Jump to content

De rebus gestis Antonii Caraphaei/Liber secundus/Caput XI

Unchecked
E Wikisource

Liber secundus, Caput XI
1715

editio: ex J. B. Vici Opera latina, tomus I; Mediolani, 1835; Joseph Ferrari recensuit
fons: librum vide
 Caput X Caput XII 

caput xi.

Petit a Caesare ut sibi det veniam in Hispaniam commeandi: at ab ea ampliorum spe munerum adtinetur: et a Carolo II Hispaniarum Rege Aurei velleris Torque decoratur.


Caraphaeus solicitus de indigna morte, et qua caderet indefensus.Ita Caraphaeus laetos novo Josephi regno Hungaros infensiores sibi infestioresque metuebat: qui Caesari, ut dictitabat, vitam lubens muneri daret, tot amplissimis honoribus amplissimisque imperiis ejus munificentia cumulatam; sed id grave erat, si vili percussoris manu, indictâ caussâ, caderet, gravissimis foedissimisque crudelitatis et avaritiae criminibus insimulatus, et atroci inimicorum scommati faceret locum; crudelissimum Hurigariae Tyrannum tandem aliquando in Hungaria terra constabilitum. Quapropter aegerrime ferebat, sibi erga Caesarem obsequentissimo cum vita honestatem quoque nominis esse perituram; suos autem inimicos, adversum quos gravibus probris non temperabat, cum sua quemque dignitate honestissimos superstare. Postulat a Caesare in sui detracotores calumniae judicium constitui,
Nec refest,
Sub magno ipsius Caesaris exemplo:
Cui tamen non adquiescit.
Idcirco postularat a Caesare[1], ut suam existimationem sibi vindicare liceret, calumniae judicio in sui detractores constituto: neque id retulerat, ipsius Caesaris exemplo adquiescere jussus, quì quanquam de Zrinio, consciisque omni juris legumque religione judicarat, tamen earum studiosi partium per summam improbitatem, eos injuriâ oppressos praedicare ausi sunt. Sed Principis fastigium, inquiebat, super eas falsas incusationes longe eminere; sibi vero sentiebat non eundem esse animum de eo fortiter porro, ut ante fecerat, promerendi: idque providebat reipublicae in partibus sibi commissis aliquod fortasse detrimentum adlaturum.

His de caussis ut et sibi constaret honestas, et Caesaris res per alios utilius gererentur, petit ut sibi veniam daret in Hispaniam commeandi,Vult in Hispaniam proficisci
Caraphaeus honores repudiando honoratior.
ut de privata re ibi tantisper ageret, dum proeliorum tempus instaret. Sed vir sive ignorabat, honores, quos repudiabat, se ad summum potentiae provecturos, sive intelligebat sic repudiatos provehere: nam Caesar, denegato in Hispaniam commeatu, manere jubet, et ampliora munera brevi expectare, quae uberrimum ei gloriae argumentum praebuerint: et paullo post eum in Transylvania quoque summum armorum imperatorem creat, ac Lotharingio Duci subsituit.

Sed in eo temporis articulo, quo is in Hispaniam proficisci cupiebat, fortuna ejus votis ommnino adspirare visa est. Inter laeta novi regni omnino Aureo velleris Torque decoratur.Nam inter laeta Josephi Hungariae Regis auspicia, Caesar ei Posonio Aurei velleris Torquem mittit, eumque splendidissimum militiae ordinem, quo Reges ipsi Principesque summi ab Hispaniarum Rege decorantur, ex animo gratulatur.

Ejus decoris Caraphaeo conlati civiles rationes.Decem enim ante annis Josephus Spinola Balbasensium Marchio, Hispani Regis ad Leopoldum Caesarem Legatus, Mariannae Hispaniarum Reginae scripserat[2], Caraphaeum et generis splendore; et meritis cum laude stipendiis, et in utramque Austriam Domum obsequio, et Caesareae Aulae amicitiis, et apud complures summos Germaniae Principes gratiâ nedum dignum, sed utilem quoque videri, ut Carolus Rex eum Aurei velleris Torque insigneret: et Hispani Regis Legati Viennae agentes ob singularem viri prudentiam et dexteritatem in gravioribus Monarchiae rebus adhiberent. Nemo equestrium legionum ductor plura in eo ordine stipendia fecit.
Montecucculus cum eo graviores belli res privatim deliberabat.
Nullum enim equestrium legionum ductorem plura stipendia in eo militiae ordine meruisse; ut Raymundus Montecucculus duodeseptuaginta annis gravis, et bina supra quinquaginta stipendia meritus, praeclarissimus belli imperator, difficiliores belli res cum eo deliberaret decerneretque. Et sperabatur brevi ad ampliores militiae ordines provehendus, in quibus facilius Regi suo utilem operam daret. Quod si Rex talem civem promovere subsistat, Germanos posse sibi servare munia, quae Imperator exteris conferre velit. Et regni rationibus consentaneum, quando Rex summos Germaniae Principes, aliosque seu virtute militari seu civili prudentia amplissimos viros, quos rei Austriacae utiles arbitratur, eo militari ordine passim condecorat; sibi subjectum quoque cohonestet, ne in eo obsequium erga Hispanum nomen tepescat.

Ex ejus militiae instituto diu dilatum conferri decus.
Ex lege singulari Caraphaeus in eum militiae ordinem adlegitur.
Diu tamen dilatum conferri decus, quia ex ejus ordinis institutione in eum ex amplissimis familiis primo loco nati cooptantur. Sed cum postea Carolus Estensis Burgomaenaeorum Marchio, Hispanorum ad Caesarem Legatus, belli Techeliano-Turcici gesta Hispanum Consilium doceret, per occasiones quae ultro offerri videbantur, Caraphaei in eo merita nunciabat; quae tanta Hispanis tandem visa sunt, ut eum ordinis militaris legibus dignum eximi judicarint; et quanquam secundo familiae loco natus, in eum tamen cooptaretur.

 Caput X Caput XII 
  1. Ex lib. Epist. Caraphaei ad Caesarem, ep. 81.
  2. Ex libro Epistolarum de privatis Caraphaei rebus.