Jump to content

De ratione fidei

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De ratione fidei
saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 52


NicAqu.DeRaFi 52 Nicetas Aquileiensis335-414 Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

1. Renatis hominibus per fidem, et sanctificatis secundum Evangelii formam in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et per hanc confessionem regnum coeleste sperantibus, nihil magis utile esse dixit Apostolus, quam ut his bonorum sit operum cura. Sic enim scribit ad Titum: Et de his volo te confirmare, ut curam habeant bonorum qui credunt in Deo. Haec sunt, inquit, bona et utilia hominibus. Stultas autem quaestiones et genealogias et rixas et pugnas legis devita; sunt enim inutiles et vanae (Tit. III, 8). Haec scribens beatus Apostolus, jam tunc praevidebat futuros homines qui per curiositatem et quaestiones inutiles curam bonorum operum praetermissuri erant; et pacem, quam Dominus Ecclesiae suae reliquerat, perdituri. Namque homines, qui dum alta sapere conantur, nec humilia intelligere permittuntur, obliti dictum Apostoli, Noli alta sapere sed time (Rom. XI, 20), sic dum illicita praesumunt, etiam licita perdiderunt. Isti sunt qui cum nec fabricam coeli et terrae sensu colligere et capere valeant, ipsum conditorem et fabricatorem Deum capere et mensurare contendunt; et quem debent per operum magnitudinem et tantarum rerum immensitatem solummodo et simpliciter adorare, in quaestionem mittunt; et de qualitate mysterii ejus ac de quantitate disputant, dicentes: Quantus Pater? qualis Filius? cujusmodi Spiritus sanctus? O homo, nondum te ipsum cognoscens, audes divina metiri? 2. Et quidem taceo de Sabellio Patripassiano, qui stulta praesumptione ausus est dicere ipsum esse Patrem qui est Filius; ipsum etiam esse Spiritum sanctum: et nomine tantum esse Trinitatem, non etiam veritate; nec personis subsistere, sed sola nuncupatione: ac sic totum confundit, cum ipsum Patrem corpus suscepisse et passum esse confingit. Taceo de Photino, qui audiens unigeniti Filii Dei incarnationem, humilitatem, passionem quoque illam salutiferam nobis, hominem tantum eum putavit; Deum autem, quem debuit ex ipsis operibus agnoscere, denegavit: oblitus dictum Apostoli dicentis: Quia cum in forma Dei esset Christus, formam servi accepit; ut nobis, uti servis peccati daret verissimam libertatem (Philip. II, 6). Et ad Corinthios: Scitis, ait, gratiam Domini nostri Jesu Chrisiti, quia propter nos pauper factus est, cum esset dives, ut ejus paupertate divites essetis (II Cor. VIII, 9). Taceo ergo tam de Sabellio quam de Photino, quia ab omnibus fere ecclesiis dignam errori suo sententiam detulerunt. 3. De hac haeresi, quae nunc fidei catholicae calumniatur, pauca dicere postulastis; de hac utique haeresi, quae ab Ario auctore exorta est. Hic namque non fuit contentus Evangelicis vocibus, apostolorum praedicationibus, quae utique Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum sonant: nec dignatus est ita, ut dignum est, credere, quia Pater habet Filium, et Filius vere habet Patrem: sed cum se extendit infelix, et vult inquirere quomodo et qualiter Deus potuit generare, modum non apprehendens, quia nec comprehendi potest, cecidit in errorem, ut et Patrem denegaret et Filium. Sic autem negat Patrem, quia dicit eum non potuisse de se proprium et verum Filium generare: Filium vero sic negat, dum eum aliunde et de nullis exstantibus dicit factum esse potius quam genitum; et creaturam esse quamdam, quae meruit propter charitatem Filius appellari; non autem vere esse Filium qui de Patre sit genitus: et inde est quod alterius eum substantiae commentatus est, ne omnino Patris verus Filius esse credatur. Contra hanc ergo ejus perversitatem et novam doctrinam facta est Nicaena synodus, ubi omnibus collatis et decursis scripturis, veritas manifestata est, scripta est. Nam denique Filium, quem Arius dixerat aliunde esse et non de Patre, neque de substantia Patris, id est de eo ipso quod Deus est, sancti patres nostri professi sunt natum de Patre, hoc est de substantia Patris, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, natum non factum, unius substantiae cum Patre; ut nulla utique diversitas credatur in Filio. Revera utique si verus est Dei Filius, et vere de Deo Patre est genitus, non utique alterius substantiae est credendus, nisi ejus cujus est filius: ut sicut Pater Deus est, ita Deus sit Filius: et sicut lumen Pater est, ita lumen sit Filius. 4. Sed offendit aliquantos haec ipsa professio, qua creditur Filium ejusdem esse substantiae, et per calumnias professio sancta torquetur. Nam sic interpretantur unius substantiae dictum, quasi nos divisum dicamus Patrem; et pars Patris sit Filius; et Deus Pater sit imminutus in Filio: vel certe per fluxum et derivationem Filius paternae substantiae retineat unitatem. Quod absit non solum a sensibus, sed etiam ab auribus Christianis, ut tale aliquid in mentem nostram veniat. Nos autem sic unius substantiae credimus Filium, ut Patrem credamus in sua aeternitate perfetum, in sua quoque impassibilitate manentem, ita Filium generasse, ut non passionem aliquam vel diminutionem senserit suae naturae suaeque majestatis, sed perfectus ipse perfectum de se genuerit ante omnia saecula verum Filium omnipotentem, per quem scilicet omnia facta sunt, sine quo factum est nihil: ut verus Pater unigeniti Filii sui, et verus Filius Patris esse credatur, non confusus, sed distinctus; omnia tamen habens in se Filius quae sunt Patris, sicut ipse ait in Evangelio: Omnia, quae habet Pater, mea sunt (Joan. XVI, 15). Quae illa omnia? utique virtutem, utique potentiam, bonitatem, incorruptelam, gloriam et aeternitatem, sicut habet Pater. Caeterum si haec non erunt in Filio, vereor dicere, Pater in Filio degenerasse videatur. Et si hoc ita est ut degener Filius aestimetur, quomodo idem honor ipso dicente Domino, ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem (Joan. V, 23)? Hoc exigit Dominus, hoc exhibent fideles: nec scandalizantur de humilitate Filii Salvatoris, nec de verbis ejus quae secundum hominem locutus est; neque de passionibus, quas propter mundi salutem implere dignatus est: sed per haec ipsa plus se gratiae, plus honoris debere sentiunt Christo: ut et si non esset praeceptum in Evangelio ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem, ultro hoc facerent fideliores: quia ille qui se humiliare dignatus est, exaltari debuerat, sicut scriptum est, Qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV, 11). 5. At cum Pater dicat, Hic est Filius meus, hunc audite (Matth. III, 17), Filius dicat, Ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem (Joan. V, 23); quae caecitas mentium est, intermissa honorificentia, contumelias concinnare? quae oblivio spei est, infirmum et minorem et contemptibilem aestimare Christum, qui nobis fortitudinem et magnitudinem et gloriam secundum Patris sui contulit voluntatem? Crede mihi; Filii honor dignitas Patris est: quantum detuleris unigenito, tanto magis amplificabis gloriam Patris. Bonus Pater non invidet gloriam Filio; quia omnis gloria Filii recurrit in Patrem. Hic est catholicus sensus, haec devotio fidelium, hoc studium sanctorum. Secundum haec, omnia dicta et facta Salvatoris intelligunt, et intelligentes loquuntur. Nec omnino impediuntur ad hanc devotionem per illa quae Domini voluntatem videntur ostendere: ut puta, Pater major me est (Joan. XIV, 28); et, Non veni facere voluntatem meam (Joan. VI, 38); et, Filius a se nihil potest facere (Joan. V, 19); et alia multa hujuscemodi: quae omnia non infirmant Filium, neque depretiant, sed a Patre distinguunt. Siquidem et haec ideo sunt posita, ut vera ejus divinitas non negetur: Ego deDeo Patre exivi (Joan. XVI, 28); et, Ego in Patre, et Pater in me (Joan. X, 38); Ego et Pater unum sumus (Ibid., 30); et, Qui me videt, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9); et Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, ita et Filius quos vult vivificat (Joan. V, 21). 6. Sed nec illa fidelem animam scandalizant, quibus Dominus esurisse, dormisse, lacrymasse refertur; tunc, tristis usque ad mortem, crux, passio, sepultura: siquidem ad hoc sunt scripta et facta, ut et tolerantiae exempla praeberentur, et vera ejus incarnatio nosceretur. Nam in eo quod esurisse Dominus dicitur, veri corporis assumptionem intellige. In eo autem cum quinque panibus et piscibus duobus, quinque millia hominum satiat, veram ejus divinitatem cognosce. Certe cum dicit: Ego sum panis vivus qui de coelo descendi (Joan. VI, 41), non cadit in sensum nostrum ut panis esurire credatur. Sic et de somno intelligendum est: quoniam sicut per somnum corporis veritas cognoscitur, sic per illud quod statim ventis et fluctibus imperat, vera ejus divinitas approbatur. Nam quod lacrymas super Lazarum fudit, fantasmatis suspicio tollitur; lacrymae enim veri corporis sunt humores. Quod autem dicit, Lazare, veni foras (Joan. XI, 43), et statim ille qui jam fetebat, aperiente se terra, vivus emersit, magnum ejus divinitatis indicium est. Nam et illud quod ait, Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38), ex hac ipsa Lazari resurrectione intelligi potest, qualiter debeat accipi: nec enim divinitas mortem metuebat, sed humanum affectum per tristitiam animi indicabat. Crux aeque, passio et sepultura, uno vel altero dicto Domini discutiuntur, quominus ei impotentia vel infirmitas ascribatur. Cum dicit ad Judaeos, Solvite templum hoc, utique corpus suum dicebat: et ego in triduo suscitabo illud (Joan. II, 19). Et iterum ait, Potestatem habeo ponere animam meam, et potestatem habeo iterum sumere illam (Joan. X, 18). Si corporis sui suscitat templum, si potestas est ponendae animae per passionem et resumendae per resurrectionem, cessat in Christo infirmitatis opinio, ubi tantae potestatis sublimitas declaratur. 7. Omnia ergo pie intelligenda sunt; omnia honorifice sunt tractanda; utrumque in Domino confitendum est; et forma in qua semper fuit, et forma servi, quae accepta est propter servos, credenda est; et passio secundum carnem, et impassibilitas secundum divinitatem; ne aut impii aut ingrati judicemur. Nam qui Filium Dei, secundum id quod est, impassibilem negat, et Deo Patri dicit esse dissimilem; hic impius est. Et qui passiones ejus secundum carnem confiteri dedignatur, ingratus est. Gloriemur ergo in cruce Christi, sicut Paulus gloriari consuevit: Mihi, inquit, absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Gal. VI, 14). Confiteamur unitatem, ut non separemur: Si enim mortui sumus, ut ait Apostolus, et convivemus: si sustinemus, et conregnabimus. Si negamus, et ille negabit nos (II Tim. II, 12). Si non credimus quod ipse dicit, Ego et Pater unum sumus, ille fidelis permanet, negare se ipsum non potest; quia in gloria Dei Patris est; quia vivit cum Patre; quia regnat cum Patre uno eodemque imperio. Sicut ait Apostolus, cum de omni impudico et immundo et avaro loqueretur, Non erit, inquit, haeres in regno Christi et Dei (Eph. V, 5); unum regnum tam Christi dixit quam Dei; quia una voluntas Patris et Filii; una cooperatio; una denique gratia, eademque gubernatio est: sicut idem magister gentium docet scribens: Gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino nostro Jesu Christo. Et iterum: Ipse autem Deus et Pater noster et Dominus Jesus dirigat viam nostram ad vos (I Thess. III, 11). Non dixit dirigant, ne Patris et Filii diversitatem aut voluntatis, aut potestatis induceret; sed dixit dirigat, ut unitatem potius demonstraret. Hac igitur fide hisdem verbis et nos oremus ut Patris, Filii et Spiritus sancti una gratia, una pax, una etiam gubernatio semper nos et tueatur et dirigat. Haec pauca ad vicem commentarioli, quia vobis scribi postulastis, negare non potui. Confido quia fidelibus animis, etsi brevia sunt, plenam poterunt praestare laetitiam Dei.

Explicit liber Nicetae episcopi de Ratione fidei.

Incipit ejusdem de sancti Spiritus Potentia.