De rebus gestis Antonii Caraphaei/Liber primus/Caput V

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Liber primus, Caput V
1715

editio: ex J. B. Vici Opera latina, tomus I; Mediolani, 1835; Joseph Ferrari recensuit
fons: librum vide
Fairytale left blue.png Caput IV Caput VI Fairytale right blue.png

caput v.

Catherinam Cardonam uxorem ducit.


Jam Antonius in Johannitarum Equitum numeris pro Leopoldo Caesare octo ferme annis in Germania Hungariaque meruerat; quum et viri praeclarae devinciendorum sibi animorum artes, et multo magis ipsa rerum series, ex qua caussa alia in aliam cuique proximam influunt, quarum cernere affinitatem nobis natura negatum, prudentia tantum tentare permittitur, uxorem ipsi obtulerunt.

Catherinae mater.In Augustae Aula erat praecipua Herillensium Comes, quae et generis nobilitate, et lectissimae foeminae virtutibus, Margaritae Augustae Comes primaria.a Mariana Hispaniarum Regina Margaritae Mariae, quam Philippo IV ejus nominis Regi filiam ediderat, primum in juventae regimen, deinde Leopoldo Caesari nuptum missae comes itineris addita; postremo ab ipso Caesare ad Augustae conjugis primariam cubiculi curam delecta. Ea autem tanta Reginarum educandarum arte diligentiaque excelluerat, ut nedum Margarita ipsa, sed et Maria Theresia Ludovici XIV Galliarum Regis uxor, Margaritae germana soror, eam uti alteram colerent matrem, eandemque Mariana suas longinquae parentis obire partes ocioso animo sineret. Itaque eae tres maximae Orbis terrarum Reginae, quos ipsis charitatis affectus sanguinis necessitudo pietasque excitaret, omnes in Herillensis sinu deponere[1].

Pater et genusEa Castronovensium Marchionem duxerat virum e Cardona, una ex familiis prognatum, quarum conditores, Carolum Magnum in Hispaniam bellum contra Mauros inferentem secuti, in Catalaunia consedere: er hac autem orti ab oppido Cardona, quod in ditione habuerunt, duxere nomen. Ab eo Catherinam enixa, quam patre orbatam secum in Germaniam duxerat, et in Mariae Antoniae, quam Leopoldus filiam ex Margarita susceperat, secundas habebat curas.

Amplissimae matrimonii caussae.Sed cum Margarita supremum obisset diem, Herillensis seu ne praesentibus et observantibus Augustae Alumnae defunctae munimentis luctuosis et importunis afflictaretur; sive quod non eundem potentiae obtineret in Aula locum; patriae et suorum desiderio integrascente, tandem in Hispaniam reverti decrevit. Ubi Mariana per ejus literas id rescivit, quando Herillensi ita facere certum esset, saltem Catherinam in Germania manere volebat; ut Antonia neptis, amissae filiae solamen, Hispanam foeminam, sub qua jam adolescebat, jamque educandi arte spectatam haberet comitem. Nam Hispani Proceres Augustam puellam hispaniensibus formari moribus cupiebant, si quis ei in Hispanicam Monarchiam successionis casus se forte daret. Cum enim Philippus unum omnino filium superstitem, Carolum reliquisset; et Maria Theresia major natu filia, quam Ludovico XIV Galliarum Regi nuptam modo narravimus, Hispaniensis se Imperii successione abdicasset; opima haereditas, si Carolus in orbitate moreretur, ad unam Antoniam redire putabatur. Quare quum postea Leopoldus Aug. eam Maximiliano Emmanueli Bavarorum Duci nuptui tradidit, in dotis legibus quoque cavit, ut Antonia omni materni stemmatis jure sibi suaeque posteritati concederet: cujus cessionis ignari rerum publicarum prudentes, deflexa specie renovatum Philippi II Hispaniaram Regis exemplum conjectabant; qui Isabellam Claram Eugeniam sororem Alberto Austriae Archiduci uxorem dedit, et dotis nomine ipsi ejusque posteris perpetuam Belgii provinciae procurationem demandavit, quo Austria Domus pluribus fundamentis insisteret. Nuptiarum gravitas.His de caussis Regina ad Herillensem scribit, se cupere, ut prius quam Germania abiret, Catherinam matrimonio collocaret; polliceturque se eam Caesari omni officio commendaturam; et Josepho Spinolae, Balbasensium Marchioni, Hispano apud eundem Legato Viennae agenti mandaturam quoque, ut in ejusdem nuptiis suam publice ferret auctoritatem. Igitur Herillensis, quanquam a filia, cujus diligentissima erat, per omnem vita segregari iniquo animo ferret; tamen ut ei et Caesaris et Reginae gratiam servaret partam, pararetque majorem, de viro ei deligendo deliberabat.

Coniugii occasio.Sed quae consilium differebat, sors maturavit. Mos enim Aulae, ut rusticandi temporibus summates viri primarias Augustarum comites alius in aliam villam invitent, et hospitalibus officiis prosequantur. Antonio Catherina cum matre evenere. Is igitur in villa, quam ad id utendam acceperat, tanta comitate, elegantia lautitiaque eas habuit, ut omnes aemulos facile superarit. lis liberalibus viri officiis Herillensis devincta, eum conjugem filiae destinavit.

Caesaris super eo matrimonio consilium.Probavit placitum Eleonora, ut quae Caraphaeo impense favebat; sed Caesar graviori consilio probavit. In Antonio enim amplissimi viri, qualis postea fuit, insigne specimen observabat; uti et Antonius Pignatellius, tum temporis Pontificis Romani ad Caesarem legatus, ex augusto viri vultu, decora facie et oculorum vigore eximio, ac non vulgarem in sermonibus rerum prudentiam perspiciens, eum ad maximos olim honores provehendum praesagiebat. Quare postea Summus Pontifex creatus, cum Antonius in Italia cum summa rerum gerendarum potestate ad Italos Principes legatus ageret, suo judicio gaudebat; et cum Neapolitano nomine gratabatur, popularem suum super Germanis, Italis Hispanisque praeter omnia majorum exempla tantam habere potestatem[2]. Ob haec Caesar censuit, quando Herillensis esset in Hispaniam commigratura, Caraphaeum ei Regi subditum ejus filiae virum dari, ut apud Hispanos quoque de sua republica bene mereri conaretur: et per has ipsas, sed in contrarium tractas rationes, rem probavit Legatus:Contraria Hispano Legato ex iis nuptis proposita utilitas. malebat enim Catherinam Caraphaei quam Germani viri domum induci, ut in Caesaris Aula, et militaribus campis Regis sui studiosum haberet.

Fairytale left blue.png Caput IV Caput VI Fairytale right blue.png
  1. Ex compluribus Epistolis Marianae Hispaniarum ac Mariae Theresiae Galliarum Reginae ad Herillensem scriptis.
  2. Ex Abb. Matthaei Herculani epistola ad Caraphaeum.