Migne Patrologia Latina Tomus 90
De ratione temporum (Beda), J. P. Migne
PRAEFATIO.
(0293A)De natura rerum, et ratione temporum, duos quondam stricto sermone libellos discentibus, ut rebar, necessarios composui. Quos cum fratribus quibusdam dare atque exponere coepissem, dicebant eos brevius multo digestos esse quam vellent, maxime (0294A)ille De temporibus. Cujus propter rationem Paschae potius videbatur usus indigere: suadebantque mihi latius aliqua de temporum statu, cursu, ac fine disserere. Quibus concitus parens, perspectis venerabilium Patrum scriptis, prolixiorem de temporibus (0295A)librum edidi, prout ipso largiente potui, qui aeternus permanens, tempora quando voluit constituit, et qui novit temporum fines: imo ipse labentibus temporum curriculis finem cum voluerit imponet. In quo videlicet opere, ne quem forte offenderet, quod Hebraicam magis veritatem quam LXX Translatorum editionem in saeculi praecedentis serie secutus sim: et illam quoque per omnia quoties discrepare videbatur inserui, ut legens quisque simul utrumque conspiciat, et quod amplius sequendum putat eligat. Fixa autem stat mihi sententia, quam a nullo prudentium redarguendam autumo, ut sicut reverendissimus ejusdem Hebraicae veritatis interpres obtrectatoribus sui operis: Non damno, inquit, non reprehendo LXX, sed omnibus his apostolos praefero: (0295B)ita et ego confidenter profiteor, quia non reprehendo veteres chronographos, qui translationem LXX Interpretum modo secuti esse, modo prout libuit probantur habuisse contemptui, sicut etiam in processu hujusce opusculi nostri monstrabitur; sed omnibus his Hebraicae veritatis integram praefero puritatem, quam praeeminentissimi doctorum, Hieronymus in libris Hebraicarum Quaestionum, Augustinus in libro de Civitate Dei, Eusebius ipse Chronographus in tertio Historiae ecclesiasticae libro, ex verbis Josephi historici, adversus Appionem Grammaticum scribentis, « breviorem temporum seriem, (0295C)quam in LXX editione vulgo fertur continere, » (0296A)comprobant: neque hanc amplius sequendam, etiam hi qui LXX magnis divinisque laudibus ad coelos tollunt, dubitant: quorum quisquis dicta perspexerit, credo mox nostro labori calumniam facere desistet, si non hunc tamen lividis, quod absit, contemplatur obtutibus. Verum utcunque ferant, haec mea scripta legentes, primo editum pro captu meo libellum, tibi, dilectissime abba meus Huetberte, percurrendum atque examinandum offero, multum deprecans, ut si quid in eo tu vituperabile deprehenderis, statim mihi corrigendum insinues. At ubi ordinale ac rationabiliter actum videris, mecum Deo qui donavit, et sine quo nihil possumus facere, devotus gratias agas Si quem sane vel illud offendit, cur aliquid de hujusmodi negotio tentare praesumpserim: quare (0296B)de his quae sparsim in veterem scriptis inveniri potuerant, ipse novum opus condere studuerim, audiat, dicente sancto Augustino: Quia ideo necesse est plures a pluribus fieri libros diverso stylo, non diversa fide, etiam de quaestionibus eisdem, ut ad plurimos res ipsa perveniat: ad alios sic, ad alios autem sic. Audiat et me pro me simpliciter respondentem: Cui displicet, vel superfluum videtur, quod haec rogatu fratrum undecunque collegi, uniusque libelli tenore conclusi, dimittat ea legenda, si quis velit, et ipse de communibus patrum fontibus, quae sibi suisque sufficere arbitretur hauriens, mecum nihilominus (0296C)debita fraternitatis intemerata jura custodiat.
INCIPIT LIBER.
CAPUT PRIMUM. De Computo vel loquela digitorum.
(0295) De Temporum ratione (Domino juvante) dicturi necessarium duximus, utilissimam primo, promptissimamque flexus digitorum, paucis demonstrare solertiam, ut cum maximam computandi facilitatem dederimus, tum paratiore legentium ingenio ad investigandam dilucidandamque computando seriem temporum veniamus. Neque enim contemnenda, (0295D)parvive pendenda est regula, cujus omnes pene sacrae expositores Scripturae, non minus quam litterarum figuras monstrantur amplecti. Denique et multi alii alias, et ipse divinae interpres historiae Hieronymus, in Evangelicae tractatu sententiae hujus adjumentum disciplinae non dubitavit assumere: Centesimus (inquit) et sexagesimus, et tricesimus fructus, quanquam de una terra, et de uno semente nascitur, tamen multum differt in numero. Triginta referuntur ad nuptias: nam et ipsa digitorum conjunctio, quasi molli osculo se complectens et foederans, maritum pingit et conjugem. Sexaginta, ad viduas: eo quod in angustia et tribulatione sint positae: unde et in superiore digito deprimuntur: quantoque major est difficultas expertae quondam voluptatis (0296C)illecebris abstinere, tanto majus et praemium.
Porro centesimus numerus (quaeso diligenter, Lector, attende) a sinistra transfertur ad dextram, et iisdem quidem digitis, sed non eadem manu: quibus in laeva manu, nuptae significantur et viduae: circulum faciens, exprimit virginitatis coronam
Primo fit indigitatio in laeva manu. tali modo.
Cum ergo dicis Unum, minimum in laeva digitum inflectens, in medium palmae artum infiges. Cum (0296D)dicis Duo, secundum a minimo flexum, ibidem impones. Cum dicis Tria, tertium similiter afflectes. Cum dicis Quatuor, itidem minimum levabis. Cum dicis Quinque, secundum a minimo similiter eriges. Cum dicis Sex, tertium nihilominus elevabis, medio duntaxat solo, qui Medicus appellatur, in medium palmae fixo.
Cum dicis Septem, minimum solum, caeteris interim levatis, super palmae radicem pones. Juxta quem cum dicis Octo, medicum. Cum dicis Novem, impudicum e regione compones. Cum dicis Decem, unguem indicis in medio figes artu pollicis. Cum dicis Viginti, summitatem pollicis inter medios indicis et impudici artus immittes. Cum dicis Triginta, ungues indicis et pollicis blando conjunges amplexu. (0297A)Cum dicis Quadraginta, interiora pollicis lateri vel dorso indicis superduces, ambobus duntaxat erectis. Cum dicis Quinquaginta, pollicem exteriore artu instar Graecae litterae gamma Γ curvatum, ad palmam inclinabis. Cum dicis sexaginta, pollicem (ut supra) curvatum, indice circumflexo diligenter a fronte praecinges. Cum dicis septuaginta, indicem (ut supra) circumflexum pollice immisso superimplebis, ungue duntaxat illius erecta trans medium indicis artum. Cum dicis Octoginta, indicem (ut supra) circumflexum, pollice in longum tenso implebis, ungue videlicet illius in medium indicis artum infixa. Cum dicis nonaginta, indicis inflexi ungulam radici pollicis infiges.
Hactenus in laeva, Centum vero in dextera, quemadmodum (0297B)Decem in laeva facies. Ducenta, in dextera: quemadmodum Viginti in laeva. Trecenta, in dextera: quemadmodum Triginta in laeva. Eodem modo et caetera usque ad DCCCC. Item Mille, in dextera: quemadmodum Unum in laeva. Duo millia, in dextera: quemadmodum Duo in laeva. Tria millia, in dextera: quemadmodum Tria in laeva. Et caetera usque ad novem millia. Porro cum dicis decem millia, laevam in medio pectore supinam appones, digitis tantum ad collum erectis. Viginti millia cum dicis, eamdem pectori expansam late superpones. Triginta millia cum dicis, eadem prona, sed erecta, pollicem cartilagini medii pectoris immittes. Quadraginta millia cum dicis, eamdem in umbilico erectam supinabis. Quinquaginta millia cum dicis, ejusdem (0297C)pronae, sed erectae, pollicem umbilico impones. Sexaginta millia cum dicis, eadem prona femur laevum desuper comprehendes. Septuaginta millia cum dicis, eamdem supinam femori superpones. Octoginta millia cum dicis, eamdem pronam femori superpones. Nonaginta millia cum dicis, eadem lumbos apprehendes, pollice ad inguina verso. At vero Centum millia, et Ducentum millia, et caetera usque ad DCCCC millia, eodem quo diximus ordine in dextera corporis parte complebis. Decies autem Centena millia cum dicis, ambas sibi manus, insertis invicem digitis implicabis.
Est et alterius modi computus, articulatim decurrens: qui, quoniam specialiter ad Paschae rationem pertinet, cum ad hanc ex ordine ventum fuerit, opportunius (0297D)explicabitur. Potest autem et de ipso quem praenotavi computo quaedam manualis loquela, tam ingenii exercendi quam ludi agendi gratia figurari: qua litteris quis singillatim expressis verba, quae iisdem litteris contineantur, alteri qui hanc quoque noverit industriam, tametsi procul posito, legenda atque intelligenda contradat, vel necessaria (0298A)quaeque per haec occultius innuendo significans, vel imperitos quosque quasi divinando deludens. Cujus ordo ludi vel loquelae talis est: cum primam alphabeti litteram intimare cupis, unum manu teneto: cum secundam duo, cum tertiam, tria. Et sic ex ordine caeteras.
Verbi gratia: si amicum inter insidiatores positum, ut caute rem agat, admonere desideras: III, et I, et XX, et XIX, et V, et I, et VII, et V, digitis ostende. Hujus namque ordinis litterae, Caute age, significant. Potest et ita scribi, si causa secretior exigat. Sed haec Graecorum computo litterisque facilius disci simul atque agi possunt, qui non ut Latini, paucis iisdemque geminatis suos numeros solent exprimere litteris, verum toto alphabeti sui (0298B)charactere in numerorum figuras expenso, tres qui plus sunt numeros notis singulis depingunt, eumdem pene numeri figurandi, quem scribendi alphabeti ordinem sequentes, hoc modo: Α I Ξ LX Β II Ο LXX Γ III Π LXXX Δ IV ϙ XC Ε V Ρ C ϛ VI Σ CC Ζ VII Τ CCC Η VIII Υ CCCC Θ IX Ψ D Ι X Χ DC Κ XX Φ DCC (0298C)Λ XXX Ω DCCC Μ XL DCCCC Ν L
Qui et ideo mox ut numeros digitis significare didicerint, nulla interstante mora, litteris quoque pariter iisdem praefigere sciunt. Verum haec hactenus. Nunc ad tempora, quantum ipse temporum conditor ordinatorque Dominus adjuvare dignabitur, exponenda veniamus.
CAPUT II. De trimoda temporum ratione. Tempora igitur a temperando nomen accipiunt, sive quod unumquodque illorum spatium separatim temperatum sit: seu quod momentis, horis, diebus, mensibus, annis, saeculisque et aetatibus omnia mortalis (0298D)vitae curricula temperentur. De quibus singulis, prout Dominus dederit, exposituri, primo Lectorem admonemus trimoda ratione computum temporis esse discretum. Aut enim natura, aut consuetudine, aut certe auctoritate decurrit. Et ipsa quidem auctoritate bifarie divisa: humana videlicet, ut Olympiadas quatuor annorum, nundinas novem dierum, (0299A)indictiones XV annorum ambitu celebrari. Diem quoque, qui ex quadrantibus conficitur, mense Februario vel Augusto intercalari Graeci, Aegyptii, Romanique pro suo quique captu jusserunt. Divina autem, ut septima die sabbatum agi, septimo anno (0300A)a rurali opere vacari, quinquagesimum annum jubileum vocari Dominus in lege praecepit. Nam etsi barbarae gentes hebdomadas habere probentur, a populo tamen Dei mutasse non latet. Consuetudine vero humana firmatum est, ut mensis XXX diebus (0301A)computaretur, cum hoc nec solis, nec lunae cursui conveniat. Siquidem lunam duodecim horis minus, salva ratione saltus: solem vero decem horis et dimidia plus habere, qui solertius exquisiere testantur. Porro natura duce repertum est, solis annum CCCLXV diebus, et quadrante confici: lunae vero annum, si communis sit, CCCLIV. Si embolismus, CCCLXXXIV diebus terminari, totumque lunae cursum decennovenali circulo comprehendi. Sed et errantia sidera suis quaeque spatiis zodiaco circumferri, (0302A)quae natura non juxta ethnicorum dementiam dea creatrix una de pluribus, sed ab uno vero Deo creata est, quando sideribus coelo inditis praecepit, ut sint in signa, et tempora, et dies et annos.
CAPUT III. De minutissimis temporum spatiis. Hora duodecima pars diei est: siquidem XII horae diem complent, Domino attestante, qui ait: Nonne duodecim horae sunt diei: si quis ambulaverit in die non offendet? Ubi quamvis allegorice se diem, discipulos (0303A)vero qui a se illustrandi fuerant, horas appellaverit, solito tamen humanae computationis ordine numerum definivit horarum. Verum notandum est, quia si omnes anni dies duodenis horis supputentur, aestivos necesse est dies longioribus, brumales vero brevioribus horis includi. Si vero omnes horas aequiparare, hoc est, aequinoctiales habere volumus, brumali diei nihilominus pauciores, et aestivo plures necesse est tribuamus. Recipit autem hora IV punctos, X minuta, XV partes, XL momenta, et in quibusdam lunae computis V punctos. Non enim hae divisiones temporum naturales, sed videntur esse conductivae. Nam calculatores cum necesse esset vel diem in XII vel horam in IV, aut X, aut XV, aut XL, aut in alias quaslibet minores, majoresve quid distribuere (0304A)particulas, quaesiere sibi vocabula, quibus id quod volebant nuncupare, et alterutrum dignoscere possent, horam videlicet appellantes, quod certi temporis ora, id est, terminus sit: sicut et vestimentorum, fluviorumque, maris quoque fines oras vocitare solemus. Punctos vero a parvo puncti transcensu, qui fit in horologio, minuta autem a minore intervallo vocantes. Partes a partitione circuli Zodiaci, quem tricenis diebus per menses singulos findunt. Porro momenta a motu siderum celerrimo nuncupantes, cum aliquid sibi brevissimis in spatiis cedere atque succedere sentitur. Minimum autem omnium, et quod nulla ratione dividi queat tempus, atomum Graece, hoc est, indivisibile sive insectibile, nominant: quod ob sui pusillitatem grammaticis potius (0305A)quam calculatoribus visibile est: quibus cum versum per verba, verba per pedes, pedes per syllabas, syllabas per tempora dividant, et longae quidem duo tempora, unum brevi tribuant, ultra in quod dividant non habentibus, hoc atomum nuncupari complacuit. Attamen mathematici in explorandis hominum genituris, ad atomum usque pervenire contendunt, dum Zodiacum circulum in XII signa, signa singula in partes XXX, partes item singulas in punctos XII, punctos singulos in momenta XL, momenta singula in ostenta LX distribuunt, ut, considerata (0306A)diligentius positione stellarum, fatum ejus qui nascitur quasi absque errore deprehendant. Quae quia vana, et a nostra fide aliena est observatio, neglecta ea videamus potius quo, Apostolus ad celeritatem resurrectionis intimandam hujusmodi temporis vocabulo utitur, dicens: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur, in atomo, in ictu oculi, in novissima tuba. Nec praetereundum est, quia etsi calculatores necessario discernant, plurimi tamen scriptores indifferenter brevissimum illud temporis spatium, quo palpebra oculi nostri moveri potest, (0307A)quod in ictu pungentis transcurrit, quod secari et dividi nequit, nunc momentum, nunc punctum, nunc atomum vocant.
CAPUT IV. De ratione unciarum. Unciarum quoque divisionem nosse, quae non minus temporibus rebusve aliis quam nummis est apta, computandis, non ignobilis inventio est. Quibus quia et dispersae passim historiae, et ipsa sacra Scriptura utitur, nomina pariter et figuras eorum, paucis affigere curavimus.
Libra, vel As, sive Assis, duodecim unciae. Deunx, sive Labus, undecim unciae. Decunx, vel Dextans, decem unciae. Dodrans, sive Dodras, novem unciae. Bes, sive Bisse, octo unciae. Septunx, sive Septuns, (0307B)septem unciae. Semis, sex unciae. Quincunx, sive Quinquus, quinque unciae. Triens, sive Treas, quatuor unciae. Quadrans, sive Quadras, tres unciae. Sextans, sive Sextas, duae unciae. Sexcunx, sive Sescuncia, una uncia et semis. Uncia, vigintiquatuor scrupuli. Semuncia, duodecim scrupuli, id est tertia pars unciae. Duae sextulae, sive sesclae, octo scrupuli. Sicilicus, sex scrupuli. Sextula, sive Sescla, quatuor scrupuli. Dimidia sextula, sive Sescla, duo scrupuli. Scrupulus, sex siliquae.
Haec (inquam) ponderum vocabula, vel characteres, non modo ad pecuniam mensurandam, verum ad quaevis corpora sive tempora dimetienda conveniunt. Unde et ratio vel mos obtinuit, ut in cautione computorum, pueri unum et duo, saepius asse et (0307C)dipondio mutentur: item tressis, quartussis, quincussis, sextussis, septussis, et caetera hujusmodi, quasi tres asses, vel quatuor asses proferant: et in eumdem modum sequentia numerorum quam plurima. Sive igitur horam unam, sive diem integrum, sive mensem, sive annum, sive certe aliud aliquod majus minusve temporis spatium in duodecim partire vis, ipsa duodecima pars uncia est: reliquas undecim, deuncem appellant. Si in sex partiris, sexta pars sextans: quinque reliquae, dextans, vel (ut alii) distas vocantur. Si in quatuor, quarta pars, (0308A)quadrantis nomen obtinet: residuae tres, dodrantis nomen accipiunt. Et hujus disciplinae regula solvitur, quod plerosque turbat imperitos: quia Philippus in expositione beati Job aestum maris Oceani quotidie bis venire describens, adjunxerit hunc aequinoctialis horae dodrante transmisso, tardius sine intermissione, sive die venire, sive nocte. Porro si per tria quid dividere cupis, tertiam partem trientem, duas residuas bissem nuncupabis. Si per duo, dimidium semis appellatur. Sic et caetera, quae verbo melius colloquentis, quam scribentis stylo disci pariter et doceri queunt. Item de corporibus, sive milliarium, sive stadium, sive jugerum, sive perticam, sive etiam cubitum, pedemve aut palmam partiri opus habes, praefata ratione facies. Denique et in (0308B)Exodo, dimidium cubiti semis appellatur narrante Moyse, quod habuerit arca testamenti duos semis cubitos longitudinis, et cubitum ac semissem altitudinis. Et in Evangelio, quarta pars totius mundani corporis, id est terra, mystice quadrantis nomine censetur, cum mittendo in poenam peccatori dicitur: Non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem, id est donec luas terrena peccata, ut beatus Augustinus exponit: « Hoc enim (inquit) peccator audivit: Terra es, et in terram ibis. » Quarta siquidem pars distinctorum membrorum hujus mundi, et novissima terra invenitur, ut incipias a coelo, secundum aerem numeres, aquam tertiam, quartam terram. Qui etiam in expositione ubi scriptum est: Erat autem Parasceve paschae, hora quasi sexta, hujusce (0308C)disciplinae meminit, dicens: « Non enim jam plena sexta erat, sed quasi sexta, » id est peracta quinta, et aliquid de sexta esse coeperat; nunquam autem isti dicerent: Quinta et quadrans, aut quinta et triens, aut quinta et semis, aut aliquid hujusmodi.
CAPUT V. De die. Dies est aer sole illustratus, nomen inde sumens, quod tenebras a luce disjungat ac dividat. Nam cum in primordio creaturarum tenebrae essent super faciem abyssi, dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux, et vocavit (0309A)Deus lucem diem. Quae definitio bilariam dividitur, hoc est, vulgariter et proprie. Vulgus enim omnem diem solis praesentiam super terras appellat. Proprie autem dies XXIV horis, id est, circuitu solis totum orbem lustrantis impletur: qui secum semper et ubique lumen diurnum circumferens, non minore aerum spatio noctu subter terras quam supra terras interdiu creditur exaltari. Quod multorum quidem et nostrorum, et saecularium litterarum testatur auctoritas. Sed nos unius patris Augustini testimonium ponere sat est, qui dicit in libro Quaestionum Evangelii secundo, LXX duorum discipulorum summam figuraliter explanans: « Sicut XXIV horis totus orbis peragitur atque lustratur, ita mysterium illustrandi orbis per Evangelium Trinitatis in LXX duobus discipulis (0309B)intimatur. Vicies enim quaterni septuagies terni dipondius est. » Dicit idem, in libro de Genesi ad litteram primo: « An dicendum est quod cum cito peractum esset hoc opus Dei, tamdiu stetit lux non succedente nocte, donec diurnum spatium perageretur, et tamdiu mansit nox luci succedens, donec spatium nocturni temporis praeteriret, et mane fieret diei sequentis, uno primoque transacto? Sed si hoc dixero, vereor ne irridear et ab iis qui certissime (0310A)cognoverunt, et ab iis qui possunt facillime advertere quod eo tempore quo nox apud nos est, eas partes mundi praesentia lucis illustret, per quas sol ab occasu in ortum redit, ac per hoc omnibus XXIV horis non deesse per circuitum gyri totius alibi diem, alibi noctem. » Et paulo post, commemorata Ecclesiastis sententia de sole: « Australis ergo pars, inquit, cum habet solem, nobis dies est, dum autem partem Aquilonis circumiens pervehitur, nobis nox est: non tamen in alia parte est dies, nisi ubi praesentia solis est; nisi forte poeticis figmentis cor inclinandum est, ut credamus solem mari se immergere, atque inde lotum ex alia parte mane surgere. Quanquam si ita esset, abyssus ipsa praesentia solis illustraretur, atque ibi esset dies; posset enim et aquas illuminare, quando (0310B)ab eis non possit exstingui. Sed hoc monstrosum est suspicari. Ante vero solis creationem primitivae lucis circuitu, quod nunc per solem fit, agebatur: primo quidem secundoque die aquas abyssi, quae omnem terram texerant; tertia vero aere vacuum sua circumvagatione lustrantis. » Sunt etenim quidam Patrum qui in eo quod scriptum est: In principio creavit Deus coelum et terram, terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae erant super faciem abyssi, informem (0311A)coeli et terrae et aquae, omniumque elementorum confusionem putent esse designatam, item ut nec aqua, nec terra, nec coelum, sed eorum omnium una, ut ita dixerim, seminaria sit indicata materies. Ideoque non invenientes mundi locum primae lucis capacem, necessario cuncta quae de septem primis diebus legunt aliter quam consuetudo nostri saeculi se tenet altius perscrutando dogmatizant. Sed multo facilior est sensus, si juxta traditiones Patrum atque catholicorum, coeli nomine circulus coeli superioris intelligatur esse monstratus. Terrae nomine tellus ipsa, suis quibusque, ut nunc est, finium spatiis inclusa, excepto quod nihil virentium germinum, nihil viventium produxerat animantum. Abyssi vocabulo infinita aquarum diffusio, omnem alluentium terram, in (0311B)quarum medio postmodum firmamentum coeli esse factum commemoratur. Denique sanctus Clemens apostolorum discipulus, et Romanae Ecclesiae tertius post Petrum episcopus, in sexto Historiarum suarum libro ita scribit: In principio fecit Deus coelum et terram; terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, et spiritus Dei ferebatur super aquam. Qui spiritus Dei, jussu Dei, quasi ipsa conditoris manus lucem separavit a tenebris, et post illud invisibile coelum, istud visibile produxit, ut superiora quidem habitacula faceret angelis, inferiora vero hominibus. Propter te ergo, jussu Dei, aqua quae erat super faciem terrae, secessit, ut terra tibi produceret fructus. » Consentit huic Ambrosius Mediolanensis antistes, in libro Hexameron secundo. (0312A)Sed et Basilius Caesareae Cappadociae episcopus, qui in quarto ejusdem operis libro: « Congregentur, inquit, aquae, ut appareat arida. Velamentum subducitur, ut conspicua fieret quae interim non videbatur. » Hieronymus quoque sacrae historiae doctissimus interpres, in expositione propheticae sententiae, qua dictum est: Qui dicebas in corde tuo: In coelum ascendam, super sidera coeli exaltabo solium meum, meminit coeli superioris, ita scribens: « Vel antequam de coelo corrueret, ista dicebat, vel postquam de coelo corruit? Si adhuc in coelo positus, quomodo dicit, Ascendam in coelum? Sed quia legimus Coelum coeli Domino, cum esset in coelo, id est, firmamento, in coelum, ubi solium Domini est, cupiebat ascendere, non humilitate, sed superbia. Sin autem postquam (0312B)de coelo corruit, ista loquitur verba arrogantiae, debemus intelligere, qui nec praecipitatus quiescat, sed adhuc sibi grandia repromittat, non ut inter astra, sed super astra Dei sit. » Quantum ergo nobis vestigia Patrum sequentibus conjicere datur, cum diceret Deus Fiat lux, mox tenebrae quae abyssum texerant abierunt, et lux ab Oriente medias inter undas emergens, cunctam terrae superficiem operuit latitudine sui fulgoris, boreales simul australesque, necnon et occiduas oras attingens; paulatimque se completo diei unius spatio subducens, inferiora terrae gyrando subiit, atque aurora procedente, diem secundum tertiumque simili ordine complevit, hoc tantum a solari luce differens, quod caloris fotu carebat; et quia sidera nondum erant, priscis adhuc tenebris noctes (0313A)illas relinquebant obscuras. Quod si cui videtur incredulum meatus aquarum luminis esse capaces, videat opera nautarum, qui olei aspergine perspicuum sibi profundum maris efficiunt, ut intelligat rerum conditorem Deum multo amplius sui oris afflatu quantamlibet aquarum profunditatem illustrare potuisse, maxime cum tenuiores tunc aquae fuisse credantur, priusquam eas conditor in congregationem unam cogeret, ut apparere posset arida. Et diem quidem vulgarem Dominus sententia quam et supra posui, definivit, dicens: Nonne duodecim horae sunt diei? Moyses autem proprium ita descripsit: Et factum est, inquiens, vespere et factum est mane dies unus. Quem Hebraei, Chaldaei, et Persae sequentes juxta primae conditionis ordinem diei cursum a mane (0313B)ad mane deducunt, umbrarum videlicet tempus luci supponentes. At contra Aegyptii ab occasu ad occasum. Porro Romani a medio noctis in medium, Umbri et Athenienses a meridie ad meridiem dies suos computare maluerunt. Divina autem auctoritas, quae in Genesi dies a mane usque ad mane computandos (0314A)esse decrevit, eadem in Evangelio totius diei tempus a vespere inchoari, et consummari sanxit in vesperam, quia qui in exordio mundi prius lucem vocavit diem, deinde tenebras noctem, ipse in fine saeculorum primo noctem gloria suae resurrectionis illustravit, et sic diem se discipulis ostendendo consecravit: quos etiam, vespera procedente, convescendo, et se palpandum offerendo, spiritus quoque sancti gratiam tribuendo, plenius suae resurrectionis fide confirmavit. Et quia tunc post creatam lucem factum est vespere et mane dies unus, nunc autem vespera Sabbati lucescit in prima Sabbati, ipsa mutatio temporis nos quoque a paradisi quondam lumine translatos in convallem lacrymarum, jam modo a peccatorum tenebris ad coeleste gaudium transferendos (0314B)esse designat. Neque enim aliter quam nocte diei praeposita potest explicari quod Dominus in exemplum Jonae tres dies et tres noctes in corde terrae fuerit: ubi synecdochic ῶs, si diei Parasceves partem, qua sepultus est, cum praeterita nocte, pro nocte ac die accipies, hoc est pro toto die Sabbati noctem, (0315A)et diem integram, et noctem Dominicam cum eodem die illucescente, ac per hoc incipiente partem pro toto, habes profecto triduum et tres noctes. Merito autem quaeritur quare populus Israel, qui diei ordinem juxta Moysi traditionem a mane semper usque (0316A)ad mane servabat, festa tamen omnia sua, sicut et nos hodie facimus, vespere incipiens, vespere consummaverit, dicente legislatore: A vespera usque ad vesperam celebrabitis Sabbata vestra.
CAPUT VI. Ubi primus dies saeculi sit. (0317A) Quo sane in loco primus seculi dies sit, nonnulli quaerentes, VIII Kalendarum Aprilium, alii XII Kalendarum supradictarum die magis adnotandum putarunt, uno utrique, hoc est, aequinoctii argumento nitentes, quasi rationi congruat ut quia Deus aequis in principio partibus lucem tenebrasque diviserit, ibi praecipue tunc caput mundi, ubi nunc aequinoctium fieri credatur; bene quidem inquirentes, sed non plene quae dicerent providentes, multo utique peritius acturi, si tempus aequinoctii non primo diei quo lux, sed quarto quo luminaria sunt facta, potius adsignarent; ibi namque temporis initium statuit, qui luminaribus conditis dixit: Ut sint in signa, et tempora, (0317B)et dies, et annos. Nam praecedens triduum, ut omnibus visum est, absque ullis horarum dimensionibus, utpote necdum factis sideribus, aequali lance lumen tenebrasque pendebat; et quarto demum mane sol a medio procedens Orientis, horis umbratim suas per lineas currentibus, aequinoctium quod annuatim servaretur inchoavit, positus videlicet cum primo terris oriretur in eo coeli loco quem philosophi quartam partem Arietis appellant, eumdemque peracto annuo circuitu, post dies CCCLXV et sex horas repetiturus, cujus argumento quadrantis efficitur ut ipse vernalis aequinoctii punctus modo mane, modo meridie, modo vespere, modo medio noctis occurrat, luna e contrario vespere plenissima; neque enim quid imperfectum Creator aequissimus instituit, stellis una fulgentibus, ac medio apparens Orientis, quartam partem librae, (0317C)qua aequinoctium autumnale adseverant, tenuit, initiumque paschae suo consecravit exortu. Neque enim alia servandae paschae regula est, quam ut aequinoctium vernale plenilunio succedente perficiatur; at si vel uno die plenitudo lunae praecesserit aequinoctium, (0318A)jam non primi mensis, sed ultimi luna putetur. Oportet enim ut sicut tunc primo sol potestatem diei, deinde luna cum stellis potestatem noctis accepit, ita e nunc, ad insinuandum nostrae redemptionis gaudium primo dies noctem longitudine adaequet, ac deinde luna plenissima eam luce perfundat, certi utique mysterii gratia, quia videlicet sol ille creatus omnium illuminator astrorum, aeternam veramque lucem significat, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Luna autem et stellae, quae non proprio ut dicunt, sed adventitio, et a sole mutuato lumine fulgent, ipsum Ecclesiae corpus, et quosque viritim sanctos insinuant, qui illuminari, non illuminare, valentes, coelestis gratiae munus accipere sciunt dare nesciunt. Atqui in celebratione maximae solemnitatis (0318B)Christus Ecclesiae debuit anteponi, quae non nisi per illum luceret. Nam si qui plenilunium paschale ante aequinoctium fieri posse contenderit, ostendat vel Ecclesiam sanctam priusquam Salvator in carne veniret, exstitisse perfectam; vel quemlibet fidelium ante proventum gratiae illius aliquid posse supernae lucis habere. Neque enim sine ratione paschalis observantia temporis, qua mundi salutem et figurari et venire decebat, ita divinitus est procurata, ut neque prima die qua lux facta est, neque secunda qua firmamentum, neque tertia, qua arida apparuit, neque mox quarta inchoante, qua sol aequinoctialis tanquam sponsus e thalamo processit, sed ad vesperam tandem oriente luna sortiretur exordium. Exspectata est enim hora, quae illuminationem Ecclesiae (0318C)olim in Christo venturam designaret. Ut sicut in mysterio sacrificii coelestis nec vinum solum, nec aquam solam offerri licet, ne videlicet ipsa oblatio vel Deo tantum, vel tantum homini conveniat, sed sanguinem, qui torculari crucis expressus est nostrae (0319A)fragilitatis aqua temperamus, granum quoque frumenti, passionis mola contritum, aqua miscemus, ut, juxta quod Apostolus ait, Adhaerentes Domino, unus cum eo spiritus effici valeamus. Ita etiam et in ejusdem sacrificii tempore observando, nec solis tantummodo cursum quaeritemus, quasi Deum quidem credentes, sed ultra nostri curam sublimatum, juxta eos qui dicunt: Nubes latibulum ejus; nec nostra considerat, et circa cardines coeli perambulat. Nec item lunae solius plenum captemus exortum, quasi juxta Pelagianos absque gratia superna beati esse non queamus, verum juxta eum qui dixit: Deus meus, misericordia ejus praeveniet me. In nostra Paschae celebratione aequinoctialem solis exortum, cuncta videlicet tenebrarum offendicula devincentis, plenilunio nostrae (0319B)devotionis e vestigio sequente, dedicemus. Hanc Mosaicae Paschae rationem die propriae resurrectionis perfecit, qui non venit solvere legem, sed adimplere. De quibus singulis suo loco consequentius, prout Dominus dederit, exponemus, nunc admonere contenti, XII Calendarum Aprilium die, occursum aequinoctii, (0320A)et ante triduum, hoc est, XV Calendarum earundem, primum seculi diem esse notandum, cujus ad indicium primitus ibi reor antiquos initium zodiaci circuli voluisse praefigere. Neque enim illa die vel Romanorum, vel Graecorum, vel certe Aegyptiorum mensis annusve cujus hoc causa fieret, oritur, sed nec ab his gentibus, quamvis se Graeci jactitent, verum ab antiquioribus Chaldaeorum astrologia coepit, a quibus Abraham patriarcha, ut Josephus testatur, edoctus, ut Deum coeli siderumquc conversione cognovit, ipsam mox disciplinam veracius intellectam Aegyptiorum genti advexit, cum apud eos exularet. Nam et in libro beati Job, qui non longe post Abraham exstitit, mazaroth, id est signa horoscopi legimus. Igitur juxta Zodiaci quidem divisionem XV Calendarum (0320B)Aprilium die, quando facta est lux, sol Arietis signum ingreditur. Juxta vero primae suae conditionis ordinem XII Calendarum supra scriptarum initium sui circuitus et omnium simul temporum caput attollit, juxta quod Anatolius Laodiciae antistes de aequinoctio scribens evidenter adstruit: « In qua die, (0321A)inquit, invenitur sol non solum conscendisse primam signiferi partem, verum etiam quadrantem in ea die jam habere, id est, in prima ex XII partibus. Haec autem particula prima ex duodecim vernale est aequinoctium, et ipsa est initium mensium, et caput circuli, et absolutio cursus stellarum, quae planetae, id est vagae dicuntur, ac finis duodecimae particulae, et totius circuli terminus. » Ubi et verissime intellexit, et elegantissime prompsit, non nisi in aequinoctio vernali, quantum ad naturam, caput esse signiferi, et ibi XII signa, quae ab illo particulae nuncupantur, initium ibi habere et terminum, ibi quadrantem, quem bissextum dicimus, ibi saltum lunae incipere ac finiri, ibi annum magnum, hoc est, planetarum cursum, exordium finemque sortiri.
CAPUT VII. De nocte. (0322A) Nox dicta, quod noceat aspectibus vel negotiis humanis, sive quod in ea fures latronesque nocendi aliis occasionem nanciscantur. Est autem nox absentia solis terrarum umbra conditi, donec ab occasu redeat ad exortum, juxta naturam ejus et poeta describens, inquit: Ruit oceano nox, Involvens umbra magna terramque polumque. Et Salomon sacris litteris expressit: Qui pascitur inter lilia donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. Eleganti utique sensu decessionem noctis inclinationem appellans umbrarum. Nam quoniam pro conditionibus plagarum, quibus solis cursus intenditur, et splendorem (0323A)ejus a nobis objectio terrenae molis excludit, inumbratio illa, quae noctis natura est, ita erigitur, ut ad sidera usque videatur extendi, merito contraria vicissitudine, id est, lucis exortu umbras inclinari, noctem videlicet deprimi pellique signavit, quam videlicet umbram noctis ad aeris usque et aetheris confinium philosophi dicunt exaltari, et acuminatis instar pyramidum tenebris lunam, quae infima planetarum currit, aliquando contingit, atque obscurari, nullumque aliud sidus taliter eclipsim, id est, defectum sui luminis pati, eo quod circa fines telluris solis splendor undique diffusus, ea libere quae tellure procul absunt aspiciat, ideoque aetheris quae ultra lunam sunt spatia diurnae lucis plena semper efficiat, vel suo, videlicet, vel siderum radiata fulgore. Et quemadmodum (0323B)nocte caeca procul accensas faces intuens, circumposita quaeque loca eodem lumine perfundi non dubitas, tametsi, tenebris noctis obstantibus, non amplius quam solas facium flammas cernere praevaleas, ita, inquiunt, purissimum illud et proximum coelo inane, diffusis ubique siderum flammis, semper tucidum fit; sed praepeditis aere crassiore nostris obtutibus sidera quidem ipsa luce radiantia apparent, verum reddita ex eis illustratio non apparet. Lunam vero aiunt, cum infimas sui circuli apsidas plena petierit, nonnunquam umbra memorata fuscari, (0324A)donec paulatim centrum terrae transgressa, rursus a sole cernatur; verum ne hoc omni plenilunio patiatur, latitudinem ei signiferi, quae XII partium est, diversamque apsidum altitudinem succurrere. Nam quia in umbra facienda tria simul concurrere necesse est, lucem, corpus, et obscuratum locum, et ubi lux corpori par est, ibi aequalis umbra jacitur, ubi lux corpore exilior, ibi umbra sine termino augescit, ubi lux corpore major, ibi umbra paulatim rarescendo deficit, argumentantur solem terra esse majorem, quamvis ob immensam longinquitatem modicus videatur, atque ideo noctis umbram quia sensim decrescat, priusquam ad aethera pertingat deficere. Meminit hujus umbrae ac noctis et beatus Ambrosius in sexto Hexameron libro ita dicens: « An non ille, id est, (0324B)Moyses, putavit dicendum, quantum de spatio aeris occupat umbra terrae, cum sol recedit a nobis, diemque obducit, inferiora axis illuminans, et quemadmodum in regionem umbrae hujus incidens lunae globos eclipsim faciat? » Est autem noctis umbra mortalibus ad requiem corporis data, ne operis avida continuato labore deficeret ac periret humanitas, et ut animantibus quibusdam, quae lucem solis ferre nequeunt, ipsis etiam bestiis quae praesentiam verentur humanam, discursandi ubique, ac victum quaeritandi copia suppeteret, juxta quod in Dei laudibus (0325A)Psalmista decantat: Sol cognovit occasum suum; posuisti tenebras et facta est nox, in ipsa pertransibunt omnes bestiae sylvarum, etc. Quam mira provisio Creatoris ita temperavit, ut ubi ob solis longinquitatem rigidior, ibi ad opera brevianda et fovenda sit membra prolixior, quia et hyeme quam aestate universo orbi longior, et in ipsa hyeme multo Scythis quam Afris est productior, sicut etiam aestate multo longior in Scythia quam in Africa dies flagrat. Nam si non tanto brevior quanto ardentior Lybiam dies ureret, totam nimirum jam dudum absumeret. Noctis sane partes sunt VII. Crepusculum, vesperum, conticinium, intempestum, gallicinium, matutinum, diluculum. Crepusculum est dubia lux; nam creperum dubium dicimus: hoc est, inter lucem et tenebras. (0325B)Vesperum, apparente stella ejusdem nominis, de qua poeta: Ante diem clauso componet Vesper olympo. Conticinium, quando omnia conticescunt, id est, silent. Intempestum, media nox, quando omnibus sopore quietis nihil operandi tempus est. Gallicinium, (0326A)quando galli cantum levant. Matutinum inter abscessum tenebrarum et aurorae adventum. Diluculum, quasi jam incipiens parva lux diei; haec et aurora, pertingens usque ad solis exortum.
CAPUT VIII. De hebdomada. Hebdomada Graece a septenario numero nomen accepit, humana quidem consuetudine septenis solum acta diebus, sed Scripturae sacrae auctoritate multis speciebus insignis, quae tamen cunctae, ni fallor, ad unum finem spectant, nos scilicet admonentes post operum bonorum perfectionem in Spiritus sancti gratia perpetuam sperare quietem. Prima ergo singularis illa hebdomada et a qua caeterae formam capessunt, divina est operatione sublimis, quia (0326B)Dominus, sex diebus mundi ornatum complens, septima requievit ab operibus suis. Ubi notandum quod non ideo senarius numerus est perfectus, quia Dominus in eo mundi opera perfecerit, sed, sicut Augustinus ait: « Ideo Dominus, qui omnia simul creare valebat, in eo dignatus est operari, quia numerus (0327A)est ille perfectus, ut etiam per hunc opera sua probaret esse perfecta, qui suis partibus primus impletur, id est, sexta et tertia, dimidia, quae sunt unum, duo et tria, et simul sex fiunt. » Ad hujus exemplum divinae hebdomadis secunda hominibus observantia mandatur, dicente Domino: Sex diebus operaberis, facies omnia opera tua, septimo autem die sabbati Domini Dei tui non facies omne opus servile in eo. Sex enim diebus fecit Deus coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt, et requievit in die septimo. Quae populo Dei hebdomada ita computabatur antiquitus: prima Sabbati, vel una Sabbati sive Sabbatorum; secunda Sabbati, tertia Sabbati, quarta Sabbati, quinta Sabbati, sexta Sabbati, septima Sabbati, vel Sabbatum. Non quod omnes Sabbatorum, (0327B)hoc est, requietionum dies esse potuerint, sed quod a requietionum die, quae suo nomine et cultu singularis excellebat, prima, vel secunda, vel tertia, vel caeterae suo quaeque censerentur ex ordine. Verum gentiles cum observationem a populo Israel (0328A)hebdomadis addiscerent, mox hanc in laudem suorum deflexere deorum. Primam videlicet diem Soli, secundam Lunae, tertiam Marti, quartam Mercurio, quintam Jovi, sextam Veneri, septimam Saturno dicentes; eisdem utique monstris suos dies, quibus et errantia sidera consecrantes, tametsi diverso ordine putantes. Existimabant enim se habere a Sole spiritum, a Luna corpus, a Marte fervorem, a Mercurio sapientiam et verbum, a Jove temperantiam, a Venere voluptatem, a Saturno tarditatem: credo quia sol in medio planetarum positus totum mundum spiritus instar calefacere et quasi vivificare videtur, Ecclesiaste attestante, qui, de ipso loquens, ait: Gyrans gyrando vadit spiritus, et in circulos suos revertitur. Luna per humoris ministerium cunctis (0328B)incrementum corporibus suggerit. Martis stella, utpote soli proxima, calore simul et natura est fervens. Mercurius perpetuo circa solem discurrendo, quasi inexhausta sapientiae luce radiari putabatur. Jupiter frigore Saturni et ardore Martis, hinc inde (0329A)temperatur. Venus, luminis venustate, quam ex solis vicinitate percipit, suo cernentes allicit aspectu. Saturnus eo tardior caeteris planetis, quo et superior incedit. Nam XXX annis signiferum complet, inde Jupiter XII annis, tertius Mars II annis, quartus sol CCCLXV diebus, et quadrante, infra solem Venus, quae et Lucifer et Vesper, CCCXLVIII diebus, a sole nunquam absistens partibus XLVI longius. Proximum illi Mercurii sidus IX diebus, ocyore ambitu modo ante solis exortus, modo post occasus splendens, nunquam ab eo XXII partibus remotior. Novissima luna XXVII diebus et VIII horis signiferum conficiens. Haec igitur erat stultitia gentilium, falsa ratiocinatione subnixa, qui quasi jure primam diem soli, (0329B)quia maximum est luminare, secundam lunae, quia (0330A)secundum luminare est, se consecrare putabant; dein ordinata alternatione tertiae diei primam a sole stellam, quartae primam a luna, quintae secundam a sole, sextae secundam a luna, septimae tertiam a sole praeponebant. Ferias vero habere clerum primus papa Sylvester edocuit, cui Deo soli vacanti nunquam militiam vel negociationem liceat exercere mundanam, dicente Psalmographo: Vacate et videte, quoniam ego sum Deus. Itemque Apostolo: Nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus. Et primum quidem diem, qua et lux in principio facta, et Christi est resurrectio celebrata, dominicum nuncupavit; quod illi nomen jam primis Ecclesiae temporibus fuisse inditum testatur Joannes, qui dicit in Apocalypsi: (0330B)Fui in spiritu in die Dominico. Deinde secundam (0331A)feriam, tertiam feriam, quartam, quintam, et sextam de suo adnectens, Sabbatum ex vetere Scriptura retinuit, nihil veritus grammaticorum regulas, qui sicut Calendas, Nonas, et Idus, ita etiam ferias plurali tantum numero proferendas esse decernunt. Tertia species hebdomadis in celebratione Pentecostes agitur, VII videlicet septimanis dierum et monade, hoc est, L diebus impleta. Qua die et Moyses ardentem conscendens in montem, legem de coelo accepit, et Christus in linguis igneis spiritus sancti gratiam de coelo misit. Quarta septimi mensis erat hebdomada, qui solemnitatibus praeclaris pene totus expendebatur. Inter quas praecipue dies propitiationis eminebat, qua sola per annum pontifex, derelicto foris populo, sancta sanctorum intrabat, (0331B)annuis antea fructibus, hoc est, frumenti, vini, et olei, ex ordine collectis: significans Jesum Pontificem (0332A)magnum, impleta dispensatione carnis, per proprium sanguinem coelestis regni januas ingressurum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis, qui foris adhuc positi, praestolamur et diligimus adventum ejus. Ubi notandum quia sicut quidam immundi per legem prima, tertia, et septima die jubebantur lustrari, sic et primus, tertius ac septimus mensis suis quique ceremoniis exstitere solemnes. Quinta hebdomada septimi anni, quo toto populus ab agricolandi opere legis imperio vacabat, dicente Domino: Sex annis seres agrum tuum, septimo cessabis. Sexta, anni jubilaei, hoc est, remissionis hebdomada est, quae septem hebdomadibus annorum, hoc est, XLIX annis, texitur; qua expleta, hoc est, quinquagesimo demum anno incipiente, tubae clarius resonabant, et ad omnes, (0332B)juxta legem, possessio revertebatur antiqua.
CAPUT IX. De hebdomadibus LXX propheticis. (0333A) Septima species hebdomadis est, qua propheta Daniel utitur, more quidem legis septenis annis singulas complectens hebdomadas, sed nova ratione ipsos annos abbrevians, duodenis videlicet mensibus lunae singulos determinans; embolismos vero menses, qui de annuis XI epactarum diebus adcrescere solent, non lege patria tertio vel altero anno singulos adjiciens, sed ubi ad duodecimum numerum augescendo pervenirent, pro integro anno pariter inserens. Hoc autem fecit non veritatis cognitionem quaerentibus invidendo, sed prophetiae more ipsum quaerentium exercendo ingenium, malens utique suas margaritas a filiis clausas fructuoso sudore investigari, (0333B)quam profusas a porcis fastidiosa despectione calcari. Verum ut haec apertius elucescant, ipsa jam angeli ad prophetam dicta videamus: Septuaginta, inquit, hebdomades abbreviatae sunt super populum tuum, et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, (0334A)et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur sanctus sanctorum. Nulli dubium quin haec verba Christi incarnationem designent, qui tulit peccata mundi, legem et prophetas implevit, unctus est oleo laetitiae prae participibus suis, et quod hebdomades LXX per septenos annos distinctae CCCC et XC annos insinuent. Sed notandum quod easdem hebdomadas non simpliciter adnotatas sive computatas, sed abbreviatas asserit, occulte videlicet lectorem commonens ut breviores solito annos noverit indicatos. Scito ergo, inquit, et animadverte ab exitu sermonis, ut iterum aedificetur Hierusalem, usque ad Christum ducem hebdomades VII, et hebdomades LXII erunt, et rursus aedificabitur platea et muri in (0334B)angustia temporis. Esdra narrante, didicimus quod Neemias cum esset pincerna regis Artaxerxis, XX anno regni ejus, mense Nisam, impetravit ab eo restaurari muros Hierusalem, templo multo ante Cyro permittente constructo; ipsum quoque opus, ut dictum (0335A)est, in angustia temporis perfecerit, adeo scilicet a finitimis gentibus impugnatus, ut structores singuli gladio renes accincti una manu pugnasse, altera murum recuperasse narrentur. Ab hoc ergo tempore usque ad Christum ducem hebdomadas LXX computa, hoc est, annos duodenorum mensium lunarium CCCCXC, qui sunt anni solares CCCCLXXV. Siquidem Persae a praefato XX anno regis Artaxerxis, usque ad mortem Darii regnaverunt annis CXVI. Exhinc Macedones usque ad interitum Cleopatrae annis CCC. Inde Romani usque ad XVII Tiberii Caesaris annum monarchiam tenuerunt annis LIX, qui sunt simul, ut diximus, anni CCCCLXXV. Et continentur circulis decennovenalibus XXV, decies novies enim viceni et quini fiunt CCCCLXXV. Et quia (0335B)singulis circulis embolismi septem adcrescunt, multiplica XXV per VII, fiunt CLXXV, qui sunt embolismi menses CCCCLXXV annorum. Si ergo vis scire quot annos lunares facere possint, partire CLXXV per XII, duodecies deni et quaterni CLXVIII, XIV ergo annos faciunt, et remanent menses VII; hos junge ad supra scriptos CCCCLXXV, fiunt simul CCCCLXXXIX; adde et menses superfluos VII partemque XVIII anni imperii Tiberii, quo Dominus passus est, et invenies a tempore praefinito ad ejus (0336A)usque passionem LXX hebdomadas abbreviatas, hoc est annos lunares CCCCXC. Ad ejus vero baptismum, quando unctus est sanctus sanctorum, descendente super eum Spiritu sancto sicut columba, non solum hebdomades VII et LXII fuisse completas, sed et partem jam septuagesimae hebdomadis inchoatam. Et post hebdomadas, inquit, LXII occidetur Christus, et non erit ejus populus qui eum negaturus est. Non statim post sexaginta duas hebdomadas, sed in fine septuagesimae hebdomadis occisus est Christus, quam ideo, quantum conjicere possumus, segregavit a caeteris, quia de hac erat plura relaturus. Nam et Christus in illa crucifixus, et a populo perfido non modo in passione, verum continuo, ex quo a Joanne praedicari coepit, negatus est. Quod autem sequitur: Et (0336B)civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo, et finis ejus vastitas, et post finem belli statuta desolatio, non ad septuaginta hebdomadas pertinet; praedictum enim fuerat quod ipsae hebdomades ad Christi usque ducatum pertingerent, sed Scriptura, praedicto adventu et passionis ipsius, quid etiam post hanc populo qui eum recipere nollet, esset eventurum ostendit. Ducem enim venturum Titum dicit, qui quadragesimo anno dominicae passionis ita cum populo Romano et civitatem et sanctuarium dissipavit, (0337A)ut non remaneret lapis super lapidem. Verum iis per anticipationem praelibatis, mox ad exponendum hebdomadae, quam omiserat, rediit eventum. Confirmavit autem pactum multis hebdomas una. Hoc est in ipsa novissima, in qua vel Joannes Batista, vel Dominus et apostoli praedicando multos ad fidem converterunt. Et dimidio hebdomadis deficiet hostia, et sacrificium. Dimidium hebdomadis hujus, decimus quintus annus Tiberii Caesaris erat, quando, inchoato Christi baptismate, hostiarum purificatio fidelibus paulatim vilescere coepit. Item quod sequitur: Et in templo erit abominatio desolationis, et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio, ad sequentia tempora respicit, cujus prophetiae veritatem, et historia veterum et nostrorum hodie temporum (0337B)testatur eventus. Totum ideo prophetae testimonium ponentes, quantum facultas suppetebat, exposuimus, quia hoc et a plerisque lectoribus ignorari, et speciale genus hebdomadae flagitare cognovimus. Falluntur enim qui putant Hebraeos annis talibus usos, alioquin tota Veteris Instrumenti series vacillat, nec ullius aetas tanta quanta scripta est debet intelligi, sed ad lunae cursum stringi. Et Graecos quidem veteres legimus CCCLIV diebus, annum ad (0338A)lunae cursum computantes, octavo semper anno nonaginta dies qui nascantur, si quadrans cum undecim diebus epactarum octies componatur, pariter intercalasse, in tres videlicet menses tricenarum dierum distributos. Judaeos autem nunquam, sed altero vel tertio anno mensem lunae tertiumdecimum, quem embolismum vocitamus, inserere solitos, sicut notissima quartae decimae lunae paschalis aperte ratio probat. Sciendum sane quod Africanus hebdomadarum cursum, quem nos in decimum septimum vel decimum octavum Tiberii Caesaris annum, quo Dominum passum credimus, juxta Chronicam Eusebii perduximus, ab eodem quo nos incipiens exordio, quinto decimo ejusdem imperatoris anno, quo eum passum credit, putat esse completum, ponens annos (0338B)regni Persarum CXV, Macedonum CCC, Romanorum LX. Sed diligens lector quod magis sequendum putaverit, eligat.
CAPUT X. De hebdomada aetatum saeculi. Octava species hebdomadis uniformis, et sola sine circuitu revolutionis exstans, ad figuram per omnia primae hebdomadis labentibus hujus saeculi conficitur aetatibus. Prima enim die facta est lux, et prima (0339A)aetate homo in paradisi amoenitate locatur. Divisa luce a tenebris factum est vesperum, et, separatis Dei filiis a semine nequam, non longe post natis gigantibus, corrupta est omnis terra, donec Creator, poenitens se hominem fecisse, mundum diluvio perdere disponeret. Secunda die firmamentum in medio libratur aquarum; secunda aetate arca in medio fertur aquarum, hinc fonte abyssi supportata, illinc coeli cataractis compluta, quae habuit vesperam, quando filii Adam pedes ab Oriente moventes qui in construenda superbiae turre convenerant, linguarum divisione multati, et ab invicem sunt dispersi. Tertia die, aquis in congregationem unam coactis, apparuit arida, sylvis herbisque decora; et tertia aetate firmatis in cultu daemonum nationibus, Abraham patriarcha cognationem (0339B)patriamque deserens, sanctorumque semine fecundatur. Advenit et vespera quando gens Haebrea, malis coacta prementibus, contra Dei voluntatem regem sibi petit, qui, mox ordinatus, primo Domini sacerdotes prophetasque trucidat, postmodum ipse cum tota gente gladio periit Allophylorum. Quarta die coelum luminaribus ornatur; quarta aetate gens illa coelesti fide inclyta, regno David et Salomonis gloriosa, templi etiam sanctissimi altitudine totum nobilitatur in orbem. Sed accepit et vesperam, quando, crebrescentibus peccatis, regnum illud a Chaldaeis dissipatum, templum dirutum, et tota gens est Babyloniam translata. Quinta die pisces avesque aquis eductae; hi patriis manent undis, illae aera terramque pervolant; quinta aetate multiplicatus in Chaldaea populus (0339C)Israel, pars coelestium desideriorum pennis fulta (0340A)Hierosolymam petunt, pars volatu destituta virtutum inter Babyloniae fluenta resident. Successit et vespera, quando, imminente jam Salvatoris adventu, gens Judaea propter scelerum magnitudinem Romanis tributaria facta, insuper et alienigenis est regibus pressa. Sexta die terra suis animantibus impletur, et homo primus ad imaginem Dei creatur, moxque ex ejus latere dormientis sumpta costa femina fabricatur; sexta aetate, praeconantibus prophetis, Filius Dei in carne, qui hominem ad imaginem Dei recrearet, apparuit, qui obdormiens in cruce, sanguinem et aquam de latere, unde sibi Ecclesiam consecraret, emanavit. Hujus aetatis vespera caeteris obscurior in Antichristi est persecutione ventura. Septima die, consummatis operibus suis, Deus requievit, eamque significans, (0340B)Sabbatum nuncupari praecepit, quae vesperam habuisse non legitur. Septima aetate justorum animae post optimos hujus vitae labores in alia vita perpetuo requiescunt, quae nulla unquam tristitia maculabitur, sed major insuper resurrectionis gloria cumulabitur. Haec aetas hominibus tunc coepit, quando primus martyr Abel, corpore quidem tumulum, spiritu autem Sabbatum perpetuae quietis intravit. Perficietur autem, quando, receptis sancti corporibus in terra sua duplicia possidebunt, laetitia sempiterna erit eis, et ipsa est octava, pro qua VI Psalmus inscribitur, credo quia in sex hujus saeculi aetatibus pro septima vel octava illius saeculi aetate est supplicandum. In qua quia justi gaudia, sed reprobi sunt supplicia percepturi, Psalmus hic ingenti pavore incipit, currit, (0340C)finitur: Domine, ne in ira tua arguas me, etc.
CAPUT XI. De mensibus. (0341A) Menses dicti a mensura, qua quisque eorum mensuratur. Sed melius a luna, quae Graeco sermone μήνη vocatur; nam et apud eos menses vocantur μηνές. Sed et apud Hebraeos, Hieronymo teste, luna, quam jare nominant, mensibus nomen dedit; unde et Jesus filius Syrach, qui utique Hebraice scripsit, de luna loquens, ait: Mensis secundum nomen est ejus. Antiqui enim menses suos non a solis, sed a lunae cursu computare solebant; unde quoties in Scriptura sacra, sive in lege, seu ante legem, quota die mensis quid factum dictumve sit indicatur, non aliud quam lunae aetas significatur, a qua semper Hebraei, quibus credita sunt eloquia Dei, antiquo patrum (0341B)more, menses observare non cessant. Primum mensem novorum, qui Paschae ceremoniis sacratus est, Nisan appellantes, qui propter multivagum lunae discursum, nunc in Martium mensem, nunc incidit in Aprilem, nunc aliquot dies Maii mensis occupat. Sed rectius Aprili deputatur, quia semper in ipso vel incipit vel desinit, vel totus includitur, ea duntaxat regula, cujus et supra meminimus, observata, ut quae XV post aequinoctium luna exstiterit, primum sequentis anni mensem faciat; quae vero antea, novissimum praecedentis, sicque per (0342A)ordinem. Secundus eorum mensis Jar Maio, tertius Sivan Junio, quartus Thamul Julio, quintus Aab Augusto, sextus Elul Septembri, septimus Theseri Octobri, quem propter collectionem frugum et celeberrimas in ipso festivitates, novum annum appellant, octavus Maresuan Novembri, nonus Casseu Decembri, decimus Tebet Januario, undecimus Sabat Februario, Duodecimus Adar Martio, simili ratione, comparatur. Quos videlicet menses propter lunae circulum, qui XXVIV semis diebus constat, tricenis undetricenisque diebus alternantes, secundo demum vel tertio anno exacto, mensem superfluum, qui ex annis XI Epactarum diebus confici solet, intercalant. Unde nonnullo moveor scrupulo, quomodo majores nostri diem qua lex data est, quae est tertia (0342B)mensis tertii, quinquagesimam ab agni occisione computent, ponentes videlicet primi mensis residuos dies numero X et VII, quia tredecim priores fuerant ante Pascha transacti, secundi XXX, tertii III, qui fiunt simul dies L, cum constet duos menses lunares non LX, sed L et VIIII diebus terminari, ideoque si paschalis mensis, XXX diebus computatus, XVII sui cursus dies post pascha retinuerit, secundum jam mensem non XXX, sed undetriginta, diebus debere concludi, ac per hoc in summa temporis memorati non plus quam undequinquaginta (0343A)dies inveniri; nisi forte putandum est synecdochic ῶs, quae est regula sanctae Scripturae frequentissima, a parte totum computari. Verum haec utcunque acta vel computata fuerint, claret tamen Hebraeos ad lunae cursum suos menses observare consuesse. Nec aliter in Genesi recte sentiendum, ubi Noe, cum suis XVII die secundi mensis arcam ingressus, et XXVII ejusdem mensis die post diluvium egressus, asseritur, quam annum solis integrum, hoc est, CCCLXV dierum, esse descriptum, quia videlicet luna, quae praesenti anno, verbi gratia, per Nonas Maias septima decima existit, anno sequente vicesima septima pridie Nonas Maias occurret. Notandum sane quod nimium falluntur qui mensem definiendum vel ab antiquis definitum autumant, quandiu luna zodiacum (0343B)circulum peragat, quae nimirum, sicut diligentior inquisitio naturarum edocuit, zodiacum quidem XXVII diebus, et VIII horis, sui vero cursus ordinem XXIX diebus, et XII horis, salva sui saltus ratione, conficit. Ideoque rectius ita definiendum, quod mensis lunae sit luminis lunaris circuitus, ac redintegratio de nova ad novam. Solaris autem mensis (0344A)digressio sit solis per duodecimam partem zodiaci, id est, signiferi circuli, quae XXX diebus et decem semis horis impletur, viginti videlicet duabus horis ac dimidia lunari mense productior, e quibus XI epactarum dies et quadrans annuatim subcrescere solent; duodecies enim viceni et bini CCLXIV faciunt, quas esse horas XI dierum hinc facile patet, quia undecies viceni et quaterni eamdem summam conficiunt. Porro duodecies semis sex faciunt, quae annuae sunt horae quadrantis: si quidem luna XII suos menses XI diebus, ut dictum est, et quadrante, breviores totidem solis mensibus peragens, in iisdem peragendis tredecies zodiaci ambitum lustrat. Sed in utroque mense computando, consuetudo, vel auctoritas, vel certe compendium calculandi naturae (0344B)praevaluit; nam non solum lunae menses, quod calculandi necessitas cogit, tricenis undetricenisque diebus ordinant, sed et lunam superfluam, quae juxta naturae rationem in fine anni debuerat intercalari, plerique ubi libet intercalant, et, quod est gravius, tantum inter se calculatores dissident, ut uno nonnunquam eodemque die hic quartam decimam, ille quintam (0345A)decimam, alius sextam decimam asseverent lunam esse putandam, nec non et solis annuos menses dissimillima regula diverso quaeque gens ordine metitur. Denique Aegyptii, qui primi propter ocyorem lunae discursum, ne videlicet error calculandi ejus velocitate gigneretur, ad solis cursum, cujus motus tardior facilius poterat comprehendi, suos menses putare coeperunt, sumpto ab autumni tempore primordio, tricenis hos produntur includere diebus, quorum primus mensis Thoth IV Cal. Septembrium, secundus Phaofi IV Cal. Octob., tertius Athir V Cal. Novemb.; quartus Choeac V Cal. Decembrium, quintus Tybi VI Cal. Januarium, sextus Mechir VII Cal. Februarium, septimus Phamenoth V Cal. Martiarum, octavus Pharmuthi VI Cal. Aprilium, nonus Pacho (0345B)VI Cal. Maiarum, decimus Pauni VII Cal. Juniarum, undecimus Epiphi VII Cal. Juliarum, duodecimus Mesor VIII Cal. Augustarum die sumit exordium, (0346A)quem decimo Cal. Septembrium die terminantes, residuos quinque dies ἐπαναγομένας, vel intercalares, sive additos vocant, quibus etiam quarto anno diem sextum, qui ex quadrantibus confici solet, adnectunt. Unde fit ut eorum anni primi ab bissexto tertio Cal. Septembrium, caeteri vero IV Cal. earumdem die sortiantur initium, ipsi autem bissextiles anni IV caeteri V Cal. memoratarum die terminentur. Porro dissonantia, quam bissextilibus annis a tempore intercalati ab eis quadrantis dicimus oriri, non ante nostrae tempus intercalationis, quae fit sexto Cal. Martiarum die, in computo lunae vel earumdem festivitate dierum potest cum nostri anni curriculo recipere concordiam; sed idem dies festus, eadem luna, verbi gratia septima, quae apud nos secunda Sabbati, (0346B)apud illos tertia Sabbati computantur, et caetera in hunc modum.
CAPUT XII. De mensibus Romanorum. (0347A) Quare autem Romani tam diversae longitudinis habeant menses, haec, ut in disputatione Hori et Praetextati (0348A)legimus, causa exstitit. Romulus cum ingenio acri quidem, sed agresti, statum proprii ordinaret imperii, initium mensis ex illo sumebat die quo novam lunam contigisset videri: quia vero non continuo (0349A)evenit ut eo die semper appareat, sed modo tardius, modo celerius, ex certis causis, videri solet, contigit ut cum tardius apparuit, praecedenti mensi plures dies, aut cum celerius pauciores darentur, et singulis quibusque mensibus perpetuam numeri legem primus casus adduxit; sic factum est ut alii XXX et alii XXX unum sortirentur dies. Primum mensem Marti, cujus se filium credi voluit, dicavit, eo quod hoc mense constet Junonem Martem peperisse in Phrygia, quem mensem anni primum aliquem fuisse, vel ex hoc maxime probatur, quod ex eo septimus, octavus, nonus et decimus inditum antiquitus a numero nomen usque hodie servant. Secundum mensem nominavit Aprilem, quasi aperilem, eo quod in illo, remotis nubibus, pruinis ac tempestatibus hibernis, coelum, terra et mare, nautis, agricolis et (0349B)horoscopis, aperiatur, arbores quoque et herbae in (0350A)germen, sed et animantia quaeque in prolem se aperire incipiant. Maium tertium, quartum Junium posuit, in honorem videlicet majorum ac juniorum, in quos divisit populum, ut altera pars armis, altera consilio rempublicam tueretur. Contendunt alii Maiam Mercurii matrem Maio nomen dedisse, hinc maxime probantes, quia hoc mense mercatores omnes Maiae pariter Mercurioque sacrificabant. Junius mensis aut ex parte populi, ut diximus, nominatur, aut, ut Cincius arbitrabatur, Junonius apud Latinos ante vocatus est: et haec appellatio mensis apud majores diu permansit, sed post, detritis quibusdam litteris, ex Junonio Junius dictus est; nam et aedes Junoni Monetae Calendis Juniis dedicatae sunt. Julius mensis nomen Quintilis, quod a numero sumpserat, etiam post praepositos Martio duos menses servavit, sed postea (0350B)in honorem Julii Caesaris dictatoris legem ferente (0351A)Marco Antonio Marci filio consule, Julius vocatus est, quod hoc mense ad III Idus Quintiles Julius procreatus sit. Augustus mensis Sextilis antea vocabatur, donec honor Augusto daretur ex senatusconsulto, eo quod ipse die primo hujus mensis Antonium et Cleopatram superaverit, et imperium populi Romani firmaverit. September mensis, October, November et December, principalem sui retinent appellationem, significantes nomine quoti sint a verno mense, id est, Martio, vel quod imbres in eis immineant. Haec Romuli fuit annua ordinata dimensio, qui annum X mensium, dierum vero CCC et IIII habendum esse constituit. Mensesque ita disposuit, ut IIII ex iis, Martius, Maius, Quintilis, October, tricenos singuli, sex vero reliqui tricenos haberent dies, (0351B)qui hodie quintanas habent nonas, caeteri septimanas. Septimanas autem habentibus, ab Idibus revertebantur Calendae ad diem septimum decimum; verum habentibus quintanas ad octavum decimum remeabat initium Calendarum: sed cum hic numerus neque solis cursui, neque rationibus lunae conveniret, nonnunquam usu veniebat ut frigus anni aestivis mensibus, et contra calor hiemalibus proveniret. Quod ubi contigisset, tantum dierum sine ullo mensis nomine patiebantur absumi, quantum ad id anni tempus adduceret, quo coeli habitus instanti mensi aptus inveniretur. Sed secutus Numa quinquaginta dies addit, ut in CCCL et IIII dies, quibus XII lunae cursus confici credidit, annus extenderetur, atque iis L diebus a se additis, adjecit alios VI retractos (0351C)illis VI mensibus, qui XXX habebant dies, id est, de singulis singulos, factosque L et VI dies in duos novos menses pari ratione divisit, ac de duobus priorem Januarium nuncupavit, primumque anni esse voluit, tanquam bicipitis dei mensem, respicientem ac prospicientem transacti anni finem, futurique principia. Quidam autumant Januarium nuncupatum ex eo quod limes et janua sit anni. Secundum dicavit Februo, id est, Plutoni, qui lustrationum potens credebatur, lustrarique eo mense civitatem necesse erat, quo statuit ut jura diis manibus solverentur. Sed hanc lustrandi consuetudinem bene mutavit Christiana religio, cum in mense eodem die sanctae Mariae plebs universa, cum sacerdotibus ac ministris, hymnis modulatae vocis per ecclesias, perque congrua (0351D)urbis loca, procedit, datosque a pontifice cuncti cereos in manibus gestant ardentes, et augescente bona consuetudine, id ipsum in caeteris quoque ejusdem beatae matris et perpetuae virginis festivitatibus agere didicit, non utique in lustrationem terrestris imperii quinquennem, sed in perennem regni coelestis memoriam, quando, juxta parabolam virginum prudentium, (0352A)omnes electi, lucentibus bonorum actuum lampadibus, obviam sponso ac regi suo venientes, mox cum eo ad nuptias supernae civitatis intrabunt. Paulo post Numa in honorem imparis numeri unum adjecit diem, quem Januario dedit, ut tam in anno quam in mensibus singulis, praeter unum Februarium, impar numerus servaretur, quasi inferis et diminutio et par numerus conveniret. Cum ergo Romani ex hac distributione Pompilii ad lunae cursum, sicut Graeci, annum proprium computarent, necessario et intercalarem mensem instituerunt more Graecorum. Nam et Graeci cum animadverterent temere se CCCLIIII diebus ordinavisse annum, quoniam appareret de solis cursu, qui CCCLXV diebus et quadrante zodiacum conficit, deesse anno suo XI dies et (0352B)quadrantem, intercalares statuta ratione commentati sunt, ita ut octavo quoque anno XC dies, ex quibus tres menses tricenorum dierum computaverunt, intercalarent. Hunc ergo ordinem Romanis quoque imitari placuit, sed frustra, quippe fugit eos diem unum, sicut supra admonuimus, additum a se ad Graecum numerum in honorem imparis numeri; ea re per octennium convenire numerus atque ordo non poterat, sed qui exinde sit error genitus, qualiterque eidem sit succursum, in praefata Hori et Praetextati disputatione, unde et ista decerpsimus, qui scire vult inveniet. Tandem Caius Julius Caesar, imitatus Aegyptios, ad numerum solis annum, sicut hodie servatur, instituit, X videlicet dies observationi veteri superadjiciens, ut annum CCCLXV dies, (0352C)quibus ipse zodiacum lustrat, efficerent. Et ne quadrans deesset, statuit ut quarto quoque anno sacerdotes, qui curabant, mensibus ac diebus unum intercalarent diem, eo scilicet mense ac loco, quo etiam apud veteres mensis intercalabatur, id est, ante quinque ultimos mensis Februarii dies, idque bissextum censuit nominandum. Omni enim intercalationi mensis Februarius deputatus est, quoniam is ultimus anni erat, quod etiam ipsum ex Graecorum imitatione faciebant, nam illi ultimo anni sui mensi superfluos interserebant dies. Verum una re a Graecis differebant, nam illi, confecto ultimo mense, Romani non confecto Februario, sed post vicesimum et tertium diem ejus intercalabant, Terminalibus scilicet jam peractis; deinde reliquos Februarii mensis dies (0352D)qui erant quinque, post intercalationem subjungebant, credo veteri religionis suae more, ut Februarium omnimodo Martius sequeretur.
CAPUT XIII. De Calendis, Nonis et Idibus. Priscis temporibus pontifici minori haec providentia (0353A)delegabatur, ut novae lunae primum observaret aspectum, visumque regi sacrificulo nunciaret. Itaque sacrificio a rege et minore pontifice celebrato, idem pontifex calata, id est, vocata in Capitolium plebe, juxta curiam Calabram, quae casae Romuli proxima est, quot numero dies a Calendis ad Nonas superessent, pronunciabat, et quintanas quidem dicto quinquies verbo καλῶ septimanas repetito seties praedicabat. Verbum autem καλῶ Graecum est, id est, voco; et hunc diem qui ex his diebus qui calarentur primus esset, placuit Calendas vocari; hinc et ipsi curiae ad quam vocabantur Calabrae nomen datum est, et classi, quod omnis in eam vocaretur populus. Ideo autem minor pontifex numerum dierum qui ad Nonas superessent calando prodebat, (0353B)quod post novam lunam oportebat Nonarum die populares, qui in agris essent, confluere in urbem, accepturos causas feriarum a rege sacrorum, sciturosque quid esset eo mense faciendum. Unde quidam hinc Nonas existimant dictas, quasi novae initium observationis, vel quod ab eo die semper ad Idus novem dies putarentur. Porro Idus vocari placuit (0354A)diem, qui dividit mensem. Iduare enim Etrusca lingua dividere est; unde vidua, quasi valde idua, id est, valde divisa; aut vidua, id est, a viro divisa. Nonnullis placet Idus dictas vocabulo Graeco, a specie; quae apud illos εἰδέα vocatur, quod ea die plenam speciem luna demonstret. Notandum autem quod in Scriptura sacra Calendas cum legimus, nihil aliud quam novae ortum lunae intelligere debemus, juxta illud Numerorum: In Calendis autem, id est, in mensium exordiis, offeretis holocausta Domino. Quia nimirum Hebraei, ut supra dictum est, non alia mensium exordia quam Neomenias, id est, novilunia, norunt.
CAPUT XIV. De mensibus Graecorum. (0354B)Sed et Graeci et Aegyptii, de quibus supra diximus, nullam in suis mensibus Calendarum, Nonarum, Iduum distinctionem observant. Verum ab incipiente cujusque mensis exordio usque ad terminum ejus, crescente simpliciter et inenarrabiliter dierum concurrentium ordine, computando perveniunt. Si quidem Graeci (nam de Aegyptiorum anno et mensibus (0355A)supra disseruimus), mutatis ex tempore et correctis praedictarum intercalationum ambagibus cunctis, fixum in duodecim mensibus anni vertentis ordinavere circulum, quorum plerique a Calendis Decembribus suum inchoantes annum, eodem quo Romani menses suos dierum numero perstringunt: nil quidem de Romanorum, ut praefati sumus, Calendis, Nonis, vel Idibus curantes, sed a primo usque ad extremum diem, augescente paulatim numero, singulum quemque mensem computantes. Vocatur autem apud eos ipse December ἐλαφηβολιὼν, Januarius νυχίων, Februarius θαργιλίων, Martius δίστρος, Aprilis ξαντικὸς, Maius ἀρτεμΐσιος, Junius διέσιος, Julius πάνεμος, Augustus λῶος, September γορδιαῖος, October ὑπερβερεταῖος, November διὸς. Quo illos (0355B)ordine annum observare, vel menses, et nuper transmissus ad nos de Roma computus eorum annalis ostendit, et canones qui dicuntur Apostolorum idem antiquioribus litteris edocuere, ubi duodecimus dies mensis ὑπέρβερεταῖον IV Iduum Octobr. esse memoratur, quo utique colligitur utrumque mensem pariter incipere, qui uterque diem duodecimum habere probatur eumdem. Quibus etiam liber sancti Patris Anatolii, quem de Pascha composuit, astipulatur, ubi scriptum est: « Est ergo in primo anno initium primi mensis, quod est decem et novem annorum circuli principium, secundum Aegyptios quidem mensis Phamenoth vigesimo sexto die, secundum Macedones Distri mensis vigesimo secundo, secundum Romanos vero undecimo Calend. April. » Hic enim (0355C)vigesimam secundam diem Distri mensis aeque vicesimam secundam Martii fore commendans, indicat manifeste quia simul uterque mensis initium sumit. Et ne quis dicat quod Anatolius in hac sententia non scripserit undecimo Calendas, sed octavo Calendas Apriles, convincet hoc non ita esse mensis Aegyptiorum Phamenoth, cujus vigesima sexta dies, non (0356A)octava Calendarum, sed undecima Calendarum Aprilium dies est; utrique autem, id est, et qui octava Cal. et qui undecima Cal. Apriles, in Anatolio legunt, vigesimam sextam diem Aegyptii mensis in eadem sententia habent annotatam, quae absque ulla dubietate in undecimo Calend. April. devenire probatur, juxta quod superius eorum annalem describentes signavimus.
CAPUT XV. De mensibus Anglorum. Antiqui autem Anglorum populi (neque enim mihi congruum videtur, aliarum gentium annalem observantiam dicere, et meae reticere) juxta cursum lunae suos menses computavere; unde et a luna Hebraeorum et Graecorum more nomen accipiunt. Si quidem apud (0356B)eos luna mona, mensis monath appellatur. Primusque eorum mensis, quem Latini Januarium vocant, dicitur Giuli. Deinde Februarius Sol-monath, Martius Rhed-monath, Aprilis Eostur-monath, Maius Thrimylchi, Junius Lida, Julius similiter Lida, Augustus Vueod-monath, September Haleg-monath, October Vuinter-fylleth, November Blod-monath, December Giuli, eodem quo Januarius nomine, vocatur. Incipiebant autem annum ab octavo Calendarum Januariarum die, ubi nunc natale Domini celebramus. Et ipsam noctem nunc nobis sacrosanctam, tunc gentili vocabulo Modranicht, id est, matrum noctem, appellabant, ob causam, ut suspicamur, ceremoniarum quas in ea pervigiles agebant. Et quotiescunque communis esset annus, ternos menses lunares singulis (0356C)anni temporibus dabant. Cum vero embolismus, hoc est, XIII mensium lunarium annus occurreret, superfluum mensem aestati apponebant, ita ut tunc tres menses simul Lida nomine vocarentur, et ob id annus ille Thri-lidi cognominabatur, habens IV menses aestatis, ternos ut semper temporum caeterorum. Item principaliter annum totum in duo tempora, (0357A)hyemis, videlicet, et aestatis dispartiebant, sex illos menses quibus longiores noctibus dies sunt aestati tribuendo, sex reliquos hyemi. Unde et mensem quo hyemalia tempora incipiebant Vuinterfylleth appellabant, composito nomine ab hyeme et plenilunio, quia videlicet a plenilunio ejusdem mensis hyems sortiretur initium. Nec ab re est si et caetera mensium eorum quid significent nomina interpretari curemus. Menses Giuli a conversione solis in auctum diei, quia unus eorum praecedit, alius subsequitur, nomina accipiunt. Sol-monath dici potest mensis placentarum, quas in eo diis suis offerebant; Rhedmonath a dea illorum Rheda, cui in illo sacrificabant, nominatur; Eostur - monath, qui nunc paschalis mensis interpretatur, quondam a dea illorum quae (0357B)Eostre vocabatur, et cui in illo festa celebrabant, nomen habuit, a cujus nomine nunc paschale tempus cognominant, consueto antiquae observationis vocabulo gaudia novae solemnitatis vocantes. Tri-milchi dicebatur, quod tribus vicibus in eo per diem pecora mulgebantur. Talis enim erat quondam ubertas Britanniae, vel Germaniae, de qua in Britanniam natio intravit Anglorum. Lida dicitur blandus, sive navigabilis, quod in utroque mense et blanda sit serenitas aurarum, et navigari soleant aequora. Vueod-monath mensis zizaniorum, quod ea tempestate maxime abundent. Haleg-monath mensis sacrorum. Vuinterfylleth potest dici composito novo nomine hyemeplenilunium. Blot-monath mensis immolationum, quia in ea pecora quae occisuri erant diis suis voverent. (0357C)Gratias tibi, bone Jesu, qui nos, ab his vanis avertens, tibi sacrificia laudis offerre donasti.
CAPUT XVI. De signis duodecim mensium. (0358A) Singuli autem menses sua signa in quibus solem recipiant habent: Aprilis Arietis, Maius Tauri, Junius Geminorum, Julius Cancri, Augustus Leonis, September Virginis, October Librae, November Scorpionis, December Sagittarii, Januarius Capricorni, Februarius Aquarii, Martius Piscium, sicut quidam veterum etiam versibus explicavit heroicis: Respicis Apriles Aries Phrixaee Calendas. Maius Agenorei miratur cornua Tauri. Junius aequatos coelo videt ire Laconas. Solstitio ardentis Cancri fert Julius astrum. Augustum mensem Leo fervidus igne perurit. Sidere, Virgo, tuo Bacchum September opimat. Aequat et October sementis tempore Libram. Scorpius hybernum praeceps jubet ire Novembrem. (0358B)Terminat Arcitenens medio sua signa Decembri. Principium Jani sancit tropicus Capricornus. Mense Numae in medio solidi stat sidus Aquarii. Procedunt duplices in Martia tempora Pisces. Qui quod de uno Decembri specialiter dixit, de caeteris utique generaliter intelligendum signavit, quia videlicet singula quaeque signorum medio suo mense terminentur, a medio priore sumant exortum. De quorum positione strictim nescientes cum instruemus, obsecro scientibus oneri non sit. Undique gyrum coeli rotundissimum per lineam zodiaci circuli quasi per zonam quamdam amplissimae sphaerae circumdatam, distincti ordines geminarum XII sese invicem contingentium obsident: tantae sunt magnitudinis, ut non minore quam duarum spatio horarum, vel oriri, vel occidere, vel de loco possint moveri; (0358C)singulis tricenae partes, ob tricenos dies quibus a sole lustrantur, adscribuntur, decem semis horae (0359A)quae plus sunt, quia plenam partem XXIV horarum non reddunt, simul computari negliguntur. Attamen et ipse duodecies circumactae, ubi dies quinque et (0360A)quadrantem consummaverint, jam quantum ad tricenas partes addiderint patebit, completusque solis annus non CCC solum et LX diebus, sed additis V (0361A)diebus et quadrante, perficietur. Primum igitur Arietis signum in illa coeli parte quam in medio Martii (0362A)mensis sol tenet oriri incipit, consummatur in illa, qua in medio Aprilis ipse circumfertur, ideoque in (0363A)octava sua parte juxta quosdam, sed verius juxta Aegyptios, qui calculationibus prae omnibus gnari sunt, (0364A)in quarta sua parte, locum aequinoctii vernalis ostendit. Secundum Tauri ab illa coelestis circuli parte qua (0365A)in medio Aprilis sol circumfertur ortus initium faciens, complet in ea quam ipse in Maii medio servat. (0366A)Tertium Geminorum a parte signiferi quam sol in medio Maii; quartum Cancri ab ea quam in medio (0367A)lustrat Junii facit principium ortus, et ideo juxta quosdam in octava sua parte recipit solstitium, juxta (0368A)vero sollicitiorem indaginem aliquot partibus, prius inde deflexo ad inferiora situ zodiaci, id est, signiferi (0369A)circuli; quintum Leonis signum a parte qua sol in medio Julii; sextum Virginis ab ea qua in medio (0370A)Augusti; septimum Librae ab ea qua in medio Septembri circumagitur inchoat oriri, quapropter et in (0371A)octava sua parte juxta vulgarem opinionem, sed juxta enucleatiorem sententiam aliquanto prius, locum autumnali (0372A)praebet aequinoctio. Hinc vergente ad brumalem zonam signifero octavum Scorpionis signum (0373A)a parte quam in medio Octobri, nonum Sagittarii ab ea quam in medio Novembri, decimum Capricorni (0374A)ab ea quam in medio Decembri sol inhabitat caput attollit, et propterea, ut vulgo creditur, in octava sua (0375A)parte, ut vero Aegyptus, mater artium, docet, aliquot partibus antea, brumali solstitio dedicat mansionem; dein, reverso ad altiora signiferi cursu circuli, undecimum Aquarii sidus a parte solari mediantis Januarii; duodecimum Piscium ab eadem parte Februarii verticem erigens, finitur in medio Martii, ubi Aries subsequens ortus sui pandit initium, si quidem omnia signa, etsi non formae figura, regionum tamen (0376A)suarum conjunctione et computandi sibi ratione cohaerent, de quibus poeta: Idcirco certis dimensum partibus orbem, Per duodena regit mundi sol aureus astra. Signifer autem lacteum circulum in Sagittario recipit et Geminis. Multa hinc dici poterant, sed haec melius a colloquente quam a scribente fiunt. Sane quia de planetarum quarum per signiferum circulum (0377A)meatus est ordine et tempore supra memoravimus, tantum nunc dicamus quia sol CCCLXV diebus et VI horis, luna XXVII diebus et VIII horis, zodiaci ambitum lustrant; singula vero signa sol tricenis diebus, denis horis ac semisse, luna autem binis diebus et (0378A)senis horis ac besse unius horae perlabitur. Si autem quaeris bessis quid significet, et in principiis hujus opusculi de calculis diximus, et hunc breviter repetimus. Tanto minus est bessis ab integra hora, quantum VIII a XII, XX a XXX, X a XV; tertia enim parte (0379A)subtracta, quoties duae solum remanent, ipsae duae partes bessis, ipsa tertia triens nuncupatur. Errant ergo qui lunam tricenis diebus tantum spatii coelestis, quantum CCCLX et V solem percurrere dicunt, cum manifesta veritas prodat quod et supra perstrinximus, (0380A)lunam XXVII diebus et tertia diei parte tantum conficere cursum, quantum CCCLXV diebus et quarta diei parte constat conficere solem, et quantum spatii in uno suo mense lunam, tantum in tredecim suis solis explere circuitum.
CAPUT XVII. De lunae cursu per signa. (0381A) Luna quotidie quatuor punctis, sive crescens a sole longius abit, seu decrescens soli vicinior quam pridie fuerat redditur; singula autem signa decem punctos habent, id est, duas horas, sicut et superius (0382A)admonuimus; quinque puncti horam faciunt. Et ideo si vis scire in quo signo luna est, sume lunam quam volueris, utputa quintam, multiplica per quatuor, fiunt viginti; partire per decem, bis deni vies; duobus ergo signis quinta luna semper a sole distat. Item sume octavam lunam, multiplica per quatuor, fiunt triginta duo, partire per decem, ter deni tries, (0383A)et remanent duo; tribus ergo signis et duobus punctis, octava luna semper a sole dirimitur. Duos autem punctos sex partes intellige, id est, quantum sol in zodiaco sex diebus conficit itineris, punctus siquidem habet tres partes, quia signum quoque decem punctos, triginta autem habet partes. Item sume nonam decimam lunam, multiplica per quatuor, fiunt septuaginta (0384A)sex; partire per decem, septies deni septais, et remanent sex; septem ergo signis et hora una, quod est dimidium signi, ac puncto, id est, tribus partibus, nona decima semper in itinere quo coeperat a sole digressa est. Et ne suspicio tibi forte argumenti fallentis incidat, quaere ad diametrum coeli, quod quintam decimam lunam tenere nemo est (0385A)qui dubitet, multiplica quindecim per quatuor, fiunt sexaginta; partire per decem, sexies deni sexais, sex enim signis duodecim luna semper, id est, dimidio sphaerae coelestis a sole discernitur, sive ante, seu retro respexeris. Denique orbem lunae, quoties plenissimus est, contra solem cernis oppositum, humilem videlicet sole sublimi, et sublimem humili, quia (0386A)nimirum cum sole aestivum tenente circulum plena est, ipsa tenet brumalem; cum sole devexo in brumalem plena est, ipsam solstitiali scandere circulo nox longissima prodit; at cum iste aequinoctium in plenilunio, tum illa alterum servat, et quot partibus sol aequinoctium, vel solstitium, quod nuperrime lustraverat transiit, totidem partibus luna plena, ve (0387A)aequinoctium, vel solstitium, quod contra est, paret esse transgressa.
CAPUT XVIII. De lunae discursu si quis signa ignorat. Quod si quis, signorum nescius, lunares tamen (0388A)cursus agnoscendi cupidus est, noverit et ipse solem quotidie partem unam zodiaci sui complere; neque enim aliud partes zodiaci, quam quotidianos solis in coelo debemus sentire progressus; lunam vero quotidie XIII partes ejusdem zodiaci conficere, id est, (0389A)punctos quatuor, et unam partem; et quia illa XIII partes complente sol unam complet, inde fieri ut, sicut supra docuimus, non plus quotidiano progressu a sole, quam quaternis punctis, hoc est, duodenis partibus, elongetur. Ponat ergo lunam ubilibet computare voluerit, utpote in Kal. Januarias primam: haec ubi prima noctem diemque transegerit, illum coeli locum tenet, quem sol XIII mensis ejusdem die completo. Ubi secunda est, multiplica duo per quatuor, fiunt octo. Item ut de punctis ad partes pervenias, multiplica VIII per III, fiunt XXIIII. Illam ergo coeli partem tenet luna II in IIII Nonas Januarias, quam sol viginti quatuor ab hinc die confecto. Ubi tertia est, multiplica III per quatuor, fiunt XII, partire per decem, decies asse decus, et remanent duo (0389B)puncti, id est, VI partes; illam ergo coeli partem tenet luna III quam sol mense toto et diebus VI post tertium Nonas Januarias exactis, id est, VI post tertium Nonas Februarias die consummato. Ubi quarta est, multiplica haec per IIII, fiunt XVI, partire per decem, decies asse decus, et remanent VI puncti, id est, partes X et VIII. Illam igitur coeli partem tenet luna quarta, quam sol mense expleto ac X et VIII diebus post pridie Nonas Januarias. Ubi quinta est, multiplica V per IIII, fiunt XX, partire per decem, bis deni vies; duobus ergo mensibus expletis, adveniet sol partem coeli quam luna quinta tenet, id est, die Nonarum Martiarum. Ubi octava est VI Idus Januarias, multiplica VIII per IIII, fiunt XXXII, partire per decem, ter deni tries, et remanent duo (0389C)puncti, id est, VI partes coeli, illam partem coeli tenet luna VIII in VI Iduum Januariarum die quam sol aditurus est post tres ab hinc menses, et dies VI, id est, VI die post VI Idus Apriles. Ubi XIX est XIIII Kalendas Februarias, multiplica per IIII, fiunt (0390A)LXXVI, partire per decem, septies deni septais, et remanent VI, multiplica haec per III, fiunt X et VIII. Illam partem coeli circumvolat luna XIX in XIIII Kal. Februarias, quam sol post VII ab hinc menses ac dies X et VIII, id est, XVIII die post XIIII Kalend. Septemb., qui est VIII Iduum Septemb. dies. Et ne scrupulus tibi forte argumenti fallentis incidat, proba ad diametrum anni, quod XV tenere lunam rarus qui nesciat, multiplica XV per IIII, fiunt LX, partire per decem, sexies seni sexais; VI enim mensibus exactis, id est, medio circuitus anni confecto itinere, sol ingredietur partem coeli qua luna XV circumfertur. Et quia tunc XV Jan. dies est, nimirum illam partem sol XV die Julii mensis adibit. Et ut ad summum veniamus, sume XXX lunam, quae tunc fit III (0390B)Kal. Feb., multiplica per IIII, fiunt CXX; partire per decem, duodecies deni centum vies, illa coeli parte luna XXX currit, quam XII mensibus exactis, id est, toto anni circulo transacto, est sol obtenturus. Ipsa est enim pars eadem in qua et nunc conversatus lunam suo receperat in coitu. Quae ut manifestiora cuilibet etiam tardioris ingenii reddantur, per singulas lunae aetates quantum ea distet a sole distinctius adnotare curavimus. Prima ergo luna ubi suam perfecerit aetatem, elongatur a sole spatio dierum XII, secunda spatio dierum XXIIII, tertia spatio mensis unius et dierum sex, quarta spatio mensis unius et dierum decem et octo, quinta spatio mensium duorum, sexta spatio mensium II et dierum duodecim, septima spatio mensium II et dierum XX III, (0390C)octava spatio mensium trium et dierum sex, nona spatio mensium III et dierum XVIII, decima spatio mensium quatuor, undecima spatio mensium quatuor et dierum duodecim, duodecima spatio mensium quatuor et dierum viginti (0391A)quatuor, tertia decima spatio mensium V et dierum sex, quarta decima spatio mensium V et dierum XVIII, quinta decima spatio mensium VI, decima sexta spatio mensium VI et dierum duodecim, decima septima spatio mensium sex et dierum viginti quatuor, decima octava spatio mensium septem et dierum sex, decima nona spatio mensium VII et dierum XVIII, vigesima spatio mensium octo, vigesima prima spatio mensium octo et dierum duodecim, vigesima secunda spatio mensium octo et dierum viginti quatuor, vigesima tertia spatio mensium IX et dierum sex, vigesima quarta spatio mensium novem, et dierum decem et octo, vigesima quinta spatio mensium X, vigesima sexta spatio mensium X et dierum duodecim, vigesima septima (0391B)spatio mensium X et dierum viginti quatuor, vigesima octava spatio mensium undecim et dierum VI, vigesima nona spatio mensium undecim, et dierum XVIII, tricesima spatio mensium duodecim.
CAPUT XIX. De eodem si qui computare non didicerunt. (0392A) Si quis vero etiam calculandi minus idoneus lunaris tamen circuitus existit curiosus, et huic ad capacitatem ingenioli sui commodamus argumentum, quo id quod quaerit inveniat: siquidem totam annalis circuitus seriem, quae duodecim mensibus continetur, alphabetis distinximus, ita duntaxat, ut primus et secundus ordo vicenos et septenos dies, tertius autem uno amplius complectatur, illo videlicet qui de tertio repetitis VIII horis superfluis accrescit. Et ut diebus quos signare volebamus litterae sufficerent, non singulis has diebus, sed alternis apposuimus, atque ideo non ultra o litteram alphabetum tangere opus erat. (0392B)Praeposuimus eidem operi paginam regularem, quae X et IX alphabeta hujusmodi a diversis literis inchoantia, totidem annorum circuli decennovenalis caperet, simul et mensium singulorum signorumque (0393A)vocabula duodecim, quae hoc ordine disposita est, juxta numerum dierum quibus luna zodiacum pervolat: XXVII lineas habet in longitudine, nominibus signorum ante, nominibus vero mensium retro adnotatas, ut qui signorum imperitus est ex mensium tamen notitia possit invenire quod quaerit; X vero et IX habet in latitudine lineas quae ordinem decennovenalis circuli supra adnotato annorum numero praemonstret. Cum igitur anno quolibet diem quemlibet quo in signo vel cujus mensis in partibus lunam habeat scire volueris, aperto Codice nota litteram, quae eidem sit praeposita diei, et recurrens ad regularem paginam, in qua litterarum est distincta congeries, eodemque statim anno ex titulo frontis invento, illam quam quaerebas litteram ejusdem diei invenies, atque (0393B)ante ac retro inspiciens, quod signum quemve mensem e regione habeat adnotabis. Ponamus aliquod quod ad caetera, lector, convalescat exemplum. Quaeris ubi sit luna, verbi gratia, in Cal. Aprilis anno VI circuli decennovenalis: aperi Codicem, quaere diem Calendarum memoratarum, invenies e litteram praescriptam; recurre ad paginam regularem, videbis annum VI, perspecto ejus alphabeto, e litteram reperies, circumfer oculos ad latera, hinc geminorum extrema, illinc Junii mensis initia deprehendes esse notata. Et sive eruditus, sive simplex es lector, palam te quod cupiebas investigasse laetaberis. Insuper et toto illo anno quibuscunque diebus e litteram videris adscriptam, sive crescentem, seu decrescentem, (0394A)in iisdem coeli partibus lunam noveris esse conversatam. Non enim in hoc argumento, in detrimento an cremento suae lucis, in adverso an in coitu solis sit posita luna requiris, sed et si hoc scire desideras, aderit argumentum vetusta Aegyptiorum observatione traditum.
CAPUT XX. Quota sit luna in Calendas quasque. Primo decennovenalis circuli anno, in quo nullae sunt epactae in Calendas Januarias nona est luna, in Calendas Februarias decima, in Calendas Martias VIIII, in Calendas Apriles X, in Calendas Maias XI, in Calendas Junias XII, in Calendas Julias XIII, in Calendas Augustas XIIII, in Calendas Septembres XV, in Calendas Octobres XVI, in Calendas Novembres (0394B)XVII, in Calendas Decembres XVIII. Hos tibi numeros pro regularibus singulorum mensium sume, quibus annuas addens epactas, luna quota sit per Calendas quasque sine errore reperies. Si enim vis scire quota sit luna in Calendas Januarias anno secundo circuli decennovenalis, tene IX regulares, adde epactas XI, fiunt XX, vigesima est luna. Si vis scire quota est luna in Calendas Junias anno tertio, tene regulares XII, adde epactas anni illius XXII, fiunt XXXIIII; tolle XXX, remanent IIII, quarta est luna in Calendas memoratas. Quod si quis objecerit vel hujus, vel praecedentis argumenti alicubi ordinem vacillare, doceat ipse in hujusmodi quaestionibus indagandis veracius et compendiosius argumentum, et nos libenter (0395A)gratanterque accipiemus. Hoc autem praecedens quod commemoravimus argumentum, et nonnullis ad transcribendum jam dedimus, et in principiis hujus nostri opusculi praefigendum esse censemus. Porro praesens argumentum quod de luna Calendarum quaerenda posuimus, hoc tantum loco commemorasse et docuisse sufficiat. Nam cognita quota sit in Calendas luna, facile etiam caeteris cujusque mensis diebus qua sit aetate, cantato ipso mense et concurrentibus digitis, apparebit. Sunt autem anni tres circuli decennovenalis, in quibus idem argumentum stabilitatem sui tenoris conservare nequeat: octavus videlicet, undecimus, et nonus decimus, cui causam notandi varia facit ac dispersa per annum embolismorum insertio. Siquidem anno octavo luna Calendarum (0395B)Maiarum juxta rationem quidem argumenti XXVIII computatur, sed propter embolismum, qui in Martio mense inseritur, XXVII probatur existere. Item in Calendas Julias juxta argumentum XXX fieri potuit luna, sed propter adjectionem diei quem superfluitas embolismi attulerat, fit XXIX. Item anno XI, quia luna embolismi pridie Nonas Decembres accenditur, facit lunam in Calendas Martias vigesimam esse et octavam, cum hanc ratio argumenti XXIX tunc existere doceat. Item anno XIX, quia luna embolismi tertio die Nonarum Martiarum incipit, cogit lunam in Calendas Maias XXVIII computari cum XXIX secundum argumenti calculationem canatur, quo etiam anno ratio saltus lunaris, de quo in sequentibus dicemus, fidem ejusdem argumenti impugnat. Si enim (0395C)ipsum argumentum juxta Aegyptios a Septembri mense, ubi principium est anni eorum, inchoaveris, necesse est ut luna Julii mensis eo anno XXIX dies ut nunquam alias habeat, uno, videlicet ratione saltus, amisso, et ob id luna Calendarum Augustarum tertia reddatur, quae juxta argumenti regulam secunda computabatur. Si vero, juxta hoc quod nos supra docuimus, a Januario principium argumenti sumere mavis, eodem ordine luna in Calendas Decembres VII incurrit, quae juxta argumentum sexta fieri debuisse putabatur, quia nimirum luna Novembris mensis unam amittit diem, et pro XXX consuetis XXIX solum diebus cogitur esse contenta. Quae profecto omnia melius colloquendo quam scribendo docentur. Non autem transitorie commemorandum quod hoc (0395D)argumentum a Septembri quidam incipiunt, ponentes (0396A)eidem Septembri regulares V, Octobri V, Novembri VII, Decembri VII, et caetera, ut supra nos posuimus: quod ob auctoritatem Aegyptiorum rationabiliter prorsus agunt, ut a quibus origo computandi sumpta est, horum quoque in computando anni principium imitentur. Verum aliis aptius multo et expeditius videtur ut computatio omnis, quantum non necessitas rationis obsistat, a principio anni sui etiam apud Romanos incipiat, et usque ad terminum anni ratio atque intemerato ordine procurrat.
CAPUT XXI. Quae sit feria in Calendis. Simile autem huic tradunt argumentum ad inveniendam diem Calendarum promptissimum, ita duntaxat, ut aliis utens regularibus, quod in hoc per epactas (0396B)facis, in illo facies per concurrentes septimanae [ C. Septem ] dies. Habet ergo regulares Januarius II, Februarius VI, Martius V, Apriles I, Maius III, Junius VI, Julius I, Augustus IIII, September VII, October II, November V, December VII. Qui videlicet regulares hoc specialiter indicant, quota sit feria per Calendas, eo anno quo septem concurrentes adscripti sunt dies; caeteris vero annis addes concurrentes quotquot in praesenti fuerint adnotati ad regulares mensium singulorum, et ita diem Calendarum sine errore semper invenies. Hoc tantum memor esto, ut cum imminente anno bissextili unus concurrentium intermittendus est dies, eo tamen numero quem intermissurus es in Januario Februarioque utaris, ac in Calendis primum Martiis per illum qui circulo continetur (0396C)solis computare incipias. Cum ergo diem Calendarum, verbi gratia, Januariarum quaerere vis, dicis Januarius II, adde concurrentes septimanae dies, qui fuerunt anno quo computas, utpote III, fiunt quinque, quinta feria intrant Calendae Januariae. Item anno qui sex habet concurrentes, sume V regulares mensis Martii, adde concurrentes sex, fiunt undecim; tolle septem, remanent quatuor; quarta feria sunt Calendae Martiae.
CAPUT XXII. Argumentum de qualibet luna vel feria. Est etiam vetus argumentum, non modo de Calendarum, verum et de quorumlibet inter Calendas dierum luna vel feria dignoscenda repertum, aliquanto quidem gravius ad discendum, sed majorum (0396D)tamen nobis auctoritate contraditum, atque ideo (0397A)minoribus nostra aeque solertia tradendum. Si ergo vis scire hoc vel illo die quota sit luna, computa dies a principio mensis Januarii usque in diem de quo inquiris, et cum scieris, adde aetatem lunae quae fuit in Calendis Januariis; partire omnia per LIX, et si amplius XXX remanserint, tolle triginta, et quod superest ipsa est luna diei quam quaeris. Item si vis scire hoc vel illo die quota sit feria, computa dies a Calendis Januariis usque in diem de quo inquiris; et cum noveris, adde feriam quae fuit die Calendarum Januariarum; et si bissextilis annus est, etiam bissexti diem postquam transierit augmentare memento: partire omnia per septem, et quod remanet diem tibi septimanae quae sit ubicunque quaeris ostendet. Quod ita solum sine labore currit argumentum, (0397B)si numerum mensium singulorum per Calendas, Nonas et Idus memoriter decantare consuescas.
Januarius in Calendas I, in Nonas V, in Idus XIII.
Februarius in Calendas XXXII, in Nonas XXXVI, in Idus XLIIII.
Martius in Calendas XL, in Nonas LXVI, in Idus LXXIIII.
Aprilis in Calendas XCI, in Nonas XCV, in Idus CIII.
Maius in Calendas CXXI, in Nonas CXXVII, in Idus CXXXV.
Junius in Calendas CLII, in Nonas CLVI, in Idus CLXIIII.
Julius in Cal. CLXXXII, in Nonas CLXXXVIII, in (0397C)Idus CXCVI.
Augustus in Calendas CCXIII, in Nonas CCXVII, in Idus CCXXV.
September in Cal. CCXLIIII, in Nonas CCXLVIII, in idus CCLVI.
October in Cal. CCLXXIIII, in Nonas CCLXXX, in Idus CCLXXXVIII.
November in Cal. CCCV, in Nonas CCCIX, in Idus CCCXVII.
December in Calendas CCCXXXV, in Nonas CCCXXXIX, in Idus CCCXLVII.
Si ergo scire vis, verbi gratia, anno quo per Calendas Januarias nona est luna, quota sit luna in Calendas Maias, dicito: Maius in Calendas CXXI; tolle Calendas, remanent CXX; adde IX, fiunt (0397D)CXXIX; partire LIX, quinquagies novies bini centum decus octus: tolle CXVIII, remanent XI; undecima est luna in Calendas Maias. Si vis scire quota est luna in XV Calendas Junias, dicito: Junius in Calendas CLII; tolle XV Calendas Junias, remanent CXXXVII; adde IX, fiunt CXLVI; partire per LIX, quinquagies novies bini centum decus octus; tolle CXVIII, remanent XXVIII; vicesima octava (0398A)est luna in XV Calendas Junias. Si vis scire quota est luna VII Idus Decembres, dicito: December in Idus CCCXLVII; tolle VII, Idus remanent CCCXL; adde IX, fiunt CCCXLIX; partire per LIX, quinquagies novies quini CCXCV; tolle CCXCV, remanent LIIII; tolle XXX, remanent XXIIII; vicesima quarta est luna die memorato. Juvat hujusce argumenti usum, si calculator ultima quinquagesimae nonae partis diligentius memoriae commendat: quinquagies novies seni CCCLIIII, quinquagies novies quini CCXCV, quinquagies novies quaterni CCXXXVI, quinquagies novies terni CLXXVII, quinquagies novies bini CXVIII, quinquies novies assis IX. Eodem ordine diem septimanae quocunque volueris tempore adjuncto Calendarum Januariarum die requiris. Si (0398B)enim vis scire, verbi gratia, anno quo Calendae Januariae quinta feria celebrantur, octavo Calendarum Octobrium die quota feria sit, dicito: October in Calendas CCLXXIIII; tolle VIII Calendas Octobres, remanent CCLXVI; adde quintam feriam quae fuit in Calendis Januariis, fiunt CCLXXI; partire per VII, septies triceni ducenti decus, septies octoni quinquagies sexies, remanent V; quinta est feria octavo Calendas Octobres.
CAPUT XXIII. De aetate lunae si quis computare non potest. Quod si adeo quis deses vel hebes est, ut absque omni labore computandi lunae cursum scire voluerit, innitatur alphabetis quae in annali videt libello juxta cursum distincta lunarem, ubi duos lunae circuitus, (0398C)id est, quinquagenos et novenos dies terna tenent alphabeta; et quamcunque litteram luna in hac aetate semel habet, eamdem per totum annum simili modo notatam in eadem semper aetate habere non desinit, nisi forte, quod tamen raro accidit, embolismorum haec ratio immutet. Verbi gratia, anno tertio cycli decennovenalis, luna quae triginta dies habitura est, semper ab a nudo incipit, secunda est in b, tertia in c, similiter nudis, id est, nullo puncto adnotatis, et sic ex ordine suam littera quaeque servat aetatem lunae. Item luna, quae undetriginta dies habitura est, ab l subnotato incipiens, secunda semper in m, tertia in n, simili figura notatis, et sic ex ordine recurrens luna suam cuique litterae restituit aetatem. (0398D)Discernendi enim gratia primum de ternis alphabetum nudis utrinque litteris, secundum subnotatis, tertium supernotatis, determinandum providit antiquitas.
CAPUT XXIV. Quot horis luna luceat. Tradunt quoque argumentum veteres quo luna cujusque aetatis quot horis luceat exploretur, quia (0399A)enim prima luna, inquiunt, quatuor punctos lucet, adjicitur hic numerus a secunda luna quotidie usque ad plenilunium, detrahiturque dehinc paribus spatiis in diminutionem. Et ideo si nosse vis luna secunda quot horas luceat, multiplica per quatuor duo, fiunt octo; partire per quinque, quia quinque puncti horam faciunt; quinquies asse quinquis, et remanent tres; horam ergo et tres punctos lucet luna secunda. Item multiplica tria per quatuor, fiunt duodecim; partire per quinque; quinquies bini decus, et remanent duo; duas horas et totidem punctos tertia luna lucet. Item ubi ad decimam lunam perveneris, multiplica per quatuor, fiunt quadraginta; partire per quintam partem; quinquies octoni quadrais; octo horas lucet decima luna. Et ne argumentum (0399B)dubium fore arbitreris, tene quindecim, inquiunt, et ubi pernox luna candet exquire; multiplica per quatuor, fiunt sexaginta, partire per (0400A)quinque; quinquies duodeni sexais; duodecim horas, id est, noctem integram, decima quinta luna perlustrat. Item si nosse vis, sexta decima et septima decima, et caeterae deinceps quot horis luceant lunae, recole per singulas quanto minus sint a triginta, et inde computandi crepidinem strue. Verbi gratia, si nosse vis vigesima quinta quam diu luceat luna, dicito: Quanto minus a triginta patebit, quia quinque; multiplica per quatuor, quater quinivies; partire per quinque, quinquies quaternivies; quatuor ergo horis splendet vigesima quinta, quomodo et quinta luna. Et quidem hoc argumentum tempore aequinoctiali legitima fixum statione perlabitur; verum longissimis in bruma noctibus, vel item aestate brevissimis, quarum alias duodecim horarum spatium (0400B)longe transcendere, alias nequaquam ad hoc pertingere posse constat, qua ratione lunam duodecim horas lucere credamus, nisi forte putamus non aequinoctiales (0401A)horas intelligendas, sed singulas quasque noctes pro suae mensura longitudinis, aut brevitatis (0402A)in duodecim particulas, quas horas vocitemus, aequa distributione findendas.
CAPUT XXV. Quando vel quare luna vel prona, vel supina, vel videatur erecta. (0403A) Sunt qui, auras explorare conati, dicant lunam novam, quoties supino cornu utroque videatur, tempestuosum mensem; quoties erecto uno, serenum portendere. Quod longe aliter esse naturalis ratio prodit. Quid enim? numquid credibile est lunae statum, qui fixus in aethere permanet, pro subjacentium (0404A)mutatione flabrorum, vel nubium posse aliorsum quam fuerat converti, et eam quasi futurae metu tempestatis aliquanto altius cornu, quam naturae ordo poscebat attollere? Maxime cum non omnibus in terris idem fluctuantium possit existere flatus aurarum, lunae autem status idem, eademque sit pro variante solis digressu conversio. Dicunt enim eam, sicut et beatus Augustinus in expositione psalmi decimi docet, non habere lumen proprium, sed a sole (0405A)illustrari. Sed quando cum illo est, eam partem ad nos habere, qua non illustratur, et ideo nihil in ea lucis videri; cum autem incipit ab illo recedere, illustrari ab ea etiam parte quam habet ad terram, et necessario incipere a cornibus, donec fiat quindecima contra solem. Tunc enim sole occidente oritur, ut quisquis occidentem solem observaverit, cum eum coeperit non videre, conversus ad orientem lunam surgere videat, atque inde ex alia parte, cum ei coeperit propinquare, illam partem ad nos convertere, qua non illustratur, donec ad cornua redeat, atque inde omnino non appareat, quia tunc illa pars quae illustratur sursum est ad coelum, ad terram autem illa quam radiare sol non potest. Cum ergo die crescente sol a meridianis plagis ad boreales paulatim partes (0406A)ascenderit, necesse est luna, quae eo tempore nata est, ociori transitu solem ad borealia signa praecurrat; atque ideo cum nova post occasum solis videtur, quae ad septentrionem solaris occasus occasura est, nimirum non juxta, sed supra solem sita est, quo inferiora ejus illustrante, aequalia pene cornua protendere et instar navis supina ire videtur. At reverso post solstitium aestivum ad inferiora et australia cursu solis, luna quoque illis nata mensibus, ad inferiora cursum tendat necesse est, unde fit ut quae ad australem partem solis, qui occiderat, occasura est, absque ulla dubietate cum primo post occasum solis apparet, non jam supra illum, sed juxta illum ad meridiem posita videatur. Atque ideo aquilonalia ejus latera sole aspectante cernuntur erecta progredi; (0407A)semper enim luna aversis a sole cornibus, rotundam sui partem pandit ad illum, cujus rationis ordine agitur, ut quo dies longior, eo sit nova luna excelsior; et quo brevior atque ad meridiem declivior est dies, eo dejectior nova luna cernatur. Et inde vulgi crevit opinio lunam, cum supina et celsior incedit, turbines tempestatum; cum vero erecta, et in (0408A)austros dejectior, tranquillitatem designare, quia is nimirum status est anni vertentis, ut sex mensibus, quibus decrescit dies, multo clementior sit aeris motus, quam reliquis sex. Eadem ratio est etiam lunae decrescentis, quare matutino in exortu nunc erecta, nunc supina appareat. Eadem cur interdiu saepe prona procedat, nimirum solis eam radiis superiore ex (0409A)loco tangentibus. Non ergo lunae conversio, quae naturalis est et fixa, potest futuri mensis portendere statum. Sed qui curiosi sunt hujusmodi rerum, coloris vel ejus, vel solis, vel coeli ipsius, aut stellarum, sive nubium mutatione, vel aliis quibuslibet indiciis saepe, statum aeris qui sit futurus explorant. Denique lunam quartam, si pura fuerit, neque obtusis cornibus, dare reliquis diebus usque ad exactum mensem indicium serenitatis existimant, et caetera talia.
CAPUT XXVI. Qua ratione luna cum sit situ inferior, superior sole aliquoties videatur. Nec mirari opus est, cum lunam per Australia signa currentem, multo inferius ac vicinius terrae quam solem, cum iisdem moratur in partibus, circuire (0409B)viderimus, quia videlicet multo inferius non solum sole, sed et Venere ac Mercurio, quae infimae stellarum sunt, luna in confinio aeris hujus turbulenti et puri decurrit aetheris. Denique et multi philosophorum solem abesse a luna undeviginti partes, quantas lunam ipsam a terra prodiderunt. Pythagoras vero, vir sagacis animi, a terra ad lunam CXXVI millia stadiorum esse collegit, ad solem ab ea duplum, inde ad duodecim signa triplicatum. Sed merito quaerere ac mirari sollicitus quisque potest quare luna in solstitiali circulo decurrens, tanto altior aestivo sole currere, quanto breviores videatur facere umbras. Unde paucis intimandum est quod hunc lunae progressum ultra solem in utraque coeli plaga, et (0409C)australi videlicet et septentrionali, signiferi gignat latitudo, porro in Australi ipsa quoque lunae ejusdem dejectio juvet. Siquidem signifer idem CCC quidem LXV partibus et quadrante per coeli ambitum longus, (0410A)sed XII est partibus latus; harum duas tantum medias sol, luna omnes pervagari consuevit. Quae cum Australes illius devenit in locos, aliquanto humilior hyberno sole apparet, non solum quia vicinior est terrae, sed etiam quia quinque fere partibus aliquoties, sive etiam sex solaris cursus terminos in meridiem transiit; et quanto amplius interiora Austri penetrat, tanto dejectior nostris, qui eam ab Aquilone speculamur, patet obtutibus. At cum solstitiali graditur in circulo, aliquanto saepe elatior sole videtur aestivo, quia cum propinquior sit terrae quam sol, quinque etiam vel sex partibus aliquando solis terminos ad Aquilonem transcendit, et idcirco nostris obtutibus, qui in terra positi utrumque sidus de inferioribus aspectamus, tanto eminentior coeli (0410B)culmina petere videtur quanto magis boreales sese recipit in partes. Quod hoc probabitur exemplo: Intrabis noctu in aliquam domum praegrandem, certe ecclesiam, longitudine, latitudine et altitudine praestantem, et innumera lucernarum ardentium copia pro illius cujus natalis est martyris honore repletam, inter quas duae maximae ac mirandi operis pharis suis quaeque suspensae ad laquearia catenis, sed quae tibi ex iis intranti vicinior, ipsa quoque est subjacenti pavimento vicinior; tanta autem vastitas domus, tanta est longe distantium celsitudo pharorum, ut magis nocturno visu lucem comasque flammarum, quam ipsa ignium valeas vasa dignoscere: nimirum ubi pharis appropinquare incipiens, recto intuitu oculos ad pharos, et per pharos ad (0410C)contra posita laqueariorum vel parietes loca sustuleris, illa tibi altior, quae vicinior est pharus apparebit; et quanto accesseris, tanto tibi quae submersior (0411A)est videbitur esse suspensior, donec, perspecta certius veritate, cuncta ut sunt posita cognoscas. Ita ergo et nos infra duo magna coeli luminaria siti, quia utrumque habemus ad meridiem, quo hoc quod inferius est in septentrionem se subrigendo magis magisque nobis appropiat, eo nobis oculos ad illa et per illa dirigentibus ad coelum, videtur esse illud sublimius, quod dejectius incedere manifesta ratione patebit.
CAPUT XXVII. De magnitudine, vel defectu solis et lunae. De magnitudine vel defectu solis, sive lunae, Plinius (0412A)Secundus in opere pulcherrimo naturalis Historiae ita describit: « Manifestum est solem interventu lunae occultari, lunamque terrae objectu, ac vices reddi, eosdem solis radios luna interpositu suo auferente terrae, terraque lunae. Hac subeunte repentinas obduci tenebras, rursumque illius umbra sidus hebetari: neque enim aliud esse noctem quam terrae umbram. Stati autem atque non menstrui sunt utrique defectus, propter obliquitatem signiferi, lunaeque multivagos, ut dictum est, flexus, non semper in scrupulis partium congruente siderum motu. Haec (0413A)ratio mortales animos subducit in coelum, ac velut inde contemplantibus trium maximarum rerum naturae partium magnitudinem detegit; non posset (0414A)quippe totus sol adimi terris intercedente luna, si terra major esset quam luna. Certior ex utroque vastitas solis aperitur, ut non sit necesse amplitudinem (0415A)ejus oculorum argumentis atque conjectura animi scrutari immensum esse, qui arborum in limitibus porrectarum in quotlibet passuum millia umbras paribus (0416A)jaciat intervallis, tanquam toto spatio medius. » Et paulo post: « Certum est, inquit, solis defectum, non nisi novissima, primave fieri luna, quod (0417A)vocant coitum, lunae autem non nisi plena semperque citra quam proxime fuerit; omnibus autem annis fieri utriusque sideris defectus, statutis diebus horisque (0418A)sub terra; nec tamen cum superne fiant ubique cerni, aliquando propter nebulam, saepius globo terrae obstante convexitatibus mundi, intra ducentos (0419A)annos Hipparchi sagacitate compertum est. » Sed ne gentilis tantum viri dictis videamur consummare capitulum, etiam Ecclesiae doctores quid de hoc senserint quaeramus. Beatus Hieronymus interpretans Evangelii sententiam, qua dictum est in Domini passione tenebras factas super terram: « Qui scripserunt, inquit, contra Evangelia, suspicantur deliquium solis, quod veris aestatisque temporibus accidere solet, discipulos Christi ob imperitiam super resurrectione Domini interpretatos, cum defectus solis nunquam nisi ortu lunae fieri soleat; nulli (0420A)autem dubium est, Paschae tempore lunam fuisse plenissimam. »
CAPUT XVIII. De effectiva lunae potentia. De effectiva lunae potentia beatus antistes Ambrosius in libro quarto Hexameron ita commemorat: « Similia de lunae ratione conveniunt, quae de consorte ejus ac fratre memoravimus, siquidem in id se induit ministerium in quod et frater, ut illuminet tenebras, foveat semina, augeat fructibus. Habet etiam pleraque a fratre distincta, ut quem tota die calor humorem (0421A)terrae siccaverit, eumdem exiguae noctis tempore ros reponat. Nam et ipsa luna larga roris adseritur. Denique cum serenior nox est, et luna pernox, tunc largior ros fertur arva perfundere, et plerique sub aere quiescentes, quo magis sub lumine fuissent lunae, eo plus humoris se capite collegisse senserunt. Unde et in Canticis dicit Christus ad Ecclesiam: Quoniam caput meum repletum est rore, et crines mei guttis noctis. Tum deinde minuitur et augetur, ut minor sit cum resurgit nova, et cum sit imminuta cumuletur, in quo grande mysterium est. Nam et defectui ejus compatiuntur elementa, et processu ejus quae fuerint exinanita cumulantur, ut animantium cerebra maritimorum humida: siquidem pleniores ostreae reperiri ferantur multaque alia, cum (0421B)globus lunaris adolescit. De arborum quoque internis idem allegant qui hoc usu proprio compererunt. » Haec beati Ambrosii verba etiam architectorum omnium ars et quotidianus usus adfirmat, qui observandum praecipue docent ut a quinta decima luna usque ad vicesimam et secundam arbores praecidantur, ex quibus vel liburnae texendae, vel publica quaeque sunt opera facienda. His enim tantum octo diebus caesa materies immunis servatur a carie, reliquis autem diebus praecisa etiam in eodem anno, interna vermium labe exesa in pulverem vertitur. Qui hoc quoque observant, ut post solstitium aestivum, id est, post mensem Julium, et Augustum, usque ad Calendas Januarias materias caedant. His namque mensibus arescente humore, sicciora, et ideo fortiora, sunt (0421C)ligna. Sed et lapis selenites in Perside potentiae lunaris effectum mirifice demonstrat, qui lunae continens imaginem, fulgore candido niveoque translucet, atque juxta cursum astri ipsius vel augeri diebus (0422A)singulis perhibetur, vel minui. His consentanea Basilius Caesareae Cappadociae reverendissimus antistes in sexto Hexameron libro scribit, dicens: « Opinor autem quod et animalibus creandis, caeterisque omnibus quae terra producit, non parva confertur ex lunae mutatione formatio; modo enim laxiora eorum corpora videntur et vacua, cum senescit; modo integra et repleta, cum crescit, quoniam humorem quemdam cum calore permixtum interius his latenter infundit. Quod ita esse demonstrant hi qui sub dio dormientes lucente luna, postquam surrexerint, inveniunt capita sua largissimo rore madentia. Sed et recentes carnes si sub luna jacuerint, fluida mox putredine corrumpuntur. Idemque significat pecorinum cerebrum, vel etiam viscera marinorum animalium, (0422B)quae sunt humectiora, necnon arborum medullae. » Et paulo post: « Sed aeris motus iisdem ipsis commutationibus continetur, sicut lunae novitas attestatur, quae ex longa plerumque serenitate subito nubium glomerationes et perturbationes exsuscitat. Euriporum quoque meatus refluus hoc indicat, vel etiam reciprocatio syrtium, quae vicinae habentur Oceano, quas pro lunae schematibus, concitari locorum accolae prodiderunt. Euripi etiam in utramque partem soliti sunt propria leniter fluenta convertere reliquo omni tempore; cum vero luna nascitur nullo modo possunt quiescere, sed vehementi fervore semper exaestuant, donec luna rursus appareat, sedationem commotis turbinibus allatura. »
CAPUT XXIX. De concordia maris et lunae. (0422C) Maxime autem prae omnibus admiranda tanta Oceani cum lunae cursu societas, qui ad omnem ejus (0423A)ortum omnemque occasum ipse quoque emisso sui fervoris, quod Graeci ῥεῦμα vocant, impetu littora late contegat, eodemque revocato detegat, ac dulces fluminum occursus salsis abunde commisceat simul et accumulet undis; nec mora praetereunte luna recedens et ipse, nativae has dulcedini mensuraeque relinquat, tanquam lunae quibusdam aspirationibus (0424A)invitus protrahatur, et iterum ejusdem vi cessante in mensuram propriam refundatur. Sicut enim luna, juxta quod et supra docuimus, IIII punctorum spacio quotidie tardius oriri, tardius occidere quam pridie orta est vel occiderat solet, ita etiam maris aestus uterque, sive diurnus sit, et nocturnus, seu matutinus et vespertinus, ejusdem pene temporis intervallo (0425A)tardius quotidie venire, tardius redire non desinit. Punctus autem quinta pars horae est, quinque enim puncti horam faciunt. Unde fit ut quia luna in duobus suis mensibus, id est, diebus LIX, quinquagies et septies terrae orbem circuit, aestus Oceani per tempus idem geminato hoc numero, id est, CXIIII vicibus, exundet ad superiora, et tot aeque vicibus suum relabatur in alveum, quia luna in XXIX diebus vicies octies terrae ambitum lustrat, et in XII horis quae ad naturalis usque mensis plenitudinem supersunt dimidium terrae circuit orbem, ut quae, verbi gratia, praeterito mense super terram meridie, nunc media nocte sub terra solem accendenda consequatur, per tantumdem temporis geminatis aestus sui vicibus, quinquagies septies. (0425B)Maria alta tumescant, Obicibus ruptis, rursusque in seipsa residunt. Quia luna in dimidio mensis spacio, hoc est, in XV noctibus ac diebus quater decies terram circumlabitur, insuper et dimidium terrae semel. Unde fit ut Orientem plena vespere teneat, quae pridem nova vespere Occidentem tenuerat. Mare per id temporis vicies novies adfluit simul et remeat; et sicut luna per dies XV, ut diximus, naturali cursus sui tarditate de occidente in orientem vespertina refunditur, et quae matutina hodie Orientem tenebat, post dies XV matutina in Occidente videbitur, ita etiam aestus Oceani nunc vespertinus post dies XV fit matutinus, ac contra matutinus, quotidiano detractus impedimento, vespertinus adsurgit. Et quoniam luna per (0425C)annum, id est, menses XII suos, qui sunt dies CCCLIIII, duodecim vicibus minus, hoc est, trecenties quadragies et bis, terrae ambit orbem, aestus Oceani tempore eodem DCLXXXIIII vicibus et ipse terras adluit ac resilit. Imitatur autem lunae cursum mare non solum communi accessu et recessu, sed etiam quodam sui status profectu defectuque perenni, ita ut non tardior solum quam pridie, verum etiam major minorve quotidie redeat aestus. Et crescentes quidem malinas, decrescentes autem placuit appellare ledones, qui, alternante per septenos octonosve dies successu, mensem inter se quemque quadriformi suae mutationis varietate dispertiunt. Saepe quidem aequa uterque sorte septenis diebus ac (0425D)dimidio cursum consummantes, saepe, vel ventis impellentibus, aut repellentibus, vel alia qualibet accedente sive naturali vi cogente, tardius citiusve venientes, aut minus ampliusve solito ferventes, ita ut aliquoties ordine turbato malina plures sibi aestus hoc mense, pauciores vindicet in alio; unde uterque motus nunc vespertino nasci, nunc matutino consuevit in aestu. Et siquidem aestu vespertino vel novilunio, vel plenilunio, instante malinam nasci contigerit, (0426A)idem aestus quotidie per VII malinae dies subsequentes fit major et violentior aestu matutino. Similiter matutino si fuerit malina orta sub aestu, matutinus jam majori per dies contegit aequore terras. Porro vespertinus finibus quos matutinus aestus coeperat contentus, ulterius cursum extendere negligit, quamvis quibusdam in mensibus uterque aestus in dissimili per omnia cremento proficit. Quanto autem plus aestus major littora terrasque contexerit, et fluvios ac freta compleverit, tanto latius recedens eadem littora maris exhaurire atque enudare consuevit. Unde videat qui potest an verum sit quod, Philippo teste, ferunt quidam atque confirmant, illam immensam maris Oceani effusionem per omnium regionum ac patriarum fluvios ituram, (0426B)uno puncto temporis fieri. Scimus enim nos, qui diversum Britannici maris littus incolimus, quod ubi hoc aequor aestuare coeperit, ipsa hora aliud incipiat ab aestu defervere; et hinc videtur quibusdam quia recedens aliunde aliorsum unda recurrat, iterumque relictis quos adierat finibus, priores festina repetat, ideoque se ad tempus major malina his littoribus abiens amplius abducat, ut alibi adveniens amplius exundare sufficiat, quod ex lunae cursu potest facillime deprehendi. Verbi gratia, hoc mare, posita circa brumalem solis auctum, vel solstitialem ejus occasum, luna, cujuscunque aetatis, sive super terram, seu sub terra sit, aestum solet attollere; at posita circa brumalem solis occubitum, vel solstitialis ejus exortum, reflectere. Porro aliis in partibus ab (0426C)ea coeli plaga recessum maris luna qua hic signat accessum; non solum autem, sed et in uno eodemque littore quo ad Boream mei habitant, multo me citius aestum maris omnem, qui vero ad Austrum, multo serius accipere pariter et refundere solent, servante quibusque in regionibus luna semper regulam societatis ad mare quamcunque semel acceperit. Ergo malinam quinque fere ante novam sive plenam lunam diebus, ledonem totidem ante dividuam saepius incipere comperimus, et circa aequinoctia duo majores solito aestus adsurgere, inanes vero bruma, et magis solstitio, semperque luna in Aquilonia et a terris longius recedente, mitiores, quam cum in Austro digressa propriore nisu vim suam exercet, aestus adfluere, naturalis ratio cogit. Per denos autem et (0426D)novenos annos, juxta lunaris circuli ordinem, etiam maris cursus ad principia motus et paria incrementa recurrit.
CAPUT XXX. De aequinoctiis et solstitiis. De aequinoctiis, quod octavo Calendarum Aprilium, et octavo Calendarum Octobrium, et de solstitiis, quod octavo Calendarum Juliarum, et octavo Calendarum (0427A)Januariarum die sint notanda, multorum late et sapientium saeculi, et Christianorum sententia claret. Denique Plinius Secundus, idem orator et philosophus, in libro secundo Naturalis historiae: « Sol autem, inquit, ipse quatuor differentias habet: bis aequata nocte diei, vere et autumno in centrum incidens terrae, octavis in partibus Arietis ac Librae; bis permutatis spaciis in auctum diei bruma octava in parte Capricorni; noctis vero solstitio totidem in partibus Cancri. In aequalitatis causa obliquitas signiferi est, cum pars aequa mundi super subterque terras omnibus fiat momentis. Sed quae recta in exortu suo consurgunt signa, longiore tractu tenent lucem; quae vero obliqua, ocyore transeunt spacio. » Sed et Hippocrates ἀρχίατρος Antigono regi (0427B)scribens, per anni spacium qualiter ad praecavendas imbecillitates se observare deberet, ita dicit: « Itaque exordium incipiamus a solstitio, id est, VIII Calendas Januarias, ex qua die humor corporibus crescit usque ad aequinoctium vernum, qui sunt dies XC. Hoc tempus auget hominis phlegma, ex quo frequenter nascitur hominibus catharrus, et distillatio uvae, et punctio laterum, caligo et tinnitus aurium, et odorari nihil possunt. Tali igitur tempore utere calidis et laseratis, et optimis cibis piper habentibus et sinapi, raro lana, caput vero sine intermissione purga; vino indulge, Veneri non parce dies XLV. Proxime sequentes autem sunt ex supradicto (0428A)dicto die usque ad aequinoctium vernum dies XC, ex supradicto die VIII Calendas Aprilis usque ad VIII Idus Maias sunt dies XLV. His diebus augentur hominibus humores dulces, id est, sanguis. Utere bene olentibus cibis et acerrimis. Item ex die octavo Idus Maias usque in diem octavum Calendas Julias XLV. His diebus crescit bilis amara, id est, cholera rubea. Utere cibis dulcibus, vino indulge, Veneri parce, jejunia minime exequere. Item incipit tempus aestivum ex die octavo Calendas Julias, ipso momento incrementa fellis rubei amittuntur, et cholera nigra adcrescit, quod esse constat usque ad aequinoctium autumni, id est, usque ad tempora frigoris. Utere cibis dulcibus cunctis, et bene olentibus, et frigidioribus, et qui ventrem molliant per dies XC. (0428B)Ab aequinoctio autem autumni, quod est ex die VIII Calendarum Octobrium usque in diem octavum Calendarum Januarium, desinit nigri fellis amaritudo, et humoris crassitudo augetur. Utere cibis calidis et acerrimis omnibus, et abstine Venere, et manus lavabis. Ex die supra scripto usque in occasum Vergiliarum, hoc est, in diem sextum Idus Febr., sunt dies XLVI in occasum Pleiadum. De hac hora hominibus sanguis adcrescit. Convenit ergo comedere laetissimos [ An lautissimos?] cibos, et indulgere vino et Veneri: dies sunt ii hiberni XLVII. » Haec quidem gentiles, quibus non dissimilia de tempore etiam perplures Ecclesiae tradidere magistri, dicentes: VIII Calendas (0429A)Aprilis in aequinoctio verno Dominum conceptum et passum, eumdem in solstitio brumali VIII Calendas Januarias natum. Item beatum praecursorem et baptistam Domini VIII Calendas Octobres in aequinoctio autumnali conceptum, et in aestivo solstitio VIII Calendas Julias natum; addita insuper expositione, quod auctorem lucis aeternae cum cremento lucis temporariae concipi simul et nasci deceret. Poenitentiae vero praeconem, quem oportebat minui, cum inchoata minoratione lucis generari pariter et concipi. Verum quia sicut in ratione paschali didicimus aequinoctium vernale duodecimo Calendarum Aprilium die cunctorum Orientalium sententiis, et maxime Aegyptiorum, quos calculandi esse peritissimos constat, specialiter adnotatur, caeteros quoque tres (0429B)temporum articulos putamus aliquanto priusquam vulgaria scripta continent esse notandos. Ut enim de aequinoctio verno, quod caput esse memoratarum quatuor mutationum annalium mundi origo docet, breviter loquamur, regula tenet ecclesiasticae observationis, a Nicaeno confirmata concilio, ut Paschae dies ab XI Calendas Apriles usque in VII Calendas Maias inquiratur. Item catholicae institutionis regula praecipit ut ante vernalis aequinoctii transgressum Pascha non celebretur. Qui igitur VIII Calendarum Aprilium die putat aequinoctium, necesse est idem aut ante aequinoctium Pascha celebrari licitum dicat, (0430A)aut ante octavum Calendarum Aprilium diem Pascha celebrari licitum neget. Ipsum quoque Pascha, quod Dominus pridie quam pateretur cum discipulis fecit, aut IX Calendarum Aprilium die non fuisse, aut ante aequinoctium fuisse confirmet; non enim nostri tantum temporis, sed etiam legalis et Mosaica decernit institutio, non ante transcensum hujus aequinoctii diem festi paschalis esse celebrandum, sicut, attestante Anatholio, evidenter docet Philo et Josephus, sicut eorum antiquiores AGATHOBOLUS, et ab eo eruditus ARISTOBOLUS ex Paneade, qui unus ex illis LXX senioribus fuit qui missi fuerunt a Pontificibus ad Ptolemaeum regem Hebraeorum libros interpretari in Graecum sermonem, quique multa ex traditionibus Moysi proponenti regi percunctantique (0430B)responderunt. Ipsi ergo cum quaestiones Exodi exponerent, dixerunt Pascha non prius esse immolandum quam aequinoctium vernale transiret. Unde nos necesse est, ob conservandam veritatis regulam, dicamus aperte, et Pascha ante aequinoctium tenebrasque devictas non immolandum, et hoc aequinoctium duodecimo Calendarum Aprilium diei veraciter adscribendum, sicut non solum auctoritate paterna, sed et horologica consideratione docemur; sed et caetera tria temporum hujusmodi confinia simili ratione aliquot diebus ante octavum Calendarum sequentium esse notanda.
CAPUT XXXI. De dispari longitudine dierum et vario statu umbrarum. (0431A) Et quidem aequinoctialis dies omni mundo aequalis et una est; verum solstitialis et caeteri omnes diversae longitudinis pro ratione climatum disparium sunt et umbrarum, quod et libri vel Christianorum, vel gentilium industria editi, et testes idonei, qui de utrisque partibus, et borealibus scilicet et meridianis advenere, luce clarius pandunt. Denique beatus Ambrosius, in libro quarto Hexameron, de temporibus et discursu solis disputans, ait inter caetera: « Medio quoque die minor umbra, quam vel in principio est diei, vel fine, et hoc apud nos in parte occidentis. Caeterum sunt qui per duos totius anni dies sine (0431B)umbra fiunt in partibus meridianis, eo quod solem habentes super verticem suum, undique per circuitum illuminentur, unde et ἄσκιοι dicuntur Graece. Plerique etiam ferunt sic e regione ex alto ferri solem, ut per angustiam puteorum aquam, quae in profundo est, viderint refulgere. Esse autem dicuntur in meridiano, qui ἀμφίσκιοι vocantur, eo quod umbram ex utroque latere transmittant. » Et paulo post: « Sunt enim in hoc quem nos incolimus orbe terrarum, circa meridiem positi, qui in Australem plagam videantur umbram transmittere, hoc autem fieri dicitur summo aestu, cum in Aquilonem sol dirigitur. » Cui paria scribit Basilius, et ipse in expositione Geneseos. Sed et Plinius secularibus literis, sed non contemnendis, haec ipsa latius exequens (0431C)ita scribit: « Vasaque horoscopii non eadem sunt usui in trecentis stadiis, aut ut longissime in quingentis, mutantibus semet umbris solis; itaque umbilici, quem gnomonem appellant, umbra in Aegypto (0432A)meridiano tempore, aequinoctii die, paulo plus quam dimidiam gnomonis mensuram efficit. In urbe Roma nona pars gnomonis deest umbrae. In oppido Ancona superest quinta tricesima. In parte Italiae, quae Venetia appellatur, iisdem horis umbra gnomoni par fit. Simili modo tradunt in Syene oppido, quod est supra Alexandriam V millibus stadiorum, solstitii die medio nullam umbram jaci, puteumque ejus experimenti gratia factum, totum illuminari, ex quo apparet tum solem illi loco supra verticem esse; quod et in India supra flumen Hypasim fieri tempore eodem Onesicritus scripsit; constatque in Berenice urbe Troglodytarum, unde stadiis MMMMDCCCXX in eadem Ptolemaide oppido, quod in margine Rubri maris ad primos elephantorum venatus conditum (0432B)est, hoc idem ante solstitium quadragenis quinis diebus totidemque postea fieri, et post eos XC dies in meridiem umbras jaci. Rursus in Meroe insula, quae caput gentis Aethiopum, V millibus stadiorum a Syene, in amne Nilo habitatur, bis anno absumi umbras, sole devicesimam Tauri partem, et quartam decimam Leonis obtinente. In Indiae gente Oretum mons est, Malaeus nomine, juxta quem umbrae aestate in Austrum, hyeme ad Septentrionem jaciuntur: XV tantum noctibus ibi apparet Septentrio. In India Patalis celeberrimo portu sol dexter oritur, umbrae in meridiem cadunt, Septentrionem ibi Alexandro morante adnotatum, prima tantum parte noctis aspici. Onesicritus dux ejus scripsit, quibus in locis Indiae umbrae non sint, Septentrionem non conspici; (0432C)ex eo loca appellari Ascia, nec horas dinumerari ibi. Et tota Troglodytice umbras bis XLV diebus in anno Eratosthenes in contrarium cadere prodidit. Sic fit, ut vario lucis incremento in Meroe longissimus dies (0433A)XII horas aequinoctiales, et VIII partes unius horae colligat, Alexandriae vero XIIII horas, in Italia XV, in Britannia XVII, ubi aestate lucidae noctes haud dubie repromittunt id quod cogit ratio credi, solstitii diebus accedente sole propius verticem mundi, angusto lucis ambitu subjecta terrae continuos dies habere (0434A)senis mensibus, noctesque e diverso ad brumam remoto. Quod fieri in Insula Thule Pythias Massiliensis scribit, VI dierum navigatione in Septentrionem a Britannia distante. » Haec de longitudine dispari solstitialium dierum Plinius intexendo, etiam brumalium dierum quae sit in partibus longitudo subintelligendum (0435A)reliquit. Sed et noctis utroque tempore quae sit mensura, aeque clarum reddidit, quia necesse est cujuscunque sint longitudinis dies, simul et nox XXIIII horarum spacium compleant. Sed notandum quod de Thule aliter scripsit Solinus: (0436A)« Thule, inquit, ultima, in qua aestivo solstitio, solo de cancri sidere faciente transitum, nox nulla; brumali solstitio perinde nullus dies. » Quod Plinius quoque in libro septimo non praetermisit: « Ultima, inquiens, omnium quae memorantur Thule, in qua (0437A)solstitio nullas esse noctes indicavimus, Cancri signum sole transeunte, nullosque contra per brumam dies. Hoc quidam senis mensibus fieri arbitrantur. »
CAPUT XXXII. Causa inaequalitatis dierum eorundem. Causa autem inaequalitatis eorundem dierum terrae rotunditas est; neque enim frustra et in Scripturae divinae, et in communium literarum paginis orbis (0437B)terrae vocatur. Est enim revera orbis idem in medio (0438A)totius mundi positus, non in latitudinis solum gyro, quasi instar scuti rotundus, sed instar potius pilae undiqueversum aequali rotunditate persimilis, neque autem in tantae mole magnitudinis, quamvis enormem, montium valliumque distantiam, quantum in pila ludica unum digitum, tantum addere vel demere crediderim. Talis ergo schematis terra mortalibus ad inhabitandum data, solis circuitus in hoc mundo lucentis certa ratione constitutionis Dei, alibi (0438B)diem exhibet, alibi noctem relinquit. Et quia, sicut (0439A)Ecclesiastes ait, Oritur sol, et occidit, et in locum suum revertitur, ibique renascens gyrat per Meridiem, et flectitur ad Aquilonem, necesse est circumiens Orientalibus quibusque prius quam Occidentalibus sub (0440A)eadem linea positis mane, meridiem, vesperam adducat, ejusdem tamen longitudinis dies utrisque toto anno, sicut et noctes, faciat, item necesse est omnibus sub Aquilonis et Austri plaga contra invicem et (0441A)eadem linea positis, per totum annum vertentis circuitum, uno eodemque temporis puncto Sol medium coeli conscendat igneus orbem.
Nec tamen eodem utrisque puncto vel hora oriatur, aut occidat, sed cum plagam austri circumiens hyberno tempore pervehitur, eos qui meridianum (0442A)terrae latus inhabitant, ante oriens adit, sed serius dimittit occidens, quam nos, qui ad Septentrionem positi, globo terrarum obstante, tardius ejus ortum, sed citius sortimur occasum. At contra idem in aestivo degens circulo, multo nobis qui sub eodem habitamus ante ortus apparet, multo diutius videtur occasurus, quam eis qui in meridiano terrae sinu conversati, (0443A)et prius illum ejusdem terrae obtectu cernere vetantur, et post ocyus amittere coguntur. Ideoque illi breviores nobis dies aestate, longiores habent in hyeme. Quod non de solari gyro tantummodo, sed de stellarum quoque omnium, sub diversis poli plagis currentium potest situ cognosci; eadem quippe facit terrae rotunditas, ut nonnulla etiam clarissima Australis sidera climatis nobis nunquam pareant, (0444A)contra nostra Septentrionalia illis non parva ex parte celentur. Denique ipsos Septentriones, qui nobis supra verticem ascendunt, neque occidunt unquam, non cernit Troglodytice, et confinis Aegyptus. Porro ipsorum sidus permaximum, et Dei quondam nomine cultum, non solum nos Britanni, sed nec Italia quidem potest videre Canopum; non quia lux stellarum longinquioribus paulatim minorando subtrahitur et (0445A)deficit, sed quia terrae moles apposita spatium praecludit aspectandi. Quae cuncta de monte quolibet pergrandi undique circum habitato valent facillime probari.
CAPUT XXXIII. Quibus in locis pares sint umbrae vel dies. Et quia supra distantiam dierum solstitialium inter eos, qui ad meridiem et septentrionem ab invicem sunt remoti Plinii Secundi dictis ostendimus, videtur opportunum et eadem nunc latius, et consonantiam quoque dierum, inter eos qui in quacunque mundi parte sub eadem ab Oriente in Occidentem ducente linea commorantur, ejusdem declarare sermonibus. Igitur in sexto Naturalis historiae libro de his scribens: « Plura sunt, inquit, segmenta mundi, (0445B)quae nostri circulos appellavere, Graeci παραλλὴλους: (0446A)principium habet Indiae pars versa ad Austrum, patet usque Arabiam, et Rubri maris accolas; continentur Gedrosi, Carmani, Persae, Elymaei, Parthi, Syene, Aria, Susiana, Mesopotamia, Seleucia, cognominata Babylonia, Arabia ad petras usque Syriacoele, Pelusium Aegypti; inferiorque ora quae Cora vocatur, Alexandria, Africae maritima, Cyrenaica oppida omnia, Tapsus, Hadrumetum, Clupea, Carthago, Utica, utraque Hippo, Numidia, Mauritania utraque, Atlanticum mare, columnae Herculis. In hoc coeli circumplexu aequinoctii die media umbilicus, quem gnomonem vocant, septem pedes longus, umbram non amplius quatuor pedes longam reddit. Noctes vero diesque longissima spatia quatuordecim horas aequinoctiales habent, brevissima e contrario (0446B)decem. Sequens circulus incipit ab India vergente ad (0447A)occasum, vadit per Medos, Parthos, Persepolin, citima Persidis, Arabiam citeriorem, Judaeam, Libani montis accolas. Amplectitur Babylonem, Idumaeam, Samariam, Hierosolymam, Ascalonem, Joppen, Caesaream, Phoenicen, Ptolemaidem, Sidonem, Tyrum, Berytum, Botrin, Tripolin, Byblum, Antiochiam, Laodiceam, Seleuciam, Ciliciae, maritima, Cypri Austrina, Austrinam Cretam, Lilybaeum in Sicilia, Septentrionale Africae et Numidiae. Umbilicus aequinoctio (0448A)triginta quinque pedum, umbram triginta tres pedes longam facit. Dies autem noxque maxima quatuordecim horarum aequinoctialium est, accedente bis quinta parte unius horae. Tertius circulus ab Indis Imao proximis oritur. Tendit per Caspias portas Mediae proximas, Cataoniam, Cappadociam, Taurum, Amanum, Issum, Cilicias portas, Solos, Tarsum, Cyprum, Pisidiam, Pamphiliam, Siden, Lycaoniam, Lyciae Patarum, Xanthum, Caunum, Rhodum, Coum, (0449A)Halicarnasum, Gnidum, Dorida, Chium, Delum, Cycladas medias, Cythium, Maleam, Argos, Laconiam, Elin, Olympiam, Messanam Peloponnesi, Syracusas, Catinam, Siciliam mediam, Sardiniae Austrina, Cartegiam, Gades. Gnomonis cunctae umbram XXXVIII unciarum faciunt. Longissimus dies est aequinoctialium horarum quatuordecim, atque dimidiae cum tricesima unius horae. Quarto subjacent circulo, quae sunt ab altero latere Imai, Cappadociae Austrina, Galatia, Mysia, Sardis, Smyrna, Sipylus, Tmolus mons Lydiae, Caria, Ionia, Trallis, Colophon, Ephesus, Miletus, Chios, Samos, Icarium mare, Cyclades Septentrionales, Athenae, Megara, Corinthus, Sycion, Achaia, Patrae, Isthmus, Epirus, Septentrionalia Siciliae, Narbonensis Galliae exortiva, Hispaniae (0449B)maritima a Carthagine nova, et inde ad occasum gnomoni XXI pedum respondent umbrae XVI pedum. Longissimus dies habet aequinoctiales horas XIII, et tertias duas unius horae. Quinto continentur segmento ab introitu Caspii maris, Bactria, Iberia, Armenia, Mysia, Phrygia, Hellespontus, Troas, Tenedos, Abydos, Scepsis, Ilium, Ida mons, Cyzicus, Lampsacus, Sinope, Amisus, Heraclea in Ponto, Paphlagonia, Lemnus, Imbrus, Thassus, Cassandria, Thessalia, Macedonia, Larissa, Amphipolis, Thessalonice, Pella, Edesus, Beroea, Pharsalia, Carystus, Euboea, Boeotum, Chalcis, Delphi, Acarnania, Aetolia, Apollonia, Brundusium, Tarentum, Thurii, Locri, Rhegium, Lucani, Neapolis, Puteoli, Tuscum mare, Corsica, Baleares, Hispania media. Gnomoni VII (0449C)pedes, umbrae VI. Magnitudo diei summa horarum aequinoctialium XV. Sexta comprehensio, qua continetur urbs Roma, amplectitur Caspias gentes, Caucasum, Septentrionalia Armeniae, Apolloniam supra Rhyndacum, Nicomediam, Nicaeam, Chalcedonem, Byzantium, Lysimachiam, Chersonesum, Melanensium, Abderam, Samothraciam, Maroneam, Oenum, Bessicam, Thraciam, Mediam, Paeoniam, Illyrios, Dyrrachium, Canusium, Apuliae extima, Campaniam, Hetruriam, Pisas, Lunam, Lucam, Genuam, Liguriam, (0450A)Antipolin, Massiliam, Narbonem, Tarraconem, Hispaniam, Tarraconensem mediam, et inde per Lusitaniam, Gnomoni pedes IX, umbrae VIII. Longissima diei spatia, horarum aequinoctialium XV addita nona parte unius horae, aut, ut Nigidio placuit, quinta. Septima divisio ab altera Caspii maris ora incipit, vadit super Callatim, Bosphorum, Borysthenem, Tomos, Thraciae aversa, Triballos, Illyrici reliqua, Adriaticum mare, Aquileiam, Altinum, Venetiam, Vicentiam, Patavium, Veronam, Cremonam, Ravennam, Anconam, Picenum, Marsos, Pelignos, Sabinos, Umbriam, Ariminum, Bononiam, Placentiam, Mediolanum, omniaque ab Apennino, transque Alpes, Galliam Aquitaniam, Viennam; Pyreneum, Celtiberiam. Umbilico XXXV pedum, umbrae XXXVI. Ut tamen in partem Venetiae exaequetur (0450B)umbra gnomoni, amplissima dies horarum aequinoctalium XV, et quintarum partium horarum trium. Hactenus antiquorum exacta celebravimus. Sequentium diligentissimi quod superest terrarum tribus assignavere segmentis. A Tanai per Maeotim lacum, et Sarmatas usque Borysthenem, atque ita per Dacos partemque Germaniae, Gallias, Oceani littora amplexi, quod esset horarum XVI. Alterum per Hyperboreos et Britanniam, horarum XVII. Postremum Scythicum a Riphaeis jugis in Thulen, in quo dies continuarentur, ut diximus, noctesque per vices. Iidem et ante principia quae fecimus, posuere circulos duos. Primum per insulam Meroen, et Ptolemaidem, in Rubro mari ad elephantorum venatus conditam, (0450C)ubi longissimus dies XII horarum esset, dimidia hora amplior; secundum per Syenen Aegypti euntem, qui esset horarum XIII. » Haec de Plinii Secundi scriptis excerpta hunc in nostris opusculis habeant locum.
CAPUT XXXIV. De quinque circulis mundi et subterraneo siderum meatu. Sane quoniam de temporibus loquentes necesse habuimus aliquoties aequinoctialis, vel solstitialis, (0451A)vel brumalis, meminisse circuli, vel zonae, de iis paulo latius dicendum putavimus. Solent enim philosophi inaequalitates temporum, vel cursuum solis annuorum, iis distinguere vocabulis, ut aequinoctialem vocent zonam, vel circulum, illam coeli regionem, qua sol circa aequinoctia; solstitialem, qua circa solstitium; brumalem, qua in hyeme mundum consuevit ambire. Circuli autem vel zonae vocantur (0452A)ex eo quod circuitu solis efficiuntur, e quibus aequinoctialis, quae media est zona, aequali spatio terras super subtusque circumflectitur, at solstitialis tam parum spatii sub terris quam brumalis, agit super terras. Itemque brumalis, qui super terras angustus est, tantam habet amplitudinem circuitus sub terra, quantam solstitialis supra terram, quia nimirum sol in aequinoctio tantum spatii noctu sub terris quantum (0453A)interdiu super terras exigit, tanto utique discrimine sub Boreas partes occultus quanto visus iter suum deflectens ad Austros. Porro in bruma tantum sub terrae inferiora longe lateque circumfertur quantum in solstitia supra terram edita longo latoque circumlabitur flexu. Similiter aestivo, id est, solstitiali, decurrens in circulo, tam brevem sub aquilonia terrae loca noctu facit digressum quam super meridiana ejus loca diebus hybernis brevem facit ascensum. Sicut enim quaelibet anni vertentis nox illam habet longitudinem quam ante VI menses habuit, et post VI menses habitura est dies, ita omni nocte sol tantum agit iter sub terra, quantum ante VI menses egit, et post VI menses acturus est super terram; et tantum nunc noctu ad Aquilonem, quantum tunc interdiu gyrans ad meridiem. Sed et stellae omnes, (0454A)expleto VI mensium curriculo, illam coeli plagam interdiu, quam noctu antea lustrando, circumeunt, eandem replicato totidem mensium tempore repetentes, solitis noctu transigunt excubiis, tanto latiorem quaeque sub terris quanto angustiorem supra, itemque tanto breviorem subtus quanto productiorem supra terras cursum peragentes. Unde fit ut in anno solari, Arcturus, Orion, et canis, sed et lacteus circulus, caeteraque militia coeli una vice plus terrae orbem quam sol ipse circumeat. Extra hos sane circulos solis tres, duos utrobique circulos, Septentrionalem ponunt et Australem: quorum Septentrionalis semper nostris visibus apparens, non solis, sed Arcturi, et quae circa eum sunt stellarum ambitu conficitur; et quia vicinitate caret solis, frigidus esse non cessat. Cui similis est Australis, et ipse ob longinquitatem (0455A)solis gelidus, obque terrae objectum nobis semper absconditus. De quo utroque in Dei laude dicitur: Qui facit Arcturum et Oriona, et Hyadas, et interiora Austri. Et alibi: Qui extendit Aquilonem super vacuum. Meminit horum et Poeta: Quinque tenent coelum zonae, quarum una corusco Semper sole rubens, et torrida semper ab igni.
Ipsa est aequinoctialis, quam quia semper sol aut praesens, aut hinc vel inde vicinus illustrat, nimirum subjecta terrarum exusta flammis et cremata, cominus vapore torrentur. Quam circum extremae dextra laevaque trahuntur Cerulea glacie concretae, atque imbribus atris.
Septentrionalem dicit et Australem, quibus subjecta (0456A)omnia, ob solis molliorumque siderum absentiam, infesta rigore et gelu premuntur aeterno, teste ipso mari congelato, quod ab insula Thule diei unius navigatione distat ad Boream. Has inter mediamque duae mortalibus aegris Munere concessae divum.
Solstitialem et brumalem significat, quae vicina utrinque ferventis et gelidarum sunt vi temperatae; ideoque ambas dicunt habitabiles, id est, habitationi habiles, et nec frigoris immanitate, nec caloris mortalium a se repellentes accessum, quamvis unam solummodo probare possunt habitatam. Neque enim vel Antipodarum ullatenus est fabulis accommodandus assensus, vel aliquis refert Historicus vidisse, (0457A)vel audisse, vel legisse se, qui meridianas in partes solem transierunt hybernum, ita ut eo post tergum relicto, transgressis Aethiopum fervoribus, temperatas ultra eos hinc calore, illinc rigore, atque habitabiles mortalium repererint sedes. Denique solertissimus naturalium inquisitor Plinius Secundus qui non negat terram, etsi sit figurae pineae nucis, nihilominus undique incoli, vide quid de iis scribens zonis dicat. « Circa, inquit, duae tantum inter exustam et rigentes temperantur, eaeque ipsae inter se non perviae propter incendium sideris. Facillimum sane harum zonarum dant exemplum, qui gelidissimo hiemis rigore ad focum oblongo schemate factum sese calefaciunt, ubi ignis ipse quasi media zona, et proxima quaeque illi prorsus intangibilia sunt ob ardorem; (0457B)quae vero sunt longius a flammis hinc vel inde remota communi frigore torpent. Porro quae inter haec utrinque temperata sunt, et ad calefaciendum accommoda, sive ex una, sive ex utraque ignis parte stare voluerint, qui hunc sibi algidae noctis in tenebris sub divo ad lucem fotumque pararunt. Qui si circumire ignis in modum solis posset, quinque nimirum circulos redderet; quia vero stat, lineas quinque facit, unam in medio fervidam, duas circum gelidas, totidem inter has temperatas. »
CAPUT XXXV. De quatuor temporibus, elementis, humoribus. (0457C)Tempora sunt anni quatuor, quibus sol per diversa (0458A)coeli spatia discurrendo subjectum temperat orbem, divina utique procurante sapientia, ut non semper eisdem commoratus in locis, fervoris ariditate mundanum depopuletur ornatum, sed paulatim per diversa commigrans, terrenis fructibus nascendis maturandisque temperamenta custodiat. A quo temperamento videtur temporibus inditum nomen, vel certe quia quadam suae similitudine qualitatis ad invicem contemperata volvuntur, tempora recte vocantur. Hiems enim, ut pote longius sole remoto, frigida est et humida. Ver, illo super terras redeunte, humidum et calidum. Aestas, illo superfervente, calida et sicca. Autumnus, illo ad inferiora decedente, siccus et frigidus; sicque fit ut amplexantibus singulis medio moderamine quae circa se sunt, orbis instar ad invicem (0458B)cuncta concludantur. Quibus aeque qualitatibus disparibus quidem per se, sed alterutra adinvicem societate connexis, ipsa quoque mundi elementa constat esse distincta. Terra namque sicca et frigida, aqua frigida et humida, aer humidus et calidus, ignis est calidus et siccus; ideoque haec autumno, illa hiemi, iste veri, ille comparatur aestati. Sed et homo ipse, qui a sapientibus microcosmos, id est, minor mundus appellatur, iisdem per omnia qualitatibus habet temperatum corpus, imitantibus nimirum singulis iis, quibus constat humoribus, modum temporum quibus maxime pollet. Sanguis siquidem qui vere crescit, humidus et calidus. Cholera rubea, quae aestate, (0458C)calida et sicca. Cholera nigra, quae autumno, (0459A)sicca et frigida. Phlegmata, quae hyeme, frigida sunt et humida. Et quidem sanguis in infantibus maxime viget, in adolescentibus cholera rubea, melancholia in transgessoribus id est, fel cum faece nigri sanguinis admixtum, phlegmata dominantur in senibus. Item sanguis eos in quibus maxime pollet facit hilares, laetos, misericordes, multum ridentes et loquentes. Cholera vero rubea facit macilentos, multum tamen comedentes, veloces, audaces, iracundos, agiles. Nigra bilis, stabiles, graves, compositos moribus, dolososque facit. Phlegmata, tardos, somnolentos, obliviosos generant. Horum autem principia temporum diverse ponunt diversi. Isidorus namque Hispaniensis episcopus, hyemem IX Calendarum Decemb., ver VIII Calend. Mart., aestatem IX Calendas Junias, (0459B)autumnum X Calendas Septembres habere dixit exortum. Graeci autem et Romani, quorum in hujusmodi disciplina potius quam Hispanorum auctoritas sequi consuevit, Hyemem VII Id. Novemb., ver VII Id. Februa., aestatem VII Id. Maii, Antummum VII Id. Augusti inchoare decernunt, hiemis videlicet et aestatis initia, vespertino vel matutino Vergiliarum ortu occasuque signantes. Item veris et autumni, cum Pleiades media fere die vel nocte oriuntur et occidunt, ponentes ingressum. Denique et in libris (0459C)cosmographorum authenticis ac nobilissimis, ita (0460A)eadem tempora ad lineam distincta reperimus, adnotato etiam ortu Vergiliarum VII, Id. Maii, occasu quoque eorumdem VII Id. Novemb. Et Plinius Secundus, in libro secundo naturalis Historiae, eodem modo distinguenda judicavit. Sed et homo Ecclesiae sanctus Anatolius, in opere suo paschali, cum de aequinoctiis et solsticiis, deque horarum ac momentorum incrementis subtilissime disputasset, ita disputationem suam simul et ipsum libellum terminavit: « Hoc autem non ignores, quod ipsa quatuor, quae praediximus temporum confinia, licet mensium sequentium Calendis approximentur, unumquodque tamen medium temporum, id est, verni et aestatis, autumni et hiemis teneat, et non exinde temporum principia inchoentur, unde mensium Calendae initiantur, sed (0460B)ita unumquodque tempus inchoandum est, ut a prima die veris tempus aequinoctium dividat, et aestatis IX Cal. Jul., et autumni VIII Calendas Octob., et hyemis VIII Calendas Jan., similiter dividat. » Ubi autem Dei populus in lege temporum faceret initia, testatur Scriptura, quae praecepit dicens: Observa mensem novarum frugum, et verni primum temporis, et facies Phase Domino Deo tuo. Quem secuti esse Aegyptii videntur, ex eo quod eruditissimus eorum antistes Protereus ait: Illud etiam oportet (0460C)attendere, quod errent nimium, qui primi mensis (0461A)initium lunaris cursus a XXV die mensis Phamenoth, qui est XII Calendas April. omnino esse constituunt, eo quod tunc initium verni temporis ab iis qui hoc invenire voluerunt cum omni diligentia praefixum esse videatur. Vocatur autem ver, quod in eo cuncta vernent, hoc est virescant. Aestas ab aestu qui in ea maturandis fructibus datur. Autumnus, de autumatione fructuum, qui in eo colliguntur. Porro hiems a doctoribus frigus interpretatur, et sterilitas. Et haec quidem nostris partibus temporum vocabula (0461B)congruunt. Verum Indos, ubi alia coeli facies, alii sunt ortus siderum, binas aestates in anno binas habere perhibent messes, media inter illos hieme Etesiarum flatu, nostra vero brumali lenes ibi auras et mare navigabile narrant. Sed et Aegyptus nostra (0462A)hieme media, maxime campos herbis floreos, et sylvas fertur habere pomis onustas.
CAPUT XXXVI. De annis naturalibus. Annus vel ab innovando cuncta quae naturali ordine transierant, vel a circuitu temporis nomen accepit, quia veteres am pro circum ponere solebant, ut Cato dicit in Originibus, oratorum amterminum, id est, circumterminum; et ambire dicitur, pro circumire. (0462B)Est autem annus lunaris, est et solaris, est et errantium discretus stellarum, est et omnium planetarum unus, quem magnum specialiter nuncupant. Sed lunaris annus quadrifarie accipitur: primus est namque, cum luna XXVII diebus et VIII horis zodiacum (0463A)percurrens, ad id signum ex quo egressa est revertitur. Secundus duobus diebus et quatuor horis prolixior, qui consuete mensis appellatur, cum solem, a quo nova digressa est, XXIX diebus et XII horis exactis jam defecta repetit. Tertius, qui XII mensibus hujusmodi, id est, diebus CCCLIV expletur, et vocatur communis, eo quod duo saepissime tales pariter currant. Quartus qui ἐμβολισμὸς Graece dicitur, id est, super augmentum, et habet XIII menses, id est, dies CCCLXXXIV, qui uterque apud Hebraeos a principio mensis paschalis incipit, ibidemque finitur. Apud Romanos vero ab incipiente luna mensis Januarii sumit initium, ibique terminatur. Item solis est annus, cum ad eadem loca siderum rediit, peractis CCCLXV diebus, et VI horis, id est, quadrante (0463B)totius diei, quae pars quater ducta cogit interponi diem unum quod Romani bissextum vocant, ut ad eumdem circuitum redeatur. Quartus solaris gyri annus bissextilis est, caeteris tribus uno die prolixior, quo confecto, sol ad cuncta signorum loca eisdem dierum noctiumque quibus ante quadriennium revertitur horis. Annus errantium stellarum est quo illarum quaeque zodiaci ambitum perlustrat, de quo supra diximus. Annus magnus est, cum omnia simul errantia sidera ad sua quaeque loca, quae simul habuere, recurrunt. De quo Josephus, in primo Antiquitatum libro, cap. 4, (0464A)cum longaevitatem primorum hominum describeret, ita meminit: « Nullus autem ad vitam modernam, et annorum brevitatem, quibus nunc vivimus, vitam comparans antiquorum, putet falsa quae de illis sunt dicta, et eo quod nunc vita tanto non ducatur tempore, credat neque illos ad vitae illius longitudinem pervenisse. Illi namque cum essent religiosi, et ab ipso Deo facti, cumque eis pabula opportuniora ad majus tempus existerent praeparata, tantorum annorum curriculis rite vivebant; deinde propter virtutes, et gloriosas utilitates, quas jugiter perscrutabantur, id est, astrologiam et geometriam, Deus eis amplius vivendi spatia condonavit, quae nunc haud ediscere potuissent, nisi sexcentis viverent annis, per tot enim annorum curricula magnus annus impletur. (0464B)Annum autem civilem, id est, solarem, Hebraei ab aequinoctio verno, a solstitio Graeci, Aegyptii ab autumno, a bruma incipiunt Romani. »
CAPUT XXXVII. De disparibus antiquorum annis. Haec de annis sint dicta naturalibus, caeterum antiquos diversarum gentium populos diverse in observatione annali a vero deviasse etiam beatus Augustinus edocet, qui cum, duodecimo de civitate Dei libro, contra eos ageret qui etiam sanctam Scripturam (0465A)putabant aliter primis saeculi temporibus annos computasse, id est, tantae brevitatis, ut unus annus noster decem illos habuisse credatur, dicentes: Cum audierit quisque vel legerit nongentos annos quemque vixisse, debet intelligere nonaginta, decem quippe illi anni unus est noster, et decem nostri, centum illi fuerunt; dicit inter alia. « Ut autem aliter annum tunc fuisse computatum non sit incredibile, adjiciunt quod apud plerosque scriptores historiae reperitur, Aegyptios habuisse annum IV mensium, Acarnanas VI mensium, Lavinios XIII mensium. » Plinius Secundus cum commemorasset relatum fuisse in litteras quemdam vixisse CLII, alium decem amplius, alios ducentorum annorum habuisse vitam, alios trecentorum annorum, alios quadringentorum, (0465B)quosdam ad quingentos, alios ad sexcentos, nonnullos (0466A)ad octingentos etiam pervenisse, haec omnia inscitia temporum accidisse arbitratus est. « Alii quippe, inquit, aestate determinabant annum, et alterum hyeme; alii quadripartitis temporibus, sicut Arcades inquit, quorum anni trimestres fuerunt. » Adjecit etiam aliquando Aegyptios, quorum parvos annos quaternorum mensium fuisse supradiximus, lunae fine limitasse annum. « Itaque apud eos, inquit, in singula millia annorum vixisse produntur. »
CAPUT XXXVIII. De ratione bissexti. De ratione bissexti non nova nunc cudere, sed quae in epistola roganti amico quondam dixi, etiam iis inserere opusculis placuit, ubi post praefationem (0466B)congruam ita subjeci. « Sicut, inquam, saltum lunae (0467A)quem dicunt, locus et hora citior incensionis ejus per X et IX annos efficit; ita e contrario bissextum non alia causa quam tarditas solaris cursus generat. Sunt enim nonnulli qui facilitate computandi absque labore comprehendant quanta bissexti crescentis particula per singulos annos, vel menses, vel etiam septimanas, et dies incessantes adimpleatur. Nec tamen dicere noverint qualiter eadem particula crescat, vel quae sit causa quaeve ratio crementi ipsius, quidve nasceretur erroris infesti, si non ipse dies bissexti suo juxta morem necessarium intercalaretur in ordine. Bissextus igitur ex quadrantis ratione per quadriennium conficitur. Quadrantem namque solent appellare quartam partem cujuslibet rei, verbi gratia, pecuniae, temporis, (0467B)loci, et ideo quarta pars diei, qui XXIV horis cum sua nocte completur, id est, horae VI quadrans consuete vocatur. Quadrantis autem hujusce per quadriennium in diem integrum colligendi, et in loco suo intercalandi haec est ratio, quia sol annuum coeli ambitum, id est, XII signa circuli zodiaci notissima, non in CCCLXV diebus, sed superadditis VI horis adimplere cognoscitur; unde fit, ut si, verbi gratia, nunc aequinoctialem coeli locum mane oriens intraverit, in hunc anno sequente meridie, tertio vespere, quarto media nocte, quinto rursus in exortu diei, utpote completo diei totius circuitu recurrat, sicque necessario diem superfluum admoneat ubilibet interponendum, annique quarti plenitudini esse copulandum. Quem Aegyptii anno suo solemniter expleto, id (0467C)est, IV Calendarum Septembrium, Romani autem VI Calendarum Martiarum die, unde et bissextum vocant, (0468A)intercalare consuerunt. Quod si quis calculatorum facere negligens CCC solum ac LXV diebus omnes se annos agere debere putaverit, magnum sibi mox inveniet annui circuitus occurrisse dispendium, ita ut post aliquot annorum vertentium curricula, aestivis mensibus vernum tempus, vernis brumale, brumalibus autumnale, autumnalibus aestivum se offendisse perversus computator horrescat. Si cui sane quae de signifero et coeli ambitu paucis diximus, forte habentur incognita, huic vulgari, et fortassis compendiosiori, ac manifestiori ratione satisfacere curavimus, ut qui coeli signis intendere puerili in schola non dedicit, saltem horologii lineis in terra, quae necessaria quaerit apprehendat. Et hic ergo sciat solem morulis suis et tarditate quotidiana quadrantis (0468B)hujus annui disponente opere Creatoris esse ministrum, quem diligentior inquisitio declarat, non ad eamdem horologii lineam per CCCLXV dies posse plene reduci, sed si, verbi gratia, praesenti anno in aequinoctio vernali, quod juxta Aegyptios, qui calculatorum palmam tenent, XII Calendarum Aprilium die solet venire, a medio orientis surrexerit, eadem die post annum aliquanto inferius oriri, et tertio, quarto, quintoque anno eamdem diminutionem in tantum naturali sui cursus augere temperantia, ut nisi dies bissextilis antea juxta morem intercaletur, jam XI Calendarum Aprilium die facturus aequinoctium a medio surgat orientis, eamdem nihilominus tarditatis suae constantiam in caeteris quoque per totum annum servaturus exortibus simul et occasibus. »
CAPUT XXXIX. De mensura crementi et bissextilis. (0469A) Sed de mensura crementi bissextilis ne te nostra lateat sententia, dicimus quadrantem ejus diei, id est, sex horas per annum accrescere, horam autem per duos menses, dimidium vero horae per unum mensem, solis dico naturalem; porro quartam partem horae, id est, punctum per medium mensis, quia solem novimus zodiacum circulum, id est, duodecim signa horoscopi per CCCLXV dies et VI horas ambire; singula autem signa ejusdem zodiaci per XXX dies et X horas ac semissen naturali cursu peragere, dimidium vero signi cujusque per XV dies V horas et quadrantem unius horae percurrere. Nec omnino putamus (0469B)eorum suscipiendam esse sententiam, qui, quasi nocti nihil tribuentes, tres tantum horas per annum bissexto adcrescere confirmant. Quod si ita esset, non ante annorum VIII circuitum dies qui creverat totus compleretur, diem namque totum, id est, cum sua nocte XXIV habere horas, etiam vulgus ignobile novit. Qui dum totus per quadriennium non negetur impleri, qua ratione quarta pars ejus per singulos IV annorum negatur impleri? Verum si quis nostram in hoc spernendam putat assertionem, legat beati Aurelii Augustini quartum de sancta Trinitate libellum, ubi de senarii numeri, in quo mundus factus est, perfectione disserens, etiam hujus quadrantis mentionem facere, imo et eum certi mysterii gratia per omnipotentem conditoris sapientiam provisum (0469C)factumque docere non omisit. « Unum enim, inquit, et duo et tria, sex fiunt; qui numerus propterea perfectus dicitur, quia partibus suis completur. Habet enim eas, tres, sextam, tertiam et dimidiam, nec ulla pars alia, quae dici possit quota sit invenitur in eo. Sexta ergo ejus unum est, tertia duo, dimidia tria. Una autem, et duo et tria consummant eumdem senarium, cujus perfectionem nobis Scriptura sancta commendat in eo maxime, quod Deus VI diebus fecit opera sua, et sexto die factus est homo ad imaginem Dei, et sexta aetate generis humani, Filius Dei venit, et factus est filius hominis, ut nos reformaret ad imaginem Dei. Annus etiam unus, si XII menses integri considerentur, quos triceni dies complent, talem quippe mensem veteres observaverunt, (0469D)quem circuitus lunaris ostendit, senario numero pollet. Quod enim valent sex in primo ordine numerorum, qui constat ex unis ut perveniatur ad X; hoc valent LX in secundo ordine, qui constat ex denis, ut perveniatur ad centum. Sexagenarius (0470A)ergo numerus dierum sexta pars anni est. » Et paulo post: « Proinde, inquit, per senarium primi versus multiplicatur, tanquam senarius secundi versus, et fiunt sexies sexageni trecenti et sexaginta dies, qui sunt integri XII menses. Sed quoniam sicut mensem circuitus lunae ostendit hominibus, sic annus circuitu solis animadversus est, restant autem V dies, et quadrans diei, ut sol impleat cursum suum, annumque concludat; quatuor enim quadrantes faciunt unum diem, quem necesse est intercalare ex cursu quadriennio, quod bissextum vocant, ne temporum ordo turbetur; etiam ipsos V dies et quadrantem si consideremus, senarius numerus in eis plurimum valet, primo, quia, sicut fieri solet, ut a parte totum computetur, non sunt jam dies quinque, (0470B)sed potius sex, ut quadrans ille accipiatur pro die; inde quia in ipsis quinque diebus sexta pars mensis est, ipse autem quadrans VI horas habet, totus enim dies, id est, cum sua nocte XXIV horae sunt, quarum pars quarta, qui est quadrans diei, VI horae inveniuntur; ita in anni cursu senarius numerus plurimum valet. » Haec de tanti auctoris excerpere dictis libuit, ut de natura bissexti meae pusillitatis sensum relegens, non solum hunc per senas horas annuatim crescere, sed et multiplicem ejusdem senarii numeri perfectionem, qua et annus ipse constat, ex ore doctissimi tractatoris intelligas.
CAPUT XL. Quare sexto Calendas martias intercaletur. Ob hoc autem bissexti diem in mense Februario (0470C)placuit intercal re Romanis, quia hic brevior caeteris et extremus anni mensis erat. Verum ideo nondum expleto eo, quemadmodum Aegyptii et Graeci decurso totius anni sui curriculo facere volebant, ne omnino discissa lege sua veteri, initium Martii mensis a Februarii fine sejungerent. Ideo non ante sextum Calendarum Martiarum diem, quia Deum Terminum colentes, Terminalia sacra, quae vicesimo tertio mensis ejusdem die semel instituerant, in alium diem mutare prorsus non audebant, sed iis rite celebratis, sic tandem necessarios aliquandiu perplures, crescente autem per aetates saeculi peritia, unum quadrantis interponebant diem. Heu miseri desipientes! qui nescientes eum cujus regni non erit finis, qui dixit: Ego sum principium, quod et loquor vobis, (0470D)terminum divino cultu honorandum, et ei sacra ac sacrificia credebant agenda. Sed multo miserius dementes qui habentes promissionem regni coelestis, his potius quae termino sunt obnoxia adhaerere petituri quam ad aeterna volunt properare, sine fine victuri.
CAPUT XLI. Quod et luna quadrantem habeat. (0471A) Inter haec autem meminisse debet calculator ut lunam mensis Februarii caeteris annis XXIX dierum, anno autem bissextili computet XXX, sive illam ante intercalatum quadrantem, seu postmodum, terminari contingat. Cujus adjectione diei efficitur lunarem tunc annum, si communis sit, CCCLV, si embolismus, CCCLXXXV diebus compleri. Palam namque apparet quadrantem de quo sermo est, non ad solis tantummodo, sed ad lunae cursum aeque pertinere, quia si lunae quoque quadrantem accommodare negaveris, sed bissextili anno ejusdem quantitatis mensem lunarem Februario, cujus et antea solebas, aptaveris, fit profecto ut et quarta decima luna (0471B)paschalis ejusdem anni pridie quam debuerat adveniat. Ideoque paschalis ratio vacillet, et totius mox anni cursus titubet, statusque ille semper inviolabilis circuli decennovenalis magis magisque turbatus evertatur. Quare oportet ut sicut, dictante quadrantis ratione, quarto anno, quem bissextilem dicimus, in una eademque sexta Calendarum Martiarum linea, verbi gratia, tertiam quartamque solemus ponere (0472A)feriam, ita etiam tunc ibidem lunam, verbi gratia, tertiam simul ac quartam computare meminerimus: hac semper industria pervigiles, ut cum lunam mensis Februarii tunc uno die plus quam solebat habere fecerimus, in diebus tamen Calendarum Martiarum, excepto solum undecimo circuli decennovenalis anno, ipsam quam et ante consueverat luna servet aetatem. Nam et ideo maxime lunae quadrantem dandum monemus, ne major solito in Calendas Martias existendo, ratum paschalis observantiae cursum recto a tramite deflectat. Quibus autem quantisve temporum particulis idem lunae quadrans accrescat, majore quaesitu indiget; namque cum ipso quadrante etiam crebra embolismorum interruptio, et saltus quoque ratio, ne tota discursus (0472B)lunaris mensura ad purum dignosci queat, obsistit.
CAPUT XLII. De saltu lunae. De quo tamen saltu verisimile apparet quod eum citior quam vulgo putatur lunaris incensionis locus et hora procreet. Nam quomodo fieri posset ut per annos denos et novenos unum necesse esset solito (0473A)dierum lunae numero auferri, si non hoc velocitas aliqua lunaris gyri paulatim toto circuli decennovenalis tempore procuraret? Quomodo e contra tarditate cursus solaris agi probatum est, ut unus per quadriennium ejus cursui dies augeatur. Hujus autem velocitatis et, ut ita dicam, anticipationis, tametsi ordo non facile patet, mensura nequaquam latet. Constat enim quia diminutio illa atque ablatio diei unius, quae, quoquo modo agitur, per denos et novenos annos tota conficitur, hora per annos singulos, et uno puncto, et nona decima parte unius puncti, augetur. Dies namque XXIV habet horas, e quibus cum XIX totidem annis circuli decennovenalis distribueris, remanent V; has per IV multiplica, quia videlicet hora quatuor punctis constat, fiunt (0474A)XX; da singulos annis singulis, et remanet unus: hunc divide per XIX, et videbis quod ad saltum lunae complendum, ut diximus, annuatim, hora et punctus, et nona decima pars puncti unius adcrescit. Non ergo unis iisdemque vel articulis temporum, vel coeli climatibus lunae celebratur accensio, sed semper aliquanto citius quam praecedenti mense provenerat, ut sit unde unus anno nono decimo transiliatur dies. Diversis autem locis circuli decennovenalis diversi quique calculatores hunc eumdem lunae saltum interponendum, id est, mensem lunarem, qui caeteris annis tricenos dies habere consueverat, unde triginta dierum esse faciendum putavere; et ratio quidem naturalis in promptu est, cuncta hujusmodi crementa, vel detrimenta solis et (0475A)lunae in partibus aequinoctiorum, ubi primo creata sunt, initium finemque sortiri, solis quidem in verni, lunae vero in autumnalis loco aequinoctii. Denique Anatolius, qui verissime in aequinoctio verno initium mensium, et caput circuli totius, terminumque decernit, non ipse hanc in capite vel fine sui circuli decennovenalis, sed decimo quarto ejus anno, qui est ultimus ogdoadis, mutationem lunae posuit, faciens illam ascendere in aequinoctio de octava in vicesimam. At contra Victorius tertio ad finem ogdoadis anno, hanc interserendam censuit lunam Calendarum Januariarum, de quarta in sextam decimam convertens. Porro Aegyptii, in quorum sententiam catholica nunc consentit Ecclesia, eamdem mutationem primo anno circuli decennovenalis adfigunt, (0476A)facientes epactas lunae annuas, quarum locus est in XI Calendas Aprilis, de octava decima in nullam facere saltum. Ideoque annum eumdem, si non bissextus adsit, diebus trecentis quinquaginta tribus consummantes. Quod etiam Dionysius in epistola tangere videtur, cum ait: « A decima quinta luna paschalis festi, anni, verbi gratia, praecedentis, usque ad decimam quartam sequentis, si communis annus est, CCCLIV dies habebit; si embolismus, CCCLXXXIV. Quod si unus dies plus minusve contigerit, evidens error est, excepto videlicet anno primo saepe dicti decennovenalis cycli, quem a decima quarta luna paschae ultimi, id est, noni decimi anni usque ad quartam decimam lunam ejusdem primi numerare curamus. » Propter quod idem ultimus (0477A)epactas, id est, adjectiones lunares XVIII tunc retinens, primo anno non XI, ut in caeteris annis fieri solet, sed XII dies accommodat. Et quia XXX dierum fine volvuntur, nulla epacta in principio ipsius cycli ponuntur. Secundus autem annus epactas XI suscipit. Et ideo, sicut diximus, a quinta decima luna paschae primi cycli, usque ad finem ejus in communibus annis et embolismis praefixos dies nos invenire non dubium est. Hujusmodi ergo cogit diversitas, sex solum primos circuli decennovenalis annos aequali nobiscum aetate lunam putare Victorium. Nam deinceps inserta mutatione saltus, una semper die majorem nobis eam usque dum etiam nos finito eam circulo toto inserimus habere non cessat; qui profecto saltus non alibi aptius quam XII (0477B)Calendarum Aprilium die videtur anno reddendus, propter originem videlicet quam praefati sumus conditionis siderum, ut luna mensis Martii, quae eo fit die vicesima (0478A)nona, dehinc vertatur in nonam. Sed sunt qui hoc nobis in luna Novembris mensis agendum magis autument, quatenus hujusmodi impedimentis cum praecedentis anni fine absolutis, novum de caetero annum libero possint computo ingredi, juxta exemplum videlicet Aegyptiorum, qui hoc in penultimo anni sui mense, qui est noster Julius, facere perhibentur. Sed sive hic, sive illic, sive alibi feceris, necesse est ibidem, ni fallor, tres pariter menses undetricenorum computare dierum.
CAPUT XLIII. Quare luna aliquoties major quam computatur, appareat. Notandum sane quod hujus ratio saltus lunaris, longa sui facit exundantia crementi lunam aliquoties (0478B)majorem quam putatur videri, adeo ut etiam die tricesima vesperascente illam non gracilem in coelo apparere contingat, et quanto circuli decennovenalis (0479A)terminus amplius instat, tanto hoc crebrius patiatur causa existente perspicua, quod saltus ille, de quo loquimur, jam maxima tunc sit ex parte perfectus. Sed in naturalis assertione veritatis, quae et Nicaeno (0480A)concilio probata firmatur, haec est specialiter regula tenenda, ut lunae aetatem non juxta quosdam a meridiana vel dimidia post meridiem, sed a vespertina potius hora mutare noverimus, quia nimirum luna (0481A)quae vespere primum mundo exorta est vespertinis ex eo semper horis necesse est aliam aliamque sumat aetatem, singulas quasque vicenis et quaternis explicans horis, sicut e contrario sol qui mane primo ortus est, teste Genesis Scriptura a mane usque ad mane diem complevit unum. Quid enim rationis est lunae mutationem meridianis computari ab horis, cum nec imposita tunc in coelo, nec sit regressa super terram, sed nec ulla legis solennia meridianis vel pomeridianis, sed omnia vespertinis incipiant simul et consummentur in horis? Nisi forte quia Adam peccans ad auram post meridiem increpatus a Domino, et de paradisi gaudiis est pulsus, ad remunerationem coelestis vitae quam saeculi hujus aerumna mutavimus, mutatio lunaris, quae crementis decrementisque (0481B)perennibus labores nostros imitatur, in ea specialiter qua exulare coepimus debuit hora notari, ut ex ipsa lunaris hora mutationis quotidie versiculi illius admoneremur, quia stultus ut luna mutatur, nam sapiens cum sole permanebit, suspiraremusque, ad illam ardentius vitam pace aeterna beatissimam, quando erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis septempliciter sicut lux VII dierum. Verum quia, sicut scriptum est, a luna signum diei festi, et quo modo prima lunae lux a vespera mundum irradiavit, ita omnis dies festus in lege a vespera initiari, in vesperam perfici debere praecipitur, congruentius aetas lunaris a vespertina hora quam aliunde nova computabitur, eamdemque aetatem quam vespere inchoat, sequentem usque servabit (0481C)ad vesperam. Et siquidem eam paulo ante vesperam accendi a sole contigerit, mox sole occidente primam computari et esse necesse est, quia videlicet illam temporis horam, qua primum terris fulgere coepit, adiit. Sin autem post occubitum solis accendatur, non tamen primam priusquam vesperam viderit, sed tricesimam potius oportet aestimare. Etiam si XXIII horas post occasum solis accensa suppleverit, illam tamen quam occidente sole habuerat, ne primae conditionis ordo turbetur, usque ad alium ejus occasum retinere debebit aetatem. Nec mirum lunam cum tot horas nova transegerit manifestam in coelo monstrari cum aliquoties etiam sexta vel septima post accensionem appareat hora. Saepe namque evenit, maxime posita ea in Ariete, una (0481D)eademque die illa mane simul et vespere cerni, motu videlicet ascensionis circa meridiem facto. Quod si qui gravius huic insistens quaestioni, dixerit se novam lunam eo anno quo saltus inserendus est, hoc est, ultimo circuli decennovenalis biduo priusquam prima caneretur multis cum testibus vidisse, id est, quarto Nonarum Aprilium die, cum ejusdem anni XIV luna paschalis in circulo memorato XV Calendarum Maiarum sit adnotata, ideoque non nisi pridie Nonas Apriles esse prima valeat, rationemque a nobis hujus causae exegerit, hic nostra pusillitas, ne sui fragilitate deficiat, ad paternae, imo divinae auctoritatis auxilium concurrat. Paternae etenim auctoritatis subsidio fulcimur, dum Nicaenae synodi scita sectamur, quae quartas decimas festi paschalis (0482A)lunas tam firma stabilitate praefixit, ut decennovenalis earum circuitus nusquam vacillare, nunquam fallere possit. In quo videlicet circuitu, lunam paschalem anni de quo agitur II Nonas Aprilis fieri primam nulli calculantium in dubio est. Ideoque hanc aliter definire nulli fidelium fas est. Quid enim? numquid credendum est quia illam quam nos IV Nonas Aprilis novam vidimus lunam, nemo viderit de illis CCCVIII pontificibus qui in Nicaeno concilio residebant, nemo de minorum coetu graduum, qui illorum consiliis aderant et statutis, et non potius intelligendum, quia cum lunam anni illius paschalem a pridie Nonas Aprilis incipere signabant, aliud majus periculum per hoc declinaverint, ne videlicet si aliter decernerent, indissolubilis ille communium annorum (0482B)et embolismorum status solveretur, quem inviolabiliter observandum divinae legis auctoritate Hebraeis tradentibus agnoverant? Sed et specialiter divinae auctoritatis indiciis observantiam lunarem quam tenemus defendimus. Legimus namque, scribente beato Cyrillo Alexandriae episcopo, quia Pachomius monachus insignis factis apostolicae gratiae, fundatorque Aegypti coenobiorum, ediderit ad monasteria quae regebat litteras, quas angelo dictante perceperat, ut non errorem incurrerent in solemnitatis paschalis ratione, scirentque lunam primi mensis in anno communi et embolismo. Legimus, eodem referente Cyrillo, quia si non scripsisset synodus Nicaena cyclum lunarem primi mensis, sufficeret cyclus lapidis selenitis in Perside ad exemplum rationis paschalis, cujus candor (0482C)interior cum luna primi mensis crescit et decrescit. Legimus, item, scribente sancto Paschasino Lilybaei antistite ad beatissimum papam Leonem, quia tempore Zosimi papae cum esset ultimus circuli decennovenalis annus, et declinarent quidam decimo Calendarum Maiarum die Pascha tenere, celebrantes octavo die Calendarum Aprilium, id est, pro embolismo communem tenentes annum, quae esset paschalis observantiae veritas multiplici miraculo supernae virtutis claruerit. « Quaedam, inquit, vilissima possessio Melthinas appellatur, in montibus arduis ac sylvis densissimis constituta, illic perparva atque vili opere constructa ecclesia est, in cujus baptisterio nocte sacrosancta paschali, baptizandi hora, cum nullus canalis, nulla sit fistula, (0482D)nec aqua omnino vicina, fons ex sese repletur, paucisque qui fuerint consecratis, cum deductorium nullum habeat, ut venerat aqua, ex sese discedit. Tunc ergo sub sanctae memoriae papa Zosimo usque ad lucem aqua non veniente, non consecrati qui baptizandi fuerant recesserunt. Illa vero nocte quae lucescebat in diem Dominicam, decimo die Calendarum Maiarum, fons sacer hora competenti repletus est; evidenti ergo miraculo claruit occidentalium partium fuisse errorem. » Liquet itaque quia vetus haec de hac aetate lunari quaestio est, etiam olim beati papae Leonis industria diligenter exquisita, ipsa est quae longam inter Orientis et Occidentis Ecclesias gravemque controversiam fecit. Haec et Hilarium papam post tot Nicaeni concilii tempora novum (0483A)cyclum petere, et Victorium paschalem novum condere persuasit. In hujus certamine praefatus papa Leo adnitente Prospero viro doctissimo ac disertissimo vincere sedulus, instans tandem unanimitate eorum qui Nicaenae synodi decretis invincibiliter adhaerebant laudabiliter vinci gaudebat. Unde mihi meisque in eadem quaestione nil melius agendum, nil dicendum reperio, quam quod illum fecisse comperio, qui nobis in tantum scientia, merito, auctoritate praecellit, certam videlicet Patrum reverendissimorum sententiam in eis quae nobis dubia sunt et incerta sectari. Neque enim putandum est nos vel acutius antiquis diversitatem lunaris discursus deprehendere, vel salubrius posse dignoscere, quae in eadem diversitate potissimum sit via sequenda.
CAPUT XLIV. De circulo decennovenali. (0483B) Decennovenalis circuli ordinem primus Eusebius, Caesareae Palaestinae episcopus, ob quartas decimas lunas festi paschalis, ipsumque diem Paschae inveniendum, composuit, eo quod luna cujuslibet aetatis post tantum temporis ad eumdem redeat anni solaris diem, non quod Aegyptus, vel caetera per Orientem Christi Ecclesia, verum eatenus lunae cursum, vel diem, nescierit rite invenire paschalem, sed quia ea quae ipsis temporibus annuatim cum labore investigata et per orbem mandata saepius in quaestionem venire solebant facilius, praefixa semel regula circulari, semper observari et sine scrupulo ambigendi (0483C)poterant edisci. Denique fertur antiquitus Alexandrinae (0484A)Ecclesiae antistiti delegatum ut officiose operam curamque investigationi computi paschalis impenderet, quatenus pontifici apostolicae sedis adnuncians, per eum diem Paschae solemnem caeteros Ecclesiarum principes agnoscere faceret. Unde beatissimus papa Leo Martianum principem postulans ut Alexandrino antistiti delegaret, quatenus paschale sancti Theophili, in quo VIII Calendarum Maiarum die Pascha videtur affixum, diligenti perscrutaretur examine, arbitratus ab eo non recte memoratum diem fuisse conscriptum, inter alia haec dicit: « Studuerunt quidem sancti Patres occasionem hujus auferre, omnem hanc curam Alexandrino antistiti delegantes, quoniam apud Aegyptios hujus supputationis antiquitus tradita videbatur esse peritia, per (0484B)quem quotannis dies praedictae solemnitatis sedi apostolicae indicaretur, cujus scripti ad longinquiores Ecclesias indicium generare percurreret. Verum ut hujusmodi labor aliquando quiesceret, composuit memoratus vir circulum nunc longe lateque notissisimum, quo decimas quartas lunas primi mensis ex ordine comprehendendo, diem Paschae, qui mox sequenti dominica futurus erat, facillime cuilibet inveniendum relinqueret. Cujus circuli Proterius Alexandrinae urbis antistes, ad inquisitionem sancti papae Leonis, luculentissimam reddens rationem, talis rescripti ab eo meruit tenore praedicari: Laetificaverunt me litterae dilectionis tuae, quas frater et coepiscopus noster Nectarius pio adportavit officio. Oportebat enim ut ab Alexandrinae Ecclesiae praesule talia (0484C)scripta ad sedem apostolicam mitterentur, quae ostenderent (0485A)magisterio beatissimi Petri apostoli hoc ab initio per beatum Marcum ejus discipulum didicisse Aegyptis, quod constat credidisse Romanos. »
CAPUT XLV. De embolismis et communibus annis. Dividitur autem circulus idem in embolismos, annosque communes, quos Hebraeorum quoque priscorum auctoritate constat observatos: communes quidem annos, id est, CCCLIV dierum XII, embolismus autem, id est, CCCLXXXIV dierum, continens VII. Primus namque et secundus communes, tertius est embolismus, quartus et quintus communes, sextus embolismus, septimus communis, octavus embolismus, nonus et decimus communes, undecimus embolismus, (0486A)duodecimus et tertius decimus communes, quartus decimus embolismus, quintus decimus et sextus decimus communes, septimus decimus embolismus, octavus decimus communis, nonus decimus embolismus. Qui utrique, sicut et supra dictum est, ab exordio primi mensis, quem Hebraei Nisan vocant, hoc est, ab accensione lunae paschalis, initium sumunt, cujus exordium mensis hac regula debet observari, ut nunquam luna paschae XIV vernum praecedat aequinoctium, sed vel in ipso aequinoctio, hoc est XII Calendarum Aprilium die, vel eo transgresso, legitima procedat. Unde fit ut ab octavo Iduum Martiarum usque in Nonarum Aprilium diem lunaris anni sint quaerenda primordia. Ipsa autem luna decima quarta, cum primum XII Calendas Aprilis, cum novissime (0487A)XIV Calendas Maias occurrendo, diem festi paschalis ad XI Calendas Aprilis, usque in VII Calendas Maias faciat inquirendum. Embolismorum autem, sicut Dionysius ait, ista ratio probatur existere, quod annorum communium videtur damna supplere, quatenus ad solare tempus lunaris exaequetur excursio. Quamvis enim solis annuum cyclum per singulos menses luna circumeat, tamen ejus perfectionem duodecim suis mensibus implere non praevalet. Denique in annis communibus ad rationem solaris anni undecim dies lunae deesse cernuntur. in embolismis vero decem et novem diebus eumdem annum videtur solarem luna transcendere. Et Hebraei quidem, qui solos lunares in lege noverant, et observabant menses, juxta naturalem lunae cursum tricenis, undetricenisque (0487B)diebus communium annorum menses duodenos explicabant, et tertio vel secundo ubi decebat anno, tertium decimum in fine anni mensem triginta dierum apponebant embolismum. Porro Romani, qui dispares habent menses, non unoquolibet in loco embolismos computando interponere voluerunt, sed (0488A)potius ubilibet mediis anni temporibus vacuum congruumque inter Calendas locum invenire potuissent. Primam igitur embolismorum lunam quarto Nonas Decembris, secundam quarto Nonas Septembris, tertiam pridie Nonas Martias, quartam pridie Nonas Decembris, quintam quarto Nonas Novembris, sextam quarto Nonas Augusti, septimam tertio Nonas Martias, nasci dixerunt, solertissime quantum potuerunt curantes ut cujuscunque aetatis luna in Calendas occurrisset, ipsa ejusdem mensis luna diceretur esse putanda. Quod tamen non usquequaque valuerunt obtinere propter praefixum paschalis lunae cursum, cujus cum extrema nonnunquam in Calendas Maias incurrant, et secundum quoque vel etiam tertium post Calendas diem teneant, non tantum Maii mensis, (0488B)sed potius Aprilis lunae, sicut semper esse dicenda est.
CAPUT XLVI. De ogdoade et hendecade. (0488B) Est et alia praefati circuli divisio, qua in ogdoadem et hendecadem, id est, in VIII et in XI, distinguitur (0489A)annos, eo quod octavo et undecimo anno luna paschalis supremas suae nativitatis metas subeat, et utrumque eorum solito embolismis more unus communis praecedat annus; vel certe quia antiquis visum est VIII annos solares totidem lunaribus annis dierum numero aequari, quod ab eruditioribus aevo sequente doctoribus expertum est, nisi annis XI adjectis, nequaquam fieri posse, ad indicium utriusque observationis ogdoadibus est et hendecadibus tota lunae digesta conversio. Nam et Graeci quondam, quos et antiquissimi Romanorum perhibentur imitati, cum ad lunae cursum adhuc annos computarent, VIII annis communibus pari ratione confectis, embolismos trium mensium pariter intercalabant. Si enim octies undecim, et quartam partem, volueris supputare, XC (0489B)dies, hoc est, tres menses efficies. Verum etiam nunc sunt qui solis octo annos totidem annis lunaribus, itemque solis XI totidem putant annis lunaribus dierum aequalitate componi. Ubi primo dicendum, quod absque ulla contradictione est: Si octoni anni utriusque sideris aliquando longitudine concordant, semper idem facere habebunt, neque ullum undenorum annorum aequalitas locum inveniet. Si autem vel semel XI anni amborum simul incipiunt, simulque terminantur, semper ipsum facturi sunt, nec erit quando octonorum concordia redire possit annorum. Deinde numerus ipse pulsandus, videndumque quia octo anni solares habent dies, exceptis bissextis, MMDCCCCXX, octies enim trecenteni sexageni et quini faciunt IIMDCCCCXX. At lunares anni totidem (0489C)vide quot habeant dies, octies trecenteni quinquageni et quaterni faciunt MMDCCCXXXII, adde XC trium mensium embolismorum dies, fiunt MMDCCCXXII. Sed duo qui minus habentur in ogdoade solari duorum bissextorum superant adjectione supplenda. Videamus et hendecadem utriusque sideris, si forte (0490A)ibi sol bissextile quaerat auxilium; utrumque enim tempus necesse est una regula complectatur. Undecies treceni sexageni et quini fiunt IIIIMXXV. Item undecies trecenteni quinquageni et quaterni fiunt MMMDCCCXCIIII. Adde embolismorum mensium dies CXX, fiunt IIIIMXIIII. Tolle unum saltus diem, remanent IIIIMXIII. Vide igitur si hic opus habeat hendecas solis subsidio bissextili, ut additis videlicet duobus vel tribus diebus, lunarem compensare sufficiat hendecadem. Non utique eget quadrantili juvamine ad aequiparandam lunae hendecadem, quam duobus insuper diebus exsuperare probatur, sed suis potius superabundat diebus, quod minus est in ogdoade solis adimplet. Liquidoque patet in horum concordatione temporum nihil praejudicare bissextos, (0490B)sed quotquot in circulo decennovenali incurrerint, omnes utroque sideri, juxta quod supra docuimus, aequaliter esse proficuos. Denique ut rei ipsius evisceremus interna, primo anno circuli decennovenalis nullae sunt epactae, quia in XI Calendas Apriles lunae finitus est cursus. Item nono ejusdem circuli anno, id est, post dies MMDCCCCXXII, nono Calendarum Aprilium die, trigesima est luna, quod etiam epactarum, quae tunc XXVIII sunt, ordo manifeste testatur. Quid ergo opus erit ad completionem lunaris ogdoadis duos solaris cursus superadjicere dies, id est decimum et nonum Calendarum Aprilium, si hoc duo bissextiles poterant perficere dies? Non ergo duos dies qui in ogdoade solis a lunari ogdoade minus sunt, duorum intercalatione bissextorum, sed duorum magis (0490C)qui in hendecade ejus a lunari plus sunt adjectione supplentur. Nec nocet quod saltum lunae, quem quidam in ogdoadis initio ponunt, in hendecade ponendum memoravimus. Ubicunque enim interposueris, eodem proposita quaestio fine solvetur, et habet circulus decennovenalis menses solares (0491A)CCXXVIII, lunares CCXXXV, dies, exceptis bissextis, VIMDCCCCXXXV; decies novies enim duodeni CCXXVIII; adde VII, fiunt CCXXXV. Item decies novies trecenteni sexageni et quini VIMDCCCCXXXV; decies novies trecenteni quinquageni et quaterni VIMDCCXXVI; adde embolismorum VII mensium dies CCX, fiunt VIMDCCCCXXXVI; subtrahe unum saltus lunaris diem, et uno eodemque dierum numero solis et lunae cursum decennovenalem cyclum includere probabis. Item ogdoas solis habet menses XCVI, lunae autem XCIX, hendecas vero solis menses habet CXXXII, lunae autem CXXXVI. De numero dierum supra dictum est.
CAPUT XLVII. De annis dominicae Incarnationis. Primo decennovenalis circuli versu temporum ordo (0491B)praefigitur, quem Greci calculatores a Diocletiani (0492A)principis annis observavere. Sed Dionysius venerabilis abbas Romanae urbis, et utriusque linguae Graecae videlicet ac Latinae non ignobili praeditus scientia, paschales scribens circulos, noluit eis, sicut ipse testatur, memoriam impii et persecutoris innectere, sed magis elegit ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi annorum tempora praenotare, quatenus exordium spei nostrae notius nobis existeret, et causa reparationis humanae, id est, passio Redemptoris nostri evidentius eluceret. Qui in primo suo circulo quingentesimum tricesimum secundum dominicae Incarnationis annum in capite ponendo, manifeste docuit secundum sui circuli annum ipsum esse quo ejusdem sacrosanctae Incarnationis mysterium coepit. Quia enim lunaris circulus decennovenalis (0492B)est, solaris autem XX et VIII conficitur (0493A)annis, multiplicatis per se invicem ambobus, summa DXXX et II colligitur annorum. Qua tandem replicata, totus solaris lunarisque recursus ordo in se sua per vestigia revolvitur, eandemque decennovenalis lunarisque cycli annum, easdem epactas lunae, solis quoque dies concurrentes, eandem quartam decimam lunam, eundem dominicae Paschae diem ac lunam ipsius ex ordine restituens. Quod etiam Victorius, quamvis alterius institutionis, paschalem condens, descripto tot annorum circulo, manifeste probavit. Quia ergo secundo anno circuli quem primum Dionysius scripsit, quingentesimus tricesimus tertius ab Incarnatione Domini completus est annus, ipse est nimirum juxta concursus siderum ille in quo incarnari dignatus est, quia hic secundus annus decennovenalis (0493B)octavus decimus est cycli lunaris, XI habens epactas, V concurrentes septimanae dies, lunam paschae decimam quartam VIII Calendas Apriles; omnia tunc fuere simillima, et si esset qui tunc Pascha more nunc Ecclesiis usitato die Dominica faceret, ipsa nimirum dies, quo modo hic adnotatum est, VI Calendas Apriles veniret, ac lunam haberet decimam sextam. Denique Dionysius ipse nobis quodammodo tacite quae dicimus in paschalibus quae scripsit argumentis ostendit, ubi ad inveniendum quotus sit annus circuli decennovenalis, sumere annos Domini, et priusquam hos per X et IX partiamur unum praecipit adjicere, significans illo incarnato unum circuli decennovenalis annum jam fuisse completum. Item ad sciendum quotus sit annus cycli lunaris, sumere monet (0493C)annos Domini, et subtrahere semper duo, ac sic per X et IX partiri, ut, videlicet, duobus qui reliqui (0494A)tunc erant annis sublatis, caeteros calculatos per nonam decimam partem dividens, quod reliquum foret teneret; porro ad investigandum quot sint epactae lunares, annos Domini rite sumere, dividere, multiplicare. Item dividere, sed nullo dempto vel addito, jubet, quia nimirum secundo decennovenalis cycli anno, incipientes epactae, ad inveniendum suum statum, addi quid vel demi de annis Domini qui secum inchoaverant, minime poscebant. Item si velimus scire adjectiones solis, id est, concurrentes septimanae dies, sumere annos Domini jubet, et addita quarta parte, IIII insuper regulares semper adjicere docet, ac sic tandem per VII partiri, quia nimirum V erant concurrentes anno quo natus est Dominus, ut et computandi fixa series procurrere posset, necesse habeat (0494B)computator IIII quae praecesserunt annectere. His igitur ita se habentibus, annum passionis dominicae diligenter inquirere, nec ignota quaerendi via est, si non computus errat alicubi. Habet enim, ni fallor, Ecclesiae fides, Dominum in carne paulo plus quam XXXIII annis usque ad sua tempora passionis vixisse, quia videlicet XXX annorum fuerit baptizatus, sicut evangelista Lucas testatur, et tres semis annos post baptisma praedicaverit, sicut Joannes in Evangelio suo non solum commemorato redeuntis Paschae tempore perdocet, sed et idem in Apocalypsi sua. Daniel quoque in suis visionibus prophetice designat. Sancta siquidem Romana et apostolica Ecclesia hanc se fidem tenere et ipsis testatur indiculis, quae suis in cereis annuatim scribere solet, ubi tempus dominicae passionis (0494C)in memoriam populis revocans, numerum annorum triginta semper et tribus annis minorem quam (0495A)ab ejus incarnatione Dionysius ponat, adnotat. Denique anno ab ejus incarnatione juxta Dionysium septingentesimo primo, indictione quarta decima, fratres nostri qui tunc fuere Romae, hoc modo se in natali Domini in cereis sanctae Mariae scriptum vidisse, et inde descripsisse referebant: « A passione Domini nostri Jesu Christi anni sunt DCLXVIIII. » Quoniam igitur, ut supra memoravimus, DXXXII annis circulus paschalis circumagitur, his adde XXXIII vel potius XXXIIII, ut illum ipsum quo passus est Dominus attingere possis annum, fiunt DLXVI. Ipse est ergo annus dominicae passionis et resurrectionis a mortuis. Quia sicut quingentesimus tricesimus tertius primo, ita quingentesimus sexagesimus sextus tricesimo quarto per universos solis et lunae concordat discursus. (0495B)Et ideo circulis beati Dionysii apertis, si quingentesimum sexagesimum sextum ab incarnatione Domini contingens annum, quartam decimam lunam in eo IX Calendarum Aprilium quinta feria repereris, et diem Paschae dominicum VI Calendarum Aprilium luna decima septima, age Deo gratias, quia quod quaerebas, sicuti ipse promisit, te invenire donavit. Nam quod Dominus XV luna feria sexta crucem ascenderit, et una Sabbatorum, id est, die Dominica resurrexerit a mortuis, nulli licet dubitare catholico, ne legi, quae per agnum paschalem decima quarta die primi mensis ad vesperam immolari praecipit, pariter et Evangelio, quod Dominum, eadem vespera tentum a Judaeis, et mane sexta feria crucifixum ac sepultum, prima Sabbati resurrexisse perhibet, videatur (0495C)incredulus. Quod autem VIII Calendarum Aprilium crucifixus, VI Calendarum earundem die resurrexerit, multorum late Doctorum ecclesiasticorum constat sententia vulgatum. Quamvis Theophilus Caesariensis, antiquus videlicet vicinusque apostolicorum temporum doctor, in epistola synodica quam adversus eos qui decima quarta luna cum Judaeis Pascha celebrabant, una cum caeteris Palaestinae episcopis scripsit, ita dicit: « Et impium non est ut passio dominica tanti sacramenti mysterium foras limitem excludatur. Passus namque Dominus ab XI Calendas Apriles, qua nocte a Judaeis est traditus, et ab VIII Calendas Apriles resurrexit. Quomodo tres dies foras terminum excludentur? » Constitutumque est in illa synodo ut ab XI Calendas Apriles usque in VIII Calendas (0495D)Maias Pascha debeat observari, ut in eodem libro superius scriptum est. Nam Galli quacunque die VIII Calendas Aprilis fuisset, quando Christi resurrectio fuisse tradebatur, pascha semper celebrabant. Sin vero annum qualem quaerebas, in loco (0496A)quem putabas invenire non poteris, vel Chronographorum incuriae, vel tuae potius traditati culpam adscribe, tantum diligentissime cavens, ne Chronicorum scripta defensando intemerabile legis vel Evangelii testimonium videaris impugnare, dicendo Dominum salvatorem vel XV vel XVI imperii Tiberii Caesaris, vel XXIX aut XXX suae aetatis anno sacrosanctum crucis subisse mysterium, cum Evangelia manifeste significent XV anno Tiberii praecursorem Domini praedicare coepisse, ipsumque mox inter alios baptizasse Jesum, incipientem jam fieri quasi XXX annorum.
CAPUT XLVIII. De indictionibus. Secundus ordo circuli decennovenalis complectitur (0496B)indictiones XV annorum circuitu in sua semper vestigia reduces, quas antiqua Romanorum industria comperimus ad cavendum errorem qui de temporibus forte oboriri poterat, institutas. Dum enim, verbi gratia, quilibet imperator medio anni tempore vita vel regno decederet, poterat evenire ut eundem annum unus historicus ejusdem regis adscriberet temporibus, eo quod ejus partem regnaret; alter vero historicus eundem successori illius potius attitulandum putaret, eo quod et hic partem aeque ejus haberet in regno. Verum ne per hujuscemodi dissonantiam error temporibus inolesceret, statuerunt indictiones, quibus uterque scriptor, imo etiam vulgus omne, temporum cursum facillime servaret, quas pro facilitate quoque calculandi XV esse voluerunt, ut (0496C)planissimo numero, et ad multiplicandum promptissimo, compendiosius transacti temporis status in memoriam possit reduci. Quidam autem putant, quia quondam in republica post censum quinto anno peractum urbs Roma lustrabatur, ad indicium ternae lustrationis et census indictiones esse conditas. Incipiunt autem indictiones ab VIII Calendas Octobris, ibidemque terminantur
CAPUT XLIX. Argumentum inveniendi quota sit indictio. Hoc autem argumento quota sit anno quocunque computare volueris indictio reperies: sume annos ab Incarnatione Domini quotquot fuerint in praesenti, verbi gratia, DCCXXV; adde semper tria, quia quarta (0496D)indictione secundum Dionysium natus est Dominus, fiunt DCCXXVIII; haec partire per XV, quindecies quadrageni, sexcenti, quindecies octoni centumvies, remanent octo: octava est Indictio. Si vero nihil remanserit, decima quinta est.
CAPUT L. De epactis lunaribus. (0497A) Tertia praefati circuli linea continet epactas lunares, quae ad cursum solis annuatim undenis diebus accrescere solent; inde epactae Graeco vocabulo, id est, adjectiones dictae, quod per annos singulos XI dierum, ut diximus, accumulentur augmento. Vel certe quia ad inveniendas quotae sint lunas Calendarum, IX per totum adjiciuntur annum, ut supra docuimus: epactae jure, id est, adjectiones, vocantur, et quidem per totum anni vertentis orbem suos quaeque dies habet adjectiones lunares XI. Nam, verbi gratia, si hodie cum scribo quinta est luna, isto ipso die post annum decima sexta erit luna, post duos annos vigesima septima, post tres octava, nec (0497B)eadem huc quae nunc est priusquam XXIX annorum peracto circulo redit. Sed proprie quae in circulo decennovenali annotatae sunt epactae lunam quota sit in XI Calendas Apriles, ubi paschalis est festi principium, (0498A)signant, hanc praefixam sui cursus regulam semper observantes, ut quoties minorem XV numerum habent, paschalem lunam praeferant; quoties autem majorem, in sequentem lunam pascha quaerendum praemonstrent. Quia nimirum lunae paschalis plenitudo non aequinoctium praeire, sed, sicut in principio creaturarum ordinatum est, sequi potius debet, quando primum ortus est sol inchoatione diei vernum tenens aequinoctium, deinde orta est luna in inchoatione noctis autumnalis aequinoctii tenens ipsa particulam. Unde multum errare constat eos qui lunae paschalis initium a tertio Nonarum Martiarum die quaerendum definiunt, quia videlicet ibi nata luna ante tempus aequinoctii plenilunium ostendit. Ideoque solennitati paschali inhabilis est, in qua, sicut (0498B)diximus, primum solem primitivae creationis statum, ac deinde lunam necesse est conscendere, ut et hic per aequinoctii transgressum longitudinem noctis superet, et illa per plenilunium totam ejus quantulacunque (0499A)est longitudinem illustret. Quod ad Christi et Ecclesiae sacramentum respicere nemo est fere qui ambigat, de quo et in primordiis hujusce opusculi aliqua perstrinximus, et nunc paucis replicemus. Quia sicut luna et stellae non a seipsis, ut perhibent, sed a sole habent ut luceant, sic et Ecclesia, sanctique omnes non suae merito virtutis, sed gratia largitoris habent bonum quo vivunt. Et sicut non nostri vigore arbitrii fortitudinem nostram, sed illo nos suscipiente, illius misericordia praeveniente custodimus, nec sufficientes sumus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est, ita etiam in tempore quo nostrae redemptionis insignia celebramus, solaris perfectio splendoris quae illuminat lunarem quae illuminatur antecedere debet.
CAPUT LI. Quomodo errent quidam in primi mensis initio. (0499B) Sed error eorum qui aliter sapiunt, vide an ipsis saltem qui hujusmodi condunt leges iniquas, et scribentes injustitiam scribunt, ratus ac veritate videatur esse suffultus. Victorius qui illorum circulos scripsit, dicit in prologo ejusdem operis inter alia sic: « Latini namque a III Nonarum Martiarum usque ad IIII (0500A)Nonas Aprilis, diebus scilicet XXIX, observandum maxime censuerunt, ut quocunque eorum die luna fuerit nata efficiat primi mensis initium, cujus luna decima quarta si feria sexta provenerit, subsequens Dominicus, id est, luna decima sexta festivitati paschali sine ambiguo deputetur. Sin autem die Sabbati plenilunium esse contigerit, et consequenti Dominico luna decima quinta reperire, eadem hebdomada transmissa, in alterum diem Dominicum, id est, lunam vigesimam secundam transferri debere Pascha dixerunt, ne minus ejusdem dominici peragendo mysterio destinarent quam sextam decimam, nec amplius quam vigesimam secundam lunam aliquando reciperent, eligentes potius in lunam vigesimam secundam diem festi paschalis extendi, quam dominicam passionem (0500B)ante lunam quartam decimam ullatenus inchoari. Quartas decimas porro lunas mensis ejusdem a XV Calendarum Aprilium usque in XVI Calendas Maias asserunt esse servandas. » Item in fine ejusdem prologi: « Cum vero contigerit, inquit, lunam vicesimam septimam Sabbato, vel maxime die Calendarum Januariarum, provenire absque bissexto, noverit sanctitas vestra quod Pascha XIII Calendas Apriles secundum Latinos haud unquam celebrandum, etiamsi (0501A)luna conveniat, penitus invenitur. Aut VIII Calendas Maias secundum Aegyptios, quod aliquoties observandum est, reperiri non posse. » Videamus ergo Latinos suos quomodo commendet Victorius. Dicit eos maxime censuisse a III Nonas Martias natam lunam efficere primi mensis initium, et decima sexta luna die Dominico Pascha celebrandum. Et iterum dicit, nunquam XIII Calendas Apriles, etiamsi luna conveniat, Pascha celebrandum secundum Latinos, sed magis secundum Aegyptios VIII Calendas Maias. Constat autem lunam III Nonas Martias natam, XIII Calendas Apriles esse sextam decimam. Obsecro te, sancte frater Victori, si III Nonas Martias nata luna facit primi mensis initium, quid rationis est, ut non in eo Pascha celebremus, sed potius alium differamus (0501B)in mensem, cum lex toties imperet ut omnes qui possint in primo mense Pascha faciant, soli autem qui in via fuerint et immundi secundo hoc mense celebrent? Quid est, rogo, quod addis, absque bissexto? An forte quia quando Calendae Januariae Sabbato sunt, tertia decima Calendarum Aprilium dies in Dominicum occurrit, si bissextilis annus non est; si autem bissextus intercesserit, eadem dies secunda feria provenit, docere vis cum secunda feria fuerit XIII Calendas Aprilis in luna decima sexta, sequenti dominica VII Calendas Aprilis luna vigesima secunda Pascha rite celebrari; cum vero eadem dies XIII Calendas Aprilis lunam decimam sextam Dominica die habuerit, non posse in ea Pascha celebrari, quia necdum aequinoctium transierit; sed nec in sequenti dominica, quia (0501C)luna superadulta, hoc est, vigesima tertia illam incidat in diem, atque hac cogente necessitate in secundi tempora mensis Paschae differenda solennia? Mirus calculandi praeceptor, qui principaliter doceas lunam III Nonas Martias natam efficere primi mensis initium, et rursum ratione ipsa superatus compelleris fateri, nisi interveniente bissexto, nullatenus lunam hac die natam, sed potius eam quae post XXIX dies fuerit accensa, paschalibus festis congruam. Si vero adfuerit bissextus, tunc effici lunam sequentis anni primam, quae absque illo fieri poterat extrema transacti. Et quid est quod ais: etiamsi luna conveniat, XIII Calendas Aprilis nunquam Pascha celebrandum penitus inveniri? Quomodo enim potest luna convenire paschalibus solenniis, ubi nunquam paschalia (0501D)sunt celebranda solennia? Et si nunquam XIII Calendarum Aprilium Pascha celebrandum, etiamsi sexta decima provenerit, errant profecto Latini qui lunam paschalem a III Nonas Martias inchoare decernunt, in qua decimo sexto et decimo septimo eo quod aequinoctium non transierit, non licet Pascha fieri. Et merito illorum contempta observatione, cum Aegyptiis potius eo anno in octavo Calendas Maii Pascha differendum suades. Si autem magis observandum (0502A)quod Aegyptii docent autumas, quare non illorum per omnia scientiam sectaris? Verum quia hoc facere non vis, sed inter utrosque medius incedens, magis Latinorum quos vituperas, quam Aegyptiorum quos praefers, calculum tuis legendum sequendumque contradis, nos Aegyptiam calculandi disciplinam, quae et tuo judicio, et universalis Ecclesiae consensu verior apparet, omnibus sequendam novimus, initium videlicet primi mensis ab octavo Iduum Martiarum usque in Nonarum Aprilium diem; quartas decimas vero lunas Paschae, a duodecimo Calendarum Aprilium usque in decimum quartum Calendas Maias; porro diem Paschae dominicum ab undecimo Calendarum Aprilium usque in septimum Calendarum Maiarum, et hoc in luna decima quinta usque ad vigesimam primam esse (0502B)quaerendum. Verum ne nos amatores Victorii temere illum aggressos esse lacerent, legant librum doctissimi et sanctissimi viri, Victoris videlicet Capuani episcopi, de Pascha, quod quindecimo Calendas Maias putabatur celebrari debere, indictione autem decima tertia, novies proconsule Basilio, et quanti a prudentibus et catholicis Ecclesiae doctoribus aestimatus sit suus magister invenient, cujus principium libri est: « Cum paschalis veneranda solennitas quanam die potissimum proveniret per anni praesentis indictionem tertiam decimam a nobis sollicite quaereretur, et juxta Patrum venerabilium constituta octavo Calendarum Maiarum diceremus resurrectionem Domini procul dubio celebrandam, aliquibus minime rationabilis visa est nostra responsio, eo quod Victorius quidam (0502C)in circulo paschali quem edidit aliter diem dominicae resurrectionis adfixerit, licet et hunc designaverit quem nos celebrandum pariter profitemur. » Et in processu operis: « Sed nunc, inquam, ordo expetit, ut cyclorum quos Victorius edidit patefaciam evidenter errores, dum nescit legitimum diem definire paschalem, ut cum in praeteritis ostensus hoc modo fuerit deliquisse, in praesentibus ac futuris et auctoritate careat, et occasionem pravae persuasionis amittat. »
CAPUT LII. Argumentum quot sint epactae lunares. Si autem vis cognoscere per annos singulos quot sint epactae, sume annos Domini quot fuerint, utputa in praesenti octava indictione DCCXXV, hos partire (0502D)per XIX: decies novies triceni DLXX, decies novies octoni cenquinquais dipondius, remanent III; hos item multiplica per XI, fiunt XXXIII; tolle XXX, remanent III. Tres sunt epactae, id est, adjectiones lunares.
CAPUT LIII. De epactis solis. Quarto decennovenalis circuli tramite designantur epactae solis, id est, concurrentes septimanae dies unius semper ternos per annos, duorum autem per (0503A)annum bissextilem usque ad septimum numerum adjectione crescentes, quarum circulus habet annos quater septenos, id est, XXVIII, quia nimirum non ante potest consummari quam bissextus, qui quarto redire solet anno, cunctos septimanae dies contingat, dominicam videlicet, sextam feriam, quartam feriam, secundam feriam, Sabbatum, quintam feriam, tertiam feriam, hoc etenim illos ordine percurrit. Cumque suas quaeque anni dies habeat concurrentes, hae quae in circulo adfixae concurrentes sunt, specialiter quae sit nono Calendarum Aprilium feria designant, videlicet ut propius festivitatis paschalis exordio positae, facillime diem epactarum, vel decimae quartae lunae quota sit feria pandant, ac per hoc ad paschalis inventionem diei dominici planum faciant iter. (0503B)Contingit autem eadem concurrentium annua dies, quod calculatorem meminisse juvat, etiam II Calendas Aprilis, VII Idus Aprilis, XVIII Calendarum Maiarum, et XI Calendarum earundem. Cujus circuli talis est cursus, ut quaecunque bissextili anno sunt concurrentes, ipsae et ante quinquennium fuerint, et post annos VI futurae sint. Quae primo post bissextum anno sunt, eaedem et ante annos XI transierint, et post VI redeant. Quae secundo post bissextum, eaedem et ante annos VI transierint, et post XI remeent. Quae tertio post bissextum, ipsae et ante VI annos praeterierint, et post V revertantur. Et hujus ordo discretionis cunctos annorum vertentium complectitur dies. Notandum sane quod hujus gyri solaris, qui XXVIII annis peragitur, causa facit decennovenales (0503C)circulos XXVIII debere compleri, priusquam idem per omnia paschalis observantiae cursus in seipsum redeat, ut omnis nimirum hujus circuli annus caput circuli decennovenalis instituat. Itemque annus quisque circuli decennovenalis hujus caput adsequatur, ac per hoc tota paschalis observantiae series non minus quingentis triginta duobus annis explicetur.
CAPUT LIV. Argumentum quot sint epactae solis, et quando bissexti annus. Quoniam vero communis atque indiscretus epactarum, (0504A)id est, adjectionum solis, cum bissexto cursus est, amborum pariter qui sit status argumento condisce. Si ergo vis scire quando bissextus dies sit, sume annos Domini DCCXXV, partire hos per IV, et si nil remanserit bissextus est; si vero unum, aut duo, vel tria remanent, primus, aut secundus, aut tertius est annus a bissexto, utputa quater centeni CCCC, quater octogeni CCCXX, quater asse quarta, remanet unum, quia primus est annus a bissexto. Si vis nosse adjectiones solis, id est, concurrentes septimanae dies, sume annos ab incarnatione Domini quot fuerint, utputa DCCXXV per indictionem octavam, et annorum qui fuerint quartam partem semper adjice, id est, nunc CLXXXI, qui fiunt simul DCCCCVI; his adde IV, fiunt DCCCCX. Hos partire (0504B)per VII, septies centeni DCC, septies triceni CCX, et non remanet aliquid, quia VII sunt epactae solis, id est, concurrentes septimanae dies.
CAPUT LV. De reditu et computu articulari utrarumque epactarum. Verum quia facillime diem Paschae, vel caeteros temporum recursus, comprehendit qui solis et lunae circulum memoriter tenet, excepto eo quod eosdem circulos per decem et novem et per viginti octo multiplicandos partiendosque novit, omnis calculator meminisse debet easdem concurrentes solis tricesimo abhinc anno quas et proximo secuturas, easdem sexagesimo quas et quarto, easdem nonagesimo quas et sexto, easdem centesimo vigesimo quas et octavo, easdem centesimo quinquagesimo quas et decimo, (0504C)et caeteras in hunc modum esse redituras. Quocunque enim numero annorum transacto concurrentes scire desideras, eundem numerum vide quoties habeat XXX, et tricesima parte geminata, concordiam vertentium cognosces annorum. Verbi gratia, trecenti decies habent XXX, et propterea eaedem concurrentes CCC anno quae XX sunt futurae, si quid residui fuerit, et hoc adjicies. Eodem modo etiam in praeterita tempora concurrentium ordo respicit. Item quia circulus lunaris decennovenalis est, praesentis anni epactae vicesimo anno redeunt, sequentis abhinc quadragesimo, tertii sexagesimo, quarti octuagesimo, (0505A)quinti centesimo, sexti centesimo vigesimo, septimi centesimo quadragesimo, octavi centesimo sexagesimo, noni centesimo octuagesimo, decimi ducentesimo, et caeterae similiter. Quod et de luna decima quarta Paschae, caeterisque quae decennovenali circulo includuntur aeque sentiendum est. Poterit diligens calculator hoc modo etiam prolixiores sibi temporum sequentium annotare recursus, quibus semper meminerit etiam praeteriti aevi congruere statum. Memoratu autem dignum videtur quia quidam ob compendium calculandi utriusque ordinem circuli, et solaris videlicet et lunaris, transferunt in articulos; nam quia manus humana articulos habet, adjunctis unguibus, X et IX, singulis his singulos aptantes annos, lunarem cursum in laeva manu intrinsecus (0505B)a radice pollicis incipiunt, et in ungue minimi digiti intrinsecus eundem consummant. Item quia manus binae articulos, exceptis unguibus, habent XXVIII, iis singulos annos singulis aptant, inchoantes a minimo laevae digito, et in dexterae pollice complentes, non ut in lunari cyclo singulos ex ordine digitos expedientes ad numerum, sed ob rationem quadrantis per quaternos transversim digitos quadriennium omne signantes, ita ut minimorum bis terni articuli digitorum totidem bissextiles contineant annos; item proximorum a minimis bis terni articuli digitorum proximos a bis ternis bissextis annos totidem explicent, secundi similiter secundos, et tertii (0506A)digiti tertios totidem annos aequa ratione complectantur; porro septimus bissextilis cum tribus se sequentibus annis bis binos sibi pollicum vindicet articulos. Hoc sive alio quisque sibi calculator ordinare voluerit modo, nihilominus circulum utriusque sideris libenter capient manus. Sed innumera hujusce disciplinae, sicut et caeterarum artium, melius vivae vocis alloquio quam stili signantis traduntur officio.
CAPUT LVI. De cyclo lunari. Quinta circuli decennovenalis regione lunaris cyclus includitur, a quarto eas incipiens, et tertio completur in anno, qui proprie Romanorum est, et ad mensem Januarium pertinens; nam sicut annus quisque (0506B)decennovenali circuli propter legalem Hebraeorum observationem a paschali mense inchoat, ibidemque finitur, ita et hic Romanorum institutione a luna Januarii mensis inchoat, atque ibi desinit, sicut ille, sic et iste, primum et secundum communes annos, tertium habet embolismum, quartum et quintum communes, sextum embolismum, septimum communem, octavum embolismum. Hendecas quoque cycli lunaris instar decennovenalis circuli VII annos communes, et IV habet embolismos. Et habent communes anni menses lunares XII, id est, dies trecentos quinquaginta tres. Embolismi autem menses tredecim, dies videlicet trecentos octuaginta quatuor, praeter (0507A)unum duntaxat septimum decimum cycli hujus annum, qui est decennovenalis primus, in quo unus dies ratione saltus lunaris intercipitur. Quod ut manifestius fiat, singulorum ex ordine cursum videamus annorum, et quod Dionysius in mense paschali, nos in Januario, facere curemus.
Anno lunari primo, decennovenali quarto, a Calendis Januariis, usque in XIII Calendas Januarias, quia communis est, fiunt dies CCCLIII.
Anno lunari II, decennovenali V, a XII Calendas Januarias usque V Idus Decembris, quia communis est, fiunt dies CCCLIV.
Anno lunari III, decennovenali VI, a IV Idus Decembris, usque in V Calendas Januarias, quia embolismus est, fiunt dies CLXXXIV.
(0507B)Anno lunari IV, decennovenali VII, a IV Calendas Januarias, usque in XVI Calendas Januarias, quia communis est, fiunt dies CCCLIV.
Anno lunari V, decennovenali VIII, a XV Calendas Januarias, usque in VIII Idus Decembris, quia communis est, fiunt dies CCCLIV.
Anno lunari VI, decennovenali IX, a VII Idus Decembris, usque in VIII Calendas Januarias, quia embolismus est, fiunt dies CCCLXXXIV.
Anno lunari VII, decennovenali X, a VII Calendas Januarias, usque in XIX Calendas Januarias, quia communis est, fiunt dies CCCLIV.
Anno lunari VIII, decennovenali XI, a XVIII Calendas Januarias, usque in IV Nonas Januarias, quia embolismus est, fiunt dies CCCLXXXIV.
(0507C)Anno lunari IX, decennovenali XII, a III Nonas Januarias, usque in XI Calendas Januarias, quia communis est, fiunt dies CCCLIV.
Anno lunari X, decennovenali XIII, a X Calendas Januarias, usque in III Idus Decembris, quia communis est, fiunt dies CCCLIV.
Anno lunari XI, decennovenali XIV, a II Idus Decembris, usque in III Calendas Januarias, quia embolismus est, fiunt dies CCCLXXXIV.
Anno lunari XII, decennovenali XV, a II Calendas Januarias, usque in XIV Calendas Januarias, quia communis est, fiunt dies CCCLIV.
Anno lunari XIII, decennovenali XVI, a XIII Calendas Januarias, usque in VI Idus Decembris, quia communis est, fiunt dies CCCLIV.
(0507D)Anno lunari XIV, decennovenali XVII, a V Idus Decembris, usque in VI Calendas Januarias, quia embolismus est, fiunt dies CCCLXXXIV.
Anno lunari XV, decennovenali XVIII, a V Calendas Januarias, usque in XVII Calendas Januarias, quia communis est, fiunt dies CCCLIV.
Anno lunari XVI, decennovenali XIX, a XVI Calendas Januarias, usque in Nonas Decembris, quia communis est, fiunt dies CCCLIV.
Anno lunari XVII, decennovenali I, a Nonis Decembris usque in X Calendas Januarias, quia embolismus est, fiunt dies CCCLXXXIV.
Anno lunari XVIII, decennovenali II, a IX Calendas Januarias, usque in II Idus Decembris, quia communis est, fiunt dies CCCLIV.
(0508A)Anno lunari XIX, decennovenali III, ab Idibus Decembris, usque in II Calendas Januarias, quia embolismus est, fiunt dies CCCLXXXIV.
Idcirco autem septimi decimi lunaris anni computus ab ipso quo prior explicitus est annus die incipit, et non a sequente ut caeterorum, ne propter saltum lunae, quem dicunt, unus eidem anno dies deesse videatur. Quod ipsum Dionysius decennovenalem cyclum hujusmodi ordine percurrens edocuit, ab eodem die quo ultimi conclusit anni metas primi inchoando principium.
CAPUT LVII. Argumentum de eo: quota sit luna in calendis Januariis. Potest qui vult a cyclo lunari facere argumentum, (0508B)ad inveniendum quota sit luna Calendarum Januariarum. Sume enim cyclum lunae quemlibet, ut puta quintum, multiplica per XI, fiunt LV; adde unum semper regularem, fiunt LVI; partire per XXX, remanent XXVI: vigesima sexta est luna in Cal. Jan., anno quinto cycli lunaris. Item sume octo, multiplica per XI; fiunt LXXXVIII, adde unum regularem, et partire per XXX, remanent XXIX: vicesima nona est luna in Calendas suprascriptas anno cycli lunaris octavo. Tantum memor esto, septimo decimo, octavo decimo, et nono decimo cycli memorati anno non unum, ut reliquis, sed duos adjicere regulares, et lunam Cal. Jan. sine errore reperies.
CAPUT LVIII. Argumentum quotus sit annus cycli lunaris, vel decennovenalis. (0508C) Ipse autem cyclus lunae si vis nosse quotum agat annum, sume annos Domini, ut puta DCCXXV, et subtrahe semper duo, remanet DCCXXIII; hos partire per X et LX, remanet unum, primus annus est cycli lunaris. Quoties autem nihil remanet; nonus decimus est. Et quia decennovenalis circulus communem cum lunari viam quamvis ocyor currit, si vis scire et ejus quotus sit annus, sume annos Domini, ut puta DCCXXV, et unum semper adjice, fiunt DCCXXVI; hos partire per X et IX, remanent IV, quartus est annus cycli decennovenalis. Quod si nihil remanserit, ultimus est.
CAPUT LIX. De quarta decima Luna paschae. (0508D) Sextus saepe dicti circuli locus amplectitur lunas XIIII primi mensis, quae paschalis dominicae diem singulis annis absque omni ambiguitate demonstrent; nam quae post XIIII lunam Dominica dies occurrit, ipsa est paschalis dominicae resurrectionis dies. Quae quidem decima quarta luna primum in aequinoctio, id est, duodecimo Calendarum Aprilium, ultimum vicesimo nono abhinc die, id est XIIII Cal. Maiarum suum vespere processum terris ostendit, quibus terminis per annos denos et novenos legali tempore paschalis observantiae discursus constat esse comprehensos; et si fieri posset ut eadem omnibus anni Sabbati die luna decima quarta contigisset, nil nostrae paschalis observantiae tempus a legali discreparet. (0509A)Nam et ipsi, juxta legis edicta, semper decima quarta luna primi mensis ad vesperam immolantes, et comedentes agni immaculati carnem, sanguinemque illius ad repellendum exterminatorem nostris postibus aspergentes, id est, aquam baptismi, et paschalium celebrantes solennia missarum, spiritualem superaremus Aegyptum, atque illucescente mane in luna decima quinta ejusdem mensis primum azymorum diem intraremus, septemque dies ejusdem celebritatis legitimos a mane quinti decimi diei usque in vesperum vicesimi primi mensis; ipsius, id est, a Dominico Paschae usque in Dominicum octavarum Paschae debita cum veneratione compleremus. Sed quomodo lunae dies eadem diversas septimanae devolvitur inferias; inde fit ut qui propter (0509B)resurrectionem nostri Redemptoris in Dominicum diem Paschae initium reservare docemur, aliquoties nostra festivitas septimo post legalium azymorum exordium die sumat ingressum, non tamen unquam contingat ut non nostra solennitas paschalis aliquem legalium paschae dierum, saepe autem omnes intra se complectatur. At contra hi qui Dominicum Paschae diem a decima sexta luna usque ad vigesimam secundam celebrandum aestimant, duplici miseria laborant, quia et legitimum paschae principium nunquam habent, et crebro evenit ut nullum dierum qui in lege praescripti sunt, in sua paschali observatione consequantur, dum et vesperam quarti decimi diei, quo Pascha initiari statutum est, et mane quinti decimi, quo septima Azymorum (0509C)dierum solennitas inchoari praecepta, a sua prorsus festivitate repudiant. Atque insuper in hujus poenam peccati vicesimum secundum diem, qui in tota paschali institutione per Moysen nec semel appellatus invenitur, frequenter in sui paschae principium sanciri praecipiunt. Sunt qui in alteram partem a via veritatis, sed non minore labantur errore, cum Scriptura praecipiat via regia gradiendum, et neque ad dexteram neque ad sinistram ab ea divertendum. Qui, a tertia decima luna usque ad vigesimam Dominicum Paschae observandum decernendo, praeoccupant saepius initium paschae legalis, dum quod ipsa in decima quarta luna fieri statuit, illi in decimam tertiam convertunt; et quod de vigesima statuit, sanctam eam et celeberrimam consecrans, quasi (0509D)haec ad pascha minime pertineat, funditus contemnunt. Quos inter alios fidei et actionis catholicae defensores (0510A)etiam beatus Theophilus, Alexandrinae antistes Ecclesiae, manifesta ratione devincit, scribens imperatori Theodosio majori: « Sed quia accidere, inquit, interdum solet ut occasione decimae quartae lunae mensis primi nonnulli in errorem cadant, si decima quarta ipsa luna in Dominicum diem veniat, quo facto, necesse est jam jejunium solvi Sabbati die, quando decima tertia luna venire monstratur, et incipimus legi contraria facere. Convenit itaque diligenter advertere ut quoties decima quarta luna in Dominicum incurrit diem, in sequentem septimanam paschalem diem potius differamus, duplici hoc modo: primum quidem, ne decima tertia luna inventa in Sabbati die solvamus jejunium, quod consequens non est, quod nec ipsa lex praecipit, maxime (0510B)cum et lumen ipsius lunae imperfectum adhuc in proprio globo esse videatur; deinde, ne Dominica die luna decima quarta constituta jejunare cogamur, indecentem rem illicitamque facientes, hoc enim Manichaeorum sectae consuetudo possedit. » Quoniam igitur nec decima quarta luna veniente in Dominicum diem jejunare debemus, neque consequens est, ut si in Sabbati die decima tertia eveniat solvamus jejunium, necessario asserimus hoc in septimanam sequentem deberi differri, sicuti paulo superius comprehendi, non tamen ex hac dilatione praevaricatione aliqua circa paschalem calculum perpetrata; quemadmodum enim decimus numerus complectitur nonum, sic et quoties decima quarta luna in Dominicum incurrerit diem, eo quod in eo jejunare non (0510C)liceat, in proximam septimanam differri necesse est diem Paschae; nulla enim ex hoc imminutio fieri paschae videtur, quia ipsi sequentes dies complectuntur et reliquos.
CAPUT LX. Argumentum inveniendi eam. Oportet autem calculatorem quemque peritum decimas quartas lunas primi mensis, sicut et epactas lunae annuas retinere memoriter. Sed et si quis has quoque argumento invenire desiderat, videat quot sint epactae lunares anni cujuscunque computare voluerit, et siquidem XIIII aut XV sunt, XI Calendarum Aprilium vel XII Calendarum earundem die decimam quartam lunam venire cognoscat, quia nimirum (0510D)XI Calendarum suprascriptarum, sicut saepe dictum est, proprius est omnium locus epactarum. (0511A)Sin autem pauciores sunt epactae, dimittat eas crescere per dies usque dum quartum decimum impleant numerum, et ibi se lunam paschae decimam quartam habere non dubitet. Porro plures quindenario numero si habuerit epactas, et has usque ad tricesimum numerum, id est, ipsius terminum mensis per dies crescere sinat, et sic a nova luna inchoans, atque usque ad decimam quartam ex ordine percurrens, diem votis paschalibus aptum rite reperiet. Sed et hoc notandum, quia decima quarta luna si communis est, annus XI diebus prius; si vero embolismus, XIX tardius quam praecedente anno transierat semper redire consuevit, excepto uno duntaxat primo circuli decennovenalis anno, in quo propter rationem saltus lunaris XII diebus annotinum cursum (0511B)praecurrere solet.
CAPUT LXI. De die dominico Paschae. Septimo decennovenalis circuli titulo dies Paschae Dominicus comprehenditur, qui de dominica nostri Salvatoris resurrectione a mortuis exordium coepit; nam cum in Veteri Testamento tribus argumentorum indiciis paschale tempus sit observari praeceptum, videlicet ut post aequinoctium, ut mense primo, ut tertia ejus septimana, id est, a vespera decimae quartae lunae, quod est initium decimae quintae, usque in vesperum, id est, terminum vigesimae primae celebretur, quarta in ejusdem observatione regula est nobis a tempore dominicae resurrectionis imposita, (0511C)ut cum aequinoctio transcenso lunam primi mensis decimam quartam vespere ortum facere viderimus, non statim ad faciendum Pascha prosiliamus, sed Dominicum diem quo ipse Pascha, id est, transitum (0512A)de morte ad vitam, de corruptione ad incorruptionem, de poena ad gloriam, resurgendo facere dignatus est, expectantes, in ipso tandem congrua Paschae solennia celebremus. Quod si quis objecerit, non aequinoctii memoriam, sed tantum primi mensis et tertiae in eo septimanae posuisse legiferum, sciat quia etsi aequinoctium nominatim non exprimit, hoc tamen ipso quod a plenilunio primi mensis Pascha faciendum praecipit, aequinoctii transcensum plenaria ratione depromit, quoniam absque ulla dubietate constat eam quae prima transito aequinoctio plenum suum globum ostenderit, primi mensis existere lunam. Quoties ergo diem Dominicum mox adventante decima quinta luna habemus, nil nostrum tempus paschale a legali dissonat, quamvis aliis sacramentorum (0512B)generibus ejusdem paschae solennia colimus. Quoties vero secundo, vel tertio, vel quarto, vel quinto, vel sexto, vel septimo ab hinc die idem Dominicus occurrerit, ne sic quidem legem aut prophetas solvimus, sed evangelicae potius gratiae sacramentis adimplemus; quia enim et Salvator noster, sicut Theophilus, cujus supra memini, venerabilis Alexandriae episcopus scribit, decima quarta quidem est traditus luna, hoc est, quinta post Sabbatum, decima quinta autem crucifixus, die tertia resurrexit, hoc est, decima septima luna, quae tunc in Dominica die videtur inventa, sicuti et ex Evangeliorum observatione comperimus. Habemus ergo solatium quo recte facere Pascha possimus, etiam si dilatio fuerit consecuta propter incurrentem necessitatem, (0512C)ut si decima quarta primi mensis in Sabbato evenerit luna, aut si in aliis ante Sabbatum diebus septimanae sequentis acciderit, sine dubitatione Pascha celebremus. Si vero in Dominicum inciderit, (0513A)omni modo in septimanam sequentem, ut saepius dictum est, differamus, propter eas quas praefati sumus causas. His ergo demonstratis atque patefactis, hoc etiam considerandum est, quod et lex frequenter causa necessitatis eos qui constrictione temporis quadam non potuerunt in primo mense Pascha celebrare, secundo idem facere praecipit; melius enim est in necessitate positos superiora quam inferiora sectari, quoniam inferiora a superioribus continentur, superiora autem ab inferiori numero non includuntur, illud iterum quod jam posuimus declarantes, quod decimus numerus nonum intra se contineat, nonus autem decimum continere non possit. Quod si lex ad secundum mensem transire nos praecipit, si non possimus sanctum Pascha primo mense celebrare (0513B)propter quasdam necessitates, non intelligo cur non si decima quarta in Dominicum diem incurrerit luna, in septimanam sequentem rationabiliter dilationem Paschae facere debeamus, manente et primo mense et decima quinta luna in qua Salvator crucifixus est, manente etiam et septima decima quando post triduum resurrexit. Ubi autem primum Dominicus resurrectionis Christi dies fuerit, varie refertur, et quidem, ut supra memoravimus, quidam VIII Calendarum Aprilium, sed alii VI, nonnulli V Calendarum earundem die, fuisse asseverant. Ubi notandum quia si octava Calendarum memoratarum, ut antiquiores scripsere, resurrectio Domini facta est, quintus profecto circuli decennovenalis tunc agebatur annus, habens concurrentes VII et (0513C)lunam decimam quartam, sicut semper XI Calendarum Aprilium. Si autem VI Calendarum Aprilium Dominus resurrexit, tertius decimus circuli praefati annus extitit, V habens concurrentes, et lunam decimam quartam, ut semper nono Calendarum Aprilium. Porro si quinto Calendarum suprascriptarum resurrectio celebrata est Christi, secundus circuli decennovenalis existens annus concurrentes habebat quartam et lunam decimam quartam, sicut semper octavo Calendarum Aprilium, quae cunctae decimae septimae lunae, in qua die Dominica prima sacrosanctae resurrectionis sunt acta mysteria, cursu panduntur indubio: tantum diligentissime cavendum, ne hanc decima sexta luna, ut quidam, patratam confirmando, non solum inevitabile nostrae calculationis (0513D)dispendium, sed et gravissimum catholicae fidei incurramus periculum.
CAPUT LXII. De luna ipsius diei. Ultima saepe memorati circuli meta panduntur lunae Dominici paschae propter variantem ejusdem Dominici occursum septem dierum ambitu inclusae, id est, a decimo quinto usque ad vigesimum primum: qui pro certo dies creberrima legis sunt adnotatione praefixi, dicente Domino: Primo mense decima quarta die mensis comedetis azyma, usque ad diem vigesimum (0514A)primum ejusdem mensis ad vesperam; septem diebus fermentatum non invenietur in domibus vestris. Cujus primi mensis septemque ejus dierum azymorum nunc regula talis est, ut quae post aequinoctium decima quinta luna occurrerit, primi mensis intelligatur, et haec quemcunque septem dierum usque ad vicesimum primum Dominicum acceperit, paschalis festi gaudiis aptum porrigat. Quod ideo toties repeto, quia fuere quidam qui Dominicum Paschae diem, verbi gratia, septimo Calendarum Aprilium die, luna vicesima notantes, dicerent: Et quid peccare nos ostenditis in constituendo tempore Paschae, cum nullus unquam calculator vetuerit septimo Calendas Apriles Pascha celebrari? omnibus aeque confitentibus tunc aequinoctium esse transcensum, nullus negaverit (0514B)lunam vigesimam Dominico paschali aptam? Quibus respondendum quia et septimo Calendas Apriles, ubi luna congruerit, et luna vigesima, ubi dies opportunus arriserit, dominicum Pascha rite actitabitur. Sed quia luna, quae septimo Calendas Apriles die XX est, plenilunium ante aequinoctium habuit, non licet luna existente vicesima septima Calendas Apriles Dominicum Paschae diem celebrari. Quae vero in aequinoctio, vel post aequinoctium plena est, mox ubi Dominicus aderit dies, pascha legitimum dabit. Idem error, eadem est responsio, cum memorati calculatores undecimo Calendas Apriles, luna decima sexta, decimo Calendas Apriles, luna decima septima nono Calendas Apriles, luna decima octava, octavo Calendas Apriles, luna decima (0514C)nona, septimo Calendas Apriles, luna vigesima, sexto Calendas Apriles, luna vigesima prima, quinto Calendas Apriles, luna vigesima secunda, pascha faciendum decernunt. Quod eo saepius anno faciunt, cum in Calendas Januarias vigesimam quintam habuerint lunam. Cum vero hanc ibi vigesimam septimam habuerint, tunc longius a veritate deviant, quia nimirum primo mensis deputant lunam quae, tertio Nonas Martias nata, triduo fere ante aequinoctium plena existere monstratur. Et quia luna decima quinta, decima sexta, et decima septima diem paschae Dominicum facere non valet, eo quod has aetates decimo quarto, decimo tertio, et duodecimo Calendas Apriles die tenuerit, profecto nec reliquas suas aetates quamvis aequinoctium sequentes, ejusdem (0514D)Dominicae resurrectionis convenientes, potest habere solenniis.
CAPUT LXIII. Quid inter pascha et azyma distet. Et quoniam de paschae observatione aliquanta perstrinximus, etiam hoc intimare placuit, quod juxta legis scripturam alia paschae, alia solennitas est azymorum. Una quippe dies paschae, id est, transitus est, quarta decima videlicet primi mensis, in qua vesperascente agnus immolari jussus est; et mox sequenti nocte transivit Dominus Aegyptiorum primogenita (0515A)percutiens, et signatas agni sanguine domus filiorum Israel liberans; sequentes vero dies septem, id est, a decimo quinto usque ad vigesimum primum mensis ejusdem, azymorum proprie vocantur; scriptum namque est in Exodo, ubi agnus immolari decimo quarto die primi mensis ad vesperam mandatur: Et comedetis festinantes, est enim pascha, id est, transitus Domini. Et: Transibo per terram Aegypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti. Et paulo post: Et cum dixerint vobis filii vestri: Quae est ista religio? dicetis: Victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Israel in Aegypto, percutiens Aegyptios, et domus nostras liberans. Item in Levitico: Mense primo, inquit, decimo quarto die mensis ad (0515B)vesperam, phase Domini est, et decimo quinto die mensis hujus solennitas est azymorum Domini; septem diebus azyma comedetis, dies primus erit vobis celeberrimus sanctusque. Omne opus servile non facietis in eo, sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. Et ne nos quispiam verba legis aliter quam veritas habet intellexisse autumet, videat doctissimus legalium literarum, et sacerdos, quid de iis sentiat Josephus. Scribit in libro Antiquitatum in hunc modum: « Decima quarta luna primi mensis agnus immolatur, decima quinta autem succedit festivitas azymorum, quae septem diebus celebratur. Secunda vero azymorum die, quae est sexta decima, frugum primitias quas metunt offerunt. Quem legalium morem sacrorum etiam nunc Ecclesiae (0515C)consuetudo non ignobiliter imitatur, unam videlicet noctem transitus dominici, id est, resurrectionis ejus a mortuis, quam pios triumphando fideles salvare dignatus est, principaliter observans in cujus exortum sanguis, ipsius videlicet agni immaculati, populum ejus fonte regenerationis ablutum mundat ab omni peccato, ac deinde alios septem dies in memoriam (0516A)ejusdem dominicae resurrectionis congrua festivitate subjungens. Verum quia ipsa quoque dies paschae a fermento castigari praecipitur, hanc Evangelii Scriptura aliquando primam azymorum cognominat. Et primo, inquiens, die azymorum quando pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus et paremus tibi ut manduces Pascha? Item die XV mensis primi, a qua VII dies azymorum inchoant, propter viciniam paschae nomine vocat illius, cum dicit: Et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent pascha; non quia legi contraria est evangelica Scriptura, sed quia sacramentum quod decebat hac nobis societate vocabulorum vivacius inculcare curavit. Salva enim subtiliore discussione, possumus intelligere quod mystica (0516B)paschae solennia singuli nostrum in die baptismatis egerint, spiritualem videlicet exterminatorem signo preciosi sanguinis evadendo, spirituales transeundo tenebras, toto autem vitae proficientes tempore, quod deinceps in hac peregrinatione gerimus, septem dies azymorum celebremus, quibus, sicut Apostolus edocet, non in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis epulari debemus. Et quia nos in baptismo, ut de potestate Satanae in partem sortis sanctorum transire queamus, sinceritatem ac veritatem necesse est tenere, itemque toto nostrae peregrinationis tempore, quod septenario dierum numero volvitur, quotidiano profectu ad meliora transire praecipimur, quasi et in paschae azymis vesci, et in diebus azymorum pascha spiritualiter (0516C)agere cognoscimur. »
CAPUT LXIV. Typica paschae interpretatio. Nam sicut tota paschalium observantia ceremoniarum, ita etiam tempus quo agi praecepta est totum (0517A)mysterio sacro redolet. In primis namque aequinoctium transgredi in dominicae paschae celebratione juxta legis decreta curamus, ut videlicet solennitas in qua mediator Dei et hominum, destructa potestate tenebrarum, mundo lucis iter aperuit, etiam temporis ordine foris quid intus habeat ostendat. Et quae nobis aeternae beatitudinis lumen promittit, tunc maxime celebretur, cum solis lumen annuo proficiens incremento, primam sumit de noctis umbra victoriam. Deinde mensem primum anni qui et Novorum vocatur, in quo pascha celebremus attendimus. Ipse autem est mensis in quo mundus iste formatus, et homo est primus in paradisi sede locatus. Quia per hujus mysteria solennitatis primam nos stolam recepturos, primum supernae beatitudinis regnum, (0517B)a quo in longinquam regionem discessimus nos repetituros esse speramus. De cujus gloria regni beatus apostolus Petrus: Coelos autem novos, inquit, et terram novam, et promissa ipsius expectamus, in quibus justitia habitat. Sed et Johannes in Apocalypsi sua: Et dixit qui sedebat in throno: Ecce nova facio omnia. Deinde etiam tertiam mensis ejusdem septimanam in pascha observamus, quod resurrectionis dominicae gaudiis aptissime congruit. Quia et eadem sacrosancta ejus resurrectio tertia die facta est, et tertio tempore seculi, id est, cum gratiae coelestis adventu tota ejus in carne dispensatio, quae per resurrectionis consummata est gloriam, mundo apparuit. Prima seculi namque tempora lege naturali per patres, media lege litterali per prophetas, extrema (0517C)charismate spirituali per seipsum veniens illustrare dignatus est. Sed et ipsa tunc lunae conversio pulcherrimum nobis sacramenti coelestis spectaculum praebet; namque luna, quae rotundi facta schematis, a sole lumen, ut supra diximus, accipit, ideoque semper ex dimidio orbe, quem ad solem habet, lucida est, ex altero autem dimidio semper obscura, a prima usque ad XV lucis crementum ad terras, defectum vero habet ad coelos. A XV autem usque ad novissimam crementum ejusdem suae lucis a terrenis aversum, paulatim ad coelestia revertitur. Quia nimirum ejus conversio recte paschalis gaudii mysteria signat, quibus omnem mentis nostrae gloriam a visibilibus avertere deliciis, caducisque favoribus, atque ad solam coelestis gratiae lucem suspendere (0517D)contemplando docemur. Vel si utramque ejus conversionem in bonum delectat interpretari, possumus intelligere, quod crescens ad oculos humanos lumen lunae virtutum gratiam, quibus apparens in carne Dominus mundo illuxit, insinuet, de quibus dicitur: Et Jesus proficiebat sapientia et aetate, et gratia apud Deum et homines. Recrescens vero ad (0518A)coelos, resurrectionis ascensionisque illius gloriam designet, quae in se quidem ipsa mox perfecta provenit, sed in animo fidelium quibusdam lucis suae profectibus usque ad finem seculi crescere non desinit. Resurgens enim Dominus a mortuis primo singulis ac binis, ac deinde pluribus, modo septem, modo undecim, modo duodecim, modo plus quam quingentis fratribus simul, ad ultimum discipulis omnibus apparuit; quibus videntibus ascensurus in coelum, praecepit eos suae dispensationis esse testes in Hierusalem, et in omni Judaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae. Et bene luna cum nostros crescit ad oculos, paulatim a sole recedit; cum vero ad coelos, paribus ad eum spaciis redit. Hoc enim est quod ipse dixit: Exivi a Patre, et veni in mundum; iterum (0518B)relinquo mundum, et vado ad Patrem. Et quod de ipso psalmus: A summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus. Quia ergo luna eo suae lucis incremento, quod exiens a sole ad nostros revolvit obtutus, Domini salvatoris in carne, usque ad tempora passionis doctrinam virtutesque significat, eo autem quod ad solem rediens paulatim ad invisibilem nobis coeli faciem recolligit, resurrectionis illius ac posterioris gloriae miracula demonstrat, merito a decima quinta paschalis voti gaudiis apta praedicatur. His quidem paschalis temporis a legis observatione sumptis indiciis, haeredes Novi Testamenti etiam diem Dominicam, quam Scriptura unam sive primam Sabbati cognominat, adnectimus; nec immerito, quae et conditione primitivae lucis excellens, (0518C)et triumpho dominicae resurrectionis insignis, et nostra quoque nobis resurrectione manet semper exoptabilis. Septem quoque dies lunae, id est, a XV usque ad XXI per quos eadem Dominica naturali ordine discurrit, universitatem Ecclesiae, quae per totum mundum paschalibus est redempta mysteriis, aperte denuntiant. Nam et septenario saepe numero universitatem designare Scriptura consuevit. Unde quod ait Propheta: Septies in die laudem dixi tibi, nil melius intelligitur quam quod alibi ait: Semper laus ejus in ore meo. Et specialiter totam catholicae Ecclesiae perfectionem eo figurari Johannes testatur, qui ad septem Asiae scribens ecclesias, universalis per orbem Ecclesiae mysteria patefecit. Unde et per omnia quae singulis septem scribit hortamenta, hunc versiculum (0518D)intexere curavit: Qui habet aures audiat quid spiritus dicat Ecclesiis, quod unicuilibet dixerat, hoc omnibus se dixisse palam probans Ecclesiis. Nec minus etiam moralem nobis commendant paschalia tempora sensum. In nomine quidem paschae, ut de vitiis ad virtutes transitum quotidie faciamus spiritualem. In mense autem Novorum, in quo adulti fructus adventu (0519A)suo pronunciant veterum cessationem, ut exuentes veterem hominem cum actibus ejus, renovemur spiritu mentis nostrae, et induamus novum hominem qui, et caetera. Et ut vegetati diversarum varietate virtutum, earumque foliis veluti amoenae arboris adumbratione velati, tanquam laetae atque fructiferae segetes pullulemus in plenilunio, ut perfectum splendorem fidei et sensus gerentes, a peccati tenebris segregemur. In reversa eadem luce lunari ad coelos, quod a quinta decima luna fieri incipit, ut quanto magni sumus humiliemur in omnibus, dicentes cum Apostolo singuli: Gratia autem Dei sum id quod sum. Quae profecto gratia muneris superni, quia tertio tempore seculi manifestius effusa est, pulcherrima figurarum consequentia tertia lunae hebdomade, (0519B)lumen ipsius quod eatenus ad terras creverat, ad coelestia jam crescere inchoat, pulchre hanc in pascha observare praecipimur, ut gratiae quam accipimus nunquam obliti, per singulos gradus spiritualis transitus largitori illius obediendo vicem rependere meminerimus; vel certe, increscente ad homines luna, vitae nobis activae, in reversa vero ad coelos speculativae typus ostenditur. Vel in hac nobis conversione dilectio proximi, in illa nostri signatur auctoris. Aut huc conversus lucis ejus profectus, ut bona foris operemur admonet, porro illuc, ut eadem bona opera solo supernae mercedis intuitu geramus. Huc, ut luceat lux nostra coram hominibus, et videant bona nostra opera, illuc, ut glorificent Patrem nostrum qui in coelis est. In una Sabbati, quae (0519C)Novi Testamenti propria solennitas est, instruimur, ut spe futurae nostrae in Christo resurrectionis patienter in praesenti omnia adversa pro Christo, et ipsam mortis toleremus injuriam, audientes ab Apostolo: Quia si spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis habitat in nobis, qui suscitavit Jesum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora nostra, per inhabitantem Spiritum ejus in nobis. Cujus spiritus quia septiformis est gratia, potest eadem VII dierum lunarium numero, quo praefata una Sabbati, id est, dies Dominica circumfertur intimata, non inconvenienter intelligi. Verum de mysterio temporis paschae si quis plenius scire vult, legat beati Aurelii Augustini ad Januarium epistolam de ratione paschali.
CAPUT LXV. De circulo magno paschae. (0519D) Circulus paschae magnus est, qui, multiplicato (0520A)per invicem solari ac lunari cyclo, DXXXII conficitur annis. Sive enim decies novies viceni et octoni, seu vicies et octies deni ac noveni multiplicentur, DXXXII numerum complent. Unde fit ut idem circulus magnus decennovenalis, lunae circulos XXVIII, solis autem, qui vicenis octonisque consummari solent annis, X et IX habeat circulos, bissextos decies novies septenos, id est, CXXXIII, embolismos CXCV menses solares, vicies octies CCXXVIII, id est, VIM,CCCLXXXIIII, menses autem lunares, vicies octies CCXXXV, id est, VIM, DLXXX dies, exceptis bissextis, vicies octies VIM, DCCCCXXXV, id est, CXCIIIIM, CLXXX, appositis autem bissextis CXCIIIIM, CCCXIII. Qui ubi memoratam ex ordine mensium dierumque summam compleverit, mox in (0520B)seipsum revolutus, cuncta quae ad solis vel lunae cursum pertinent, eodem quo praeterierant semper tenore restaurat: tantum anni dominicae Incarnationis suo certo tramite proficiunt in majus, et indictiones, quoquo ferantur in ordine, nil siderum cursum, atque ideo nihil paschalis calculi ordinem movent. Quod ut apertius clarescat, placuit eundem plenario ordine circulum praesenti opusculo praeponere, sumpto exordio a quingentesimo tricesimo secundo dominicae Incarnationis anno, ubi primum Dionysius circulum coepit, et perducto opere usque ad millesimum sexagesimum tertium ejusdem sacrosanctae Incarnationis annum, quatenus legentes quique non solum praesentem vel futurum prospicere, sed et praeteritum omnem paschalis statum temporis (0520C)inenarrabili possent intuitu respicere, atque ad dilucidationem priscae lectionis annos omnes, qui aliquando in quaestionem venerant, quando vel quales fuerint evidentius agnoscat:
CAPUT LXVI. Chronicon sive de sex hujus saeculi aetatibus. De sex hujus mundi aetatibus, ac septima vel octava quietis vitaeque coelestis, et supra in comparatione primae hebdomadis in qua mundus ornatus est aliquanta perstrinximus, et nunc in comparatione aevi unius hominis, qui μικρόκοσμος Graece a philosophis, hoc est, minor mundus solet nuncupari, de iisdem aliquanto latius exponemus.
(0520D)Prima est ergo mundi hujus aetas, ab Adam usque ad Noe, continens annos, juxta Hebraicam veritatem, M,DCLVI, juxta Septuaginta interpretes (0521A)MM,CCXLII, generationes juxta utramque Editionem numero X. Quae universali est deleta diluvio, sicut primam cujusque hominis oblivio demergere consuevit aetatem; quotus enim quisque est qui suam recordetur infantiam?
Secunda aetas a Noe usque ad Abraham, generationes, juxta Hebraicam auctoritatem, complexa X, annos autem CCXCII: porro, juxta Septuaginta interpretes, annos M,LXXII, generationes vero XI. Haec quasi pueritia fuit generis populi Dei, et ideo in ea lingua inventa est, id est, Hebraea. A pueritia namque incipit homo nosse loqui post infantiam, quae hinc appellata est, quod fari non potest.
Tertia ab Abraham usque ad David, generationes, juxta utramque auctoritatem XIV, annos vero (0521B)DCCCCXLII, complectens. Haec velut quaedam adolescentia fuit populi Dei, a qua aetate quia incipit homo posse generare, propterea Matthaeus evangelista generationum ex Abraham sumpsit exordium, qui etiam pater gentium constitutus est, quando mutatum nomen accepit.
Quarta a David usque ad transmigrationem Babylonis, annos habens, juxta Hebraicam veritatem, CCCCLXXIII, juxta Septuaginta translationem XII amplius, generationes, juxta utrosque Codices, XVII. Quas tamen evangelista Matthaeus certi mysterii gratia XIV ponit. A qua velut juvenili aetate in populo Dei regum tempora coeperunt; haec namque in hominibus aetas apta gubernando solet existere regno.
(0521C)Quinta quasi senilis aetas, a transmigratione Babylonis, usque in adventum Domini Salvatoris in carnem, generationibus et ipsa XIV, porro annis DLXXXIX extenta, in qua, ut gravi senectute fessa, malis crebrioribus plebs Hebraea quassatur.
Sexta, quae nunc agitur aetas, nulla generationum vel temporum serie certa est, sed ut aetas decrepita, ipsa totius seculi morte consummanda. Has aerumnosas plenasque laboribus mundi aetates quique felici morte vicerunt, septima jam Sabbati perennis aetate suscepti, octavam beatae resurrectionis aetatem, in qua semper cum Domino regnent, exspectant.
PRIMA AETAS.
Prima igitur aetate saeculi nascentis, prima hujus die, fecit Deus lucem quam appellavit diem. Secunda, (0521D)firmamentum coeli in medio libravit aquarum, ipsis aquis ac terra cum coelo superiore ac virtutibus quae (0522A)in eo conditorem laudarent, ante horum sex dierum exordium creatis. Tertia die, congregatis in suum locum aquis quae cuncta contexerant, aridam jussit apparere. Quarta, sidera in firmamento coeli posuit, quae nunc, quantum aequinoctii conjectura colligimus, duodecima Kalendarum Aprilium vocatur. Quinta, natatilia et volatilia creavit animantia. Sexta, animalia terrestria, et ipsum hominem formavit Adam, de cujus latere dormientis matrem omnium viventium produxit Evam, quae nunc, quantum mihi videtur esse credibile, decima Kalendarum Aprilium dies appellatur. Unde merito creditur, si non verior sententia vincit, quod beatus Theophilus, cum caeteris, non solum Palaestinae, sed et permultis aliarum regionum episcopis de Pascha disputans, scripsit (0522B)eodem decimo Kalend. April. die Dominum fuisse crucifixum. Decebat enim una eademque non solum hebdomadis sed et mensis, die, secundum Adam pro generis humani salute, vivifica morte sopitum, de productis e latere suo Sacramentis coelestibus sponsam sibi sanctificare Ecclesiam, qua videlicet die primum Adam, patrem videlicet humani generis, ipse creaverat, eique, de latere costam tollens, aedificavit mulierem, cujus adjutorio genus propagaret humanum.
[A. M. Hebr. 130. Sep. 230.] Adam, annorum CXXX, genuit Seth; cui supervixit annis DCCC. Verum Septuaginta interpretes ante natum Seth posuere annos CCXXX, postea DCC. Seth interpretatur resurrectio, significans resurrectionem Christi (0522C)a mortuis, cujus mortem illatam a Judaeis significat Abel, qui dicitur luctus, a fratre Cain occisus.
[A. M. Hebr. 235. Sept. 435.] Seth, annorum CV, genuit Enos; cui supervixit annis DCCCVII. Porro Septuaginta ante natum Enos annos CCV, postea posuere DCCVII. Enos interpretatur homo, de quo bene dicitur: Iste coepit invocare nomen Domini, quia hominum est proprium ut, suae fragilitatis memores, invocent conditoris auxilium, eorum duntaxat qui in fide Christi viventes filii resurrectionis esse laetantur.
[A. M. Hebr. 325. Sept. 625.] Enos, annorum XC, genuit Cainan; cui supervixit annis DCCCXV. Sed Septuaginta ante natum Cainan CXC annos, postea DCCXV posuere.
(0522D)[A. M. Hebr. 395. Sept. 795.] Cainan, annorum LXX, genuit Malaleel: post cujus ortum vixit annis (0523A)DCCCXL. Septuaginta ante natum Malaleel CLXX, postea dixere DCCXL.
[A. M. Hebr. 460. Sept. 960.] Malaleel, annorum LXV, genuit Jareth; cui supervixit annis DCCCXXX. Septuaginta ante natum Jareth CLXV, postea posuere DCCXXX.
[A. M. Hebr. 622. Sept. 1122.] Jareth, annorum CLXII, genuit Enoch; cui supervixit annis DCCC. In hac generatione nusquam utrique Codices discrepant. Hunc Enoch nonnulla divine scripsisse, Juda apostolo attestante, comperimus. Sed, ut beatus Augustinus dicit: « Non frustra non sunt in eo canone Scripturarum qui servabatur in templo Hebraei populi succedentium diligentia sacerdotum, nisi quia ob antiquitatem suspectae fidei judicata sunt, nec (0523B)utrum haec essent quae ille scripsisset poterat inveniri. » Unde illa quae sub ejus nomine proferuntur, et continent illas de gigantibus fabulas, quod non habuerint homines patres, recte a prudentibus judicantur non ipsius esse credenda.
[A. M. Hebr. 687. Sept. 1287.] Enoch, annorum LXV, genuit Mathusalam; post cujus ortum vixit CCC annis, et ambulavit cum Deo. Septuaginta ante natum Mathusalam posuere CLXV annos, postea CC. Et bene in septima generatione Enoch, qui interpretatur dedicatio, tulit a mortalibus Deus, quia civitas electorum in sex hujus saeculi pro Deo laborans aetatibus, in septima Sabbati futuri gloriam dedicationis exspectat. At quia reprobi sola praesenti sunt felicitate contenti, Cain civitatem quam statuit (0523C)non in septima generatione, sed in primogenito Enoch filio consecrat.
[A. M. Hebr. 874. Sept. 1454.] Mathusalam, annorum CLXXXVII, genuit Lamech; cui supervixit annis DCCLXXXII, id est, usque ad diluvium. Septuaginta ante natum Lamech CLXVII ponunt annos, postea DCCC et II. Qui numerus, ut lector facillime videbit, juxta Hebraicam veritatem, XX annis, juxta ipsorum vero auctoritatem, XIV annis diluvii tempora transit. De qua famosissima quaestione doctissimi Patres, Hieronymus in libro Quaestionum Hebraicarum, Augustinus in libro de Civitate Dei quinto decimo, plenissime disputant.
[A. M. Hebr. 1056. Sept. 1642.] Lamech, annorum (0524A)CLXXXII, genuit Noe; cui supervixit annis DXCV. Septuaginta ante natum Noe ponunt annos CLXXXVIII, et postea DLXV. In hac sola generatione summa universitatis discrepat, quia XXIV annis plus vixisse Lamech in Hebraeis quam in Septuaginta translatorum Codicibus invenitur.
[A. M. Hebr. 1656. Sept. 2242.] Noe anno DC venit diluvium, mense secundo, XVII die mensis. Sane de differentia annorum inter Hebraeam et Septuaginta interpretum auctoritatem, ne quis nos laceret novas movisse quaestiones, legat praefatorum Patrum memorata opuscula, et intelliget hanc jam olim notissimam fuisse distantiam; cujus originem distantiae cum beatus Augustinus solertissime quaesisset, dixit in libro suprascripto capitulo XIII inter (0524B)alia sic: « Credibilius ergo quis dixerit, cum primo de bibliotheca Ptolemaei describi ista coeperunt, tunc aliquid tale fieri potuisse in Codice uno, sed primitus inde descripto, unde jam latius emanaret, ubi potuit quidem accidere etiam scriptoris error. Et hoc in illa quaestione de vita Mathusalae non absurdum est suspicari. » Et post aliquanta: « Recte fieri, inquit, nullo modo dubitaverim, ut cum diversum aliquid in utrisque Codicibus invenitur, quandoquidem ad fidem rerum gestarum utrumque esse non potest verum, ei linguae potius credatur unde est in aliam per interpretes facta translatio. »
SECUNDA AETAS.
Secunda saeculi aetate, prima hujus die, quae est vicesima septima mensis secundi, egressus est Noe (0524C)de arca, in qua pauci, id est, VIII animae salvae factae sunt per aquam. Quod commemorans in Epistola beatus apostolus Petrus (I Pet. III, 21) mirifice statim exponere curavit, cum subjunxit quod et nos nunc similis formae salvos fecit baptisma, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum, per resurrectionem Jesu Christi qui est in dextra Dei. In aqua diluvii baptismum, in arca et iis quae continebat Ecclesiam et fideles illius, in octonario animarum numero mysterium Dominicae resurrectionis in cujus fide baptizamur, docens esse figuratum.
[A. M. Hebr. 1658. Sept. 2244.] Sem, C annorum, genuit Arphaxad, biennio post diluvium. Ab Arphaxad (0525A)Chaldaeos originem duxisse Hieronymus scribit. Supervixit autem Sem nato Arphaxad D annis, id est, usque ad quinquagesimum annum nativitatis Jacob.
[A. M. Hebr. 1693. Sept. 2379]. Arphaxad, annorum XXXV, genuit Sale. Hic Septuaginta interpretes una generatione plus quam Hebraica veritas posuere, dicentes quod Arphaxad, cum esset annorum CXXXV, genuerit Cainan; qui, cum CXXX annorum fuerit, ipse genuerit Sale. Quorum translationem evangelista Lucas hoc loco videtur esse secutus. Verum chronographi Graecorum cum generationum seriem ad auctoritatem Hebraicam castigassent, ablata una generatione Cainan, nec tamen numerum annorum in generationibus quas cum eis habuere communes, ad eorum auctoritatem (0525B)castigare curassent, propriam secuti auctoritatem, dederunt huic aetati annorum summam, minorem quidem Septuaginta translatorum Editione annis CXXX, sed Hebraica veritate annis DC et L majorem, id est, annos DCCCC et XLII. Vixit autem Arphaxad post natum Sale annos CCC et III, cui tamen Septuaginta post natum Cainan scribunt annos CCCCXXX, et Cainan post natum Sale CCCXXXVIII.
[A. M. Hebr. 1723. Sept. 2639.] Sale, annorum XXX, genuit Heber; cui supervixit annis CCCCIII. Septuaginta ante natum Heber posuere annos CXXX, postea CCCXXX. Ab hoc Heber Hebraeorum nomen et genus oritur.
[A. M. Hebr. 1757. Sept. 2773.] Heber, annorum (0525C)XXXIV, genuit Phalech; cui supervixit annis CCCCXXX. Septuaginta ante natum Phalech annos posuere CXXXIV, postea CCLXX. Phalech interpretatur divisio, cui propterea tale nomen imposuere parentes, quia tempore nativitatis ipsius terra per linguarum confusionem divisa est. Cujus divisionis Arnobius rhetor in expositione psalmi CIV ita meminit: « Sem primogenito Noe, pars facta est a Perside et Bactris usque in Indiam longe, et usque Rhinocoruras. Quae spacia terrarum habent linguas sermone Barbarico XX et VII: In quibus linguis gentes sunt patriarum. CCCC et VI, non diversarum linguarum, sed, ut dixi, diversarum patriarum. Verbi gratia, cum una lingua Latina sit, sub una lingua diversae sunt patriae, Brutiorum, Lucanorum, Apulorum, (0526A)Calabrorum, Picentum, Thuscorum, et his atque hujusmodi similia si dicamus.
« Cham vero secundus filius Noe, a Rhinocoruris usque Gadira, habens linguas sermone Punico a parte Garamantum, Latino a parte Boreae, Barbarico a parte Meridiani Aethiopum et Aegyptiorum, ac barbaris interioribus vario sermone XX duabus linguis, in patriis CCCXC et IV. Japheth autem tertius, a Media usque Gadira ad Boream. Habet autem Japheth flumen Tigridem, qui dividit Mediam et Babyloniam in patriis ducentis, sermone vario, in linguis XX et III. Fiunt ergo omnes simul linguae LXXII. Patriae autem generationum M, quae in tripartito saeculo hoc ordine sitae sunt. Habet, ut diximus, Japheth flumen Tigridem, qui dividit Mediam (0526B)et Babyloniam; Sem autem Euphraten: Cham vero Geon, qui vocatur Nilus. »
[A. M. Hebr. 1787. Sept. 2903.] Phalech, annorum XXX, genuit Reu; cui supervixit annis CCIX. Septuaginta ante natum Reu CXXX annos ponunt, postea CCIX. His temporibus primum templa constructa, et quidam principes gentium tanquam dii sunt adorati.
[A. M. Hebr. 1819. Sept. 3035.] Reu, annorum XXXII, genuit Seruch: cui supervixit annis CCVII. Septuaginta ante natum Seruch CXXXII annos ponunt, postea CCVII. Scytharum regnum dicitur exortum, ubi primus regnavit Tanaus.
[A. M. Hebr. 1849. Sept. 3165.] Seruch, annorum XXX, genuit Nachor; cui supervixit annis CC. Septuaginta (0526C)ante natum Nachor ponunt annos CXXX, postea CC. Aegyptiorum imperium dicitur inchoare, primo eis regnante Zoves.
[A. M. Hebr. 1878. Sept. 3244.] Nachor, annorum XXIX, genuit Thare; cui supervixit annis CXIX. Septuaginta ante natum Thare ponunt annos LXXIX, postea CXXIX. Assyriorum Sicyoniorumque regnum nascitur; his primum Belo, illis Aegialeo regnante:
[A. M. Hebr. 1948. Sept. 3314.] Thare, annorum LXX, genuit Abraham; cui supervixit annis CXXXV. Hactenus secunda saeculi aetas protenditur, cujus tota serie recensita beatus Augustinus, in libro de Civitate Dei XVI, capitulo decimo, hoc modo conclusit: « Fiunt itaque anni a diluvio usque ad Abraham M, LXXII, secundum vulgatam Editionem, (0527A)hoc est, interpretum Septuaginta: In Hebraeis autem Codicibus longe pauciores annos perhibent inveniri, de quibus rationem aut nullam aut difficillimam reddunt. »
TERTIA AETAS.
[A. M. Hebr. 2023. Sept. 3389.] Tertia mundi aetas a nativitate coepit Abraham patriarchae; qui, LXXV annorum cum esset, relicta gente patria, ad imperium Dei venit in terram Chanaan, accipiens promissionem nascituri de suo semine Salvatoris, in quo benedicerentur omnes gentes, simul et seipsum in gentem magnam esse futurum; quarum una spiritalis, altera est promissio carnalis. His temporibus Ninus et Semiramis Assyriis regnant.
[A. M. Hebr. 2034. Sept. 3400.] Abraham, annorum (0527B)LXXXVI, genuit Ismael, a quo Ismaelitae: genuit autem Ismael XII duces, et vixit annos CXXXVII.
[A. M. Hebr. 2048. Sept. 3414.] Idem Abraham, annorum C, genuit Isaac, qui primus et solus in tota Testamenti Veteris serie legitur octava die circumcisus, quod non sine magno mysterio privilegium est filio promissionis donatum.
[A. M. Hebr. 2108. Sept. 3474.] Isaac, annorum LX, genuit Esau et Jacob, patriarchas Idumeae et Israeliticae gentis; post quorum ortum vixit annos CXX. His temporibus primus apud Argos regnavit Inachus annis L; cujus filia Io, quam Aegyptii, mutato nomine, Isidem colunt.
[A. M. Hebr. 2238. Sept. 3604.] Jacob, annorum (0527C)CXXX, descendit in Aegyptum in animabus LXX. Hujus temporibus Memphis in Aegypto ab Ape Argivorum rege condita. Sparta quoque a Sparto filio Phoronei regis Argivorum conditur.
[A. M. Hebr. 2453. Sept. 3819.] Habitatio filiorum Israel qua manserunt in Aegypto fuit CCCCXXX annorum; quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Aegypti, ut Scriptura testatur Exodi: quorum tamen summam annorum chronographi a septuagesimo quinto anno nativitatis Abraham, quando terram repromissionis intravit, computant, sequentes Editionem Septuaginta interpretum, quae dicit: Habitatio autem filiorum Israel qua habitaverunt in Aegypto, et in terra Chanaan, ipsi (0527D)et patres eorum, anni CCCCXXX; quam necessario sequendam et ipsa Hebraica veritas ostendit; quae narrat Chaath filium Levi, quem natum esse constat in terra Chanaan, vixisse annos CXXXIII, et filium ejus Amram Patrem Moysis annos CXXXVII, et ipsum Moysen LXXX fuisse annorum, tempore egressionis de Aegypto, quia nimirum horum summam annorum constat CCCC et XXX implere non posse. Annuit autem horum translationi et Apostolus cum (0528A)ait: Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus; non dicit Et seminibus, quasi in multis, sed, quasi in uno, Et semini tuo qui est Christus. Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo, quae post CCCC et XXX annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandas promissiones patrum.
[A. M. Hebr. 2493. Sept. 3859.] Moyses annis XL eductum ex Aegypto regit populum Israel in deserto; quorum primo anno tabernaculum Domino construit, et VII mensibus opus perficiens, mense primo anni secundi, prima die mensis erexit. Hucusque, ut Eusebius commemorat, quinque libri Moysis continent gesta annorum MMM,DCCXXX, secundum Septuaginta Seniorum interpretationem. Quot vero annos hujus temporis Hebraica veritas contineat, (0528B)Josephus in primo contra Appionem grammaticum libro ita commemorat: « Neque igitur innumera apud nos habentur volumina inter se invicem discordantia, sed II tantum et XX sunt libri, qui omnium temporum seriem continent, qui et juste creduntur divinitus inspirati. Ex quibus quinque sunt Moysi, continentes leges vitae, et successionis humanae prosapiam, usque ad ipsius Moysi terminum pertendentes. Qui paulo minus ad tria millia annorum continentiam gerunt. »
[A. M. Hebr. 2519. Sept. 3885.] Josue annis XXVI regit populum Israel, ut Josephus docet; nam Scriptura sancta quot fuerint anni ducatus illius tacet. Quare vero Eusebius in Chronicis XXVII posuerit, infra dicemus. Primo autem sui ducatus anno, (0528C)Josue, primo mense, decima die mensis, populum, patefacto Jordanis alveo, in terram repromissionis induxit; quo videlicet anno, ut in Chronicis praefati Eusebii reperimus, principium erat quinquagesimi primi jubilaei secundum Hebraeos, id est, MM,D anni erant ab initio mundi completi, singulis jubilaeorum ordinibus per quinquagenos annos deputatis. At vero hanc temporis hujus esse summam nostra inquisitio nequaquam invenire valuit. Constat enim quia M,DCLVI ad diluvium usque fuere anni; inde ad Abraham CCXCII, qui LXXV erat annorum quando promissionem Dei accepit; promissionis anni CCCCXXX, ducatus Moysi anni XL, qui profecto numerus non MM,D, sed VII minus, id est, MM,CCCCXCIII, ut praenotavimus, annos implet.
(0528D)[A. M. Hebr. 2559. Sept. 3925.] Othoniel annis XL, de tribu Juda primus Israeli Judex, Domino jubente, constituitur. Hujus temporibus primis filii Israel serviere Chusan Rasathaim, regi Mesopotamiae, VIII annis.
[A. M. Hebr. 2639. Sept. 4005.] Aoth annis LXXX, filius Gera filii Gemini, qui utraque manu utebatur pro dextera, cujus in principiis servivit Israel Eglon regi Moab annis XVIII, donec eum ipse percusso (0529A)Eglon liberavit. Hoc tempore Cyrene civitas condita est in Libya.
[A. M. Hebr. 2679. Sept. 4045.] Debbora annis XL, prophetissa de tribu Ephraim cum Baruch de tribu Neptalim, cujus in initio ducatus oppressit filios Israel Jabin rex Chanaan XX annis, qui regnavit in Asor. Sed occiso ab Israel principe militiae ejus Sisara, humiliatus tandem ac deletus est. Hoc tempore Miletus condita.
[A. M. Hebr. 2719. Sept. 4085.] Gedeon annis XL, ex tribu Manasse. Sub quo servivit Israel Madianitis et Amalechitis VII annis, sed Gedeon pugnante liberatus est. Tyrus condita est ante templum Hierosolymorum annis CCXL, ut scribit Josephus.
[A. M. Hebr. 2722. Sept. 4088.] Abimelech annis (0529B)III, filius Gedeonis, qui regnabat in Sichem. Hercules Ilium vastat.
[A. M. Hebr. 2745. Sept. 4111.] Thola annis XXIII, filius Phoa patrui Abimelech, vir de Issachar, qui habitabat in Sanir montis Ephraim. Bellum Lapitharum et Centaurorum, quos scribit Palaephatus, primo de Incredibilibus libro, nobiles fuisse equites Thessalorum. In Troja post Laomedontem regnavit Priamus.
[A. M. Hebr. 2767. Sept. 4133.] Jair annis XXII, ex tribu Manasse. Hercules agonem Olympiacum constituit, a quo usque ad primam Olympiadem supputantur anni CCCCXXX.
[A. M. Hebr. 2773. Sept. 4139.] Jepte Galaadites annis VI. Philistini et Ammonitae deprimunt Israel, (0529C)ex quibus Ammonitae debellantur ab Jepte, qui in libro Judicum ab aetate Moysis usque ad semetipsum ait supputari annos CCC.
[A. M. Hebr. 2780. Sept. 4146.] Abesan de Bethleem annis VII. Agamemnon imperat Mycenis annis XXXV, cujus anno XV Troja capitur.
[A. M. Hebr. 2790.] Achialon Zabulonites annis X Hic cum annis decem suis in Septuaginta interpretibus (0530A)non habetur; pro quorum damno supplendo Eusebius Josue filio Nun, Samueli et Sauli, quorum annos Scriptura non dicit, plures annos quam in Josepho legebat, adnotavit, quatenus ab egressu Israel ex Aegypto usque ad aedificationem templi CCCCLXXX annorum summam, quam Scriptura praedicat, haberet.
A. M. Hebr. 2798. Sept. 4154.] Labdon de tribu Ephraim annis VIII. Hujus anno tertio Troja capta est, completis a primo anno Cecropis, qui primus apud Atticam regnavit, annis CCCLXXV; a quadragesimo autem et tertio regni Nini Assyriorum regis annis DCCCXXXV. Mortuo Labdon servivit Israel Philistaeis annis XL.
[A. M. Hebr. 2818. Sept. 4174.] Samson de tribu (0530B)Dan annis XX. Hactenus liber Judicum tempora signat, habens annos CCXCIX, judices autem XII. Latinis, qui postea Romani nuncupati sunt, post tertium annum captivitatis Trojae, sive, ut quidam volunt, octavum, regnavit Aeneas annis tribus; post quem Ascanius annis XXXVIII. Ante Aeneam Janus, Saturnus, Picus, Faunus, Latinus in Italia regnarunt annis circiter CL. Ascanius Aeneae filius Albam urbem condidit.
[A. M. Hebr. 2858. Sept. 4194.] Heli sacerdos annis XL. In Hebraeorum libro XL anni inveniuntur, in Septuaginta autem interpretatione XX. Hectoris filii Ilium receperunt, expulsis Antenoris posteris, Heleno sibi subsidium ferente. Latinorum tertius Sylvius Aeneae filius, regnat annis XXIX; qui quod (0530C)post mortem patris editus, ruri fuerat educatus, et Sylvii, et Posthumi nomen accepit, a quo omnes Albanorum reges Sylvii vocati sunt. Reges Sicyoniis defecerunt, qui ab Aegialeo usque ad Zeuxippum regnaverunt annis DCCCCLXII. Post quos sacerdotes Carni constituti sunt.
[A. M. Hebr. 2870. Sept. 4206.] Samuel annis XII, ut docet Josephus. In Scriptura enim sacra, (0531A)quam diu praefuerit minime patet. Ab hoc tempora prophetarum incipiunt. Latinorum quartus Aeneas Sylvius regnavit annis XXXI.
[A. M. Hebr. 2890. Sept. 4226.] Saul primus Hebraeorum rex annis XX. Et hujus, quia in canonica Scriptura non habetur, de libro antiquitatum Josephi, tempus regni notavimus. In Lacaedemone regnavit primus Euristheus annis XLII; Corinthi primus Alethis annis XXXV.
QUARTA AETAS.
Quarta mundi aetas, non solum cum inchoato Judeae gentis imperio, sed et cum innovata promissione, quae patribus olim data est, imperii Christiani sumit exordium, jurante Domino David veritate, de fructu ventris ejus sedere super sedem ejus.
(0531B)[A. M. Hebr. 2930. Sept. 4266.] David primus ex tribu Juda rex, annis XL. Latinorum quintus Latinus Sylvius annis L. Ephesus condita ab Andronico. Carthago condita est, ut quidam volunt, a Charcedone Tyrio, ut vero alii, a Didone filia ejus, anno CXLIII post Trojanum excidium.
[A. M. Hebr. 2970. Sept. 4306.] Solomon filius David annis XL. Qui quarto regni sui anno, mense secundo, templum Domino aedificare coepit in Hierusalem, collectis ab egressu Israelis ex Aegypto annis CCCCLXXX, ut Regum quoque liber testimonio est; quod in figuram universi temporis, quo in hoc saeculo Christi aedificatur Ecclesia, quae in futuro perficitur, VII annis perfecit, et septimo octavi anni mense dedicavit. Latinorum sextus Alba Sylvius, (0531C)Sylvii Aeneae filius, regnavit annis XXXIX. Regina Saba venit audire sapientiam Solomonis.
[A. M. Hebr. 2987. Sept. 4323.] Roboam filius Solomonis annis XVII. Hieroboam de tribu Ephraim, separavit X tribus a domo David et a Domino, in figuram haereticorum, qui suos sequaces a Christo et Ecclesia segregant. Hujus quinto anno Sesac rex Aegypti, veniens Hierosolymam, templum spoliavit. Latinorum septimus Aegyptus Sylvius, Albae superioris regis filius, regnavit annis XXIV. Samus condita, et Smyrna in urbis modum ampliata.
[A. M. Hebr. 2990. Sept. 4326.] Abia filius Roboam annis III. Hic pugnantem contra se Hieroboam superavit, occisis de exercitu ejus MD, eo quod sperasset in Domino.
(0531D)[A. M. Hebr. 3031. Sept. 4367.] Asa filius Abia annis XLI. Ab hoc conductus Benedab rex Syriae Damasci contra Israel, percussit omnem terram Neptalim. Latinorum octavus Capys Sylvius Aegypti superioris regis filius, regnat annis XXVIII. Asa idola destruit, templum mundat, egredientem contra se Zara Aethiopem cum suo sternit exercitu. Ambri rex Israel emit montes Samariae a Somer duobus talentis argenti, et aedificat eam. Ahiel de Bethel Hiericho instaurat.
[A. M. Hebr. 3056. Sept. 4392.] Josaphat filius (0532A)Asa annis XXV. Helias Thesbites tres semis annos pluviam continuit propter peccata Achab et populi Israel, et inter caetera magnalia Helisaeum filium Saphath, qui erat de Abelmaula, pro se unxit prophetam. Latinorum nonus Carpentus Sylvius, superioris regis Capys filius, regnavit annis XIII. Post quem filius ejus Tyberinus Sylvius annis VIII, a quo et fluvius appellatus est Tyberis, qui prius Albula dicebatur. Post quem Agrippa Sylvius filius ejus annis XL. Josaphat fecit rectum coram Domino.
[A. M. Hebr. 3064. Sept. 4400.] Joram filius Josaphat annis VIII. Helias curru igneo rapitur quasi usque in coelum, et Helisaeus haeres prophetiae derelictus, primo miraculo aquas Hiericho sanat. In diebus Joram recessit Edom ne esset sub Juda, et constituit (0532B)sibi regem. Ambulavit autem Joram in viis domus Achab, filia quippe Achab erat uxor ejus.
[A. M. Hebr. 3065. Sept. 4401.] Azarias filius Joram anno J. Ionadab filius Rechab clarus habetur. Azariam cum filio suo Joas, et nepote Amasia, ob enormitatem scelerum, et quia nec patrem filiumve quispiam eorum bonum habebat, evangelista Matthaeus a Domini Salvatoris genealogia secludit.
[A. M. Hebr. 3071. Sept. 4408.] Athalia mater Azariae annis VI, quae videns interfectum ab Hieu rege Israel filium suum Azariam, interfecit omnem stirpem regiam domus Joram, praeter solum Joas filium Azariae, quem Josabeth soror Azariae, uxor Joadae pontificis, furata est de medio filiorum regis, (0532C)cum interficerentur. In Septuaginta interpretibus VII annis regnasse Athalia narratur.
[A. M. Hebr. 3111. Sept. 4448.] Joas filius Azariae annis XL, Iste bono principio et fine usus pessimo, in principiis sui regni templum innovat, in extremis, inter caetera facinora, Zachariam quoque filium Joadae, tutoris quondam ae regnificatoris sui, inter templum et altare lapidari praecepit; quem ob meritorum gratiam Dominus in Evangelio filium Barachiae, id est, benedicti Domini cognominat. Latinorum duodecimus Aremulus Sylvius, Agrippae superioris regis filius, regnavit annis XIX, qui praesidium Albanorum inter montes ubi nunc Roma est posuit. Hujus filius fuit Julius, proavus Julii Proculi, qui cum Romulo Romam commigrans fundavit (0532D)Juliam gentem.
[A. M. Hebr. 3140. Sept. 4477.] Amasias filius Joas annis XXIX. Helisaeus propheta defunctus sepelitur in Samaria. Azahel rex Syriae affligit Israel. Latinorum decimus tertius Aventinus Sylvius, Aremuli superioris regis major filius, regnavit annis XXXVII, atque in eo monte qui nunc pars urbis est, mortuus et sepultus aeternum loco vocabulum dedit.
[A. M. Hebr. 3192. Sept. 4529.] Azarias, qui et Ozias, filius Amasiae, annis LII. Assyriorum tricesimus (0533A)sextus Thonos concoleros, qui vocatur Graece Sardanapalus, Tharsum atque Anchialem condidit, et in praelio victus ab Arbace Medo, semet incendio concremavit. Usque ad id tempus fuisse reges Assyriorum historia refert, et fiunt simul anni M,CXCVII. Omnes autem anni Assyriorum a primo anno Nini supputantur M,CCXL. Latinorum quartus decimus Procas Sylvius, Aventini superioris regis filius, regnavit annis XXIII. Post quem, quintus decimus, Amulius Sylvius annis XLIV. Arbaces Medus, Assyriorum imperio destructo, regnum in Medos transtulit, ubi primus ipse regnavit annis XXVIII. Macedonum regnum inchoat, primum habens regem Caranum annis XXVIII. Lacedaemoniorum reges deficiunt, Lydorum incipiunt.
(0533B)[A. M. Hebr. 3208. Sept. 4545.] Joatham filius Oziae annis XVI Olympias prima ab Eliensibus constituitur post annos Trojanae captivitatis CCCCV. Remus et Romulus generantur Marte et Ilia. Joatham, inter caetera virtutum bonarum opera, portam domus Domini sublimissimam aedificavit, quae in Actibus apostolorum Speciosa vocatur. Omnes siquidem portae templi in terra fuerunt, excepta Speciosa quae pendebat, quae ab Hebraeis porta vocabatur Joatham.
[A. M. Hebr. 3224. Sept. 4561.] Achaz filius Joatham annis XVI. Ab hoc conductus Theglath Phalasar rex Assyriorum Rasin regem Syriae interficit, et habitatores Damasci transtulit Cyrenem. Roma condita in monte Palatino, XI Kalendas Maias, a geminis (0533C)Remo et Romulo, filiis Rheae Sylviae, quae erat filia Numitoris fratris regis Amulii, virgo vestalis, sed constuprata. Consualibus ludis Sabinae raptae, anno ab urbe condita tertio. Remus rutro pastorali a Fabio Romuli duce occisus est.
[A. M. Hebr. 3253. Sept. 4590.] Ezechias filius Achaz annis XXIX. Hujus anno sexto Salmanasar, rex Assyriorum, capta Samaria, transtulit Israel in Assyrios, cujus regnum a primo Hieroboam steterat (0534A)annis CCLX. Mortuo Romulo, qui XXXVIII regnavit annis, per quinos dies senatores rempublicam rexerunt, atque ita unus expletus est annus. Post quos Numa Pompilius annis XL, qui Capitolium a fundamentis aedificavit.
[A. M. Hebr. 3308. Sept. 4645.] Manasses filius Ezechiae annis LV. Hic ob scelera sua catenatus et compeditus in Babyloniam ducitur, sed ob poenitentiam et preces restituitur in regnum. Romanorum tertius Tullus Hostilius regnavit annis XXXII. Qui primus regum Romanorum purpura et fascibus usus est, et adjecto monte Caelio urbem ampliavit.
[A. M. Hebr. 3310. Sept. 4657.] Amon filius Manasse annis II. In Hebraica veritate II annis, in Septuaginta legitur regnasse XII. Histrus civitas in (0534B)Ponto condita. Amon a servis suis interficitur.
[A. M. Hebr. 3341. Sept. 4689.] Josias filius Amon annis XXXI. Hic mundata Judaea et Hierusalem, templo etiam innovato, post abjectas idololatriae sordes Pascha Domino celeberrimum facit decimo octavo anno regni sui, et cum Nechaone Aegyptiorum rege congressus occiditur in campo Mageddo, quae nunc Maximianopolis vocatur. Romanorum quartus Ancus Martius, Numae ex filia nepos, regnavit annis XXIII. Qui Aventinum montem et Janiculum Urbi addidit, et supra mare sexto decimo ab urbe milliario Ostiam condidit. Post quem Tarquinius Priscus annis XXXVII. Qui circum Romae aedificavit, numerum senatorum auxit, Romanos ludos instituit, muros et cloacas aedificavit, (0534C)Capitolium exstruxit. In Hebraeo XXXI annis regnasse Josias legitur, in Septuaginta Interpretibus XXXII. Sed et Eusebius inter regnum ejus et Joachim alium de suo adjicit annum, propter menses bis ternos, quibus Joachaz vel Joachim regnaverat. Verum quid veritas habeat Hieremias pandit, qui se a decimo tertio anno Josiae usque ad annum quartum Joachim XXIII annis prophetasse perhibet, et Nabuchodonosor quarto anno Joachim (0535A)regnare coepisse; nono decimo autem regni ejus anno Hierosolymam fuisse destructam.
[A. M. Hebr. 3352. Sept. 4700.] Joachim filius Josiae annis XI. Post Josiam regnavit Joachaz filius ejus tribus mensibus: quem Nechao vinctum ducens in Aegyptum, Joachim constituit regem. Hujus anno tertio Nabuchodonosor, capta Hierusalem, et plurimis captivatis, in quibus erant Daniel, Ananias, Azarias, et Misael, partem vasorum templi Babyloniam transfert. A quarto Joachim anno Scriptura regnum Nabuchodonosor computat, quia ex eo non solum Chaldaeis et Judaeis, sed et Assyriis, Aegyptiis, Moabitis, aliisque innumeris gentibus incipit regnare. Joachim, qui et Jechonias, filius Joachim mensibus III et diebus X. Hic circumdata a Chaldaeis Hierusalem (0535B)exiit ad regem Babylonis et mater ejus, et ductus est in Babylonem cum populo suo anno octavo regni Nabuchodonosor.
[A. M. Hebr. 3363. Sept. 4711.] Sedechias qui et Mathias, filius Josiae annis XI. Hujus anno undecimo, regis autem Babylonis decimo nono, Judaea captivata in Babyloniam, et templum Domini incensum est, anno ex quo fundari coepit CCCCXXX. Qui autem reliqui fuerant Judaei transfugerunt in Aegyptum, qua post annos V percussa a Chaldaeis, in Babyloniam sunt et ipsi transmigrati.
QUINTA AETAS.
Quinta mundi aetas ab exterminio coepit regni Judaici, quod juxta prophetiam Hieremiae LXX annis permansit.
(0535C)[A. M. Hebr. 3377. Sept. 4725.] Anno decimo quarto postquam percussa est civitas, qui est vicesimus quintus annus transmigrationis regis Joachim, cum quo et Ezechiel captivatus est, ipse Ezechiel in visionibus Dei adductus in terram Israel, vidit renovationem civitatis ac templi, ceremoniarumque ejus. Romanorum sextus Servius regnavit annis XXXIV, qui tres montes Urbi addidit, Quirinalem, Aesquilinum, Viminalem, Fossas circum muros duxit, census Romanorum civium primus instituit.
[A. M. Hebr. 3389. Sept. 4737.] Anno vicesimo sexto post eversionem Hierosolymorum, qui est annus tricesimus septimus transmigrationis regis Joachim, sublevavit Evilmerodach rex Babylonis anno quo regnare coeperat, caput Joachim regis Judae de carcere, (0535D)et posuit thronum ejus super thronum regum qui erant cum eo in Babylone. Meminit hujus temporis adhuc futuri propheta Hieremias ita scribens: Ecce ego mittam et adsumam universas cognationes Aquilonis, ait Dominus, et Nabuchodonosor regem Babylonis (0536A)servum meum, et adducam eos super terram istam, et super habitatores ejus, et super omnes nationes quae in circuitu illius sunt, et interficiam eos, et ponam eos in stuporem, et in sibilum, et in solitudines sempiternas, et servient omnes gentes istae regi Babylonis LXX annis. Cumque impleti fuerint anni LXX, visitabo super regem Babylonis, et super gentem illam, dicit Dominus, iniquitatem eorum, et super terram Chaldaeorum, et ponam illam in solitudines sempiternas. Et alibi scribens ad transmigrationem quam transduxerat Nabuchodonosor de Hierusalem in Babylonem cum Jechonia rege: Cum coeperint, inquit, impleri in Babylone LXX anni, visitabo vos, et suscitabo super vos verbum meum bonum, et reducam vos ad locum istum, ait Dominus. Rursus ejusdem temporis (0536B)jam praeteriti Verba Dierum ita recordantur: Si quis evaserat gladium, ductus in Babylonem servivit regi et filiis ejus, donec imperaret rex Persarum, et compleretur sermo Domini ex ore Hieremiae, et celebraret terra Sabbata sua. Cunctis enim diebus desolationis egit Sabbatum, usque dum complerentur LXX anni. Anno autem primo Cyri regis Persarum, ad explendum sermonem Domini quem locutus fuerat per os Hieremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum, etc. Quibus verbis ostenditur, quia vastata Chaldaei Judaea, non ut Assyrii in Samariam alios misere colonos, sed desertam reliquere terram, donec ipsi post annos LXX in eam rediere Judaei. Consentit his Josephus, in decimo Antiquitatum libro, scribens templum et Hierusalem, et omnem Judaeam (0536C)LXX annis permansisse desolatam. Qui rursum enumerando reges Babylonis ( si tamen ipse sic scripsit, et non Codex fallit mendosus) C fere annos ab eversa Hierusalem usque ad eversionem regni Chaldaeorum facit colligi. Scribit enim, post Nabuchodonosor, qui, teste Scriptura sacra, XXV post eversam Hierusalem vixit annis, Evilmerodach filium ejus regnasse annis XVIII; post quem Egesar filium ejus XL; cui successisse filium ejus Labosordoch mensibus IX. Hoc defuncto, ad Balthasar, qui Naboan nuncupatur, transisse imperium. Qui, cum jam XVII regnaverit annis, captam a Cyro Persarum et Dario Medorum rege Babyloniam exequitur. Darius autem Astyagis filius, qui Babyloniorum destruxit imperium, cum Cyro cognato suo, agebat annum (0536D)sexagesimum et secundum, cum Babylon fuisset invasa, qui tamen alio nomine vocabatur a Graecis, quique Danielem prophetam sumens ad se, in Mediam duxit, et omni eum honore celebravit. Hujus Darii Daniel ipse ita meminit: In anno primo Darii filii (0537A)Asueri de semine Medorum, qui imperavit super regnum Chaldaeorum, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum, de quo factus est sermo Domini ad Hieremiam prophetam, ut complerentur desolationis Hierusalem LXX anni. Eusebius, in Temporum libro, XXX annos ab eversione Hierusalem usque ad initium Cyri regis Persarum, Julius autem Africanus LXX computat. Porro Hieronymus, in expositione prophetae Danielis, ita dicit: « Tradunt Hebraei hujuscemodi fabulam: usque ad septuagesimum annum, quo Hieremias captivitatem populi Judaeorum dixerat esse solvendam, de quo et Zacharias in principio voluminis sui loquitur: Irritam putans Dei pollicitationem Balthasar, falsumque promissum, versus in gaudium fecit grande convivium, insultans quodammodo spei (0537B)Judaeorum, et vasis templi Dei, sed statim ultio consecuta est.
[A. M. Hebr. 3423. Sept. 4771.] Persarum primus Cyrus regnavit annis XXX. Hic ut impleretur verbum Domini ex ore Hieremiae, primo sui regni anno laxata Hebraeorum captivitate, L ferme hominum millia regredi fecit in Judaeam, restituens eis vasa templi Domini aurea et argentea VM,CCCC. Qui congregati in Hierusalem mense septimo aedificaverunt altare, et a primo die mensis ejusdem coeperunt offerre holocaustum Domino. Anno autem secundo adventus sui, mense secundo, templi fundamenta jecerunt, anno incensionis ejus, juxta Africanum LXXII, juxta autem Chronica Eusebii XXXII: sed impedientibus Samaritis, intermissum est opus usque ad annum Darii (0537C)secundum, qui etiam in regno Asueri et Artaxerxis scripserunt accusationem adversum Judaeos; et rescripsit Artaxerxes ne aedificaretur Hierusalem. Romanorum septimus Tarquinius regnavit annis XXXV, qui causa Tarquinii junioris filii sui, qui Lucretiam corruperat, a regno expulsus est.
[A. M. Hebr. 3431. Sept. 4779.] Cambyses Cyri filius annis VIII. Hic, devicta Aegypto, cunctam ejus religionem abominatus, ceremonias ejus et templa deposuit: Babylonem in Aegypto aedificavit. Hunc aiunt ab Hebraeis Secundum Nabuchodonosor vocari, sub quo Judith historia conscribitur.
[A. M. Hebr. 3432. Sept. 4780.] Fratres Magi mensibus VII. Jesus sacerdos magnus, et princeps gentis Zorobabel. Aggeus, Zacharias, et Malachias prophetae (0538A)clarescunt. Pythagoras Physicus philosophus clarus habetur.
[A. M. Hebr. 3468. Sept. 4816.] Darius annis XXXVI. Inter Darium et Cambysen regnasse duos fratres Magos in libris Chronicorum Eusebii reperimus. Verum Hieronymus, in expositione Danielis, scribit post Cambysen Smerdem Magum regnasse, qui Pantapthen, inquit, filiam Cambysis duxit uxorem, qui cum a septem magis fuisset occisus, et in locum ejus Darius suscepisset imperium, eadem Pantapthes nupsit Dario, et ex eo Xerxen filium genuit. Secundo anno Darii septuagesimus captivitatis Hierusalem annus impletur, ut vult Eusebius, testem adhibens Zachariam prophetam, apud quem secundo Darii anno loquitur angelus: Domine exercituum, (0538B)usquequo tu non misereberis Hierusalem et urbium Juda quibus iratus es? Iste septuagesimus annus est. Item quarto Darii regis anno dicit idem propheta: Cum jejunaretis et plangeretis per hos LXX annos, nunquid jejunium jejunastis mihi? Sexto Darii anno templi aedificatio completur, die tertia mensis Adar, qui est quadragesimus sextus annus, ex quo ejus sub Cyro fundamenta sunt jacta. Unde in Evangelio dicunt Judaei: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc. Coeperunt autem aedificare anno secundo Darii, mense sexto, die vicesima quarta, et anno sexto, ut dictum est, mense duodecimo, die tertia compleverunt. Ex quo apparet opus templi et antea non parva ex parte peractum, annos autem LXX a destructione illius usque ad perfectam restaurandi (0538C)licentiam esse computandos. Pulsis urbe regibus, qui imperaverunt annis CCXLIII, vix usque ad decimum quintum lapidem Roma tenebat imperium. Romae post exactos reges, primum consules a Bruto esse coeperunt, deinde tribuni plebis, ac dictatores; et rursum consules rempublicam obtinuerunt per annos ferme CCCCLXIV usque ad Julium Caesarem, qui primus singulare arripuit imperium, Olympiade CLXXXIII.
[A. M. Hebr. 3488. Sept. 4836.] Xerxes filius Darii annis XX. Hic Aegyptum, quae a Dario discesserat, capit, et adversus Graeciam pugnaturus, DCCX millia armatorum de regno, et CCC de auxiliis, rostratas etiam naves MCC, onerarias autem MMM numero habuisse narratur; attamen victus patriam refugit. (0539A)Herodotus historiarum scriptor; Zeuxes pictor agnoscitur.
[A. M. Hebr. 3489. Sept. 4837.] Artabanus mensibus VII. Socrates nascitur.
[A. M. Hebr. 3529. Sept. 4877.] Artaxerxes, qui et Longimanus, id est, μακρόχειρ, annis XL. Hujus anno septimo, prima die mensis primi, Esdras sacerdos et scriba legis Dei, ascendit de Babylone cum epistolis regis, et in prima mensis quinti venit in Hierusalem cum viris M,DCC, et inter alia strenue gesta castigavit filios transmigrationis ab uxoribus alienigenis. Ejusdem anno vicesimo Neemias pincerna, de Susis castro adveniens, murum Hierusalem LII diebus restituit, et ducatum genti XII annis praebuit. Hucusque divina Scriptura temporum seriem (0539B)continet. Quae autem post haec apud Judaeos sunt gesta, de libro Machabaeorum, et Josephi atque Africani scriptis exhibentur, qui deinceps universam historiam usque ad Romana tempora prosecuti sunt. Et quidem Africanus in quinto Temporum volumine hujus temporis ita meminit: « Mansit itaque imperfectum opus usque ad Neemiam, et vicesimum annum regis Artaxerxis, quo tempore regni Persarum C et XV anni fuerunt evoluti, captivitatis autem Hierusalem centesimus octogesimus et quintus annus erat. Et tunc primum Artaxerxes jussit muros extrui Hierusalem, cui operi praefuit Neemias, et aedificata est platea, et muri circumdati. Et ex illo tempore si numerare velis, LXX annorum hebdomadas usque ad Christum poteris invenire. » Xerxes menses II: post (0539C)quem Sogdianus menses VII. Plato nascitur. Hippocrates medicus insignis habetur.
[A. M. Hebr. 3548. Sept. 4896.] Darius cognomento Nothus annis XIX. Aegyptus recessit a Persis. Reversis de captivitate Judaeis non reges, sed pontifices praefuerunt usque ad Aristobulum, qui cum dignitate pontificis etiam regale sibi coepit usurpare vocabulum.
[A. M. Hebr. 3588. Sept. 4936.] Artaxerxes, qui cognominatus est Mnemon, Darii et Parysatidis filius, annis XL. Sub hoc rege videtur Hester historia completa. Ipse quippe est qui ab Hebraeis Asuerus, (0540A)et a Septuaginta interpretibus Artaxerxes vocatur. Athenienses XXIV litteris uti coeperunt, cum antea XVI tantum litteras haberent: Carthaginensium bellum famosum. Galli Senones duce Brenno Romam invaserunt, excepto Capitolio, et incensam VI mensibus vastaverunt. Tribuni militares pro consulibus esse coeperunt. Aristoteles auditor est Platonis, octavum decimum aetatis annum gerens.
[A. M. Hebr. 3614. Sept. 4962.] Artaxerxes, qui et Ochus, annis XXVI. Iste Aegyptum suo junxit imperio. Nectanebo rege in Aethiopiam pulso, in quo Aegyptiorum regnum destructum est. Demosthenes orator omnium rumore celebratur. Romani Gallos superant. Plato moritur. Post quem academiam Speusippus tenuit.
(0540B)[A. M. Hebr. 3618. Sept. 4966.] Arses Ochi filius, annis IV. Judaeorum pontifex Maximus Jaddus clarus habetur, cujus frater Manasses templum in monte Garizi construxit. Speusippus moritur, cui succedit Xenocrates. Quarto Ochi anno Alexander Philippi et Olympiadis filius, vicesimum aetatis annum gerens Macedonibus regnare incipit.
[A. M. Hebr. 3624. Sept. 4972.] Darius, Arsami filius, annis VI. Alexander adversum Illyricos et Thraces feliciter dimicans, subversis Thebis, in Persas arma corripuit, et, apud Granicum flumen regiis ducibus oppressis, urbem Sardis capit. Idem, capta Tyro, Judaeam invadit, a qua favorabiliter exceptus Deo victimas immolat, et pontificem templi laddum honoribus plurimis prosequitur, Andromacho locorum (0540C)custode dimisso. Septimo regni sui anno Alexandriam in Aegypto condidit. Nec mora Babylonem obtinuit, interfecto Dario, in quo Persarum regnum destructum est, quod steterat annis CCXXXI. Quo tempore etiam Latini a Romanis perdomiti sunt.
[A. M. Hebr. 3629. Sept. 4977.] Alexander post mortem Darii annis V regnavit; nam antea VII. Alexander Hircanos et Mardos capit, revertensque in Hammone condidit Paraetonium. Idem Indicum usque Oceanum victoriis potius quam bellis pervenit, ac Babylonem reversus, tricesimo secundo vitae, regni autem sui duodecimo, anno, veneni haustu (0541A)periit. Post quem, translato in multos imperio, Aegyptum Ptolemaeus Lagi filius tenuit, Macedonas Philippus qui et Arideus frater Alexandri, Syriam et Babylonem et omnia regna Orientis Seleucus Nicanor, Asiae regnavit Antigonus, qui apud Danielem per quatuor Hirci, qui Arietem contereret, cornua designatur.
[A. M. Hebr. 3669. Sept. 5017.] Aegypto primus regnavit Ptolemaeus Lagi annis XL. Appius Claudius Caecus Romae clarus habetur, qui aquam Claudiam induxit, et viam Appiam stravit. Ptolemaeus, Hierosolymis et Judaea in ditionem suam dolo redactis, plurimos captivorum in Aegyptum transtulit. Judaeorum pontifex maximus Onias Jaddi filius clarus habetur. Tertio decimo Ptolemaei anno Syriae et Babyloni, (0541B)et superioribus locis regnare incipit Seleucus Nicanor; a quo tempore Machabaeorum Hebraea historia Graecorum supputat regnum, a quo et Edesseni sua tempora computant. Seleucus Seleuciam, Laodiceam, Antiochiam, Apamiam, Edessam, Beroeam et Pellam urbes condidit. Judaeorum pontifex maximus religiosissimus ac piissimus Simon Oniae filius clarus habetur. Post quem Eleazarus frater ejus suscepit templi ministerium, filio ejus Onia parvo admodum derelicto. Seleucus in eas urbes quas exstruxerat, Judaeos transfert, jus eis civium et municipalem ordinem cum Graecis aequali honore concedens.
[A. M. Hebr. 3707. Sept. 5055.] Ptolemaeus Philadelphus annis XXXVIII. Sostratus Cnidius Pharum (0541C)in Alexandria construxit. Ptolemaeus Judaeos qui in Aegypto erant liberos esse permisit, et Eleazaro pontifici multa Hierosolymam et in templi donaria vasa transmittens, Septuaginta interpretes petit, qui Scripturam sanctam in Graecum verterent eloquium. Aratus agnoscitur. Judaeorum pontificatum post Eleazarum avunculus ejus Manasses accepit. Tantae autem potentiae fuisse narratur Ptolemaeus iste Philadelphus, ut Ptolemaeum patrem vinceret. Narrant autem historiae habuisse cum peditum CC millia, equitum XX millia, curruum II millia, elephantos, quos primus adduxit ex Aethiopia, CCCC, et caetera his similia.
[A. M. Hebr. 3733. Sept. 5081.] Ptolemaeus Evergetes, frater superioris regis, annis XXVI. Qui inde (0541D)Evergetes ab Aegyptiis est vocatus, quia, capta Syria (0542A)et Cilicia, et propemodum universa Asia, inter innumera argenti pondera ac vasa pretiosa quae cepit, etiam deos eorum quos Cambyses capta Aegypto in Persas portaverat retulit. Judaeorum pontifex Onias Simonis Justi filius clarus habetur, cujus item filius Simon non minore gloria fulget, sub quo Jesus filius Syrach Sapientiae librum componens, quem vocant Panareton, etiam Simonis in eo fecit mentionem.
[A. M. Hebr. 3750. Sept. 5098.] Ptolemaeus Philopator filius Evergetis annis XVII. Antiochus rex Syriae, victo Philopatore, Judaeam sibi sociat. Judaeorum pontifex maximus Onias filius Simonis insignis habetur, ad quem Lacedaemoniorum rex Arius legatos mittit.
[A. M. Hebr. 3774. Sept. 5122.] Ptolemaeus Epiphanes, (0542B)filius Philopatoris, annis XXIV. Secundus liber Machabaeorum apud Judaeos hujus temporis gesta continet. Onias sacerdos, adsumptis Judaeorum plurimis, fugit in Aegyptum, et a Ptolemaeo honorifice susceptus, accepit eam regionem quae Heliopoleos vocabatur, et, concedente rege, templum exstruxit in Aegypto simile templi Judaeorum, quod permansit usque ad imperium Vespasiani annis CCL. Sub occasione igitur Oniae pontificis infinita examina Judaeorum in Aegyptum confugerunt, eo tempore et Cyreneorum multitudine repleta est. Haec autem vel Oniae vel caeteris fuit causa Aegyptum petendi, quia, pugnantibus contra se magno Antiocho et ducibus Ptolemaei, posita in medio Judaea in contraria studia scindebatur, aliis Antiocho, aliis Ptolemaeo (0542C)faventibus.
[A. M. Hebr. 3809. Sept 5157.] Ptolemaeus Philometor annis XXXV. Aristobulus natione Judaeus, Peripateticus Philosophus agnoscitur, qui ad Philometorem Ptolemaeum explanationum in Moysen commentarios scripsit. Antiochus Epiphanes, qui post Seleucum cognomento Philopatorem annis XI regnavit in Syria, Judaeorum legem impugnans, omniaque sordibus idolorum complens, in templo Jovis Olimpii simulacrum ponit. Sed et in Samaria super verticem montis Garizi Jovis Peregrini delubrum aedificat, ipsis Samaritanis ut id faceret precantibus. Verum Mathathias sacerdos leges patrias vindicat, adversus Antiochi duces arma corripiens, quo mortuo ducatum Judaeorum suscepit filius ejus Judas (0542D)Machabaeus, anno CXLVI regni Graecorum, vicesimo (0543A)autem Ptolemaei Olympiade CLV. Qui mox Antiochi duces de Judaea expellens, et templum ab idolorum imaginibus emundans, patrias leges post triennium suis civibus reddidit. Unde post secessum Oniae sacerdotis in Aegyptum, de quo supra diximus, et mortem Alchimi, qui, effugato Onia, pontificatum indignus invadere tentabat, omnium favore Judaeorum Machabaeo sacerdotium decernitur, quod post mortem ejus frater Jonathas sortitus, XIX annos summa ministravit industria.
[A. M. Hebr. 3838. Sept. 5186.] Ptolemaeus Evergetes annis XXIX. Jonathas dux Judaeorum et pontifex cum Romanis et Spartiatis amicitias facit; quo a Triphone interfecto, in sacerdotium frater Simon assumitur, anno regni Evergetis septimo, quod VIII (0543B)annis strenuissime gerens filio Joanni reliquit. Hic, adversus Hircanos bellum gerens, Hircani nomen accepit, et a Romanis jus amicitiae postulans, decreto senatus inter amicos relatus est. Samariam, quae nostro tempore Sebaste vocatur, obsidione captam solo coaequavit, quam postea Herodes instaurans Sebasten in honorem Augusti appellari voluit.
[A. M. Hebr. 3855. Sept. 5203.] Ptolemaeus Physcon qui et Soter, annis XVII. Cicero Arpini nascitur matre Helvia, patre equestris ordinis ex regio Voscorum genere. Hircano in pontificatum, quem ipse XXVI annis tenuit, Aristobulus succedit annum unum, qui rex pariter et pontifex primus apud Judaeos diadematis sumpsit insigne, post CCCCLXXXIV (0543C)annos Babylonicae captivitatis; post quem regnavit Jannaeus cognomento Alexander annis XXVII, qui pontificatum quoque administrans crudelissime civibus praefuit.
[A. M. Hebr. 3865. Sept. 5213.] Ptolemaeus, qui et Alexander, annis X. Hujus anno septimo Syria in Romanam ditionem cessit, capto Philippo a Gabinio. Expulsus de regno Ptolemaeus Physcon per matrem Cleopatram, in Cyprum secedit.
[A. M. Hebr. 3873. Sept. 5221.] Ptolemaeus, qui a matre fuerat ejectus annis VIII, regressus de fuga regnum obtinuit, quia Alexandrum qui ante eum fuerat, ob interfectionem matris cives pepulerant. Sylla Athenienses vastat.
[A. M. Hebr. 3903. Sept. 5251.] Ptolemaeus Dionysius (0543D)annis XXX. Ab hujus anno quinto Alexandra uxor Alexandri pontificis post mortem ejus regnavit Judaeis annis IX, ex quo tempore Judaeos rerum confusio et variae clades oppresserunt. Post cujus mortem Aristobulus et Hircanus filii ejus contra se de imperio dimicantes, occasionem praebuere Romanis ut Judaeam (0544A)invaderent. Itaque Pompeius Hierosolymam veniens, capta urbe, et templo reserato, usque ad sancta sanctorum accedit, Aristobulum vinctum secum abducit, pontificatum confirmat Hircano, deinde Antipatrum Herodis Ascalonitae filium procuratorem Palaestinae facit, mansitque in pontificatu Hircanus annis XXXIV. Virgilius Maro in pago qui Andes dicitur, haud procul a Mantua nascitur, Pompeio et Crasso consulibus. Pompeius, captis Hierosolymis, tributarios Judaeos facit. Virgilius Cremonae studiis eruditur. Caesar Germanos et Gallos capit, et Britannos quoque, quibus ante eum ne nomen quidem Romanorum cognitum fuerat, victos obsidibus acceptis stipendiarios facit.
[A. M. Hebr. 3925. Sept. 5273.] Cleopatra soror (0544B)Ptolemaei annis XXII. Orto enim bello civili inter Caesarem et Pompeium, victus Pompeius Alexandriam petit, ibique ab ipso a quo sperabat auxilia Ptolemaeo percussus interiit; mox Caesar ubi Alexandriam venit, ipsi quoque Ptolemaeus parare voluit insidias, unde bello ei inlato, victus in illo periit. Caesar, Alexandria potitus, regnum Cleopatrae dedit, cum qua consuetudinem stupri habuerat; cujus tertio regni anno ipse primus Romanorum singulare obtinuit imperium, a quo Caesares Romanorum principes appellati. Cleopatra regio comitatu urbem ingressa.
[A. M. Hebr. 3910. Sept. 5258.] Caesar, ob insolentiam morum, conjurantibus in eum LX vel amplius senatoribus equitibusque Romanis, in curia (0544C)confossus interiit, post annos IV et VI menses quam regnare coeperat. Cassius, Judaea capta, templum spoliat.
[A. M. Hebr. 3966. Sept. 5314.] Octavianus Caesar Augustus Romanorum secundus, regnavit annis LVI et mensibus VI, a quo Augusti appellati reges Romanorum, quorum XV vivente Cleopatra, XL et unum postea vixit annos. Undecimo Augusti anno deficiente in Judaea pontificum principatu, Herodes nil ad eum pertinens, ut pote Antipatri Ascalonitae et matris Cypridis Arabicae filius, a Romanis Judaeorum suscepit principatum, quem tenuit annos XXXVI; qui ne ignobilis forte, et a Judaeorum semine argueretur extraneus, combussit libros omnes quibus nobilitas gentis Judaeae in templo servabatur adscripta, ut, (0544D)deficientibus probamentis, et ipse ad hanc pertinere putaretur. Insuper etiam ut suam sobolem regio illorum generi commisceret, projecta Doside femina Hierosolymitana, quam privatus acceperat uxorem, et nato ex ea filio Antipatro, sociat sibi Mariamnem filiam Alexandri, neptem Aristobuli fratris Hyrcani, (0545A)qui ante eum rex erat Judaeorum. Haec quinque ei genuit filios, quorum duos Alexandrum et Aristobulum ipse necavit in Samaria; nec mora, post etiam matrem illorum, qua nil charius noverat, simili scelere peremit. E quibus Aristobulus Herodem ex Beronice susceperat filium, quem in Actibus apostolorum ab angelo percussum legimus. Tertio inter Augustum et Antonium orto bello, quod Antonius, qui Asiam et Orientem tenebat, repudiata sorore Augusti, Cleopatram duxisset uxorem, Antonius et Cleopatra victi, semet interficiunt. A quo tempore quidam primum annum Augusti monarchiae supputant. Hactenus qui vocabantur Lagidae in Aegypto regnaverunt annis CCXCV.
SEXTA AETAS.
(0545B)[A. M. 3952. Chr. 1.] Anno Caesaris Augusti XLII, a morte vero Cleopatrae et Antonii quando et Aegyptus in provinciam versa est anno XXVII; Olympiadis CXCIV anno tertio, ab Urbe autem condita anno DCCLII, id est, eo anno, quo, compressis cunctarum per orbem terrae gentium motibus, firmissimam verissimamque pacem ordinatione Dei Caesar composuit, Jesus Christus Filius Dei sextam mundi aetatem suo consecravit adventu. Anno imperii Augusti XLVII, Herodes morbo intercutis aquae, et scatentibus toto corpore vermibus, miserabiliter et digne moritur, pro quo substitutus ab Augusto, filius ejus Archelaus, regnavit annis IX, id est, usque ad ipsius Augusti finem. Tunc enim non ferentibus ultra, sed accusantibus apud Augustum ferocitatem (0545C)ejus Judaeis, in Viennam urbem Galliae relegatur, et ad minuendam Judaici regni potentiam, insolentiamque domandam, quatuor fratres ejus pro eo sunt tetrarchae creati; Herodes, Antipater, Lysias et Philippus, quorum Philippus, et Herodes, qui Antipas prius nuncupabatur, etiam vivente Archelao tetrarchae fuerant ordinati.
[A. M. 3989. Chr. 38.] Tiberius privignus Augusti, hoc est, Liviae uxoris ejus filius, ex superiore genitus conjuge, regnavit annis XXIII. Hujus anno duodecimo Pilatus Judaeae procurator ab eodem dirigitur. Herodes tetrarcha, qui Judaeorum principatum tenet annis XXIV, in honorem Tiberii et matris ejus Liviae Tiberiadem condidit et Libiadem.
(0546A)[A. M. 3981. Chr. 30.] Anno quinto decimo imperii Tiberii, Dominus, post baptismum quod praedicavit Joannes, mundo regnum coelorum annunciat, peractis a principio mundi secundum Hebraeos annis, ut Eusebius in Chronicis suis signat, IV millibus, adnotando quod sexto decimo Tiberii anno principium fuerit octuagesimi primi jubilaei, secundum Hebraeos. Quare autem nostra supputatio undeviginti minus ponendos aestimaverit annos, facile qui superiora libelli hujus legerit, inveniet. Juxta vero Chronica eadem quae ipse Eusebius de utraque Editione, ut sibi videbatur, composuit, anni sunt VMCCXXVIII.
[A. M. 3984. Chr. 33.] Anno XVIII imperii Tiberii Dominus sua passione mundum redemit, et, praedicaturi per Judaeae regiones, apostoli, Jacobum fratrem (0546B)Domini Hierosolymis ordinant episcopum, ordinant et septem diaconos, et, lapidato Stephano, Ecclesia per regiones Judaeae et Samariae dispergitur. Agrippa, cognomento Herodes, filius Aristobuli filii Herodis regis, accusator Herodis tetrarchae, Romam profectus, a Tiberio in vincula conjicitur, ubi plurimos sibi adscivit ad amicitiam, et maxime Germanici filium Gaium.
[A. M. 3993. Chr. 42.] Gaius cognomento Caligula, regnavit annos III, et menses X, dies VIII. Hic Herodem Agrippam amicum suum, vinculis liberatum, regem Judaeae facit, qui permanet in regno annis VII, id est, usque ad quartum Claudii annum; quo ab angelo percusso, successit in regnum filius ejus Agrippa, et usque ad exterminium Judaeorum XXVI annis perseverat. Herodes tetrarcha et ipse Gaii amicitiam (0546C)petens, cogente Herodiade, Romam venit, sed accusatus ab Agrippa etiam tetrarchiam perdidit, fugiensque in Hispaniam cum Herodiade, moerore periit. Pilatus qui sententiam damnationis in Christum dixerat, tantis, irrogante Gaio, angoribus coarctatus est, ut sua se manu peremerit. Gaius, in deos se referens, Judaeorum loca sancta sordibus idolorum prophanat. Matthaeus in Judaea praedicans Evangelium scripsit.
[A. M. 4007. Chr. 56.] Claudius annos XIII, menses VII, dies XXVIII. Petrus Apostolus cum primus Antiochenam fundasset Ecclesiam, Romam pergit, ibique XXV annis cathedram tenet episcopalem, id est, usque ad ultimum Neronis annum. Marcus Evangelium (0547A)quod omae scripserat, Aegypto, Petro mittente, praedicat. Quarto Claudii anno fames gravissima, cujus Lucas meminit, facta est. Eodem anno ipse Brittaniam adiens, quam neque ante Julium Caesarem, neque post eum quisquam attingere ausus fuerat, sine ullo praelio ac sanguine intra paucissimos dies plurimam insulae partem in ditionem recepit. Orcadas etiam insulas Romano adjecit imperio, ac sexto quam profectus erat mense, Romam rediit. Nono regni sui anno, Judaeos tumultuantes Roma expulit, quod et Lucas refert. Sequenti anno fames maxima Romam corripit.
[A. M. 4021. Chr. 70.] Nero annos XIII, menses VII, dies XXVIII. Hujus secundo anno Festus Judaeae procurator successit Felici, a quo Paulus Romam (0547B)vinctus mittitur, et biennium in libera manens custodia, post haec ad praedicandum dimittitur, necdum Nerone in tanta erumpente scelera quanta de eo narrant Historiae. Jacobus frater Domini cum XXX annis Hierosolymorum rexisset Ecclesiam, septimo Neronis anno lapidatur a Judaeis, vindicantibus in illo, quod Paulum interficere nequiverunt. Festo in magistratu Judaeae succedit Albinus, Albino Florus; cujus luxuriam et avaritiam caeteraque flagitia non ferentes Judaei, contra Romanos rebellaverunt, adversum quos Vespasianus magister militiae transmissus, plurimas urbes Judaeae cepit. Primus Nero super omnia scelera sua etiam Christianos persequitur, quorum eximios Romae, Petrum cruce, Paulum occidit gladio. Hic in re militari nihil omnino ausus, (0547C)Brittaniam pene amisit, nam duo sub eo nobilissima oppida illic capta atque eversa sunt.
[A. M. 4031. Chr. 80.] Vespasianus annos IX, menses XI, dies XXII. Hic apud Judaeam imperator ab exercitu appellatus, et bellum Tito filio commendans, Romam per Alexandriam proficiscitur; qui Titus secundo anno, Judaeae regnum subvertit, templumque, solo stravit, post annos primae aedificationis ejus MCXXXIX. Consummatum est hoc bellum annis IV, duobus quidem Nerone vivente, et duobus aliis postea. Vespasianus inter alia magnorum operum in privata adhuc vita in Germaniam ac deinde in Brittaniam, a Claudio missus, tricies et bis cum hoste conflixit. Duas validissimas gentes, XX (0547D)oppida, insulam Vectam Brittaniae proximam, imperio (0548A)Romano adjecit. Colossus erigitur, habens altitudinis pedes CVII.
[A. M. 4033. Chr. 82.] Titus annos II, menses II. Vir omnium virtutum genere mirabilis, adeo ut amor et deliciae humani generis diceretur. Hic Amphitheatrum Romae aedificat, et in dedicatione ejus V ferarum millia occidit.
[A. M. 4049. Chr. 98.] Domitianus, frater Titi junior annos XV, menses V. Hic secundus post Neronem Christianos persequitur, sub quo apostolus Joannes in Pathmum insulam relegatus est. Et Flavia Domitilla, Flavii Clementis consulis ex sorore neptis, in insulam Pontianam ob fidei testimonium exulat. Qui et ipsum Joannem fertur in ferventis olei dolium misisse, sed Joannem tam immunem redisse (0548B)a poenis, quam a corruptione carnis manebat semper immunis.
[A. M. 4050. Chr. 99.] Nerva annum I, menses IV, dies VIII. Hic primo edicto suo cunctos exules revocavit, unde et Joannes apostolus hac generali indulgentia liberatus, Ephesum rediit. Et quia concussam, se absente, per haereticos vidit Ecclesiae fidem, confestim hanc descripta in Evangelio suo verbi Dei aeternitate stabilivit.
[A. M. 4069. Chr. 118.] Trajanus annos XIX, menses VI, dies XV. Joannes apostolus sexagesimo octavo anno post passionem Domini, aetatis autem suae nonagesimo octavo, Ephesi placida morte quievit. Trajano adversum Christianos persecutionem movente, Simeon qui et Simon filius Cleophae, Hierosolymorum (0548C)episcopus crucifigitur, et Ignatius Antiochiae episcopus, Romam perductus, bestiis traditur. Alexander quoque Romanae urbis episcopus martyrio coronatur, et septimo ab urbe milliario, via Numentana, ubi decollatus est, sepelitur. Plinius Secundus Novocomensis orator et historicus insignis habetur, cujus plurima ingenii opera exstant. Pantheon Romae quod Domitianus fecerat, fulmine concrematum; cui nomen inde datum est quod omnium deorum sit ipsa domus habitaculum. Judaei per diversas terrarum partes seditionem moventes, digna caede sternuntur. Trajanus Romani imperii, quod post Augustum, defensum magis fuerat quam nobiliter ampliatum, fines longe lateque diffudit.
(0548D)[A. M. 4090. Chr. 139.] Adrianus, consobrinae (0549A)Trajani filius, annos XXI. Hic per Quadratum discipulum apostolorum, et Aristidem Atheniensem, virum fide sapientiaque plenum, et per Serenum Granium legatum, libris de Christiana religione compositis instructus, praecepit per epistolam Christianos sine objectu criminum non damnari. Idem Judaeos secundo rebelles ultima caede perdomuit, etiam introeundi eis Hierosolymam licentia ablata, quam ipse in optimum statum murorum exstructione reparavit, et Aeliam vocari de nomine suo praecepit. Idem eruditissimus in utraque lingua Bibliothecam Athenis miri operis exstruxit. Hierosolymae primus ex gentibus constituitur episcopus Marcus, cessantibus his qui fuerant ex Judaeis, qui sunt numero XV, et praefuerunt a passione Domini per annos fere C (0549B)et VII.
[A. M. 4112. Chr. 161.] Antoninus cognomento Pius, cum filiis suis Aurelio et Lucio annos XXII, menses III. Justinus philosophus librum pro Christiana religione compositum Antonino tradidit, benignumque eum erga Christianos homines fecit. Qui non longe post, suscitante persecutionem Crescente Cynico, pro Christo sanguinem fudit sub Pio Romae episcopo. Hermes scripsit librum qui dicitur Pastor, in quo praeceptum angeli continet, ut Pascha die Dominico celebraretur. Polycarpus Romam veniens multos ab haeretica labe castigavit, qui Valentini et Cerdonis fuerant nuper doctrina corrupti.
[A. M. 4131. Chr. 180.] M. Antoninus Verus, cum fratre Lucio Aurelio Commodo, annos XVIIII, mensem (0549C)unum. Hi primum aequo jure imperium administraverunt, cum usque ad hoc tempus singuli Augusti fuerint: bellum deinde contra Parthos admirabili virtute et felicitate gesserunt. Persecutione orta in Asia Polycarpus et Pionius fecere martyrium, in Gallia quoque plurimi gloriose pro Christo sanguinem fudere. Nec multo post vindex scelerum lues multas late provincias, Italiam maxime Romamque (0550A)vastavit. Defuncto Commodo fratre, Antoninus Commodum filium suum consortem regni facit. Antonino imperatori, Melito Asianus Sardensis episcopus Apologeticum pro Christianis tradidit. Lucius Britanniae rex, missa ad Eleutherum Romae episcopum epistola, ut Christianus efficiatur impetrat. Apollinaris Asianus Hierapoli, et Dionysius Corinthi, clari habentur episcopi.
[A. M. 4144. Chr. 193.] L. Antoninus Commodus post mortem patris regnavit annos XIII. Hic adversum Germanos bellum feliciter gessit, caeterum ipse per omnia luxuriae et obscoenitati mancipatus nihil paternae virtutis et pietatis simile gessit. Irenaeus episcopus Lugdunensis insignis habetur. Commodus imperator, Colossi capite sublato, suae imaginis caput (0550B)ei jussit imponi.
[A. M. 4145. Chr. 194.] Aelius Pertinax menses VI. Hic Juliani jurisperiti scelere occiditur in palatio, quem, mense septimo postquam coeperat imperare, Severus apud pontem Milvium bello victum interfecit. Victor decimus tertius Romae episcopus, datis late libellis, constituit Pascha die Dominico celebrari, sicut et praedecessor ejus Eleutherus a quinta decima luna primi mensis usque in vicesimam primam. Cujus decretis favens Theophilus Caesareae Palaestinae episcopus, scripsit adversus eos qui quarta decima luna cum Judaeis Pascha celebrant, cum caeteris qui in eodem concilio aderant episcopis, synodicam et valde utilem epistolam.
[A. M. 4163. Chr. 212.] Severus Pertinax (0550C)annos XVIII. Clemens, Alexandrinae Ecclesiae presbyter, et Pantaenus, Stoicus philosophus, in disputatione dogmatis nostri disertissimi habentur. Narcissus Hierosolymorum episcopus, et Theophilus Caesareensis, Polycarpus quoque et Bachylus, Asianae provinciae episcopi insignes habentur. Persecutione in Christianos facta, plurimi per diversas provincias inter quos et Leonides, pater Origenis, martyrio (0551A)coronati sunt. Clodio Albino, qui se in Gallia Caesarem fecerat, apud Lugdunum interfecto, Severus in Britannias bellum transfert, ubi ut receptas provincias ab incursione barbarica faceret securiores, magnam fossam, firmissimumque vallum crebris insuper turribus communitum per CXXXII millia passuum a mari usque ad mare duxit, et Eburaci obiit. Perpetua et Felicitas apud Carthaginem Africae in castris, bestiis deputatae pro Christo Nonis Martiis.
[A. M. 4170. Chr. 219.] Antoninus cognomento Caracalla Severi filius, annos VII. Alexander episcopus Cappadociae, cum, desiderio locorum sanctorum, Hierosolymam venisset, vivente adhuc Narcisso ejusdem urbis episcopo, persenilis aetatis viro, et ipse ibi ordinatur episcopus, Domino, ut id fieri deberet, (0551B)per revelationem monente. Tertullianus Afer centurionis proconsularis filius omnium Ecclesiarum sermone celebratur.
[A. M. 4171. Chr. 220.] Macrinus annum I. Abgarus vir sanctus regnavit Edessae, ut vult Africanus. Macrinus cum filio Diadumeno cum quo imperium invasit, apud Archilaidem militari tumultu occiditur.
[A. M. 4175. Chr. 224.] M. Aurelius Antoninus annos IV. In Palaestina Nicopolis, quae prius Emmaus vocabatur, urbs condita est, legationis industriam pro ea suscipiente Julio Africano scriptore temporum. Haec est Emmaus quam Dominus post resurrectionem suo ingressu, sicut Lucas narrat, sanctificare dignatus est. Hippolytus episcopus, multorum conditor (0551C)opusculorum, temporum canonem quem scripsit hucusque perduxit; qui etiam sedecennalem paschae circulum reperiens, Eusebio qui super eodem pascha decennovenalem circulum composuit occasionem dedit.
[A. M. 4858. Chr. 237.] Aurelius Alexander annis XIII. Hic in Mammeam matrem suam unice pius fuit, et ob id omnibus amabilis. Urbanus Romae episcopus multos nobilium ad fidem Christi et martyrium perduxit. Origenes Alexandriae, imo toto orbe clarus habetur. Denique Mammea mater Alexandri eum audire curavit, et Antiochiam accitum summo honore habuit.
[A. M. 4191. Chr. 240.] Maximinus annis III. Hic adversus Ecclesiarum sacerdotes et clericos, id est, (0552A)doctores, persecutionem exercet, maxime propter Christianam Alexandri cui successerat, et Mammeae matris ejus familiam, vel praecipue propter Origenem presbyterum. Pontianus et Antherus Romanae urbis episcopi martyrio coronati, et in coemeterio Calixti sunt sepulti.
[A. M. 4197. Chr. 246.] Gordianus annis VI. Julius Africanus inter scriptores Ecclesiasticos nobilis habetur: qui in Chronicis quae conscripsit, refert se Alexandriam properare, Heraclae opinione celeberrima provocatum, quem et in divinis et in philosophicis studiis atque omni Graecorum doctrina instructissimum fama loqueretur. Origenes in Caesarea Palaestinae Theodorum cognomento Gregorium, et Athenodorum adolescentulos fratres, Ponti postea (0552B)nobilissimos episcopos divina philosophia imbuit.
[A. M. 4204. Chr. 253.] Philippus cum Philippo filio annis VII. Hic primus imperatorum omnium Christianus fuit; ac post tertium imperii ejus annum millesimus a conditione Romae annus expletus est; ita magnificis ludis augustissimus omnium praeteritorum hic natalis annus a Christiano imperatore celebratus est. Origenes adversus quemdam Celsum Epicureum philosophum qui contra nos libros conscripserat, octo voluminibus respondit; qui, ut breviter dicam, tam scribendi sedulus fuit, ut Hieronymus quodam loco VI librorum ejus millia se legisse meminerit.
[A. M. 4205. Chr. 254.] Decius anno I, mensibus III. Hic cum Philippos patrem et filium interfecisset, (0552C)ob odium eorum in Christianos persecutionem movet, in qua Fabianus, in urbe Roma martyrio coronatus, sedem sui episcopatus Cornelio dereliquit, qui et ipse martyrio coronatus est. Alexander Hierosolymorum episcopus apud Caesaream Palaestinae, et Antiochiae Babylas interficiuntur. Haec autem persecutio, ut Dionysius Alexandriae episcopus refert, non ex praecepto imperatoris sumpsit exordium, sed anno, inquit, integro principalia praevenit edicta minister daemonum qui dicebatur in civitate nostra Divinus, superstitiosum contra nos exagitans vulgus.
[A. M. 4207. Chr. 256.] Gallus cum Volusiano filio annis II, mensibus IV. Hujus imperii Dionysius Alexandriae antistes ita meminit: « At ne Gallus quidem malum Decii aut videre potuit, aut cavere, sed (0553A)in eumdem lapidem offensionis impegit: cujus cum regnum floreret initio, et cuncta ei ex sententia cederent, sanctos viros qui pro pace regni ejus Deo summo supplicabant, persecutus est, cum quibus et prosperitatem suam fugavit et pacem. » Origenes, septuagesimo aetatis anno non ad integrum impleto defunctus, et in urbe Tyri sepultus est. Cornelius, Romae episcopus, rogatus a quadam matrona Lucina, corpora apostolorum de catacumbis levavit noctu, et posuit Pauli quidem via Hostiensi ubi decollatus est, Petri autem juxta locum ubi crucifixus est, inter corpora sanctorum episcoporum in templum Apollinis, in monte Aureo, in Vaticano palatii Neroniani, tertio Kalend. Jul.
[A. M. 4222. Chr. 271.] Valerianus cum filio Gallieno (0553B)annis XV. Hic, in Christianos persecutione commota, statim a Sapore Persarum rege capitur, ibique, luminibus orbatus, servitute miserabili consenescit. Unde Gallienus, tam claro Dei judicio territus, pacem nostris reddidit, sed ob meritum tamen vel propriae libidinis vel paternae theomachiae, innumera a Barbaris adsurgentibus Romani regni detrimenta sustinuit. Hac persecutione Cyprianus Carthaginensis episcopus, cujus doctissima exstant opuscula, martyrio coronatur: cujus vitae et passionis volumen egregium reliquit Pontius diaconus ejus, qui usque ad diem passionis ejus cum ipso exilium sustinuit. Theodorus, cujus supra meminimus, cognomento Gregorius, Neocaesareae Ponti episcopus, magna virtutum gloria claret. E quibus unum est, (0553C)quod, ut Ecclesiae faciendae locus sufficeret, montem precibus movit. Stephanus et Xistus Romae episcopi martyrium passi.
[A. M. 4224. Chr. 273.] Claudius anno I, mensibus IX. Iste Gothos jam per annos XV Illyricum Macedoniamque vastantes superat, ob quae in curia clypeus ei aureus, et in Capitolio statua aurea collocata est. Malchion disertissimus Antiochenae presbyter (0554A)Ecclesiae, quippe qui in eadem urbe rhetori cam docuerat, adversus Paulum de Samosata qui, Antiochiae episcopus dogmatizabat Christum communis naturae hominem tantum fuisse, accipientibus notariis, disputavit, qui dialogus usque hodie exstat.
[A. M. 4229. Chr. 278.] Aurelianus annos V, menses VI. Hic cum adversum nos persecutionem movisset, fulmen ante eum magno pavore circumstantium ruit, ac non multo post a militibus occisus est, itineris medio quod inter Constantinopolim et Heracleam est, stratae veteris loco qui Caenofrurium appellatur. Eutychianus, Romae episcopus, martyrio coronatus in coemeterio Callisti sepelitur, qui et ipse CCCXIII martyres manu sua sepelivit.
[A. M. 4230. Chr. 279.] Tacitus menses VI. Qua apud Pontum occiso, obtinuit Florianus imperium (0554B)diebus LXXXVIII, et sic apud Tharsum interficitur. Anatolius natione Alexandrinus, Laodiceae Syriae episcopus, philosophorum disciplinis eruditus, plurimo sermone celebratur. Cujus ingenii magnitudo de libro quem super Pascha composuit, et de decem libris Arithmeticae institutionis potest apertissime cognosci.
[A. M. 4236. Chr. 285.] Probus annis VI, menses IV. Hic Gallias jamdudum a Barbaris occupatas, per multa et gravia praelia, deletis tandem hostibus ad perfectum liberavit. Secundo hujus anno, qui, ut in Chronicis Eusebii legimus, juxta Antiochenos CCCXXV annus fuit, juxta Tyrios CCCCII, juxta Laodicenos CCCXXIV, juxta Edessenos DLXXXVIII, (0554C)juxta Ascalonitas CCCLXXX, secundum Hebraeos initium LXXXVI jubilei quod significat annos MMMM, CCL, insana Manichaeorum haeresis in commune humani generis malum exorta. Archelaus Mesopotamiae episcopus, librum disputationis suae quam habuit adversus Manichaeum exeuntem de Perside Syro sermone composuit, qui translatus a Graecis habetur a multis.
(0555A)[A. M. 4238. Chr. 287.] Carus cum filiis Carino et Numeriano annis II. Gaius Romanae Ecclesiae fulget episcopus, qui a Diocletiano martyrium passus est. Pierius, presbyter Alexandriae, sub Theone episcopo florentissime populos docuit, et tantam sermonis diversorumque tractatuum, qui usque hodie exstant, invenit elegantiam, ut Origenes junior vocaretur, vir mirae parcimoniae, et voluntariae paupertatis appetitor, qui post persecutionem omni tempore vitae Romae versatus est.
[A. M. 4258. Chr. 307.] Diocletianus cum Herculio Maximiano annis XX. Carausius, sumpta purpura, Brittanias occupavit. Narseus, rex Persarum, Orienti bellum intulit. Quinquegentiani Africam vastaverunt. Aegyptum Achilleus obtinuit. Ob quod (0555B)Constantius et Galerius Maximianus Caesares assumuntur in regnum. Constantius privignam Herculii Theodoram accepit, ex qua postea VI liberos Constantini fratres habuit; Galerius filiam Diocletiani Valeriam. Post X annos per Asclepiodotum praefectum praetorio Brittaniae receptae. Decimo et nono anno Diocletiani, ipse in Oriente, Maximianus Herculius in Occidente, vastari ecclesias, affligi, interficique Christianos praecipiunt. Secundo autem persecutionis anno Diocletianus Nicomediae, Maximianus Mediolani purpuram deposuerunt. Attamen coepta semel persecutio usque ad septimum Constantini annum fervere non cessat. Constantius, decimo sexto imperii anno, summae mansuetudinis et civilitatis vir, in Brittania diem obiit Eburaci. Haec persecutio (0555C)tam crudelis et crebra flagrabat, ut intra unum mensem XVII millia martyrum pro Christo passa inveniantur. Nam et Oceani limbum transgressa, Albanum, Aaron, et Julium Brittaniae, cum aliis pluribus viris ac feminis felici cruore damnavit. Passus est hac Pamphilus presbyter, Eusebii Caesareensis episcopi necessarius, cujus vitam ipse tribus libris comprehendit.
[A. M. 4259. Chr. 308.] Tertio persecutionis anno, quo et Constantius obiit, Maximinus et Severus a Galerio Maximiano Caesares facti, e quibus Maximinus maleficia et stupra sua Christianorum persecutionibus accumulat. Passus est ea tempestate Petrus Alexandriae episcopus cum pluribus Aegypti episcopis, Lucianus quoque vir moribus et continentia et (0556A)eruditione praecipuus Antiochenus presbyter: passus est et Timotheus Romae decimo Kalend. Jul.
[ A. M. 4290. Chr. 339.] Constantinus Constantii ex concubina Helena filius, in Brittania creatus imperator, regnavit annis XXX et mensibus X. Ab anno persecutionis quarto, Maxentius Herculii Maximiani filius Romae Augustus appellatur. Licinius, Constantiae sororis Constantini vir, Carnunti imperator creatur. Constantinus de persecutore Christianus efficitur. In Nicaeno concilio fides catholica exponitur, anno post Alexandrum sexcentesimo tricesimo sexto, die mensis, secundum Graecos, Desii nono decimo, quod est tertio decimo Kalendarum Juliarum, consulatu Paulini et Juliani vv. cc. Constantinus fecit Romae, ubi baptizatus est, basilicam beati Joannis Baptistae (0556B)quae appellata est Constantiniana. Item basilicam beato Petro in templo Apollinis, nec non et beato Paulo, corpus utriusque aere Cyprio circumdans V pedes grosso. Item basilicam in palatio Sessoriano quae cognominatur Hierusalem, ubi de ligno crucis Domini posuit. Item basilicam sanctae martyris Agnetis ex rogatu filiae suae, et baptisterium in eodem loco, ubi et baptizata est soror ejus Constantia cum filia Augusta. Item basilicam beato Laurentio martyri via Tiburtina in agro Verano. Item basilicam via Lavicana inter duas laurus beato Petro et Marcellino martyribus, et mausoleum ubi matrem suam posuit in sarcophago purpureo. Item basilicam in civitate Hostia juxta portum urbis Romae beatorum apostolorum Petri et Pauli et Joannis Baptistae. (0556C)Item basilicam in civitate Albanensi sancti Joannis Baptistae. Item basilicam in urbe Neapoli. Item Constantinus Drepanam Bithyniae civitatem in honorem martyris Luciani ibi conditi instaurans, ex vocabulo matris suae Helenopolim nuncupavit. Idem urbem nominis sui statuens in Thracia, sedem Romani imperii et totius caput Orientis esse voluit. Idem statuit citra ullam hominum caedem paganorum templa claudi.
[A. M. 4314. Chr. 363.] Constantius cum Constantino et Constante fratribus, annos XXIV, menses V, dies XIII. Jacobus Nisibenus episcopus agnoscitur, ad cujus preces saepe urbs discrimine liberata est. Impietas Ariana, Constantii regis fulta praesidio, exiliis, carceribus et variis afflictionum modis (0557A)primum Athanasium, deinde omnes non suae partis episcopos persecuta est. Maximinus, Trevirorum episcopus, clarus habetur, a quo Athanasius Alexandriae episcopus cum a Constantio quaereretur ad poenam, honorifice susceptus est. Antonius monachus centesimo quinto aetatis anno in eremo moritur. Reliquiae apostoli Timothei Constantinopolim invectae. Constantio Romam ingresso, ossa Andreae apostoli et Lucae evangelistae a Constantinopolitanis miro favore suscepta. Hilarius Pictaviensis episcopus qui pulsus ab Arianis in Phrygia exsulaverat, cum apud Constantinopolim librum pro se Constantio porrexisset, ad Gallias rediit.
[A. M. 4316. Chr. 365.] Julianus annos II, menses VIII. Julianus, ad idolorum cultum conversus, (0557B)Christianos persequitur. Pagani apud Sebasten Palaestinae urbem sepulcrum Joannis Baptistae invadunt, ossa dispergunt, eadem rursum collecta et cremata latius dispergunt. Sed Dei providentia affuere quidam ex Hierosolymis monachi qui, mixti colligentibus, quaecunque ipsi poterant ablata ad patrem suum Philippum pertulere. Ille confestim haec (supra se enim ducebat tantum thesaurum propriis servare vigiliis) ad pontificem maximum, tunc Athanasium, per Julianum diaconum suum mittit. Quae ille, suscepta paucis arbitris, sub cavato sacrarii pariete inclusa, prophetico spiritu profutura generationi posterae conservavit; cujus praesagium sub Theodosio principe per Theophilum ejusdem urbis episcopum completur, qui, destructo Serapis sepulcro, (0557C)sancti Joannis ibidem consecravit ecclesiam.
[A. M. 4317. Chr. 366.] Jovianus mensibus VIII. Synodus Antiochiae a Meletio et suis facta, in qua, omousio anomoioque rejecto, medium inter haec omoiousion Macedonianum dogma vindicaverunt. Jovianus, lapsu Constantii praedecessoris admonitus, honorificis et officiosissimis litteris Athanasium requirit, ab ipso formam fidei et Ecclesiarum disponendarum suscepit modum: Sed ejus pia laetaque principia mors immatura corrupit.
[A. M. 4328. Chr. 377.] Valentinianus cum fratre Valente annis XI. Apollinaris Laodicenus episcopus multimoda nostrae religionis scripta componit, qui postea a fide devians haeresim sui nominis instituit. Damasus, Romae episcopus, fecit basilicam juxta (0557D)theatrum sancto Laurentio, et aliam in catacumbas ubi jacuerunt corpora sancta apostolorum Petri et Pauli, in quo loco platoniam ipsam ubi jacuerunt (0558A)corpora sancta versibus adornavit. Valens ab Eudoxio Arianorum episcopo baptizatus nostros persequitur. Gratianus Valentiniani filius tertio ejus anno Ambianis imperator factus est. Constantinopoli Apostolorum martyrium dedicatur. Post Auxentii seram mortem, Mediolani Ambrosio episcopo constituto, omnis ad fidem rectam Italia convertitur. Hilarius episcopus Pictavis moritur.
[A. M. 4332. Chr. 381.] Valens cum Gratiano et Valentiniano, Valentiniani fratris sui filiis, annis IV. Valens, lege data ut monachi militarent, nolentes fustibus jussit interfici. Gens Hunnorum diu inaccessis reclusa montibus, repentina rabie percita exarsit in Gothos, eosque sparsim conturbatos ab antiquis sedibus expulit. Gothi, transito Danubio, fugientes (0558B)a Valente sine armorum depositione suscepti, mox per avaritiam Maximi ducis fame ad rebellandum coacti sunt, victoque Valentis exercitu per Thraciam sese miscentes, simul omnia caedibus, incendiis rapinisque fuderunt.
[A. M. 4338. Chr. 387.] Gratianus cum fratre Valentiniano annis VI. Theodosius, a Gratiano imperator creatus, maximas illas Scythicas gentes, hoc est, Alanos, Hunos et Gothos magnis multisque praeliis vincit; cujus concordiam non ferentes Ariani, post XL annos Ecclesias quas vi tenuere, reliquerunt. Synodus CL Patrum congregatur urbe Augusta adversus Macedonium sub Damaso Romae episcopo. Theodosius Arcadium filium suum consortem facit imperii. A secundo Gratiani anno, ipso quinquies (0558C)et Theodosio coss., Theophilus paschalem computum scribit. Maximus vir quidem strenuus et probus atque Augusto dignus nisi contra sacramenti fidem per tyrannidem emersisset, in Brittania invitus propemodum ab exercitu imperator creatus in Galliam transiit, ibique Gratianum Augustum dolis circumventum apud Lugdunum occidit, fratremque ejus Valentinianum Italia expulit; qui tamen justissimam cum matre sua Justina poenam luit exsilii, quia et ipsum Ariana polluit haeresis, et eminentissimam catholicae fidei arcem Ambrosium perfida obsidione vexavit, nec prius quam prolatis beatorum Gervasii et Protasii martyrum, Deo revelante, reliquiis incorruptis, nefanda coepta deseruit.
[A. M. 4349. Chr. 398.] Theodosius qui, Gratiano (0558D)vivente, VI annis jam Orientem regebat, post mortem ejus regnavit annis XI. Ipse et Valentinianus quem Italia expulsum benigne susceperat, Maximum (0559A)tyrannum tertio ab Aquilea lapide interficiunt. Qui, quoniam Brittaniam, omni pene armata juventute copiisque militaribus spoliaverat, quae, tyrannidis ejus vestigia secutae in Gallias, nunquam ultra domum rediere, videntes transmarinae gentes saevissimae, Scottorum a Circio, Pictorum ab Aquilone destitutam milite ac defensore insulam, adveniunt, et vastatam direptamque eam multos per annos opprimunt. Hieronymus, sacrae interpres historiae, librum quem de illustribus Ecclesiae Viris scribit, usque ad decimum quartum totius imperii Theodosii annum perduxit.
[A. M. 4362. Chr. 411.] Arcadius filius Theodosii cum fratre Honorio annis XIII. Corpora sanctorum Abacuc et Michaeae prophetarum divina revelatione (0559B)produntur. Gothi Italiam, Vandali atque Alani Gallias aggrediuntur. Innocentius, Romae episcopus, dedicavit basilicam Gervasii et Protasii martyrum beatissimorum, ex devotione testamenti cujusdam illustris feminae Vestinae. Pelagius Britto Dei gratiam impugnat.
[A. M. 4377. Chr. 426.] Honorius cum Theodosio minore, fratris sui filio annis XV. Alaricus rex Gothorum Romam invasit, partemque ejus cremavit incendio IX Cal. Septemb. anno conditionis ejus MCLXIV, ac sexto die quam ingressus fuerat, depraedata urbe, egressus est. Lucianus presbyter, cui revelavit Deus septimo Honorii principis anno locum sepulcri et reliquiarum beati protomartyris Stephani et Gamalielis ac Nicodemi, qui in Evangelio et in Actibus (0559C)apostolorum leguntur, scripsit ipsam revelationem Graeco sermone ad omnium Ecclesiarum personam. Quam revelationem Avitus presbyter, homo Hispanus genere, in Latinum vertit eloquium, et, adjecta epistola sua per Orosium presbyterum, Occidentalibus dedit. Qui etiam Orosius, ad loca sancta perveniens, quo eum Augustinus ad Hieronymum pro discenda animae ratione miserat, reliquias beati (0560A)Stephani accepit, et, patriam reversus, primus intulit Occidenti. Britanni, Scottorum Pictorumque infestationem non ferentes, Romam mittunt, et, sui subjectione promissa, contra hostem auxilia flagitant, quibus statim missa legio magnam Barbarorum multitudinem sternit, caeteros Britanniae finibus pellit, ac, domum reversura, praecepit sociis ad arcendos hostes murum trans insulam inter duo maria statuere, qui, absque artifice magistro, magis cespite quam lapide factus nil operantibus profuit. Nam mox ut discessere Romani, advectus navibus prior hostis quasi maturam segetem obvia quaeque sibi caedit, calcat, devorat. Iterum petiti auxilia Romani advolant, et caesum hostem trans maria fugant, conjunctisque sibi Brittanis murum, non terra, ut ante, (0560B)pulvereum, sed saxo solidum, inter civitates quae ibidem ob metum hostium fuerant factae, a mari usque ad mare collocant. Sed et in littore meridiano maris, quia et inde hostis timebatur, tu res per intervalla ad prospectum maris statuunt; sic valedicunt sociis tanquam ultra non reversuri. Bonifacius, Romae episcopus, fecit oratorium in coemeterio sanctae Felicitatis, et ornavit sepulcrum ejus et sancti Sylvani. Hieronymus presbyter obiit duodecimo Honorii anno pridie Kal. Octob. anno aetatis suae nonagesimo primo.
[A. M. 4103. Chr. 452.] Theodosius minor, Arcadii filius annis XX et VI. Valentinianus junior Constantii filius Ravennae imperator creatur. Placidia mater ejus Augusta nuncupatur. Effera gens Vandalorum, (0560C)Alanorum, et Gothorum ab Hispanis ad Africam transiens, omnia ferro, flamma, rapinis, simul et Ariana impietate foedavit. Sed beatus Augustinus, Hipponensis episcopus, et omnium doctor eximius Ecclesiarum, ne civitatis suae ruinam videret, tertio obsidionis ejus mense migravit ad Dominum, quinto Calendas Septembres, cum vixisset annis LXXVI, in clericatu autem, vel episcopatu annos ferme (0561A)XL complesset, quo tempore Vandali capta Carthagine Siciliam quoque deleverunt. Cujus captivitatis Paschasinus, Lilybetanus antistes, in epistola quam de ratione paschali papae Leoni scripsit, meminit. Ad Scottos in Christum credentes, ordinatus a papa Celestino Palladius, primus episcopus mittitur anno Theodosii octavo. Recedente a Britania Romano exercitu, cognita Scotti et Picti reditus denegatione redeunt ipsi, et totam ab Aquilone insulam pro indigenis murotenus capessunt; nec mora, caesis, captis, fugatisque custodibus muri, et ipso interrupto etiam, intra illum crudelis praedo grassatur. Mittitur epistola lachrymis aerumnisque referta ad Romanae potestatis virum Aetium ter consulem vicesimo tertio Theodosii principis anno, petens auxilium, (0561B)nec impetrat. Interea fames dira ac famosissima profugos infestat, qua coacti quidam hostibus dedere manus, alii de montibus, speluncis ac saltibus, strenue repugnabant, ac strages hostibus dabant. Revertuntur Scotti domum, post non multum tempus reversuri: Picti extremam insulae partem tum primum et deinceps inhabitaturi detinent. Famem praefatam magna frugum opulentia, opulentiam luxuria et negligentia, negligentiam lues acerrima et aerior mox hostium novorum, id est, Anglorum, plaga secuta est: quos illi unanimi consilio cum rege suo Vurtigerno quasi defensores patriae ad se invitandos elegerunt, sed exceptos mox impugnatores atque expugnatores senserunt. Xistus, Romae episcopus, fecit basilicam sanctae Mariae matris Domini, quae ab (0561C)antiquis Liberi cognominabatur. Eudoxia uxor Theodosii principis ab Hierosolymis remeavit, beatissimi Stephani primi martyris reliquias quae in basilica sancti Laurentii positae venerantur, secum deferens. Blaedla et Attila fratres, multarumque gentium reges, Illyricum Thraciamque depopulati sunt.
[A. M. 4410. Chr. 459.] Martianus et Valentinianus annis VII. Gens Anglorum, sive Saxonum, Brittaniam tribus longis navibus advehitur, quibus dum iter prosperatum domi fama referret, mittitur exercitus fortior qui, junctus prioribus, primo hostes a quibus petebatur, abegit; deinde, in socios arma vertens, totam prope insulam ab Orientali ejus plaga usque ad Occidentalem igni vel ense subegit, conficta occasione quod pro se militantibus Britones (0561D)minus sufficienter stipendia darent. Joannes Baptista caput suum duobus monachis orientalibus qui ob orationem venerant Hierosolymam, juxta Herodis quondam regis habitaculum revelat, quod deinceps (0562A)Emisam Phaeniciae urbem perlatum et digno honore cultum est. Haeresis Pelagiana Brittanorum turbat fidem, qui, a Gallicanis episcopis auxilium quaerentes, Germanum Autisiodorensis Ecclesiae episcopum et Lupum Trecasenum aeque apostolicae gratiae antistitem fidei defensores accipiunt. Confirmant antistites fidem verbo veritatis simul et miraculorum signis. Sed et bellum Saxonum Pictorumque adversus Britones eo tempore junctis viribus susceptum, divina virtute retundunt; cum Germanus ipse, dux belli factus, non tubae clangore, sed clamore Alleluia totius exercitus voce ad sidera levato hostes in fugam vertit immanes; qui deinceps ad Ravennam perveniens et summa reverentia a Valentiniano et Placidia susceptus, migravit ad Christum; corpus honorifico (0562B)agmine, comitantibus virtutum operibus, Autisiodorum defertur. Aetius patritius magna Occidentalis reipublicae salus et regi quondam Attilae terror, a Valentiniano occiditur; cum quo Hesperium cecidit regnum neque hactenus valuit relevari.
[A. M. 4427. Chr. 476.] Leo annos XVII. Hic pro Tomo Chalcedonensi per universum orbem singulis orthodoxorum episcopis singulas consonantesque misit epistolas, quid de eodem Tomo sentirent rescribi sibi postulans. Quorum adeo consonantia de vera Christi incarnatione suscepit omnium rescripta, ac si uno tempore unoque dictante fuissent universa conscripta. Theodoretus, episcopus civitatis quae, a Cyro Persarum rege condita, Cyri nomen habuit, scribit de vera incarnatione Domini salvatoris adversus (0562C)Eutychem, et Dioscorum Alexandriae episcopum, qui humanam in Christo carnem negant. Scripsit et historiam Ecclesiasticam a fine librorum Eusebii usque ad suum tempus, id est, usque ad imperium Leonis hujus sub quo et mortuus est. Victorius, jubente papa Hilario, scripsit Paschalem circulum DXXXII annorum.
[A. M. 4444. Chr. 493.] Zenon annos XVII. Corpus Barnabae apostoli, et Evangelium Matthaei ejus stylo scriptum, ipso revelante, reperitur. Odoacer rex Gothorum Romam obtinuit, quam ex eo tempore diutius eorum reges tenuere. Mortuo Theodorico, Triarii filio, alius Theodoricus, cognomento Valamer, Gothorum suscepit regnum, qui utramque Macedoniam Thessaliamque depopulatus est, et plurima (0562D)Regiae civitatis loca igne succendens Italiam quoque infestus occupavit. Honoricus, rex Vandalorum Arianus, in Africa, exulatis diffugatisque plus quam CCCXXXIV episcopis Catholicis, ecclesias eorum (0563A)clausit, plebem variis affecit suppliciis, et quidem innumeris, manus abscindens, linguas praecidit, nec tamen loquelam Catholicae confessionis eripere potuit. Brittones, duce Ambrosio Aureliano, viro modesto, qui solus forte Romanae gentis Saxonum caedi superfuerat, occisis in eadem parentibus purpura indutis, victricem eorum gentem provocantes ad praelium, vincunt, et ex eo tempore nunc hi, nunc illi, palmam habuere, donec advena potentior tota per longum potiretur insula.
[A. M. 4472. Chr. 521.] Anastasius annos XXVIII. Thrasamundus, Vandalorum rex, catholicas ecclesias clausit, et CCXX episcopos exilio Sardiniam misit. Symmachus papa inter multa Ecclesiarum opera, quae vel a fundamentis creavit, vel prisca renovavit, (0563B)ad beatum Petrum, et beatum Paulum, et beatum Laurentium, pauperibus habitacula construxit, et omni anno per Africam, vel Sardiniam, episcopis qui in exilio erant pecunias et vestes ministrabat. Anastasius, quia haeresi favens Eutychetis catholicos insecutus est, divino fulmine periit.
[A. M. 4480. Chr. 329.] Justinus senior annos VIII. Joannes Romanae Ecclesiae pontifex Constantinopolim veniens, ad portam quae vocatur Aurea, populorum turbis ei occurrentibus, in conspectu omnium, roganti caeco lumen reddidit; qui dum rediens Ravennam venisset, Theodoricus eum cum comitibus carceris afflictione peremit, invidia ductus quia Catholicae pietatis defensor Justinus eum honorifice suscepisset: quo anno, id est, consulatu Probi (0563C)junioris, et Symmachum patritium Ravennae occiderat, et ipse anno sequente ibidem subita morte periit, succedente in regno Athalarico nepote ejus. Hildericus, Vandalorum rex, episcopos ab exilio reverti et ecclesias instaurare praecepit post annos LXXIV haereticae profanationis. Benedictus abbas virtutum gloria claruit, quas beatus papa Gregorius in libro Dialogorum scripsit.
[A. M. 4518. Chr. 567.] Justinianus Justini ex sorore nepos annos XXXVIII. Belisarius patritius, a Justiniano in Africam missus, Vandalorum gentem delevit. Carthago quoque anno excessionis suae XCVI recepta est, pulsis devictisque Vandalis, et Gelismero rege eorum capto Constantinopolim misso. Corpus S Antonii monachi divina revelatione repertum (0563D)Alexandriam defertur, et in ecclesia beati Joannis Baptistae humatur. Dionysius Paschales scribit circulos, incipiens ab anno dominicae incarnationis (0564A)DXXXII, qui est annus Diocletiani CCXLVIII, post Consulatum Lampadii et Orestis, quo anno Codex Justinianeus orbi promulgatus est. Victor quoque Capuanus episcopus librum de pascha scribens Victorii arguit errores.
[A. M. 4529. Chr. 578.] Justinus minor annis XI. Narsis patritius Totilam Gothorum regem in Italia superavit et occidit; qui deinde, per invidiam Romanorum, pro quibus multa contra Gothos laboraverat, accusatus apud Justinum et conjugem ejus Sophiam quod servitio premeret Italiam, secessit Neapolim Campeniae, et scripsit genti Longobardorum, ut venirent et possiderent Italiam. Joannes, Romanae Ecclesiae pontifex, ecclesiam Apostolorum Philippi et Jacobi quam praedecessor ejus Pelagius (0564B)coeperat, fecit et dedicavit.
[A. M. 4536. Chr. 585.] Tiberius Constantinus annos VII. Gregorius tunc apocrisiarius in Constantinopoli, post Romanus episcopus, Libros expositionis in Job condidit et Eutychium ejusdem urbis episcopum in fide nostrae resurrectionis errasse Tiberio praesente convicit, ita ut ipse Augustus librum ejus quem de resurrectione scripsit suis quoque catholicis allegationibus destruens, deliberaret flammis cremari debuisse. Docebat enim idem Eutychius corpus nostrum in illa resurrectionis gloria impalpabile, et ventis aereque subtilius esse futurum, contra illud dominicum: Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Gens Longobardorum, comitante fame et (0564C)mortalitate, omnem invadit Italiam, ipsamque Romanam vastatrix obsidet urbem, quibus tempore illo rex praeerat Albuinus.
[A. M. 4557. Chr. 606.] Mauritius annos XXI. Hirminigildus Levigildi Gothorum regis filius, ob fidei catholicae confessionem inexpugnabilem, a patre Ariano regni privatus infulis, et in carcerem ac vincula projectus, ad extremum nocte sancta Dominicae resurrectionis securi in capite percussus, regnum coeleste pro terreno rex et martyr intravit. Cujus frater Richardus, mox ut regnum post patrem accepit, omnem Gothorum cui praeerat gentem, instante Leandro, Hispalitano episcopo, qui et Hirminigildum docuerat, catholicam convertit ad fidem. Gregorius Romanae Ecclesiae pontifex, et doctor eximius, (0564D)anno Mauritii imperii decimo tertio, indictione decima tertia, Synodum episcoporum XXIV ad corpus beati apostoli Petri congregans de necessariis Ecclesiae (0565A)decernit. Idem, missis Brittaniam Augustino, Melito et Joanne, et aliis pluribus cum eis monachis timentibus Deum, ad Christum Anglos convertit. Et quidem Aedilberctus, mox ad Christi gratiam conversus, cum gente Cantuariorum cui praeerat, proximisque provinciis, etiam episcopum doctoremque suum Augustinum, sed et caeteros sacros antistites, episcopali sede donabat. Porro gentes Anglorum ab Aquilone Umbri fluminis sub regibus Aelle et Aedilfrido sitae, necdum verbum vitae audierant. Gregorius decimo nono anno Mauritii, indictione quarta, scribens Augustino, Londini quoque et Eburaci episcopos, accepto a sede apostolica pallio, Metropolitanos esse debere decernit.
[A. M. 4565. Chr. 614.] Phocas annos VIII. Hujus (0565B)secundo anno, indictione VIII, Gregorius papa migravit ad Dominum. Hic, rogante papa Bonifacio, statuit sedem Romanae et apostolicae Ecclesiae caput esse omnium Ecclesiarum, quia Ecclesia Constantinopolitana primam se omnium Ecclesiarum scribebat. Idem alio papa Bonifacio petente, jussit in veteri fano quod Pantheon vocabatur, ablatis idololatriae sordibus, ecclesiam beatae semper virginis Mariae et omnium martyrum fieri, ut ubi quondam omnium non deorum, sed daemoniorum, cultus agebatur, ibi deinceps omnium fieret memoria sanctorum. Persae, adversus rempublicam gravissima bella gerentes, multas Romanorum provincias et ipsam Hierosolymam auferunt, et destruentes ecclesias sancta quaeque profanantes, inter ornamenta locorum (0565C)vel sanctorum vel communium quae abstulere, etiam vexillum dominicae crucis abducunt.
[A. M. 4591. Chr. 610.] Heraclius annos XXVI. Anastasius Persa monachus nobile pro Christo martyrium patitur; qui natus in Perside magicas a patre puer artes discebat, sed ubi a captivis Christianis Christi nomen acceperat, in eum mox animo toto conversus, relicta Perside, Chalcedoniam Hierapolimque Christum quaerens, ac deinde Hierosolymam petit; ubi, accepta baptismatis gratia, quarto ab eadem urbe milliario monasterium abbatis Anastasii intravit, ubi VII annos regulariter vivens, dum Caesaream Palaestinae orationis gratia venisset, captus a Persis, et multa diu verbera inter carceres et vincula Marzabana judice perpessus, tandem mittitur (0565D)Persidem ad regem eorum Chosroem, a quo, tertio per intervalla temporis verberatus, ad extremum una suspensus manu per tres horas diei, sic decollatus cum aliis LXX martyrium complevit. Mox (0566A)tunica ejus indutus quidam daemoniacus curatus est. Interea superveniens cum exercitu Heraclius princeps, superatis Persis, Christianos qui erant captivati reduxit gaudentes. Reliquiae beati martyris Anastasii primo monasterium suum, deinde Romam, advectae, venerantur in monasterio beati Pauli apostoli quod dicitur ad aquas Salvias. Anno Heraclii regni XVI, indictione XV, Aeduinus, excellentissimus rex Anglorum, in Brittania Transumbranae gentis ad Aquilonem, praedicante Paulino episcopo quem miserat de Cantia venerabilis archiepiscopus Justus, verbum salutis cum sua gente suscepit, anno regni sui undecimo, adventus autem Anglorum in Brittaniam plus minus annos CLXXX, eique Paulino sedem episcopatus Eburaci donavit. Cui profecto regi (0566B)in auspitium venturae fidei et regni coelestis, potestas quoque terreni creverat regni, ita ut universos Brittaniae fines, quod nemo Anglorum ante eum, qua vel ipsorum, vel Britonum, gentes habitabant, sub ditione acciperet. Eo tempore exortum apud Scotos in observatione paschae errorem Quartadecimanorum Honorius papa per epistolam redarguit; sed et Joannes qui successori ejus Severino successit, cum adhuc esset electus in pontificatum, pro eodem pascha eis, simul et pro Pelagiana haeresi quae apud eos reviviscebat, scripsit.
[A. M. 4593. Chr. 642.] Heraclonas cum matre sua Martina annis II. Cyrus, Alexandriae, Sergius et Pyrrhus, regiae urbis episcopi, Acephalorum haeresim instaurantes, unam operationem in Christo divinitatis (0566C)et humanitatis, unam voluntatem dogmatizant. E quibus Pyrrhus iis temporibus, id est, sub Theodoro papa, Romam veniens ex Africa, ficta, ut post apparuit, poenitentia, obtulit eidem papae, praesente cuncto clero et populo, libellum cum sua subscriptione, in quo condemnarentur omnia quae a se vel a decessoribus suis scripta vel acta sunt adversus Catholicam fidem: unde et benigne susceptus est ab eo quasi regiae pontifex civitatis. Sed quia reversus domum, repetiit et errorem domesticum, memoratus papa Theodorus, advocatis cunctis sacerdotibus et clero in ecclesiam beati Petri apostolorum principis, condemnavit eum sub vinculo anathematis.
(A. M. 4594. Chr. 643.) Constantinus, filius Heraclii, mensibus VI. Pyrrhi successor Paulus non (0566D)tantum vesana doctrina sicut decessores ejus, sed et aperta persecutione Catholicos cruciat, apocrisiarios sanctae Ecclesiae Romanae qui ad ejus correctionem missi fuerant, partim carceribus, partim (0567A)exiliis, partim verberibus afficiens. Sed et altare eorum in domo Placidiae sacratum in venerabili oraculo subvertens diripuit, prohibens eos ibidem missas celebrare. Unde et ipse, sicut praecessores illius, ab apostolica sede justa depositionis ultione damnatus est.
(A. M. 4622. Chr. 671.) Constantinus, filius Constantini, annis XXVIII. Hic deceptus a Paulo, sicut Heraclius avus ejus a Sergio ejusdem regiae civitatis episcopo, exposuit typum adversus catholicam fidem, nec unam nec duas voluntates aut operationes in Christo definiens esse confitendas, quasi nihil velle vel operari credendus sit Christus. Unde Martinus papa, congregata Romae synodo, C et V episcoporum, damnavit sub anathemate praefatos Cyrum, Sergium, Pyrrhum et Paulum haereticos. Et post haec (0567B)missus ab imperatore Theodorus exarchus tulit Martinum papam de Ecclesia Constantiniana, perduxitque Constantinopolim; qui post haec relegatus Chersonam, ibidem vitam finivit, multis in eodem loco virtutum signis usque hodie refulgens. Facta est autem synodus praefata anno nono imperii Constantini, mense Octobri, indictione octava. Constantinus princeps, Vitaliano papa nuper ordinato, misit beato Petro apostolo Evangelia aurea gemmis albis mirae magnitudinis in circuitu ornata; ipse post aliquot annos, id est, per indictionem sextam veniens Romam, obtulit super altare ipsius pallium auro textile, toto exercitu cum cereis ecclesiam intrante. Sequente anno facta est eclipsis solis quam nostra aetas meminit, quasi decima hora die, quinto Nonas Maias. (0567C)Theodorus archiepiscopus et Hadrianus abbas vir aeque doctissimus, a Vitaliano missi Brittaniam, plurimas Ecclesias Anglorum doctrinae Ecclesiasticae fruge foecundaverunt. Constantinus, post plurimas et inauditas depraedationes provinciis factas, occisus in balneo periit indictione duodecima. Nec longo post tempore etiam Vitalianus papa coelestia regna petiit.
[A. M. 4639. Chr. 688.] Constantinus filius Constantini superioris regis annis XVII. Saraceni Siciliam invadunt, et praeda nimia secum ablata mox Alexandriam redeunt. Agatho papa, ex rogatu Constantini, Heraclii et Tyberii principum piissimorum, misit in regiam urbem legatos suos, in quibus erat Joannes Romanae Ecclesiae tunc diaconus, non longe post episcopus, pro adunatione facienda sanctarum Dei (0567D)Ecclesiarum. Qui, benignissime suscepti a reverentissimo fidei catholicae defensore Constantino, jussi sunt, remissis disputationibus philosophicis, pacifico colloquio de fide vera perquirere, datis eis de bibliotheca Constantinopolitana cunctis antiquorum Patrum quos petebant libellis. Adfuerunt autem et (0568A)episcopi CL, praesidente Georgio patriarcha regiae urbis, et Antiochiae Macario. Et convicti sunt qui unam voluntatem et operationem astruebant in Christo falsasse Patrum catholicorum dicta perplurima. Finito autem conflictu, Georgius correctus est, Macarius vero cum suis sequacibus, simul et praedecessoribus, Cyro, Sergio, Honorio, Pyrrho, Paulo et Petro, anathematizatus, et in locum ejus Theophanius abbas de Sicilia Antiochiae episcopus factus. Tantaque gratia legatos catholicae pacis comitata est, ut Joannes, Portuensis episcopus, qui erat unus ex ipsis, Dominica octavarum Paschae missas publicas in ecclesia sanctae Sophiae coram principe et patriarcha Latine celebraret. Haec est sexta synodus universalis Constantinopoli celebrata et Graeco sermone (0568B)conscripta temporibus papae Agathonis, exequente ac residente piissimo principe Constantino intra palatium suum, simulque legatis apostolicae sedis et episcopis CL residentibus. Prima enim universalis synodus in Nicaea congregata est contra Arium, CCCXVIII Patrum, temporibus Julii papae, sub Constantino principe. Secunda in Constantinopoli CL Patrum, contra Macedonium et Edoxium, temporibus Damasi papae et Gratiani principis, quando Nectarius eidem urbi est ordinatus episcopus. Tertia in Epheso, CC Patrum, contra Nestorium Augustae urbis episcopum, sub Theodosio magno principe et papa Coelestino. Quarta in Chalcedone Patrum DCXXX, sub Leone papa, temporibus Martiani principis, contra Eutychem nefandissimorum praesulem (0568C)monachorum. Quinta item in Constantinopoli, temporibus Vigili papae, sub Justiniano principe, contra Theodorum et omnes haereticos. Sexta haec de qua in praesenti diximus. Sancta et perpetua virgo Christi Aedilthryda, filia Annae regis Anglorum, et primo alteri viro permagnifico, et post Ecfrido regi, conjunx data, postquam XII annos thorum incorrupta servavit maritalem, post reginam, sumpto velamine sacro, virgo sanctimonialis efficitur: nec mora etiam virginum mater et nutrix pia sanctarum, accepto in construendum monasterium loco quem Elge vocant, cujus merita vivacia testatur etiam mortua caro, quae post XVI annos sepulturae, cum veste qua involuta est incorrupta reperitur.
[A. M. 4649. Chr. 698.] Justinianus minor filius (0568D)Constantini annos X. Hic constituit pacem cum Saracenis decennio terra marique. Sed et provincia Africa subjugata est Romano imperio, quae fuerat tenta a Saracenis, ipsa quoque Carthagine ab eis capta et destructa. Hic beatae memoriae pontificem Romanae Ecclesiae Sergium, quia erraticae suae synodo, quam Constantinopoli (0569A)ecerat, favere et subscribere noluisset, misso et Zacharia protospatario suo, jussit Constantinopolim deportari. Sed praevenit militia Ravennatis urbis vicinarumque partium jussa principis nefanda, et eumdem Zachariam contumeliis et injuriis ab urbe Roma repulit. Idem papa Sergius ordinavit venerabilem virum Vilbrordum, cognomine Clementem, Fresonum genti episcopum, in qua usque hodie pro aeterna patria peregrinus, est enim de Brittania gentis Anglorum, innumera quotidie diabolo detrimenta et Christianae fidei facit augmenta. Justinianus ob culpam perfidiae regni gloria privatus exsul in Pontum secedit.
[A. M. 4652, Chr. 701.] Leo annos III. Papa Sergius in sacrario beati Petri apostoli capsam argenteam quae in angulo obscurissimo diutissime jacuerat, (0569B)et in ea crucem diversis ac pretiosis lapidibus adornatam, Domino revelante, reperit, de qua tractis IV petalis quibus gemmae inclusae erant, mirae magnitudinis portionem ligni salutiferi dominicae crucis interius repositam inspexit; quae ex tempore illo annis omnibus in basilica Salvatoris quae appellata Constantiniana, die exaltationis ejus, ab omni osculatur atque adoratur populo. Reverentissimus Ecclesiae Lindisfarnensis in Brittania ex anachorita antistes Cuthbertus totam ab infantia usque ad senium vitam miraculorum signis inclytam duxit; cujus dum XI annos maneret corpus humatum, incorruptum post haec, quasi eadem hora defuncti, simul cum veste qua tegebatur, inventum est; sicut in libro de ejus Vita et virtutibus, et prosa nuper et hexametris (0569C)versibus scripto, ante aliquot annos ipsi signavimus.
[A. M. 4659. Chr. 708.] Tiberius, annos VII. Synodus Aquileiae facta, ob imperitiam fidei quintum universale concilium suscipere diffidit, donec salutaribus beati papae Sergii monitis instructa, et ipsa huic cum caeteris Christi Ecclesiis adnuere consentit. Gisulphus, dux gentis Longobardorum, Beneventi, Campaniam igne, gladio et captivitate vastavit, cumque non esset qui ejus impetui resisteret, apostolicus papa Joannes, qui Sergio successerat, missis ad eum sacerdotibus ac donariis perplurimis, universos redemit captivos, atque hostes domum redire fecit. Cui successit alius Joannes, qui inter multa operum illustrium, fecit oratorium sanctae Dei genitrici opere (0569D)pulcherrimo intra ecclesiam beati Petri apostoli. Hereberctus, rex Longobardorum, multas cortes et patrimonia Alpium Cottiarum, quae quondam ad jus pertinebant apostolicae sedis, sed a Longobardis multo tempore fuerant ablata, restituit juri ejusdem sedis, (0570A)et hanc donationem aureis scriptam litteris Romam direxit.
[A. M. 4665. Chr. 714.] Justinianus secundo cum Tiberio filio annos VI. Hic auxilio Terbelli regis Vulgarorum regnum recipiens, occidit eos qui se expulerant patritios, et Leonem qui locum ejus usurpaverat, nec non et successorem ejus Tiberium, qui eum de regno ejectum toto quo ipse regnabat tempore, in eadem civitate in custodia tenuerat. Callinicum vero patriarcham, erutis oculis, misit Romam, et dedit episcopatum Cyro qui erat abbas in Ponto eumque alebat exsulem. Hic Constantinum papam ad se venire jubens honorifice suscepit ac remisit, ita ut eum die Dominica missas sibi facere jubens communionem de manu ejus acceperit: quem prostratus in (0570B)terra pro suis peccatis intercedere rogans, cuncta ecclesiae privilegia renovavit. Qui cum exercitum mitteret in Pontum, multum prohibente papa apostolico, ad comprehendendum Philippicum quem ibi relegaverat, conversus omnis exercitus ad partem Philippici fecit eum ibidem imperatorem, reversusque cum eo Constantinopolim pugnavit contra Justinianum ad duodecimum ab urbe milliarium, et victo atque occiso Justiniano regnum suscepit Philippicus.
[A. M. 4667. Chr. 716.] Philippicus anno I, mensibus VI. Hic ejecit Cyrum de pontificatu eumque ad gubernandum abbatis jure monasterium suum, Pontum redire praecepit. Idem Constantino papae misit litteras pravi dogmatis, quas ille cum apostolicae sedis concilio respuit; et hujus rei causa fecit picturas (0570C)in porticu sancti Petri quae Acta VI sanctarum synodorum universalium continerent. Nam et hujusmodi picturas cum haberentur in urbe regia Philippicus jusserat auferri, statuitque populus Romanus ne haeretici imperatoris nomen in chartas, aut figuram solidi, susciperent; unde nec ejus effigies in ecclesiam introducta est, nec nomen ad missarum solemnia prolatum.
[A. M. 4670. Chr. 719] Anastasius annis III. Hic Philippicum captum oculis privavit, nec occidit. Idem litteras Constantino papae Romam per Scholasticum patritium et exarchum Italiae direxit, quibus se fautorem catholicae fidei, et sancti sexti concilii praedicatorem esse docuit. Liuthbrandus, rex Longobardorum, donationem patrimonii Alpium Cottiarum (0570D)quam Hereberechtus rex fecerat et ille repetierat, admonitione venerabilis papae Gregorii confirmavit. Ecberctus vir sanctus de gente Anglorum, et sacerdotium monachica vita etiam pro coelesti patria peregrinus exornans, plurimas Scoticae gentis provincias (0571A)ad canonicam paschalis temporis observantiam a qua diutius aberraverant, pia praedicatione convertit anno ab Incarnatione Domini DCCXVI.
[A. M. 4671. Chr. 720.] Theodosius anno I. Hic electus in imperatorem Anastasium apud Nicaeam civitatem gravi praelio vicit, datoque sibi sacramento, clericum fieri ac presbyterum fecit ordinari. Ipse vero ut regnum accepit, cum esset catholicus, mox in regia urbe imaginem illam venerandam, in qua sanctae VI synodi erant depictae et a Philippico fuerant dejectae, pristino in loco erexit. Tiberis fluvius alveum suum egressus multa Romanae fecit exitia civitati, ita ut in via lata ad unam et semis staturam excresceret, atque a porta sancti Petri usque ad pontem Milvium aquae se descendentes conjungerent. (0571B)Mansit autem diebus VII, donec, agentibus letanias crebras civibus, octavo demum die revertit. His temporibus multi Anglorum gentis, nobiles et ignobiles, viri et feminae, duces et privati, divini amoris instinctu, de Brittania Romam venire consueverant, inter quos etiam reverentissimus abbas meus Ceolfridus annos natus LXXIV, cum esset presbyter annis XLVII, abbas autem XXXV, ubi Lingonas pervenit, ibi defunctus atque in ecclesia beatorum Geminorum martyrum sepultus est: qui inter alia donaria quae adferre disposuerat, misit ecclesiae sancti Petri Pandectem a beato Hieronymo in Latinum ex Hebraeo vel Graeco fonte translatum.
[A. M. 4680. Chr. 729.] Leo annis IX. Saraceni, (0571C)cum immenso exercitu Constantinopolim venientes, triennio civitatem obsident, donec civibus multa instantia ad Deum clamantibus, plurimi eorum fame, frigore, pestilentia perirent, ac sic pertaesi obsidionis abscederent. Qui inde regressi Vulgarorum gentem quae est super Danubium bello aggrediuntur, et ab hac quoque victi refugiunt, ac naves repetunt suas. Quibus cum altum peterent, ingruente subita tempestate, plurimi etiam mersi, sive, confractis per littora navibus, sunt necati. Liuthbrandus, audiens quod Saraceni, depopulata Sardinia, etiam loca foedarent illa ubi ossa sancti Augustini episcopi propter vastationem Barbarorum olim translata et honorifice fuerant condita, misit, et, dato magno pretio, accepit, et transtulit ea in Ticinis, ibique (0571D)cum debito tanto Patri honore recondidit.
CAPUT LXVII. Reliquiae sextae aetatis. Haec de cursu praeteriti saeculi ex Hebraica veritate prout potuimus elucubrare curavimus, aequum (0572A)rati ut sicut Graeci Septuaginta translatorum Editione utentes, de ea sibi suisque temporum libros condidere, ita et nos, qui per beati interpretis Hieronymi industriam puro Hebraicae veritatis fonte potamur, temporum quoque rationem juxta hanc scire queamus. Quod si qui laborem hunc nostrum culpaverint esse superfluum, accipiant hi quicunque sunt justum, salva charitate, responsum, quod praefatus Hieronymus priscae cosmographiae calumniatoribus reddit, ut si displicet non legant. Caeterum cunctis in commune suademus, ut sive quis ex Hebraica veritate quae ad nos per memoratum interpretem pura pervenisse etiam hostibus Judaeis in professo est, sive ex Septuaginta interpretum translatione, quae vel minus sollicite primo edita est, ut (0572B)multi adstruunt, vel post a gentilibus corrupta, ut beato Augustino videtur, seu certe ex utrisque commixto opere Codicibus ut sibi visum fuerit, temporum cursum notaverit, et sive prolixiora seu breviora, transacti saeculi tempora signaverit, aut signata repererit, nullatenus tamen ex hoc longiora vel breviora quae restant saeculi tempora putet, memor semper dominicae sententiae: Quia de die ultima et hora nemo scit neque angeli coelorum nisi Pater solus. Neque enim ullatenus sunt audiendi qui suspicantur hujus saeculi statum sex millibus annorum ab initio fuisse definitum, et, ne contra sententiam Domini venire videantur, addunt incertum mortalibus quoto anno sextae millenariae partis venturus sit dies judicii, cujus tamen adventus maxime circa terminum (0572C)sexti millenarii debeat sperari. A quibus si quaeris ubi haec putanda vel credenda legerint, mox stomachantes, quia aliud quid respondere non habent: Annon legisti, inquiunt, in Genesi quia sex diebus mundum fecerit Deus? unde merito credi debet eum plus minus sex millibus annorum esse staturum. Et quod est gravius, fuere qui propter septimum diem in quo requievit Deus ab operibus suis, sperarent post sex annorum millia sanctorum laboris in hac vita mortali, septimo mille annorum curriculo eos post resurrectionem in hac ipsa vita immortales in deliciis et multa beatitudine regnaturos esse cum Christo. Verum his quia haeretica sunt et frivola, funditus omissis, intelligamus sincere et catholice sex illos dies in quibus mundi hujus ornatum perfecit (0572D)Deus et septimum in quo ab omni opere suo requievit, quem ob id perpetuae quietis benedictione sanctificavit, non sex annorum millia saeculi laborantis et septimum regni beatorum in terra cum Christo, sed sex potius aetates significare mundi labentis (0573A)in quibus sancti laborant in hac vita pro Christo, et septimam perpetuae quietis in alia vita quam solutae a corporibus percipiunt animae sanctae cum Christo. Quod animarum Sabbatum tunc inchoasse recte creditur, cum primus Christi martyr carne occisus a fratre mox anima est aeternam translatus in requiem, tunc autem perficietur cum in die resurrectionis animae etiam corpora incorrupta receperint. Et quia nulla aetatum quinque praeteritarum mille annis acta reperitur, sed aliae plures annos, aliae pauciores, habuere, neque ulla alteri similem habuit summam annorum, restat ut pari modo haec quoque quae nunc agitur incertum mortalibus habeat suae longitudinis statum, soli autem illi cognitum qui servos suos accinctis lumbis lucernisque ardentibus (0573B)vigilare praecepit, similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis.
CAPUT LXVIII. De trina opinione fidelium, quando veniat Dominus. Cujus quidem adventus horam merito sancti omnes diligunt, et citius adesse desiderant; sed periculose satis agunt, si qui hanc prope an longe sit putare vel praedicare praesumunt. Unde pulcherrime beatus Augustinus, remoto illo servo nequam qui dicit in corde suo: Moram facit dominus meus venire, iste quippe procul dubio domini sui odit adventum, dat exemplum de tribus servis optimis, adventum domini sui sitienter desiderantibus, vigilanter exspectantibus, fideliter amantibus, quorum unus dicit: « Vigilemus et oremus, quia citius venturus est (0573C)dominus. » Alter dicit: « Vigilemus et oremus, quia brevis et incerta est ista vita, quamvis tardius venturus sit dominus. » Tertius dicit: « Vigilemus et oremus, quia et brevis atque incerta est ista vita, et nescimus tempus quando venturus sit dominus. » Proinde si hoc factum fuerit quod praedixerat primus, gaudebunt cum illo secundus et tertius. Si autem factum non fuerit, metuendum est ne perturbentur qui illi crediderant, et incipiant adventum domini non tardum putare, sed nullum. Qui autem credunt quod dicit secundus, tardius esse dominum venturum, si falsum fuerit inventum, citius domino veniente, nullo modo qui ei crediderant turbabuntur in fide, sed inopinato gaudio perfruentur. Quapropter qui dicit dominum citius esse venturum, optabilius (0573D)loquitur, sed periculose fallitur. Qui autem dicit dominum tardius esse venturum, et tamen credit, sperat, amat ejus adventum, profecto de tarditate ejus, etiamsi fallitur, feliciter fallitur. Habebit enim majorem patientiam, si hoc ita erit, majorem laetitiam si non erit; ac per hoc ab eis qui diligunt manifestationem domini ille auditur suavius, isti creditur tutius. Qui autem quid horum sit verum ignorare se confitetur, illud optat, hoc toleret, in nullo eorum errat, quia nihil eorum aut infirmat aut negat.
CAPUT LXIX. De temporibus Antichristi. Duo sane certissima necdum instantis diei judicii habemus indicia, fidem videlicet Israeliticae gentis, et regnum, persecutionemque Antichristi, quam videlicet (0574A)persecutionem trium semis annorum futuram fides Ecclesiae tenet. Sed ne haec improvisa veniens omnes passim quos imparatos invenerit involvat, Enoch et Eliam maximos prophetas et doctores ante hujus exortum venturos in mundum, qui Israeliticam plebem ad fidei convertant gratiam, atque ad pressuram tanti turbinis in parte electorum insuperabilem reddant. Qui cum ipsi primo tres semis annos praedicaverint, et sicut de uno eorum Elia propheta Malachias praedixit, converterint corda patrum in filios, id est, antiquorum fidem dilectionemque sanctorum in eorum qui tunc victuri sunt mente plantaverint, tunc excandescens illa horrenda persecutio, ipsos imprimis martyrii virtute coronet; deinde caeteros fideles corripiens, vel martyres Christi gloriosissimos, (0574B)vel damnatos apostatas faciat. Quod significare videtur apostolus Johannes, ita scribens in Apocalypsi: Atrium autem quod est foris templum ejice foras, et ne metieris illud, quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus XLII, id est, eos, qui nomine tenus fideles sola exteriora diligunt, ab electorum sorte separatos ostende, quia et ipsi ad persequendam Ecclesiam convertentur novissima illa persecutione trium semis annorum. Et dabo, inquit, duobus testibus meis, et prophetabunt diebus M, CCLX, amicti saccis, id est, arctissimis continentiae et pressurarum laboribus accincti praedicabunt. Et paulo post: Et cum finierint, inquit, testimonium suum, bestia quae ascendit de abysso fac et adversus illos bellum, et vincet eos, et occidet illos, et (0574C)caetera. Quibus ministros ejusdem bestiae, id est, Antichristi, de occisione horum duorum testium, id est, martyrum, laetaturos, eisdemque etiam mortuis insultaturos esse commemorat idem alio loco: Et vidi, inquit, de mari bestiam ascendentem, et dedit illi draco virtutem suam, et potestatem magnam, id est vidi hominem saevissimi ingenii de tumultuosa impiorum stirpe progenitum, cui mox nato, et per magicas artes a pessimis imbuto magistris, adjungens se diabolus, totam virtutis suae potentiam, per quam magice caeteris omnibus majora patraret, individuus comes attulit. Et data est, inquit, illi potestas facere menses XLII, id est, annos tres et dimidium. Percusso autem illo perditionis filio, sive ab ipso Domino, sive a Michaele archangelo, ut quidam docent, (0574D)et aeterna ultione damnato, non continuo dies judicii secuturus esse credendus est; alioqui scire possent homines illius aevi tempus judicii, si post tres semis annos inchoatae persecutionis Antichristi confestim sequeretur. Nunc autem quia ante consummatum tempus persecutionis illius dies judicii non veniat, scire omnibus licet. Post quantum vero tempus consummatae ejusdem persecutionis venturus sit, nemini prorsus scire conceditur. Denique Daniel propheta, qui regnum Antichristi M, CCXC diebus futurum describit, ita concludit: Beatus qui exspectat et pervenit ad dies M, CCCXXXV. Quod Hieronymus ita exponit: « Beatus, inquit, qui, interfecto Antichristo, supra M, CCXC dies, id est, tres semis annos, dies quadraginta quinque praestolatur, quibus est Dominus (0575A)atque Salvator in sua majestate venturus. Quare autem post interfectionem Antichristi quadraginta quinque dierum silentium sit, divinae scientiae est, nisi forte dicamus: Dilatio regni sanctorum patientiae probatio est. »
CAPUT LXX. De die judicii. Adveniet autem dies Domini sicut fur, quia, sicut ipse testatur, nescimus quando veniat Dominus, sero, an media nocte, an galli cantum, an mane, in quo coeli, inquit, magno impetu transient, elementa vero a calore solventur. Qui autem sint coeli qui transient, paulo superius docet idem apostolus Petrus dicens: Coeli erant prius, et terra de aqua, et per aquam consistens verbo Dei, per quae ille tunc mundus periit. Coeli (0575B)autem qui nunc sunt et terra, eodem verbo repositi sunt, igni reservati in die judicii. Non ergo firmamentum coeli, in quo sidera fixa circumeunt, non coelum aethereum, hoc est, inane illud maximum a coelo sidereo usque ad aera turbulentum, in quo puro et quieto, diurnaeque lucis semper pleno, errantia septem sidera vaga ferri creduntur, sed coelum hoc aereum, id est, terrae proximum, a quo aves coeli, quod in eo volent, appellantur, quod aqua quondam diluvii, deletis terrestribus, transcendendo perdidit, hoc ignis extremi judicii ejusdem mensurae spacio procrescens occupando disperdet. Nec sola haec beati Petri sententia, qua illos dicit coelos igne judicii perdendos, qui aqua diluvii perierant, testatur sidereum coelum igne illo, quamvis maximo, non (0575C)esse tangendum, sed etiam Domini sermo qui dicit: Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo. Neque enim sol obscurari, luna suo lumine privari, stellae poterunt cadere de coelo, si coelum ipsum, locus videlicet eorum, igne voratum transibit. Nunc autem coelum quidem aereum igne marcescet, sidereum manebit illaesum. Porro sidera obscurabuntur non suo lumine vacuata, sed majoris vi luminis ad adventum superni judicis, ne videantur obtecta, quod in hac vita lunam stellasque omnes a potiore lumine solis interdiu pati cunctis in promptu est. Cum autem, peracto judicio, fuerit coelum novum, et terra nova, id est, non alia pro aliis, sed haec ipsa per ignem innovata, et quasi quadam resurrectionis (0575D)virtute glorificata claruerint, tunc, ut Esaias praedixit, erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis septempliciter sicut lux septem dierum. Quod autem Joannes in Apocalypsi cum dixisset: Vidi coelum novum, et terram novam, primum enim coelum et prima terra abierunt, adjunxit atque ait: Et mare jam non est, utrum maximo illo ardore siccetur mare, an et ipsum vertatur in melius non facile patet. Coelum quippe novum, et terram novam, non autem et mare novum uspiam legimus futurum. Nam et typice potest intelligi quod dictum est, et mare jam non est, quia jam tunc non erit hoc saeculum vita mortalium, turbulentum, quod saepissime in Scripturis maris nomine figuratur. Ubi autem ipsum extremi et universalis judicii sit discrimen habendum, inter multos (0576A)saepe quaeritur. Constat namque, quia cum, descendente ad judicium Domino, in ictu oculi fuerit omnium resurrectio celebrata mortuorum, sancti confestim rapiantur obviam illi in aera. Hoc enim Apostolus intelligitur indicare, cum ait: Quoniam ipse Dominus in jussu et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo, et mortui qui in Christo sunt, resurgent primi; deinde nos qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera. Utrum autem et reprobi tunc sublimius a terra leventur obviam judici venturo, an meritis peccatorum ita praegraventur, ut, quamvis immortalia corpora habentes, ad altiora nequeant elevari, et praesidente ad judicandum Domino, sancti in sublimi a dextris ejus, ipsi autem in inferioribus (0576B)adsistant a sinistris, tunc potius apparebit. Si vero tunc ignis ille maximus et altissimus universae terrae superficiem operit, et resuscitati a mortuis injusti nequeunt in sublime raptari, constat eos ut pote in terra positos igni circumdatos judicis exspectare sententiam; sed an illo urantur qui non per illum castigandi, sed aeterno potius sunt igne damnandi, quis praejudicare audeat? Namque aliquos electorum eo purgari a levioribus quibusdam admissis, et beatus Augustinus, in libro de Civitate Dei vigesimo, ex prophetarum dictis intelligit, et sanctus papa Gregorius, in Homeliis Evangelii, exponens illud Psalmographi: Ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuiti ejus tempestas valida: « districtionem quippe, inquit, tantae justitiae, tempestas ignisque comitantur, (0576C)quia tempestas examinat quos ignis exurat. » Satis autem clarum est, quia, raptis ad vocem tubae obviam Domino in aera perfectis servis illius conflagratio mundana non noceat, si trium puerorum mortalia adhuc corpora circumpositus camini ignis tangere nequivit. Verum in his omnibus utilius est cuique castum se districti judicis praebere conspectibus, quam de judicii illius modo locove discutere. Sane quod Apostolus cum dixisset: Rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera, subdit dicens: Et sic semper cum Domino erimus, non sic accipiendum est, tanquam in aere nos dixerit semper cum Domino esse mansuros, quia nec ipse ibi utique manebit, quia veniens transiturus est. Venienti quippe ibitur obviam, non manenti, sed ita cum Domino (0576D)erimus, id est, sic erimus habentes corpora sempiterna ubicunque cum illo fuerimus.
CAPUT LXXI. De septima et octava aetate saeculi futuri. Et haec est octava illa aetas semper amanda, speranda, suspiranda fidelibus, quando eorum animas Christus, incorruptibilium corporum munere donatas, ad perceptionem regni coelestis contemplationemque divinae suae majestatis inducat: non auferens gloriam quam, exutae corporibus, a suae quoque egressionis tempore beata in requie perceperant, sed majore illas gloria etiam corporum redditorum accumulans; in cujus continuatae et non interruptae beatitudinis typum Moses cum sex illos dies primos, (0577A)quibus factus est mundus, a luce et mane inchoatos, ad vesperum terminatos dixisset, in septimo, quo requievit Deus ab operibus suis, solius mane, non autem et vespere fecit mentionem. Sed cuncta quae de eo commemoranda putavit, aeternae requiei et benedictionis luce conclusit. Quia, sicut et supra meminimus, cunctae hujus saeculi aetates sex, in quibus justi, Domino cooperante, bonis operibus insistunt, ita sunt superna ordinatione dispositae, ut, in primordiis suis singulae aliquid laetarum rerum habentes, non parvis aerumnarum tenebris, pressurarumque consumantur. Requies vero animarum, quam pro bonis operibus in futuro saeculo percipiunt, nulla unquam curae alicujus anxietate turbata deficiet, sed ubi tempus judicii et resurrectionis advenerit, gloriosiore (0577B)perpetuae beatitudinis perfectione complebitur. Comparatur iis aetatibus sacratissimum dominicae passionis, sepulturae et resurrectionis tempus. Legimus enim, scribente Evangelista Johanne, quia Christus ante sex dies paschae venit Bethaniam, ubi devotae mulieris officio Judas offensus, prodidit eum sacerdotum principibus. In crastinum autem ipse veniens in asino Hierosolymam, cum turba Deo laudes canentium, per continuos quinque dies insidiosis eorum quaestionibus appetitus, sexta demum die crucifixus est, septima requievit in sepulcro, octava autem, id est, una Sabbati, resurrexit a mortuis. Quia, praeteritis quinque mundi hujus aetatibus, sancti nunquam reproborum insidias et odia pati cessarunt. At in sexta, quam Dominus sua incarnatione confirmare in (0577C)fide, sua passione redimere ab inferis, sua resurrectione et ascensione ad spem et dilectionem regni coelestis accendere dignatus est, eximior beatorum martyrum virtus atrociora ab infidelibus persecutionum bella toleravit. Sed haec tanto fortius vicere, quanto certius novere pro illo se pati, qui secum passo prius latroni, sed tunc confessori, promisit: Hodie mecum eris in paradiso. Quae beatissima paradisi requies, quia non alium finem quam glorificae resurrectionis habet initium, hoc significare volens evangelista Matthaeus, cum Dominum sexta feria passum, et sabbato sepultum esse scripsisset, dicturus de resurretione, sic incipit: Vespere autem Sabbati, quae lucescit in prima Sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum. Vesperam quippe sabbati, (0577D)quo Dominus in sepulcro quievit, non in noctem tenebrescere, sed lucescere dicit in una Sabbati, quia videlicet idem ejus sepulcrum non corruptione suscepti corporis attaminandum, sed, sicut Isaias ait: Et erit sepulcrum ejus gloriosum, cito resurrectionis erat virtute sublimandum, quia nostrarum quoque requies post exuta corpora animarum non aliquibus (0578A)angorum est obscuranda tenebris, sed solis verae et perpetuae lucis suscipienda et accumulanda in fine muneribus. Haec est magna illa et singularis octava pro qua sextus et undecimus Psalmi scribuntur, cujus et verba dierum ita recordantur. Porro Matathias, et Heliphalu, et alii Levitarum, in citharis pro octava canebant epinicion, id est, victori Domino in perpetuum venturae Ogdoadis, atque judicii laudes canebant. Epinicion quippe triumphum, palmamque significat. Vel de resurrectionis Christi mysterio prophetabant, quae merito singularis et magna vocatur octava, quia omnis labentis saeculi dies octava ita est post septimum Sabbati octava, ut ipsa sit etiam prima septimanae sequentis. Quomodo autem prima totius saeculi dies ita fuit prima, ut non haberet aliquos (0578B)VII praecedentes quibus esset octava, et ideo singulariter prima est, ita singulariter non solum magna, sed et octava est dies futurae resurrectionis, quia sic post septimam Sabbati proximi ventura est octava, ut non aliquos habeat dies sequentes, quibus possit fieri prima, sed ipsa una maneat coelesti luce perennis Unde bene propheta visionem hujus diei sitiens, unam eam vocat dicens: Quia melior est dies una in atriis tuis super millia. Cum ergo octavam in Scripturis legimus, sciamus mystice et diem et aetatem posse intelligi, quia et Dominus octava die, id est, post septimam Sabbati resurrexit a mortuis. Et nos non solum post septem volubilis hujus saeculi dies, sed etiam post saepe memoratas septem aetates in octava aetate simul et die resurgemus. Quae vitae (0578C)dies in se quidem ipsa mansit semper, manet et manebit aeterna, sed nobis tunc incipiet, cum ad eam videndam meruerimus intrare, ubi quo actu occupentur sancti, perfecta spiritus et carnis immortalitate renovati, testatur Psalmista, qui Deo per laudem amoris canit: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saeculum saeculi laudabunt te. Quo visu delectentur, idem consequenter exponit: Et enim benedictionem dabit, qui legem dedit, ambulabunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion. Quales ad hanc venire possint, ipse qui est via, veritas et vita, testatur Dominus: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Ergo noster libellus de volubili ac fluctivago temporum lapsu descriptus, opportunum de aeterna stabilitate ac stabili aeternitate (0578D)habeat finem. Quem, rogo, si qui lectione dignum rati fuerint, me suis in precibus Domino commendent, piaque apud Deum et proximos, quantum valent, agant industria, ut, post temporales coelestium actionum sudores, aeternam cuncti celestium praemiorum mereamur accipere palmam.