Migne Patrologia Latina Tomus 90
De ratione unciarum (Auctor incertus (Beda?)), J. P. Migne
(0699A)Unciarum quoque divisionem nosse, quae non minus temporibus rebusve aliis quam nummis est apta, computandis, non ignobilis inventio est. Quibus quia et dispersae passim historiae, et ipsa sacra Scriptura utitur, nomina pariter et figuras eorum, paucis affigere curavimus: a libra incipiens, quae dicta est quasi libera, quod liberaliter pondera adaequat; nam neque amicum, neque inimicum, nemini favet, nisi justitiae.
Divisio per uncias. Libra, as, sive assis, est unciarum duodecim, et signatur ita: X, vel Ib.
Deunx, sive labus, unciarum est undecim, et signatur ita: , vel .
Decunx, vel dextans, est unciarum decem, et notatur (0699B)sic: , vel .
Dodrans, sive doras, est unciarum novem, et signatur ita: , vel .
Bes, sive bisse, aut besse, est unciarum octo, et notatur ita: , vel .
Septunx, sive Septuns, est unciarum septem, et figuratur ita: , vel .
Quinquunx, sive quincuns, unciarum quinque et sic denotatur: .
Triens, sive treas, est unciarum quatuor, et sic pingitur: .
Quadrans, sive quadras, est unciarum tres, et delineatur sic: .
(0699C)Sextans, sive sextas, sunt unciae duae, et notatur ita: .
Sexcunx, sive sescuncia, est uncia una et semis, dicitur etiam sesquiuncia; sic notatur: .
Divisio per scrupulos. Uncia est viginti quatuor scrupulorum, et notatur sic: ξ, vel .
Semuncia est duodecim scrupulorum, tertia pars unciae, et sic denotatur: .
Sextulae duae est octo scrupulorum, et formatur ita: .
Sextula, sive sescla, est quatuor scrupulorum, et sic formatur: , aut , vel .
(0699D)Dimidium sextulae, est duorum scrupulorum, et sic depingitur: .
Scrupulus, sive scripulus, habet sex siliquas, et ita notatur: , vel .
Sicilicus, in Sicilia primo inventus.
Silliqua, genus est farris.
Haec (inquam) ponderum vocabula, vel characteres, non modo ad pecuniam mensurandam, verum ad quaevis corpora, sive tempora demetienda conveniunt. (0700A)Unde et ratio vel mos obtinuit ut in cantione computorum, pueri unum et duo, saepius asse et dipondio mutentur; item tressis, quartussis, quintussis, sextussis, septussis, et caetera hujusmodi, quasi tres asses, quatuor asses profertur, et in eumdem modum sequentia numerorum quam plurima. Sive igitur horam unam, sive diem integrum, sive mensem, sive annum, seu certe aliud aliquod majus minusve temporis spatium in duodecim partiri vis, ipsa duodecima pars uncia est; reliquas undecim deuncem appellant. Si in sex partire vis, sexta pars sextans; quinque reliquae dextans, vel (ut alii) distas vocantur. Si in quatuor, quarta pars quadrantis nomen obtinet; residuae tres dodrantis nomen accipiunt. Et hujus disciplinae regula solvitur, quod plerosque (0700B)turbat imperitos, quia Philippus in expositione beati Job aestum maris Oceani quotidie bis venire describens, adjunxerit hunc aequinoctialis horae dodrante transmisso, tardius sine intermissione, sive die venire, sive nocte. Porro si per tria quid dividere cupis, tertiam partem trientem, duas residuas bissem nuncupabis. Si per duo, dimidium semis appellatur (duodecima autem pars assis sive librae, est uncia, quae habet scrupulos viginti quatuor et sextulas sex, ac siliquas centum et quadraginta quatuor; scripulus est brevis lapillus). Sic et caetera quae verbo melius colloquentis quam scribentis stylo disci pariter et doceri queunt. Item de corporibus, sive milliarium, sive stadium, sive jugerum, sive perticam, sive etiam cubitum, pedemve aut palmum (0700C)partiri opus habes, praefata ratione facies. Denique et in Exodo, dimidium cubiti semis appellatur, narrante Mose, quod habuerit arca testamenti duos semis cubitos longitudinis, et cubitum ac semissem altitudinis. Et in Evangelio, quarta pars totius mundani corporis, id est terra, mystice quadrantis nomine censetur, cum mittendo in poenam peccatori dicitur: Non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem, id est donec luas terrena peccata, ut beatus Augustinus exponit: Hoc enim (inquit) peccator audivit, Terra es, et in terram ibis. Quarta siquidem pars distinctorum membrorum hujus mundi, et novissima terra invenitur, ut incipias a coelo, secundum aerem numeres, aquam tertiam, quartam terram. Qui etiam in expositione ubi scriptum est: (0700D)Erat autem Parasceve Paschae, hora quasi sexta, hujusce disciplinae meminit, dicens: Non jam plena erat sexta, sed quasi sexta, id est peracta quinta, et aliquid de sexta esse coeperat; nunquam autem isti dicerent quinta et quadrans, aut quinta et triens, aut quinta et semis, aut aliquid hujusmodi, si non hae partes apud divinos auctores vulgatae invenirentur.