Jump to content

De rebus gestis Antonii Caraphaei/Liber primus/Caput II

Unchecked
E Wikisource

Liber primus, Caput II
1715

editio: ex J. B. Vici Opera latina, tomus I; Mediolani, 1835; Joseph Ferrari recensuit
fons: librum vide
 Caput I Caput III 

caput ii.

Antonii educatio.


Domestici mores.Prisca severitate et parsimonia eductus educatusque: quas bonas artes postea in publicum protulit. Nam praenimii rigoris notatus, et militaris aerarii supplendi, supra quam dici aut fingi potest, sagax, administrandi frugalissimus fuit.

Artes ingenuae.Praeter ceteras libero homine dignas artes, palestrae plurimum studuit. Literis autem ingenuis non est admodum delectatus. Non ultra latinam linguam edoctus, quam qua id sermonis genus postea tenuit, quo Germani, Hungari, Poloni, aliaeque ejus plagae gentes ad humani commerci necessitates utuntur. Numerorum linearumque doctrinam usu magis, quam caussis edidicit.

Naturae dotes.Beatior autem natura et acris industria ea disciplinae vicia postea supplevere: nam ingenio ad excogitandum acuto, judicio solido res sedulo meditabatur incipiendas; incoeptas fortiter pertendebat.Quo eloquendi genere postea usus est? Ex quibus mentis animique virtutibus genus eloquendi postea sibi paravit, rerum, de quibus agebat, proprium, ad deliciendos sibi animos quam lenissimum, perinde ad insectandum grave; rerum pondere, et copia momentosum et plenum; per quod, uti per corpus sanguis, utilitas dignitasque perfusa. Nam qui in urbano homine reprehenditur verborum neglectus, decebat militem. Cur docrtina civilis peritissus cum admiratione habitus sit?Quod postea in potissima caussa fuit, ut hominum vulgus, qui extantia verborum lumina tantum advertunt, tenues prudentiae ductus et colores in recessu non cernunt, militarem virum doctrinae civilis peritissimum summopere admirarentur.

Cur interiorum literarum ignari reipublicae administrandae meliores?Sed heic liceat vestigari, quid sit quod in rebus publicis gerendis nullius interioris eruditionis homines aptiores spectati? An quia rerum altissimarum contemplationi longo tempore assueti, facile mentem a sensibus abducant; et civili viro alacritas adprime necessaria, qua nedum id quod agit, ut ajunt, agat, sed corporis quoque motus, vultus, vocis sonos, et moras eorum, quibuscum agit, graviter advertat, ut inde quid simulent dissimulentve conjiciat? Unde viri ejusmodi attentius nationum mores observant, aularum studia penitius explorant, rerumpublicarum arcana callidius scrutantur. An quia qui respublicas administrant quamplurima singularia nosse student; unde porro intelligunt, quâ quaeque pars et quantum conferat summae rei: severiorum autem doctrinarum cultores summa rerum genera intuentur, minuta negligunt, in quorum diligenti observatione omnis caussarum utilitas conlocata? Certe homines immensa naturae mente et cogitatione non pervagati, exempla propiora et quadrantiora sequuntur, quae in deliberationibus potissimum dominantur. Cur de re civili exempla utiliora praeceptis?Unde forsan civilem doctrinam melioris frugis tradunt, qui Reges aut liberos populos historiis in exemplum proponunt, quam qui eam disserunt per praecepta: quia utile ac dignum, ad quae duo Politici maxime spectant, in ipso rerum actu advertuntur; cumque certis scientiae definitionibus contineri, tanquam cancellis, non ferant, prudentiae arbitrio committuntur. Postremo nosse, quid quanque animi perturbationem sequatur, et quae sint propria cujusque fortunae consilia, cum natura ipsa ex sese ultro prodat; rectius et expeditius pro re nata sensu ipso notantur, quam ex abdita impeditaque mentis humanae doctrina subtilibusque rationibus intelliguntur[1]. An literis Regna fundentur?Haec illud sequitur, quod ut maxime bona consilia rerumpublicarum pariunt felicitatem, ea tamen ut plurimum expressit necessitas, cui fere semper sese sociam virtus addit. Nam imperia electione perdi possunt, fundari autem non possunt. Quisquam enim facile profundit sua; aliena autem acquirere citra domini voluntatem vel ipsi industriae non datur. Innumeri Reges libidine, aut liberi populi factionibus occidêre: sed neque Philippo Macedoni, neque Pyrrho fortissimis Regibus de invito Atheniense aut Romano quicquam decerpere licuit. Respublicas autem hostibus prodi velle significant eorum qui praesunt luxuries, avaritia crudelitasque; civium factiones, et effoetae deliciis ac voluptatibus vires. Neque adeo difficile est ex alienis conlabentibus Imperiis suum constabiliendi nosse opportunitatem. Sed Summi Numinis providentia, cum in ceteris humanis, tum in hac re maxime dominatur, quae obscuris populis barbarisque gentibus ejusmodi offerre ac dare solet occasiones. Atque adeo Regna et Imperia fere omnia vi et armis fundantur; fundata vero volunt ratione omnino diversa clarescere , studiis humanitatis.

Literae rebuspublicis necessariae ad earum incrementum et lumen.Non haec eo dicimus, quasi humaniores artes, interioresque disciplinae reipublicae non conducant: cum eae maxime populos, inter quos excoluntur, dexteriores acutioresque eficiant; unde et politiora artificia et nova excogitata. Nautica certe, bellica ars et militaris architectura sine iis promoveri non possunt. Neque semper id, quod priscis Romanis, conducit; doctrinarum fructus peregre capere, et ignorantiam domi, ac proinde ferociam obtiunre inter suos; quod hodie Turcae habent in institutis: id enim sat est, ut ejusmodi Imperium non omnino sua sit vi nixum. Nam perfidi Christiani iis classes, quibus in Europam trajicerent, commodarunt: et, si non ultra eorum viribus sua consilia adderent, prudentes rerum hac una re censent, id Imperium maxime formidandum sponte sua defecturum. Philosphi ut rebuspublicis utiles?Sed praeclari scientia viri id conferunt in commune, ut ipsi minuta cognitionis semina excolant, unde alii porro pingui usu colligant fructus. Diverti desinam sub pollentis florentisque Europae Regis auctoritate, qui hanc in ceteris Regni artibus habet, ut res publicas interioris doctrinae viro demandet nemini; et tamen sacratiora severioraque literarum studia prolixe fovet. Civilis viri instrumentum.Quare cum egregium ad rempublicam factum ingenium, utilis historiarum memoria, prudens rerum publicarum observatio, et longus et multiplex rerum usus virum civilem absolvant; non mirum, si Antonius, ea quam modo memoravimus educatione, et institutione vitae quam mox narrabimus, in politicis postea rebus eximius extiterit.

 Caput I Caput III 
  1. V. De Sud. Rat. pag. 17 et 25.