Jump to content

De rationali et ratione uti (Gerbertus Auriliacensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De rationali et ratione uti
Gerbertus Auriliacensis
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 139a


De rationali et ratione uti

XV.

De rationali et ratione uti (Gerbertus Auriliacensis), J. P. Migne cc_id: cps_2.GerAur.DeRaEtR, cc_idno: 9788

De rationali et ratione uti

139.0159A| Domno, et glorioso OTTONI, Caesari semper Augusto Romanorum imperatori, GERBERTUS episcopus, debitae servitutis obsequium.

Cum in Germania ferventioris anni tempus demoraremur, imperialibus astricti obsequiis, ut semper sumus, semperque erimus, nescio quid arcana divina mensuram secum tacite retractans motus animi in verba resolvit, et quae ab Aristotele summisque viris erant difficillimis descripta sententiis, in medium protulit: ut mirum foret inter bellorum discrimina, quae contra Sarmatas parabantur, aliquem mortalium hos mentis recessus habere potuisse, a quibus tam subtilia, tam praeclara, velut quidam rivi a purissimo fonte profluerent. Meministis enim, et meminisse possumus, adfuisse tum multos nobiles scholasticos, et 139.0159B| eruditos, inter quos nonnulli aderant episcopi, sapientia praeclari et eloquentia insignes. Eorum tamen vidimus neminem, qui earum quaestionum ullam digne explicuerit, quod quaedam nimis ab usu remotae, nec dubitationem ante habuerint, et quaedam saepe numero ventilatae dissolvi non potuerint. Vestra quoque divina providentia ignorantiam sacro palatio indignam judicans, ea, quae de Rationali et ratione uti diverso modo a diversis objectabantur, me discutere imperavit. Quod quidem tunc et languor corporis et graviora distulerunt negotia: nunc secunda valetudine reddita, inter rei publicae ac privatae curas in hoc ipso itinere Italico positus, comesque individuus, quoad vita superfuerit, in omni obsequio futurus, quae de hac quaestione concepi 139.0159C| breviter describo, ne sacrum palatium torpuisse putet Italia, et ne se solam jactet Graecia in imperiali philosophia, et Romana potentia. Nostrum, nostrum est Romanum imperium. Dant vires ferax frugum Italia, et ferax militum Gallia et Germania, nec Scythicae nobis desunt fortissima regna. Noster es Caesar, Romanorum imperator et Auguste, qui summo Graecorum sanguine ortus, Graecos imperio superas, Romanis haereditario jure imperas, utrosque ingenio et eloquio praevenis. Dicemus ergo in praesentia tanti judicis, primum quaedam scholasticorum praeludia, vel potius sophistica: tunc philosophorum in his inventa persequemur; deinde finem propositae quaestionis multiplex 139.0159D| et spinosa complebit dialectica.

I.

Quaeritur, inquiunt, quid sit, quod ait Porphyrius, differentiam velut ad cognatam sibi differentiam praedicari, ut Ratione uti ad Rationale; cum 139.0160A| majora de minoribus semper praedicentur; minora de majoribus nunquam; ut animal, quoniam majus est equo, et homo est, praedicatur, de quo et homo est: quomodo ergo Ratione uti praedicatur de Rationali, cum majus esse videatur Rationale quam Ratione uti? Omne enim, quod ratione utitur, rationale est; sed Rationale, inquiunt, potestatis est sine actu: Ratione uti, potestatis cum actu. Plus vero est potestatis cum actu quam sola potestas. Jure, inquiunt, ergo praedicatur Ratione uti de Rationali, tanquam majus de minori.

II.

Ad hoc respondetur: Quomodo quae a generalissimis ad specialissima recta linea descendunt, vel subalterna genera, vel per differentias, sive sint ea in substantiis, sive in accidentibus collocata, talia 139.0160B| sunt; ut inferiora universaliter prolata, superiorum omnium nomina, diffinitionesque ut sensibile, cum sit differentia posita sub animato corpore, universaliter prolata, suscipit nomen, et definitionem superiorum: omne enim sensibile et animatum corpus, et substantia est, et omnis virtus, et habitus, et qualitas. Quod si eodem modo Rationale sub Ratione uti positum sit, quomodo universaliter prolatum suscipiet nomen sui praedicati idem Rationale? Non enim omne quod Rationale est, Ratione uti putatur. Ergo si Rationale tantum potestatis est, et Ratione uti potestatis et actus, praedicabitur Ratione uti de Rationali. Et rursus, si Rationale universaliter prolatum non suscipit nomen supra dicti, id est Ratione uti, non praedicabitur Ratione uti de Rationali: eruntque 139.0160C| duo contraria: praedicari et non praedicari, in eodem subjecto; quod fieri non potest.

III.

Constituamus item, inquiunt, alias differentias secundum accidens, praediceturque accidentalis differentia velut ad cognatam sibi accidentalem differentiam, ut ambulare ad ambulabile. Hoc autem secundum fiat accidentis naturam; ut quoniam in individuis primum accidentia considerantur, post in speciebus et generibus. Dicamus Ciceronem ambulare, quoniam ambulabilis est: et rursus, quia Cicero homo est, et ambulat, et ambulabilis est, dicatur et homo ambulare, et ambulabilis. Et item animal, cum ambulet, ambulabile est. In quibus videndum est, inquiunt, ne forte ratio causae et effecti 139.0160D| vitalibus esse videatur. Ut enim causa effectum praecedere dicitur, ut est: quia vidit, amavit; sic potestas actum omni necessitate praecedit. Et quia haec praecedentia non solum priora, sed etiam interempta 139.0161A| interimunt secum posteriora, necesse est, potestate ablata, actum quoque auferri. Si enim Cicero non est ambulabilis, id est, si ambulare non potest, omnino non ambulat, id est, non actum ambulandi exercet, quem sine potestate non est intelligere. Quod si Ratione uti actus cum potestate est, Rationale autem sola potestas, sublata sola potestate, quae natura prior est, actus cum potestate esse non potest. Non igitur, quod natura posterius est, de eo praedicabitur, quod natura prius est. Est autem natura prius potestas, posterius actus: non igitur secundum potestatem et actum praedicabitur Ratione uti de Rationali.

IV.

Sed merito, inquiunt, suae dignitatis seu excellentia vel potentia numerosius est Ratione uti, 139.0161B| quam Rationale. At natura generum, specierum, vel differentiarum non suscipit: homo enim et asinus aeque sub animali sunt, et Deus atque homo aequaliter participant Rationali differentia. Non igitur, inquiunt, secundum dignitatem, vel potentiam, vel excellentiam praedicatur Ratione uti de Rationali.

V.

His propositionibus, sive objectionibus multa ex adverso posse objici video. Quapropter sophistica, id est, cavillatoria colluctatione remota, quaedam de natura potestatis et actus explicanda sunt, et in qua eorum specie Rationale et Ratione uti versentur: de natura quoque prioris, utrum praedicationibus conveniat; et nonnulla de praedicationum natura et ordine, et, quasi quodam filo ad id, de quo quaestio est, id est ad praedicationem, quae est de 139.0161C| Ratione uti ad Rationale, disputatio deducatur.

VI.

Hoc autem majorum traditione, potissimunque Aristotelis fieri judico, quibusdam verbis ac sententiis ejus ad hanc rem pertinentibus breviter et dilucide interpretatis. Quaedam, inquit, potestates aequivocae sunt. Bene ait: quaedam: quia non omnis potestas aequivoca est: quae enim ex se species profundit [ cod., profunda], non aequivoca, sed univoca est. Ea autem potestas est aequivoca, quae praedicatur de actu, et de ea potestate quae potest pervenire ad actum. Nullam enim diffinitionem recipiet, quae utrique sit communis; sed eam, quae in actu est, et nomen et diffinitionem suis speciebus donat, de qua ita ait Aristoteles: Manifestum est ex his, quae dicta sunt, quoniam quod ex necessitate est, secundum 139.0161D| actum est. Quare, si priora sempiterna, et quae actu sunt, potestate priora sunt. Et haec quidem sine potestate actu sunt, ut primae substantiae. Alia vero sunt actu cum possibilitate, quae natura priora sunt, tempore vero posteriora. Alia vero nunquam sunt actu, sed potestate sola. Quae necessaria sunt, inquit, in actu sunt, eo scilicet, quem relinquere nequeunt, ut coelum et sol proprium motum. Item quae necessaria sunt, sempiterna sunt, et quae sempiterna sunt, priora sunt his potestatibus quae in actum nondum venerunt. Ergo actus, qui semper est, prior est eo actu qui nondum est. Actus enim, qui semper est, ex potestate non venit; quia quando res illa fuit, ab ejus substantia non defuit. In rebus 139.0162A| itaque necessariis, in quibus actus sempiternus est, ipsas quoque res sempiternas esse necesse est, ut in coelo et sole intelligitur, quae non solum sempiterna, sed divina et immortalia philosophi putaverunt.

VII.

Sunt non necessarii item actus quorum species duplex est. Alia enim eorum ex potestate ad actum venerunt; alia substantiam sui cum ipso actu sortita sunt: sed quae ex potestate ad actum venerunt, hujusmodi sunt, ut quando Cicero sedet, antequam sederet, potuit sedere; neque enim sedisset, si potestatem sedendi ante non habuisset. Sedet ergo Cicero, id est, sedendi actum exercet; quia actus ex potestate venit. Alter vero actus, qui a potestate non venit, sed cum re subsistente semper subsistit, 139.0162B| hujusmodi est: ut quando ignis calet, antequam ipse ignis esset, nulla calendi potestas praecessit; sed quod ejus substantia fuit, calere non destitit, id est, actum calendi non deseruit, quod sibi cum supernis et coelestibus substantiis commune est. Distat vero quod illa superna in necessaria specie sunt, eorumque substantia, cum sit incorruptibilis, non solum actum nunquam deseruerunt, sed etiam ipsa non perimuntur. Ignis vero, cum sit in specie non necessaria, actum quidem, quousque subsistit, non deserit; sed quia in necessaria specie non est, actum simul cum substantia perdit. Quae enim necessaria semper ex necessitate sunt, nec unquam non esse possunt. Ignis vero ex necessitate quidem non est, sed actum 139.0162C| calendi ex necessitate habet; quousque est. Recte ergo dictum est ab Aristotele: Quoniam quod ex necessitate est, secundum actum est. Secundum necessitatem quippe omnia superna, quae sunt et quae subsistunt, nunquam interimenda suumque actum nunquam relictura. Quare, inquit, si priora sempiterna, et quae actu sunt, potestate priora sunt. Ex natura rerum veritatem colligit propositionum. Quia enim omne quod est aut simplex, aut compositum, manifestum est prius esse simplicia quam composita. In divinis autem et supernis nihil compositum est, sed sunt omnia simplicia. Alioquin omne compositum necesse est ut in ea resolvatur unde compositum est. Non resolvuntur autem divinae coelestesque substantiae, rerumque omnium elementa, 139.0162D| quia simplicia sunt et incomposita. Quae autem ex primis conjuncta sunt elementis, in eadem rursus resolvuntur. Priora sunt igitur sempiterna, quae aliorum omnium principium sunt his quae sempiterna non sunt. Sed quae sempiterna sunt, sine actu non sunt, nec fuere: prior est igitur actus potestate.

VIII.

Rursus Aristoteles autem velut genus constare volens ex natura rerum praejacentium, partitione facta, differentias ac species ejus determinat. Et haec quidem sine potestate actu sunt, ut primae substantiae. Alia vero sunt actu cum potestate, quae natura priora sunt, tempore vero posteriora. Rerum, inquit, alia sunt actu sine potestate; alia actu cum postestate, et actu quidem sine potestate, ut primae 139.0163A| substantiae. Quae ideo primae dicuntur, quia rerum principia sint. Sine potestate autem ea scilicet, quod utrumlibet potest. Coelum enim et sol non possunt non moveri, et ignis non calere, et aqua non humida esse. Illa vero, quae actu sunt cum potestate, ex motu animi descendunt, ut cum sedeo, motu animi ad hunc actum accessi, quem actum potestas sedendi praecessit: non enim sedissem, nisi prius mihi sedendi potestas fuisset. Et cum haec potestas tempore praecedat actum, actus tamen cum potestate ab Aristotele prius esse dicitur quam sola potestas; quae actu, inquit, sunt cum potestate, natura priora sunt, tempore vero posteriora. Hoc ideo fit: quia potestas, cum sit initium actus, imperfectum quoddam est; perfecta autem imperfectis priora 139.0163B| sunt, et quae a generositate suae naturae praecellunt, et quia ut bonitas, ut virtus aequalia sunt. Est autem 139.0164A| prius aequale quam inaequale: omnis enim inaequalitas ab aequalitate descendit. Ergo actus, in quo potestas consummata et perfecta est, prius est quam potestas, quae ante actum curta et est imperfecta: quae quamvis tempore praecesserit, natura tamen velut minus habens a perfecto defluxit.

IX.

Alia vero, inquit, nunquam sunt actu, sed potestate solum. Numerus namque potestate infinitus est; sed cum dixeris quemlibet, actu finitus est. Et de tempore eadem ratio est. Tempus enim potestate infinitum est: sed cum dixeris diem, mensem, annum, vel aliud quodlibet, actu finitum est. Facienda est igitur horum omnium descriptio, ut et figura, oculis subjecta, melius praedicta clarescant. In hac prima descriptione nihil aliud quam actus et 139.0164B| potestatis aequivocatio demonstratur: solo enim nomine participant 139.0163| 139.0163C|

X.

Et de potestate quidem manifestum est, quia potestas dicitur: actus vero ideo potestas nominatur, quia quod est, esse potest. Altera vero descriptio divisionem generis continet. Est enim actus genus. Hujus species sunt duae: necessaria, et non necessaria. Et de necessario quidem dictum est quod in supernis substantiis, semperque in sua integritate manentibus inveniatur. Non necessarium vero duas ex se species fundit: altera, quae a potestate ad actum pervenerit; altera, quae non a potestate, sed a subsistendi natura in actu proruperit. Si vero eam speciem, quae nunquam est actu, sed sola potestate, in superiori formula concludere velimus, ut ita partiamur licebit: rerum alia sunt actu; alia potestate, actum significantes eum qui loco generis positus est. Potestatem vero rursum dividamus in eam quae actu esse possit; et in eam quae nunquam actu esse possit. His ita positis, quaerendum 139.0164C| est quaenam sit potestas Rationalis differentiae: utrum ea, quae nunquam in actum venire possit, an ea, quae in actum venire contingat; quive actus cum potestate, qui in altera differentia, quae est: Ratione uti, proponitur? Isne quem potestas praecedat, an is quem potestas comitetur? Longe enim alia est ratio potestatis sequentis actum, et alia praecedentis; tantumque hae potestates proprietate suae naturae disjunctae sunt, ut ubi fuerit una non possit esse altera. Ergo est in rebus mutabilibus potestas, quae vocatur utrumlibet praecedens et subsequens, ut quando Cicero ambulat, antequam ambularet, potuit ambulare et non ambulare: et quia ambulat, consequitur eum ambulare posse, sed non ex necessitate; potest enim et non ambulare. In rebus vero supernis et simplicibus rerum elementis nulla potestas reperitur quae possit utrumlibet, nec ea quae praecedit actum. Inest autem eorum actui 139.0165A| potestas immobilis et fixa, ac per hoc necessaria, quae unum possit et non utrumlibet. Quia enim sol movetur, eum moveri posse manifestum est, et non moveri non posse necesse est. Et quia diversis rerum generibus, id est mutabilibus et immutabilibus, diversas potestates attribuimus, quaerendum est ubi differentiae Rationalis, et Rationale uti collocari valeant?

XI.

Video autem Rationalem differentiam in sempiternis ac necessariis esse, et quorum substantia nunquam esse desinat. Substantiales quoque differentiae, itemque species, et genera semper sunt. Alia sunt quidem rerum formae, vel, ut ita dixerim, formae formarum; alia sunt actus; alia sunt quaedam potestates. Est igitur Rationale, dum est in intelligibilibus, 139.0165B| sub necessaria specie actus, ubi non est ea potestas quae possit utrumlibet, sed ea quae sit fixa, immobilis et necessaria. Sed quia haec intelligibilia, dum se corruptibilibus applicant, tactu corporum variantur, transeunt haec omnia rursus ad eam potestatem quae possit pervenire ad actum: aliter enim Rationale, vel, ut universalius dicamus, aliter genera et species, differentiae, propria et accidentia in intellectibilibus, aliter in naturalibus. In intellectibilibus quoque rerum formae sunt; in intelligibilibus alia sunt quidem passiones; alia sunt actus. Nam quoniam in anima versantur, dum intelliguntur, animae passiones sunt; quia omnis intellectus animae est passio. Dum vero accurato perfectoque studio ad scientiam veniunt, actus animae sunt; 139.0165C| quia omnis scientia animae actus est. Rationale ergo aliter in sempiterna specie hominis consideratur, sive in intellectibilibus sive intelligibilibus, aliter in naturalibus. Ibi formae, vel actus sempiterni sunt; hic potestas quae ad actum pervenire possit, ut, quoniam Cicero homo est, homo vero rationalis dicitur, Cicero rationalis, quod ratione uti possit, id est, eum actum exercere, quia venit a potestate quae est ad utrumlibet; potest enim Cicero uti ratione, et potest non uti. Ergo quia Rationalis differentia substantialiter inest Ciceroni, vel homini, ratione autem uti accidentaliter, merito Ratione uti dicitur praedicari de Rationali, tanquam accidens de subjecto: quod enim adest, et abest praeter subjecti corruptionem, accidens est. Ratione autem uti ab 139.0165D| homine, vel Platone, et de Rationalibus sine subjecti corruptione abesse videmus: accidens igitur est Ratione uti. Amplius: Ratione uti facere est; qui enim ratione utitur, aliquid agit, id est, quemdam actum ratiocinandi exercet. Facere autem unum ex generalissimis generibus accidentium est: igitur Uti ratione accidens est.

XII.

Sed quod Rationali accidat, ita colligitur: quod Rationale est, Ratione uti potest; quod autem Ratione uti potest, ratione utitur: ergo Ratione uti Rationali accidit, praedicaturque Ratione uti de Rationali velut ad cognatam sibi differentiam. Ut enim rationali differentia a caeteris animalibus, quae rationabilia non sunt, distamus, ita eo quia ratione utimur, 139.0166A| a caeteris, quae uti non possunt, differimus. Item homo semper rationalis est, non autem semper utitur ratione. Non est igitur ratione uti substantialis differentia.

XIII.

Sed forte quaeritur quid sit hoc ipsum: Uti ratione, et quia haec differentia sit cognata differentiae rationali? Quid est, inquit Boetius, uti ratione, nisi uti judicatione? Omne enim commune nobis est cum caeteris animantibus; sola ratione disjungimur. Quod si sola quoque judicatione inter nos et caetera animalia est distantia, cur dubitemus Ratione uti hoc esse, quod est uti judicatione? Quod si quis ex rebus tollat, rationem hominis sustulerit: hominis ratione sublata, nec ipsa quoque humanitas permanebit. Si igitur secundum Boetium ratione uti a caeteris 139.0166B| animalibus differimus, sicut differentia rationali, juste Ratione uti ad Rationale velut ad cognatam sibi differentiam praedicatur, et velut accidens de subjecto, sine quo esse non possit. Si enim tollas subjectum, id est rationale, nemo erit qui utatur ratione. Quod si accidens tollas, id est Uti ratione, non idcirco subjectum, id est Rationale, sustulisti. Potest enim homo esse qui etiam dormiens Rationale est, sed non utitur ratione.

XIV.

Sed qui praedicatur, inquiunt, terminus, major, vel aequus debet esse subjecto: ut vero minor sit, esse non potest. Videtur autem Ratione uti minus esse Rationali: rationale namque totam speciem hominis, vel Dei comprehendit: Ratione autem uti non omnes, sed eos tantum qui rationis 139.0166C| actum exercent. Quoniam ergo minus de majori praedicabitur, locus hic admonet ut de natura praedicationis pauca dicantur. Potest enim videri nonnullis haec dubietas in aliis praedicationibus, ut cum dicimus: homo philosophus est: homo subjectus terminus est; philosophus praedicatus, nec videtur posse aequari. Praedicatur terminus de subjecto, sed multo minor est. Non enim omnes homines philosophi sunt. Sed hoc modo vis praedicationis non recte accipitur; fit enim praedicatio vel substantiae de substantia, ut: homo animal est; aut accidentis de accidenti, ut: dialectica scientia est; aut accidentis de substantia, ut: homo albus est. Item accidens cum semper sit in subjecto, subjectum autem sit semper universale, aut particulare, accidens 139.0166D| quoque secundum subjecti naturam aut erit universale, aut particulare, ut scientia: cum sit universale accidens (de multis enim praedicatur), cum est in Platone, particularis est et individua, sicut ipse Plato; cum autem proponitur esse in homine, in re scilicet universali, intelligitur et ipsa universalis, ut: homo sciens est. Et rursus, quoniam accidentia principaliter in individuis considerantur, id est in primis substantiis; idcirco enim ipsa individua primae substantiae dicuntur, sive quod ipsorum accidentium susceptiva sunt, sive quia prima ad notitiam veniunt. Ergo erit eorum intellectus in secundis substantiis secundum naturam primarum substantiarum, ut: quoniam calvities in Socrate est, 139.0167A| dicetur Socrates calvus; et quia Socrates homo est, et animal, et substantia, dicetur quoque Socrates et homo calvus, et animal calvum, et substantia calva.

XV.

Nec putet me aliquis hoc velle significare, ut minorum praedicatio redundet ad majora; cum majora semper de minoribus praedicentur, minora de majoribus nunquam. Aliud est, generalia de specialibus praedicare; itemque specialia de individuis sive in praedicamento substantiae, sive in accidentium praedicamentis secundum uniuscujusque naturam; longeque aliud, naturam accidentium ad substantiae referre proprietatem. Ibi quoque consideratio est, quae substantia, de qua substantia, et quod accidens, de quo accidenti praedicetur, hoc 139.0167B| quomodo se habeat accidens ad substantiam, et in qua primum reperiatur, ut de Socratis calvitie hic dictum est. Neque enim quia Socrates, cum sit calvus, itemque cum sit homo, est Socrates homo calvus, ideo omnis homo calvus est, quod ex propositionum partitione manifestius erit hoc modo: propositionum aliae sunt universales, ut: omnis homo animal est; aliae particulares, ut: quidam homo animal est; aliae indefinitae, ut: homo animal est. Si ergo universalitas per se ipsam in propositionum terminis valeret, determinationes universale determinantes additae non fuissent. Cum enim universale sit homo, determinatione apposita exprimitur utrum universaliter, an particulariter in propositione prolatum sit. Determinationes autem sunt: omnis, nullus 139.0167C| et quidam. Cum ergo universale sit homo, nulla determinatione adhibita, cum de eo dixeris: homo philosophus est, nulla necessitas cogit intelligi omnem hominem philosophum esse. Cum enim Socrates philosophus sit, idemque sit homo, verum erit, cum dixeris: homo philosophus est. Ergo indefinitae propositiones quae universale subjectum habent, vim continent particularium propositionum. Cum enim dico: homo philosophus est, tale est ac si proponam: quidam homo philosophus est. Et quoniam Rationalis differentia, cum de ea Ratione uti praedicatur, universale subjectum sit, erit de ea indefinita propositio, vim particularis continens, ea, quae dicuntur: quia rationale est, ratione utitur: quia propositio talis est ac si dicatur: quoddam 139.0167D| rationale ratione utitur. Qui enim dicit: omne quod rationale est, ratione utitur, rem universalem universaliter enuntiavit, et est affirmatio falsa, cujus negatio, id est, nullum rationale ratione utitur, similiter falsa reperitur. c

XVI.

Amplius: in his quae substantialiter praedicantur secundum universalem affirmationem et negationem, altera eorum semper vera est, altera falsa; ut, si affirmatio vera sit, negatio inveniatur falsa; et si affirmatio falsa, negatio inveniatur vera, ut: omnis homo animal est, nullus homo animal est; omnis homo lapis est, nullus homo lapis est. Si autem secundum accidens praedicatio universaliter fiat, utrasque simul falsas inveniri necesse est, ut: omnis homo philosophus est, nullus homo philosophus 139.0168A| est. Ergo Ratione uti, quoniam universaliter praedicatum de Rationali, utrasque enuntiationes, id est affirmationem, et negationem falsas efficit, non substantialiter, sed accidentaliter praedicabitur de Rationali. Falsus est enim, qui dicit: omne quod rationale est ratione utitur; cum is qui dormit rationalis sit, et ratione non utatur. Et rursus, quia nullum rationale ratione utitur, cum multi ratione utantur: ergo Ratione uti praedicabitur de Rationali non substantialiter, sed accidentaliter, et tanquam differentia accidentalis de substantiali differentia. Sicut enim rationabilitas a caeteris nos separat animalibus, quae rationabilia non sunt: ita etiam Ratione uti nos differre facit ab iis animalibus, quae ratione non utuntur. Praedicabitur quoque Ratione 139.0168B| uti de Rationali secundum naturam indiffinitarum praedicationum, quae continent particularium non secundum proprietatem determinationum, quae subjecti terminis quantitatem demonstrant: neque subjectum rationale universaliter prolatum suscipiet nomen et diffinitionem praedicati, quod non fit, nisi in substantialibus praedicationibus. Substantiales autem praedicationes voco, quae fiunt a generalissimis generibus usque ad specialissimas species, sive individua, sive in substantiis fiant, sive in accidentibus, ut quando animal rationale mortale (hominis definitio est: animal rationale, mortale ) de homine praedicabitur. Omnis enim diffinitio de ea re praedicatur, quam definit. Et cum dico: Dialectica est bene disputandi scientia, hanc diffinitionem 139.0168C| de dialectica praedico, et est utraque praedicatio substantialis, sicut utraque diffinitio; omnis enim diffinitio a genere incipiens, perque differentias, usque ad speciem, quae definit, perveniens, substantialis est

XVII.

Et quoniam, ut arbitror, plane demonstratum est quomodo Ratione uti praedicetur de Rationali, non necessarium duxi eis respondere, qui tam insulsa praedicatione commenti sunt, quae in natura praedicationum inveniri non possunt. Non enim quia actus, et potestas, et plus sunt, et plus quam sola potestas, ideo Ratione uti, in quo utrumque est, praedicabitur de Rationali, ut: ambulat, in quo est actus cum potestate, de ambulabili non dicitur, id est, de sola potestate; sed econtrario non 139.0168D| ambulat, de ambulabili praedicetur; nec unus, quia duos praecedit, ideo de duobus praedicabitur, nec primae substantiae de secundis sed secundae de primis praedicabuntur.

Descripsi Gerbertus etsi a gravitate sacerdotali remota, non tamen ab imperiali studio aliena, maluique aliis displicere quam vobis non placere cum in hoc, tum in omnibus negotiis imperio vestro dignis. Legetis ergo haec inter vestrae matheseos exercitia. An vero digna sacro palatio contulerim, nobilium respondebunt studia. Consulta non tacebit logica, nec jure culpari metuam, si id laboraverim effecisse, quod sacris auribus potuerit placuisse.

FINIS.