Jump to content

De re metallica/Liber III

Unchecked
E Wikisource
 Liber II Liber IV 

GEORGII AGRICOLAE

DE RE METALLICA

LIBER TERTIVS

PROXIME prudentia informaui metallicos, dixique de electione loci fodiendi, arenae lauandae, aquae coquendae: similiter de inquisitione uenarum: atque ita persolui secundum librum, uenio ad tertium, qui est de uenis ac fibris faxorumque commisturis. His ucro nominibus interdum appellari terrae canales, sed saepius ea, quae in uasis continentur, alias dixi, altera significatione nunc utor . ipsis enim nominibus declaro res fossiles, quas terrae receptacula suo complexu coercent. Primo auten dicam de uenis, quae altitudine, latitudine, longitudine multum inter se disserunt: nam alia de fummo terrae corio descendit in imam eius sedem, qua ob eam ipsam rem nominare soleo profunda

Mons A Vena profunda B.

Alia neque profundae instar ascendit uersus terrae superficiem, neque desendit uersus eius profundum, sed sub tera latens in multum spacij se dilatat: quae uena iccirco dilatata dicitur.

Mons A. D. Vena dilatata B. C.
Alia magnam alicuius loci partem occupat in longum & latum ducta: quam cumulatam soleo uocare: nec enim quicquam aliud est quam aliquo fossiliium genere cumulatus locus, ut in libris De subterraneorum ortu & causis scripsi. Euenit interdum, licet insolenter & raro, ut plures alicuius fossilis cumuli in uno loco reperiantur, alti unum aut etiam alterum passum, lati quatuor uel quinque, quorum alter ab altero distet circiter duos, tres, pluresue passus: qui cum ad eos fodiendo peruentum fuerit, primo disci figura se nobis ostendunt: deinde latius aperiuntur: postremo ex omnibus istiusmodi cumulis plerumque fit uena cumulata.
Mons a. b. c. d. Vena cumulata e. f. g. h. i. k.

Hoc autem loci quod est medium inter duas uenas, interuenium nominatur: atque id ipsum interuallum si fuerit inter uenas dilatatas, totum in terra occultatur: sin inter profundas, summa eius pars palam ante oculos omnium est: reliqua latet in occulto.

Vena profunda A. Interuenium B. Altera profunda C.

Deinde uenae profundae; multum inter se differunt latitudine : nam earum alia: sunt latae passum quedam duo cubita alias unum, pedem alia, partim semissem : quas omnes nostri metallici latas uocant . Qaedam contra latae tantummodo sunt palmum, aliae tres digitos, duos aliae:quas angustas nuncupant. At in his locis, in quibus uena sunt latissima, quae data est cubitum aut pedem, aut semissem, dicitur angusta : ut Cremnicj ubi quedam uena aliqua sui parte quindecim passus est lata, aliqua decem & octo,aliqua uiginti; cuius rei testimonium incola: nobis dabunt.

Venae profunda A. Vena profunda angusta B


Dilatatae uero inter fe differunt altitudine : etenim earum aliae passum unum,aut duos, aut plures sunt altae, partim cubitum,aliae: pedem, semissem aliae: quas omnes appellare solent altas, Quaedam contra alta: sunt palmu, aliae: tres digitos.duos aliae, partim unum quas humiles nominant,
.Vena dilatata humilis A. Vena dilatata alta B.

Tum uenae profundae inter se differunt extensione in longum: alia enim ex oriente pertinet in occidentem

Vena A B C. Commissura D E F:

. M E R I D I E S

Aliae contra ex occidente in orientem

Alia ex medie in septentriones.

Alia contra ex septentrionibus in meridiem,
Vena A B C Commissura D E F.
Sed uena extendaturne ab oriente,an ab occidente nobis indicant commissurae saxorum hae enim ipsae si occidentem uersus uergunt in profundum, uena dicitur extendi ab oriente in occidentem: sin orientem uersus,ab occidente in orientem: similiter ex commissuris de meridie & septentrionibus existimamus Verum metallici unam quanque mundi partem in sex partes distribuunt : atqe ad hunc modum faciunt partes mundi quatuor & uiginti numero : quas ex duobus duodenariis numeris nominant. Eas autem mundi partes ipsis significat instrumentum, cuius haec est strudura : primo faciamus orbem: deinde a dimidia eius parte usque ad contrariam duodecim recttas lineas, quas Graeci uocat «/^/a^tTfzrs, Latini dimetietes appellare possunt: sunt,pari interuallo inter se distantes,ducamus per medium punctum, quod rjdem Grxci uocant Hivrpp , ut orbem diuidant in quatuor Se uiginti partes,undiqe inter se acquales: tum intra orbem tria fiant tympana:quorum extremum cotineat lineas sequaliter secantes unamquam quatuor & uiginti partium: medium uero binos duodenarios numeros in lineis dimetientibus utriusque inscriptos: intimum autem excauatum capiat magnetinum indicem: per quem ea ex duodecim lineis dimetientibus recta transeat, in qua utrobique inscriptus sit numerus duodenarius.

Cum autem index, quem regit magnes , ex Septentrionibus recta pertineat in austrum, nota XII est post eius caudam,in figuram furcae formatam, significat septentriones: quae ante aciem, meridiem: nota uero VI superior, indicat orientem, inferior occidentem: praeterea cum inter duas mundi partes principes semper aliae quinque fint non principales , earum duae priores priori parti mundi,posteriores due posteriori ascribuntur Quinta autem interiecta & media inter has & illas, diuiditur : eiusque pars dimidia uni parti principali attribuitur, altera,alteri: uerbi caussa:inter xii. nota septentrionum,&: vi.orientis, sunt I, II & II n, sunt partes septentrionum quae spectant ad orientem: IIII & V partes orientis quae uergunt in septentriones: III ucro dimidia pars assignatur septentrionibus,dimidia orienti. Qui igitur curam in extensionis uenarum cognitione ponit, is super ucnam etiam subterraneam statuat instrumentu matallicum iam descriptum: quod,quam primii index quietus conftiterit,extensionem ipsi demonstrat: ut si uena a vi. tendit se in vi. aut ex oriente pertinet in occidentem, aut contra ex occidente in orientem : sed hoc an illud fit, nobis comistura: saxorurri comonstrant: sin ex linea,quae est inter v, & vi procedit in oppositam ipsi, ex medio v. & vi orientis progreditur: aut contra ex medio v,& vi occidentis. Iterum uero hoc an illud fit, nobis comistura saxorum comonstrat: similiter de altrjs mundi partibus earumqe intermediis decernimus. Quoniam autem,quot partes mundi faciut metallici, tot uentos numerant non hodierni modo nautae,& in his quosque nostrates, sed Romani etiam, qui quondam eis nomina partim latina posuerunt, partim a Graecis mutuati sunt, cui metallico collibitum fuerit, is poterit uenarum extensionis uocabulis uen torum nominare:sunt namque uenti, ut partes mundi, principes quatuor, sub Solanus qui spirat ab oriente, & ei contrarius fauonius, qui flat ex occidente:hic a gaecis Ji<pvf(&' appellatur, ille a7r;;AraTN2. Auster praeterea, qui ex meridie procedit, & ei oppositus septentrio, qui ex septentrionibus: illum voto//, hunc graeci KTtxfKTicoi uocant. At uenti non principales, quemadmodum etiam partes mundi funt uiginti numero nam inter binos uentos principes semper sunt quini non principales intermedij. Inter subsolanum scilicet & austrum, ornithiae primo tenentes locum subsolano proximum: deinde caecias:tum eurus, qui inter hos quinque medius est:postea uulturnus: postremo euronotus, uicinus austri: quibus omnibus, excepto uulturno, Graeci haec imposuerunt nomina. Itaque hunc, qui ratione tam subtili uentos non distinouunt, eundem quem Graeci nominant u/fo//, este dicunt: rursus inter austrum & fauonium primo est altanus a dextra austri: deinde libonotus: tum africus, medius inter hos quinque:postea subuesperus: postremo argestes a fi nistra fauonij, quibus, exceptis libonoto & argeste, latina funt nomina: fed Africus quoque a Graecis A/--/. uocatur.Eodem modo inter fauonium & feptentrionem primo a dextra fauonij funt etesiae: deinde circius: tum caurus, qui medius est inter hos quinque: postea corus: postremo thrafeias a sinistra se ptentrionis:quibus omnibus excepto cauro Graeci nomina pofuerunt.Ite- rum auten qui tam concifa ratione uentos inter fe non difeernunt «opo// a graecis, caurum, a Latinis eundem uentum dici aiunt.Rurfus uero inter septentrionem & fubsolanum, primo a dextra feptentrionis est Gallicus: deinde supernas: tum aquilo, qui medius est inter hos quinque: postea boreas: postremo carbas a sinistra subsolani: atque iterum qui tantam uentorum non pepererunt turbam, sed duodecim tantummodo uentos efle censuerunt, aut ad Summum quatuordedm, eundem uentum efle dicunt, quem Graeci jsopsca/, Latini aquilonem appcllant.scd ad hanc nostram rationen non modo hanc numerosam uentorum multitudinem utile est approbare, sed etiam duplicare, quod germanorum nautae saciunt. Qui praeterea semper inter duos medium ex utroque compositum numerant:isto enim modo etiam intermedias partes per flatum uentorum significare pofltimus:ergo si uena avi. orientis tendit se in vi. occidentis, ex subsolano procedere dicetur in sauonium: quae uero ex medio v. & vr. orientis progreditur, in medium v- & vi. occidentis, ex medio carbae & subsolani procedere dicetur in medium argestae 8c sauonij: similiter de alijs mundi partibus earumque intermedrjs senriendum est

Metallicus autem propter naturam magnetis, qui ferrei indicis aciem in meridiem dirigit, neceffe habet sic statuere iam descriptuminstrumentum ut ortus d fit ad sinistram: occafus, ad dextram
Fasciculus:De re metallica 1556-019.png

Non dissimiliter uenae dilatatae inter se differunt extensione in latum: in quam uero mundi partem in terra se dilatent etiam ex commissuris saxorum potest intelligi. Hae enim si occidentem uerfus uergunt in profundum, uena dicitur ex oriente pertinere in occidentem: si contra orientem uerfus, ex occidente in orientcm. Eodem modo ex commisturis existimare pollummus de meridie & septentrionibus, ac de partibus mundi non principalibus, earumque intermedij

vena dilatata A. B. Commissurae C.

Quinetiam, quod ad extensionem attinet, uenarum profandarum quaedamex aliqua mundi parte recta pertinet in eam quae e regione ipsius est: alia curuata se tendit: quomodo illud accidit, ut uena ex oriente procedens non uergat in partem ei opposi tam, id est occidentem, sed se torqueat & flectat ad meridiem aut ad septentriones.

.Vena profunda recla A. Vena profunda curuata B.
Similiter uenarum dilatatarum aliquae recte dilatant se, aliae oblique, partim curuata.
Vena dilatata recta. A. Vena dilatata obliqua B.
Vena dilatata curuata C.

Acuero etiam uenae, quas profundas appellamus, diuerso modo in profundum terrae discenduntna alia recta, aliqua obliqua siue deuexa, alia torta;

vena profunda defeendens recta A. obliqua B. torta C.


Venae praeterea profundae in uarietate locorum, per quos se tendunt, multum inter se discrepant.Nam aliae per deuexum montis aut collis tendentes de eo prorsus non descendut.
Montis deuexum A C. venaprofunda B.

Aliqua de summo montis aut collis uertice per deuexum descendunt in uallem aut conuallem, rursusque per decliuem oppositi montis collisue partem ascendunt.

Montis deuexum A. Vallis B, Oppositi montis pars decliuis C.
Vena profundae D E F.
Quaedam de monte aut colle descendentes in camporum planiciem excurrunt.
Montis deuexum A. Campus B. Vena profunda C. D,

Caeterae per planitiem montis aut collis aut campi tendunt, 

Planities maius. Vena profunda B.

Deinde uenae profundae non parum inter se differunt in diuidendo: siquidem alia aliam transuersa secat alia oblique diffindit & quasi decussati

vena principalis A, vena transuersa B
Vena principalem oblique diffindens C.

Quod si uena, quae alteram principalem oblique diffindit, durior quam ipsa fuerit: per eam penetrat non aliter ac cuncus faginus uel ferreus instrumento aliquo percussis per lignum molle: si mollior, eam principalis uel secum rapit ad pedes tres, aut ad passumm unum, duos, tres, plurefue: uel in priorem partem, quod rarius accidit, transfert. Sed utrobique eandem esse uena, quae diffindit principalem idem tecti & fundamenti habitus indicat

Vena principalis A. Vena eam oblique diffindens B
Eius pars rapta C. Eius pars in priorem partem translata D.

Alia praeterea uena profunda cum alia fungitur, fitque ex duabus uel pluribus crudarijs una. Aut ex duabus quidem crudarijs non fit una, esd, quia non multum inter se distant, & altera in altera uergit, uel alterutra, cum iam descenderunt in profundum coniunguntur. Ad consimiles modos ex tribus uel pluribus uenis in profundo fit una

Dua uenae A. B, quarum utraque oblique descendit atqe sic altera In alteram uergit. Earum coniuntiio C. Iterum duae uenae: quarum altera signata D. recte descendit in profundum terne: altera fignata E. oblique,quaein eam uergit. Earum coniunctio F

Verum eiusmodi consociatio uenarum nomnunquam rursus dissoluitur: quomodo illud plerunque accidit ut ex dextra fiat sinistra, & contra ex sinistra dextra.


Porro ex una uena, quae durissimo aliquo saxo, quasi rostro, finditur &

diuiditur in partes, aut qua fibrae in saxo molli difijciumt, duae plurefue fiunt: quae interdum rursus inter se coniunguntur, interdum diuisae manent

Vena diuisio A B Eiusdem partium coniunctio C

Sed uena an diuidatur an iungatur cum altera ex solis saxorum commistumris intelligi potest: uerbi causa, si uena principalis ex oriente pertinet in occidentem, commissurae saxorum item ab oriente in profandum terrae descendunt uersus occidentem. At uenae sociae, quae cum ea iungittir, siue procedit ex partibus meridiei siue septentrionum, commissurae saxorum similiter ac ipsius extensio se habent: & cum uenae principalis commissuris, quae post coniunctionem eaedem manent, non concordant: nisi socia ex eadem mundi parte procedat cx qua principalis.Tunc uero uenam latioren nominamus principalem:strictiorem, sociam.si uero principalis diuiditur in partes, commissurae saxorum, quae partibus sunt, eandem descendendi in profundum terrae rationem feruant quam uena principalis.sed de uenarum profandarum coniunctio ne & partitione satis, nunc ad dilatatas uenio. Dilatata autem uena aut secat profundum: aut cum ea iungitur: aut ab eadem diuulsa diuiditur in partes.

Venu dilatata secans profundam A C- Vina profundi B. Vena dilatata quae iungitur cum profunda D E Vena profunda F Vena dilatata G. Eius dimisae partes H I, Vena profunda quae dilatatam diuellit K

Postremo vena profunda habet originem & finem, caput & cauda, Origo quidem dicitur ea pars unde est orta, finis , in qua terminatur : caput uero,quam effert in lucem,cauda,quam in terra occultat, Verum metallici non necesse habent primam originem uenarum querere, quemadmodum Aegypti reges quondam ortum Nili querebant, sed ipsis satis est aliquam uena: partem inuenisse eiusque extensionem cognouisse: nam raro reperiri origo potest, item finis . Sed uena uersus quam mundi partem caput proferat, in lucem, aut caudam tendat, eius fundametum & tectum indicant : hoc etiam pars pendens uocatur,illud iacens: fundamento autem uena nititur, tectum pars impedet itaqj cum descendimus in puteum, pars, ad qua uentrem uertimus,ucnac fondamcntum & fedes est: ad quam dorsum, tedum, Respondet autem aliquo modo caput fundamento, cauda tecto etenim si fundamentum in meridie fuerit situm,uena uersus meridiem caput profert in lucem: tectum uero, quia semper fundameto opponitur, tunc est in septentrionibus positum: ergo etiam uena caudam tendit ad septentriones : si fuerit profunda deuexa: similiter de oriente & occidente atque de partibus no principalibus earumque intermedrjs decernimus . Veruntamen cum uena profunda in terram descendens,sit aut recta, aut obliqua, aut torta, fundamentum obliquae facile discernitur a tecto : rectae uero non item: at tortae fundamentum uertitur & mutatur in tectumt & contra tectum in fundamentum; sed ea plerunque rursus fit recta uel obhqua



Origo A, Finis B. Caput C. Cauda D

Vena autem dilatata originem tantummodo habet & finem: loco uero capitis & caudae, duo latera.

Origo A. Finis B. Latera C D
At cumulata habet originem, finem, caput, caudam, non secus ac profunda Tam autem cumulatam quam dilatatam saepenumero uena profunda

transuersa secat.

Origo A. Finis B» Caput C. Cauda D. Vena transuersa E.

Fibrae porro, quae sunt uenulae, distribuuntur in transuersas, in oblique uenam diffindentes, in socias, in dilatatas, in incumbentes, transuersa autem uenam secat: oblique dissindens eam quasi' decustat: socia cum ipsa iungitur: dilatata uenae dilatatae instar per eandem penetrat: sed fibra dilatata aeque ac profunda solet esse socia. 

Venae A B. Fibratransuersa C. Oblique diffindens D
Socia E, Dilatata F.

At fibra incumbens altius in terram, ut caeterae fibrae non descendir, sol quasi ex dio uel tecti uel fundamenti in uena incumbit: ex qua re etiam subdialis nominatur.

Vena A. Fibra incumbens ex dio testi B. Fundamenti C.

Verum quod ad extensionem & coniunctionem & partitionem attinet, fibrae non aliter ac uenae se habent. Postremo commisturis, quae sunt tenuissimae fibrae, nunc crebris, modo raris saxa distinguuntur. Ex qua autem mundi parte uena pertinet, eam uersus commissurae sua capitula semper commissurae saxorum procedere solcat ex aliqua mundi parte in eam, quae ipsi opponitur, uerbi causa ex oriente in occidentem, si cas fibrae durae inuerterint, fit ut & hae ipsae commissurae, quae modo exorienti procedebant in occidentem, contra ex occidente procedant in orientem, & saxa efficiantur inuersa. Tunc uero non commisturis raris extensio uenarum iudicatur, sed crebris.

Commissurae ex oriente procedentes A. Immersa B

At uenae pariter & fibrae uel solidae sunt, uel cauernosae, uel propemodum uacuae rebus fossilibus, & aquis peruiae.sed solidae nihil aquae, aeris parum infe continent: cauernosae rarius aquam, sepius aerem: peruacuas rebus fossilibus aquae plerunque manant. solidae auten uenae & fibrae modo ex materia dura, modo ex molli, nunc uero ex mediocri constant-

Vena solida A. Fibra solida B. Vena cauernosa C.
fibra cavernosa D. Vena vacua E. Fibra uacua F.

sed redeo ad uenas: magna pars metellicorum in profundis optima esse censet ea, quae e v f.uel VI orientis se tendit in vi.uel viii occidentis per deuexum montis, quod inclinat ad septentriones: & cuius uenae tectum in meridie est fundamentum uero in septentrionib. quaeque caput etia, quod sempcr respondere dixi fundamento, profert in septentriones: & cuius denique commissurae saxorum sua capitula proferumt in orienten. Secumdas uero tribuunt uenae, quae contra e vi.uel vii.occidentis se tendit in vi. uel vii. orientis per deuexum montis, quod similiter inclinat ad septentriones, cuiusque uenae tectum etia in meridie est, fundamentum uero in septentrionib.& quae caput profert in septentriories: cuius denique commisturae saxorum tria capitula proferumt in occidenten. Tertias autem deferunt ad uenam, quae e xii. septentrionum pertinet in xii. meridiei per deuexum montis, quod spectat ad orienten: & cuius uenae tectum in occidenten est, fundamentum uero in oriente quaeque caput profert in orienten: cuius denique commisturae saxorum fua capitula proferumt in septentriones. Itaque his uenis omnia tribuumt, parum aut nihil istis, quae capita sua, ucl quarum saxorum commisturae capitula proferumt in meridien aut occidente. Quamuis enim, inquiunt, interdum in eis luceant Scintillae metalli puri adhaerescentis ad lapides, aut iusden inueniantur massae, hae tamen adeo paucae sunt, ut carum causta sodere tales uenas operae precium non fit; quare metallici, si spe ipsis iniecta de copia metallorum, ducti, in sodiendo perseuerauerint, semper operam & oleum perdunt; etenim eius generis uenae, quod solis radij ex eis materiam metallica cliciant, parum metalli gignunt. Re autem ucra neque experimentum consentit metallicis, qui ita de uenis censent, nec eorum ratio est firma :siquiden uenas, quae ex oriente pertinent in occidentem per deuexum montis, quod inclinat ad meridie, quaeque capita proferunt in canden meridien non minus esse grauidas metallis, quam eas, quibus primas in bonitate isti metallici dare solent: proximis annis declarauit Alberthami uena Laurentiana, qua etiam nostri donum diuinum appellat, permultum enim argenti puri ex ipsa effoderunt. Et nuper Annebergi uena, nomine ipsius coelestium exercitus nuncupata, planum fecit multo argento, uenas quae ex septentrionibus se tendumt ad meridiem, quaeque capita proferunt in occidenten, nihilo minus effe diuites metallorum, qua eas quae capita proserunt in orienten. At calores a sole nequeunt ex eiusmodi uenis extrahere materia metallica:ut enim e summa terrae cute uapores eliciant, in eius uiscera usque non penetrant: nam aer cuniculi, quen terra ad duos pastus solida tegit ac uelat, aestate frigidus est: haec enim intermedia terra reprimit solis impetum: quam rem cum nota habeant calidissimarum regionum incolae atque habitatores interdiu in speluncis iacent, ouae eos a nimio solis ardore defendumt: quinetia tantum abest ut sole profundo terrae materia metallicam elidat, ut ne exiccare quidem possit plerofque locos uenis abundantes, propterea quoduestiti arboribus fint & umbrosis Porro alij quidem metallici ex omnis generis metalli uenis, eas, quas dixi, eliounnalrj uero improbant aerarias, iam dictis contrario modo se habentes:quibus etiam ipsis nihil rationis uidetur este. Nam quae cauda ciTe poflet cur sol ex uenis aerarijs materia aeris nom eliciat? ut ex argentariis, argenti, ex aurarijs, auri? Praeterea quida metallici, quorum e numero fuit Calbus, fluuios sc riuos auriferos inter fe distinguumt.Fluuius, inquiumt, aut riuus arenularum & granoru auri maxime est ferax, qui ab oriente manat & fluit in occidenten:atque alluit radices montium qui funt in septentrionibus siti. Planitiem uero campestrem habet in meridie aut oecidente.secundas aumt tenet fluuius uel riuus, qui contrario cursu ab occidente manans, orientem petit: qui habet in septentrionibus montes, in meridie planitiem campestrem .Tertias uero deferunt fluuio uel riuo, qui a septentrionib. manat in meridiem & alluit radices montium qui sunt' in oriente fiti. At omnium minime aiunt auri seracem este fluuium uel riuum, qui contrario cursu a meridie manans, septentriones petit: & alluit radices montium qui in occidente fiti funt.Postrcmo fluurj uel riui, qui ab orientis solis partibus manant in obeuntis partes, aut qui a septentrionum partibus manant in meri diei partes, quo propius ad iam laudatos accedumt, eo sunt auri feraciores: quo longius ab eis di "cedunt, eo funt minus auri feraces. Sic isti fentiunt de fluuijs & riuis. Quia uero aurum non gignitur in fluuijs & riuis, ut lib. De subterraneorum ortu & causis. et. disputauimus contra Albertum, sed a uenis et fibris abreptum confidit in amnium riuonimue arenis, qualemcunque tandem cursum tenuerit fluuius aut riuus in eo aurum inueniri poste rationi est consentaneum, cui ex perimentum etia non repugnat. Attamen aurum in uenis & fibris, quae sunt sub alueo fluurj uel riui, ut in caeteris gigni & inueniri non negamus-

De re Metallica Libri III finis