et forma, qua videtur et qua distinguitur ab aliis rebus visione, et locus, in quo ipsa existet in omni termino. Et illud ideo quoniam nullum corpus dirigitur ut sit nisi in loco et in termino. Et in ipsa etiam est motus, quo ipsius constitutio existit, et hoc est ei essentia in loco et tempore. Tempus enim est numerus motus. Propterea ergo quod ostendimus quod omne corpus in quo est motus est cui[us] motus est de loco ad locum, tunc iam manifestum est quod in ipso est tempus.

Nobis vero necessarium est ut propalemus signa harum quinque substantiarum ex artificialibus. Artificialia enim sunt signa in substantiis [vel sicut substantiae] ut, puta, dicamus quod in navi sunt istae quinque substantiae. Hyle namque, quae ex eis est, sunt ligna ex quibus fabricata est ipsa, et forma quidem est sicut anguli qui sunt in ea, quibus ipsa distinguitur a gradu et porta et reliquis rebus. Et ipsa etiam est in loco et habet motum in loco et movetur etiam in tempore. Et quemadmodum istae substantiae propriae sunt [vel conveniunt] navi, similiter sunt propriae reliquis substantiis, quae sentiuntur. Et propter eas oportet ut hunc librum scribamus.

In primis itaque oportet nos scire quod principia, ex quibus est omnis res, sunt duo istorum quinque. Et sunt hyle et forma. Quare necessarium est nobis ut incipiamus exponere haec duo ante alia tria. Et illud ideo quoniam oportet ut omnis res expositione indigens sciatur per expositionem principiorum, ex quibus est res, non quatuor species tantum, quae sunt de principiis compositorum, sed omnis res, quae est ex materia et forma, ex quibus sunt ista quatuor: calidum, frigidum, humidum et siccum, quae sunt principia animalium et arborum et omnis rei in generatione et corruptione. Hyle autem et forma sunt principia horum quatuor principiorum et sunt principiorum principia. Ipsae tamen sunt singulares [vel simplices], ante quas non est aliquid. Quatuor enim sunt corpora, haec vero duo non sunt corpora, sed corpora componunt. Et quod non est corpus non est compositum, sed composita sunt ex compositis, et quod non est compositum non est ex composito. Quatuor vero sunt ex aliquo, duo vero non sunt ex aliquo. Hinc ergo convenit nobis ut de eis loqui incipiamus. Et quoniam materia recipit formam, necesse est nobis ante loqui de eo, quod suscipit aliquid, quam loquamur de eo quod suscipitur.

Et nos quidem scire oportet quod declaratio omnis rei non est nisi ex ipsius definitione. Definitio autem sermo est compositus ex genere, ex quo res definita existit, et ex differentia, ex qua fit praeter omnem rem.

Hyle vero, quemadmodum ostendimus, est ex genere generum, quoniam ante ipsam non est genus. Ergo iam manifestum est quod eius declaratio non existit definitione. Definitio enim non est nisi eius, supra quod est genus. Oportet ergo ut consideremus illud, quo declaratur illud, quod supra se non habet genus. Et est ut dicatur quod est illud, quo declaratur ex reliquis rebus, scilicet differentiis, quibus distinguitur ab illis, quae sunt praeter ipsum, et proprietatibus, quae sunt ei propriae. Definitione autem indigemus apud rem compositam, ut sciamus per definitionem ex quo componitur. Apud rem vero quae non est composita, contenti sumus differentiis solummodo, absque genere. Et ipsae quidem nominantur proprietates.

Oportet itaque ut hyle suis proprietatibus declaremus.

I.

Sermo de hyle.

Et est ut dicamus quod hyle est quod suscipit et non suscipitur. Et hyle est quod retinet et non retinetur. Et hyle quidem cum tollitur, tollitur quod est praeter ipsam, sed cum tollitur quod est praeter ipsam, non tollitur ipsa. Et ex hyle est omnis res. Et ipsa est quae recipit contraria absque corruptione. Et hyle non habet definitionem omnino.

II.

Sermo de forma.

Forma vero est nomen comprehendens diversa. Omnis autem, qui aliquid vult exponere, necessarium est ut, si nomen illius sit commune, dividat communitatem illam et distinguat partem eius cuius vult expositionem. Et est ut dicat quod forma dividitur in duas partes, quarum una est quae cadit sub sensu, et altera forma quae cadit sub genere, propter quam aliquid fit genus et dicitur de rebus diversis numero. Altera vero est qua distinguitur aliquid visione a reliquis rebus, substantiis et qualitate et quantitate et reliquis decem generibus; et constituit omnem rem.

Forma autem, quae est sub genere, non est de illis principiis singularibus; quapropter non oportet nos ipsius rememorari in hoc nostro libro. Liber enim noster hic est de substantiis singularibus, quae reperiuntur in omni corpore.

Forma vero qua aliquid distinguitur visione a reliquis rebus et principia singularia oportet nos exponere et enuntiare quid sint. Et quia eius expositio et enunciatio [scilicet formae] notatur in hyle, oportet in primis ut rememoremur illius loquendo. Et est ut dicamus quod in hyle singulari est potentia, qua fiunt res ex hyle, et ipsa est forma. In hoc est significatio quod forma est potentia. Verbi gratia ex caliditate et siccitate, quae sunt singulares, cum concurrunt, fit ignis. Hyle igitur est in caliditate et siccitate singularibus. Forma autem est ignis, sed potentia est quae, cum coniunguntur, fit hyle ignis.

Nos igitur oportet nunc definire formam. Dico ergo quod ipsa est differentia, qua differt aliquid ab aliis visione, et visio est cognitio eius. Haec ergo est definitio, qua differt forma ab aliis rebus.

III.

Sermo de motu.

Motus autem dividitur in sex species. Quarum una est generatio, et secunda corruptio, tertia alteratio, quarta augmentum, quinta diminutio et sexta permutatio de loco ad locum.

Generatio autem non est nisi in substantia, sicut ex caliditate et frigiditate generatur homo.

Et similiter corruptio non reperitur nisi in substantia, sicut est quando homo fit terra.

Augmentum vero et diminutio non sunt nisi in quantitate, sicut augmentum quod est in parte corporum. Et illud ideo quoniam cum vides corpus aliquod, cuius longitudo est decem cubitorum, deinde fit novem cubitorum, nominas motum illum diminutionem. Et si videris corpus illud factum undecim cubitorum, nominas motum illum augmentum. Sive enim in numero, sive in tempore, sive in reliquis rebus, quae continentur sub quantitate, fiat motus, si fuerit maius, nominabis motum illum augmentum, et si minus, nominabis motum illum diminutionem. Et illud quidem non est nisi quantitas, quae est in substantia, quae minuitur et augmentatur. Duae namque partes, quarum unius longitudo est unius cubiti et alterius quatuor cubitorum, sunt una substantia.

Alteratio autem non est nisi in qualitate, quae est in substantia. Sicut res alba permutatur in nigram et sicut frigidum permutatione fit calidum et sicut dulce permutatur in amarum.

Motus vero permutationis dividitur in duas partes. Aut enim est revolubilis aut rectus. Et revolubilis etiam dividitur in duas partes. Aut enim non permutat locum sui situs, sed eius partes permutant locum ad invicem et sunt motae supra punctum medium, quod est centrum, non recedens a loco sui situs, sicut motus orbis in naturalibus et sicut motus molendini et qui revolvitur in accidentalibus, ut iaculatores et scientes in artibus, aut permutat locum sui situs, sicut motus plaustri. Et hic quidem est compositus ex recto et revolubili. Rectus item dividitur in duas partes. Aut enim est ad medium, sicut motus aquae et terrae, aut a medio, sicut motus aëris et ignis. Partes vero motus recti sunt sex, scilicet dextra et sinistra, anterior et posterior, superior et inferior. Et isti quidem motus omnes alterativi et permutabiles sunt in qualitate.

IV.

Sermo de loco.

De loco autem dissenserunt quidem philosophi propter ipsius obscuritatem et subtilitatem. Eorum enim alii dixerunt locum non esse omnino. Alii dixerunt quod est corpus, sicut dixit Plato. Et alii dixerunt ipsum esse, sed non esse corpus. Aristoteles vero dixit locum fore inventum et manifestum. Et illius quidem declaratio est cum dicimus quod est locus et qualis est locus. Et incipimus hic ipsius declarationem ab inventione loci.

Dicimus ergo quod si corpus augmentatur vel minuitur et movetur, necessarium est ut id sit in aliquo, quod sit maius corpore et comprehendat corpus. Illud itaque in quo corpus continetur nominamus locum. Et illud ideo quoniam tu vides ubi quandoque est vacuum aërem et ubi fuit aër aquam. Et illud ideo quoniam cum aqua advenit recedit aër. Locus autem cum hoc existit [vel consistit], neque destruitur destructione alicuius ipsorum.

Iam ergo ostensum est quod locus inventus est manifestus. Oportet ergo nos ut sciamus quid est, postquam scimus eius inventionem, et destruamus verba contradicentis nobis et aestimantis quod sit locus corpus.

Dicimus ergo quod si locus est corpus, tunc corpus recipit corpus, et quod corpus recipit et recipitur, ideoque semper sit sine fine. Et hoc est cui numquam sit intersecatio, et est falsum. Iam ergo manifestum est quod verbum dicentis locum esse corpus, quod videtur contradicenti nobis, est falsum. Cumque illud ita sit, tunc locus non est corpus sed superficies quae est extra corpus, quod locus comprehendit. Et eius quidem declaratio affirmationis est quod tu scis, quod, cum in hyle singulari est longitudo et latitudo et profunditas, [et] ipsa vocatur corpus. Et cum meditatur hyle habens longitudinem et latitudinem sine profunditate, nominatur superficies. Et cum meditatur hyle habens longitudinem sine latitudine et profunditate, nominatur linea. Locus autem non est ex hyle quae habet longitudinem et latitudinem et profunditatem, sed est ex hyle quae habet longitudinem et latitudinem sine profunditate.

Haec ergo est quidditas, qua distinguitur locus a reliquis rebus, quae non sunt locus.

V.

Sermo de tempore.

De tempore etiam dissenserunt philosophi. Alii enim dixerunt quod est motus ipse, et alii dixerunt quod non est motus. Oportet itaque nos discernere veritatem horum duorum sermonum a falsitate ipsorum. Et est ut dicamus quod motus existens in aliquo invenitur in proprietatibus [illius] rei motae et non reperitur motus ille in alio speciei illius nisi in illo. Tempus autem invenitur in omni re secundum unam speciem vel modum unum, et non existit eius diversitas per diversitatem rerum.

Iam igitur manifestum est quod tempus non est motus, et quod mentiti sunt illi qui dixerunt quod tempus est ipse motus. Et etiam quod velocitas et tarditas quae sunt in motu non cognoscuntur nisi per tempus. Et illud vero quoniam nominamus [tarditatem vel] tardum quod in tempore prolixo movetur et velox [vel velocitatem] quod in tempore brevi movetur.

Temporis autem quidditas non cognoscitur nisi eo modo quem narro: et est ut dicatur quod instans comprehendit tempus quod praeteriit et quod est futurum. Instans vero inter ea existens non habet constitutionem, quoniam ipsum non manet ante meditationem nostram. Hoc ergo instans non est tempus. Sed cum meditatur in mente ad instans ponimus quod inter ea existit tempus. In hoc ergo est significatio quod tempus non est in aliquo, nisi prius et posterius: et non est nisi numerus.

Tempus ergo est numerus numerans motum. Eius autem quod numeratur secundum grammaticos sunt duae species: aliud numeratum discretum, aliud [est] numeratum continuum. Tempus vero non est ex numero discreto sed ex numero continuo. Et haec quidem est definitio temporis, qua nominatur continuum. Et ipsa est:

instans meditatum quod [coniungit vel] continuat inter praeteritum ex eo et inter futurum.

Explicit.