De rebus gestis Antonii Caraphaei/Liber tertius/Caput V

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Liber tertius, Caput V
1715

editio: ex J. B. Vici Opera latina, tomus I; Mediolani, 1835; Joseph Ferrari recensuit
fons: librum vide
Fairytale left blue.png Caput IV Caput VI Fairytale right blue.png

caput v.

Transylvanorum sententias de mutando Principe vel Republica, quia Lotharingicum laedunt foedus, repudiat: ejusque auctoritate S. P. Q. Transylvanus novo foedere icto obsequium in Turcas ejurat, et Caesarem suum Regem adgnoscit.


Transylvania mollissima Caraphaeo.Ita Transylvani, ut quisque gente, ordine, conditione, fortunâ distinguebantur, a Caraphaeo conciliantur Caesari: et ex ejusdem auctoritate omnia in Lotharingico foedere promissa implentQui absolutum et instructum inde militem jam educere in scies parat;
Cum Tartari expeditio Transylvaniae metuenda nunciatur.
: nam et tributum expensum, et stipendium absolutum, et vestitus satis instructusque miles, et exprompti commeatus, et paratae vecturae, et virescebat in equi pabulum tellus, ut jam Caraphaeus pararet legiones hybernis educere, quim nunciatum, Sulthanum Nuradinum in Poloniam infestum intrasse; multa Polonorum corpora in servitutem abegisse; inde substitisse in Moldavia, ut cum Germanus miles Transylvania egressus esset, eam tanquam calamitas pervasurus hospitia Germanica ulcisceretur.

Hinc provinciae metuens, ne Tartarus commoda inde Germanis suppeditata ulcisceretur, suppeditanda perpetuo excinderet, Cura eximia Caesareae dignitatis.
Caraphaei edictum gravitate refertum.
ut salva Caesari dignitas foret, et si quid in ea lubrica re lapsus esset, sibi imputaretur, S. P. Q. Transylvano edicit, ad se summum Germanici exercitus ducem ex vi ipsa imperii, quod gerit, nec ullo Caesaris mandato pertinere, ut antequam in campos legiones educat, ulteriori provinciae securitati provideat: quamobrem ad se legent, qui secum ea de re agant.

Praecipua Imperiorum tutela est, ut cives sua republica contenti sint.
Transylvani rogant Caraphaeus, ut Rempublicam ordinandam suscipiat.
Nicolai Bethlenii sententia de Republica Transylvana ordinanda.
Transylvania Tartaricis inruptionibus obnoxis.
Ablegati, ut Cibinium advenere, sententiae loco proponunt, ut Regna et Imperia ab externa vi tuta sint, populos sua Republica contentos esse oportere: nam qui suis legibus moribusque laetantur, ipso nationis consensu multo magis, quam arcibus praesidiisque externam potentiam deterrent. Itaque rogant Caraphaeum ut Transylvanam Rempublicam ordinandam suscipiat. Dux eos ut sententias scriptis consignent, jubet.

Nicolaus Bethlenius, vir vasti animi, sub aegrae Reipublicae persona Apaffium et Telechium vulnerat in hanc sententiam, qua non tam emendari Rempublicam quam mutari Principem cupit: Transylvania per adsitas Valachiam Moldaviamque facillimis et nullo prorsus consilio prohibendis Tartarorum inruptionibus patet. Imprimis autem versus tres, quae dicuntur, Ciculorum sedes, ubi Boza vocatur, tam latus aditus hiat, ut justus exercitus etiam cum impedimentis commode penetrare provinciam possit. Tartariae Kimnea vicina.
Tartaricae artes belligerandi difficile caveri, difficilius vindicari.
Tartaria autem Krimnea tam prope sedet, quae sex summum dies Tartarico belli more suas in Transylvaniam catervas immittat. Praeterquamquod Tartaris campales munire vias ad agmina facienda haut sane opus: quaeque enim invia avia sunt pervia pernicissimo hosti. Neque praesidia, neque exercitus, maxime gravis armaturae, eos arcere valent, qui palantes ac turbati neque acierum ordines norunt, neque obsidionum moras patiuntur: solum gnari late circumferre terrores, excurrere, diripere, incendere, devastare, et longo circumductu arces eminus, et hostium castra fallere. Domesticum exemplum et recens.Transylvania in praeteriti praesentisque confinio seculi, dum eam Germani milites fortissimi tuerentur, id satis misere experta est: nam a desperatis quibusdam popularibus Tartari in auxilium vocati, caedes stragesque usquequaque et provinciae et Germanorum pari damno ediderunt. Cur Germanus Tranylvanusque uterque ab altero diffidens.Hinc Germanus Transylvanusque uterque ab altero diffidunt: miles horum memor se popularium fidei non audet committere; provinciales metuunt ne Germana praesidia se munimentis contineant, et e turrium pinnis ignis longe lateque grassantis spectaculo delectentur. Qua ratione Transylvania a Tartaris tuta?Quare nunquam Transylania pacata egerit, nisi Tariaris Valachiae Moldaviaeque conterminis prorsus deletis, aut Turcarum sub tributi onere socia et amica sit. Hoc regnum moderatur Michaël Apaffius insigni socordia PrincepsApaffi socordia, privati hominis mancipium, cui insignia regni gestat. Ejus auribus falsos rumores, insimulationes vanas, ambitiosas delationes excipit et cognoscitTechelii gravia potentia.
Tetrae Oligarchiae imago in Transylvania spectata.
: unde tetris conjurationibus vexatus; togato bello complures annos exercitus; et multo magis anxius curis, quam senio et corpore aegro confectus. Hinc Procerum caedes, carceres, exilia, proscriptiones; eversae leges, plebs exhausta, oppressa nobilitas, et, egente aerario, venalia omnia; paces inutiles, bella caussis simillima; legationes vel infidae, vel socordes; et crudelitati avaritiaeque Reipublicae nomine imposito, cuncta paucorum potentiae servire. Reipublicae olim forma ex tribus apte commixta.
Hodie Reipublicae monstrum, vel laniena.
Reipublicae forma olim ex tribus commode mixta: penes Principem summa rei cura; apud Senatum deliberatio et auctoritas; universi populi in comitiis curiatis per status convocati summum imperium et majestas. Ea hodie vel monstrose confusa, vel misere distracta. Nam potentia in ordinem lecta est, et in Consilium cooptati Primores. Ita Princeps segnitiâ, Optimates metu, multitudo dolis habetur. Populi oppressa libertas.Libertas suffragiorum adempta; quae eo indicuntur, ut potentiorum libidini serviatur. Etenim in iis, Reipublicae Principisque salute obtenta, clari virtute viri proscribuntur; pacis tranquillitatisque nominibus inductis iniqua tributa imponuntur; quibus populus graviores sibi dominos commercantur et constabiliunt, legesque sibi ipsis exitiosas jubent. Hisque artibus quindecim abhinc perpetuis annis libertas sine re inane nomen per ludibrium jactatur. Optimatum adflicta auctoritas.Optimatibus nihilo gravior auctoritas, qui discordiis laniantur, suspicionibus deterrentur, delationibus opprimuntur. Ita saepe bona consilia potentium vi cum bonorum dolore et Reipublicae detrimento evertuntur. Principis contempta majestas.Hinc conjicere licet, quam viliter majestas apud Principem jaceat; ut mirari detur, quomodo haec Respublica tandiu steterit? Cum haec diuturna mala, tum insolens hybernorum et grave onus Transylvania perfert uno liberae religionis solatioUnum malorum solatium religionis libertas.
Emendandae reipublicae ratio.
, quae ob publicam tranquillilatem introducta quinquaginta ab hinc annis mutua pietate toleratur. Igitur Caraphaeum orat, qui novellam provinciam emendandam suscipiat: nam mollissimam commodissimamque futuram spondet, modo eam humana et divina liberam agere sinat: de Republica ex aequo bono ordinanda conventum edicat: et Comitiorum habendorum rationem praescribit, qua suffragiis libertas, provisis aequalitas, rogatis sanctitas esset.

Danielis Absalonii de ordinanda Republica Transylvanica sententia maxime aversa.
Purgat perfidiae suspicionem.
Contra Daniel Absalonius, studii in Caesarem diu satisque spectati, in sententiam maxime aversam concedere, inde exorsus[1], non eum primum erga Caesarem suae fidei et constantiae diem: ex quo in Caraphaei venerat clientelam, per id tempus amicos inimicosque ex Germanorum utilitatibus delegisse; neque odio patriae (quippe proditores etiam iis quos anteponunt invisi sunt) verum quia Germanis Transylvanisque idem conducere existimaret. Igitur pro statuminanda salute publica, quae cum salute summae potestatis semper conjuncta est, censere: Suadet Principem in ordinem redigendum;
Et Principatum omnino extinguendum.
Jus Caesari fovere.
Civilem rationem id velle.
Principem in ordinem redigendum, eique in alias Caesaris ditiones permutato patrimonio commigrandum; eamque Reipublicae formam omnino antiquari oportere. Hungariae namque Regibus summum in Transylvania jus esse; ideoque regni consortem aemulumque non pati. Eam in hostium limitibus sitam provinciam; et claustra Imperii per spectati obsequii magistratus tuenda: Et Transylvanica mala id remedii flagitare.
Imago liberi Principatus corrupti.
neque Transylvaniae tot potentium perduellionibus fessae aliud remedium quam si ab uno regatur. Corruptâ republicâ, ubi eliguntur Reges, ibi regni complures aemulos; uno rerum potito, omnes formidare, formidarique: hinc res nusquam tutas, et omnia ad vim spectare. Principes; quae sunt Regni, primum iis obsequium subjectorum redimere, quo regias firment partes; deinde suae ipsorum domui addicere, ut ulteriori potentiae provideant; privatos gentis Primores per jus infuriam parare, Opes, ut potentiâ Regnum invadant: inde aerarii difficultates, hinc multitudinem egentissimam; utrinque res novas, et bella difficulter administrata. His de caussis Transylvaniam praeterquam injuste, inutiliter quoque ab Hungariae compage divulsam, quacum uno spiritu regenda est. Transylvanis omnium Hungariae malorum caput.
Austriae Domui infesta.
Omnia enim quae Hungaria funesta bella a Turcis inlata sunt, Transylvanis suas origines imputare et progressus: provinciam Austriae Domui infestissimam; Balthoreos Ragoctiosque Principes bellis cum Germano gestis insignes. Electionem in Regnum intrusam id insolens et impacatum fecisse. Transylvaniae vices.Cum autem sub Hungariae sceptro per Waywodas moderabatur, non mediocriter floruisse; potente ambitione modo turbidam, modo claram egisse sub Principatu: tandem Principes, ut regnum obtinerent, per indignum Christiana pietate facinus, Turcicum propagandi Imperii arcanum.Turcam in auxilium provocasse; qui libens mansuetum socii nomen sumit, ut porro saevissimum Domini ingenium prodat. Itaque hactenus Turca orienti dominabitur Orbis terrarum plagae, Transylvania Turcicae subservire potentiae.
Valachi Moldavique misera regni cupiditas.
Transylvanos,
Transylvanis Principibus augendae in occiduam potentiae tanquam instrumentis usurum. Valachiae Moldaviaeque Principes, quamquam Regum mendicabula, in Turcicis partibus obfirmatissime haerere, misera dulcedine captos inter urbium rudera humilesque casas regnandi: quid de Transylanis in his opibus, splendore et celebritate provinciae putandum, si forte eos novandarum rerum libido incesserit? Turcas,Turcis enim proferendi Imperii cupiditatem bello occludi, et fraenari posse; sed dolorem Hungarici Regni amissi, et odium in Christianum nomen extingui non posse: quare per fas per refas, ubi primum detur occasio, arma resumpturos. Perduelles Hungaros,
Telechiumque captare rerum turbandarum occasiones.
Idcirco Transylvaniam in provinciam redigendam.
Omnes in Hungaria, quibus Caesaris clementia indulsit, perfidiae conscientia divexari; et Techelium Constantinopoli id agere, ut a Turcis Transylvaniae Regnum beneficio referat: Ob has caussas Transylvaniam, Hungariae arcem, Christianae pietatis ergo in Caesaris potestate omnino esse oportere; eamque praesentibus tamen legibusPraesentibus legibus, usu olim temperandis.
Mittendum Prasidem:
Non externum.
, quae opportuniori tempore rerum usui adcommodentur, in provinciae formam redigendam: revocandum antiguum morem: Praesidem mittendum, qui tribus nationibus moderetur: exterum inutilem; populares enim liberos adhuc sibi videri, cum secures et fasces videant gentilis sui ostentare majestatem; et satis contumeliose haberi reputaturos, si nascentis Reipublicae regimen extero permittatur. Ob domesticum et grave exemplum;Rodulphum Imp. Georgium Bastam Transylvaniae praeposuisse: natione indignante, inlico Stephanum Botschajum exortum, qui perduellione facta, rebusque motis, consilium disturbavit. Nam ubi subjecti feroces, et in proximo aemulus aut hostis imminet populo, qui nec totam libertatem nec totam servitutem pati potest; dandum aliquid, quo nec libera sit, nec servire videatur. Sed popularem praeficiendum.
Telechium ad id factum videri.
Ejus egregiae laudes.
Igitur populari summae rei procurationem permittendam. At id factum videri Michaëlem Telechium, cordatum gravemque virum, legum morisque patrii prudentissimum, ingenti animo et longa magnarum rerum experientia catum senem, plurima habentem in familia matrimonii pignora, charissimos Reipublicae obsides; qua spectata hactenus in Turcas fide, eadem et multo graviori sperandum in Caesarem; cujus summa auctoritas apud suos ac exteros, et senilis dignitas ac spectabilitas oris vicem Principis atque adeo praestantiam praeseferat; ut prorsus in Vicario ipse omnino adesse ac regere videatur. Qua arte Respublica ex libera in Regnum transformanda.Non praecipiti abruptoque gradu cuncta simul, sed omnia sensim a perniciosa libertate ad regni modestiam transformanda; adulta enim vicia tempore et mora sanari: lenibus utendum remediis; novis rebus vetusta facies relinquatur; et sub iisdem adpellationibus vim aliam supponere: jura sarta tecta servanda; legum beneficia, et potissimum de religione inrogata, protegenda. Ita faciliores ad obsequium venturos, et de barbaricis victoriis partam sibi pacatam libertatem laetos fore. Statum autem res ipsas stando probaturas.

Caraphaeus cum Transilvanis servat Lotharingici foederis fidem.Caraphaeus utriusque sententiae auctores egregiae pietatis in patriam, et eximii in Caesarem studii privatim quemque laudavit: sed iis memorat, Caesarem hac potissimum gloria delectari, qua foederum observantissimus habeatur: et per Lotharingiae Ducem cum Transylvanis in castris ad Palaslavam pepegisse; patri filioque Apaffiis principalem auctoritatem, populo Transylvano libertatem servandam. Turcarum protectio fons omnium Transilvaniae malorum.
Misera provinciae facies.
At enim omnia ejus Reipublicae mala a Turcarum prolectione provenire; apud quos, grassante avaritia, omne nefas pecuniâ redimitur: hinc jus sceleri dictum, astutiam pro sapientia, audaciam pro virtute, modestis ac verecundis segnis pusillique animi nomina indita. Ita domesticâ industriâ posthabitâ Reipublicae curam in quaestum ponere: et ob id ipsum nullum disciplinis honorem, nullam fidei verecundiam; mercaturae lucra per fraudes quaesita, per vim amissa; ruris operas raras et divexatas; rudia artificia et vili in precio manus; et paucos ipsos dites largitionibus in Turcicam Aulam exhaustos, multitudinem egentissimam: idque tyrannidis utile videri consilium, ut socia regna ne intus viribus valida rectorem excutiant, neve foris opibus adfines Reges adliciant; et ut alibi alti et abrupti montes, alibi magna flumina, alibi immensa arenae aut maris aequora, ita quas humanus cultus nationes consociat latissima vastitate, dirimantur. Nunc jam eos, Hungarico Regno ferme toto reciperato, non ultra excusandos, quod sub Turcae superbo, saevo avaroque dominatu languescant: eorum Rempublicam infirmam potenti alicujus imperio inniti necessum omnino esse: vicinum Caesarem, ut dignitate praestat, ita potentiâ et fortunâ florere; ejusque regni proprias artes justitiam, liberalitatem, clementiam. Igitur decernant, in Caesarisne, an Turcae fide esse velint: Caraphaeus edicit Transylvanis in Caesaris ne an Turcae fide esse velint.
Si in Caesaris malint,
Quae imperata facturi?
Si in Caesaris malint, oportere ut ejurent in Turcas obsequium; in Leopoldi et Josephi Hungariae Regum verba conceptissime jurent: et ad stipandam regno securitatem, ac fines Tartarorum inruptionibus obstruendos, omnino oportere ut oppida Corona, Hust, Kovar, ac praeterea Görgöni ipsaque Fogara Germanico praesidio firmentur.

Ablegati rem ad Comitia revocant.Ad haec Ablegati respondent: Se de tantis ac tam novis rebus decernendi nullam habere potestatem; nisi prius ad curiata regni Comitia referant, et super iis publicum consilium indicatur. Idcirco paucos dies orant, dum redeant justis mandatis instructiores. Caraphaeus fiduciam praesefert;Caraphaeus in re tam ancipiti fidere maluit, quam cavere: et ut tantae rei actae nihil quidquam vicii in omne futurum tempus objiceretur; et juxta provinciae leges ageret; Et rem agit cum summa honestate.et res ipsa eximiam honestatis speciem praeseferret, Populum Transylvanum sponte omnino sua in Conventu apud ipsum Principem habito; ad antiquum Hungariae Regis obsequium rediisse; sinit Fogarae libera haberi Comitia. Legatis publice permissa potestas.In iis igitur permissa potestas Ablegatis, ut apud Caraphaeum rei Transylvanicae providerent, quod aequius melius videretur.

Ubi cum his redierunt mandatis, Caraphaeus dies praestituit tres, quibus quae rogaverat praecise juberent. Telechius et reliqui omnes consentientibus studiis repromittunt. Unus omnium Nicolaus Bethlenius incredibili ardore animi intercessit. Ingens Caraphaei auctoritas.Ibi Caraphaeus per fastidium respondit, ut Transylvani libertate uterentur sua: juvasse tamen plane perspexisse, eos nulla necessitate adactos, sed ex mera libidine Turcis servire velle. Hinc cum in Telechii tribum concessissent, omnes Bethlenium, ne perverso et importuno libertatis studio provinciam perditum eat, commonent commoventque. Ita die postero ad Caraphaeum omnes unanimi redeunt obsecrantque, Eximia rei gestae dignitas.ut quam ferunt aequissimam conditionem accipiat; se omnia a Caraphaeo inrogata facturos, modo Caesar populo Transylvano legum beneficia conservet.

Igitur tribus post diebus tabulas afferunt, ubi conceptis verbis perscriptum: Foederis Caraphaeani formula.Senatus Populusque Transulvanus nulla adactus vi, sed sponte omnino sua ejurat in Turcas obsequium: et in Leopoldi Caes. et Josephi fil. Austriorum, et ceterorum deinceps Hungariae Regum seu re, se consilio majestatem minuerint, ejus legis fraudem in se admittant: id unice orare, ut sua legum beneficia sibi serventur. Lectum ratumque habitum in Conventu, subscriptum signatumque a tribus nationibus, Saxonibus, Hungaris Ciculisque, in quibus universa Transylvanorum Respublica continetur.

Fairytale left blue.png Caput IV Caput VI Fairytale right blue.png
  1. Ita reperio ejus sententiae principium desumptum ex Oratione Segestis apud Corn. Tacitum, Annal. lib. I, cap. 58.