Jump to content

De rebus gestis Ludovici Pii

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De rebus gestis Ludovici Pii
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: incognitus

Migne Patrologia Latina Tomus 105

Liber incipit I.

[recensere]

(0569)

(0569B)Augustos opibus celebres praecellis et armis,
      Sed LUDOVICE Dei Caesar amore magis.
(0570B)Principis opto loqui praeconia promptulus almi:
      Conferat Omnipotens, qui valet, arma mihi.
(0571A)Caesaris armigeri conor describere gesta,
      Quae recitat merito mundus amore pio.
Forte foret satius coeptis insistere rebus,
      Plangere delicti gesta nefanda mei.
Cum sim rusticulus, norim nec claustra Camenae,
      Nec possim comptos promere in arte modos.
Sed me cunctantem refovet clementia Regis,
      Qui potius votum, munera quam recipit.
Cogit et exsilium, fateor, nos talia nostrum;
      Muneribusque carens porrigo quae mihi sunt.
Non ego gestorum per singula quaeque recurram:
      Nec fas, nec potis est, nec valet ingenium.
Si Maro, Naso, Cato, Flaccus, Lucanus, Homerus,
      Tullius, et Macer, Cicero, sive Plato;
Sedulius, nec non Prudentius, atque Juvencus,
      (0571B)Seu Fortunatus, Prosper et ipse foret:
Omnia famosis vix possent condere chartis,
      Atque suum celebre hinc duplicare melos.
Ast ego lintre rudi rimoso navita remo
      Immensi pelagi hocaequor adire volo.
Dextera quae Petrum fluctu superante fidelem,
      Ne pereat, relevat, addidit atque rati,
Haec me praecipitem servet miserando per undas,
      Conferat ad portum, Caesar opime, tuum.
Jam mihi carmen eat Ludovici promere gesta,
      Paucaque de multis pagina nostra legat.
Tempore Francorum Caroli dum sceptra vigebant,
      (0572A)Quem celebrat totus orbis honore patrem,
Francia dum latos sparsisset ubique fragores,
      Atque suum celebre nomen in orbe foret:
Tum Carolus sapiens sceptrorum insignia proli
      Divisit, procerum consiliante choro.
Scilicet aequivococessisset Francia sorte,
      Successor tandem si valet esse patris.
Italiae regnum Pippinocessit amato.
      At, Ludovice, tibi regnaAquitana dedit.
Partibus aequatis crebrescit fama per orbem,
      Et Ludovicus ovans credita regna petit.
Prodigium fuerat sic hunc vocitasse parentes,
      Quod foret insignis marte, potensque, pius.
Nam Ludovicus enim ludi de nomine dictus
      Ludere subjectos pacificando monet.
(0572B)Seu quis Franciscam mavult reserare loquelam,
      Nominis ut possit noscere notitiam,
Nempe sonat Hluto praeclarum, Wigch quoque Mars est:
      Unde suum nomen composuisse patet.
Jam puerexcelsus sacro spiramine plenus,
      Auxit honore locum Marte fideque suum.
Christicolum celerans ditavit munere culmen;
      Reddidit ecclesiis munera prisca sacris.
Ordine composito recreavit subdita regna,
      Lege regens populum cum pietatis ope.
Vasconesrabidos domuit pius arte magistra,
      (0573A)Deque lupis torvis progeneravit oves.
Denique ad Hispanos convertens concitus arma,
      Finibus a propriis expulit ipse procul.
Culmina terrarum, vel quot castella peragrans,
      Subdidit imperiis, arma ferente Deo,
Sunt mihi nota minus; vel si modo nota fuissent,
      Non poterat stolidus cuncta notasse stylus.
Sed quae fama recens stupidas pervexit ad aures,
      Incipiam canere: caetera linquo catis.
Urbs erat interea Francorum inhospita turmis,
      Maurorum votis associata magis,
Quam Barchinonamprisci dixere Latini,
      Romanoque fuit more polita nimis.
Haec Maurorum aderat semper tutela latronum,
      Hostibus armigeris atque repleta satis.
(0573B)Quisquis ab Hispanis veniens rediensque silenter
      Hanc ingressus, erant omnia tuta sibi.
Sueta fuit nostros semper populare maniplos,
      Et reducum spolia haec capiebat ovans.
Multi namque duces vario hanc conamine belli
      Obsedere diu: sed voluissefuit.
Armis, ingenio, seu quis cum qua arte valebat,
      Sed pugnae studia compulit illa procul.
Namque erat insigni murorum pondere fulta,
      Marmore praeduro structa vetusta nimis.
Junius albentes cum ducit in aethera messes,
      Et matura Ceres falce secanda venit,
Francus habet muros, celerans per rura, per aedes,
      Et sata praeripiens munera vastat agri,
Seucum vinetis soliti praedulcia Bacchi
      Cogere vina: suus nec labor istud erat.
Ac veluti autumno densato milite turdi,
      Aut variae volucres quis cibus uva manet,
Per vineta volant, rapiuntque feruntque corimbos,
      Unguibus et rostris uva venusta perit.
Vinitor infelix nequidquam cymbala tristis
      (0574A)Arce quatit summa, seu ciet arte sonos;
Nec facilis prohibere labor, quin agmine denso
      Infesti coeant, diripiantque dapes.
Haud aliter Franci, cum primo tempora frugum
      Adsunt, et pagimunera diripiunt.
Nec tamen haec duros potuit res frangere Mauros,
      Nec varii eventus, armaque crebra ducum.
Vix quoque tot volucres tollebant munera Franci,
      Quot sibi nauta celer per mare misit opes.
Temporibus multis res haec se contulit anceps:
      Parte ab utraque ferunt aspera bella fore.
Tempore vernali cum rus tepefacta virescit,
      Brumaque sidereo rore fugante fugit,
Pristinus ablatos remeans fert annus odores,
      Atque humore novo fluctuat herba recens:
(0574B)Regni jura movent, renovantque solentiareges,
      Quisque suos fines ut tueantur adit.
Nec minus accitu Francorum morevetusto
      Jam satus a Carolo agmina nota vocat.
Scilicet electos populi, seu culmina regni,
      Quorum consiliis res peragenda manet.
Occurrunt celeres primi, parentque volendo,
      Quos sequitur propius vulgus inerme satis.
Considunt moniti. Solium rex scandit avitum;
      Caetera turba foris congrua donaparat.
Incipiunt fari. Coepit tunc sic Carolites,
      Haec quoque de proprio pectore verba dedit:
Magnanimi proceres, meritis pro munere digni,
      Liminaquos patriae praeposuit Carolus,
Ob hoc cunctipotens apicem concessit honoris
      (0574C)Nobis, ut populo rite feramus opem.
Annuus ordo redit, cum gentes gentibus instant,
      Et vice partita Martis in arma ruunt.
Vobis nota satis res haec, incognita nobis:
      Dicite consilium, quo peragamus iter.
Haec rex; atque Lupusfatur sic Santio contra,
      (0575A)Santio, qui propriae gentis agebat opus,
Wasconum princeps, Caroli nutriminefretus,
      Ingenio atque fide qui superabat avos.
Rex, censura tibi nobis parere necesse est,
      Haustus consilii cujus ab ore fluit.
Si tamena nostris agitur modo partibus haec res,
      Parte mea, testor, pax erit atque quies.
Duxque Tolosana fatur Vilhelmusab urbe,
      Popliteflexato lambitat ore pedes.
O lux Francorum, rex, et pater, arma, decusque,
      Qui meritis patres vincis et arte tuos,
Virtus celsa tibi, et rector sapientia, magne,
      Concordi voto patris ab amne meant.
Rex age, consiliis, si dignor, consule nostris,
      Atque meis votis rex pietate fave.
(0575B)Gens est tetra nimis Sarae de nomine dicta,
      Quae fines nostros depopulare solet,
Fortis, equo fidens, armorum munere nec non,
      Quae mihi notanimis, et sibi notus ego.
Moenia, castra, locos, seu caetera saepe notavi:
      Ducere vos possum tramite pacifico,
Est quoque praeterea saeva urbisin finibus illis,
      Causa mali tanti quae sociata manet.
Si pietate Dei, vestro faciente labore,
      Haec capiatur, erit pax requiesque tuis.
(0576A)Illuc tende gradum rex, infer munera massis,
      Et Vilhelmus erit praevius, alme, tuus.
Tum rex arridens verbis ita fatur amicis,
      Amplectens famulum, oscula datque capit:
Gratia nostra tibi, Caroli sit gratia patris;
      Dux bone, pro meritis semper habebis honos.
Haec quoque quae recinis, jam dudum pectoris arce
      Ponere cura fuit: nunc recitata placent.
Consulo consiliis, ut poscis, consulo votis:
      Adventum citius credito, France, meum.
Namque unum, fateor, cogor tibi dicere, Vilhelm,
      Tu modo mente avida suscipe verba mea:
Si mihi vita comes Domino tribuente supersit,
      Ut reor, atque meum prosperet ipse itiner,
Possim aut Barchinona tuos fera cernere muros,
      (0576B)Quae tot bella meis laetificata canis,
Testor utrumque caput (humeris fortasse recumbens
      Vilhelmi comitis, haec quoque dicta dabat)
Aut mihi Maurorum contra stet turba profana
      Seque suosque tegens praelia Martis agat,
Aut tu Barchinona volens nolensque vetata
      Pandere claustra jubes, et mea jussa petes,
Hoc dicto, proceres vario sermone fremebant
      Almificis pedibus basia stricta dabant.
Tum rexBigonem verbis compellat amatum,
      (0577A)Auribus in cujus dulcia verba sonat.
Ito celer Bigo: haec nostrorum edicito turbis,
      Atque tuo nostra pectore verba sonat.
Virginis ut primum Titan conscenderit astrum,
      Et soror in propria sede sequetur iter,
Agmine densato praefatae exercitus urbis
      Moenia noster ovans occupet arma tenens.
Bigo facessit agens doctus mox orsa benigni,
      Itque reditque, ferens inclyta jussa celer.
Rex pius interea Christi succensus amore,
      Dat pia Christicolis moeniadigna satis.
Namque ferunt multas monachorum rite catervas
      Instituisse Deo sub ditione sua.
Quod quis nosse cupit, rogo, regna Aquitana peragret,
      (0577B)E quibus en unum chartula nostra canit.
Est locus insignis cultu seu relligione,
      Cui Concasnomen rex dedit ipse prior,
Olim namque feris avibusque canoribusaptus,
      Ignotusque homini pro feritate fuit.
Nunc quoque Christicolum resplendens agmine fratrum,
      Quorum fama modo latius aethra petit.
Haec quoque cellapii constructa est munere regis:
      Fundavit, coluit rebus, et officiis.
Valle sedet magna, praecincta flumineamoeno,
      Vinetis, pomis, seu dapibus variis,
Rupibus excisis valido sudante labore,
      Quo pateat locus hic, semita rege datur:
Dictus erat quondam frater cognomine Datus,
      (0577C)Quem referunt primo illum incoluisse locum.
Hic quoque dum patrias servaret ab hostibusaedes,
      Sospite matre sibi consociante domo.
Protinus heu pagum nimio vallante tumultu
      RotinicumMauri destituerenimis.
Praevalidae praedae hujusce inter fore matrem
      Affirmant, cunctas exuviasque domus:
Hostibus egressis profugus sua visere tecta
      Certat, et ad notos quisque redire lares,
Datus ut agnovit propriam matremque domumque
      Direptam, varium pectore versat onus.
(0578A)Prorsus equum phaleris ornans, se nec minus armis
      Conjunctis sociis apparat ire sequax.
Forte fuit castrum vallo seu marmore firmum,
      Quo reduces Mauri cum spoliis remeant.
Huc celer et socii Datus, cunctusque popellus
      Certatim coeunt, frangere claustra parant.
Ac velut accipiter pennis per nubila lapsus
      Ungue rapit volucrem, notaque ad antra fugit:
At sociae crocitant, raucasque per aethera voces
      Nequidquam recinunt, atque sequuntur avem.
Ipse sedens tutus, praedam stringitque feritque,
      Versat et in partes quas sibi cumque placet.
Non aliter Mauri vallo praedaque potiti,
      Dati bella timent, spicula, sive minas.
(0578B)Tum juvenem muri quidam compellat ab arce,
      Voce cachinnosa dicta nefanda dabat.
Date sagax, nostras modo quae res vexit ad arces
      Te, sociosque tuos, dicito namque precor.
Si modo, quo resides, tali pro munere nobis
      Dedere mavis equum, quo phaleratus abis.
Nunc tibi mater eat sospes, seu caetera praeda,
      Sin autem, ante oculos funera matris habes.
Reddidit orsa sibi Datus non digna relatu:
      Funera matris age: nec mihi cura satis.
Nam quem poscis equum, non unquam dedere dignor:
      Improbe, haud equidem ad tua frena decet.
Nec mora: crudelis matrem consistit in arce,
      Et nato coram dilaceravit eam.
(0578C)Namque ferunt, ferro primo secuisse papillas,
      Et capite abscisso, heutua mater, ait.
Frendet enim infelix Datus pro funere matris,
      Nunc huc, nunc illuc fluctuat atque gemit.
Nec patet illi aditus, nec vim, qua vindicet artus
      Matris, habet; tristis, mente carensque fugit.
Omnibus amissis sumptis melioribus armis,
      Incola mox eremi coepit inesse pius.
Durior ut quondam fuerat ferus in nece matris,
      Firmior hinc remeat ad juga, Christe, tua.
Tempore nam multo haec secum solus agebat
      (0579A)Hic, quia mundanum tempserat omne nefas.
Haec dum fama pii regis pervenit ad aures,
      Mox Domini famulum ad sua tecta vocat.
Namque diem totum parili sermone trahebant
      Rex, famulusque Dei, relligione pares.
Tum rex et Datus primo fundamina Concis
      Infigunt, monachis castra futura parant.
Nuper quo valido recubabant agmine belvae,
      Redditur inde Deo nunc quoque grata seges.
Interea regis proceres, populique phalanges
      Dudum commoniti, jussa libenter agunt.
Undique conveniunt Francorum more catervae,
      Atque urbismuros densa corona tenet.
Convenit ante omnes Carolo satus agmine pulchro:
      Urbis ad exitium congregatille duces.
(0579B)Parte sua princeps Vilhelm tentoria figit,
      Heripreth, Liuthard, Bigoque, sive Bero,
Santio, Libulfus, Hilthibret, atque Hisimbard,
      Sive alii plures, quos recitare mora est.
Caetera per campos stabulat diffusa juventus,
      Francus, Wasco, Getha, sive Aquitana cohors.
It fragor ad coelum, resonat clangoribus aether;
      Clamor in urbe, pavor, fletus et omnis adest.
Haec quoque dum geritur, reduces fert Hesperus umbras,
      Barchinona, tuas possidet hostis opes.
Lucida namque homines ut primum aurora revisit,
      Commoniti comites regia tecta petunt;
Ordine quisque suo prorsus residuntque per herbam,
      (0579C)Auribus attentis regia dicta rogant.
Tum soboles Caroli sapienti haec edidit ore:
      Accipite hoc animis consilium, proceres.
Si gens ista Deum coleret, Christoque placeret,
      (0580A)Baptismique foret unguine tincta sacri,
Pax firmanda esset nobis, pax atque tenenda,
      Conjungi ut possit relligione Deo.
Nunc vero exsecranda manet, nostramque salutem
      Respuit, et sequitur daemonis imperia.
Idcirco hanc nobis pietas miserata Tonantis
      Servitiifamulam reddere namque valet.
Nunc nunc actutum muros properemus et arces,
      O Franci, et redeat pristina vis animis.
Aeolico monitu rapidi ceu murmure venti
      Per rus, per silvas, per freta cuncta volant.
Diripiuntque lares, segetes, silvaeque tremescunt;
      Uncis vix pedibus ales aprica tenet
Nauta miser subito, velo remoque relicto,
      Per mare fluctivagum lintea laxa trahit.
(0580B)Non aliter jussu Francorum exercitus omnis
      Urbis in exitium itque reditque frequens.
Curritur in silvas, passim sonat acta securis,
      Caeduntur pinus, populus alta cadit.
Hic scalas operatur, agit hic ordine sudes,
      Hic fert arma celer, contrahit hic lapides.
Spicula densa cadunt, nec non et missile ferrum
      Ariete claustra tonant, fundaque crebra ferit.
Nec minus interea Maurorum spissa caterva
      Per turres residens castra tenere parat.
Princeps urbis erat Maurus cognomine Zadun,
      Urbem qui hanc validis rexerat ingeniis.
Currit hic ad muros moesta comitante corona:
      Quis sonus iste novus, o socii? rogitat.
Reddidit ast illi contraria dicta roganti
      (0580C)Quidam de sociis, omina dura canens:
Praelia non miscet heroprincepsille Gothorum,
      Quae totiens pepulit lancea nostra procul.
(0581A)Sed Ludovicus adest Caroli clarissima proles,
      Ordinat ipse duces, et gerit arma manu.
Ni celerans subeat miseris nunc Cordobanobis,
      Et nos, et populus, urbsque verenda cadet.
Ille quidem tristes submisso pectore voces
      Jactat, et e turri haud procul arma videt:
Eia agite socii, muros servemus ab hoste;
      Auxilium nobis Cordoba forte feret.
At mihi mente sedet multum quod displicet, o gens,
      Turbat et attonitis quod recitare paro.
Haec gens celsa vides, quae nostras obsidet arces,
      Fortis, et armigera est, duraque, sive celer.
Ecce fatebor enim vobis nunc aspera dictu,
      Aut taceam, aut recitem, non placitura tamen.
Nam quemcunque suo congressa est inclita bello,
      (0581B)Nolens, sive volens, servitio subiit.
Romuleumsibi, quod quondam hanc condiditurbem,
      Subdidit imperium cum ditione sua.
Arma ferunt semper, bellis est sueta juventus;
      Bajulat haec juvenis, hoc agit arte senex.
Namque ipsum nomen Francorum horresco recensens:
      Francus habet nomena feritate sua.
Quid jam plura loquar tristi cum pectore, cives?
      Heu mihi nota satis, nec recitata placent.
Firmemus muros valido custode tenendos:
      Portarum custos credulus atque sagax.
Interea juvenes spissa comitante caterva
      Ariete claustra terunt; undique Mars resonat.
(0581C)Pulsantur muri quadrato marmore septi,
      Spicula densa cadunt, et feriunt miseros.
Tum Maurus Durzaz turri conclamat ab alta
      Voce cachinnosa bombica dicta canens:
O gens dura nimis, latum diffusa per orbem,
      Cur pia castra quatis, inquietasque pios?
(0582A)Nonne putas subito has evertere funditus aedes,
      Quas Romanum annis mille peregit opus?
Aufuge, France ferox, te aspectibus abstrahe nostris,
      Nec visu facilis, nec tua jussa placent.
Reddidit e contra non verbis dicta nefandis
      Hilthiberth: arcum corripit ecce manu.
Denique clamanti contra stetit ocius hosti,
      Cornea plectra tenens, et trahit, atque plicat.
Acta sagitta volans cerebro se contulit atro,
      Inque os vociferum mersit arundo nocens.
Ille cadens muros invitus deserit altos,
      Et moriens Francos sanguine foedat atro.
Clamores tollunt laetanti pectore Franci;
      E contra Mauros fletus habet miseros.
Tum varii varios demittunt funeris Orco:
      (0582B)Wilhelm Habirudar, at Liuthardus Uriz.
Lancea Zabirizun, ferrum forat actile Uzacum,
      Funda ferit Colizan, acerarundo Gozan.
Non aliter bello poterant accedere Franci,
      Sed nunc missilibus, nunc quoque fundibulis.
Jusserat acer eis Zadun nec credere bello,
      Nec castris vellent forte referre pedem.
Haec quoque bis denos res per contraria soles
      Accidit, eventus contulit in varios.
Machina nulla valet murorum frangere postes:
      Invenit haud aditum hostis in insidias.
Non tamen a coepto cessat certamine bellum,
      Quin muri crebro obice claustra terat.
Interea soboles Caroli praeclara potentis
      Sceptra manu gestans it comitante choro,
(0582C)Hortaturque duces, hortatur rite catervas,
      Et patrio more Martis in arma vocat.
Credite nunc juvenes, proceres nunc credite cuncti,
      Et maneant vestro pectore verba mea:
Antea non sedes Domino tribuente paternas
      Visere cura manet, aut mea regna mihi,
(0583A)Quam haec urbs, populusque suus belloque fameque
      Victus eat supplex ad mea jura celer.
Tunc iterum quidam spargebat in aethera voces;
      Tuta tenens muri, ludicra dicta dabat.
France, quid insanis? cur moenia nostra lacessis?
      Haec urbs non poterit ingeniose capi.
Nobis esca satis, carnes, seu mellea dona
      Urbe manent; vobis est quoque dira fames.
Reddidit e contra verbis contraria verba
      Vilhelm; dedignans talia voce tulit:
Concipe, Maure, precor, haud mollia dicta superbe,
      Nec placitura tibi, veraque credo satis.
Cernis equum maculis variisque coloribus aptum.
      Quo vehor, intendens moenia vestra procul.
Ante equidem nostris indignis morsibus escis
      (0583B)Occidet, et nostro dente terendus erit,
Vestra vetata nimis quam moenia, nostra caterva
      Deserat: haud unquam praelia coepta cadent.
Is nigra mox nigris percussit pectora pugnis
      Ora uncis foedans unguibus atra miser;
Et cadit in faciem perculsus corda pavore,
      Infelix pulsans vocibus aethra poli.
Deseruere arces socii, magnoque stupore
      Mirantur Francos, verbaque dura nimis.
Zado per immensos currit furibundus acervos:
      Quo fugitis cives, quove tenetis iter?
Zado, tibi Franci haec nunc responsa remittunt:
      Stat placituramodo, quae tamen ante cape.
Ante suos mandent probroso dente caballos,
      Quam tua castra unquam deseruisse volent.
(0583C)O miseri cives jam dudum haec ego vobis
      Praedixi, cum quis praelia agenda forent.
Nunc quoque consilium quodcunque est utile vobis
      Dicite, quo valeam caetera perficere.
Undique namque vides densatim rumpere muros,
      Atque tuos ferro dilacerante mori.
Cordoba nulla tibi promissa juvamina mittit;
      Undique turbamur Marte, fameque, siti.
Quid jam restat enim, nisi Francis pace petenda,
      Mittantur missi, qui celeranter eant?
Ille quidem frendens vestem conscindit, et atros
      Disrumpit crines, dilaceratque oculos.
Et sequitur verbis, iterumque iterumque profana
      Cordoba voce vocat, illacrymatque diu.
O Mauri celeres, quo nunc fiducia cessit?
      (0583D)Promite nunc vires, nunc solitas socii.
Unum, per si quid nostri jam cura remansit,
      Deprecor: hoc uno munere laetus ero.
Ipse ego conspexi, muro qua castra remittunt
      Densa locum, constant raraque linteola.
Me potero insidias illaesus ferre per illas:
      Forssocii nota currere ad auxilia.
Vos tantum portas summo servate labore,
      (0584A)Haud timidi, fratres, huc ego dum redeam.
Nulla quidem fortuna arces vos linquere cogat,
      Nec campis hortor pergere in arma foras.
Multa etiam mandata suis dans cessit ab urbe,
      Et latitans furtim praeterit agmen ovans.
Jamque tenebat iter per laeta silentia noctis:
      Infelix nimium protinus hinnit equus.
Quo clamore movent custodes agmina castris
      Vocis ad hinnitum, moxque sequuntur eum.
Ille pavore viam linquens, vertitque cavallum,
      Sese praecipitem in agmina densa dedit.
Conspicit invisas haud laeta fronte catervas,
      Infelix nec habet quo eruat ingenio.
Mox capitur; merito vincitur, haud mora, loris.
      Ducitur ad regis lintea tecta tremens.
(0584B)Fama volans totam turbat terroribus urbem,
      Et regem captum nuntiat ore suo.
Ingeminant luctum matresque patresque juvencli,
      Hoc puer exiguus, hocque puella gerit.
Nec minor in castris passim sonus aethera pulsat,
      Laetitiaque fremit unanimi populus.
Interea nox atra cadens aurora reportat
      Alma diem: Franci regia castra petunt.
Tum Caroli soboles pacato pectore fatur,
      Atque suis famulis dicta benigna dedit:
Zadun ad Hispanas cupiens properare catervas,
      Auxilium poscens, armaque, sive pares,
Captus adest nolens, vinctusque tenetur inermis
      Ante fores nostros, non fuit ante oculos.
Fac Vilhelme suos possit quo cernere muros,
      (0584C)Et jubeat nobis pandere claustra celer.
Nec mora: Zado manum sequitur religatus habenis,
      Et procul expansam sustulit arte manum.
Nam prius abscedens sociis praedixerat ipse
      Seu fortuna nequam, prospera, sive cadat,
Nescio: si casu Francorum incurrereturmis,
      Vos tamen, ut dixi, castra tenete precor.
Tum manus ad muros tendens vocitabat amicos:
      Pandite jam socii claustra vetata diu.
Ingeniosus item digitos curvabat, et ungues
      Figebat palmis, haec simulanter agens.
Hoc autem indicio signabat castra tenenda,
      Sed tamen invitus Pandite voce vocat.
Hoc vero agnoscens Vilhelmus concitus illum
      (0584D)Percussit pugno, non simulanter agens.
Dentibus infrendens versat sub pectore curas
      Miratur Maurum sed magis ingenium.
Credito, ni quoque regis amorque timorque vetaret,
      Haec tibi, Zado, dies ultima forte foret.
Interea Zadun Franco custode tuetur,
      At sociiflentes castra tenere parant.
(0585A)Altera luna suos complebat in ordine soles,
      Rex Francique simul castra vetata petunt.
Machina densa sonat, pulsantur et undique muri,
      Mars furit, ante cui non fuerat similis.
Crebra sagitta cadit, vi funda retorta fatigat:
      Rex agit illud opus, accelerando duces.
Jam Mauri miseri nec muros scandere celsos
      Audent, nec turri cernere castra volent.
Ac velut in parvo volucrum fors turba natantum,
      Cum residet pavitans flumine fisa male,
Armiger ecce Jovis coelo descendit ab alto,
      Inventas circum pervolitatque diu.
Hae caput in fundum mittunt, relevantque sub auras,
      Ista algis recubat, illa repressa luto
Instat at ille super pennis, tremulasque fatigat:
      (0585B)Quae caput in ventos sublevat, ille rapit.
Non aliter Mauros timidos fugitando per urbem
      Insequitur gladius undique, morsque, pavor.
Tum rex ipse pius crispans hastile lacerto,
      Inque urbem adversam compulit ire celer.
Hasta volans media ventis se contulit urbi
      Marmore subjecto figitur acta nimis.
Hoc signo Mauri turbati corde pavore
      Mirantur ferrum, plus jacientis opus.
Quid facerent? Jam rex aberat, jam pugna tepebat;
      Maurorum primos abstulerat gladius.
Tandem jam victi nimium belloque fameque,
      Consilio unanimi reddere castra volunt.
Panduntur portae, penetralia cuncta patescunt,
      Servitio regis urbs labefacta venit.
(0585C)Protinus optata sternuntur, haud mora, in urbe
      Franci victores hostibus imperitant:
Sabbatum erat sacrum, cum res est ista peracta,
      Quando prius Francis urbs patefacta fuit.
Namque sequente die festo conscendit in urbem
      Rex Hludowicus ovans solvere vota Deo.
Mundavitque locos ubi daemonis alma colebant,
      Et Christo grates reddidit ipse pias.
Missis, dante Deo, remeat custodibus aedes
      Ad proprias victor rex, populusque suus.
Ducitur interea ad Carolum longo ordine praeda
      Maurorum spoliis, muneribusque ducum,
Arma, et loricae, vestes, galeaeque comantes,
      Parthus equus phaleris, aurea frena simul.
Zado tremens nimium, nolensque revisere Francos,
      (0585D)Pergit et ipse pigro consociante gradu.
(0586A)Bigo catus properans antevolat agmen, et aulam
      Primus adest Caroli, nuntia laeta ferens.
Fama recens totam commiscuit ocius aulam,
      Caesareas aures mox penetravit ovans.
Bigo vocatus adest, plantis dat basia celsis,
      Et sequitur verbis ordine jussa sibi:
Filius ecce pio transmittit munera patri
      Augusto Carolo rex Ludovicus enim,
Munera, quae gladio, scuto, proprioque lacerto
      Extulit a Mauris victor habenda sibi.
Regem etiam vobis urbis, quam cepit in armis,
      Misit, adest Zadun Caesaris ante oculos.
Urbs, quae Francorum multos populaverat olim,
      Victa jacet bello, regia justa petens.
Tum Carolus Caesar placido haec edidit ore,
      (0586B)Ad coelum tendens lumina cum manibus:
Gratia Celsithroni comitetur maxime prolem
      Dilectam, maneat gratia nostra sibi.
Munere pro tali quas possum solvere grates,
      Proles digna, Deo pro meritis propriis?
O soboles praeclara nimis, quam semper amavi,
      Corde tenens, retulit quod patriarcha mihi
Paulinusquondam. Fama est, patriarcha benignus
      Venerat ad sedes rege jubente pias.
Cumque die quadam ecclesia resideret in alma,
      Attonitus Christo psalleret ille melos,
Contigit, ut Carolussoboles praeclara parenti
      Oratu procerum pergeret auctus ope.
Isque aram properans cum processisset ad illam,
      Quo sacer antistes munia digna dabat,
(0586C)Paulinus, quis at ille foret, mox flagitat ultro.
      Intendens famulus reddidit orsasibi.
Ille ut cognovit primam sobolem hunc fore regis,
      Conticuit; coeptum ille peragrat iter.
Denique post spatium Pippinusvenerat heros
      Magnanimum juvenum cum comitante choro,
Paulinus celerans famulum compellat eumdem,
      Et rogat: ille iterum vera referre parat.
Praesul ut agnovit nomen, regiquerecordans,
      Mox caput inclinans: pergit at ille celer.
Ultimus ecce venit Ludovicus, et ocius aram
      Amplectens supplex sternitur atque solo.
Illacrymansque diu precibus poscebat Olympi
      Regnantem Christum, quo sibi ferret opem.
Hoc saceraspiciens, sella se sustulit ardens
      (0586D)Compellare sacrum cum pietate virum.
Antea nam Pippin, Caroloque abeunte, sedili
      (0587A)Haeserat, et nullis vocibus orsa dabat.
Denique rexvatem prostrato corpore adorat,
      Paulinus regem suscipit ecce pium.
Hymnica dicta dedit vario sermone referta:
      Perge, ait, ad Carolum pro pietate. Vale.
Caesaris ut primo vates pervenit ad aurem,
      Ordine cuncta suo haec recitavit ei:
Si Deuse vestro Francorum semine regem
      Ordinat, iste tuis sedibus aptus erit.
Haec paucis sapiens Carolus pandebat alumnis,
      Quorum causasibi credula, sive placens,
Missum iterum revocat, quaerit quoque in ordine cuncta,
      Qualiter insignis urbs dominata foret.
(0588A)Quo rex ingenio Zadun comprensus adesset,
      Quosque duces bello straverat ipse fero.
Bigo bonus recitans, narratque per omnia vera,
      Cujus verba pius Caesar honore colit.
Caesar laetus ei pateram, qua forte bibebat
      Porrigit, ille bibit impiger hausta meri,
Mox famulum donis variisque honoribus ornans,
      Misit et ad sobolem munera magna suam.
Laudibus et donis pergit celeranter onustus,
      Laetus et ad regem pervenit ecce suum.
Laetus ut exsuleat Pippini in regna potentis,
      Conferat Altitonans, Caesar et ipse potens.
Laetitiae ergo, libelle, habeas sub nomine finem,
      Fratribus ut ternis consociatus eas.

Liber II.

[recensere]
(0587)

(0587C)Jamque, favente Deo, Francos pax undique habebat,
      Straverat adversos Marsque Deusque viros.
Namque senex Carolus Caesar venerabilis orbi
      Concilium revocat ad sua tecta novum.
Aurato residens solio sic coepit ab alto,
      Electi circum quem resident comites:
Audite, o proceres, nostro nutrimine freti,
      gnita narro quidem, veraque credo satis.
Dum mihi namque foret juvenali in corpore virtus,
      Viribus atque armis ludere cura fuit.
Non torpore meo, turpique pavore, fatebor,
      Francorum fines gens inimica tulit.
Jam quoque sanguis hebet, torpescit dira senectus,
      Florida canities lactea colla premit.
Dextera bellatrix quondam famosa per orbem,
      (0587D)Sanguine frigente, jam tremebunda cadit.
Proles nata mihi superis abscessit ab oris,
      Ordine functa suo, heu! tumulata jacet,
Sed quoque quae potior Dominoque placentior olim
      (0588C)Visa fuit, semper est mihi cessa modo
Nec vos deseruit Christus, qui germine nostro
      Servaret, Franci, nunc sobolem placitam.
Illa meis semper delectans inclyta jussis
      Paruit, atque meum edidit imperium.
Semper amore Dei Ecclesiarum jura novavit,
      Credita regna sibi contulit in melius.
Vidistis quae dona olim Maurorum funere misit
      Regem, arma, et vinctos, magna tropaea simul.
Vos mihi consilium fido de pectore, Franci,
      Dicite; nos prompte mox peragamus idem.
Tunc Heinardus erat Caroli dilectus amore,
      Ingenioque sagax, et bonitate vigens.
Hic cadit ante pedes, vestigia basiat alma,
      Doctus consiliis incipit ista prior:
(0588D)O Caesar famose polo, terraque, marique,
      Caesareum qui das nomen habere tuis.
Addere consiliis nil nostrum est posse, nec ulli
      Mortali potius Christus habere dedit.
(0589)Quae tibi corde Deus miseratus contulit, hortor
      Quantocius parens omnia perficias.
Filius, alme, tibi praedulcis moribus exstat,
      Pro meritis qui quit regna tenere tua.
Hunc petimus cuncti, majorque minorque popellus,
      Hunc petit Ecclesia, Christus et ipse favet.
Hic valet imperii post tristia funera vestri
      Jura tenere armis, ingenioque, fide.
Annuit at Caesar laetus, Christumque precatur.
      Mittit et ad sobolem mox celerando suam.
Tempore namque illo Ludovic bonus Aquitanorum
      Ut supra cecini, regna tenebat ovans.
Quid moror? extemplo patris pervenit ad aulam:
      Gaudet Aquisclerus, plebs, proceresque, pater.
Incipit haec iterum Carolus, per singula verba,
      (0589B)Dilectae proli narrat et exposuit:
Nate Deo chare, et patri, populoque subacto,
      Quem mihi solamen cessit habere Deus,
Cernis at ipse meam senio properante senectam
      Deficere, et tempus mortisinesse mihi.
Prima mei cura regni moderamina constant,
      Quae immerito mihimet contulit ipse Deus.
Non favor, aut levitas humanae mentis adurguet
      Quae tibi crede loquor, sed pietatis amor.
Francia me genuit, Christus concessit honorem,
      Regna paterna mihi Christus habere dedit.
Haec eadem tenui, nec non potiora recepi,
      Christicoloque fuit pastor, et arma gregi.
Caesareum primus Francorum nomen adeptus,
      Francis Romuleum nomen habere dedit.
(0589C)Haec ait, et capiti gemmis auroque coronam,
      Imposuit pignus imperii sobolis.
Accipe, nate, meam, Christo tribuente, coronam,
      Imperiique decus suscipe, nate, simul.
Qui tibi concessit culmen miseratus honoris,
      (0590A)Conferat ipse tibi posse placere sibi.
Tum pater et soboles praestandi munere laeti,
      Prandia magna colunt cum pietate Dei.
O festiva dies multos memoranda per annos!
      Angustos geminos, Francica terra, tenes.
Francia, plaude libens: plaudat simul aureaRoma.
      Imperium spectant caetera regna tuum.
Tum Carolus sapiens multis suadebat alumnum,
      Diligat ut Christum, Ecclesiamque colat.
Amplexans nimium libabat et oscula pulchra;
      Dat licitumad propria, verba suprema sonat.
Tempore non multo senio maturus et annis
      Visitat antiquos funere Caesar avos.
Funera digna parant, mandantur membra sepulcro
      Basilica in propria, quam sibi fecit Aquis.
(0590B)Mittitur interea narret qui funera nato
      Patris; adest Ramphoqui celer ire parat.
Nocte dieque volat, terras perlabitur amplas,
      Pervenit tandem, quo Ludovicus erat.
Trans fluvium Ligeris locus est quippe uber et aptus;
      Cingitur hinc silvis, hinc quoque planitie;
At medius placido fluviorum gurgite vernat,
      Piscibus est habilis, est locuplexque feris.
Quo Hludowicus ovans praecelsa palatia struxit.
      Quaeris? inest Thedwatnomen, amice, sibi
Huc pia subjectae censebat munia plebi,
      Clerum seu populum cum pietate regens.
Cum subito penetrans totam commiscuit aulam
      Rampho, ferens Caroli funera moesta pii.
(0590C)Haec ut fama boni pervenit regis ad aures,
      Illico tristatur, flet, lacrymatque patrem.
Inter cunctantes concurrit Bigo ministros:
      Suetus erat dominum visere mane suum.
Hortatur siccare genas, deponere fletus:
      (0591A)Altera, ait, causa est nunc peragenda tibi.
Haec ut nota manent vestro sub pectore, princeps,
      Humani generis sors tenet ista viros.
Nos omnes, fateor, porro properabimus illuc;
      Non tamen ex illis quis repedare valet.
Surgite, et ecclesiam cuncti properemus in almam:
      Hymnica vota Deo psallere tempus adest.
Auscultans famulum, tandem surrexit, et omnes
      Hortatur secum solvere vota Deo.
Nox fuit illa quidem psalmis hymnisque referta,
      Missarum modulis atque peracta dies.
Tertia jamque dies claro surgebat Olympo,
      Resplendetque suis Phoebus in orbe comis.
Cum undique turba ruit Francorum concita regnis,
      Regis in occursum plebs petit omnis ovans.
(0591B)Et Caroli proceres prorsus, regnique priores,
      Atque sacerdotum currit amica cohors.
Densanturque viae, replentur claustra domorum;
      Non capitur tecto, scandit in alta domus.
Flumina non retinent trepidos, nec horrida silva,
      Nec glacialis hiems, nec pluviosa dies.
Qui rate non valuit, satagens hic forte natatu
      Trans fluvium Ligeris certat abire prior.
O quantos populos celsa de rupe videres
      Absque rate in fluvium se dare praecipites!
Aurelianensesillos risere natantes:
      Turre vocant summa: littus amate, viri.
Unus amor cunctis erat, omnibus una voluntas,
      Cernere quo faciem regis ad usque queant.
Conveniunt tandem, recipit quos rex pius omnes
      (0591C)Ordine quemque suo cum pietatis ope.
Aurelianis ovans Caesar mox visitat urbem,
      Quo vexilla crucis, sive Aniane manes.
Heburti felix, qui primo hanc perficis arcem,
      Seu Maximine, sancteve Avite, micas.
Inde Parisiacas properant cito visere sedes,
      Quo Stephanusmartyr culmina summa tenet,
Quo, Germane, tuum colitur sanctissime corpus,
      Quo Genuveffa micat virgo dicata Deo.
Irminoplaude libens, quod saepius ecce rogasti:
      (0592A)Caesaris adventum, dante Tonante, vides.
Nec tua praeteriit, Dionysi, culmina martyr,
      Quin adiens tibimet posceret auxilium.
Hinc iter arripiunt, Francorum regna peragrant,
      Tramite pacifico rex Aquis ingreditur.
Eia, Camoena, Deum precibus pulsare supinis
      Restat, quo nobis conferat eloquium.
Quid prius incipiam? cum quae gerit omnia prima,
      Constent, atque micent gesta benigna viri.
Denique limitibus firmatis ordine regni,
      Finibus imperii dispositisque simul,
Protinus expendit thesauros largus avitos
      Pro mercede patris, atque animae requie.
Quaeque patrum virtus Carolus congesserat, ipse
      Pauperibus tribuit, ecclesiisque sacris.
(0592B)Aurea vasa dedit, vestes, seu pallia multa:
      Argenti cumulat ampla talenta meri.
Spargit opes varias, arma innumerandaque valde:
      Munera distribuit pauper habenda tibi.
O felix Carolus, sobolem qui liquit in orbe,
      Qui satagit coeli, quo pater, intret iter.
Carceris antra aperire jubet, trusosque relaxat,
      Exsilio relevat pro pietate viros.
Mira facit, prorsus memori narranda relatu,
      Unde sui fama nunc super astra manet.
Eligit extemplo missos, quos mittat in orbem,
      Quorum vita proba sit, generosa fides.
Munera quos nequeant flecti, nec saeva potentum
      Blandities, favor, aut ingeniosa lues.
Qui peragrent celeres Francorum regna perampla,
      (0592C)Justitiam faciant judiciumque simul.
Quos pater, aut patris sub tempore presserat urguens
      Servitium, relevent, muneresive dolo.
O quantos qualesque viros, quos aspera jura
      Lexque aurata premit, atque potens pretio,
Liberat ipse potens, et libertatis honorem
      Praestat habere sui Caesar amore patris!
Atque suis manibus praefirmat munere chartas,
      Degere quis cuncto tempore jure queant.
(0593A)Belliger ipse pater cum regna acquireret armis,
      Intentus bellis assiduusque foret,
Tum vitiumhoc passim spissis succrevit aristis,
      Sed tamen adveniens mox, Ludovice, secas.
Qualia per mundum confregit gesta celidri !
      Christicolis cessit munera quanta quidem?
Haec canit orbis ovans late, vulgoque resultant;
      Plus populo resonant, quam canat arte melos.
Cuiclarescens crescit doctrina per orbem:
      Commissum imperium ordinat, armat, alit.
Tum jubet acciri Romana ab sede patronum,
      Cui Stephanusnomen saecula laeta dabant.
Paret amore Sacer, jussisque obtemperat almis,
      Francorum properat visere regna libens.
CaesareumRhemis laetus prospectat ab urbe,
      (0593B)Quos ibiconcilium jusserat ante fore.
Concurrunt varii, redeuntque sub ordine missi
      Caesaris, atque Sacri vota benigna ferunt.
Nuntius ante volat, narret qui praesulis ardens
      Romani adventum, concelerante gradu.
Tum Ludovicus agens clerum, populumque senatum,
      Ordinat, instituit, praeparat, atque locat.
Dextram qui teneant partem, teneantque sinistram,
      Qui prior accedat, quique sequatur iter.
Turba sacerdotum dextram tenet agmine longo,
      Psallentes spectant relligione patrem.
Parte alia proceres lecti, primique potentes
      Consistunt; populus posteriora tenet.
At medius Caesar gemmis auroque refulgens,
      (0593C)Veste licet radiet, plus pietate micat.
Conveniunt tandem diversis partibus ambo;
      Ille gradu pollens, hic bonitate vigens.
Alter in alterius conspectum ut lumina fixit,
      Currit in amplexus mox celerando pios.
(0594A)Rex tamen ante sagax flexatopoplite adorat,
      Terque quaterque, Dei, sive in honore Petri.
Suscipit hunc supplex Stephanus, manibusque sacratis
      Sublevat a terra, basiat ore libens.
Nunc oculos, nunc ora, caput, nunc pectora, colla
      Basiat alterutri rexque, Sacerque pius.
Tum manibus palmas digitos digitisque tenentes,
      Caesar cum Stephano candida tecta petit.
Ecelesiam peragrant primo, precibusque Tonantem
      Compellant, grates votaque danda canunt.
Mox aulam repetunt, ad prandia magna volando:
      Considunt, manibus dant famuli latices.
Prandia digna colunt, praegustant munera Bacchi,
      Et sermone pio jam super ora movent.
(0594B)O sacer antitis, Romani pastor ovilis,
      Qui vice apostolica pascis ovile Petri
Quae te causa tulit (Caesar sic orsus) ad istam
      Francorum patriam? redde responsa mihi.
Ille ut erat placidus, pacato pectore fatur,
      Perlustrans regem vultibus assiduis:
Quae reginam Austri quondam sapientis amore
      Per varias plebes, per freta, perque nives,
Haec me causa tuas, Caesar, perduxit ad arces,
      Qui Salomoniacas fers mihi rite dapes.
Fama meas dudum, princeps, pervenit ad aures,
      Quanta Dei populo fers pater auxilia,
Quantaque per mundum resplendent dogmata vestra,
      Praecellistuos arte fideque patres.
Non tamen obsistens potuit res ulla volentem
      (0594C)Frangere, quin possim cernere gesta tua.
Sermo quidem nullus valuit mihi tanta referre,
      Quanta meis confers gesta benigna oculis.
Reginae ergo tibi illius nunc verba renarro,
      Quae Salomoniacis auribus ipsa tulit.
(0595A)Cerneret ut regem, famulos, sive ordine vestes;
      Pincernasque suos, sive domos varias:
Felices famuli, felices denique servi,
      Qui stant et cernunt inclyta gesta tua.
Haurit et aure pia qui dogmata vestra beatus,
      Et populus felix, regna beata simul.
Sit Deus excelsus toto recolendus amore,
      Qui tibi concessit dogmata tanta pater;
Cui placet, atque thronum qui dat retinere paternum,
      Dilexitque suos te super instituens.
His regina Saba est Salomonem affata potentem:
      His ego te supplex ausus adire fui.
Tu tamen es potior, tu rite potentior exstas:
      Ille umbram retinens, tu quia vera colis.
(0595B)Ille fuit sapiens nimium, sed cessit amori;
      Tu sapiens caste vivis amore Dei.
Israel ille fuit regnator solius arcis:
      Tu pius Europae regna potenter habes.
Ergo Deum cuncti precibus pulsemus opimis,
      Ut te conservet saecla per ampla suis.
His aliisque Sacer quam pluribus insuper almum
      Compellat regem, Caesar et ipse Sacrum.
Pocula densa volant, tangitque volentia Bacchus
      Corda, fremit populus laetitia unanimi.
Transactis epulis surgunt, mensisque relictis
      Caesar cum Stephano tecta secreta petit.
Noctem illam curis, variisque sub ordine rebus
      Dimittunt: oculis somnus at ipse fugit.
Mane novo Caesar Stephanum proceresque senatum
      (0595C)Convocat: ast illi regia jussa colunt.
Caesar in excelsa consedit sede togatus,
      Multa tenens animo, quae parat incipere.
Aurea sella Sacrum lateri sociavit amico,
      At proceres resident ordine quisque suo.
Tum pius haec Caesar, Sacro, famulisque subactis
      Edidit ore prior aurea verba sonans:
Audite haec, proceres, et tu, sanctissime praesul,
      Hoc commune bonum suscipite unanimes.
En mihi cunctipotens miseratus regna paterna
      Cessit habere Deus, et decus omne simul.
Non meritis, ut credo, meis, sed patris honorem
      Hunc miserans Christus cessit habere mihi.
Ergo precor fidos, et te, praeclare sacerdos,
      Ut mihi consilii rite feratis opem.
(0595D)Et ferte auxilium qui mecum regmina nostra
      Servatis, famuli, tuque beate Sacer,
Quo clerus, populusque meus, pauperque, potensque
      Jura paterna sequi me faciente queant.
Regulasancta Patrum constringat in ordine clerum,
      (0596A)Et populum societ lex veneranda Patrum.
Et monachorum ordo Benedicti dogmate crescat,
      Moribus et vita pascua sancta petat.
Dives agat legem, pauper teneatur eadem,
      Nec personarum sit locus atque modus.
Munera saeva locum nullis redimita metallis
      Haud teneant, cedant dona maligna procul.
Si quoque jure gregem Domini nos pascimus almum,
      Quem mihi, sive tibi, pastor amate, dedit:
Corrigimus pravos, donamus munere justos,
      Et facimus populum jura paterna sequi:
Tum Deus excelsus nobis, populoque sequaci
      Praestabit miserans regna beata poli,
Atque in praesenti nostrum servabit honorem,
      Infestos hostes hic proculire facit.
(0596B)Nos simus clero exemplum, seu norma popelli:
      Justitiam doceat praesul uterque suos.
Israel ille Dei populus dilectus amore,
      Qui pedibus siccis per maris ivit iter,
Cui Deus in eremo tantis labentibus annis
      Manna cibum tribuit, rupe volucre dapes;
Cui fuit arma Deus, gladius, scutumque viator,
      Ad repromissum vexit honore locum;
Quo praecepta Dei servavit adusque docentis,
      Justitiam coluit, judiciumque dedit;
Dumque in amore pio Dominum dilexit eumdem,
      Non aliena sequens, sed pia dicta Dei:
Adversas illi prostravit numine gentes,
      Prospera cuncta dedit, atque inimica tulit.
O felix semper Domini si jussa secutus
      (0596C)Adforet, aeternum regna teneret ovans.
Divitiis incaute ut primo indulsit opimis,
      Justitiam liquit, et simul omne bonum,
Deseruitque Deum, coluit mox idola vana:
      Idcirco passus tot mala rite fuit.
Sed Pater architenens plagis variisque flagellis
      Correxit docuit, pristina jura dedit
Ut miser afflictus Domini meminisse volebat,
      Mox pius altor enim suscipiebat eum.
Haec gens sola Deum norat, partimque Tonantis
      Parebat dictis, atque colebat eum.
Caetera turba quidem servabat jussa celidri,
      Factorem ignorans, daemonis orsa sequens.
Hic per trinquadrumregnabat, proh dolor! orbem,
      Et genus humanum in sua regna dabat.
(0596D)Jamque sacerdotes, reges, solemnica jura
      Cessabant prorsus, hostia sive sacra.
Tum pius indoluit genitor, Verbumque salutis
      Transmisit mundo, ut nos pius erueret.
Ille lavit proprio miserans de sanguine mundum,
      Dogmata clara dedit, justitiam docuit.
(0597A)Infernique potens confregit numine valvas,
      Eruit electos, daemonis arma tulit.
Inde superna petens conscendit in aethera victor,
      Christicolum nobis nomen habere dedit.
Quisque cupit Christi nunc nomen habere, necesse est
      Quo caput abscessit, prendere certet iter.
Quamvis dante Deo totus nunc mundus abundet
      Christicolum turbis, Ecclesiaeque fide,
Nec sit opus Domini famulos pro nomine caedi,
      Cum passim Christi nomen in orbe boet;
Et male fida cohors, Domini quae dogma refutat,
      Cuspide Christicolo jam procul acta fugit;
Quamvis Ecclesiae Patres, nostrosque priores
      Mors tulit atra quidem, nunc tenet aula Dei:
(0597B)Morte licet nequeamus, eos certemus ovantes
      Corde sequi puro, justitiaque, fide.
Diligat omnis homo fratrem, monitante Joanne,
      Quem videt, ut Christum cernere mente queat.
Hic ait ad Petrum: Simon, me diligis, an non?
      Ter cui Petrus ait: Scis quia temet amo.
Si me, Christus ait, hortor, tu diligis, agnos
      Pasce meos, Petre, cum pietatis ope.
Ergo, Sacer, plebem nostri est curare subactam,
      Nobis quam Dominus pascere constituit.
Tu sacer antistis, ego rex sum Christicolarum:
      Servemus populum dogmate, lege, fide.
Addidit at Caesar paucis haec insuper ore,
      Quae sacer antistis suscipit aure pia.
Si tua juramanent, Petri qui regmina curas,
      (0597C)Et vice partita pascis ovile suum.
Sin aliud, penitus moneo, ut mihi cuncta sacerdos
      Edicas: faciam mox tua verba libens.
Ut mea progenies Petri servavit honorem,
      Sic ego servabo, praesul, amore Dei
Mox vero famulum revocat Helisacharamatum,
      Aure sonans cujus haec pia dicta dabat:
Excipe, vade cito, et firmis haec insere chartis,
      Quae volo perpetuo fixa manere quidem.
Censeo per regnum nostro moderamine septum,
      Atque per imperium, dante Tonante, meum.
Ut res Ecclesiae Petri, sedisque perennis,
      Illaesae vigeant semper honore Dei.
Ut prius Ecclesia haec pastorum munere fulta
      Summum apicemtenuit, et teneat volumus.
(0597D)Crescat honor Petri nostro sub tempore: crevit
      Temporibus Caroli patris et utque mei.
Addimus at, praesul, tantum est ut supra locutum,
      Justitiam recolat qui sedet arce Petri.
(0598A)Haec est causa, Sacer, qua te accersire rogavi.
      Adjutor fortis esto beate mihi.
Tum Sacer ad coelum palmis cum lumina tendens
      Orabat, recinens haec quoque verba Deo:
O Dee celsitonans, qui regmina cuncta creasti
      Nate simul Christe, Spiritus atque sacer;
Tu Petre, qui coeli praeclarus claviger exstas,
      Rete trahis populum ad coelica regna tuo;
Et vos coelicolae, quorum nunc corpora Roma
      Servat, et officia sedula digna parat:
Ad populi regimen, regni Ecclesiaeque decorem
      Servate hunc regem saecla per ampla precor.
Dogmate, marte, fide mores praecellit avitos,
      Curat et Ecclesiam, imperiumque regit.
Et sedem Petri summo praeditat honore,
      (0598B)Et Pater, et Sacer est, altor, et arma suis.
Hoc dicto celerans amplexibus haesit amicis,
      Laetus honore suo, munere sive Petri.
Inchoat, et cunctis monitans dat jussa silendi;
      Ore benigna refert haec pius orsa pio:
Roma. tibi, Caesar, transmittit munera Petri,
      Digna satis digno, conveniensque decus.
Tum jubet afferri gemmis auroque coronam,
      Quae ConstantiniCaesaris ante fuit.
Accipit ipse manu, verbis benedicit, et orat,
      Stemmataclara tenens, lumina pansa polo.
Qui regis imperium mundi, saeclumque gubernas
      Qui Romaecenses orbis habere caput,
Exaudi, precibusque meis, peto, flecte benignam,
      Christe, aurem; votis rex pie quaeso fave.
(0598C)Adjuvet Andreas, Petrus, Paulusque, Joannes,
      Atque Maria Dei mater opima pii.
Induperatorem hunc Ludovicum tempora longa
      Servate: abscedant tristia cuncta procul.
Prospera cuncta date, nec non peto noxia longe
      Pellite: sit felix, sitque potensque diu.
Haec ait, et celerans sese convertit ad ipsum,
      Atque manu tangit verticis alta sacra.
Conferat Omnipotens, auxit qui semen Abrahae,
      Ut videas natos, unde voceris avus.
Dedat progeniem, duplicet triplicetque nepotes,
      Semine ut e vestro crescat opima seges,
Quique regant Francos, nec non Romamque potentem,
      Donec Christicolum nomen in orbe sonat.
(0598D)Unguine suffuso, hymnisque ex ordine dictis,
      Caesareo capiti mox decus imposuit.
Hoc tibi Petrus ovans cessit mitissime donum,
      Tu quia justitiamcedis habere sibi.
(0599A)Tum videt induperatricem sociamque jugalem
      Irmingatprorsus suscipit, atque tenet.
Perspiciensque diu,capiti dat mox decus almo,
      Et benedixit: Ave, femina amata Deo.
Sit tibi vita, salus longos distincta per annos,
      Conjugis observes semper amata thorum.
Multaque praeterea cumulavit munera praesul,
      Aurum, seu vestes, quae sibi Roma dedit.
Dona dat Augusto, Augustae, sobolique venustae,
      Et famulis tribuit ordine dona suo.
Caesar ei grates sapiens persolvit opimas;
      Muneribus Stephanum mox onerare jubet.
Pocula bina dedit gemmis auroque polita,
      Cum quibus is Bacchi hauriat hausta Sacer.
Cornipedum glomerat praestantia corpora necnon,
      (0599B)Qualia Francorum gignere terra solet.
Aurea dona ferunt, argentea vasa sequuntur,
      Pallia rubra, simul candida linteola.
Plura quid hinc memorem? nam centuplicata recepit
      Munera Romanusquae arcibus extulerat:
Haec Sacro; at famulis Caesar bonitate repletus
      Congrua dona dedit pro pietate sua.
Pallia tincta quidem, nec non et corporis apta
      Tegmina, Francorum more peracta bono.
Donat equos varios praestantia colla ferentes,
      Quorum vix poterant scandere dorsa sui.
Hoc Sacer, et famuli laetantes munere doni
      Cum libitu Romam mox repedare parant.
Missi quin etiam lecti mittuntur honore,
      Qui revehant Stephanum in sua regna sacrum.
(0599C)Caesar at ipse pius Compendiatecta revisit
      Laetus cum propria conjuge, seu sobole.
Bigofidelis obit; narrantur funera regi,
      Invitusque suum deserit, heu! dominum.
Divisitque dapes, nec non partitur honorem
      In sobolem propriam Caesar amore patris.
Denique fama sonat latum vulgata per orbem,
      Quod pius induperans regna novare cepit.
Ordinat electos cleri, notosque fideles,
      Quorum vita sibi cognita, sive placens,
(0600A)Qui peragrent urbes regni, coenobia, castra,
      Cuncta sui implentes jussa benigna viri.
Eia, ait, o famuli nostro nutrimine freti,
      Sive patris Caroli quos bene dogma docet,
Intenti nostris omnino insistite jussis,
      Et mea verba pio pectore suscipite.
Res equidem peragenda manet satis ardua vobis,
      Sed bona credo quidem, aptaque Christicolis.
Ecce operante Deo, patrumque labore fideli,
      Limina regnorum inviolata manent;
Famaque Francorum hostes procul expulit atros;
      Vivimus en laeti, pacificeque, pie.
Sed quia non bellis certandum est, ducimus aptum,
      Ut nos subjectis congrua jura demus.
Nam prius Ecclesiae culmenque decusque requiram,
      (0600B)Unde mei patres nomen in astra ferunt.
Nam mihi mente sedet, dederim quod nuper in orbem
      Legatos, populos qui pietate regant.
Nunc nunc, o missi, certis insistite rebus,
      Atque per imperium currite rite meum,
Canonicumque gregem, sexumque probate virilem,
      Femineumnec non, quae pia castra colunt.
Qualis vita, decor, qualis doctrina, modusque,
      Quantaque relligio, quod pietatis opus.
Pastorique gregem quae convenientia jungat,
      Ut grex pastorem diligat, ipse ut oves.
Si sibi claustra, domos, potum, tegimenque, cibumque
      Praelati tribuant tempore, sive loco.
Haud aliter complere queunt ex ordine cultum
      (0600C)Divinum, nisi haec det pia cura patrum.
Sed tamen ecclesiae vires pensentur, et arva
      Congrua, sive loca fertiliora minus.
Inventa prorsus rotulis committite cordis,
      Et mihi sollicite cuncta referre placet,
Qui bene, quive minus, medieque, nihilque (quod absit)
      Vivant, seu teneant dogmata prisca patrum.
Haec ego perpaucis vestris nunc insero verbis
      Auribus; ast vosmet quaerere plura decet.
(0601A)Legatos etiam monachorumex ordine lectos
      Caesar adesse jubet, qui sua jussa colant,
Quos iterum mittat per sacra monastica castra,
      Et rogat inquirant, ut pia vita meet.
Vir Benedictuserat cognomine dignus eodem,
      Vir quampluresvexit ad astra viros.
Hic erat in Geticisregi prius agnitus arvis,
      De cujus vita pauca referre libet.
Hic fuit Anianaemerito praelatus ovili,
      Pastor, et abba, gregi regula blanda suo.
Regis ut almus amor complerat pectora sacri,
      Quo monachorum ordo vitaque proficeret.
Hic fuit adjutor, norma, exemplumque magister,
      Quo faciente placent nunc pia castra Deo.
Moribus in sacris regnabat pulchra voluntas:
      (0601B)Quantum homini licitum est cernere, sanctus erat.
Dulcis, amatus erat, blandus, placidusque, modestus,
      Regula cujus erat pectore fixa sacro.
Non solum monachis, sed cunctis proficiebat,
      Omnia factus erat omnibus ipse pater.
Ob hoc ergo pius Caesar dilexerat ipsum,
      Vexerat et secum ad Francica regna simul.
Hujus discipulos rex per coenobia mittit,
      Fratribus exemplum normaque sive forent.
Et jubet emendent quidquid potis est; nequeunt quae,
      Ad se se referant cuncta notata stylo.
Rex pius interea, Benedictus et ipse sacerdos
      Pectore versabant munia amata Deo.
Mox prior induperans blandis compellat eumdem,
      Ut solitus, verbis semper, amore pio:
(0601C)Scis, Benedicte, reor, qualis mihi cura sit hujus
      Ordinis a primo, quo mihi notus erat;
Propterea cuperem propriumque dicare sacellum
      Haud procul a nostra sede in amore Dei.
Tres ergo ob causas, mihi crede, haec corde voluntas
      (0602A)Accidit, e quis nunc ista referre volo.
Cernis ut imperii gravitas mea pectora pressat
      Mole sua, rerum grandia jura nimis.
Illuc nam poteramrequiescere forte parumper,
      Votaque praeplacita ferre secreta Deo.
Altera causa monet, quoniam tu nam ipse fateris,
      Ingratum voto hoc opus esse tuo;
Nec deceat monachoscivilibus infore rebus,
      Resque palatinas ferre libenter eos.
Illuc sed poterasfratrum curare labores,
      Obsequia hospitibus cura parare pia.
Atque iterum nostras renovatus visere sedes
      Fratribus et solito ferre patrocinia.
Tertianamque patet, nobis nostrisque subactis
      Qualia lucra forent haec loca propter Aquis:
(0602B)Si subito finis humani corporis esset,
      Hoc mandarentur membra sepulta loco.
Illuc conversicaperent mox munia Christi,
      Atque volens placitum consilium acciperet.
His Sacer auditis, pedibus revolutus amicis,
      Laudat honore Deum, Caesaris atque fidem.
Haec mihi semper, ait, nota est tua, Magne, voluntas,
      Quam Deus affirmet, qui dedit omne bonum.
Dicitur Inda locus, dudum constructus ab ipsis,
      Nomen aquae retinens, quae fluit ante fores.
Mullibus hic ternis regali distat ab aula,
      Quae modo perlate nota vocatur Aquis.
Cornigeris quondam sedes gratissima cervis,
      Ursis, seu bubalis apta, ferisque capris.
(0602C)Sed Ludovicus agens purgavit lustra ferarum,
      Atque Deo gratum condidit arte locum.
Fundavit satagens, rebus ditavit opimis,
      Quo, Benedicte, tua Regula sancte viget.
Namque idem Benedictus erat pater illius aedis,
      Et Ludovicus adest Caesar, et abba simul.
(0603A)Haec loca saepe colit, properatque revisere caulas,
      Ordinat et sumptus, munera larga parat.
(0604A)Siste, Camoena, melos: celerans fratri ecce libellus
      Consociandus adest, fine jocunda suo.

Liber III.

[recensere]

(0603)
(0603A)Caesaris arma Dei crescebant munere celsi,
      Gentibus et cunctis pax erat aucta fide.
Famaque Francorum Ludovici munere magni
      Trans freta cuncta volat, et petit aethra poli.
More tamen prisco regnorum liminaCaesar,
      Electosque duces, adfore prima jubet.
Conveniunt omnes placito, parentque jubenti,
      Partibus aeque suis congrua verba sonant.
(0603B)Nobilis inter quos Francorum germine Lantpreth
      Venit et ipse sua parte volendo citus.
Praevidet hic fines, quos olim gens inimica
      Trans mare lintre volans ceperat insidiis.
Hic populus veniens supremo ex orbe Britanni,
      Quos modo Brittones Francica lingua vocat.
Nam telluris egens, vento jactatus et imbri,
      Arva capit prorsus, atque tributa parat
Tempore nempe illo hoc rus quoque Gallushabebat,
      Quando idem populus fluctibus actus adest.
Sed quia baptismi fuerat hic tinctus olivo,
      Mox spatiare licet, et colere arva simul.
(0604A)Ut requies sibi cessa, movent mox horrida bella,
      Et custode novo rura replere parant.
Lancea pro censu, munus pro jure duelli
      Redditur hospitibus, pro pietate tumor.
Francia in alteriuspulsabat regna triumphis,
      Asperiora quidem quae sibi visa forent.
Idcirco haec tantos res est dimissa per annos,
      Gens magis atque magis crevit, et arva replet.
(0604B)Jamque superba nimis Francorum regna lacessit,
      Nec contenta solo quo peregrina fuit
Infelix, ignara simul, contendere sueta,
      Sperabat Francos exsuperare agiles.
Hunc vero, ut dixi, Lantpreth compellat avito
      Caesar more, rogans cuncta referre sibi.
Ut gens illa Deum recolat cultuque, fideque,
      Ecclesiisque Dei qualis abundet honor.
Qui sit plebis amor, quae sit justitia, quae pax
      Regis honor qualis, quod pietatis opus.
Insuper adnostros quae sit salvatio fines:
      Ordine cuncta suo dic, volo, France, mihi.
(0605A)Olli respondit fido de pectore Lantpreth,
      Caesareum acclinis basiat ore genu.
Gens, ait, illa quidem mendaxque superba, rebellis
      Hactenus existit, et bonitate carens
Christicolum retinet tantummodo perfida nomen,
      Namque opera, et cultus sunt procul, atque fides.
Cura pupillorum, viduae, sive ecclesiarum
      Nulla manet: coeunt frater et ipsa soror.
Uxorem fratris frater rapit alter, et omnes
      Incestu vivunt, atque nefanda gerunt.
In dumis habitant, lustrisque cubilia condunt,
      Et gaudent raptu degere more ferae.
Justitiae virtus nullam sibi vindicat aulam,
      Linea judicii hinc fugit acta procul.
RexMurmanusadest cognomine dictus eorum,
      (0605B)Dici si liceat rex, quia nulla regit.
Saepius ad nostros venerunt tramite fines,
      Sed tamen illaesi non rediere suos.
Haec Lantbertus ait, reddit cui talia Caesar,
      Insignis meriti, pacificusque, pius:
Est res dura nimis haec, est et inepta relatu,
      Quae, Lantperte, meis auribus ore sonas.
Ut peregrina mecumgens gratis incolat arvum,
      Atque superba movet improba bella meis.
En decet, et licitum facinus hoc Marte revelli,
      Ni mare subsidium, quo petiere, ferat.
Praestat ut ad regem missus mittatur eumdem,
      Qui bene nostra sibi perferat orsa prius.
Est quoque rex idem sacro baptismate tinctus:
      Idcirco hunc primo nos monitare decet.
(0605C)Witchariumquevocat, qui forte advenerat illuc,
      Vir bonus, atque sagax, et ratione capax.
Ito celer Wichart, nostra haec mandata tyranno
      Haud dubitanda refer, ordine jussa tibi.
En mea rura colit late, quibus exsul oberrans
      Ponto vectus adest, et genus omne suum.
Nempe tributa vetat, nec non et praelia tentat,
      Atque minas Francis mandat, et arma parat.
Nam post, dante Deo, quam regna paterna recepi,
      Imperiique decus, plebe petente simul,
Hunc ex parte tuli, opperiens si forte fidelis
      Adforet, et nostra quaerere jura velit.
Jam magis atque magis mens improba nutat, et armis
      (0605D)Insuper extentis bella nefanda negat.
(0606A)Nunc, nunc tempus adest, nec se infelixque suosque
      Decipiat: Francos pace rogando petat.
Sin aliud, tu perge celer, rediensque renarra
      Cuncta mihi. Caesar haec pius orsa dabat.
Witchar equo parat ire celer, pia jussa facessit;
      Notus erat sibimet rex, domus, atque locus.
Illius ast propter fines Wiccharius abba
      Regis habebat opes munere Caesareo.
Est locus hinc silvis, hinc flumine cinctus amoeno,
      Sepibus, et sulcis, atque palude situs.
Intus opima domus, hinc inde recurserat armis,
      Forte repletus erat milite seu vario.
Haec loca praecipue semper Murmanus amabat,
      Illi certa quies, et locus aptus erat.
Forte celer Wicchar cursim devenerat illuc,
      (0606B)Alloquiisque petit regis ut esse queat.
Murman ut agnovit Ludovici Caesaris almi
      Adfore legatum, illico mens refugit.
Utque rei tantae eventum cognoscere possit,
      Spem simulat vultu, contegit atque metum.
Fit laetus, vi mox laetos jubet esse sodales,
      Tandem Witcharium in sua tecta vocat.
Salve, Witchar, ait, Murman tibi dico salutem
      Caesaris armigeri, pacificique, pii.
Suspiciens prorsus reddit cui talia Murman,
      Oscula more dedit, Tu quoque, Wicchar, ave.
Pacifico Augusto opto salus sit, vitaque perpes,
      Et regat imperium saecla per ampla suum.
Mox resident, cunctosque jubent procul esse ministros:
      Vocibus alternis mutua verba sonant.
(0606C)Inchoat ore prior Wicchar, sibi jussarenarrat;
      Pectore in ambiguo Murman, et aure capit.
Me tibi transmisit Ludovicus Caesar in orbe,
      Gloria Francorum, Christicolumque decus,
Pace fideque prior, nulli quoque Marte secundus,
      Dogmate praecipuus, et pietatis ope.
En sua rura colis late, quibus exsul et errans
      Ponto vectus ades, et genus omne tuum.
Nempe tributa vetas, nec non et praelia tentas,
      Arma paras Francis insuper, atque minas.
Nunc nunc tempus adest, nec te infelixque tuosque
      Decipias, illuc pace petendo veni.
Caesaris haec ego, sed nostris de partibus ista
      Adjiciam paucis, Murman, amore tuo.
(0606D)Si nunc sponte tua regalia jussa facessas,
      (0607A)Ut prior ipse monet pro pietate sua;
Et cupis ad Francos pacem retinere perennem,
      Ut decet, atque opus est sat tibi, sive tuis:
Perge celer, regisque pii pia suscipe jura;
      Non tua, sed potius debita redde soli,
Consule, heu! patriae, populo rogo consule cuncto,
      Consule seu proli, conjugiique thoro.
Praecipue cum vana colas, nec dogmata serves,
      Avia curva petas tu, populusque tuus.
Ille pius forsan proprium te mittet ad arvum,
      Et majora tibi munera forte dabit.
Esto esses magnus, magni regnator et arvi,
      Et tibi multa manus belligerumque decus,
Auxilioque tuo gentes populique venirent,
      Ut Rutuli Turno sive Camilla celer,
(0607B)Italiaeque cohors cuncti venere Latini;
      Non tamen Aeneam vincere posse fuit.
Si tibi Odysseos Pyrrhus, seu durus Achilles,
      Pompeius socero cum quibus arma parat,
Non tamen in Francos fas est tibi tendere bello,
      Quorum arvis resides, et pietate manes
Namque semel quicunque duello hos experiari
      Coeperit ipse licet, et genus omne suum,
Gens est Francorum nulli virtute secunda,
      Vincit amore Dei, exsuperatque fide.
Pacem semper amat, nolens quoque corripit arma,
      Quis tamen arreptis nullus adire volet.
Illorum quicunque fidem quaesivit et arma,
      Laetanter vivit, pacificeque, pie.
Eia age, rumpe moras, nec te in diversa pererrans
      (0607C)Mens inimica ferat insidiando tibi.
Ille solo vultus jam dudum intentus, et ora,
      Fixa tenet, terram percutit atque pede.
Jam jam cunctantem Wicchar sermone polito
      Coeperat, atque minis flectere rite datis.
Mente venenata thalamo cum perfida conjux
      Murman ad amplexus more superba petit.
Oscula prima genu libabat, et oscula collo,
      Oscula dat barbis, basiat ora, manus.
Itque redit gyro, tangitque perita partem,
      Officiumque cupit insidiosa dare.
Suscipit ille miser tandem hanc, strinxitque lacerto,
      Datque locum voti; conjugis acta placent.
Et petit infelix aures, longeque susurrat,
      (0607D)Avertit sensus moxque mariti animum.
Ac velut in silvis pastorum frigoris anno
      Turba foco celerat ligna recisa dare.
Hic fert apta citus, praesicco fomite stramen
      Iste vehit, flatus ingerit ille libens.
Jam rogus insiliens flammas dabat, altaque tangit
      Sidera: pastorum frigida membra calent.
Cum subito tonitru, grando, pluviaeque, pruinae
      Ecce fragore ruunt, et nemus omne tonat,
Imbribus ast crebris invitus concidit ignis;
      Venerat unde calor, fumus et inde redit.
(0608A)Wiccharti haud aliter mulier funesta restinxit
      Verba, maritali pectore fixa boni.
Atque etiam missum torvum despectat eumdem
      Sublime aspiciens, et rogat arte sua:
O rex atque decus Brittonum gentis opimae,
      Dextera cujus avi nomen in aethra refert.
Unde tuas talis conjux pervenit ad arces,
      Hospes ait, pacem, bellave sive canit?
Olli subridens finxit mox talia Murman:
      Mittitur a Francis nuntius iste mihi;
Seu pacem, seu bella ferat, res ista virorum est.
      Officium perage, femina, rite tuum.
Wicchar ut audivit verbis contraria verba,
      Protinus ore tulit haec quoque verba suo:
Murman, ait, regi quae vis mandata remitte:
      (0608B)Jam nunc tempus adest jussa referre mihi.
Ille quidem tristes volvens sub pectore curas:
      Tempora sint placitihaec mihi noctis, ait.
Ruricolas terris somnus perfuderat, et jam
      Auroram revehunt culmine solis equi,
Murmanis ante fores colerans Wiccharius abba
      Mane venit primo, poscit et orsa dari.
Ecce miser tandem potu somnoque sepultus
      Murman adest, oculos vix aperire valens.
Ebrius haec ructans labris vix orsa remotis.
      Voce sonat, nunquam post placitura sibi:
Perge, tuo regi celerans haec verba renarra:
      Nec sua rura colo, nec sua jura volo.
Ille habeat Francos, Brittonica regmina Murman
      Rite tenet, censum sive tributa vetat.
(0608C)Bella cient Franci, confestim bella ciebo
      Neve adeo imbellis dextera nostra manet.
Wicchar ad haec: Semper nostros dixisse priores
      Fama fuit, quae nunc mens mea certa feret,
Instabiles animos motus mutantia prorsus
      Pectore consilia gentis habere tuae.
Femina sola viri potuit mollescere mentem,
      Atque susurrando vertere consilia.
Sic Salomonis, ait, testantur dogmata regis,
      Quae legit Ecclesia saepius, atque colit.
Abstrahe ligna foco: confestim deficit ignis.
      Sicque susurro procul, jurgia cuncta cadunt
Sed quia jam nostris non vis parere suadelis,
      Vera canam vates, sumque propheta tuus.
Francia cum primo sermonis dicta nefandi
      (0608D)Audierit, frendens mox tua regna petet.
Tum millena tibi concurrent scuta virorum,
      Cuspite Francisco forte repletus eris.
Et tua densatim complebunt milite rura,
      Teque tuos captos in sua regna ferent.
Aut moriere miser, bibulaque jacebis arena,
      Solus et arma tua victor habebit ovans.
Nec te decipiant saltus tremulaeque paludes,
      Cum nemore et vallo sit tua septa domus.
Olli respondit furiato pectore Murman;
      Se solio attollens Britto superba canit:
(0609A)Missilibus millena manent mihi plaustra paratis,
      Cum quibus occurram concitus acer eis,
Scuta mihi fucata, tamen sunt candida vobis,
      Multa manent, belli non timor ullus adest.
Haec inter sese referebant vocibus ambo,
      Non tamen ambobus mens erat unanimis.
Haec responsa ferens Wicchar properanter abibat,
      Nuntiat et regi dicta nefanda pio
Interea Caesar Francorum regna recenset,
      Et jubet instanter arma parare sibi.
Est urbs fixa maris, Ligeris quo fluminis unda
      Aequor arat late, ingrediturque rapax.
Venedacui nomen Galli dixere priores,
      Pisce repleta, salis est quoque dives ope.
Saepius infestans Brittonum hanc turba nocentum
      (0609B)Visitat, et belli munera more vehit.
Ergo illuc Caesar Francos, gentesque subactas
      Esse jubet placito, pergit et ipse simul.
Conveniunt prisco Franci sub nomine primo,
      Assueti bellis arma parata ferunt.
Alba Suevorum veniunt trans flumina Rheni
      Millia centenis accumulata viris.
Et Saxona cohors patulis praecincta pharetris,
      Atque Turinga manus consociata venit.
Multimodam pubem Burgundia mittit, et auget
      Francorum numerum consociando viros.
Europae referens populos, gentesque relaxo
      (0610A)In mensas, claudi quae numero nequeunt.
Caesar iter tutum per propria regna gerebat,
      Usque Parisiaca quo loca celsus adit.
Jam tua martyr ovans, Dionysi, tecta revisit,
      Hilthuin abba,potens quo sibi dona paras,
Hinc, Germane, tui transivit culmina tecti,
      Martyris et Stephani, seu, Genuvefa, tui.
Aurelianenses sensim dehinc visitat agros,
      Victriacumvillam jam pius ingreditur.
Quo Matfridesibi pulcherrima tecta parasti,
      Munera magna dabas, atque placenda sibi.
Saepius inde means mox dictam visitat urbem,
      Se crucis armari munerequaerit ope.
Obvius ecce venis praesul sanctissime Jona,
      Reddere digna paras debitor atque volens.
(0610B)Jamque, Aniane, tuam properando revisitat arcem,
      Et sibi praestari flagitat auxilium.
Tum, Durande, frequens currisque, recurris, et offers
      Quae tibi Caesareo munere cessa manent.
Inde Turonus adit Martini culmina celsi,
      Visere Mauricii martyris atque pii,
Eia age tempus adest, Fridugisemagister, et in stat,
      Caesaris adventum gratulabunde vides.
Muneramagna offers: Martinus flagitat almus,
      (0611A)Ut sibi tutum itinerpraestet habere Deus.
Andegavensisovans Caesar pervenit in urbem,
      Sacre Albine, tuum corpus honore petit.
Obvius occurrit laetanti pectore charus
      Helisachar, validas sedulus auget opes.
Namnetensis enim Caesar se mittit in urbem,
      Oratu et precibus culminacuncta petit.
Jam, Lantberte, tuis optatum denique votis
      Suscipis en regem, dasque potenter opes
Poscis ad invisos Caesar properare Britannos,
      Dignetur tibi se mittere in auxilium.
Caetera turba latet comitum, necnonque potentum,
      Quorum nec numerus, nec numerantur opes.
Venedam adit tandem praeclarus Caesar, avito
      Praelia more parat, ordinat atque duces.
(0611B)Interea Murman satagebat Britto superbus
      Bella parare armis, ingenioque suo.
Caesar agens iterum solitae pietatis amore,
      Actutum mittit, qui sibi cuncta ferant.
Dic, ait, o misero, quae se dementia torquet,
      Quidve struit, cogit bella parare sibi?
Non memorat jurata fides, seu dextera Francis
      Saepe data, et Carolo servitia exhibita?
Quo ruit, insanusque volens sibi proditor exstat,
      Atque suae proli, exsulibusque simul!
Praecipue sit eumuna fides nostrisque suisque.
      Dante Deo periet, proh dolor! absque fide.
Hic finis, si praestat: agat, quae jussio nostra
      Suadet eum, capiat mox mea frena celer.
Christicoloque gregi jungatur pace fideque,
      (0611C)Linquat amore Dei daemonis arma miser.
Sin aliud, nam invitus agam, sed bella ciebo
      Densa satis nimium, atque verenda sibi.
Itque reditque celer missus, praestantia regis
      Verba canit jussus, increpat, atque rogat.
Ille miser merito pesti devotus iniquae
      Nescit habere fidem, sed pia jussa fugit.
Mandat acerba magis confixus mente, superbae
      Conjugis oratu fervida corda gerit.
Bella cupitque, vocat cunctos in bella Britannos,
      Ordinat insidias, praeparat atque dolos.
Interea Caesar Brittonis dicta superbi
      Aure capit, Francis et recitanda jubet.
His accensa cohors, jam dudum Marte parato,
      Castra movent, sonitum dat tuba terribilem.
(0611D)Sed pius induperans custodes ponit opimos
      (0612A)Omnibus, et mandat haec in amore Dei:
Ecclesias servate viri, nec tecta sacrata
      Tangite, et ecclesiis pax sit amore Dei.
Salpicibusjam rura sonant, nemus omne resultat,
      Et cava per campos buccina pulsa gemit.
Itur ubique, vias populis dat silva remotas,
      Milite Francisco rura repleta manent.
Quaerunturque dapes, lustrisque, palude repostae,
      Atque solo sulcis ingenioque datae.
Praedantur miseri hominesque, pecusque juvenci,
      Res quoque nulla latet, nec latuere doli.
Nulla palude salus, nec dumis abdita servant
      Claustra viros: Francus undique vastat opes.
Ecclesias, ut Caesar eis testatur, amabant:
      Caetera flammivomis tecta dedere focis.
(0612B)Sed tamen in campis Francis occurrere apertis
      Nulla fides: bellum, Britto superbe, fugis.
Per dumosa procul, felicum per densa reposti
      Apparent rari, praelia voce gerunt.
Ut solium veniente gelu cadit arbore querna,
      Ut pluvia autumno, rosque calente die,
Haud aliter miseri complebant strage ferarum
      Brittones lustra, sive paludis agros.
Bella per angustos agitabant improba calles,
      Aedibus inclusi praelia nulla dabant.
Jam, Murmane, tuae passim peragrantur arenae,
      Avia lustra patent, atque superba domus.
Interea Murman dumosis vallibus instans,
      Acer equos agitat, armaque nota capit.
Affaturque suos laetus, proprioque superba
      (0612C)Pectore verba dabat, increpitatque diu:
Vos servate domum, conjux, proles, famulique
      Haud timidi vestras frondigerasque casas.
Ast ego cum paucis, quo tutior agmina lustrem,
      Illuc ire paro, concomitando, viris.
Credo quod indutus praeda spoliisque refertus
      Ad mea tecta celer memet equo referam.
Armat equum, semet, fidos armatque sodales.
      Ambas missilibus armat et ipse manus.
Scandit equum velox, stimulis praefigit acutis
      Frena tenens; gyros dat quadrupes varios.
Et salitante fores potus praegrandia vasa
      Ferre jubet solito, suscipit, atque bibit.
Conjugis amplexus, prolis, famulosque per omnes
      More petit hilaris, oscula lenta dabat.
(0612D)Tum manibus crebro crispans hastile profatur:
      (0613A)Conjux, aure cape quae tibi verba dabo.
Lanceolas quas cernis, ait, manibusque reflexat
      Murman, amata, tuus laetus equo residens:
Si mihi certa fides, Francorum sanguine tinctas
      Aspicies hodie me redeunte domum.
Credo quod incassum nullam Murmanis, amata,
      Dextera mittet: ave, femina amata, vale.
His dictis celerans silvis se condit apricis,
      Ebrius, infelix te, Ludovice, petens.
Hortatur socios firmato pectore in arma.
      Ire juvat, cuncti Martis amore ruunt.
Cernitis, o juvenes, Francorum exercitus omnes
      Vastat agros, homines, et pecus omne trahit.
O patriae virtus, o quondam fama parentum
      Nobilis, heu frustra jam memorata pudet.
(0613B)Cernitis en miseros silvis confidere cives,
      Nec campis audent hostibus arma dare.
Nusquam tuta fides: ubi nunc promissa per annum
      Dextera? nunc Francos nullus adire volet.
En late regnant, laetique furuntque trahuntque
      Munera Brittonum tanta parata diu.
Si fortuna foret, possim quo cernere regem,
      Namque sibi ferrum missile forte darem,
Proque tributali haec ferrea dona dedissem,
      Oblitusque mei pergerem in arma celer.
Memet sponte mea morti dare nempe juvaret
      Pro patriae laude, proque salute soli.
Olli respondit quidam socia arma secutus,
      Vera canens nimium, non tamen apta sibi:
O rex, vana cadunt tristi de pectore verba:
      (0613C)Plus reticenda valent, quam recinenda modo.
Millia multa vides Francorum plana tenere,
      Innumeri silvas lustra per alta ruunt.
Rex idem vario stipatus milite celsus
      Tutus iter tritum per tua rura gerit.
Eheu! gens nimium quadrum diffusa per orbem,
      Imperiis cujus subditur omnis homo.
Si, Murmane, placet, raros, quos cernis euntes,
      Persequere: ad regem tendere nulla fides.
Ille caput volvens, tandem profatur, et infit:
      Certa canis nempe, inplacitura tamen.
Non caruere genae lacrymis, non corda dolore;
      In varias partes mens male sana ruit.
Mox quoque in adverso sese dedit ocius hostis:
      (0613D)Terga ferit, ferro pectora lata forat.
Nunc huc nunc illuc armis furit ante paratis,
      More parentis agens nunc fugit, atque redit.
Turba subulcorum jam Murmanis icta furore
      Multa jacet passim, opilioque miser.
Qualiter ursa rapax catulos amissa novellos,
      Per rus, per silvas itque reditque fremens.
Coslus erat quidam Francisco germine natus
      Non tamen e primo, nec generosa manus.
Francus erat tantum, fama minus antea notus,
      Postea cui nomen dextera celsa dedit.
(0614A)Hunc Murmanus agens procul aspicit, ocius et mox
      Fisus equo contra fervidus ire parat.
Nec minus ille quidem fidis confisus in armis
      Hunc celerando petit: acer uterque nimis.
Protinus hunc Murman verbis compellat acerbis:
      France, tibi primo haec mea dona dabo.
Haec servata tibi jam dudum munera constant,
      Quae tamen accipiens post memor esto mei.
Hoc dicens, ferrum vibrans longe et jacit hastam;
      Ille sagax clypei hanc procul egit ope.
Coslus ad haec armis, animo praestantior, atque
      Exsultans verbis, haec tulit ore suo:
Britto superbe, tuae suscepi munera dextrae:
      Nunc decet accipias, qualia Francus habet.
Calcibus astringens ferratis cornipedem mox
      (0614B)Murman in adversum concitus ire facit.
Non hoc missilibus certandum est tempore parvis,
      Cuspide Francisco tempora lata forat.
Ille caput ferro seu caetera membra parato
      Vestierat; Francus sed tamen arte ferit.
Concidit ad terram confixus cuspide Murman,
      Tristis et invitus corpore pressat humum.
Coslus equo cadens stricto caput abstulit ense,
      Vitaque cum gemitu mox fugit acta procul.
Murmanis ante comes Coslum percussit eumdem,
      Victor et incautus, eheu! Cosle, peris.
Cosli namque puer, domini praevinctus amore,
      Actutum latera perforat hostis acri.
Ille dolens plaga puerum confixit eumdem:
      Alter ab alterius vulnere flexus obit.
(0614C)Quattuor hi campo certabant Marte superbo.
      Victori et victo sors fuit una quidem.
Interea castris paulum crebrescit, et auras
      Fama replet tenues, gesta novella canens.
Scilicet infestum Murman cecidisse superbum
      Sorte sua, castris fertur inesse caput
Circumfusa ruit Francorum hinc inde caterva
      Visendi studio laetificata satis.
Mox caput affertur collo tenus ense revulsum,
      Sanguine foedatum absque decore suo.
Witchar adesse jubent, prorsus orantque referri,
      Vera an falsa canant, eligat ipse, rogant.
Is caput extemplo latice perfundit, et ornat
      Pectine: cognovit mox quoque jussa sibi.
Murmanis hoc caput est, inquit, mihi credito cuncti.
      (0614D)Cervix ista mihi sat bene nota manet.
Caesar at ipse pius telluri more cadaver
      Imponi miserans pro pietate jubet.
Corpora Francorum mandantur namque sepulcro
      More pio, hymnis munere rite datis.
Altera fama furit Brittonum lustra pererrans
      Voce tonat, regem sors tulit atra nimis.
Heu miseri cives concurrite, Caesaris almi
      Quaerere jura decet, dum modo vita datur.
(0615A)Murman noster obit Francisco cuspide tactus,
      Credulus en nimium conjugis alloquiis.
Regia frena petunt Brittones namque coacti,
      Jam sobolesque genus Murmanis omne venit.
Mox Ludovicus ovans recipit Brittonica jura,
      Dat jus, datque fidem: pax, requiesque datur.
Inde Deo grates victor persolvit opimas,
      Imperio sociat perdita regna diu.
Laetus at inde redit Caesar, paucisque relictis
      Ardua regna petit auxiliante Deo.
Legatiinterea, quos dudum miserat orbi
      Caesar, ut Ecclesiae cresceret almus honor,
Jussa patrata pii, perfectisque ordine rebus,
      Undique conveniunt, orsa parata ferunt,
Urbes innumeras, seu castra monastica cuncta,
      (0615B)Canonicosque greges, seu, Benedicte, tuos,
Rite peragrantes, Caesar quo maximus illis
      Jusserat, adveniunt: haec quoque dicta canunt.
Multa favente Deo, vestroque labore fideli
      Vidimus ornata sive peracta pie.
Rebus, et exemplis, cunctoque ex ordine cultu
      Currere directo tramite, dante Deo.
Plurima namque minus, neglectis rebus et actu,
      Officiumque minus currere rite Dei.
Quis tamen obnixe vestri sub pondere verbi
      Jussimus, implerent ordine quisque suo.
Mensurasque sibi vestro moderamine dantes,
      Quis valeant semper pergere jure viam.
Seu etiam librum, quem Patrum vestra potestas
      Dogmate decerpsit, atque peregit ope.
(0615C)Urbibus et castris sexus quod eget uterque
      Linquimus: adfantes haec legitate viri.
Illum pastor amat placide, grex sedulus illum
      Perlegit, hunc semper sedula turba colit.
Illuc inveniunt juvenesque senesque magistri,
      Quid teneant, doceant, quidquid amore colant.
Addimus ast Caesar: post Christi tempora nostri,
      Cum prius Ecclesia crevit in orbe sacra,
(Vera quidem canimus) nullius tempore regis
      Creverat Ecclesia, seu decus, atque fides,
Temporibus vestris ut nunc, miserante Tonante,
      Crescit amore Dei, sive decore sui.
(0616A)Dextera vestra facit cunctos procul esse nocentes,
      Protegit et famulos dextera vestra pios
Munia vestra docent quidquid docuere priores,
      Et facis assidue haec recolere ipse tuis.
Terribilis torvis, pius et mansuetus alumnis,
      Inque tuis meritis mundus abundat ope.
Reddidit ast illis Caesar mox pectore grates,
      Munificis donis munerat hos pariter.
Mos erat antiquus Francorum semper, et instat,
      Dumque manebit, erit gentis honorque decus,
Ut quicunque fidem regi servare perennem
      Abnegat ingenio, munere, sive dolo,
Aut cupit in regem, sobolem, seu sceptra misellus
      Arte inferre aliquid, quae sonat absque fide:
Tum si frater adest, qui se superhaec quoque dicat,
      (0616B)Tunc decet ut bello certet uterque fero
Regibus et Francis coram, cunctoque senatu:
      Detestatur enim Francia hocce nefas.
Nemque fuit dictus quidam Beronomine quondam
      Dives opum nimium, prae quoque sive potens,
Qui Parchinonam Carolo tribuente tenebat,
      Temporibus multis credita jura regens.
Hunc super infestans alius, cui Sanilonomen
      Propria terra dedit, alteruterqueGothus.
Hic venit ad regem, coram populoque senatu
      Verba nefanda canit, quae Bero cuncta negat.
Prosiliunt pariter, pedibus volvuntur honestis,
      Atque precantur eis martia tela dari.
(0616C)Tum Bero primus ait: Caesar, peitatis amore
      Deprecor, ut liceat ista negare mihi.
More tamen nostro liceat residere caballum,
      Armaque ferre mea: saepius ista rogat.
Caesar ait: Francis hanc rem finire licebit:
      Sic fas, sicque decet, nosque jubemus idem.
Judicioque dato Francorum ex more vetusto
      Arma parant, trepidi currere in arma volunt.
Caesar amore Dei paucis compellat eosdem,
      Certa canens illis pro pietate sua.
Quisquis ait, vestrum mihi quippe fatebitur ultr
      Delicti istius protinus esse reum,
(0617A)Errorem miserans donabo, et cuncta remittam
      Debita peccati, vinctus amore Dei.
Credite namque, meis praestat parere suadelis,
      Quam fera pestiferi praelia Martis agi.
Ast illi celeres iterumque iterumque precantur.
      Bella placent nobis; bella parentur enim.
Caesar eis sapiens:Francorum jura facessant
      Praecipit; ast illi, haud mora, jussa colunt.
Est locus insignis regali proximus aulae,
      Fama sui late, quae vocitatur Aquis,
Marmore praecinctus lapidum, sive aggere septus,
      Consitus arboribus, quo viret herba recens.
At fluvius medium praelambit gurgite lento;
      Hunc volucres variae incolitantque ferae.
Quando placet regi, paucis comitantibus illuc
      (0617B)Venandi studio saepius ingreditur.
Figere cornigerum praegrandia corpora ferro
      Cervorum, aut dammas percutere, atque capras.
Seu glacie stringente solum sub tempore brumae
      Unguigeris volucres exagitare capis.
Ergo illuc veniunt tremuli Bero, Sanilo nec non;
      Cornipedum resident corpora magna viri,
Scuta gerunt dorso, manibusque hastilia portant,
      Exspectant signum regis ab arce dari,
Quos sequitur propius regalis turba virorum,
      Regali jussu scuta gerendo simul,
Ut si quis socium gladio percusserit,illi
      (0618A)More pio eripiant, mortis ab ore trahant.
Mox Gundoldus adest,feretrum de more paratum
      Ducere postque jubet, ut fuerat solitus.
Annuitur solio: mox illi bella lacessunt
      Arte nova Francis antea nota minus.
Et jaciunt hastas, mucronibus insuper actis
      Praelia tentabant irrita more suo.
Jam Bero figit equum, gyros dare cornipedesmox
      Incipit, atque fugit prata per ampla celer.
Ille sequi simulat, tandem dimittit habenas,
      Et ferit ense: illese canit esse reum.
Concurrunt juvenes validi, fessumque Beronem
      Eripiunt morti Caesareo monitu.
Miratur Gundoldus enim, feretrumque remittit
      Absque onere tectis, venerat unde, suum.
(0618B)Caesar ei vitam tribuit, tribuitque salutem,
      Et miseransproprias cessit habere dapes.
O pietas immensa nimis! peccamina laxat,
      Cedit opes, vitam cedit habere reis.
Haec eadem pietas (posco, atque reposco fidelis)
      MemetPippino reddat opima pio.
Jam, Benedicte, tuum complesti ex ordine cursum,
      Servastique fidem, Paulus ut ore tonat.
Nunc paradisiaca residens laetanter in aula
      Aequivocumsequeris, quem hic imitatus eras.
Tertius in vestro finem tenet ecce libellus
      Nomine, ut Ermoldisis memor alme tui.

Liber IV.

[recensere]

(0617)
(0617D)Cura pii passim guiscebat denique regis,
      (0618D)Francorumque fides creverat usque polos.
(0619A)Undique collectim gentes populique fluebant
      Cernere Christicolam Caesaris atque fidem.
Gens erat interea, antiquum cui perfidus anguis
      Liquerat errorem, sustuleratque Deum.
Quae pagana diu cultus servabat iniquos,
      Pro Factore colens idola vana suo.
Proque Deo Neptunus erat, Christi retinebant
      Jupiter orsa locum, cui sacra cuncta dabant.
Hic populi porro veteri cognomine Deni
      Ante vocabantur, et vocitantur adhuc.
Nort quoque Francisco dicuntur nomine Manni,
      Veloces, agiles, armigerique nimis.
Ipse quidem populus late pernotus habetur,
      Lintre dapes quaerit, incolitatque mare.
Pulcher adest facie, vultuque statuque decorus,
      (0619B)Unde genus Francisadfore famarefert.
Victus amore Dei, generisque misertus aviti,
      Tentat et hos Caesar lucrificare Deo.
Indoluitque diu, nullo monitante, perisse
      Tot gentis populos, totque greges Domini.
Consilio accepto quaerit quem mitteret illuc
      Quaerere lucra Dei perdita tanta diu.
Mittitur ad hoc opus Rhemensis episcopus Ebo,
      Quo faciente queant credere nempe Deo.
Nam Ludovicus enim puerum nutrirat eumdem,
      (0620A)Artibus ingenuis fecerat esse catum.
Hunc ergo alloquitur Caesar, verbisque coruscat;
      Multa canens famulo dat pia jussa suo.
Ito Sacer, populum blando sermone ferocem
      Compellato prius tempore, sive modo.
Est Deus in coelo, mundi plasmator et omnis,
      Quidquid rura tenent, quae mare, quaeque polus.
Fecerat hic hominem primum, nostrumque parentem
      Praeposuit tempiset paradise tuis,
Ut sibi serviret laetus per saecula cuncta,
      Ignarusque mali, dante Creante, foret.
Sed quia peccavit, cecidit mox: inde nepotum
      Daemonis invidia mox genus omne cadit.
Crevit at inde seges, silvas replevit et arva,
      (0620B)Non coluere Deum, sed simulacra manus.
Diluvii hos rapidis sepelivit denique flustris,
      Ni pia quos paucos arca redemit aquis.
Hinc generosa cohors parvo de semine crevit,
      Unde Deum quidam percoluere suum.
Caetera turba quidem, variis infecta venenis,
      Avia curva petit, idola saeva colens.
Ille iterum miserans Natum transmisit ad arva,
      Consortem regni, qui tenet alta poli.
Hic hominis mortale suo sociavit honori;
      (0621A)Delicto primo liberat hic hominem.
Qui mundum salvare valens cum Patre potenter
      In terris voluit pro pietate mori.
In cruce confixus, morti se tradidit ultro,
      Ut sua militibus regna benigna daret.
Hic sedet ad Patris sociatus munere dextram,
      Invitat famulos: currite, regna dabo.
Hic jubet electis omnes revocare bidentes,
      Et sacra baptismi munia rite dare.
Non aliter coeli quisquam conscendet in aulam,
      Ni quae jussit agat Filius ille Dei.
Scilicet amissis culturis daemonis atri,
      Mox sacra baptismi munera percipiat.
Ad hanc, Ebo, fidem gentem revocare studeto:
      Nostra fides haec est, hanc colit Ecclesia.
(0621B)Linquere vana decet: sculptis servire metallis
      Heu! scelus est homini, qui ratione viget.
Jupiter, aut Neptunus eos, vel quemque sequuntur,
      Quid juvat, aut manibus sculpta metalla suis?
Vana colunt miseri, surdis mutisque precantur,
      Daemonibusque litant debita danda Deo.
Non pecudum placare Deum fas sanguine nostrum:
      Pluris amat hominis vota benigna pius.
Jam satis errori tempus tribuere profano:
      Cultibus illicitis cedere tempus adest.
Ultima labentis hos jam vocat hora diei,
      Vinetis Domini portio restat adhuc.
Otia lenta decet jam nunc quoque rumpere, dum lux
      Alma licet homini quaerere dumque Deum.
Ne nox atra cadens miseros comprendat inertes,
      (0621C)Tradat et ignicomisillico rite focis.
Tu sacer Ebo tamen perlectis accipe biblis,
      Testamenta novi dogmatis ac veteris.
Hoc de fonte sacro fer pocula dulcia primo,
      Quis haustis recolant dogmata vera Dei.
Aspera dede locis mox convenientibus, atque
      Nosse queant hactenus orsa colunt.
His breviter regem nostris de partibus Herdolt
      Aggredere, et dictis nostra referto sibi.
Nos pietate Dei pariter nostraeque fidei
      Dogmate compuncti, haec sibi dicta damus.
Consiliis modo si mavult parere benignis,
      Suscipiat nostra pectore verba pio.
Proh dolor! accelerans errorem linquat avitum
      (0621D)Poscimus, et Christo det pia vota pio.
(0622A)Offerat atque Deo semet promptissimus ipsum,
      Cujus factura est, quique creavit eum.
Monstra nefanda procul, seu Jupiter horridus absit,
      Neptunum linquat, Ecclesiamque colat.
Dona salutaris capiat de fonte sacrato,
      Atque crucem Christi frontibus opto ferat.
Non sua regna mihi ut cedant hoc consulo credat,
      Sed quo plasma Dei lucrificare queam.
Si cupit, ad nostras concurrat concitus arces,
      Percipiat vero fonte lavacra Dei.
Insuper ablutus, dapibusque juvatus, et armis,
      Mox sua regna petens vivat amore Dei.
Haec nos vera fides divini jussa Tonantis
      Dicere quippe monent, quae volo perficere.
Mox jubet Ebonem donari munere magno.
      (0622B)Vade, Deus tecum, induperator ait.
Nuntius interea Brittonuma parte rebellum
      Ecce venit solito, nuntia saeva refert.
Scilicet infectum quod nuper Caesar ad illos
      Firmarat pignus, insuper atque fidem.
Accitis populis, armis quoque rite paratis
      Illuc Caesar ovans concitus ire parat.
Francia cuncta ruit, veniunt gentesque subactae,
      Et, Pippine, tua parte venire paras.
Divisit populum ternis sub partibus omnem
      Ductoresque dedit, ordinat et proceres.
Partem unam aequivocobelli committit, et una
      Matfridumsociat, millia multa simul.
Pippino regi huc Helisacharque, potentes
      Junguntur: numero caetera turba caret.
(0622C)Agmen ovans Caesar medium sibi vindicat ipse
      Belliger, et sapiens ordine bella movet.
Hos Lantpertusagit, hos ducit in agmina Matfrid,
      Et, Ludovicepuer bella paterna geris.
Pippin, sive sui, et Francorum mixta caterva
      Arma ferunt, vastant undique gentis honos.
Caesar agens Francos, per calles dirigit amplos;
      Regmina Brittonum sic peragrata patent.
Huc egometscutum humeris ensemque revinctum
      Gessi, sed nemo me feriente dolet.
Pippin hoc aspiciens risit, miratur, et infit:
      Cede armis, frater: litteram amato magis.
Tunc peragrant agros, silvas, tremulasque paludes,
      Vastatur populus, et pecus omne perit.
(0622D)Ducuntur capti miseri, moriuntur et armis;
      (0623A)Tandem relliquiae Caesaris arma petunt.
Caesar namque duces custodes ponit opimos,
      Si cupiant, nequeunt bella movere magis.
Victor at inde pius Caesar remeavit, et omnes
      Victores Franci mox sua tecta petunt.
Ebo sacer dudum Nortmannica regna peragrans,
      Munia clara dabat nominis apta Dei.
Jam Herordetuas praesul pervenerat arces,
      Et tua de Christi dogmate corda replet.
Ille Dei monitis, regis quoque credere verbis
      Coeperat, et populum praedicat ipse suum.
Credo, Sacer, dictis tantum si gesta sequantur:
      Perge, ait, ad regem: haec sibi dicta refer
Cernere namque placet Francorum regna, fidemque
      Caesaris, arma, dapes, Christicolumque decus,
(0623B)Culturamque Dei, cui servit cuncta potestas,
      Ut canis, atque fides firmiter alma tenet.
Tum mihi si vester, recinis quem dogmate, Christus
      Cedat opem voti, protinus acta dabo.
Di quoque serventur, quorum sacravimus aras,
      Usque Dei possim visere templa tui.
Si Deus ille tuus nostris praefertur honore,
      Et valet oranti munera plura dare,
Linquere causa monet, Christo parere juvabit,
      Sculptaque flammivomis ferre metalla focis.
Munera ferre jubet, donat quoque munere Sacrum,
      Qualia Denorum rus quoque habere valet.
Ebo redit gaudens, lucrisque propheta futuris
      Aestuat, et regi vota placenda refert,
Qualiter Heroldus Denorum rector opimus
      (0623C)Sacra lavacra Dei suscipienda petat.
Caesar at deinde pius grates persolvit opimas
      Cunctipatri Domino, qui dedit omne bonum.
Et jubet extemplo imperii per jura subacti
      Omnibus obnixo solvere vota Deo.
Scilicet ut Christus, qui mundum sanguine totum
      Salvavit, redimat hos quoque ab hoste malo.
Engilin ipse pius placido tunc tramite heim
      Advolat induperans conjuge cum sobole.
Est locus ille situs rapidi prope flumina Rheni,
      Ornatus variis cultibus et dapibus.
Quo domus alma patet centum perfixa columnis,
      Quo reditus varii, tectaque multimoda.
Mille aditus, reditus, millenaque claustra domorum,
      Acta magistrorum artificumque manu.
(0623D)Templa Dei summoconstant operata metallo,
      Aerati postes, aurea ostiola.
Inclyta gesta Dei, series memoranda virorum,
      Pictura insigni quo relegenda patent.
Ut primo, ponente Deo, pars laeva recenset,
      Incolitant homines te paradise novi.
Inscia corda mali serpens ut perfidus Evae
      (0624A)Tentat, ut illa virum tangit, ut ipse cibum.
Ut Domino veniente tegunt se tegmine ficus,
      Ut pro peccatis jam coluere solum.
Frater ob invidiam fratrem pro munere primo
      Perculit, haud gladio, sed manibus miseris.
Inde per innumeros pergit pictura sequaces,
      Ordine, sive modo dogmata prisca refert.
Utque latex totum merito diffusus in orbem
      Crevit, et ad finem traxit ut omne genus.
Ut miserante Deo paucos subvexerat arca,
      Et corvi meritum, sive columba tuum.
Inde Abrahae, soboliquesuae pinguntur et acta,
      Joseph, seu fratrum, et Pharaonis opus.
Liberat ut populum Aegypto jam munere Moses,
      Ut perit Aegyptus, Israel utque meat.
(0624B)Et lex dante Deo geminis descripta tabellis,
      Flumina de rupe, deque volucre cibus.
Et promissa diu quo redditur hospita tellus,
      Ut Jesus populo dux bonus exstiterat.
Jamque prophetarum; regum praemagna caterva
      Pingitur, acta simul et celebrata nitent.
Et Davidis opus, Salomonis et acta potentis,
      Templaque divino aedificata opere.
Inde duces populi quales quantique fuere,
      Atque sacerdotum culmina seu procerum.
Altera pars retinet Christi vitalia gesta,
      Quae terris missus a Genitore dedit.
Angelus ut primo Mariae delapsus ad aures,
      Utque Maria sonat: Ecce puella Dei.
Nascitur ut Christus, sacris longe ante prophetis
      (0624C)Notus, et e pannis volvitur utque Deus.
Ut pia pastores capiunt mox jussa Tonantis,
      Cernere moxque Deum quo meruere Magi.
Ut furit Herodes, Christum succedere credens,
      Perculit ut pueros qui meruere mori.
Ut fugit Aegypto Joseph, puerumque reportat,
      Crevit ut ipse puer, subditus utque fuit.
Ut baptizari voluit, qui venerat omnes
      Sanguine salvare, qui periere diu.
More hominis ut tanta tulit jejunia Christus,
      Ut tentatorem perculit arte suum.
Ut pia per mundum docuit mox munia Patris,
      Reddidit infirmis munia prisca pius.
Mortua quin etiam ut reparavit corpora vitae,
      Daemonis arma tulit, expulit utque procul.
(0624D)Discipulo ut tradente fero, saevoque popello
      More hominis voluit ut Deus ipse mori.
Ut surgens propriis apparuit ipse ministris,
      Utque polos palam scandit, et arva regit.
His est aula Dei picturis arte referta,
      Pleniter artifici rite polita manu.
Regia namque domus late persculpta nitescit,
      (0625A)Et canit ingenio maxima gesta virum.
Cyri gesta canit, necnon et tempore Nini
      Praelia multimoda, duraque facta nimis.
Hic videas fluvio regis saevire furorem,
      Vindicat ut chari denique funus equi.
Dehinc mulieris ovans infelix prenderat arva,
      Sanguinis utre caput ponitur inde suum.
Impia nec Phalaris reticentur gesta nefandi,
      Utque truces populos hic necat arte fera.
Ut Pyrirlusei quidam faber aeris et auri
      Jungitur, et Falari cum impietate miser
Aere celer taurum nimio fabrivit honore,
      Truderet ut hominis quo pia membra ferus.
Moxque tyrannus eum tauri conclusit in alvo,
      Arsque dedit mortem ut artificique suo.
(0625B)Romulus et Remus Romae ut fundamina ponunt,
      Perculit ut fratrem impius ille suum.
Annibal ut bellis semper persuetus iniquis,
      Lumine privatus ut fuit ipse suo.
Ut quoque Alexander bello sibi vindicat orbem,
      Ut Romana manus crevit et usque polum.
Parte alia tecti mirantur gesta paterna,
      Atque piae fidei proximiora magis.
Caesareis actis Romanae sedis opimae
      Junguntur Franci, gestaque mira simul.
Constantinus uti Romam dimittit amore,
      Constantinopolim construit ipse sibi.
Theodosius felix illuc depictus habetur,
      Actis praeclaris addita gesta suis
Hinc Carolusprimus Frisonum Marte magister
      (0625C)Pingitur, et secum grandia gesta manus.
Hinc, Pippine, micas, Aquitanisjura remittens,
      Et regno socias, Marte favente, tuo.
Et Carolussapiens vultus praetendit apertos,
      Fertque coronatum stemmate rite caput.
Hinc Saxona cohors contra stat, praelia tentat,
      Ille ferit, domitat, ad sua jura trahit.
His aliisque actis clare locus ille nitescit,
      Pascitur et visu, cernere quosque juvat.
Illic ergo pius Caesar dat jura subactis,
      More suo regni rite revolvit opus.
Ecce volant centum per Rheni flumina puppes,
      Velaque candidolis consociata modis,
Denorum populis oneratae munere, necnon
      Heroldum regemprima carina vehit,
(0625D)Te, Ludovice, petens. Debetur hoc tibi munus,
      Qui facis Ecclesiae crescere rite decus.
Jamque propinquabant ripae, portumque tenebant:
      Caesar ab excelsa haec prospicit arce pius,
(0626A)Matfridumque jubet juvenum comitante caterva,
      Ocius occurrat pro pietate viris.
Mittit equos phaleris multos ostroque paratos,
      Qui revehant homines ad sua tecta novos.
Francisco subvectus equo Heroldus adibat,
      Conjux, atque domus cuncta venire parat.
Caesar eum gaudens celsa suscepit ab aula,
      Ordinat expensas, distribuitque dapes.
Heroldus regem acclinis affatur opimum,
      Incipit ore sua vota referre prior:
Caesar opime, tuas quae res me vexit ad arces,
      Meque, domumque meam, et genus omne simul.
Incipiam narrare, jubet si vestra potestas,
      Caesareis promptus auribus, atque canam.
Namque diu patrum sectatus jura priorum,
      (0626B)More mei generis hactenus usque tuli,
Et mea sacra meis semper dis atque deabus
      Persolvi supplex, et pia vota dedi.
Scilicet ut horum suffragia regna paterna
      Servarent, populum, praedia, sive lares,
Auferrentque famem, seu noxia cuncta potenter
      Abstraherentque, darent prospera cuncta suis.
Ebo sacer vester dudum Nortmannica rura
      Ingrediens, aliter praedicat, atque probat.
Namque canit coeli terraeque marisque creantem
      Esse Deum verum, quem decet omne decus.
Qui geminos homines luti de fomite primo
      Fecerat, unde genus crevit in orbe virum.
Ille Deus summus Natum transmisit in arva,
      De cujus latere sanguis et unda fluit.
(0626C)Haec lavitmundum miserans mox crimine ab omni,
      Atque renascenti coelica regna dedit.
Filius ille Dei Christus vocitatur Iesus,
      Cujus chrisma beat nunc genus omne pium.
Hunc nisi confessus fuerit quisque esse Tonantem,
      Et pia baptismi munera suscipiat,
Tartarei invitus properabit ad ima profundi,
      Quo male daemonibus, consociandus erit.
Ast quicunque cupit coeli conscendere sedem,
      Quo manet omne bonum, et procul omne malum,
Jam fateatur, eum verum esse Deumque hominemque,
      Expurget nec non corpora fonte sacro.
In Patris, et Nati, seu nomine Flaminis almi
      Membra salutiferis ter quoque mundet aquis.
(0626D)Hic Deus est unus, quamvis sint nomina trina,
      Par honor atque decus est, fuit, est, quoque erit.
Caetera, quae manibus constant praeficta, metalla
      Idola vana vocat praesul, et esse nihil.
(0627A)Hanc mihi Caesar amans praesul sanctissimus Ebo
      Esse fidem vestram censuit ore suo.
Cujus ego exemplo verbis recreatus honestis
      Credo Deum verum, respuo sculpta manus.
Idcirco ad vestrum properavi remige regnum,
      Ut mihi vestra fides consociata foret.
Caesar ad haec: Herolde, tibi quae poscis amico
      Rite dabo, et grates inde rependo Deo.
Quo miserante diu sectatus jussa celidri,
      Christicolam tandem poscis adire fidem.
Ecce parate, jubet, cuncti concurrite, Caesar,
      Munera baptismi rite parate decet.
Candidolas vestes quales gestare decebit
      Christicolis, fontes, chrismata, seu latices.
Ordine his gestis, sacris quoque rite paratis,
      (0627B)Caesar et Heroldus tecta sacrata petunt.
Caesar honore Dei Heroldum suscepit ab undis,
      Vestibus albidulis ornat et ipse manu.
Judithreginam Heroldi pulchra induperatrix
      Fonte levat sacro, vestibus atque tegit.
Hlutharius Caesar Ludovici filius almi,
      Heroldi natum sustulit a latice.
Regis honoratos proceres relevantque decorant,
      Ast alios plures turba levavit aquis.
O Ludovice, Deo quantas das magne catervas!
      Quantus odor Christo te faciente meat!
Haec tibi lucra diu, princeps, servata manebunt;
      Abstrahis ore lupi, quae facis esse Dei.
Vestibus albatus Herold, seu corde renatus,
      Jam patris eximii candida tecta subit.
(0627C)Caesar ei celsus praegrandia munera donat,
      Qualia Francorum gignere rura valent.
Consertam chlamydemgemmis seu murice rubro,
      Aureus in gyro quam quoque limbus arat.
Dat lateri insignem Caesar, quem gesserat, ensem,
      (0628A)Aurea quem comunt cingula rite data.
Aurea mox geminos constringunt vincla lacertos.
      Femora gemmatus balteus ejus obit.
Et caput insigni donatur rite corona,
      Perstringuntque pedes aurea plectrasuos.
Aurea per dorsum resplendent tegmina latum,
      Ornanturque manus tegmine candidulo.
Munera praeterea matronae regia Judith
      Congrua namque dedit, gratificumque decus.
Scilicet ex auro tunicam gemmisque rigentem,
      Conficit ast qualem arte Minerva sua.
Aurea vitta caput gemmis redimita coronat,
      Atque munile tegit pectora grande nova.
Flexilis obtorti per collum it circulus auri,
      Armillaeque tenent brachia femineae.
(0628B)Femora lenta tegunt auro gemmisque peracta
      Cingula, dorsa tegit aurea cappa suum.
Nec minus interea Hlutharius ornat amore
      Heroldi natum vestibus aurigeris
Caetera namque cohors Francisco more paratur,
      Vestimenta sibi Caesar amore dedit.
Interea missarum aderant jam sacra parata,
      More vocat signumad culminasacra homines.
Tecta nitent vario clero repleta corusco,
      Ordine mirifico vernat amoena domus.
Turba sacerdotum Clementisdogmate constat,
      Levitaeque micant ordine namque pii.
Theutochorum cleri disponit rite canentum,
      Adhallvitus adest, fertque manu ferulam,
Percutit instantesque, viam componit honore
      (0628C)Caesaris, et procerum, conjugis, et sobolis.
Atria Caesar ovans per lata petebat in aulam,
      Sedulus officiis adfore saepe sacris.
Resplendens auro nimium gemmisque refulgens,
      Innixus famulis laetus abibat iter.
(0629A)Hilduinushabet dextram, Helisacharque sinistram
      Sustentat; Gerungpergit at ipse prior,
Virgam more gerit, servans vestigia regis,
      Aurea cujus habet quippe corona caput.
Hluthariusque pius, Heroldus et ipse togatus
      Pone sequuntur eos, muneribusque micant.
Ante patrem pulcher Caroluspuer inclytus auro
      Laetus abit, plantis marmora pulsat ovans.
Judith interea regali munere fulta
      Procedit, renitens munere mirifico,
Quam proceres gemini summo comitantur honore,
      Matfridus sive hucconsociando gradum.
Atque coronatidominam venerantur honestam;
      Vestibus auratis celsus uterque micat.
Heroldi sequitur propius quam denique conjux,
      (0629B)Induperatricis muneralaeta piae.
Et Fridugisusabit, sequitur quem discipulorum
      Turba sagax, candens vestibus, atque fide.
Ordine composito sequitur dehinc caetera pubes,
      Vestibus ornata munere Caesareo.
Caesar ut ecclesiam gressu pervenit honesto,
      Exposcit votis more suo Dominum.
Mox tuba Theutonis clare dat rite boatum,
      Quam sequitur clerus protinus atque chori.
Miratur Herold, conjux mirantur et omnes
      Proles, et socii culmina tanta Dei,
(0630A)Mirantur clerum, mirantur denique templum,
      Atque sacerdotes, officiumque pium.
Regis praecipue mirantur praemia magni,
      Imperiis cujus currere tanta vident.
Dic, Herolde, precor jam nunc, quam pluris amabis
      Celse fidem regis, an tua sculpta nequam?
Ferque fabrita focis auri argentique metalla,
      Et tibi sive tuis inde paretur honos.
Si ferrum fuerit, fortassis ad arva colenda
      Sufficit et cultros inde fabrire jube.
Plus tibi vomer opes telluri infixus habebit,
      Quam Deus ille tibi conferat arte sua.
Hic Deus est verus, Franci quem, Caesar et ipse
      Rite colunt votis: hunc cole, linque Jovem.
(0630B)De Jove fac ollas nigras, furvosque lebetes,
      Ignem semper ament, auctor ut ipse suus.
Neptuno fabricetur aquae gerulus tibi jure
      Urceus, et laticum semper habebit honos.
Interea reverenter opes parabantur heriles,
      Atque cibi varii, multimodumque merum.
Pistorum Petrushinc princeps, hinc Guntocoquorum
      Accelerant, mensas ordine more parant.
Candida praeponunt niveis manteliavillis,
      (0631A)Marmoreodisco disposuere dapes.
Hic Cererem solitus, hic carnea dona ministrat.
      Aurea per discum vasa sedere vides.
Nec minus Othopuer pincernis imperat ardens,
      Praeparat et Bacchi munera lenta meri.
Cultibus almificis transactis rite verenter,
      Venerat unde prius, Caesar abire parat
Aureus; et conjux, proles, auratus et omnis
      Coetus abit, clerus denique candidolus.
Inde pius moderando gradum pervenit in aedes,
      Quo sibi Caesareo more parantur opes.
Discubuit laetus lateri Judith quoque pulchra,
      Jussa, sed et regis basiatore genu.
Hlutarius Caesar, nec non Heroldus et hospes
      Parte sua resident, rege jubente, thoro.
(0631B)Miranturque dapes Deni, mirantur et arma
      Caesaris, et famulos, et pueriledecus.
Ille dies laetus Francis Denisque renatis
      Namque fuit merito, post recolendus erit.
Alter namque dies primo veniebat Eoo,
      Cedunt astra polo, sole calescit humus.
Venatum ire parat Caesar, Francique solentes,
      Et secum Heroldum Caesar abire jubet.
Insula propter adest Rheni quoque gurgite cincta,
      Quo viret herba recens, est nemus umbriferum.
Illuc quippe ferae multae variaeque fuerunt,
      Et late silvis turba jacebat iners.
Hanc quoque complerunt venantum hinc inde manipli,
      Atque molossorum magna caterva simul.
(0631C)Caesar veloci residens terit arva caballo,
      Witopharetratus cui comes ibat equo.
Plurima turba fluit juvenum, nec non puerorum,
      Inter Hlutarius quos celer ibat equo.
Atque simul Deni, nec non Heroldus et hospes,
      Spectandi studio huc quoque laetus adest.
Jam pia scandit equum Judith pulcherrima conjux
      Caesaris, ornata, comptaque mirifice.
Quam proceres summi dominam, seu turba potentum
      (0632A)Praeteritet sequitur regis honore pii.
Jam nemus omne sonat crebris latratibus ictus,
      Hinc hominum voces, hinc tuba crebra furit;
Dissiliuntque ferae, fugiuntque per aspera dumi.
      Nec fuga subsidio, nec nemus estque latex,
Inter corrigeros cecidit quoque damula cervos.
      Dentifer ipse cadit cuspide fixus aper.
Caesar laetus enim dat corpora multa ferarum
      Ipse neci, propria perculit atque manu.
Hlutariusque celer florens, fretusque juventa
      Percutit ursorum corpora multa manu.
Caetera turba virum passim per prata trucidat
      Diversi generis multimodasque feras.
Forte canum infestante fugit damella caterva
      Per nemus umbriferum, perque salicta salit.
(0632B)Ecce locum, quo turba potens, et CaesaraJudith,
      Constiterant, Caroluscum quibus ipse puer.
Praeterit instanter; pedibus spes constat in ipsis;
      Ni fuga subsidium conferat, ecce perit.
Quam puer aspiciens Carolus cupit ecce parentis
      More sequi, precibus postulat acer equum.
Arma rogat cupidus, pharetram, celeresque sagittas,
      Et cupit ire sequax, ut pater ipse solet
Ingeminatque preces precibus; sed pulchra creatrix
      Ire vetat, voto nec dat habere viam.
Ni paedagogus eum teneat, materque volentem,
      More puer pueri jam volet ire pedes.
Pergunt ast alii juvenes, capiuntque fugacem
      (0632C)Bestiolam, illaesam mox puero revehunt.
Arma aevo tenero tunc convenientia sumit,
      Perculit atque ferae terga tremenda puer.
Hunc puerile decus hinc inde frequentat et ambit,
      Hunc patris virtus, nomen et ornat avi.
Qualis Apollo micat gradiens per culmina Deli,
      Latonae matri gaudia magna ferens.
Jam pater eximius Caesar, seu caetera pubes
      Venatu gravidi tecta subire parant.
Sed tamen in medio nemoris viridantia claustra
      (0633A)Judith prudenter construit, atque tegit
Vimine praeraso, nec non et tonsile buxo,
      Palleolis cingit, linteolisque tegit,
Atque pio regi viridanti ruris in herba
      Ipsa sedile parat, ordinat atque dapes.
Mox manibus lotis Caesar, seu pulchra jugalis
      Aurato ecce thoro discubuere simul.
Hlutharius pulcher, Heroldus et hospes amatus
      Accumbunt mensae, rege jubente pio.
Caetera gramineo residet nam rure juventus,
      Per nemus umbriferum corpora lassa fovet.
Pinguia tosta ferunt juvenes mox exta ferarum;
      Caesareis dapibus mixta ferina coit.
Aufugit acta fames dapibus; dant pocula buccis,
      Pellitur atque sitis ipsa liquore pio.
(0633B)Laetificatque bonus mox pectora fortia Bacchus.
      Laetanter repetunt aulica tecta viri.
Aulai ut venere, fovent mox cordaLyaeo,
      Et vespertinis pergitur officiis.
His quoque transactis solite digneque verenter,
      Inde palatinas jam subiere domus.
Ecce manus juvenum, venatus munera tollens,
      Multa fluit, cupiens regis adesse oculis.
Millia cervorum praegrandia cornua necnon
      Ursorum referunt tergora, seu capita.
Plurima setigerum revehunt et corpora aprorum,
      Capreolos, damas fert puerile decus.
Ille pius praedam famulos partitus in omnes
      More suo, clero pars quoque magna cadit.
Interea Heroldus cum talia cerneret hospes,
      (0633C)Multimoda versat pectore consilia.
Regia jura videns, stupet imperiumque fidemque,
      Officiumque Dei currere jure suo.
Sed tandem incertos tergit de pectore motus,
      Consiliumque capit, quod Deus ipse dedit.
Ecce fide plenus, regi haec quoque verba profatur,
      Sponte sua veniens procidit ante pedes.
Caesar opime, Dei cultor, rectorque tuorum,
      Quos tibi cunctipotens contulit alme Deus.
(0634A)Cerno quod insignis, patiens, fortisque, piusque,
      Armiger, et clemens sis, tribuente Deo.
Dives opum nimium, nec non largitor egentum,
      Blandus subjectis, atque quietus ades.
Omnia virtutum video tibi credita, Caesar
      Flumina, sidereo pectora rore madent,
Colla jugo Christi en monitans mea vestra subegit
      Suasio, et aeternis traxit ab usque focis.
Deque errore malo memetque domumque subactam
      Abstulit, et vero pectora fonte replet.
Insuper en donis variisque juvatus, et armis,
      Corde Deo plenus, corpus abundat ope.
Talia quis faceret, ni Christi ignitus amore
      Ingratae plebi munia tanta ferens?
Credo quidem, in terris vos nunc caput esse bonorum,
      (0634B)Christicolum imperii rite tenere decus.
Idola cuncta mihi ut cedunt pro nomine Christi,
      Sicque potestates nomine quippe tuo.
Cedat jamque potens antiqui gloria saecli,
      Dum viget imperium, dante Tonante, tuum.
Forte aliquis aequandus erat tibi munere et armis:
      Praecellis cunctos sed quoque amore Dei.
Sed quid agam jam jam? cur me mea verba retardant?
      Et sermone brevi prodere tanta volo.
Mox manibus junctis regi se tradidit ultro,
      Et secum regnum, quod sibi jure fuit.
Suscipe, Caesar, ait, me, nec non regna subacta:
      Sponte tuis memet confero servitiis.
(0634C)Caesar at ipse manus manibussuscepit honestis:
      Junguntur Francis Denica regna piis.
Mox quoque Caesar ovans Francisco more veterno
      Dat sibi equum, nec non, ut solet, armasimul
Festa dies iterum surgit renovata nitescens,
      Francis et Denis concelebrata micat.
Interea Caesar Heroldum jamque fidelem
      Munere donat opum pro pietate sua.
Illius ast propter tribuit sibipraelia fines,
      (0635A)Et loca vinifera, multimodasque dapes.
Officiique Dei cultum quo rite perornet,
      Dat sibi Caesar adhuc omnia vasa potens.
Ordinibus vero dat vestimenta sacratis,
      Datque sacerdotes, catholicosque libros.
Illuc et monachosmittit miserando volentes,
      Qui revehant populos ad pia regna poli.
Munera quanta quidem, seu qualia donat habenda,
      Ingenium vincunt exsuperantque melos.
Interea nautae, pelagi qui pignora norant,
      Stipe rates onerant, regificisque cibis.
Et jam vela vocant aurae, ventusque morantes
      Arguit, atque hyemis signa tremenda monet.
Navibus aequatis tandem, velisque novatis
      Cum licituHeroldus intrat honore ratem
(0635B)Filius, atque nepos ipsius regis in aula
      Excubiisvigilant, Francica jura colunt.
Heroldus dapibus variisque refertus et armis
      Per mare fluctivagum propria regnapetit.
Haec Hludowice Deo das te quoque lucra potenti,
      Et socias regnis inclyta regna tuis.
Arma patrum, nullo quae non valuere duello,
      Sponte sua, capere, te modo regna petunt.
(0636A)Quod nec Roma potens tenuit, nec Francica jura,
      Tu retines Christi nomine cuncta pater.
Organaquin etiam, quae nunquam Francia crevit,
      Unde Pelasgatument regna superba nimis,
Et quis te solis, Caesar, superasse putabat
      Constantinobilis, nunc Aquis aula tenet.
Fors erit indicium, quod Francis colla remittant,
      Cum sibi praecipuum tollitur inde decus.
Francia plaude, decet: Hludowico fer pia grates,
      Cujus virtute munera tanta capis.
Det Deus omnipotens coeli terraeque repertor,
      Saecla perampla suum nomen in orbe sonet.
Haec quoque dum canerem, Strazburccustode tuebar,
      Delicti proprii conscius, atque reus,
(0636B)Virgo Maria tibi quo templa dicata nitescunt,
      Quo tuus in terris rite veretur honos.
Saepius has equidem dicuntur visere sedes
      Coelicolae, et coetus has colere angelicus.
Plurima mira quidem referunt, sed pauca renarrans
      Sume Thalia, favet si tibi virgo pia.
Ecclesiae custos Theutramusnomine quondam
      (0637A)Praefatae fuerat, nomine dignus eo.
Pervigil hic solitus noctuque dieque sacratam
      Virginis ante aram saepe regare Deum,
Idcirco meruit coelesti munere fretus
      Angelicos cives cernere saepe Sacer.
Nocte quidem quadam, psalmis hymnisque peractis,
      Cum cuperet membra fessa locare thoro,
Templum namque videt subita clarescere luce
      Ut sol, et accendi sole serena dies.
Surgit ab usque thoro, causam cognoscere mavult,
      Lumine quo tanto fulgeat alma domus.
Forte aquilae similis pennis praetexerat aram;
      Non tamen in terris gignitur haec volucris.
Rostrum erat ex auro, gemma pretiosior unguis,
      Et color in pennis aethere fusus adest.
(0637B)Ast oculis lux ipsa micat. Stupet ipse sacerdos,
      Nec valet obtutus tendere contra suos.
Miratur volucrem, pariter miratur et alas,
      Lumina praecipue, corpus et omne simul.
Tamque diu residet, cum galli garrula terna
      Vox resonat, fratres excitat officio.
Inde levans miranda fides se sponte fenestra
      Obvia recludit, laxatet ire foras.
Ipsa abeunte polos, pariter lux ipsa recessit:
      Apparet civem inde fuisse Dei.
Tempore nempe alio crevitdidasculus idem,
      Mira satis cecinit quae mihi turba fratrum.
Psalleret ut solito praefatae sedis ad aram,
      Expendens tenebras, corde petendo Deum.
Discipuli secum, quorum custodia noctis
      (0637C)Servabant signi tempora pervigiles.
Ecce repente sonus, tonitrus, ventusque perurgens
      Concutit instanter ardua tecta domus.
Discipuli cecidere solo, trepidique per aulam
      Corpora prosternunt, mensque timore fugit.
Intrepidusque Sacer palmis ad sidera pansis
      Scire cupit, causae quid sonus ille ferat.
Aspicit alma aperire domus mox tecta sacratae,
      Intrantesque videt tres quoque honore viros.
Lumine perfusos, vestitos vestibus albis,
      Candidiora nive corpora, lacte caput.
Tertius in medio senior namque ipse duobus
      (0638A)Fultus abit famulis, ingrediturque pie.
Ut pedibus tenuere solum, mox Virginis aram
      Relligione petunt, et prece vota canunt.
Tramite more hominis nam culminacaetera poscunt,
      Ore sonant verba, ordine dantque preces.
Dextera pars aedis Pauli nam munere gaudet,
      Fulcitur laeva nomine quippe Petri.
Egregius doctor hinc, claviger inde polorum;
      Inter utrosque micat Mater opima Dei.
Michael mediam sibi, seu crux vindicat aulam,
      Ultima Joannis unguielaeta nitet.
Hos quoque coelicolae terris petiere precatu,
      Quorum animas cernunt saepius ante Deum.
Quis nam idiotaferat demens, non corpora Patrum
      (0638B)Sanctorum merito rure colenda fore,
Cum Deus in famulis merito veneretur amatis,
      Quorum nos precibus scandimus alta poli?
Non Deus est Petrus, sed Petri credo precatu
      Noxa delicti posse carere mei.
Nam tenus usque viri properant per templa Mariae,
      Semper tecta super discooperta patent.
Expletis votis remeant ad sidera sursum:
      Suscepere suum tecta reclusa locum.
Hoc Sacer aspiciens pergit, sociosque revisit,
      Qui stupefacta diu pectora ruretenent.
Surgite, ait socii, nam quae fortuna coegit
      Vos dormire modo, dum vigilare decet?
Singultu quatiente valent vix promere verba,
      (0638C)Ignotosque rei se fore nempe ferunt.
Eia, ait, instanter horam tempusque notate:
      Forte feret nobis haec quoque res aliud.
Credo, fuit vates, praesulque dicatus honore,
      Angelicus revehit quem quoque in aethra chorus.
Mira fides rerum! Bonefaciusalmus in illo
      Tempore decessit, quem Sacer ille videt,
Ferrea Frisonum Christi dum dogmate vellet
      Frangere corda, viam ad coelica regna dare.
Morbida heu! medicum mox gens exstinxit opimum
      Vulnere quippe suo regna paravit ei.
Hic properans coelos, socio comitante gemello,
      (0639A)Virgo Maria tua visere templa volet.
Magna tibi virtus coelo, terraque potestas,
      Quae Patrem mundi progenerasse vales.
Tu mihi confer opem immerito, conferque medelam
      Exsilio, cujus limina saepe colo.
Et si praesentis fugit effera gloria saecli,
      Te duce, Virgo pia, coelica regna petam.
Hoc tibi, Caesar, opus stolida crocitante cicuta
      Porrigit Ermoldus exsul, egenus, inops.
Munere quippe carens, fero carmina pauca potenti,
      Divitiis liber offerro namque melos.
Regia corda manu Christus qui stringit et ornat,
      Vertit et in partes quas sibi cunque placet.
(0639B)Qui tua praecipue virtutum flore replevit,
      (0640A)Atque redundare de pietate dedit,
Conferat, ut nostram propius, rex inclyte, causam
      Respicias, aurem accomodando pie.
Veridicis poteris forsan cognoscere verbis
      Criminis objecti me minus esse reum.
Non tamen excuso me illius, crede reatus,
      Infelixquo sum trusus in exsilium.
Sed pietas immensa, reis quae debita laxat,
      Deprecor ut nostri sit memor exsilii.
Tu quoque digna sibi conjux, pulcherrima Judith,
      Quae secum imperii culmina jure tenes,
Confer opem lapso, allisum solare misellum,
      Erige labentem, carcere solve reum.
Ut vos Altitonans per plurima tempora saecli
      (0640B)Sublimet, salvet, ditet, honoret, amet.