Jump to content

De re metallica/Liber IX

Unchecked
E Wikisource
 Liber VIII Liber X 
De re Metallica Libri VIII. FINIS.

GEORGII AGRICOLAE DE RE METALLICA

LIBER NONUS

S cripsi de diuerso uenarum præparandarum opificio, nunc seribam de uaria earundem excondarum ratione. Quanquam enim qui uenas urunt , & torrent & cremant , aliquid detrahunt de his, quæ cum metallis mista uel composita esse solent: multum, qui tundunt pilis: plurimum, qui lauant, cribrant, discernunt, omne tamen id quod metallorum speciem ab oculis remouet, ac efficit informe quiddam & rude adimere non possunt: quocirca necessa rio inuenta est excoctio, qua terræ, succi concreti, lapides sic separantur à metallis, ut suus cui color insideat, ut purum fiat, ut multis in rebus homini magno usui sit. Cùm autem excoctio sit eorum, quæ, anteaquam uenæ excorentur, cum metallis erant permista, secretio, quod metallum igni quodammodo perficitur. Verùm quia uenæ metallicæ multum inter se differunt, primò metallis, quæ in se continent: deinde cuius metalli copia uel inopia, quæ eis est: tum hacre, quod aliæ cito igni liscant, aliæ tarde, earum excondarum plures rationes sunt: quarum una ut excoctores exijsdem uenis plus metalli quàm alia conficerent , eos assiduos rerum usus docuit. Etsi uerò pluribus interdum excondi rationibus ex ijsdem uenis par metalli pondus conflare possunt, tamen maiori sumptu opus est ad unam quàm ad aliam. At uenæ quidem uel in fornace uel extra excoquuntur. Si in for nace, aut eius ore ad tempus clauso, aut semper patente: si extra fornacem , uel in ollis, uel in canalibus. Sed ut res fiat dilucidior, singula persequar exorsus à domicilio & fornacibus. Murus, qui secundus futurus est, latere uel saxo ducatur crassus pedes duos & totidem palmos, ut ad onus ferendum sit idoneus: altus pedes quindecim: longus pro numero fornacum extruendarum : quarum in uno domicilio esse solent plerun sex, raro plures, sæpius minus multæ. Earum uerò tres parietes, posteriorem dico, qui est ad murum, & utrius lateris, esse factos ex natiuis lapidib. satius est quàm ex coctis. Nam lateres cum excoctor, uel qui succedit uicarius eius muneri, decutit cadmias, quæ interea, dum excorentur uenæ, ad parietes adhæserunt, cito faciunt uitium & franguntur. At natiui quidam lapides iniurijs ignium resistunt, & ad longum tempus durant: maxime uerò hi ipsi qui molles sunt & fibrarum expertes: contra duri & quibus multæ sunt fibræ, igni dissiliunt & dissi pantur: qua de causa fornaces, ex eis factæ, facile ab ignibus labefactantur, & cùm decutiuntur cadmiæ, onfringuntur. Prior autem paries conficiatur ex coctis lapidibus, & inferiore parte habeat os latum palmos tres, altum sesquipedem , cùm iam focus fuerit paratus. Posteriori uerò parieti sit foramen sursum uersus ad cubiti altitudinem, anteaquam focus fuerit præparatus: id longum sit tres palmos: in quod & foramen muri, longum pedem, nam tergum muri fornicem habeat, imponatur fistula ferrea uel ænea, in qua nares follium collocentur: sed totus paries prior ideo non sit altior quin pedibus, ut in fornacem commode uena conijci possit unà cum his, quibus magistro ad eam excondam opus est: at utrius lateris paries altus existat pe des sex, posterior septem, crassus palmos tres: quæ fornacum intus lata sit quin palmos, longa sex & digitum. Latitudinem autem nunc metimur in teruallo, quod est inter utrius lateris parietes interiectum: longitudinem eo, quod est inter priorem parietem & posteriorem. Suprema uerò cuius fornacis pars aliquanto plus se dilatet. Sint etiam muro aliquot ostia: si sex fuerint fornaces, duo: unum inter secundam et tertiam fornacem, alterum inter quartam & quintam: ea laca sint cubitum, alta pedes sex: ut excoctores eis egredientes & regredientes offensiunculam non accipiant. Quinetiam ad dextrum latus primæ fornacis ostium esse necesse est, similiter ad sinistrum ultimæ, si murus longius fuerit nec ne fuerit ductus. Longius uerò tum ducitur, cum officina secundarum fornacum , aut aliud ædificium cum hac primarum fornacum officina coniungitur , solum pariete separatur. Excoctor autem & qui in prima fornace munus perficit, & qui in ultima, contemplaturus folles, aliudúe facturus, ad finem muri egreditur suo ostio: quis uerò alius sibi cum altero communi: uerùm fornaces iccirco inter se distant pedibus sex, ut excoctores, eorum ministri uim caloris facilius sustinere possint. Quoniam uerò quæ interius est lata quin palmos, alia ab alia distat pedibus sex, primæ fornacis dextro lateri est spacium quatuor pedum & tri um palmorum, at tantundem sinistro ultimæ, si sex fuerint fornaces in una officina, necesse est ut murus longus sit pedes duos & quinquaginta: nam interior tot fornacum latitudo efficit pedes septem & semissem: interualla, quæ sunt ab unius fornacis caua parte ad alterius fornacis partem cauam , pe− des triginta: spacium alterius lateris primæ & ultimæ fornacis pedes nouem , & palmos duos, crassitudo duorum murorum transuersorum pedes quin: quarum mensurarum summa efficit pedes duos & quinquaginta. Tum extra unam quan fornacum sit fouea quæ repleta puluere, de quo postea dicturus sum, fistucatione spissetur: at eo modo fiat catinus, qui metallum ex fornace defluens excipiat.

Fornaces A. C atini B.

Sub quo autem catino & foco fornacis ad altitudinem cubiti sit transu ersum & latens humoris receptaculum, longum pedes tres, latum palmos tres, altum cubitum, ex saxis uel lateribus factum, saxis tantum tectum: quod ni esset at ita se haberet, uis ignium humorem ex terra eliceret, tam ad focum cuius sornacis quàm ad catinum, eos madidos inflaret: inflati uitium facerent, & metallum partim absorberent, partim misceretur cum recrementis: quo modo conflatura magnum damnum contraheret: ex unoquo præterea humoris receptaculo canalis structilis æquè ac ipsum altus, sed latus digitos sex, per murum, ad m est fornax extructa, ad alterum eius latus, siue prius siue posterius penetret & ascendat, qua patens halitum, in m humor est conuersus, expiret de tubo uel fistula ænea aut ferrea: quæ ratio receptaculi conficiendi canalis, longe optima est: alijs quidem est canalis priori similis: humoris uerò receptaculum dissimile: nam transuersum sub catino non latet, sed rectum, at longum est pedes duos & palmum: latum pedem & palmos tres, altum pedem & palmum: quæ ratio receptaculi con ficiendi sic à nobis non improbatur, ut eorum qui receptaculum uacans canali struunt: hoc uerò iccirco improbatur, quod ab ipso foramen non pateat ad aerem, per quod halitus solutè & liberè penetrent.

Fornaces A. Catinus B. Ostium C. Latens humoris receptaculum D.
Saxum quo tegitur E. Canalis structilis F. Saxum quo tegitur G.
Tubus halitum expirans H.
Atergo autem secundi muri ad pedes quindecim ducatur primus murus

altus pedes tredecim. In utro collocentur trabes latæ & crassæ pedem, longæ pedes decem & nouem at palmum. Hæ inter se distent tribus pedibus. Cùm autem secundus murus duobus pedibus altior sit primo, in eius tergo facienda sunt caua, alta pedes duos, lata pedem, longa pedem & palmum: in quibus cauis, quasi in quibusdam formis, altera trabium capita locentur: at in eiusmodi capitum formis in dudantur capita totidem tignorum statutorum : quæ alta sint pedes quatuor & uiginti, lata & crassa palmos tres: ex quorum capitibus superioribus rursus totidem tigna pertineant ad capita tignorum, quæ muro primo superposita sunt. Horum autem superiora capita in formis tignorum statutorum, inferiora in formis trabium muro primo superpositarum includantur: at hæc tigna sustineant tectum, quod è tegulis coctilibus constet. Singula etiam id genus tigna singulis tignis fulciantur: singulis transuersarijs coniungantur cum statutis: ad quæ statuta, quà sunt fornaces, affigantur asserculi crebri crassi circiter digitos duos, lati palmum: quibus & cratibus, inter tigna interpositis lutum illinatur, ut & tignis & cratibus ab incendio non sit periculum. At hoc sane modo se habeat posteri or officinæ pars: quæ in se continet folles, eorum sedilia, machinam, quæ fol les comprimit, organum, quod eosdem diducit: de quibus omnibus paulo

post dicam.

A fronte uerò fornacum ducatur tertius murus longus, item quartus: uter sit pedes nouem altus: æ uerò longus & crassus ac alij duo: sed quartus distet à tertio pedes nouem, tertius à secundo pedibus uno & uiginti at semipede: à quo secundo ad pedes duodecim tigna quatuor saxis substratis erigantur, alta pedes septem & dimidium, lata & crassa cubitum: quo rum capita includantur in formis immissæ trabis, latæ cubitum, crassæ pedem : quæ duobus pedibus & totidem palmis longior sit spacio, quod est inter secundum & quintum murum transuersum, ut eius capita muris transuersis superponi possint. Quòd si una trabs tam longa in promptu non fuerit, in eius locum substituantur duæ: quia uerò ea longitudo est, & tigna statuta paribus distinguenda sunt interuallis, necesse est ut aliud ab alio & extimum utrun à muro transuerso absit pedes nouem , palmum unum , digitos duos, & duas digiti quintas. In hac trabe longa & muro tertio ac quarto collocentur trabes duodecim longæ pedes quatuor & uiginti, latæ pedem , crassæ palmos tres: quæ inter se distent pedibus tribus, palmo uno, digitis duobus: in quarum formis, quà locatæ sunt in trabe longa, includantur capita totidem tignorum ob liquè erectorum in aduersa illa, quæ recta super secundum murum statuta sunt. Attamen obliquorum capita statutorum capita non attingant, sed ab eis pedes duos absint, ut per eam partem camini patentem fornaces fumum emittant. Ne uerò obliqua incidant in recta partim caueatur bacillis ferreis, quæ ex singulis ad singula eis opposita pertineant: partim tignis, quanquam raris, quæ item à nonnullis obliquis ad recta, quæ ex eorum regione sunt, pertingant, & ipsis dent stabilitatem: quibus et obliquis, quà spectant tigna recta, tum affigantur crebri asserculi, crassi circiter digitos duos, lati palmum , ac inter se distantes palmum , tum lutum illinatur, ne concipiant ignem . At in trabium supradictarum formis, quà quarto muro superpositæ sunt, includantur inferiora capita totidem tignorum obliquè erectorum in priora obliqua: cum quorum capitibus sic committantur et copulentur , ut ex eis dilabi non possint: quinetiam firmen tur substructionibus, quæ fiant ex tignis transuersis & obliquis. At tigna illa etiam sustineant tectum. Hoc modo se habeat prior officinæ pars, in tres rursus partes distributa: quarum prima, lata pedes duodecim, est sub camino, qui constat ex duobus parietibus, recto & obliquo: altera, totidem pedes lata, recipit uenam excondam, additamenta, carbones, alia quibus opus est excoctoribus: tertia lata pedes nouem, continet duo conclauia pa ribus interuallis distincta, in quorum altero est fornacula, in altero conclu− ditur metallum in secundis fornacib. excondum . Ita necesse est huic officinæ esse præter quatuor muros longos septem, qui inter illos sint, transuersos: quorum primus à superiore capite primi muri longi perducatur ad superius caput secundi muri longi: secundus ab hoc capite procedat ad caput ter tij muri longi: tertius rursus ab hoc capite transiens per medium spacium perueniat ad caput quarti muri longi. Quartus uerò ex inferiore capite primi muri longi ducatur ad inferius caput secun di muri longi: quintus ex hoc ca 364pite ad caput tertij muri longi pertineat: sextus rursus ab hoc capite tendat ad caput quarti muri longi: at septimus spacium, quod est inter tertium & quartum murum longum, in duas partes diducat.

Muri longi quatuor: P rimus A. Secundus B. Tertius C. Quartus D.
Muri transuersi septem: Primus E. Secundus F. Tertius G.
Quartus H. Quintus I. Sextus K. Septimus siue medius L.

Sed redeo ad posteriorem domicilij partem, in qua, ut dixi, sunt folles, eorum sedilia, machina quæ folles comprimit, organum quod eosdem diducit. Quis autem follis ex corpore & capite constat: corpus uerò compositum est ex duobus tabulatis, duobus arcubus, duobus corijs: sed superius tabulatum crassum est palmum, longum quin pedes & tres palmos, latum posteriore parte, ubi utrun eius latus parum arcuatur, pedes duos & dimidium: priore, ex qua caput attingit, cubitum. Etenim totum follis corpus caput uersus angustatur: quod autem nunc tabulatum appellamus, con stat ex duabus tabulis abiegnis coagmentatis et conglutinatis, at ex duabus tabellis tiliaceis, quæ tabularum latera cingunt, & latæ sunt posteriore parte digitos septem, priore, ex qua caput follis attingunt, sesquidigitum: quæ tabellæ cum tabulis iccirco conglutinantur, ut eis ferrei claui, in corium & ipsas adacti, minus noceant. Attamen quidam nullis tabellis cingunt tabulas, sed his solis, & quidem admodum erassis utuntur. Superius illud bulatum habet foramen & caudam. Foramen abest ab ea parte, ex qua tabulatum attingit caput follis, pedem & tres palmos. Est uerò in medio tabulati longum digitos sex, latum quatuor: at eius operculum longum & latum est palmos duos & digitum, crassum digitos tres, ex cuius posteriore parte ideo particula superius excisa est, ut manu teneri at: item ex priore & la teribus superius, ut in tabellis latis palmum, crassis digitos tres simili modo exeisis, sed inferius, uersari possit. Nam operculum obductum claudit foramen, reductum aperit: uerùm excoctor foramen tunc paululum, ut flatus per ipsum exeat ex folle, aperit cùm in metu est propter corium , quod disrum pi solet ubi sollis uehementius & crebrius fuerit inflatus: claudit uerò idem cum corio rupto flatus dissipatur: ueruntamen alij superius tabulatum bis, terúe perforan : in quibus foraminibus undis, quæ ipsi loco quadranguliforaminis sunt: turbines includunt, eos, cùm res postulauerit, rursus extrahunt. Sed cauda lignum est longum palmos septem, uel etiam longius, ut extare possit: cuius dimidia pars lata palmos duos & crassa palmum cum ultima huius tabulati parte conglutinatur & ad eam affigitur clauis ligneis, glutino oblitis: dimidia è tabulato extat & eminet teres at crassa digitos septem. Cum cauda præterea et tabulato conglutinatur tabula longa pedes duos, lata totidem palmos, crassa palmum: quinetiam cum eiusdem tabulati parte inferiore conglutinatur altera tabula etiam longa pedes duos: quæ distat ab ultima tabulati parte tribus palmis: at hæ duæ tabulæ propterea cum tabulato conglutinantur, & ad ipsum clauis ligneis glutino oblitis affi guntur, ut uini diducendi & comprimendi sustinere possit. Inferius autem ta− bulatum æquè ac superius conglutinatum est ex duabus tabulis abiegnis, & duabus tabellis tiliaceis: æquè etiam latum & crassum est, sed longius cubi− to: etenim capitis pars est, ut paulo post dicam. Habet hoc inferius tabulatum foramen spiritale & annulum ferreum: foramen abest ab ultima eius parte circiter cubitum. Est uerò in medio latitudinis eiusdem tabulati, longum pedem & latum tres palmos: quod æqualiter diuidit columella: quæ pars est tabulati ex ipso non excisa, similiter longa palmum , sed lata tertiam digiti partem. At foraminis operculum longum est pedem & digitos tres, latum palmos tres & totidem digitos. Constat aunt ex tabella subtili & pelle caprina eam tegente : cuius pars pilosa spectat terram , ad superiorem huius tabellæ partem minutis clauis ferreis est affixa pars corij duplicati & lati palmum , tam longi quàm lata est tabella. Altera uerò corij pars, quæ post tabellam est, æquè ac tabulatum bis est perforata: quæ duo foramina distant inter se digitis septem: per ea penetrans lorum extra inferiorem tabulati partem connectitur: sic tabella cum superiore tabulati parte copulata, de eo non decidit: at hoc modo se habet operculum & foramen spiritale. Quod cùm follis diducitur, aperiri solet, cùm comprimitur, claudi. Verùm annulus ferreus, paululum compressus, longus est palmos duos, latus palmum: qui post foramen spiritale circiter spacium pedaneum qued inferiorem tabulati partem fibula ferrea affigitur. Distat uerò à posteriore follis parte ad palmos tres: in annulum istum per transuersam tabulam , quæ follium sedilis pars est, penetrantem pessulus ligneus adigitur, ut inferius follis tabulatum permaneat immobile: quan sunt qui annulo reie cto duabus cochleis ferreis, quasi clauis quibusdam, id ipsum ad tabulam affigunt. At arcus uter inter duo tabulata collocatur, & æquè longus est ac superius tabulatum : uter conficitur è quatuor tabellis tiliaceis, crassis digitos tres: quarum duæ longæ posteriore parte latæ sunt digitos septem , priore duos & dimidium : tertia, quæ posterior, est lata palmos duos: eius utrun caput , paulo crassius digito, in formis tabellarum longarum includitur, ibi pariter perforatum, ligneis clauis glutino oblitis & in foramina infixis, cum ipsis tabellis longis coniungitur & conglutinatur: quinetiam utrun eius caput unà cum tabellæ longæ capite arcuatur: at ex eo nomen inuenit. Quarta autem tabella, quæ abestad cubitum à capite follis, distendit duas longas tabellas: cuius capitula, in formis tabellarum longarum inclusa, cum eis coniunguntur & conglutinantur: longa uerò est, exceptis capitulis, pedem, lata palmum & digitos duos. Sunt præterea aliæ duæ paruulæ tabellæ cum capite follis & inferiore tabulato conglutinatæ, & ad eadem clauis ligneis, glutino etiam oblitis, affixæ, quæ longæ sunt palmos tres et digitos duos, altæ palmum, crassæ digitum: earum dimidia pars paululum resecta est. Hæ tabellæ capita longarum tabellarum arcent à foramine capitis follis, quæ ni essent, eadem capita tanto & tam crebro motu intro compulsa frangerentur. Corium aunt est bubulum uel equinum: sed bubulum longe multum præstat equino: utrun uerò, duo enim sunt, posteriore follis parte, qua coniunguntur, latum est pedes tres & dimidium: sed ad utrun tabula tum, & ad utrun arcum longo loro singulis subiecto affiguntur serreis clauis cornutis, qui longi sunt digitos quin: eorum autem cornu utrun longum est digitos duos & dimidium, latum semidigitum. Verùm ad tabulata tam crebris clauis affiguntur coria, ut unius claui cornu alterius cornu ferè attingat: sed ad arcus dissimiliter. Nam ad posteriorem arcus tabellam tantummodo duobus clauis affiguntur: ad longam utran quatuor: quo sane modo fit, ut ad unum arcum decem clauis affigantur : at totidem ad alterum :quinetiam interdum, cùm excoctor metum habet ne uehemens motus follis ab arcubus corium diuellat ac distrahat, extra id ad longas eorum tabellas alterius generis clauis affigit tabellas abiegnas: quales ad posteriores arcuum tabellas affigere non potest, quod paululum sint arcuatæ. Quidam corium ad tabulata & arcus clauis ferreis non affigunt, sed cochleis ferreis, in tabellas corio superpositas simul adactis. Etsi uerò hæc corij affigendi ratio minus quàm altera est usitata, tamen dubium non est, quin ei commoditate antecellat. Postremò follis caput, æquè ac reliquum eius corpus, constat ex duobus tabulatis, & præterea ex nare. Superius tabulatum longum est cubitum , crassum sesquipalmum: at inferius pars est inferioris totius corporis tabulati: similiter uerò at superius longum, sed crassum palmum & digitum: ex quibus duobus conglutinatis efficitur caput, in quo perforato naris in cluditur: sed caput posteriore parte, ex qua reliquum corpus attingit, latum est cubitum. Cùm uerò processerit ad tres palmos, angustius factum est digitis duobus: postea tantum resecatur, ut priore parte fiat teres & crassum palmos duos ac totidem digitos: ubi circulo ferreo, tres digitos lato, cingitur. Naris autem est fistula ex bractea serrea facta: cuius prior pars caua, digitos tres lata est: posterior, quæ in capite includitur, alta palmum, lata palmos duos. Magis enim ac magis dilatatur: maxime uerò posteriore parte, ut ibs flatus copiosus in eam penetrare possit. Tota autem longa est pedes tres. At caput cum superiore tabulato connectitur hoc modo. Bractea ferrea, lata palmum, longa sesquipalmum, primò affigitur ad alterum capitis latus: distat ab eius extremitate ad tres digitos. Ex hac bractea extat pars curuata, longa digitos tres, lata duos. Simili modo altera alterius lateris bractea se habet. Deinde ex earum regione ad superius tabulatum affiguntur aliæ duæ bracteæ ferreæ, distant à laterum extremitate ad digitos duos: quarum utra lata est sex digitos, longa septem: utrius etiam pars media resecatur paulo plus tribus digitis, quod ad longitudinem attinet: duobus, quod ad latitudinem , ut curuatæ parti bracteæ capitis, ei respondenti, in hac caua parte sit locus: utrinque uerò ex utra bractea extat pars curuata, longa digitos tres, lata duos. Ferreus igitur axiculus in has curuatas bractearum partes infigitur, ut circa eum superius follis tabulatum quodam modo uertatur. Axiculus uerò longus est sex digitos, paulo crassior digito: sed ex tabulato superiore, ubi adipsum bracteæ affiguntur, aliqua particula excisa est: quomodo fit, ut axiculus de bracteis iam affixis decidere non possit. Affigitur autem utra ad tabulatum quatuor clauis ferreis, quorum capitula sunt ad interiorem tabula ti partem: acies uerò, superius retusæ, etiam in capitula quodammodo abeunt: utra bractea ad caput follis affigitur clauo, cui latum est capitulum, et duobus alijs, quorum capitula sunt ad exteriorem capitis partem: quinetiam in medio duarum tabulati bractearum remanet spacium latum palmos duos: quod similiter bractea ferrea, clauis minutis ad tabulatum affixa, tegitur: cui respondet altera bractea, quæ est inter duas bracteas ad caput affixas: lata uerò est palmos duos & totidem digitos. Porrò corium commune est capiti cum aliqua reliqui corporis parte: nam eo teguntur bracteæ, imo prior pars superioris tabulati & utrius arcus ac posterior capitis follis, ne flatus ea parte ex folle erumpat: latum autem est palmos tres & totidem digitos: tam uerò longum, ut ab uno inferioris tabulati latere per dorsum superioris extensum pertingat: quid ipsum crebris clauis cornutis ad superius tabulatum ab una parte affigitur, ab altera ad follis caput: utrin etiam ad inferius tabulatum .

Tabulatum superius A. Tabulatum inferius B. Duæ tabulæ ex quibus utrun constat C. Vtrius pars posterior arcuata D. Vtrius pars prior angustata E. Tabellæ F. Superioris tabulati foramen G. Operculum H. Tabellæ I. C auda K. Tabula exterior L. Tabula interior pingi non potest. Inferioris tabulati pars interior M. Capitis pars N. Foramen spiritale O. Columella P. O perculum Corium R. L orum S. Inferioris tabulati pars exterior T. Fibula V. Annulus X. Arcus Y. Tabellæ eius longæ Z. Tabella posterior AA. Capitula 371arcuata BB. Tabella distendens longas CC. Tabellæ paruulæ DD. Corium EE. Clauus FF. Cornua GG. Cochlea HH. Lorum longum II. Caput KK. Tabulatum eius inferius LL. Tabulatum superius MM. Naris NN. Integrum follis tabulatum inferius OO. Bracteæ duæ capitis exteriores PP. Earum caruata pars Q Bractea capitis media RR. Bracteæ duæ superioris tabulati exteriores SS. Eiusdem media TT. Axiculus VV. Follis integer XX.

At hoc modo quis follis se habet. Cùm aunt bini ad singulas fornaces pertineant , necesse est ut XII. sint folles, si in una officina sex fuerint fornaees. Sed tempus est iam de eorum sedilibus dicere: primo humi locantur duo tigna, paulo minus longa quàm murus fornacum: quorum prius est latum & crassum tres palmos, posterius palmos tres & digitos duos: prius uerò à tergo muri fornacum distat duobus pedibus, posterius à priore pedibus sex & palmis tribus. Defodiuntur autem in terra, ut stabilia permaneant: quinetiam aliqui, ut idem siat, per utrius aliquot foramina paxillos cuneatos in terram altius agunt. Deinde duodecim tigna eriguntur : quorum inferiora capita includuntur in formis tigni, quod est prope tergum muri fornacum locati: quæ tigna longa sunt, exceptis capitibus, pedes duos, lata palmos tres & totidem digitos, crassa palmos duos. Sursum autem uersus ad palmos duos perforæ ta sunt: quorum foraminum altitudo est ad palmos tres, latitudo ad sequipalmum: at interuallis paribus omnia tigna non distinguuntur. Etenim primum à secundo abest pedes tres & digitos quin: pari modo tertium à quarto: secundum uerò à tertio pedes duos, palmum unum, digitos tres: reliquorum etiam tignorum interualla eodem modo pariter & impariter sunt distincta: quorum ubi quaterna ad binas fornaces pertinent: sed eorundem tignorum capita superiora includuntur in formis trabis immissæ: quæ longa est pedes duodecim, palmos duos, digitos tres: nam extat è primo tigno statuto digitos quinque, & totidem è quarto: sed lata est palmos duos & totidem digitos, crassa palmos duos. Quia uerò earum trabium singulæ quaternos folles sustentant, tria sint, necesse est. At è regione tignorum duodecim totidem eriguntur : quorum singulorum bina capita inferiora, nam ima quidem parte, sed media, prorsus excisa sunt, includuntur in formis tigni posterioris humi locati: ea uerò longa sunt, exceptis capitibus, pedes duodecim & palmos duos, lata palmos quinque, crassa duos. Ab infima autem parte sursum uersus excisa sunt: quæ pars caua alta est pedes quatuor & digitos quin, lata digitos sex: sed eorundem tignorum capita superiora includuntur in formis trabis ipsis impositæ: quæ arctè subijcitur trabibus à tergo muri fornacum, et in posteriore muro collocatis. Est uerò lata palmos tres, crassa duos, longa pedes tres & quadraginta. Quod si tam longa in promptu non fuerit, duæ tresúe in eius locum substitui possunt, quæ iunctæ eandem habeant longitudinem: sed ne hæc quidem tigna statuta omnia paribus interuallis distinguuntur , sed primum à secundo distat pedibus duobus, palmis tribus, digito uno: at similiter tertium à quarto distat. Secundum uerò à tertio pede uno et palmis tribus ac totidem digitos: quo modo etiam reliquorum tignorum interualla pariter & impariter distinguuntur. Cni præterea tigno statuto quà spectat, oppositum tignum statutum forma est supra partem capitis cauam ad pedem & digitum: in quatuor statutorum formis unum includitur tignum : quod etiam ipsum quatuor habet formas: ita formæ in formis inclusæ faciunt, ut melius coniungi , clauis ligneis transfigi possint. Id autem tignum longum est pedes tredecim, palmos tres, digitum unum: nam extat è primo tigno palmos duos & digitos duos: at totidem palmos & digitos è quarto: latum uerò est palmos duos & totidem digitos, crassum item palmos duos. Quia uerò duodecim sunt statuta, tria sint eiusmodi tigna necesse est: uerùm in singulis id genus tignis & singulis trabibus, quæ mi− noribus statutis sunt impositæ, collocantur quatuor tigilla: quorum quod longum est pedes nouem, latum palmos duos & digitos tres, crassum palmos duos & digitum. Primum aunt tigillum distat à secundo pedibus quinque, palmo uno, digito uno: & quidem tam priore quàm posteriore parte: nam ibi extra statuta tigna locantur singula tigilla: pari spacio tertium distat à quarto: sed secundum abest à tertio pedem & digitos tres: at eodem modo reliqua octo tigilla interuallis distinguuntur: quintum enim à sexto, & septimum ab octauo distat tanto spacio, quanto primum à secundo & tertium à quarto. At sextum à septimo tanto spacio, quanto secundum à tertio. na autem tigilla sustinent tabulam unam transuersam, longam pedes sex, atam pedem, crassam palmum: quæ à duobus posterioribus tignis statutis distat pedibus tribus & palmis duobus. Cùm uerò tabulæ sex numero sint, in singulis collocantur bini folles: quorum inferius tabulatum ex eis extat palmum. Vtrius uerò tabulati annulus ferreus per suum tabulæ foramen descendit: at in eum adigitur pessulus ligneus, ut ipsum, sicuti supra dixi, permaneat immotum: at uter follis procedit per sui tigilli tergum in fistulam æneam, in qua utrius naris collocatur capitibus eorum arctè coniunctis. Sed fistula lamina ænea uel ferrea est complicata, longa pedem & palmos duos ac totidem digitos, crassa semidigitum, inferiore tamen eius par− te digitum: cuius prior caua pars est lata digitos tres, alta digitos duos & dimidium: nam prorsus teres non est: posterior uerò lata est pedem, palmos duos, digitos tres. Lamina autem superiore parte, qua complicatur, omnino non coniungitur, sed rima manet lata semidigitum: quæ posteriore par te ad tres digitos dilatatur. Hæc fistula imponitur in fornacis foramen , quod in medio muro & fornice esse dixi: sed nares follium , in hac fistula collocatæ, distant à priore eius parte ad digitos quinque.

Tignum prius humi stratum A. Tignum posterius in solo locatum B. Priora Tigna statuta C. Eorum foramina D.Trabs immissa E. P ofteriora tigna statuta F. Eorum foramina G. Trabs immissa H. Tignum in corum statutorum formis inclusum I. Tigilla K. Tabulæ L. Earum foramina M. Fistula N. Eius posterior pars O. Eius prior pars P.

At tigilla quæ longis axis dentibus depressa folles comprimunt, tot sunt numero quot folles. Quod uerò inclusum in binorum tignorum statutorum foraminibus, longum est pedes octo & palmos tres, latum & crassum palmum. Extat autem è priore tigno palmos duos & tantundem è posteriore, ut ibi id ipsum bini axis dentes primere possint: qui non modo penetrant in posterioris tigni statuti fo amen, sed extra ad tres digitos extant . Per prioris præterea tigni statuti foramen rotundum , quod ad eius latera est sursum uersus ad palmos tres & totidem digitos, at per foramen tigilli in ipso inclusi penetrat axiculus ferreus: circa quem, quod uoluatur, tigillum deprimi & attolli potest: quinetiam ipse axiculus uersatur. Cuius uerò tigilli pars posterior ad cubiti longitudinem palmo & digito latior est quàm reliqua, ibi perforata: in quo foramine includitur uectis longus pedes sex & palmos duos, latus tres digitos, crassus ferè sesquidigitum, superiore parte aliquantum curuus, ut ad follis caudam possit accedere. Verùm sub tigillo peruectis foramen iccirco penetrat clauus, ut ipse tigillum secum attollat. Vectis autem à superiore parte deorsum uersus ad digitos sex perforatus est: quod foramen longum est palmos duos, latius digito: in ipsum inijcitur uncus in strumenti ferrei, quod crassum est digitum: superiore parte formatum in figuram annuli uel rotundi, uel quadranguli, cuius pars caua est, lata duos di gitos: inferiore uncinatum . Eiusmodi uerò annulus altus & latus est digitos duos: at uncus altus est digitos tres. Talis autem instrumenti pars media inter annulum & uncum longa est palmos tres, & digitos duos. Sed in annulo huius instrumenti inclusa est uel cauda follis, uel annulus magnus eam prehendens, qui crassus est digitum: eiusdem superior caua pars lata est palmos duos, inferior digitos duos: alter annulus ferreus, priori non dissimilis, retro caudam follis prehendit : is angustiorem partem sursum uersus habet: in qua inclusus est annellus alterius instrumenti ferrei similis priori: cuius uncus ad superiora tendens prehendit funem religatum ab annulo ferreo prehendente caput tigni, de quo mox dicturus sum. Vel contra ferreus annulus caput tigni prehendit, in unco autem inclusus est annellus alterius instrumenti ferrei, cuius annulus caudam follis cingit: quo modo carent fune. Porrò trabibus in duobus muris collocatis imponitur trabs à tignis superioribus statutis distans pedibus quatuor & dimidio: quæ lata est palmos duos, crassa sesquipalmum: in cuius forma includitur inferius caput tigni statuti, longi exceptis capitibus pedes sex & palmos duos, lati palmos tres, crassi duos. Eiusmodi uerò caput superius includitur in forma alterius tigni: quod arctè subijcitur tignis, quæ ex statutis ad obliqua pertinent . Id uerò tignum latum est palmos duos, crassum unum. Tignum præterea statutum sursum uersus ad duos pedes perforatum est: quod foramen altum est pedes duos, latum digitos sex. Per eiusdem tigni foramen rotundum , quod ad ipsius latera est sursum uersus ad tres pedes & palmum, at per foramen tigni, in ipso inclusi, penetrat axiculus ferreus: circa quem, quia uersatur tignum , deprimi & attolli potest: quod longum est pedes octo. Eius alterum caput superiore parte altius est reliquo corpore ad tres digitos, sub qua eminentia formam habet latam digitos duos, altam tres, in qua inclusus est annulus ferreus, à quo funem religatum esse dixi. Is longus est palmos quinque. Superior eius pars caua est lata palmos duos & totidem digitos, inferior palmum & digitum: eiusdem tigni dimidia pars, de cuius capite iam feci mentionem , alta est palmos tres, crassa unum: extat è tigni statuti foramine, in quo inclusum est, tres pedes. Dimidia uerò, cuius caput spectat tergum muri fornacum, alta est pedem & palmum, crassa pedem: supra quam partem statuta & affixa est capsa longa pedes tres & dimidium, lata pedem & palmum, alta semipedem. Ea uerò uariat: nam inferius aut angustior est, aut æquè ac superius lata: utra lapidibus & terra completur, ut ponderosa fiat. Hoc autem excoctori cauendum & prouidendum est, ne lapides crebro motu ex capsa ex cidant: quod ipsum efficiet bacillo ferreo ex utra parte cuneato, si id capsæ superiniectum utrin in tignum egerit: lapides enim retinere potest. Quidam capsæ loco in tignum infigunt bacilla quatuor, pluráue, at inter ea lutum in terijciunt , ut quoties res postulauerit, toties ad pondus addere, uel de eo adimere possint.

Tigillum quod axis dentibus depressum follem comprimit A. Foramina tignorum statutorum B. Vectis C. F erreum instrumentum cui annulus quadrangulus D. Ferreum instrumentum cui annulus rotundus E. Cauda follis F. Tignum statutum G. Tignum inclusum H. Capsa æqualiter lata I. Capsa inferius angusta K. Bacilla tigno infixa L.

Restat de usu, in quo est hoc organum. Tigillum ab axis dentibus depressum comprimit follem: is compressus flatum per narem emittit: rursus uerò ipsius capsæ pondere leuatus concipit flatum, qui per foramen spiritale in ipsum penetrat. Sed machina, cuius dentes tigilla deprimunt, ita se habet. Primo fit axis, ad cuius alterum caput extra domicilium est rota, ad alterum intra domicilium tympanum è fusis constans: quod conficitur ex duobus orbibus duplicatis inter se distantibus pede, crassis digitos quinque, altis circuncirca pedem & digitos duos. Duplicia autem sunt: nam uter ex binis orbibus æquè crassis compositus est: at clauis ligneis conglutinatus: quinetiam interdum uter superius circumcirca laminis ferreis obductus est: fusi uerò sunt numero triginta, longi pedem & palmos duos ac totidem digitos: utrinque in orbe includuntur: teretes sunt & lati digitos tres. Distant etiam inter se totidem digitis. At hoc sane modo se habet tympanum quod ex fusis constat. Alterum uerò dentatum est ad alterius axis caput: cuius orbis duplicatus crassus est palmos duos & digitum: eius orbis interior, qui compositus est ex quatuor curuaturis, crassus est palmum: ubi latus palmos duos & digitum. Exterior uerò, qui eodem modo, quo interior, factus est ex quatuor curuaturis, crassus est palmum & digitum: non æqualiter latus, sed ubi in eum includitur caput radij, latus est pedem & palmum, & digitum, Deinde utrobi paulatim fit angustior, adeo ut angustissima eius pars tantummodo lata fiat palmos duos & totidem digitos. Sed curuaturæ exterio res cum interioribus sic committuntur, ut quæ exterior in medio interioris finiatur: & contra quæ interior in medio exterioris: quali compactione tympanum firmius fieri dubium non est. Curuaturæ præterea exteriores cum interiorib. conglutinantur crebris clauis ligneis. Curuatura uerò quæ, si eam per tergum rotundum dimetimur, longa est pedes quatuor & palmos tres. Verùm radij sunt quatuor, lati palmos duos, crassi palmum & digitum , longi exceptis capitibus pedes duos & digitos tres: quorum alterum caput includitur in axe, ibi paxillis adactis firmatur: alterum in trianguli figuram formatum in curuaturæ exterioris, ipsi oppositæ, partem latiorem includitur: partim suam seruans figuram tam altè quàm curuatura ascendit , ligneo clauo cum ipsa coniungitur & conglutinatur: qui clauus sub interiore orbe infigitur in radio: sed pars radij in trianguli figuram formata interior est, simplex exterior. At triangulus iste duo latera habet æqualia, erecta scilicet, quæ longa sunt palmum. Eis uerò subiectum est inæquale, nam longum digitos quinque. Ad eandem figuram pars ex curuatura excisa est. Porrò tympanum dentes habet numero sexaginta: quia enim necesse est tympanum, cui sunt fusi, bis uerti anteaquam hoc ipsum semel uertatur, tot sint oportet: longi autem sunt pedem. Extant enim ex tympani orbe interiore palmum, ex exteriore digitos tres: at lati sunt palmum, crassi digitos duos & dimidium. Vtautem unus ab altero distet digitis tribus non aliter ac fusi, ipsa res postulat. Axis autem crassitudo secundum proportionem radiorum & curuaturarum debet confici. Quoniam uerò bini eius dentes singula deprimunt tigilla, ipsum dentes habere quatuor & uiginti necesse est: quorum quis ex eo extet pedem & palmum ac digitum: figuram ferè habens semicirculi, cuius latior pars lata sit palmos tres & digitum : quæ uerò crassa palmum. Sed dentes distribuendi sunt secundum has quatuor axis partes superiorem & infe riorem at duas quæ sunt à lateribus: ita axis habeat duodecim foramina: quorum primum ex superiore parte per eum penetret in inferiorem: secundum ex uno latere in alterum. Primum autem distet à secundo pedibus quatuor & palmis duobus. Eodem modo bina quæ foramina, quæ sequuntur, se habeant, & ijsdem interuallis distinguantur: cùm præterea dentes singuli singulis debeant esse oppositi, primus includitur in primi foraminis partem superiorem, secundus in eiusdem partem inferiorem, paxillis adactis firmantur ne ex eis excidant. Tertius uerò includitur in secundi foraminis partem, quæ est à dextro latere. Quartus in eiusdem partem, quæ est à sinistro: pari modo alij dentes in cluduntur in sentia foramina: qua ratione fit, ut dentes uicissim tigilla deprimant. Postremò ne hoc quidem omittendum, multis unum tantummodo esse axem, cui dentes simul & rota sint.

Axis A. Rota B. Tympanum ex fusis constans C.
Alter axis D. Tympanum dentatum E. Eius radij F.
Eiusdem curuaturæ G. Eiusdem dentes H. Axis dentes I.

Hæc hactenus pluribus uerbis: quæ tamen non intempestiue hoc loco persecutus uideri possum, quod sine his omnibus metallorum conflatura, ad quam nunc aggrediar, fieri non possit. Venarum autem auri, argenti, æris, plumbi nigri in fornacibus excondarum quatuor sunt rationes: una auri uel argenti diuitum, altera mediocrium, tertia pauperum, quarta earum , quæ æs uel plumbum in se continent: siue preciosum metallum in eis insit, siue illo careant. Prima uenarum excoctio perficitur in fornace, cuius os ad tempus clausum est: reliquæ tres in fornacibus, quarum os semper patet. Sed primò dicam quomodo fornaces ad excondas uenas sint præparandæ: & de prima excondi ratione. Puluis quidem è quo focus & catinus con fici solent, fit ex carbonibus & terra: carbones pilis subiecti contunduntur in capsa: quæ priore parte superius occluditur tabella, inferius ex eius parte patente carbones in puluerem contriti excidunt. Pila uerò non sunt præferrata, sed lignea prorsus. Attamen ima parte lato circulo ferreo cinguntur.

Carbones A. Capsa B. Pila C.

Puluis autem in m carbones sunt contriti, uel ab ijsdem resolutus comijcitur in cribrum, cuius fundum est bracteis contextum ligneis: quod cribrum ducitur & reducitur, aut in duobus ligneis uel ferreis bacillis ad trianguli similitudinem super uas locatis, aut in scamno excauato & posito in officinæ solo: puluis qui decidit in uas uel in officinæ solum ad hanc temperaturam utilis est: carbunculi uerò, qui in cribro remanserunt, ex eo effunduntur, rursus subijciuntur sub pila.

Vas A. Bacilla B. Cribrum C. Scamnum excauatum D.

At terra effossa primò in sole exponitur ut siccescat: deinde batillo inijcitur in cratem colurnis uiminibus crassis, sed non contiguis, contextam & obliquè erectam, & perticæ innixam: quo modo terra minuta & eius glebulæ per cratis foramina penetrant, glebæ & lapides non penetrantes deorsum feruntur in solum: terra, quæ per cratem penetrauit, cisio biroto inuehitur in officinam, ibi cribratur. Cribrum autem, quod superiori non est dissimile, ducitur & reducitur in tabellis æqualiter capsæ longæ impositis: puluis, qui è cribro decidit in capsam, ad hanc compositionem aptus est. Glebas uerò, quæ in eo remanserunt, alij abijciunt, alij sub pila subijciunt: talis puluis terrenus cum puluere carbonum permiscendus & madefaciendus in foueam quandam, ut diutius bonus permaneat, conijcitur: & asseribus, ut impurus non fiat, contegitur.

Crates A. Pertica B. Batillum C. Cisium birotum D. Cribrum E. Tabellæ F. Capsa G. Fouea contecta H.

Duas autem pulueris carbonum partes accipito, & unam pulueris terræ contusæ, eos pulueres inter se rastello bene misceto: tum aquam infundens ita madefacito, ut in pilæ figuram niuis instar facile formari possit. Talis quidem puluis si leuis fuerit, magis madefiat aqua: si grauis, minus. Sed fornaci nouæ tantummodo lutum interius illinatur: cùm ut hiantium parietum caua, si quæ fuerint, compleantur, tum maxime ut id saxa tueatur ab iniuria ignium. At quia ueteris fornacis, in qua uena excocta fuit, saxa cum, postquam refrixit, minister cadmias, quæ ad parietes adhæserunt, ferrea spatha decutit, at ferreo rutro & rastro quindenti extrahit, franguntur, ipsius caua sunt primò fragmentis saxorum uel laterum complenda. Faciat autem id ipsum manus in fornacem per eius os immittens, aut scalis ad eandem appositis earum gradibus ascendens per superiorem partem patentem: quibus sca lis superius asseris pars sit affixa, ut ad eam se applicare & reclinare poisit: de inde ijsdem scalis usus, parietibus lutum illinat spatha lignea pedes quatuor longa, crassa digitum, inferius ad altitudinem pedis lata palmum, uel etiam latior: alioqui digitos duos & dimidium. Hac eadem lutum, parietibus fornacis interius illitum æt. Attamen æneæ fistulæ os ex luto non emineat, ne materia circa id ferruminata impediat excoctionem. Folles enim per eam fornaci inspirare non possunt. Tum idem minister paucum puluerem carbo− num in foueam inijciat, eum terreno puluere conspergat: mox uasculo infundat aquam: scopis undi foueam uerrat: ijsdem eandem aquam turbidam impellens in focum fornacis ipsum etiam uerrat: deinde puluerem mistum & madefactum in fornacem inijciat: iterum scalarum gradibus ascendens pilo in fornacem immisso puluerem tundat, ut focus fiat solidus. Pilum aunt teres sit & longum palmos tres: inferius latum digitos quin, superius tres & dimidium. Nam in metæ superius recisæ figuram formatum esse debet: Manubrium pili teres longum sit pedes quin, crassum digitos duos & dimidium. Pilum præterea superiore parte, qua in ipso includitur manubrium , circulo ferreo duos digitos lato cingatur. Sunt qui eius loco utuntur duobus pilis teretibus tam inferius quàm superius latis digitos tres & dimidium : sunt qui duabus spathis ligneis, sed pila spathis præstant. Simili modo in foueam, quæ est extra fornacem, inijciat puluerem compositum & madefactum, eum pilo tundat: in quam ferè completam rursus conijciat puluerem, at eum sursum uersus fistulam æneam pilo protrudat, ut ad digitum sub eius ore focus decliuis descendat in foueam catini: possit metallum defluere. Iteret autem eadem us dum fouea fuerit completa: quam mox curuata lamina ferrea, longa palmos duos & totidem digitos, lata tres digitos, superius hebete, inferius acuta excindat, ut catinus fiat rotundus & latus pedem, altus palmos duos, si centumpondium plumbi continere debet: sin libras tantum septuaginta, latus palmos tres, altus æ ac prior palmos duos. Foueam uerò excisam rursus tundat pilo æneo terete, altos digitos quin, lato totidem: cui sit manubrium teres, curuatum, crassum sesquidigitum: aut altero pilo æneo, formato in figuram metæ superius recisæ: cui impositus sit turbo inferius recisus, ut media pili pars manu prehendi possit: quod altum sit digitos sex, inferiore parte latum digitos quinque, superiore quatuor: alij eius loco usurpant spátham ligneam inferius latam palmos duos & dimidium, crassam unum. Catino præparato redeat ad fornacem, & oris utri lateri ac superiori eius parti lutum simplex illinat. In inferiorem uerò ponat lutum , d inferius intinxit in puluerem à carbonib. resolutum : quo cauere poterit ne lutum, foci puluerem ad se trahens, eum uitiet: tum in os fornacis imponat bacillum rectum et teres, longum dodrantem, crassum digitos tres. Postea ad lutum apponat carbonem ita longum et latum, ut os totum occludat. Quod si unus carbo tam magnus in promptu non fuerit, duos in eius locum supponat. Ore sic obstructo tot carbones, quot capit alueus bracteis ligneis contextus, inijciat in fornacem. Ne uerò carbo, quo occlusum est os fornacis, tunc excidat, eum magister manu teneat. Sint autem carbones, qui in fornacem inijciuntur, mediocres: magni enim follium flatum impediunt, ne per fornacis os exire possit in catinum, eum calefacere. Tum idem magister carboni ad os fornacis apposito lutum illinat, at ba− fragmento. Veruntamen aliqui uesperi non calefaciunt catinum, sed magnos carbones ad marginem eius sic ponunt, ut alius alio nitatur: qui priorem rationem sequuntur, mane uerrunt catinum, purgant à carbunculis & cineribus: qui posteriorem, manetitiones ardentes, quos custos officinæ parauit, carbonibus superinijciunt.

Fornax A. Scalæ B. Asseris pars ad eas affixa C. Rutrum D. Rastrum quindens E. Spatha lignea F. Scopæ G. Pilum H. P ila æqualiter lata I. D uæ spathæ ligneæ K. C uruata lamina L. P ilum æneum M. Alterum pilum æneum N. Spatha lata O. Bacillum P. Alueus bræ cteis ligneis contextus V asa e corio facta duo, quibus aqua ad restinguendum incendium, si quo officina confl grare cperit, hauritur R. Siphunculus orichalceus, quo eadem hausta exprimitur S. Vnci duo T. Rutrum V. O perarius terram ferreo instrumento uerberans X.

Quarta uerò hora magister exordiatur operam, primo carbunculum ardentem per fistulam æneam inter nares follium immittat in fornacem : at follibus ignem excitet: quo modo tam catinus quàm focus dimidiæ horæ spacio satis calefiunt: ac certe quidem si præcedente die uena in eadem fornace fuerit excocta citius calefiunt: si non fuerit excocta, tardius. Focus uerò & catinus ni ante calefiant quàm inijciatur uena exconda, ipsi uitium facient, metalla damnum. Nam si puluis, ex quo uter est confectus, fuerit æstiuo tempore humidus, hyberno congelauerit, uter ruptus unà cum metallis & alijs tonitru instar sonum fundens dissipatur non sine magno hominum periculo. Deinde magister inijciat in fornacem recrementa: quæ lifacta ex ore defluent in catinum: mox obstruat os luto, cum quo puluis carbonum est permistus: id autem manu apponat ad pilum ligneum teres, crassum digitos quin, altum palmos duos: cuius manubrium sit longum pedes tres. Tum conto uncinato recrementa extrahat ex catino: et si uenam auri uel argenti diuitem excocturus est, plumbi centumpondium in ipsum imponat: sin pauperem, dimidium: ad illam enim ei multo plumbo opus est: ad hanc, pauco. Mox plumbo superinijciat titiones, ut liscat: postea ritè faciat omnia & ordine quodam inijciat in fornacem, primo tantam panum, ex pyri te conflatorum, portionem, quanta ad uenam excondam opus est: deinde uenæ, cum spuma argenti & molybdæna at lapidibus qui facile igni liscunt secundi generis mistæ tantum, quantum duo aluei capiunt: tum rot carbones, quot recipit alueus bracteis ligneis contextus: postremò recrementa: fornace iam dictis rebus repleta uenam paulatim excoquat: sed eam non nimis ad posteriorem fornacis parietem adijciat, ne circa nares follium ferruminata spiritui impedimento sit, ignis minus luculenter ardeat. Is certe in præstantium excoctorum numero semper habitus est, qui quatuor elemen ta potest temperare. Temperat autem qui uenæ, quæ terræ particeps est, non plus quàm conuenit, in fornacem inijcit: qui aquam, quoties hanc res postulat, infundit: qui flatus follium moderatur arte: qui in ignem, qua parte luculenter ardet, uenam iacit. Magister quidem aquam in utran fornacis partem paulatim infundens carbones madefaciat, ut ad eos adhærescant tenuissimæ uenarum partes, quæ alioqui flatu follium, & ui ignium agitatæ & sublatæ cum fumo euolarent. Sed quia diuersa uenarum excondarum na tura est, excoctores necesse habent focum nunc altum nunc umilem parare, & fistulam, in qua nares follium sitæ sunt, interdum ualde, interdum parum decliuem ponere: at fornaci flatum follium modò lenem, modò uehe mentem inspirare. Etenim ad uenas, quæ cito calefiunt & liscunt, excoctoribus opus est humili foco, fistula, quæ parum decliuis sit posita, flatu follium leni: contrà ad eas, quæ tardè calefiunt & liscunt alto foco, fistula, quæ multum decliuis sit collocata, flatu follium uehemente: ad has etiam opus ipsis est fornace multum calfacta, & in qua prius recrementa sunt recocta, uel panes ex pyrite conflati, uel lapides, qui facile igni liscunt, cocti: quæ ni fiant uenæ insidentes in foco fornacis, os obstruunt & quasi suffocant: quod etiam minutulæ particulæ metallicæ, quæ, dum uenæ lauarentur , subsederunt, facere solent . Magni præterea folles habeant latas nares: si enim angustæ fuerint, multus & magnus flatus nimis arctè & acutè inspiratur fornaci: unde materia lifacta refrigeratur, & circa nares ferruminatur. at obstruit os fornacis: qua re domini magnum damnum faciunt. Quod si uena cumuletur & non liscat, excoctor scalis ad latus fornacis appositis ascendens eam cuspidato uel uncinato conto diuidat: quo etiam in fistulam, in qua follium nares iacent, immisso deorsum uersus uenam circa eam ferruminatam dimoueat. Post autem quartam horæ partem cum iam plum bum, quod minister in catinum posuit, lifactum fuerit, magister conto aperiat os fornacis: bacillum est ferreum, longum pedes tres & dimidium , priore parte cuspidatum & parum curuatum, posteriore cauum, ut manubrium ligneum in ipsum includi at: quod longum est pedes tres: ita crassum ut manu bene teneri possit. Tunc uerò è fornace primò in catinum defluunt re crementa: in quæ lapis cum metallo permistus, uel ad m illud adhæret, mutatus est: item terra & succus concretus: deinde materia, ex pyrite conflata, defluit: tum aurum uel argentum , quod plumbum liquidum, quod continet catinus, combibit. Cùm autem ea, quæ effluxerunt, aliquandiu in catino steterint, ut unum ab alio separari possit, tunc magister prius recrementa uel conto uncinato detrahat, uel furcilla ferrea tollat: quæ, quod leuissima sint, supernatant. Posterius panes, ex pyrite conflatos , detrahit: qui, quod mediocriter graues sint, medium locum tenent. At misturam auri uel argenti cum plumbo, quæ, quia grauissima est, infimum locum obtinet, in catino relinquat. Quoniam uerò differentia est in recrementis, quod suprema paucum metallum in se contineant : media eius plus: infima multum, quæ separatim ab alijs in aliquo loco reponat, ut ad singulos aceruos, cum ea recocturus sit, additamenta adijcere possit accommodata , & tantum plumbi pondus, quantum metallum, quod in recrementis inest, postulat, imponere. In recrementis autem recoctis si multum olent, aliquid metalli inest: si non olent, nihil quicquam: separatim etiam panes, ex pyrite conflatos reponat: qui, quia proximi fuerunt metallo, eius plusculum in ipsis quàm in recrementis inest: ex his autem omnibus panibus conficitur meta: nam latissimus quis semper inferius locatur. Sed contus uncinatus priore parte habet uncum , ex quo nomen inuenit: cætera conto assimilis est. Mox magister rursus claudat os fornacis, eam rebus supra dictis compleat: iterum uenna excocta os aperiat & recrementa, quæ defluxerunt in catinum, at panes ex pyrite conflatos, ex eo extrahat conto uncinato: eundem laborem iteret us dum certa & de finita uenæ pars fuerit excocta, & tempus operæ præterierit. Verùm si uena diues fuerit, opera perficitur octo horis: si pauper, longiore tempore. At tamen si uena fuerit ditissima, quia ocyus quàm octo horis excoquitur, interdum altera opera cum prima coniungitur, ambæ perficiuntur decem horarum spacio. Sed cùm uena omnis iam fuerit excocta spumæ argenti et molybdænæ tantum, quantum capit alueus, in fornacem inijciat, ut metallum, quod alio qui in cadmijs remaneret, cum ipsis lifactis effluat. At cùm po392stremò recrementa & panes ex pyrite conflatos ex catino extraxerit, tum ex eo plumbum cum auro uel argento permistum cochleari effundat in catillos æneos uel ferreos, latos palmos tres, altos totidem digitos, sed interius luto prius oblitos & calfaciendo rursus siccatos, ne candens collifactos perrumpat. Cochlear uerò ferreum sit latum palmos duos: quod ad cætera attinet alijs assimile: quæ omnia iccirco tam longa bacilla habent ferrea, ne ignis ligneum manubrium comburat. Porrò cùm iam stannum fuerit ex catino effusum, tum præfectus rationibus, & præses fodinæ panes appendant. Magister uerò conto totum fornacis os perfringat: at ex ea altero conto uncinato & rutro ac rastro quindenti cadmias & carbones extrahat. Contus ille non dissimilis sit altero uncinato, sed maior & latior. Rutriuerò manubrium longum sex pedes, ex dimidia parte ferreum existat, ex dimidia ligneum. Fornace autem refrigerata magister cadmias ad parietes adhuc adhærentes decutiat spatha quadrangula, longa digitos sex, lata palmum , priore parte acuta: quæ teres manubrium habeat longum pedes quatuor, dimidia ex parte ferreum, ligneum ex dimidia. At hæc prima uenarum excondarum ratio est. Venæ autem auri & argenti diuites, quia plerunque ex inæqualibus partibus constant, quorum aliæ ocyus, aliæ tardius liquantur, tribus potissimum de causis non possunt alia ratione citius & commodius excoqui: quarum una est: quoties os fornacis oppilatum conto aperitur, toties excoctor potest considerare utrum uena nimis lente uel cito liscat, an sparsim feruens non coeat in unum: primo modo uena tardius excoquitur non sine maiore impendio: altero metallum, cum recrementis permistum, ex fornace effluit in catinum, in quod recondum rursus impensa facienda est: tertio metallum ignis ardore consumitur. His uerò incommodis hæc remedia sunt: si uena lente liscit aut non coit, oportet aliquam portionem ad additamenti, quod uenam lifacit, pondus adijcere: si nimis cito liscit, aliquam de eo detrahere. Altera causa est: toties misturam auri cum plumbo, uel argenti cum eodem, quod stannum nominatur, experiri possumus, quoties ea ex fornace, conto aperta, effluxerit, & in catino resederit: quod experimentum nos docet de mistura auro uel argento ne sit diuitior facta, cùm os fornacis aut secundo recluditur aut tertio: an debilis & uiribus carens nullum amplius aurum uel argentum sorbuerit. Etenim si diuitior facta fuerit, aliqua plumbi portione ad eam adiecta uires eius refici debent: si non, ex catino est effundenda ut aliud plumbum recens imponi possit. Tertia causa de tribus est: quando quidem fornacum os, cum uenæ cæteris rationibus excoquuntur, semper patet, anteaquam auri uel argenti diuites, quæ eiusmodi sunt ut diutius repugnent & resistant ignis ardori, calefiant & lintur, additamenta facile liscentia ex fornacibus effluunt. Sequitur igitur, ut aliqua talium uenarum pars aut comburatur aut cadmia commisceatur: quo modo interdum uenarum massulæ, prorsus non lifactæ, in cadmia solent inueniri: contra cùm eædem ore fornacis ad tempus clauso excoquuntur, necesse est ipsas & additamenta simul coqui & permisceri. Quanquam enim additamenta citius quàm uenæ liscunt, tamen ea lifacta, quia sunt in fornace conclusa, uenam quæ non facile liquatur, lifaciunt & cum plumbo permiscent. Id enim combibit aurum uel argentum non aliter ac plumbum candidum uel nigrum, in catino lifactum, sorbet aliud non lifactum, cùm in ipsum coniectum fuerit. Si uerò lifactum non lifacto superfunditur, id, quia undi defluit, similiter non lifacit. Ex his igitur omnibus sequitur uenas auri uel argenti diuites in fornace, cuius os semper patet, tam utiliter excoqui non posse, quàm in ea, cuius os ad tempus iccirco clausum est ut interea uena cum additamentis liquatis coqui possit: at postea ore aperto unà effluere in catinum, & cum plumbo ibi lifacto permisceri. Hæc autem uenarum excondarum ratio nostris & Boemis est usitata.

Tres fornaces A B C. Ad primam stat excoctor & cochle ari misturam ex catino effundit in catillos: Catinus D. Cochlear E. Catilli F. Pilum ligneum teres G. Ad alteram fornacem stat excoctor, & conto eius os aperit: Contus H. Minister scalis, ad tertiam fornacem effractam appositis, pedibus insistens cadmias decutit: Scalæ I. Spatha K. Alter contus uncinatus L. Præses fodinæ panem, in quem ligonem infixit, appensurus ad libram portat M. Alter fodinæ præses cistam, in qua res suas conclusit, aperit N.

Etsi uerò in reliquis tribus uenarum excondarum rationibus quædam est similitudo, quod ora fornacum semper pateant, ut metalla lifacta continenter effluere possint, tamen multum inter se differunt: nam os primæ al− ius in fornace & angustius est quam tertiæ: at præterea occultum & laens: quod mox excipit catnus, altior quàm solum officinæ sesquipedem, ut ad læuam inferius fieri possit catinus: in quem, postquam recrementa , quæ fornax occulto ore eructauit, conto uncinato subleuata fuerint, ex superiore catino, cùm iam ferè plenus fuerit, aperto mistura auri uel argenti cum plumbo, & pyrites lifactus, ex quo scisso conficiuntur panes, defluant: sed panes fracti rursus conijciuntur in fornacem, ut omne metallum excoqui possit. Mistura uerò in catillos ferreos effunditur: excoctor autem , præter plumbum ei cognata, utitur additamentis quæ cui uenæ conueniunt : de quibus libro septimo satis super dixi. Ista metallorum conflatura uenis, quæ facile igni liscunt, utilis est, quod breui tempore excoquantur: quæ difficulter, inutilis, quod longo: cùm enim additamenta liquata in fornace non remaneant, alteris accommodata esse non potest: hac certe ratione cadmiæ at recrementa commodissime , quod cito liscant, excoquuntur. Sed excocto rem industrium & experientem esse oportet, ac in primis prouidere, ne uenæ, cum additamentis permistæ, plus quàm fornaci conueniat, in eam infundat. Puluis autem, ex quo huius fornacis & sentis focus & catini confici solent, plerun fit ex paribus pulueris carbonum & terræ, uel eorundem & cineris partibus: uerùm cùm huius fornacis focus paratur, bacillum, quod ad superiorem us catinum pertinet, in ipsum imponitur: & quidem altius si ue− na exconda facile liscit: minus alte, si difficulter: tam aunt catino quàm foco præparato bacillum retro tractum ex fornace eximitur, ut os pateat: per quod materia liquata continenter effluit in catinum: qui proximus fornaci sit, ut ipse magis caleat, mistura fiat purior. Quod si uena exconda non facile liquatur, focus fornacis ne nimium decliuis fiat, ut & additamenta lifacta non defluant in catinum priusquam uena excoquatur, & metallum non resideat in cadmia, quæ est in lateribus fornacis: nec unquam excoctor adeo tundat focum ut ualde durus fiat: nec committat , ut inferior oris pars tundendo dura fiat: etenim nec ipsa expirare potest, nec materia liquata libere ex fornace effluere. Vena præterea, quæ non facile liscit, conijciatur in posteriorem ferè fornacis partem, ut diutius excoquatur: quæuis uerò in eam partem, uersus quam ignis luculenter ardet: qua ratione excoctor eum, quò uelit, ducet. Sed utra tandem naris lucida fuerit, ea significat omnem uenam, quæ est ad fornacis latus, in quo naris illa collocatur, coniecta, esse excoctam . Si uerò uena facile liscit, tantum eius, quantum capit alueus unus & alter inijciatur in priorem fornacis partem, ut ignis hinc repulsus etiam uenam circa nares follium ferruminatam excoquat. Hæc autem excondi ratio apud Rhetos perantiqua est, apud Boemos non ita sane uetus.

Fornaces duæ A B. Catinus superior C. Catinus inferior D. Excoctor ad priorem fornacem stans uncinato conte recrementa detrahit: Contus uncinatus E. Recrementa F. Minister situla aquam hauriens, in candentia recrementa infundens ea restinguit G. Alueus bracteis ligneis contextus H. Rutrum usitatum I. Vena exconda K. Ad alteram fornacem magister stans, & catinum parans eum duobus pilis tundit: Pila L. Contus M.

Altera uenarum excoctio quodammodo est media inter eam quæ fit in fornace, cuius os ad tempus clauditur, & primam earum quæ fiunt in fornace, cuius os semper est apertum: hac ratione excoquuntur uenæ auri uel argenti nimis ne diuites ne pauperes, sed mediocres, quæ facile liscunt , & quas plum bum procliuius combibit: ea iccirco inuenta est ut plurima uenæ pars una opera sine multo labore, sine magna impensa excoqui, et mox cum plumbo permisceri possit. Fornax duos habet catinos, unum, cuius pars dimidia est extra fornacem, dimidia intra eam, ut plumbum in ipsum iniectum, quod ei us pars contineatur in fornace, metalla uenarum facile liscentium sorbe at: alterum, ut proxima, inferiorem, in m mistura & pyrites lifactus effluant: qui hac excon di ratione utuntur, auri uel argenti misturam cum plumbo, si res postulauerit, semel at iterum ex catino effundunt, & aliud plumbum uel spumam argenti in eum inijciunt: ipsi quo ad hanc additamenta eadem, quæ proximi, adhibent. Hæc autem excondi ratio est in usu Norico.

Fornaces duæ A B. Catinus superior C. Inferior D.
Ad alteram fornacem stat magister, & furcilla ferrea detrahit recrementa: Furcilla E. Rutrum ligneum quo panes ex pyrite conflati detrabuntur F. Catini superioris dimidia pars conspicitur in altera fornace aperta G. Dimidia extra fornacem est H. Minister parat catinum, sed a fornace separatum ut uideri possit I. Contus K. Pila lignea L. Scalæ M. C ochlear N.

At tertiæ uenarum excoctionis fornax, cuius os item patet, altior est & latior quàm aliarum fornacum: ut eius etiam folles sunt grandiores: & quidem iccirco ut maior uenarum pars in eam inijci possit. Quod si fodinæ excoctoribus uenarum copiam suppeditent, eas in eadem fornace, si nec ipsa nec eius uel focus, uel catinus uitium fecerit, tribus diebus continuis interdiu & noctu excoquunt: quocirca in istiusmodi fornacibus plerun omnes cadmiarum species reperiuntur . Etsi uerò id genus fornaci catinus est catino fornacis omnium primæ non dissimilis, præterquam quod os habeat, tamen quia magna uenæ moles continenter & in ea excoquitur, & lifacta effluit, & recrementa sunt detrahenda , opus est altero catino, in m ore prioris, cùm plenus fuerit, aperto materia liquida influat. Cùm autem aliquis excoctor in hoc labore operam duodecim horarum spacio consumpserit, semper alius in eius locum succedit: hac ratione uenæ æris & plumbi nigri, at auri et argenti pauperrimæ excoquuntur: nam reliquis tribus propter impensas, quæ sunt in eas faciendæ, excoqui neunt: etenim tametsi uenæ centumpondium tantummodo auri drachmam unam uel duas, aut argenti semunciam uel unciam in se continet, tamen magna eius pars continenter excoquitur sine caris additamentis: qualia sunt plumbum, spuma argenti, molybdæ na. Nam ad hanc excoctionem nobis solo pyrite, in quo aliqua æris portio insit, uel qui facile igni liscit, opus est: quinetiam panes inde conflati, si nullum amplius aurum uel argentum sorbuerint, rursus reficiuntur solo pyrite crudo. Attamen si ex eiusmodi uenis pauperibus cum pyrite tantummodo excoctis materia, ex qua panes conflantur, confici non poterit, adijciantur alia additamenta prius non excocta: utpote lapis plumbarius, lapides qui facile igni liscunt secundi generis, & arenæ ab eis resolutæ, saxum calcarium, tofus candidus, saxum fissile album, uena ferri, uel arida lutei coloris. Quanquam autem hæc uenas excondi ratio rudis & nobis non magno usui esse uideri potest, tamen est artificiosa & utilis: ea enim magnum uenarum pondus, in quo auri & argenti & æris exigua portio inest, ad paucos panes, qui metallum in se contineant, redigit: qui etsi primo cocti propter cruditatem habiles non sunt secundæ coctioni, qua uel plumbum metalla preciosa, quæ in panibus insunt, combibit, uel ex eis æs conflatur, tamen ut ad eam apti fiant: sæpius, & quidem interdum septies aut octies, ut proximo libro explicaui, cremantur. Istiusmodi autem excoctores adeo acuti & solertes sunt, ut omne aurum uel argentum, quod artifex uenæ experiundæ in ea dixerit inesse, ex ipsa excondo eliciant: quod si, cùm quis prima opera panes ex uena conficit, ei auri drachma uel argenti semuncia defuerit, eam secunda ex recrementis elicit. At hæc uenarum excondarum ratio uetus est & apud eos pleros omnes, qui alijs utuntur, peruulgata.

Fornaces duæ A B. Osfornacis C. Catinus propior fornaci D. Eius os E. A lter catinus F. Ad alteram fornacem accedit excoctor, gestans alueum bracteis ligneis contextum carbonibus plenum G. Ad alteram fornacem stat excocter, & tertio couto uncinato materiam, quæ circa fornacis os ferruminatur, amouet: Contus uncinatus H. Aceruus carbonum I. Cisium cui est cista crassis uiminibus contexta, qua dimetimur carbones K. Batillum ferreum L.

Quanquam autem uena plumbi nigri in tertia fornace, cuius os semper patet, excoqui solet, tamen non pauci eam in proprijs quibusdam forna− cibus excoquunt: quorum rationes breuiter exponam. Carni uenam istius plumbi primò urunt: deinde malleis teretibus, sed admodum latis, frangunt & comminuunt : tum in duos humiles muros foci, qui est in fornace, ex saxis, quæ iniurijs ignium resistunt, & ambusti in calcem non abeunt, facta & concamerata imponunt ligna uiridia, eis arida superimponunt, at in ipsa uenam conijciunt : quæ lignis incensis stillat plumbo : quod defluit in subiectum focum decliuem: is ex puluere carbonum & terreno constat: in eo est magnus catinus, cuius dimidia pars subit sub fornacem, dimidia ex ea extat: in hunc influit plumbum: quod excoctor, recrementis & cæteris prius rutro detractis, cochleari effundit in proximos catinos: ex quibus plumbeæ massæ, postquam refrixerunt, extrahuntur. Fornacis autem tergo est foramen quadranulum, ut ignis plus flatus concipere, ut excoctor per id in fornacem serpere, quoties res postulat, possit. Saxones quo, qui Gitelum incolunt, uenam plumbi in fornace, furno non dissimili, excontes ligna per foramen, quod est in tergo fornacis, imponunt : quæ cùm uehementer ardere cSperint, plumbum ex uena destillat in catinum: m eo repletum excocto conto aperit: quo modo plumbum unà cum recrementis influit in alterum catinum subiectum: mox hæc detrahit. Postremò plumbeam massam refrigeratam ex catino eximit. At Vestofali ad decem carbonum plaustra sic accumulant in aliquo decliui montis loco, quò uallem attingit, ut cumulus superius fiat planus: cui stramina ad trium uel quatuor digitorum crassitudinem inijciunt: quibus tantam uenam plumbi puram, quantam cumulus ferre potest, superinijciunt. Deinde carbones, cùm flauerit uentus, accendunt: is urget ignem ut uenam excoquat: quomodo plumbum destillans ex cumulo effluit in uallis planiciem, latæ massæ, sed non admodum crassæ, fiunt: in promptu autem sunt aliquot uenæ plumbi centumpondia : quam, si res bene procedit, cumulo inspergunt: massas illas latas, quod impuræ sint, imponunt lignis aridis, quæ sustinent uiridia catino magno imposita, eis incensis illas recoquunt. Poloni uerò focis utuntur ex luto, quod lateres cingunt, factis altitudine pedum quatuor: hi utrin sunt decliues. In superiore foci parte plana collocant magna ligna: eis parua superimponunt luto inter ipsa interiecto: quibus tenuia lignorum resegmina superinijciunt , at eis rursus uenam plumbi puram, eam lignis magnis contegunt : quibus incensis uena liscit & defluit in ligna inferiora: ea cùm ignis etiam consumpserit , materiam metallicam colligunt: ipsam, si res postulauerit, iterum at iterum isto modo excoquunt: ex qua tandem lignis, quæ catino magno superimposita sunt, superiniecta conflantur massæ plumbeæ. Recrementa uerò unà cum ramentis lotura collectis in tertia fornace, cuius os semper patet. excoquuntur.

Carnorum fornax A. Alter murus humilis B. L igna C. Vena stillans plumbo D. Catinus magnus E. Alij catini F. Cochlear G. Plumbeæ massæ H. Tergi fornacis foramen quadrangulum I. Saxonum fornax K. Foramen in tergo fornacis L. Ligna M. Catinus superier N. Catinus inferior O. Vestofalorum excondi tatio P. Cumuli carbouum Stramina R. Massa lata S. Catinus T. Polonorum focus V.

Quinetiam operæprecium est fornacum, maxime earum in quibus uenæ preciosæ excoquuntur, cameras, quæ crassiorem fumi partem, metallis non carentem, concipiant & coerceant, construere: quo sane modo duæ plerunque fornaces coniunguntur sub unam testudinem: quam murus, ad quem illæ sunt extructæ, & quatuor pilæ sustinent: sub qua uenarum excoctores suum munus perficiunt : eadem testudo habet duo foramina, per quæ fumus è fornacibus ascendit in latam illam cameram : quæ quò latior est, eò plus sumi concipit. In huius media supra testudinem parte est foramen, altum palmos tres, latum duos: Id utrius fornacis fumum, ad cameræ latera ascendentem usque ad eius testudinem, & cùm eluctari non possit rursus descendentem, excipit: & per caminum, m Græci kapnodox , nomine ex re inuento, appellant , emittit: qui totus in muro inclusus habet aliquot bracteas ferreas, ad quas materia metallica, cum fumo sublata, tenuior adhærescit, ut crassior, ex qua fit cadmia, ad cameram, quæ non raro in stirias concrescit: in altero cameræ latere est fenestra, in quam uitrea specularia sunt imposita, ut lumen transmittere, fumum coercere possit: in altero ianua, quæ, cùm uenæ in fornacibus excoquuntur, tota clauditur, ut nullus fumus exire possit: cùm fuligo & pom pholyx abstergendæ sunt, aut cadmia decutienda , aperitur, ut operarius ascendens per eam in cameram ingredi possit: ea uerò fuligo cum pompholyge permista, bis singulis annis undi abstersa, & cadmia decussa per canalem longum, ex quatuor asseribus coniunctis in quadranguli figuram formatum , ne auolet, deijcitur in solum officinæ, & aquis salsis aspergitur: rursus cum ue na & spuma argenti excocta dominis emolumento est. Tales autem cameræ, quæ materiam metallicam cum fumo sublatam excipiunt, utiles sunt, cùm ad omnes uenas metalli diuites, tum maxime ad minutulas particulas metallicas, ex uenis saxis contusis & lauatis collectas: quod hæ ipsæ ex igni fornacum soleant euolare.

Fornaces A. Testudo B. Pilæ C. Camera D. Foramen E. Caminus F. Fenestra G. Ianua H. Canalis I.'

Exposui generatim quarundam uenarum excondarum rationem : nunc singulatim dicam de cuius metalli uenis modo excondæ , uel ex ipsis metalla conficienda sint, orsus ab auro: eius arena & ramenta lotura, uel puluis alio mo do collectus sæpius excoqui non debet, sed aut cum argento uiuo permisceri & aqua tepida affusa omnis spurcicia elui: quam rationem septimo libro ex plicaui: aut in aquam , quæ aurum secernit ab argento, conijci, quæ etiam ipsa illud separat à spurcicia. Cernimus enim aurum in ampullam uitrcam delabi: sed postquam omnis aqua ex puluere destillarit, is non raro fuluus in ampullæ fundo residet: qui sæpius oleo, ex fece uini sicca confecto, madefactus siccetur: & in catinum coniectus cum nitro facticio, quod chrysocollam nominamus, uel halinitro & sale excoquatur: aut idem puluis comminutus in argentum lifactum , quod ipsum combibit , inijciatur: à quo rursus id aqua illa ualens separet. Sed auri uenam excore oportet, uel extra fornacem in catino, uel in fornace: in illo paruam eius portionem , in hac grandem : etenim auri rudis, quicun color ei insederit, comminuti , sulfuris, salis singulorum libra, æris triens, aridæ uini fecis quadrans tribus horis lento igni coqui debent in catino: deinde acriori ut liscant: mistura in argentum lifactum inijci. Eiusdem auri rudis comminuti libra, & stibij, item comminuti , selibra permisceantur: & in catinum coniecta simul cum scobis æris elimatæ, eis subiectæ, semuncia coquantur us dum liscant: tum globulorum plumbeorum sextans inijciatur in eundem catinum . Quam primum uerò mistura expirat odorem scobsferri elimata ad eam adijciatur: uel, si ea in promptu non fuerit, eius squama: utra enim frangit uires stibij. Quod cùm ignis consumit non modo unà cum eo, quæ ipsius stibij uis est, aliqua auri particula, sed etiam argenti, si cum auro fuerit permistum , consumitur: massa ex catino fictili exempta & refrigerata in catino cinereo excoquatur, primo us dum stibium exhalet: deinde donec plumbum ab eo separetur. Eodem modo pyrites, qui aurum in se continet, comminutus coquatur: sed ipse & stibium par pondus habere debent: uerùm x eo multis alijs modis aurum confici potest. Nam comminuti pars permiscetur cum æris partibus sex, sulfuris parte una, salis parte dimidia, omnibus in ollam iniectis superfunditur uinum, quod è fecibus uini liquidis, in ampulla excoctis, destillauit. Olla operculata et luto oblita in loco calido reponitur, ut mistura, uino madefacta, sex dierum spacio siccetur: deinde tribus horis igni leni coquitur: tum cum plumbo mista acriori. Postremò conijcitur in catinum cinereum, & aurum à plumbo separatur. Aut ramenti ex pyrite alioúe lapide, ad quem aurum adhæret, lotura collecti libra miscetur cum salis selibra, aridæ uini fecis selibra, recrementorum uitri triente, recrementorum auri uel argenti sextante, æris sicilico. Catinus, in m hæc coniecta sunt, operculo tectus oblinitur luto, & imponitur in fornaculam quæ modicis foraminibus flatu inspiratur: at coquitur donec ipsa rubescat, & res iniectæ commisceantur : d ipsis quatuor uel quin horarum spacio solet accidere. Mistura refrigerata rursus teritur in puluerem, & ad eam spumæ argenti libra adijcitur, rursus in altero catino coquitur us ad eum finem dum liscat. Massa exempta & à recrementis purgata inijcitur in catillum cinereum at aurum à plumbo separatur. Aut puluis qui habet talis ramenti metallici lotura collecti & præparati, salis, halinitri, aridæ uini fecis, recrementorum uitri singulorum libram, coquitur donec liscat. Refrigeratus & comminutus lauatur: mox ad cum adijcitur argenti libra, scobis æris elimatæ triens, spumæ argenti sextans: & iterum coquitur us dum litur. Pòst massa à recrementis purgata conijcitur in catinum, & aurum at argentum à plumbo separantur: aurum deni ab argento aqua illa ualenti secernitur. Aut puluis, qui constat ex talis ramenti metallici lotura collecti & præparati libra, scobis æris elimatæ quadrante, pulueris secundi , qui uenas lifacit, libris duabus, coquitur donec liscat. Mistura refrigerata denuo in puluerem resoluitur, torretur, lauatur: quo modo fit puluis cæruleus: cuius & argenti & pulueris secundi , qui uenas lifacit, singulorum libra, plumbi libræ tres, æris quadrans, simul coquuntur donec liscant. Deinde massa, ut proxima, tractatur. Aut puluis, qui fit ex talis ramenti metallici lotura collecti & præparati libra, halinstri selibra, salis quadrante coquitur us dum liscat. Mistura refrigerata denuo teritur in puluerem: cuius libra argenti lifacti libræ quatuor combibunt . Aut puluis, qui confcitur ex id genus ramenti libra, sulfuris libra, salis sesquilibra, salis ex arida uini fece facti triente, æris cum sulfure resoluti in puluerem triente , coquitur do nec liscat. Postea plumbo recoquitur: & aurum à reliquis metallis separatur. Aut puluis, qui habet id genus ramenti libram, salis libras duas, sulfuris selibram, spumæ argenti libram, coquitur & ex eo conflatur aurum. His & similibus modis ramentum aurum in se continens, extra fornacem excoqui debet, si uel paucum, uel ualde diues erit. Si uerò multum fuerit, aut pauper, in fornace: magis uerò uena quæ non teritur in puluetem: præsertim cùm eius copiam auraria suppeditauerint. Sed ramentum auri particeps cum spuma argenti & molybdæna permistum, adiecta ferri squama excoquatur in fornace, cuius os ad tempus clauditur, aut in prima uel secunda , cuius os semper patet: quo modo mox ex auro & plumbo fit mistura, quæ in secundas fornaces inferatur. At pyritæ uel cadmiæ, quæ aurum in se continet, duæ partes ustæ conijciantur in unam non ustam & simul excoquantur in tertia fornace, cuius os semper patet, fiant ex eis panes: qui sæpius cremati recoquan tur in fornace cuius os ad tempus clauditur, uel in alijs duabus, quarum os semper patet: quo modo plumbum sorbet aurum, siue purum fuerit, siue ar gentosum, siue ærosum: quæ mistura etiam in secundas fornaces inferatur. Pyrites uerò, uel alia auri uena cum multa materia, quæ igni consumpta è for nace euolat, permista excoquatur cum lapide, ex quo conflatur ferrum, si is in promptu fuerit. Sex autem partes talis pyritæ, uel auri uenæ in puluerem resolutæ & cribratæ, quatuor lapidis, ex quo ferrum conflatur, item comminuti , tres calcis aqua restinctæ permisceantur, & aqua madefiant: ad quas adijciantur partes duæ & dimidia panis, qui aliquid æris in se continet: & recrementorum pars una & dimidia: sed tot panum fragmenta , quot alueus capit, inijciantur in fornacem: deinde res permistæ & recrementa. Cùm uerò iam media catini pars liquoribus, qui è fornace defluxerunt, referta fuerit, tunc primò recrementa detrahantur: deinde panes ex pyrite conflati: postremò mistura æris, & auri, & argenti, quæ in fundo residet: sed panes leniter tosti cum plumbo recoquantur, fiant panes qui in alias officinas inferantur. Mistura uerò æris & auri ac argenti non torreatur, sed etiam ipsa cum pari portione plumbi recoquatur: & quidem in catino: at conficiantur panes multo magis quam iam dicti æris & auri diuites. Verùm ut mistura auri & argenti diuitior fiat, ad eius libras decem & octo adijciantur, uenæ crudæ libræ octo & quadraginta, lapidis, ex quo ferrum conflatur, libræ tres, panis ex pyrite confecti, uel cum plumbo permisti dodrans : & simul coquantur in catino donec liscant: detractis recrementis & panibus, ex pyrite conflatis, mistura inferatur in alias fornaces. Sequitur argentum , cuius puri uel præstantissimi rudis effossæ massulæ non sunt excondæ in primis fornacibus, sed in catillis ferreis, ut suo loco dicam, calfactæ, & cùm in secundis fornacibus argentum à plumbo separatur in stannum lifactum iniectæ, purgandæ: sed eiusdem tenuissimæ bracteæ, uel minutæ massulæ ad lapides aut marmora aut saxa adhærescentes , item eædem massulæ cum terris permistæ, aut non satis puræ, simul cum panibus, ex pyrite conflatis, & argenti recrementis, at lapidibus, qui facile igni liscunt, secundi generis excoqui debent in fornace, cuius os ad exiguum tempus clauditur: at glomis, qui totus è minutis argenti puri filis constat, & eiusdem rudis uirgulæ in olla, ne euolent, inclusæ, ac in eandem fornacem coniectæ unà cum reliquis argenti uenis excondæ sunt. Quidam etiam rudis argenti massulas non satis puras in ollis uel catinis triangularibus, operculatis & luto oblitis, inclusas excoquunt: uerùm eas ollas in fornacem non conijciunt, sed collocant in fornacula, quæ flatu uenti modicis foraminibus inspiratur: at hi adijciunt ad argenti rudis partem unam spumæ argenti comminutæ partes tres, & totidem molybdænæ partes, lapidis plumbarij facile liscentis , partem dimidiam, at exiguam salis & squamæ ferri portionem. Stannum quidem, quod in fun do uasis residet, ut aliud, in secundas fornaces infertur: recrementa uerò recoquuntur cum cæteris argenti recrementis . Sed ollæ uel catini, ad quos stannum aut recrementum adhæserit, sub pila subiecti tunduntur & lauantur: at ramentum inde collectum unà cum recrementis excoquitur: quæ ratio argenti rudis excondi , si modicum fuerit, optima est: quòd ne minima qui− dem argenti portio ex olla uel catino euolare & perire possit. Sed uena plum bi cinerei & stibij ac molybdæna, si argentum in se continent, cum reliquis argenti uenis excoquantur: similiter lapis plumbarius , si paucus fuerit, & item pyrites. Si uerò lapis plumbarius fuerit multus, siue magna, siue parua argenti portio in eo inest, separatim ab alijs excoquatur: quam rationem paulo post explicabo: quia enim nigri plumbi, sicut etiam æris uenæ, eis metallis plerunque communes sunt cum argento, & nunc & postea de ipsis dicere multum refert: pari modo pyrites, si multus fuerit, seorsum excoquatur. Ex eius tosti tribus partibus & crudi una, addito ramento, si quod lotura fuerit ex ipso confectum, & recrementis in tertia fornace, cuius os semper patet, panes conflentur: qui aqua restincti crementur: at eorum partes plerun quatuor cum una pyritæ crudi parte rursus commistæ , in eadem fornace recoquantur: ite− rum ex eis conflentur panes: ex quibus, si multa æris portio in eis fuerit, 415crematis & recoctis statim æs conficiatur : sin exigua, crementur quidem, sed recoquantur cum paucis recrementis mollibus: quo sane modo plumbum, quod est in catino lifactum , sorbet argentum : ex materia uerò pyritæ, quæ supernatat, tertio conficiuntur panes: at ex eis crematis & recoctis æs. Similiter ex cadmiæ, in qua inest argentum, ustæ tribus partibus permistis cum pyritæ crudi parte una & recrementis conflentur panes: qui cremati in eadem fornace recoquantur: quo modo etiam plumbum, quod catinus in se continet, argentum combibit: quod stannum in secundas fornaces inferatur. Verùm crudi silices & lapides, qui facile igni liscunt, tertij generis, ac cæteri, in quibus pauca argenti portio inest, crudom pyritæ uel cadmiæ inspergi debent: tosti uerò, crematis pyritæ uel cadmiæ panibus: quod separatim utiliter excoqui non possint: simili modo terræ, quæ paucum argentum in se comtinent, ijsdem inspergendæ sunt. Quod si pyrites & cadmia excoctorem defecerint, tales lapides & terras excoquat cum spuma argenti , molybdæna, recrementis, lapidibus qui facile igni liscunt. Sed ramentum , si lotura ex argento rudi fuerit ortum, excoquatur, uel cum spuma argenti & molybdæna permistuni, & prius ustum donec liquatum fuerit: uel aqua madefactum cum panibus ex pyrite & cadmia conflatis: neutro modo delabitur ex fornace, aut ex eadem euolat ui flatus follium & ignis agitatum. Sin ortum fuerit ex lapide plumbario, tostum cum eo excoquatur: si ex pyrite, cum pyrite. At æs purum siue proprius ei color insederit, siue chrysocolla uel cæruleo fuerit tinctum, & rude plumbei coloris, aut fusci, aut nigri, excoquantur in fornace, cuius os uel ad exiguum tempus clauditur, uel semper patet: & tunc quidem in prima: in eo si magna argenti portio fuerit, maiorem ipsius partem plumbum in catinum iniectum & liquatum sorbet, reliqua simul cum ære uenditur dominis officinæ, in qua argentum ab ære secernitur: sin exigua, nullum plumbum in catinum conijcitur, quod argentum combibat, sed id unà cum ære domini iam commemorati mercantur: si nulla, æsstatim perficitur. Quod si tale æs in se continet aliquam rem fossilem non facile liscentem, siue pyrites fuerit, siue cadmia metallica fossilis, siue lapis, ex quo conflatur ferrum, ad eam adijciatur pyrites crudus facile liscens, & recrementa, at ex eis excoctis conflentur panes, ex quibus toties crematis, quoties res postulat, & recoctis æs conficiatur. Attamen si aliqua argenti portio in panibus fuerit, in quam plumbi impensa facienda sit, prius etiam id in catinum iniectum & lifactum ipsam combibat. Æs uerò rude minus syncerum, quale, cùm plerun sit cinereum uel purpureum, nigricat & interdum partim cæruleum est, hoc modo apud Rhetos excoquitur in prima fornace, cuius os semper patet. Primus excoctor (tres enim sunt) ad tantum æs rude, quantum recipi unt uasa decem & octo, quorum quod capax est modiorum Romanorum ferè septem, adijcit tantam plumbi recrementorum partem, quantam capiunt cisia tria: tantam lapidis fissilis, quantam comprehendit cisium unum: tantam lapidis facile igni liscentis, quanta pendit quintam centumpondij partem: aliquam præterea particulam ramenti lotura ex diphryge & cadmia collecti: quæ omnia duodecim horarum spacio excoquit, conficit primarios panes pendentes sex centumpondia: & misturam, cuius dimidia pars ex ære et argento constat, pendentem dimidium centumpondium: at ea infimum catini locum occupat. In singulis autem panum centumpondijs inest argenti selibra, & interdum præterea semuncia: in dimidio misturæ centumpondio argenti bes uel dodrans, qua ratione singulis hebdomadis, si operarum dis sex fuerint, efficit panum centumpondia sex & triginta: misturæ tria: in quibus plerun insunt argenti fere quatuor & uiginti libræ. Alter excoctor à primarijs panibus separat maximam argenti partem, quam plumbum sorbet: etenim ad decem & octo centumpondia panum ex ære rudi conflatorum addit molybdænæ & spumæ argenti duodecim centumpondia: lapidis, ex quo conflatur plumbum nigrum, tria: panum durorum, qui plus argenti in se continent, quinque: panum æreorum fatiscentium, duo: addit insuper aliqua recrementa, quæ cum excoretur æs rude, supernatarunt: & particulam ramenti ex cadmijs confecti: quæ omnia item duodecim horarum spacio excoquit, efficit tot secundarios panes, quot pendunt decem & octo centunpondia : at misturam æris, & plumbi, & argenti, pendentem duodecim centumpondia: in quorum singulis inest argenti selibra: quam misturam, postquam conto uncinato detraxit panes, effundit in æneos uel ferreos catinos: quo modo quatuor fiunt panes qui inferuntur in officinam, in qua argentum ab ære secernitur: idem excoctor die senti ad secundariorum panum decem & octo centumpondia rursus adijcit molybdænæ & spumæ argenti du odecim centumpondia: lapidis, ex quo conflatur plumbum nigrum, tria: pa num durorum , qui plus argenti in se continent, quin: recrementa quæ, cùm ipse excoret panes primarios, supernatarunt: ramentum lotura ex cadmijs quæ tunc fieri solent, confectum: quæ omnia similiter duodecim horarum spacio excoquit: at efficit tot tertiarios panes, quot pendunt tredecim centumpondia: ac misturam æris, & plumbi, & argenti, pendentem undecim centumpondia: quorum singula in se continent argenti trientem & semunciam: quam , ubi conto uncinato detraxit tertiarios panes, effundit in ære os catinos: qua ratione iterum quatuor fiunt panes: qui, ut priores, inferuntur in officinam, in qua argentum ab ære secernitur: hoc modo secundus excoctor alternis diebus primarios panes, alternis secundarios excoquit. At tertius excoctor ad tot panes tertiarios, quot capiunt undecim cisia, addit panum durorum, in quibus minus argenti inest, tria cisia: & recrementa, quæ, cùm ipse excoret secundarios panes, supernatarunt: & ramentum lotura ex cadmijs, quæ tunc fieri solent, confectum: ex quibus omnibus excoctis efficit tot quartarios panes, quos duros nominant, quot pendunt uiginti centumpondia, & tot panes duros, qui plus argenti in se continent, quot pendunt quindecim centumpondia: in quorum singulis inest argenti triens. Hos panes secundus excoctor, ut dixi, adijcit ad primarios & secundarios panes cùm eos recoquit: idem ex tot quartarijs panibus ter crematis, quot recipiunt undecim cisia, conficit ultimos panes, quorum centumpondium tantunmodo semunciam argenti in se continet: & panum durorum, in quibus mi nus argenti inest, quindecim centumpondia: in quorum singulis inest argenti sextans. Hos panes tertius excoctor, ut dixi, addit ad panes tertiarios cùm eos recoquit. Sed ex ultimis panibus ter crematis & recoctis conficitur æs nigrum. At æs rude, ex quo conficitur æs purum, quod uel paucum argentum in se continet, uel non facile liscit, primò excoquatur in tertia fornace cuius os semper patet: at ex eo fiant panes, qui septies cremati deinde recoquantur, & ex eis confletur æs: cuius panes inferantur in alterius gene ris fornacem : in qua sic tertiò coquantur , ut in æris parte inferiore plus argenti, minus in superiore remaneat, quam rationem liber undecimus explicabit. Pyrytes autem, quia plerun non modo æs, sed etiam argentum in se continet , quomodo excondus sit cùm de argenti uenis scriberem, exposui. Sed si in eo argenti minimum fuerit, & æs, quod ex eo conflatur, non facile tractari poterit, ratione, quam proxime explicaui, excoquatur. Postremò lapis fissilis ærosus, siue bitumen, siue sulfur in se contineat, ustus excoquatur cum lapidibus, qui facile igni liscunt , secundi generis, conficiantur panes, quibus recrementa supernatant. Ex panibus septies plerun crematis & recoctis conflentur recrementa & duplices panes: quorum alteri ærei sunt, & infimum in catino locum occupant: at hi uenduntur dominis officinarum, in quibus argentum ab ære secernitur: alteri cum primarijs panibus recoqui solent. Si uerò lapis fissilis paruam æris portionem in se contineat , uratur, sub pila subiectus comminuatur , lauetur, cribretur: ramentum i de confectum excoquatur: & ex eo fiant panes: ex quibus crematis æs conficiatur : uerùm si ad lapidem fissilem chrysocolla, uel cæruleum, uel terra lutea aut nigra adhæserit, in quibus æs & argentum insunt, non lauetur, sed comminutus cum lapidibus, qui facile igni liscunt, secundi generis eodem modo excoquatur. At plumbi nigri uena siue molybdæna fuerit, siue pyrites, siue lapis, ex quo id conflatur, plerun excoquitur in proprijs fornacibus, de quibus supra di xi, sed non minus sæpe in tertia, cuius os semper patet. Focus & catinus con ficiuntur ex puluere, in quo parua quædam squamæ ferri portio inest: recre menta ferri potissimum talis uenæ additamentum sunt: quorum utrun solertes excoctores utile arbitrantur, & ère dominorum esse: quòd ea ferro natura sit, ut nigrum plumbum in unum cogat. Si molybdæna uel lapis, ex quo id conflatur, excoquitur, mox è fornace in catinum effluit plumbum: quod recrementis detractis cochleari haustum effunditur: si uerò pyrites, primò è fornace, ut Goselariæ uidere licet, in caunum defluit liquor quidam candi− dus, argento inimicus & nociuus: id enim comburit: quocirca recrementis, quæ supernatant, detractis effunditur: uel induratus conto uncinato extra− hitur: eundem liquorem parietes fornacis exudant: deinde ex fornace in catinum defluit stannum, hoc est mistura plumbi nigri cum argento: de quo stanno prius detrahuntur recrementa, non raro, ut nonnulli pyritæ sunt, candida, posterius pyritæ panes, si quos ha et: in his aliqua æris portio solet in esse: sed quia perexigua & syluæ carbonum copiam non suppeditant, æs ex ipsis non conflatur. Ex stanno aunt in catillos ferreos infuso, item fiunt panes: qui, cùm in secunda fornace coquuntur, argentum separatur à plumbo: d partim in spumam argenti, partim in molybdænam mutatur: ex quibus in pri ma fornace recoctis conficitur plumbum depauperatum: nam eius centum pondium unam tantummodo argenti drachmam in se continet: cùm anteaquam argentum ab eo separaretur in eius centumpondio argenti plus minus unciæ tres inerant. Sed lapilli nigri & cæteri, ex quibus conficitur plumbum candidum, excoquantur in sui generis fornacibus: quæ angustiores quam reliquæ fornaces esse debent , ut ignis paruus, m postulat uena, paretur: sed altiores, ut angustiam sua altitudine compensent : & ferè eadem capacitas, quæ aliarum est fornacum , fiat: superius à fronte clausæ sint, ab altero latere pateant , & ad ipsum gradus habeant : nam eos ad frontem propter catinos habere non possunt: quibus gradibus excoctores ascendentes lapillos in ipsas conijciant: cuius fornacis fundum nullo puluere, ex terra & carbonibus comminutis facto, paretur, sed in ipso officinæ solo saxum arenarium non nimis durum locetur: & quidem paululum decliue: quod longum sit pedes duos & dodrantem, latum totidem pedes, crassum pedes duos: quanto enim crassius fuerit, tanto diutius in igni durat. Circum id quadrangula fornax alta ad pedes octo uel nouem futura extruatur ex latis arenarijs saxis uel ex istis uilibus, quæ natura de diuersa materia composuit: interius undi æquabiliter luto oblinatur, ut pars caua superius fiat longa pedes duos, lata unum, deorsum uerò uersus paulo minus & longa & lata: supra eam duo sint parietes: inter quos fumus ex fornaee ascendat in solarij pauimentum, at tandem per an gustum tecti foramen eluctetur. Saxum autem arenarium iccirco in fundo fornacis decliue locetur, ut plumbum ex lapillis conflatum per os fornacis in catinum defluere possit. Quoniam uerò excoctoribus acri igni opus non est, nec necesse habent follium nares in æneam uel ferream fistulam impone re, sed tantum in muri foramen. Attamen folles posteriore parte altius collo centur, ut naribus flatum recta uersus os fornacis expirent: ut uerò non acrem , nares latæ sint: acrior enim ignis ex lapillis nigris plumbum conflare non so let, sed eos coficere & in cinerem mutare: prope gradus saxum ponatur excauatum: in quod conijciantur lapilli nigri excondi: quorum quoties tot in fornacem excoctor inijciet, quot batillum ferreum capere potest, toties superinijciat carbones: qui omnes prius in uas coniecti, & aquis abluti ab arenis at lapillis, si qui ad eos adhæserint, purgentur: ne simul cum lapillis nigris liscentes os obstruant, & plumbi liquidi ex fornace effluuium sistant: os fornacis semper pateat: ante quod sit catinus paulo semipede altior, longus dodrantes duos, latus unum. In eum luto oblitum ex ore influit plumbum: ad cuius catini alterum latus sit humilis murus: latior dodrante, longior pede, in quo puluis carbonum iaceat: ad alterum, officinæ solum decliue, ut eo commodius recrementa defluere & detrahi possint: quamprimum aunt plumbum ex ore fornacis in catinum defluere coeperit, excoctor partem pulueris à muro in eum detrahat, ut à calido recrementa separentur: ut co contegatur , ne pars ipsius calore resoluta cum fumo euolet. Si uerò post detracta recrementa puluis totum plumbum non conteget, eius plusculum rutro detrahat: idem faciat cùm os catini, quod conto reclusit ut plumbum in alterum catinum rotundum , item luto oblitum, effluere possit, rursus luto uel puro, uel cum puluere carbonum permisto, obstruet. Habeat etiam excoctor in promptu scopas, quibus uerrat parietes, qui sunt supra fornacem: ad eos enim & ad solarij pauimentum aliqui minutuli lapilli, ut excoctor diligens & experiens sit, partim cum fumo adhærescere solent . Si quis uerò harum rerum non satis expertus, lapillos, qui plerun triplices sunt, maiusculi scilicet, mediocres, minutuli, simul excoxerit, domini non exiguam plumbi iact uram facient: etenim antea quàm maiusculi uel mediocres liscunt , minutuli uel exuruntur in fornace, uel ex eo euolantes non modo ad parietes adhærescunt , sed etiam in solarij pauimentum decidunt: quos dominus officinæ, uenarum dominis suo quodam iure abripit: qua de causa experientissimus quis excoctor alios separatim ab alijs excoquit: & quidem minutulos in latiore fornace: mediocres, in media: maiusculos, in angustiore. Quinetiam cùm minutulos excoquit, leni follium flatu utitur: cùm mediocres, mediocri: cùm maiusculos, uehementi. Nam si primos excoquit, lento igni indiget: si alteros, mediocri: si tertios, acri. Multo tamen minus acri quàm cùm uenas uel auri uel argenti, uel æris excoquit. Cùm autem in hoc labore continenter tres dies & noctes, ut fieri solet, excoctores operam consumpserint , lapillorum minutulorum maius pondus conflare possunt, quod cito liscant: maiusculorum minus, quod tardè: mediocrium mediocre, quod medio modo se habeant: qui tamen in fornace, modò latiore, modò mediocri, nunc uerò angustiore non facta, lapillos omnes excoquunt, hi, ut magnum damnum non faciant, primò in eam minutulos inijciunt , deinde mediocres, tum maiusculos, postremò non satis puros: at, ut conuenit, follium flatum immutant. Ne uerò lapilli prius ex magnis carbonibus, in fornacem iniectis, deuoluantur in catinum quàm ex eis plumbum confletur, excoctor paruis utitur: at primò tales carbones, aqua madefactos, inijcit in fornacem, deinde lapillos, tum iterum ac sæpius uicissim carbones et lapillos. Sed lapilli collecti ex materia, quæ diebus æstiuis in fossa, in quam immittitur riuus, lauatur, hybernis in laminam ferream foraminum plenam coniecta, excoquantur in fornace palmum latiore quàm ea est in qua minutuli lapilli, ex terra effossi, conflantur: sed ad eos excondos uehementiore flatu follium, & acriore igni opus est quàm ad maiusculos excondos. Verùm quicun lapilli coquuntur, si prius plumbum ex fornace effluit, multum ex eis conficitur: si recrementa, paucum. Cum ipsis enim permiscetur: quod tunc accidere solet, cùm lapilli uel minus puri, uel ferrugine, quæ satis cremata non fuit, infecti in fornacem comiecti fuerint, uel plures quàm oportet: tunc enim, quanquam puri sunt & facile liscunt, simul cum recrementis, cum quibus miscentur, aut effluunt, aut in fornace adeo subsidunt, ut munere excondi necessariò intermisso refringenda sit. Quoties aunt : ecrementa de plumbo per decliue officinæ solum defluxerint, & rutro detracta fuerint, toties os catini aperiatur, & plumbum deriuetur in alterum catinum: quod quamprimum effluxerit os luto cum puluere carbonum permisto rursus obturetur. In hoc catino prunæ in− sint, ne plumbum mox effundendum refrigescat: ex eo, si tam impurum fuerit, ut opera inde formari non possint, effuso conficiantur panes recondi in foco, de quo paulo post dicam: si purum, statim æreæ laminæ crassæ superfundatur prius rectis lineis, deinde super eas transuersis ut cancelli fiant: quorum singuli ferro signatorio in eos impresso signentur, si plumbum ex lapillis effossis conflatum fuerit, unum tantummodo signum, magistratus scilicet imprimi solet: si ex lapillis sola lotura collectis, duo magistratus & furca, qua lotores utuntur: tum ex id genus cancellis plerun tribus ligneo malleo compactis & coagmentatis formetur una massa. Recrementa uerò detracta mox batillo ferreo conijciantur in lacusculum ex una arbore cauatum, & agitata purgentur à carbonibus: tum exempta contundantur malleo ferreo quadrangulo: deinde cum lapillis proxime condis recoquantur. ed quidam recrementa ter uda pilis subiecta tundunt, ter recoquunt : quorum adhuc humidorum si magnus aceruus fuerit coctus, ex eis paucum plumbum propterea conflatur, quòd mox lifacta rursus ex sornace defluant in catinum. Sed lutum & glareæ, quibus tales fornaces incrustantur, item cad miæ, quia non raro concipiunt lapillos prorsus non liquatos uel semiliqua tos, & plumbi guttas combibunt, pilis udis subiecta tundantur: quo modo lapilli prorsus non liquati per cancellos effluunt in canalem, & ut reliqui lapilli lauantur: semiliquati uerò & plumbi guttæ ex capsa exemptæ primum cribro, in quo non exigua earum portio remanet, lauentur: deinde in area, linteis extensis contecta. At fuligo ad partem camini, quæ fumum emittit, adhærescens, quia etiam ipsa sæpius in se continet lapillos minutulos, qui cum fumo ex fornace euolarunt, in area iam dicta, & alterius canalis lauetur: uerùm plumbi guttæ & semiliquati lapilli, quos lutum & lapides, quibus incrustantur fornaces, combiberunt, at reliquiæ plumbi , ex utro catino exempti, simul cum lapillis excoquantur. Cùm autem lapilli nigri tribus diebus & totidem noctibus in fornace, sicuti supra dixi parata, excocti fuerint, nonnullæ particulæ saxorum, ex quibus fornax est extructa, igni labefactatæ decidunt: quare follibus sublatis fornax posteriore parte perfringatur, et cadmia primo malleis decutiatur, deinde fornax interius tota eorundem sa xorum glareis, ad id aptatis, & luto rursus æquabiliter incrustetur: saxum etiam arenarium, in solo fornacis locatum, si fecerit uitium, eximatur, & in eius locum reponatur alterum: quod ei superest, excoctor acuto malleo resecet at aptet.

Fornax A. Eius os B. Catinus C. Eius os D. Recrementa E. Rutrum F. Alter catinus G. Parietes camini H. Scopæ I. Lamina ærea K. Cancelli L. Ferrum signatorium M. Malleus N.

Alij ad murum extruunt duas fornaces, iam à me descriptis prorsus assimiles, & supra eas testudinem : quam murus & quatuor pilæ sustinent , per cuius testudinis foramina fumus è fornacibus ascendit in latam cameram, ei, quam supra descripsi, similem, nisi quod in utro latere habeat fenestram, ostio ca reat. Excoctores enim fuliginem abstersuri primò gradibus, qui sunt ad latera fornacum ascendunt, deinde scalis per testudinis foramina, quæ sunt supra fornaces, in cameram, ubi fuliginem abstergunt, conuerrunt, in alueos colligunt: quos alius alio deportandos & effundendos tradit: ea camera etiam ab altera differt caminis: quos duos habet domi usitatis non dissimiles: hi fumum, qui per superiorem partem concameratam eluctari non potest, refractum & repercussum excipiunt, & inanem plumbi tandem emittunt : nam plumbum calore ignis resolutum & in cinerem mutatum, at lapilli minutuli cum fumo euolantes in camera remanent , aut ad laminas æreas, quæ sunt in camino adhærent.

Fornaces A. Catinus propior fornaci B. Eius os C. Alter catinus D. Pilæ E. Camera F. Fenestra G. Camini H. Vas in quo carbones abluuntur I.

Si plumbum candidum adeo fuerit impurum, ut, cum malleo percussum ducitur, rimis fathiscat, statim ex eo cancelli non fiunt, sed pan es, ut su− pra dixi, qui in foco denuo cocti purgantur. Is constat ex saxis arenarijs mediam eius partem & catinum uersus paululum decliuibus, & quà coniunguntur luto oblitis: in eo utrin arida ligna uicissim recta & transuersa collocantur, item in medio crassiora: quibus imponuntur plumbei panes quin uel sex, qui centumpondia circiter sex uniuersi pendunt: hi lignis incensis stillant plumbo, quod continenter defluit in catinum, qui in officinæ solo est: in cuius catini fundo plumbum impurum subsidet, purum supernatat: utrun ma gister cochleari haurit: sed prius purum haurire potest: ex quo æreæ laminæ crassæ superfuso efficit cancellos: posterius impurum, ex quo panem. Discri men autem quod inter ea est dum et haurit & effundit fluendi facilitate at difficultate dignoscit: cancellati centumpondium pluris, in panis figuram formati, minoris uenditur . Nam precium illius, precium huius aureo nummo superat, ex cancellis quin, quod alijs lcuiores sint, ligneo malleo compactis & coagmen tatis formatur una massa, & ferro signatorio, in ipsam impresso, signatur. Quidam nullum in officinæ solo catinum, in m defluat plumbum, faciunt, sed in ipso foco: ex quo magister carbonibus remotis plumbum haustum laminæ æreæ superfundit. Purgamenta uerò, quæ ad ligna & carbones adhærent, collecta in fornace recoquuntur.

Focus A. Catinus B. Ligna C. Panes D. Cochleare E. Aerea lamina F. Cancelli G. Ferrum signatorium H. Malleus ligneus I. Massa plumbi cancellati K. Batillum L.

Quidam uerò Lusitani ex lapillis nigris plumbum candidum in paruis fornacibus conflare solent. Vtuntur autem follibus teretibus è corio factis: quibus priore parte est orbis ferreus, posteriore ligneus: in illius foramine naris est inclusa, in huius medio foramen spiritale: superius autem manubrium uel ansa, qua follis teres diductus accipit auras, compressus easdem reddit: is inter orbes habet aliquot annulos ferreos, ad quos corium sic est affixum, ut tales sinus fiant, quales uidentur in his laternis chartaceis, quæ complicari possunt. Cùm autem istiusmodi folles flatum uehementem non expirent, at tardius diducantur & comprimantur , excoctor toto die paulo plus quàm dimidium plumbi candidi centumpondium conflare potest.

Fornax A. Folles B. Orbis ferreus C. Naris D. Orbis ligneus E. Foramen spiritale F. Manubrium G. Ansa H. Annuli I. Mssæ plumbi candidi K.

At ferri uena, cui præcipua bonitas, excoquatur in fornace, quæ secundæ ferè similis sit: etenim focus existat altus pedes tres & dimidium , latus & longus ad pedes quin: in cuius medio sit catinus altus pedem, latus sesquipedem. Quanquam altior uel humilior, at latior uel angustior esse potest, pro ut ex uena plus minusué ferri conficitur. Magistro certa uenæ ferri mensura detur, siue ex ea ferrum multum siue paucum conflare possit: is operam & rem in hac re insumpturus primò in catinum conijciat carbones, at ipsis tantam ferri uenam comminutam & cum calce, aquis nondum restincta, permistam inspergat, quantam batillum ferreum capit. Tum iterum ac sæpius & carbones inijciat, & eis uenam inspergat: & quidem us dum aceruum clementer assurgentem construat: quem tandem carbonibus incensis igni, follium, artificiose in fistula collocatorum, flatu ad ardendum excitato, excoquat: quod opus perficere potest modò horis octo, modò decem, nunc uerò duodecim. Ne autem ignis ardor ei faciem, ut solet, adurat, totam pileo tegat: cui tamen sint foramina per quæ cernere & spirare possit: ad fornacem sit pertica, qua quoties res postulat, postulat autem cùm folles nimis acrem flatum inspirant, uel ipse uenam reliquam & carbones adijcit, aut recrementa detrahit, fores canalis, per m aquæ defluunt in rotam, axem, qui folles comprimit, mouentem sistat, uel uersari permittat: quo sane modo ferrum confluit , & massa pendens duo triaué centumpondia, pro ut uena ferri fuerit diues, poterit confici: mox magister uiam recrementorum conto aperiat: quæ cùm tota defluxerint, massam ferream refrigerari sinat: postea ipse & ministri trudibus ferreis commotam de fornace in terram deijciant: eam marculis ligneis, quibus manubria sint tenuia, sed quin pedes longa, percutiant, ut & recrementa, quæ adhuc ad eam adhærescunt, decutiant, ac ipsam adunent simul & dilatent. Etenim si statim incudi impositam percutiet magnus malleus ferreus, ab axis, quem uersat rota, dentibus sublatus, dissipetur: attamen non multo post forcipibus sublata, & eidem malleo subiecta acuto ferro in partes quatuor, uel quin, uel sex, prout magna fuerit aut parua, secetur: ex quibus in altero camini foco recoctis, & rursus incudi impositis fabri formant massas quadrangulas, uomeres, canthos, sed in primis bacilla: quorum quatuor, aut sex, aut octo pendunt quintam centumpondij partem: at ex his denuo uaria instrumenta confici solent. Ad quan autem mallei per cussionem adolescens cochliari aquam incandens ferrum, quod formant fabri, infundit: at hinc est quod percussiones tam magnum sonum edunt, ut longe ab officina audiatur. Massa autem de fornace, in qua ferri uena excoquitur, deiecta in catino remanere solet ferrum durum, & quod difficulter ducitur: ex quo confici possunt præferrata pilorum capita, & durissima quæ opera.

Focus A. Aceruus B. Via recremente um C. Massa D. Marculi lignei E. Malleus F. Incus G.

Sed ad ferri uenam, quæ uel ærosa est, uel cocta difficulter liscit, maiore opera & acriore igni nobis opus est: etenim eius partes, in quibus metal− lum inest, non modo à reliquis, quæ nullum in se continent metallum, opor tet secernere, & pilis siccis frangere: sed & urere, ut alia metalla at succo nociuos exhalent: & lauare, ut leuia quæ ab eis separentur. Excoquantur uerò in fornace primæ assimili, uerùm multo ampliore & altiore, ut multam uenam, multos carbones continere possit: nam partim uenæ fragmentis, quæ maiora nuce non sint, partim carbonibus compleatur: quas res excoctores gradibus, qui sint ad alterum latus fornacis, ascendentes inijciant. At ex tali uena modò semel, modò bis cocta conflatur ferrum, quod idoneum est ut in foco fornacis ferrariæ recalfiat, & magno illo malleo ferreo subiectum dilatetur, at ferro acuto in partes secetur.

Fornax A. Gradus B. Venæ C. Carbones D.

At ars hoc modo ferrum igni & additamentis perficit, & ex co efficit aciem , quam Græci so/mwma nominant, Eligatur ferrum , quod ad liscendum est aptum : præterea durum, at quod facile duci potest. Nam etsi ex uenis, quæ ipsi cum alijs metallis communes sunt, conflatum liscat, tamen aut molle est aut fragile. Tale uerò candens primò in minutas particulas secetur, & cum lapidibus liscentibus comminutis permisceatur: deinde in foco fornacis ferrariæ fiat catinus ex eodem puluere madido, ex quo fiunt catini, qui sunt ante fornaces in quibus uenæ auri uel argenti excoquuntur: cuius latitudo sit ad sesquipedem, altitudo ad pedem. Folles autem sic collocentur, ut uentum medio catino per narem inspirent: tum catinus totus optimis carbonibus compleatur & circumcirca ponantur saxorum fragmenta, quæ ferri particulas & carbones superfusos coerceant: sed quamprimum carbones omnes arserint, & catinus excanduerit, folles uentum inspirent , at magister sensim infundat tantam ferri & lapidis liscentis misturam, quanta sibi infundenda uidebitur: in quam, cùm lifacta fuerit, mediam quatuor ferri massas, quarum singulæ pendant libras triginta, imponat: & acri igni quin uel sex horis coquat, & bacillo immisso ferrum liquatum sæpius agitet, ut eius tenuissimam quan particulam massarum parua foramina combibant: quæ par ticulæ sua ui consumunt & dilatant crassas massarum particulas: quæ molles & fermento similes fiunt. Postea magister ministro adiutus massam unam forcipe extractam incudi imponat, ut malleus à rota uicissim sublatus et demissus ipsam dilatet: quam confestim adhuc calidam in aquam inijciat & temperet: temperatam rursus incudi imponat, eam eodem malleo percussam frangat: mox inspiciens fragmenta consideret , utrum aliqua ex parte ferrum adhuc appareat, an totum quodammodo sit densatum & mutatum in aciem . Deinde aliam at aliam massam forcipe prehensam & extractam in partes secet, tum misturam recalfaciat, & ad eam addat recentis partem: quæ & in locum illius, quam combiberunt massæ, succedit, & uires eius, quæ reliqua fuit, reficit, & massarum particulas, rursus in catinum impositas, facit puriores: quarum quan, ut primum excalfacta fuerit, forcipe prehensam malleo subijciat, & in bacilli figuram formet. Quod, cùm adhuc excandescit, in frigidissimam aquam profluentem , quæ prope sit, inijciat: quomodo repente densatum in meram aciem uertitur: quæ ferro est multo durior & candidior.

.Catinus A. Folles B. Forcipes C. Malleus D. Flumen E.

Reliquorum aunt metallorum uenæ in fornacib. non excoquuntur , sed argenti uiui, ut etiam stibij, in ollis: plumbi cinerei, in canalibus. Sed primò dicam de argento uiuo: id in lacunis, in quas ex uenis fibris confluxit, repertum colligatur: aceto sale purgetur: in linteum lino xylino contextum , uel in alutam infundatur: per quam complicatam & compressam argentum uiuum penetrans purum in ollam uel patinam subiectam delabitur. Vena uerò argenti uiui in ollis excoquitur binis uel singulis: si in binis, superiores figura non multum dissimiles sunt uitreis ampullis, in quas urinæ, medicis inspectandæ, infundi solent: continuo tamen recta sursum uersus angustiores: Inferiores uerò sim es sunt catillis, in quibus uiri uel mulieres caseos conficiunt: sed utræ utris maiores. Inferiores us ad margines in terra, uel arena, uel cinere defodere oportet, in superiores uenam in particulas fractam inijcere, ea completas obturare musco, & inuersas in ora inferiorum imponere, qua coniunguntur oblinire luto, ne argentum uiuum , quod in eas confugit, exhalet. Quanquam sunt qui, propterea quod defossæ sint, nihil tale metuentes eas non oblinunt: qui glorientur se non minus argenti uiui pondus conficere quàm eos qui ipsas oblinunt: ueruntamen oblitæ luto ab exhalando magis tutæ sunt: quo sane modo septingenta ollarum paria in solo uel foco collocentur, & undi mistura, quæ constat ex puluere terræ comminutæ , & à carbonibus resoluto, circumfundantur, ut ex ea superiores palmum modo extent : ad utrun foci latus saxa prius posita sint, eis superimposita tigna, quibus operarij longa ligna inijciant transuersa. Etsi uerò ligna non attingunt ollas, acris tamen ignis ardor eas calfaciens argentum uiuum caloris impatiens per muscum in ollas inferiores defluere cogit. Nam si uena excoquitur in superioribus ollis, de eis, quà datur exitus, fugit in inferiores: si contra in inferioribus, fertur in superiores, uel in opercula, quæ simul cum uasis cucurbitinis ollarum superiorum locum obtinent . Sed ollæ, ne uitium faciant, ex optima argilla fingantur: si enim uitium fecerint, argentum uiuum ex eis unà cum fumo euolat: qui si magna dulcedine odoratum commouerit , id ipsum consumi significat. Quoniam uerò is dentes mobiles efficit, excoctores & cæteri astantes huius mali admoniti terga obuertunt in uentos, qui fumum in contrariam partem pellunt. Etenim officina circa frontem at latera patere, & uentis exposita esse debet: tales autem ollæ, si ex ære caldario factæ fuerint, in longum tempus in igni poterunt durare. Hæc ratio uenæ argenti uiui excondæ plurimis est usitata.

Focus ardens A. Ligna B. Focus non ardens in quo ollæ sunt collocatæ C. Saxa D. Ollarum ordines E Ollæ superiores F. Ollæ inferiores G.

Simili modo stibij uena, si reliquorum metallorum expers fuerit, excoquitur in superioribus ollis: quæ duplo sunt maiores quàm inferiores. Sed quantæ illæ fuerunt, ex panibus cognoscitur: quibus non omnibus in locis idem est pondus: nam alibi conficiuntur pendentes sex libras, alibi decem, alibi uiginti: cùm excoctor in eo labore operam consumpserit, ignem aqua restinguit: opercula de ollis remouet: circum & super eas terram, cum cinere permistam , conijcit: panes, ubi refrigerati fuerint, ex ollis eximit. Altera uerò uenæ argenti uiui excondæ ratio hæc est. Ollæ uentrosæ in superiorem fornacis quadrangulæ partem patentem impositæ uena comminuta complentur, at operculis, quibus singulis eius tintinabuli, quod uulgus campanam nominat, figura est ac naris oblonga, teguntur & oblinuntur: singula uasa fictilia, quæ parua sunt, & in cucurbitæ figuram formata, binas nares recipiunt, item oblinuntur : mox aridis lignis in inferiore fornacis parte col locatis, & accensis uena coquitur, donec omne argentum uiuum in operculum, quod superioris ollæ loco est, feratur: id deinde ex naribus defluens, uasa fictilia cucurbitina recipiunt.

Ollæ A. Opercula B. Naris C. Vasa fictilia cucurbitina D.

Alij conclaue concameratum extruunt: cuius solum pauimentatum faciunt medium uersus concauum, & in muro eiusdem conclauis crasso fornaces, quarum ora, per quæ in eas ligna imponuntur , exteriore ipsius muri parte sunt: fornacibus ollas superponunt, & eas uena comminuta complent: circa uerò ollas sic fornaces undi lateribus luto conglutinatis claudunt, ut nullus fumus eluctari possit: sed eum totum cuius fornacis os emittat. Deinde inter testudinem & pauimentum collocant arbores uirides: tum ostium claudunt, & fenestellas specularibus obducunt, at sic undi musco & limo obturant, ut conclaue nullum argentum uiuum exhalare possit: postea lignis accensis uenam coquunt : quæ tandem exudat argentum uiuum: quod caloris impatiens , frigoris amans in arborum folia, quibus refrigeratoria uis est, fertur. Excoctor, cùm opus perfecit, ignem restinguit, & omnibus refrigeratis ostium & fenestellas recludit, at colligit argentum: quod, quia graue, magnam partem sua sponte ex arboribus decidit: & in concauam soli partem confluit: attamen si totum non deciderit arboribus commotis decidet.

Conclaue A. Ostium B. Fenestellæ C. Ora fornacum D. Fornax qualis in conclaui E. Ollæ F.

Quarta ratio uenæ argenti uiui excondæ ita se habet. Olla maior super tripodem statuta, completur uena comminuta: cui superfunditur arena uel cinis duos digitos crassus, & tunditur: mox huius ollæ ori alterius ollæ minoris os imponitur, & luto obturatur, ne spiritum emittat: uena igni cocta exhalat argentum uiuum: quod per arenam uel cinerem penetrans fertur in ollam superiorem: ubi in guttas concrescens, recidit in arenam uel cinerem: quo lauato, argentum uiuum colligitur.

Olla maior A. Minor B. Tripus C. Vas in quo lauatur arena D.

Quinta ratio est quartæ non multum dissimilis: etenim in locum ollarum ollæ, siue uasa item fictilia reponuntur: quorum fundum est angustum , os amplum: ea ferè complentur uena comminuta: cui similiter superfunditur cinis duos digitos crassus & tunditur. Vasa uerò teguntur operculis digitum crassis, & interius spuma argenti liquata obductis: quibus lapis grauis superponitur: uasa in fornace collocantur: in quibus uena cocta simili modo exhalat argentum uiuum: quod fugiens calorem fertur in operculum: ubi con gelatum recidit in cinerem: quo item lauato argentum uiuum colligitur.

Ollæ A. Opercula B. Lapides C. Fornax D.

His quin rationibus argentum uiuum confici potest: quarum nulla spernenda & repudianda est: ueruntamen, si fodina magnam uenæ copiam suppeditat, prima est expeditissima & utilissima: quod multa uena simul sine magno impendio excoqui possit. At plumbum cinereum ex sui generis uenis argenti expertibus, conflatur uarijs modis. Primò fouea in solo sicco foditur, & puluere carbonum iniecto pilis tunditur: deinde carbonibus candentibus siccatur: mox foueæ ligna fagina lata & arida superponuntur : at in ea plumbi cinerei uena conijcitur: quamprimum autem ligna incensa arserint, uena excalfacta stillat plumbo in foueam defluente: cuius panis refrigeratus ex ea eximitur: quoniam uerò lignis igni adustis sæpe carbones, interdum recrementa decidunt in plumbum, quod fouea concepit, & ipsum faciunt impurum, rursus lifaciendum est in aliquo catino, ut panis purus fie ri possit: quam rem nonnulli considerantes foueam in decliui loco fodiunt, & sub eo catinum, in m plumbum ex fouea statim effluens manet purum : at inde cochliari haustum infundunt in ferreos catillos luto interius oblitos, & ex eo conficiunt panes. Talem autem foueam planis lapidibus sternunt, eorum commissuris , ne liquidum plumbum sorbeant, lutum cum puluere, ex carbonibus comminutis facto, permistum illinunt. Alij uenam in canales, è piceastris factos, & loco decliui positos, cùm lenis uentus flauerit, inijciunt , & lignis paruis superimpositis & incensis coquunt : quo modo plumbum cinereum liquatum ex canalibus defluit in subiectam foueam. Recrementa uerò, siue lapides, croceo colore in eis, ut etiam in lignis latis foueæ su− perpositis, remanent: qui ipsi quo diuenduntur.

Fouea cui ligna superposita sunt A. Catinus B. Cochliare C. Catinus ferreus D. Panes E. Inanis fouea lapidibus strata F. Canales G. Foueæ canalibus subiectæ H. Ligna parua canalibus superposita I. Ventus K.
Alij uenam in ferreis catillis excoquunt hoc modo. Arida, & quidem exigua, ligna in lateres circiter sesquipedem inter se distantes uicissim recta & transuersa imponunt & incendunt: ad quæ apponunt catillos ferreos luto interius oblitos, & uena fracta plenos. Ita cùm uentus acris ignis flammam perfert in catillos, tunc uena stillat plumbo: quod ut confluere possit, uena

forcipe agitatur: quàm primum autem conijciunt eam omne plumbum exudasse, catillos forcipe prehendentes auferunt, & plumbum in uacuos catillos effundunt: at sic ex multo unà confuso panes efficiunt. Alij uenam, cum qua cadmia non est mista, excoquunt in fornace ferrariæ simillima: in cuius fouea catinum ex terra comminuta , & cum puluere carbonum permista faciunt: at in eum conijciunt uenam fractam, uel eius ramenta lotura collecta, ex quibus plus plumbi conficitur: si uenam, eam unà cum carbonibus & paruis lignis aridis excoquunt : si ramenta, cum carbonibus tantum: utranque uerò materiam, leni follium flatu. Catino est canaliculus, per m liquidum plumbum defluit in catinum subiectum, at ex eo fit panis.

Ligna A. Lateres B. Catilli C. Fornax D. Catinus E. Canaliculus F. C atinus subiectus G.

Alij in tumulo, è fodinis egesto, & uentis exposito focum construunt. altum pedem, latum pedes tres, longum quatuor & dimidium: eum qua− tuor asserum complexu coercent & continent, at totum luto crasso superi us obducunt: in hunc primo imponunt arida & parua piceastri ligna, deinde super ea uenam fractam inijciunt: tum ei superimponunt ligna, &, quò spirat uentus, incendunt: quo modo uena stillat plumbo: lignis igni consumptis cineres & carbones deuerrunt. Guttas uerò plumbi, quæ ceciderunt in focum & iam frigore concreuerunt, forcipe exemptas in alueum conijciunt , at ex liquatis in catino ferreo panem conficiunt.

Focus in quo uena excoquitur A. Focus in quo plumbi guttæ iacent B. Forceps C. Alueus D. Ventus E.

Alij deni capsam longam pedes octo, latam quatuor, altam duos, totam ferè arena complent & lateribus sternunt, at sic focum efficiunt. Capsa in medio habet ligneum codacem, qui uersatur in forma duorum tignorum inter se transuersorum: ea sunt dura, crassa, in terra defossa, utrin perforata: in quæ foramina pali cuneati adiguntur, ut tigna immobilia maneant : capsa circumagi & in uentum, ex quacunque coeli parte flantem, obuerti possit. In tali foco locant ferream cratem, tam longam & latam quàm ipse est, altam uerò dodrantem: cui pedes sex sunt, bacilla autem transuersa tam multa ut ferme contigua sint: crati ligna tedæ imponunt, & super ea uenæ fragmenta: su per quæ rursus ligna tedæ, his accensis uenam excoquunt: cuius plumbum cinereum, quo stillat, quia minime comburitur , hæc excondi ratio utilissima est: nam plumbum per cratem in focum destillat, reliquiæ simul cum carbonibus in ea remanent. Opere semel perfecto excoctores cratem pertica de foco deponentes euertunt, at reliquias accumulant. Scopis uerò plumbum cinereum conuerrentes in alueum colligunt: & ex eo, in catillis ferreis colli facto, panes conficiunt : quos, quamprimum refrixerint furca bicorni, cuius alterum cornu rursus est bicorne, subuertunt, ut panes ex eis excidant: at subinde ad eundem laborem redeunt.

Capsa A. Codax B. Ligna inter se transuersa C. Crates D. Eius pedes E. Ligna ardentia F. Pertica G. Catillus in quo plumbum cinereum collifit H. Catilli I. P anes K. Furca L. S copæ M.

De re Metallica Libri IX. FINIS.