Jump to content

De rebus gestis Ricardi primi

Unchecked
E Wikisource

RICARDUS DIVISIENSIS -- DE REBUS GESTIS RICARDI PRIMI

Prologus

Venerabili patri et semper domino Roberto, olim priori Wintoniensis ecclesiae, suus Ricardus, dictus Divisiensis, si bonum est quod inchoavit, in eo perseverare.

Postquam bono omine de nostra Wintoniensi ecclesia Cartusiam profectus es, multum et saepe desideravi subsequi sic profectum, tecum forte remansurus, certo autem visurus quid ageres, qualiter viveres, quanto cella Cartusiae celsior sit et coelo vicinior claustro Wintoniae. Voluit Deus tandem voto meo satisfacere. Veni, et utinam solus venissem. Fui ibi, me tertio, fueruntque qui mecum venerant mihi causa recessus. Meum illis velle displicuit, fervoremque, non dicam errorem, frigere mihi fecerunt. Vidi apud vos quod alibi non videram, quod non credideram, quod minus mirari poteram quam deceret. In qualibet callarum vestrarum est unum ostium ex instituto, quod vobis aperire licet ad placitum, sed per illud exire non licet, nisi tantum ita ut unus pedum citra limen in cella semper remaneat. Egrediatur uno pede quo voluerit frater, altero remanente in cella. Magnum et profundum sacramentum debet ostium habere quod pateat, per quod intrare vel exire non liceat. Miror et aliud; omnibus temporalibus abundantes, tanquam nihil habentes et omnia possidentes, omnibus misericordiores hominibus et humaniores, plenissimam ad vos invicem caritatem habentes, caritatis effectum dimidiatis ad advenas, "benedicite" sine praebenda dantes hospitibus. Miror et tertium; viri viventes vobis extra seculum secreto ac singulariter, omnes res gestas in seculo scitis ut fiunt, et quandoque praescitis antequam fiant. Nec id ad iniuriam taciturnitatis vestrae, plusquam Pythagoricae, me dixisse credideris, cum tantae gravitatis viros, tam arduae professionis, praesumere audeam prophetare potius deliramenta mundi quam fabulari.

Veruntamen etsi omnia sciens Deus vobiscum sit ut putatur, et in vobis, et in Illo sciatis omnia, non ab homine neque per hominem, voluisti, ut aiebas, ut exercitium meum tibi fieret solatio, quatenus meta novae morphoseos, quam mundus movit mutans quadrata rotundis, maxime post transmigrationem vestram ad coelum cellatum, tibi chronica scriberem, ut mundus tibi, amplius prae oculis habita eius mobilitate, vilesceret, et amati memoriam nota tibi litera repraesentaret. O me felicem! si sancta illa anima, si angelus Domini, si deificatus homo et iam de numero deorum factus, coram magno Deo mei vix hominis meminisse dignetur. Feci quod petieras, facito quod promisisti. Et ut libellus alicuius momenti habeat initium, a condicto paulisper altius inchoavi, operisque mihi limes est "Oedipodae confusa domus," quam tamen, quia me posse evolvere totam sperare non audeo, posteriorem eius partem aggredior. Cur, et quomodo, et quando, pater filium coronaverit; quanta et qualia inde pervenerint; qui, et quotiens, et quot terras turbaverint; quo quique fine defecerint, reliqui maiora parturientibus: solis meus sermo servit superstitibus.

De rebus gestis Ricardi primi

Anno igitur ab incarnatione Romano millesimo centesimo octogesimo nono, Ricardus ex Alienor filius regis Henrici secundi, frater regis Henrici tertii, consecratus est in regem Anglorum a Baldewino archiepiscopo Cantuariae, apud Westmonasterium, tertio nonas Septembris. Eodem coronationis die, circa illam sollemnitatis horam qua Filius immolabatur Patri, inceptum est in civitate Londoniae immolare Iudaeos patri suo diabolo; tantaque fuit huius celebris mora mysterii, ut vix altera die compleri potuerit holocaustum. Aemulatae sunt aliae civitates regionis et urbe fidem Londoniensium, et pari devotione suos sanguisugas cum sanguine transmiserunt ad inferos. Aliquid, sed inaequaliter, ea tempestate contra perditos patratum est ubique per regnum, sola tantum suis vermibus pepercit Wintonia, populus prudens et providus ac civitas semper civiliter agens. Nihil unquam egit praeponere, nihil plus metuens quam poenitere, rerum exitus aestimat ante principia. Noluit indigeriem qua premebatur imparata, periculo sui, per partes violenter evomere, cavitque visceribus, dissimulans interim modeste molestiam, donec opportuno medendi tempore totam liceat sibi morbi materiam simul et semel egerere.

Non sine mussitatione multorum et admiratione visus est vespertilio die medio et sereno per monasterium volitare; easdem importune auras et maxime circa solium regis circinans.

Willelmus de Longo Campo, qui et ante coronam comitis Pictavorum fuerat cancellarius, comite in regem coronato, quanto regum potius est comitatu, tanto sensis ministerium suum in melius profecisse.

Res accidit ipsa die coronationis in Westmonasterio; res, ut tunc vix ore dimisio dici licuit, nonnullius portenti praenuncia. Ad completorium, novissimam horam diei, primum signum in ipsa die pulsari contigit, nec aliquo ex conventu, nec ipsis ministris ecclesiae, nisi post caesum, id advertentibus, cum primae, tertiae, sextae, nonae, vesperarum et duarum missarum sollemne servitium, since omni signorum pulsatione fuerit celebratum.

Stephanus de Marzai, senescallus Andegaviae sub rege nuper defuncto, ille magnus et potens, singulariter ferus et dominus domini sui, captus et coniectus in vincula, Wintoniam usque pertrahitur, ubi spectaculum factus angelis et hominibus, miserabilii maceratus inedia, ferri infractus pondere, ad triginta millia librarum monetae Andegavensis solutionem et quindecim millia librarum promissionem, pro redemptione coactus est.

Rannulfus de Glanvilla, regni Anglorum rector et regis oculus, vir Stephano non inferior nisi moribus et divitiis, depotestatus et custodiae traditus, ire saltem sibi liberum et redire redemit quindecim millibus librarum argenti. Et cum hoc Glanvilla tanti fuisset die praeterito, nomen scilicet super omne nomen, ut quisque, cui concessum fuisset a Domino, loqueretur inter principes et adoararetur a populo, proximo mane non superfuit unus in terra qui vocaretur hoc nomine.

Nocuit duobus istis, scilicet Stephano et Radulfo, quod et nocuisse certem est mille prioribus, quod etiam aliis nocere poterit in posterum, suspecta scilicet de prioris domini familiaritate praesumptio.

Iohannes frater regis, qui solus ex filiis matris suae reginae Alienor fratri supererat, praeter comitatum de Moretonio, quem dono patris pridem perceperat, in tantum a fratre ditatus est et dilatatus in Anglia, quod et privatim et publice praedicabatur a pluribus regem de reditu in regnum non cogitare, quem frater, iam eo non impotentior, si innatos sibi mores non reprimat, audebit, actus dominandi libidine, repulsum exturbare de regno.

Regem Ricardum agendae suae peregrinationis tempus urgebat, cum nollet novissimus in profectione fieri, qui in susceptione crucis omnium Cisalpinorum principum primus exstiterat. Reg regis nomine dignus, qui primo regni sui anno regnum Angliae pro Christo non secus fere reliquit quam si non rediturus abiret. Tanta fuit viri devotio, tam subito, tam cito et celeriter ad ulciscendas Christi cucurrit, immo volavit, iniurias. Regni tamen consilio aliquantulum, dum res maior in mente patiebatur, indulgens, accepta a summo pontifice potestate, ut cuicumque vellet de suis crucem detraheret, suae reipublicae ratione regendae, Hugonem de Pusat, episcopum Dunelmi, in primis toti regno praefecit iustitiarebam et serio, ut putabatur a pluribus; novum insuper de veterano episcopo creans comitem Norhhumbriae, exposita sibi quot voluit castrorum custodia, decem millia librarum argenti de scriniis eius diligenter extraxit.

Gaufrido filio Petri et Willelmo Briwere et Hugone Bardulfi, detracta sibi cruce, domi sedere permissis, regis aerarius totas trium collectas -- tres illas nuces -- transfudit in fiscum.

Omnes vicecomites regni, levi accusatione regis merentes offensam, malefica potestate privati, vix, inaestimabili mediante, faciem eius videre permissi sunt.

Rannulfus de Glanvilla, quo nullus fuerat suo tempore disertior dum praepotuit, privatus iam factus ex principe, in tantum hebuit prae dolore, ut gener eius Radulfus de Ardenna eiusdem oris ratione deperderet quicquid oris eius iudicio fuerat consecutus. Is etiam, quia vetulus erat impatiensque laboris, si illud aliquid quod fini facto supererat, regi dare voluisset in benedictionem, remitti sibi difficultatem peregrinationis facile meruisset.

De regulis Wallensium et Scottorum rex cuationem recepit quod, dum peregrinaretur, ad laesionem Angliae terminos suos non excederent.

Godefridus filius memorandi Ricardi illius de Luci, Ricardus thesaurius, Hubertus Walteri, Willelmus de Longo Campo, quatuor viri non minimae virtutis aut laudis ultimae, ad quatuor vacantes sedes, scilicet, Wintoniensem, Londoniensem, Saresbiriensem, Eliensem, electi sunt apud Pippewelle, singuli satis canonice, et maxime Wintoniensis, qui primus, hoc est xvii kalendas Octobris, nomen initiatorium dignitatis obtinuit, cum trium electio dilata fuerit in crastinum consentiente rege, et confirmante archiepiscopo quod factum fuerat, quamvis in primis aliquid aliter maluisset. Circa quod mirum accidit, ut is ipsa die fato fungeretur qui, agente archiepiscopo, ad unam sedium fuerat nominatus.

Willelmus Eliensis electus, datis tribus millibus librarum argenti, sigillum regis sibi retinuit, licet Reginaldus Italus quartum millcrium superobtulerit.

Wintoniensis et Saresbiriensis electi consecrati sunt a Baldewino archiepiscopo, apud Westmonasterium, xi. kalendas Novembris. Ipso die Hugo [de Nonante], episcopus Coventrensis, querelam deposuit, coram archipraesule et episcopis ad ordinationem electorum convocatis, super monachis suis de Covintre, quod manus in eum violentas iniecerant, et sanguinem suum fuderant coram altari. Maximam etiam partem congregationis ante querelam expulerat de ecclesia, nec ab improbitate quievit donec omnium episcoporum aspices ad summum pontificem in attestationes contra monachos impetravit.

Godefridus, Wintoniensis episcopus, suae memor professionis, sublatas ecclesiae suae possessiones revocare contendens, cum in duobus maneriis suis, scilicet Meones et Weregrava, contra Wintoniensem ecclesiam nemo ius reclamationis haberet, recepit ea ordine iudicario, datis regi secretius tribus millibus librarum argenti. Nec oblitus est vir circumspectus pro thesauri ecclesiae indemnitate, pro patrimonio suo, pro comitatu Hamtesirae, pro custodia castrorum Wintoniae et Porecestriae, una manu cum rege finem facere. Et quia reddendae tantae pecuniae tempus instabat, cum diem fixum solutioni sine totious actionis detrimento transgredi non valeret, et vicinius sub coelo subsidium non invenisset, in thesaurum ecclesiae suae manum misit invitus; ad quod etiam restituendum se et posteros suos obligavit, cavens conventui cyrographi sigillati testimonio. Homo tantae benignitatis et modestiae, qui nec iratus unquam aliquid in subditos egerit, quod non redoleret mansuetudinem. Vere de familia illius et unus ex familiaribus, de quo dicitur, "sub quo vivere regnare est."

Omnes, quibus pecunia sua fuit oneri, rex officiosissime exoneravit, traditis cuilibet ad placitum potestatibus et possessionibus quas eligebant; unde et quandoque sibi familiarius assistentibus alludens, in hoc prorupit eludium. "Si invenissem emptorem Londoniam vendidissem." Poterant hoc verbo, nisi tardius evolasset, plurimi praemuniri, ne iuxta proverbium Anglicum, "sic sapiens disceret mercator fieri, emere pro duodecim, et pro uno et semis vendere."


Anno ab incarnatione Domini MCXC, rex transfretavit in Neustriam, totius regni cura cancellario delegata.

Ricardus Londonensis at Willelmus Eliensis electi soncerati sunt a Baldewino archiepiscopo apud Westmonasterium, ii kalendas Ianuarii.

Willelmus de Magna Villa comes de Alba Mara, apud Gisortium, in hemitritaeo maiore maniam passus, defunctus est. Cuius relictam, feminam fere virum, cui nihil virile defuit praeter virilia, Willelmus de Fortibus, miles millies probatus in armis, cum omni honore prioris mariti, dono regis Ricardi recepit in coniugem.

Willelmus Eliensis episcopus et regis cancellarius, alter naturaliter Iacob, licet non luctasset cum angelo, persona spectabilis, corporis brevitatem animo recompensans, de domini sui securus amore et de voluntate praesumens, quia omnis potestas impatiens consortis fuit, est, et erit, Hugonem de Pusat de scaccario propulit, et solo sibi gladio, quo manu regis in militem fuerat accinctus, vix relicto, modico tempore habito comitatus honore privavit. Et ne solus suam Dunelmensis doleret iniuriam, cum nulli parceret, omni iam bellua tetrior, etiam in Wintoniensem pestis impegit. Subtrahitur illi custodia castrorum et comitatus, nec etiam de proprio permittitur guadere patrimonio. Turbatur regnum, regemque de inconstantia criminantur offensi. Transfretatur ab omnibus ad regem interpellandum contra tyrannum, sed primus ille omnium mare transvectus totius actionis suae et exactionis seriem coram rege brevibus commentatus est; a quo et de omnibus agendis instructus plenissime, adversa aemulorum pro voto vota praepediens, prius erat in reditu quam qui illum impetebant copiam regis habuissent. Regreditur igitur ad Anglos non minus potenter et prospere quam qui omnia quaecunque voluit fecit.

Regem reversum a Vasconia, ubi latrunculos armis deiecerat, sublatis sibi quas occupaverant munitionibus, convenerunt quos cancellarius laeserat, qui singulis, ut cuique tunc videbatur, satisfaciens, cumqualibus tunc volebant literis remisit omnes ad cancellarium.

Iohannes Norwicensis episcopus, et ipse unus ex Salahidno minantibus, ad profectionem et causam munitus plesissime, dum iter ageret in Burgundiae finibus, incidit in latrones, qui et omne ei viaticum sustulerunt; qui, cui nihil supererat facultatis unde procedert, vertit viam versus summum pontificem, cumque ei sua insinuatione casum esset illacrimatus et inopiam, elementia eum summae Sedis absolutum a voto remisit ad propria.

Wintoniensis episcopus gravi tactus incommodo trans mare substitit aliquandiu.

Dunelmensis festinus pertendit Londoniam, sed a baronibus scaccarii non receptus, festinus praecipitat iter, quasi triumphaturus, post cancellarium, qui tunc temporis in expeditionem profectus erat versus Lincolniam. Quem consecutus salutavit ex parte regis, non simplicter nec sine ruga, convenitque cum protinus cum supercilio de negotiis reipublicae; ac si sine nutu suo quicquid fieri non liceret. "Proiecit ampullas et sesquipedalia verba," et dum nimis gloriatus est in nondum potestate recepta, quicquid tacuisse debuerat, nescius cum quo loquebatur, effudit. In fine verborum clava profertur verba determinas, sacra regis reverenda nimis recitanda monstratur."Parturiunt montes; nascetur ridiculus mus." Iussum est ad regis mandatum summum fieri silentium: "Conticuere omnes intentique ora tenebant." Epistola legitur in publico, quae plus metuenda foret si nondum lecta fuisset; ad audita callidus ille, dolum dissimulare peritus, distulit in diem septimum respondere, locum colloquii statuens Tikehulle. Die nominato Dunelmensis venit ad castrum, suisque iussis pro foribus praestolari, satis solus ingreditur ad cancellarium. Qui prius tacuerat prior loquitur, cogitque deceptum posterius impetratas prioribus contra quicquid speraverat literas proprio ore recitate. Respondere paranti subiecit, "Pridie, te loquente, duit mihi tempus tacendi, nunc ut sentias quia, te tacente, loquendi tempus accepi -- vivit domunis meus rex! -- non egredieris hinc donec de reddendis mihi castris omnibus, quae tenes, dederis obsides, quoniam ego te capio non praesul praesulem, sed cancellarius castellanum." Non fuit circumvento constantia, resistendi nec facultas: traduntur obsides et, dato termino, castra redduntur ad obsidum solutionem.

Willelmus Wigorniae episcopus, qui Baldewino proximus successerat, viam universae carnis ingressus est.

Dominus Wintoniensis, demum convalescens in Neustria, volens et ipse sibi sublata recipere, omni qua potuit celeritate regressus, invenit cancellarium obsidentam castrum Gloaecestriae. Cuius adventu cognito, cancellarius progreditur obvius venienti, complexoque arctius et doesculato, ait, "Optato advenisti, carissime[:] obsidioni instandum est, an desistendum?" Cui episcopus, "Si pacem desideras, arma repone." Intellexit acer ille ingenio vim verborum, iussitque praecones clamare receptui; episcopo etiam patrimonium suum, illud tantum, sine lite restituit. Reliqui omnes, qui contra cancellarium transfretaverant, minus profecerunt quam nihilum.

Willelmus, mirabilis Eliensis episcopus, cancellarius regis, regni iusticiarius trinominis ille et triceps, ut utraque manu uteretur pro dextra, et gladius Petri gladio subveniret imperatoris, legationem suspecit totius Angliae, Socitae, Walliae, et Hiberniae, obtentam a summo pontifice, regis non aliter profecturi instantia, per Reginaldum episcopum Batoniae. Universa ergo qua voluit sorte beatus, ibat per regnum, et revertebatur in similitudinem fulguris coruscantis.

Willelmus, Apostolicae sedis legatus, concilium tenuit apud Westmonasterium, in quo, ne nil ageretur quod de se praedicaretur in posteruni, omnem religionem de Coventrensi ecclesia eliminandam et clericos praebendarios loco monachorum praeiudicavit substituendos.

Rex Erebi, vetustissimus ille Pyracmon, inter ecclesiam Saresbiriensem et monasterium Malmesbiriae, admoto recenti fomite, scintillam veterem redivivos commovit in ignes. Suscitatur abbas non iam de professione pontifici facienda, sed de ipso nomine pastoris ponendo simul et baculo. Impetratae sunt literae regis ad cancellarium, quibus abbas ad postulationes episcopi respondere cogeretur in iure. Ned sui oblitus est homo cuius res agitur, quem nullum unquam improvisum potuit invenire periculum, qui nihil novit perdere propter ignaviam. Clavum clavo repulit, literis alias infirmantibus a rege donatus. Cancellarius, pudenda mandatorum principis contrarietate perspecta, ne fame regis facto laederetur si in causa procederet, integram utriusque partis in regis reditum distulit actionem.

Rex Ricardus sacramentum exegit a duobus fratribus suis, Iohanne uterino et Gaufrido non ex legitima, quod Angliam non intrarent infra triennium peregrinationis suae, a die profectionis ab Turonis triennio computato; ita tamen dispensans matris precibus circa Iohannem ut in Angliam per cancellarium transiens staret eius iudicio, et ad placitum illius vel moraretur in regno vel exultaret.

Dotarium reginae Alienor per totas terras regis recognitum est iureiurando et sibi traditum, ut quae prius de fisco vixerat deinceps viveret de proprio.

Classis regis de propriis mota littoribus Hispaniam circuit, et de oceano per arcta Africae Mediterraneum mare, quod ulterius Graecum dicitur, ingressa, ad Massiliam, regem ibi praestolatura, perducitur.

Rex Franciae et reg Angliae, habito concilio apud Turonis et rursus apud Viceliacum, confirmato inter sese et regna sua foedere, omnibus hinc inde rebus dispositis ad libitum et ordinatis, diversis exercitibus ab invicem disgrediuntur; Francus mare nauseans per terram tendit Siciliam, Anglus iturus per aquam venit contra naves suas Massiliam.

Baldewinus archiepiscopus Cantuariae et Hubertus Walteri episcopus Saresbiriae, soli ex mitratis totius Angliae voti compotes, regem sequuntur in Siciliam et praeveniunt in terram Iuda.

Monachi Cluniacenses non consueverunt de prioratibus et magistratibus suis prece vel pretio se invicem supplantare, et tamen aliquis eorum aliquando aliquid attentavit eiusmodi, quod et digna vidimus animadversione punitum. Erat quidam vir venerabilis prior Montis Acuti totus ex virtutibus factus, Iocelinus nomine in quo nihil nisi commendabile cerneres. Ad hunc talem supplantandum venit quidam, cuius non opus est dicere nomen, unus ex suis falsis fratribus, cum literis abbatis Cluniacensis qua poterat arte quaesitis, quibus iubebatur ut prior praesentium latori cederet, et congregatio eum susciperet in praelatum. Praenovit prior per aliquem quid mercis nagotiator quaerere venerat, unde, non exspectato mandato, sedem vacuavit in capitulo, praesente conventu, et ait illi, "Amice, ad venisti?" Diu ille moratus, ut quod rapere venerat recipere videretur invitus; demum se recepit in sedem, et continuo sibi imprecatus est, dicens, "O, Qui perpetua mundum ratione gubernas, Cuius in humanis ludit potentia rebus, Qui deponis potentes et exaltas humiles, iuste iudex Iesu Christe, si iniuste isthic praesidio cito et manifeste digneris ostendere." Videte miraculum. Ipsa die loquelam perdidit, altera vitam, tertia terrae traditus experimento didicit, et exemplo docuit, quod non habet eventus sordida praeda bonos."

Monachus quidam de Glastonia multis muneribus Iohannem comitem spe promotionis coluerat; sed dum venire debebat ad capere, tigno quodam casu subito sibi in faciem lapso, detritus et omnino factus inutilis, ova simul et obolum perdidit.

Naves, quas rex in litore iam praesto invenit, erant numero centum, et buceae quatuordecim, vasa magnae capacitatis et mirae agilitatis, vasa fortia et integerrima, quorum ornatus et ordinatus hic erat: prima navium tria gubernacula vacantia habuit, tredecim ancoras, triginta remos, duo vela, funes omnium generum triplices; et praeter ista, quibuscumque navis egere potest, dupla, praeter malum et scapham. Ascribitur navis regimini rector unus doctissimus, et qatuordecim ei vernulae electi in ministerium supputantur. Onerantur navis quadraginta equis de pretio exercitatis ad arma, et omni armorum genere totidem equitum, et quadraginta peditum, et quindecim navigantium, et victualibus per annum integrum tot hominum et equorum. Una erat omnium navium dispositio; singulae vero bucearum ordinatus et oneris duplum receperunt. Thesaurus regis, qui erat magnus nimis et inaestimabilis, divisus est per naves et buceas, ut si pars una sentiret periculum, reliqua salvaretur. Quibus ita dispositis, rex ipse cum familia propria et maiores exercitus cum sibi famulantibus, relicto litore, praecedunt classem in galeis, et per civitates maritimas dictum hospitantes, assumptis secum maioribus maris illius navibus as buceis, prospere Messanam applicuerunt. Tanta erat applicantium gloria, talis fragor et fulgor armorum, tantus tubarum strepitus et lituorum, quod intremuit civitas et expavit, venitque contra regem omnis aetas, populus sine numero, mirantes et praedicantes quanto rex iste gloriosius et terribilius applicuerat rege Franciae, qui eum cum copiis suis praevenerat die septimo. Metatusque est rex Angliae castra extra civitatem, quoniam rex Franciae receptus iam fuerat in palatium Tancredi regis Siciliae intra muros. Ipso die rex Franciae, cognito sodalis sui et fratris adventu, volat in eius occursum, nec potuit inter amplexus et oscula gesticulatio satis exprimere quantum coram uterque gauderet ex altero. Reficiuntur exercitus mutuis applausibus et colloquiis, non aliter quam si tot millibus hominum esset cor unum et anima una. in deliciis talibus expenditur dies feriatus in vesperum, et regibus lassatis, nondum satiatis, disgredientibus, singuli suas revertuntur in partes.

Rex Angliae mox die crastino erigi fecit patibula extra castra, ad suspendendos in eis latrunculos et praedones. Non parcebant iudices delegati sexui vel aetati, parque fuit advenae et indigenae rei lex et supplicium.

Rex Franciae quicquid sui peccarent vel peccaretur in suos, dissimulavit et tacuit; rex Angliae, pro indifferenti habens cuiates crimen involveret, omnem hominem suum reputans, nihil iniuriarum reliquit inultum; unde et unus dictus est Agnus a Grifonibus, alter Leonis nomen accepit.

Rex Angliae misit legatos suos ad regem Siciliae, exigens Iohannam sororem suam, reginam quondam Siciliae, et dotarium eius, cum cathedra aurea, et totum legatum Willelmi regis, quod legaverat Henrico regi patri suo, scilicet, mensam auream duodecim pedum in longum, tentorium sericum, centum galeas optimas cum omnibus sibi ad duos annos necessariis sexaginta millia silinas de frumento, sexaginta millia de hordeo, sexaginta millia de vino, viginti quatuor cuppas aureas, et viginti et quatuor discos aureos.

Rex Siciliae, mandata regis Anglorum parvo ponderans, et de exigentiis minus ocgitans, sororem remisit illi cum thalami eius simplice supellectili, datis tamen illi dignatione regia mille millibus terrinorum ad expensas.

Sequenti die terio, rex Angliae, transmisso flumine magno Del Far, quod a Sicilia Kalabrian separat, armatus venit Kalabriam, et cepit in ea oppidum munitissimum quod dicitur La Banniere, eiectisque Grifonibus, posuit ibi sororem suam, et locum milite munivit armato.

Rursus rex cepit castellum fortissimum quod dicitur Monasterium Grifonum, in ipso flumine Del Far, situm inter La Banniere et Messanam, captumque firmavit; confectosque sine miseratione calamitatibus variis Grifones, qui restiterant, suis fieri fecit ludibrio.

Wido rex Ierosolymorum mandavit Phillipo regi Francorum et Ricardo regi Anglorum, qui ante Acras exucbabant, propter sui subveniatur celerius, aut fugere haberent aut occumbere. Ad quorum praesidium reges praemiserunt Henricum comitem Campaniae, et Baldewinum archiepiscopum Cantuariae, et Hubertum episcopum Saresburiae, et Rannulfum de Glanvilla, cum exercitu valido; ex quibus Baldewinus archiepiscopus et Ranulfus de Glanvilla obierunt in obsidione civitatis, quam Latini Acras, Iudeai Accaron dicunt, dum adhuc reges morarentur in Sicilia.

Grifones ante Ricardi regis adventum in Sicilian omnibus regionis illius potentibus portiores, cum et Ultramontanos semper oderint, novis iam irritati casibus amplius incanduerunt, universisque, qui regem Franciae dominum fatebantur, pace servata, tota iniuriarum de rege Anglorum et caudatis suis ultio quaeritur; Graeculi enim et Siculi omnes hunc regem sequentes Anglos et caudatos nominabant. Denegatur igitur Anglis ex edicto omnis terrae negotiatio, caeduntur diebus ac noctibus per quadragenos et quinquegenos, ubicunque repeiuntur inermes. Caedes multiplicatur in dies, eoque usque meditatum est in insania procede, donec singulos aut funderent, aut fugarent. Hisce tumultibus excitatus rex Angliae, leo ille teterrimus, horrendum rugiit, iras tanto pectore dignas concipiens. Perterruit eius amicissmos furor insanientis, curia contrahitur, sedent circa solium nominati principes exercitus, quilibet in ordine suo, foretque facillimum legere praesidentis in vultu quicquid tacitus mente tractabat, si quis in eius faciem oculos auderet attollere. Post diuturnum summumque silentium, rex indignantia talibus ora resolvit.

"O mei milites! O regni mei robur et corona! vos 'mille mecum pericula passi,' vos, qui viribus tot mihi tyrannos domuistis et civitates, videtis quod vulgus ignavum iam nobis insultat? Expugnabimus nos Turcos et Arabes, erimus nos terrori gentibus invictissimis, faciet nobis viam dextra nostra usque ad terrae terminos post crucem Christi, restituemus nos regnum Israel, qui vilibus et effeminatis Grifonibus terga dederimus? Nos hic in patriae nostrae devicti confinio tendemus ulterius, ut ex Anglorum inertia in finibus orbis fabula fiat? Estne, mei, mihi iusta satis nova causa doloris? Videre quidem me videor vos ex deliberatione viribus parcere, ut olim cum Salahadino forte fortius confligatis. Ego dominus et rex vester vos diligo, ego de decore vestro sollicitor, ego dico vobis, ego praedico frequentius, si modo sic abeatis inulti, praecedet vos et comitabitur huius vilis fama diffugii. Erigentur contra vos anus et parvuli, singulisque hostium in fugitivos vires duplices ministrabit audacia. Scio quoniam invitum qui servat idem facit occidenti; neminem rex retinebit invitum, nolo cuiquam vestrum mecum morandi vim facere, ne pavor unius in certamine confidentiam frangat alterius. Quisque sequetur quod elegerit, sed ego aut hic moriar, aut meas communes vobis ulciscar iniurias. Si vivus hinc iero, non videbit me Salahadinus nisi victorem; vos fugietis, et me regem vestrum relictum opponetis solum discrimini."

Rex orationem vic bene finierat et infremuerunt omnes viri virtutis, eo turbati tantummodo quod dominus suus de suis videbatur diffidere. Promittunt se ex animo ad quicquid praeceperit parituros, montes et muros aercos penetrare parati. Ponat supercilium: tota sibi, si iusserit, sudore suo Sicilia subiicietur; totus, si voluerit, usque ad Columnas Herculis, ibit in sanguine. "Substitit ut clamor pressus gravitate regentis: Placet," inquit, "quod audio, reficitis viscera mea, qui pudorem vestrum propulsare paratis. Et, quia semper nocuit differre paratis, mora tollenda est, ut sit subitum quodcumque paramus. Messana mihi capietur in primis: Grifones aut se redimant, aut vendantur. Si rex Tancredus de dotario sororis meae et legato Willelmi regis, quod me pro patre contingit, celerius non satisfererit, post depopulationem regni sui singula reddere compelletur in quadruplum. Occupantis erit quicquid cuique venietur in praedam, soli domino meo regi Francorum, qui in civitate quiescit, et omnibus suis, servetur summa tranquillitas. Expediantur infra biduum ad duo millia equitum ex universo exercitu electorum, qui non habeant corda in caligis, et mille pedites sagitarii. Sit lex servata sine remedio: pedes pleno pede fugiens, pedem perdat; miles privetur cingulo. Militari disciplina discreto ordine singuli disponantur in acies, et die tertio ad clangorem buccinae me primum et praevium sequantur ad civitatem." Cum summis applausibus solvitur concio; reex, vultus rigore remisso, visus est voluntati eorum ipsa oris serenitate gratias agere.

Mirum intercidit ut causam regis nec hostis eius causari posset iniustam. Die terio, quo producendus erat exercitus, summo mane, Ricardus archiespicopus Messanae, archiepiscopus de Monte Regali, archiepiscopus de Risa, Margaritus Admiralis, Iordanus de Pin, et plures alii de familiaribus Tancredi regis, assumptis secum Philippo rege Francorum, episcopo Carnoti, duce Burgundiae, comitibus de Neverso et de Pertico, et multis sequacibus regis Franciae, item Rothomagnensi et Ausiensi archiepiscopis, Ebroicensi et Bairnocensi episcopis, et omnibus qui quicquam posse putabantur ex Anglis, venerunt reverenter ad regem Angliae, ut sibi de omnibus querelis ad libitum suum facerent satisfieri. Rex diu multumque rogatus ad tantorum virorum instantiam flectitur, et super ipsos precatores pacis ponit iudicium. Pensent quanti sit quod pertulerit, et provideant ne minus ponderet pacata quam peccatum. Satis erit sibi quicquid sufficere deliberatio communis debere decrevit, si tamen ab aiusdem horae momento nemo Grifonum in suos manus miserit. Multum mirati sunt magique laetati ad insperatae responsa mansuetudinis qui advenerant, quod ovissimo proposuerat illi ponentes in manum, de relinquo tractaturi seorsum consederunt, a conspectu regis remoti.

Regis exercitus praedictum pridie taxatus in numerum cum gravi taciturnitate praestolabatur in armis extra castra preconem, ab orto iam sole, et formatores pacis morosius agentes in horam plene tertiam diem protraxerant, cum ecce! subito et ex improvise clamatur audita nimis voce pro foribus, "Arma, arma, viri!" Hugo Brunus captus caeditur a Grifonibus, quicquid habet diripitur, et homines eius occiduntur." Confudit clamor pacis infractae de pace tractantes, et rex Franciae talem prorupit in vocem, "Perpendo quod Deus odit hos homines et induravit cor eorum, ut cadant in manus cruciatoris;" reversusque celeriter cum omnibus, qui secum fuerant, in regis papillionem, invenit eum iam ferro se vestientem, cui brevibus infit, "Testis ero coram omnibus hominibus quicquid acciderit, quod inculpabilis eris, si amodo contra maledictos Grifones arma portaveris." Dixerat et discedit, sequuntur eum qui secum venerant, et recipiuntur pariter in civitatem. Rex Angliae procedit armatus, vexillum terribile draconis praefertur expansum, clangor tubae post regem movet exercitum. Refulsit sol in clipeos aureos et resplenduerunt montes ab eis: ibant caute et ordinate, et sine ludo res agebatur. Grifones, o diverso, clausis ianuis civitatis, armati stabant ad propugnacula murorum et turrium nihil adhuc metuentes, et eiculabantur incessanter in hostes. Rex, qui nihil melius novit quam expugnare civitates et evertere castra, permisit primo pharetras eorum evacuari, et sic demum per suos sagittarios, qui praeibant exercitum, primum fecit insultum. Sagittarum imbre coelum tegitur, protensos per propugnacula clipeos mille tela transfodiunt, nihil contra pilorum impetum poterat salvare rebelles. Relinquuntur muri sine custodia, quia nullus potuit foris prospicere quin in ictu oculi sagittam haberet in oculo.

Accedit interim rex cum milite suo sine repulsa libere acsi licenter ad ianuas civitatis, quas, admoto ariete, dicto citius contrivit, et, inducto exercitu, omnia cepit munita urbis usque ad palatium Tancredi et hospitia Francorum circa sui regis hospitium, quibus pepercit ob reverentiam domini sui regis. Ponuntur vexilla victorum super turres civitatis in gyrum, et deditas munitiones singulas singulis tradidit ex principibus exercitus, et hospitari fecit magnates suos in civitate. Suscepit obsides filios omnium nobilium civitatis et provinciae, ut aut redimantur ad regis aestimantionem, aut reliqua pars civitatis illi sine Marte reddatur, et a rege suo Tancredo de exigentiis suis sibi satisfiat. Hora diei quinta oppugnare coeperat urbem, et cepit eam hora decima; et, revocato exercitu, reversus est victor in castra. Tancredus rex, ad nunciantium sibi rerum exitus verba perterritus, festinavit cum eo finem facere, missis illi viginti millibus unciarum auri pro dotario sororis, et aliis viginti millibus unciarum auri pro legato Willelmi regis et perpetua sibi et suis pace servanda. Suscipitur satis aegre et indignanter illud parum pecuniae, redduntur obsides; et ab utriusque partis optimatibus pax firma iuratur.

Rex Angliae, minus adhuc credens indigenis, fecit castellum ligneum novum magnae fortitudinis et eminentiae iuxta muros Messanae, quod, ad opprobrium Grifonum, "Mategrifun" nominavit. Glorificata est fortitudo regis valde, et siluit terra in conspectu eius.

Walterus, ex monacho et priore sancti Swithuni Wintoniensis ecclesiae abbas Westmonasterii, oppetiit, quinto kalendas Octobris.

Regina Alienor, femina incomparablis, pulchra et pudica, potens et modest, humilis et diserta, quod in femina solet inveniri rarissime, quae non minus annosa quam quae duos reges maritos habuerat et duos reges filios, ad omnes adhuc indefessa labores, posse cuius aetas sua mirari potuit, assumpta secum filia regis Navarorum, puella prudentiore quam pulchra, secuta est regem filium suum, et consecuta morantem adhuc in Sicilia, venit Risam civitatem omni bono plenam et bonam receptui, praestolatura ibi velle regis, cum legatis regis Navarorum et virgine.

Multi noverunt quod utinam nemo nostrum nosset. Haec ipsa regina tempore prioris mariti fuit Ierosylmis. Nemo plus inde loquatur; et ego bene novi. Silete!


Anno millesimo centesimo nonagesimo primo.

Colloquium primum inter comitem de Moretonio, fratrem regis, et cancellarium, de custodiis quorumdam castellorum, et de pecunia comiti a fratre de scaccario concessa, apud Wintoniam ad Laetare Ierusalem.

Robertus prior sancti Swithuni Wintoniae, prioratu relicto et professione postposita, apud Witteham, dolore, -- an dicam devotione? -- deiecit se in sectam Cartusiae.

Walterius prior Batoniae priud id idem simili fervore vel furore praesumerat, sed semel extractus nihil minus videtur adhuc quam de reditu cogitare.

Rex autem, qui dudum iuraverat regi Franciae se sororem eius accepturum in coniugem, quam pater suus Henricus rex illi providerat et diu valde custodierat, quia suspectam habuit custodiam, meditabatur puellam, quam mater adduxerat, ducere. Et ut desiderium, quo vehementer ardebat, sine difficultate consequeretur, evocatum ad se comitem Fladnriae consuluit, hominem eloquentissimum et ad omne pretium linguam habentam, cuius mediatione rex Franciae remisit regi Angliae iuramentum de sorore ducenda, et quietam clamavit ei in perpetuum totam terram de Vaegesin et Gosortium, receptis ab eo decem millibus librarum argenti.

Rex Franciae, cum suo exercitu regem Angliae praecedens versus Ierosolyman, mari de credidit tertio kalendas Aprilis.

Rex Angliae relicturus Siciliam fecit defieri castellum, quod exstruxerat, et totam materiam secum portandam in navibus suius reposuit. Omne genus armorum, quod cor hominis potuit excogitare, praesto iam habebat in navibus.

Robertus filius Willelmi filii Radulphi consecratus est in episcopum Wigorniae a Willelmo de Longo Campo adhuc legato, apud Cantuariam, tertio nonas Maii.

Conventus Cantuariae deposuit priorem suum, quem Baldewinus archiepiscopus eis praefecerat, et alterum loco depositi substituit.

Walterus archiepiscopus Rothomagi quia, ut clericorum est, pusillanimis erat et pavidus, salutata a longe Ierosolyma, omnem non rogatus remisit erga Salahadinum indignationem, et regi pro eo pugnaturo quicquid viatici attulerat donavit, et crucem praetendens, pudoris oblitus, illa, quam miserrima matrum diffidentia peperit, devotione; scilicet, pastores ecclesiae debere potius praedicare quam proeliari, non decere episcopum arma protare nisi virtutum. Rex autem, cui necessarior visa est pecunia illius quam personae praesentia, allegationes, ac si viva nimis ratione devictus, approbavit, et expeditum retromisit eum literis suis in Angliam ad Willelmum cancellarium, de fisco sub certo hominum et equorum numero exhibendum triennio; hoc in fine literarum addito, pro honore et pro toto, ut cancellarius in agendis regni eius uteretur consilio. Ex factis huius archiepiscopi rex factus instructior, purgavit exercitum, non permittens secum quemquam venire, nisi qui bene posset, et bono animo vellet, arma potare; nec revertentibus pecunias suas illuc usque allatas secum reportare permisit, aut arma. Reginam quoque matrem suam omni, ut decuit, honore susceptam, et post dulces deosculationes gloriose deductam, redire fecit cum archiepiscopo, retenta sibi puella, quam quaesierat, et fidei sororis suae credita, quae iam ad occursum matris in castra redierat.

Ioannes Exoniensis episcopus diem clausit extremum.

Savaricus archidiaconus Northantoniae, et ipse unus ex plurimis, qui regem Angliae ex Anglia prosecuti sunt in Siciliam, donatus est a rege literis patentibus in matris regis praesentia, ad iusticiarios Angliae, assensum regis et aliquid maius assensu continentibus, promoveretur. Hos aspices Savaricus misit cognato suo episcopo Batoniae in Angliam, ipse vero Romam concessit, sicut qui fuerat Romanis notissimus.

Ricardus Rex Angliae, literis in Angliam destinatis, toti regno suo valedicens et de honorando ab omnibus cancellario summam mentionem faciens, parata classe sua meliore quam multa, cum exercitu electo et forti, cum Iohanna sorore sua ac virgine maritanda, cum omnibus quae pugnaturis aut peregreprofecturis necessaria esse poterant, vento vela commisit, quarto idus Aprilis. In classe autem erant naves clvi. buceae xxiv., galeae xxxix.: summa vasorum cc. et xix.

Rothomagensis archiepiscopus venit Angliam ad cancellarium, a quo susceptus et exhibitus est honorifice, et multo melius quam rex mandaverat. Subsecuti sunt et alii cum multis mandatis, in quibus omnibus erat conclusio, cancellario parendum ab omnibus. Fratri maxime suo Iaohanni mandavit per singulos nunciorum, ut adhaereret cancellario, ut contra omnes homines illi fieret praesidio, ut praestitum sibi sacramentum non violaret.

Rex Angliae mandavit cancellario, et conventui Cantuariae, et episcopus provinciae, ut canonice et communiter consulerent metropoli, quia Baldewinus defunctus praelato destituerat; de abbatia vero Westmonasterii iam vacante solo cancellario permittitur ordinare pro libito.

Eclipsis solis circa horam diei tertiam: mirati sunt qui causas rerum nesciunt, nullis obstantibus soli nubibus, medio die soilis radios solito lucere debilius; sed hi, quos agitat mundi labor, dicunt solis et lunae defectus facere aliquid non significare.

Iohannes frater regis, qui illo dudum aures habuerat, ut pro certo novit quod frater ad Anglian terga verterat, iam ibat per regionem poulosior, nec prohibebat suos se regis nominates heredem. Et sicut horrescere solum solet ad solis absentiam, sic alterata est regni facies ad regis abscessum. Moventur quique maiores, castra firmantur, muniuntur oppida, fossata raduntur. Archiepiscopus Rothomagic non magic future praesentiens quam qui fomes laudabatur erroris, ita arridere callebat cancellario, ut et eius aemulis non displiceret. Mittuntur privatim brevia per barrones cleri et populi, et sollicitantur animi singulorum in cancellarium. Militia comiti libenter sed latenter consentiebat, clerus vero natura meticulosior, neutrius audebat iurare in verba magistri. Cancellarius heac sentiens dissimulavit, scire didignans quod aliquis in eum aliquo modo aliquid audere praesumeret.

Tandem olla retegitur; nunciatur illi quod Girardus de Camvilla, homo factiosus et fidei prodigus, homagium fecerat Iohanni comiti fratri regis de castello Lincolniae, cuius custodia ad hereditatem Nicholaae, uxoris eiusdem Girardi, spectare dinoscitur, sed sub rege. Factum redundare creditur in coronam, et placet ultum ire commissum. Collecto igitur celeriter copioso exercitu, venit in partes illas, et primo versus Wigemoram facto impetu, Rogerum de Mortuo Mari, insimulatum de coniuratione in regem facta cum Wallensibus, castra dedere, et Anglian abiurare coegit triennio. Culpatur abscedens a complicibus de cordis inopia, quod multo munitus milite, castrorum et facultatis abundans, ante ictum ad nudas minas presbyteri cecidisset. Sera fuit post casum correptio; Rogerus regnum egreditur, et cancellarius iubet obsidere Lincolniam. Girardus erat cum comite, et uxor eius Nicolaa, nihil femineum cogitans, castellum viriliter custodiebat. Cancellarius versabatur totus circa Lincolniam, dum comes Iohannes castrum de Notingeham et illud de Tikehulla utrumque fortissimum, custodibus solo timore ad deditionem coactis, occupavit. Addidit etiam mandare cancellario ut obsidionem solveret, alioquin se hominis sui ulturum iniuriam; non decere legalibus hominibus regni notis et liberis custodias suas auferre, et advenis et ignotis committere; argumentum eius esse stultitiae quod talibus castra regis crediderat, quia ea transeuntibus exponerent; cuilibet barbaro si praeterisset eadem facilitate qua et sibi castella patuisse; se nolle diutius rerum et regni fratris desolationem silentio sustinere.

Cancellarius, ad haec turbatus incredibiliter, accitis coram se proceribus et primis exercitus, infit, "Non mihi credideritis, si homo iste regnum sibi subiugare non quaerit. Praeproperum est quod praesumit, etiam si deberet cum fratre annuatim alternare coronam, quia Eteocles nondum annum integrum explevit in regno." Multa in hunc modum verba doloris efflaverat, et rursus resumpto spiritu, ut erat maior corde quam corpore, magna quaedam mente concipiens, misit ad comitem archiepiscopum Rothomagensem, mandans imperativo modo ut castra redderet, et de iuramento erga fratrem infracto coram curia regis responderet. Archiepiscopus, utraque manu fabricare peritus, cancellarii laudavit constantiam; et profectus ad comitem post mandatorum expressionem posuit ei in aurem ut, quicquid alii dicerent, auderet aliquid magnum. "Gyaris et carcere dignum," si vellet esse aliquid. In publico autem consuluit ut comes et cancellarius ad colloquium convenirent, et dissidentiam eorum compromissio in arbitros terminaret.

Comes ad mandatorum indecentiam plus quam iratus, toto corpore fiebat incognoscibilis. Rancor frontem sulcavit in rugas, scintillabant ardentes oculi, rosam faciei livor infecit, scioque quid fieret de cancellario, si in ipsa furoris hora inter manus gesticulantis devenisset in pomum. Indignatio in tantum clauso crevit in pectore, quod aut creperet aut partem aliquam virus evomeret. "Filius," inquit, "perditionis, peiorum pessimus, qui de Francorum facetiis praeposterum geniculandi genus transvexit primus ad Anglos, non me vexaret, ut cernitis, si oblatam mihi novam scientiam scire non refutassem." Maiora volebat vel vera vel falsa dicere, sed ad reverentiam praesentis archiepiscopi mentem recolligens et comprimens vecordiam, "Si male locutus sum," ait, "archiepiscope, veniam peto." Post frivola seriis intendebant, ratiocinatum est circa mandata cancelarii, et utrumque consilium archiepiscopi ad diei medium consentitur in colloquendum. Dies figitur quinto kalendas Augusti; locus, extra Wintoniam. Cancellarius concessit stare quod providerant, et, dimissa obsidione, reversus est Londoniam.

Comes vero, verens eius versutias, conduxit sibi quatuor millia Wallensium, ut, si cancellarius inter inducias illum capere conarentur, isti in latebris locati ex latere colloquii conatus eius infringerent ex abrupto. Praeterea, summoniri instituit et rogari, ut quisquis hominum suorum et aliorum se amantium conveniens esset ad bella procedere, secum venirent loco et die ad susceptum, sed susceptum, sibi cum domino totius terrae colloquium, ut saltem vivus evaderet, si plus quam rex ille et nimius in oculis suis contra ius fori faceret, aut in transactionem non consentirent. At contra cancellarius tertium cum omnibus armis totius Angliae militem die nominato mandavit venire Wintoniam; de redditibus etiam regis conduxit et ipse Wllenses, ut si decertandum foret cum comite, haberet pares acies, "et pila minantia pilis."

Conventum est ad colloquium, sicut condictum est et praedictum, quod in melius quam timebatur contigit terminari. Conventio igitur facta inter comitem et cancellarium erat huiusmodi, et hoc modo provisa. Tres in primis nominantur episcopi, Wintoniensis, Londoniensis, et Batoniensis, in quorum fidelitatem utraque pars secura se credidit. Episcopi elegerunt ad partem cancellarii tres comites, de Warenna, de Arundel, de Clara et quosdam alios octo nominatos. isti omnes iuraverunt, alii inspectis, alii tactis, sacrocantis Evangeliis, se provisuros inter comitem et cancellarium de querelis eorum et quaestionibus satisfactionem ad honorem utriusque partis et pacem regni. Et si quid deinceps inter eos contrarietatis emerserit, fideliter terminabunt. Comes etiam et cancellarius iuraverunt se in quicquid praedicti iuratores providerint consensuros; et haec fuit provisio. Girardo de Camvilla in gratiam cancellarii recepto, remansit illi in bono et pace custodia castri de Lincolnia; comes reddidit castella quae ceperat, quae recepta cancellarius tradidit fidelibus et ligiis hominibus regis, scilicet, Willelmo de Wenn[eval] castellum de Notingeham, et Reginaldo de Wasseville castellum de Tikehulla; et uterque istorum dedit obsidem cancellario, quod castella illa costodirent in salva pace et fidelitate domini regis, si vivus rediret. Si autem rex ante regressum in fata concederet, praedicta castra comiti redderentur, et cancellarius redderet obsides. Constabularii castellorum de honoribus comitis mutarentur a cancellario, si eos mutandos comes de ratione monstraret. Cancellarius, si rex obiret, comiti exheredationem non quaereret; sed pro omni eum posse suo promoveret ad regnum. Actum solemniter apud Wintoniam, septimo kalendas Maii.

Cancellarius mira exactione et instantia induxit primo partem aliquam monachorum, et postmodum totam congregationem Westmonasterii, quod permiserunt fratrem eius, monachum de Cadomo, profiteri cohabitationem in Westmonasterio, eligendum ab omnibus sibi in abbatem a professione et cohabitatione, die nominato: et ut haec fabricatio non infringeretur, scripto cautum est, sigillo ecclesiae appositio in testimonium.

Gaufridus, non ex matre frater Ricardi regis et Iohannis comitis, qui consecratus fuerat in archiepiscopum Eboracensem Turonis ab archiepiscopo Turonensi, de mandato summi pontificis, non semel sollicitavit mandatis Iohannem fratrem regis et suum, ut saltem suo assensu reverti sibi liceret in Angliam; quo consentiente, redire paravit. Intermandata fratrum non latuerunt cancellarium, qui praecavens ne qualitas genuinae perversitatis cresceret ex augmento, mandavit custodibus littorum, ut ubicumque archiepiscopus ille, qui angliam abiuraverat triennio peregrinationis regis, terrae illaberetur infra terminum, progredi non permitteretur, nisi de concilio iuratorum, in quos comes et cancellarius iuramento compromiserant de omnibus, quae poterant intercidere.

Robertus quidam prior Herefordensis, monachus de scipso nihil modicum aestimans, alienis se negociis, ut sua intersereret, libernter ingerens, in cancellarii mandatis ierat ad regem in Siciliam; ubi non est oblitus sui post cetera: qui, quocunque modo quemcumque pigeret, abbatiam de Muchenia concessam sibi a rege et confirmatam, meruit obtinere. Ad quam, agente cancellario, contra velle conventus possidendam, nec canoica nec cum benedictione, ingressus; et primo mox die ad primum prandium ex anguillis recentibus avidius sine vino quam expediret, et amplius insumendo, incidit in languorem, quem peperit cibus indigestus et haerens ardenti stomacho. Et ne voracitati languor ascriberetur, monachos loci de dato sibi toxico fecit infamari.

Gaufridus archiepiscopus Eboracensis, de consensu Iohannis comitis fratris sui praesumens, parato navigio suo, Dovram appulit; qui mox terrae redditus primo petiit oraturus ecclesiam. Est ibi prioratus monachorum de professione Cantuariorum, quorum oratorium missas auditurus cum clericis suis ingressus est, et familia eius circa exsarcinandas naves erat intenta. Iam tota suppellex terram tenuit, sum subito constabularius castelli quicquid putabatur esse archiepiscopi trahi fecit in oppidum, plus in mandato domini sui cancellarii intelligens, quam mandaverat. Quidam etiam militum, armati sub tunicis et spatis accincti, venerunt in monasterium, ut comprehenderent pontificem; quos ut vidit, praecognita voluntate eorum, accepit crucem in manus suas, priorque eos alloquens et manus in suous extendens, ait, "Ego sum archiepiscopus, si me quaeritis, sinite hos abire." Et milites, "Utrum," inquiunt, "archiepiscopus sis, necne, nihil ad nos; unum scimus, quoniam tu es Gaufridus filius Henrici regis, quem genuit quocumque thoro, qui coram rege, cuius te fratrem facis, Anglian abiurasti triennio: si sicut traditor regni in regnum non veneris, si literas absolutionis attuleris, 'aut dic, aaut accipe calcem.'" Tunc archiepiscopus, "Traditor," inquit, "nec sum, nec literas aliquas vobis ostendam." Iniecerunt illico coram ipso altari manus in eum et invitum ac renitentem, non repugnantem, violenter extraxerunt de ecclesia; qui mox extra limen positus ipsos, qui in eum manum miserant, praesentes et audientes et adhuc illum tenentes, exommunicavit ex nomine, et oblatum sibi equum, ut cum illis ad castrum equitaret, quia mancipium fuit excommunicatorum, non recepit. Quem, totius obliti mansuetudinis, per manus trahebant peditem et crucem portantem per lutum platearum usque in castrum. Post haec omnia, cum captivo suo de gratia sua volebant humanius agere, inferentes illi de melioribus cibis, quos sibi paraverant, sed ille, ex his quae iam tulerat factus constantior, cibos illorum velut idoliticum respuens, nolebat vivere nisi de proprio. It rumor per regionem vento velocior, sequuntur qui dominum suum secuti fuerant a longe, referentes et conquerentes ad omnes archiepiscopum fratrem regis sic appulsum, sic tractatum, sic retentum in carecere.

Archiepiscopus erat in custodia iam triduanus, et cancellarius, statim ut sibi casus innotuit, omnibus suius illi redditis, fecit liberum quaquaversum vellet abire. Scripsit insuper Iohanni comiti et omnibus episcopis, cum iuramento asserens citra conscientiam suam praefatum virum praescriptas iniurias pertulisse. Parum profecit excusatio, quia dudum quaesita et votis empta visco tenacius retenta est, quae se sponte obtulit, adversus eum occasio. Excommunicantur ab omni ecclesia totius regni, in speciale, praesumptores tantae temeritatis, qui in archiepiscopum manus iniecerant, in genere, auctores et consentientes; ut saltem in generali maledictione cancellarius omnibus invidiosus involveretur.

Comes iohannes, in non amatum sibi cancellarium genuinos exacuens, coram singulis episcoporum et magnatum regni de infracta ex adversa parte iuratae pacis conventione, de fratris eius ad sui dedecus captione, querelam deposuit plurimum ponderosam. Rogantur iuratores et adiurantur stare promissioni iuratae, faciantque celerius ne deterius fiat, ut fidefragus et periurus satisfactione digna deleat quod deliquit. Res in nugis hactenus actitata iam procedit ad certum: summonitur valida aucoritate omnium suorum et comitis mediatorum cancellarius, ut ad accusationes comitis responsurus et iuri pariturus sibi occurrat, loco ad Pontem Lodani, die tertio nonas Octobris.

Comes, cum maxima parte maiorum regni omnium sibi faventium, per duos dies expectaverat loco colloquii cancellarium, et tertio mane praemisit quosdam ex se sequentibus Londoniam, exspectans in loco colloquii adhuc si exspectatus ille aut auderet aut dignaretur venire. Cancellarius, timens sibi de comite et suspectos habens iudices, duos dies distulit ad locum venire; tertio (quia, et cuique conscia mens est, ita concipit inter pectora pro facto spemque metumque suo,) inter spem et metum medius ad colloquium ire perrexit. Et ecce! vir sibi fidelis Henricus Biset, qui viderat transeuntes praemissos de familia comitis, "admisso subdens creberrime calcar equo," venit obvius cancellario, fidem faciens quod comes ab antediem armatus ierat Londoniam capere; et quis esset eo die qui non ut Evangelium acciperet quicquid ille mentiri nescius diceret? Sed mentitus non est, quia verum putabat esse quod dixerat. Cancellarius, hac vice deceptus ut homo, omnem qui secum erat militem fecit armari continuo; et se aestimans e vestigio subsequi comitem praeeuntem, praevenit eum in civitatem, Rogati cives ab eo, quia comes nondum aderat, ut venienti portas clauderent, respuerunt, eum turbatorem terrae nominantes et traditorem. Archiepiscopus enim Eboracensis futurorum conscius, dum ibi per dies aliquot moram fecisset, ut videret finem negocii, addiduis querelis et precibus commoverat omnes in illum; qui tunc primo se proditum sentiens confugit in arcem, et Londonienses observabant a terra et mari, ne profugeret. Comes, cognita eius fuga, cum copiis suis eum insequens receptus est ab obviis civibus cum laternis at facibus, quia de nocte venit in urbem; nihilque defuit in salutationibus adulatnis populi, nisi illud psittaci, Chere Basileos, hos est, "Salve, care domine!"

Crastino comes et universi magnates regni convenerunt in ecclesiam Sancti Pauli, et audita est prima omnium querela Eboracensis archiepiscopi; post illam admissus est quisquis habebat aliquid in eum. Summam et diligentem audientiam habuerunt accusatores absentis, et praecipus ille in verbis plurimus, Hugo Coventrensis episcopus, pridie familiarissimus eius; qui, quia pessima pestis est familiaris inimicus, peius omnibus et perversius in familiarem eolocutus, non prius destitit donec diceretur ab omnibus, "Nolumus hunc regnare super nos." Tota itaque concio sine ulla dilatione constituerunt Iohannem comitem fratrem regis summum rectorem totius regni, et ut omnia castella quibus vellet custodienda traderet statuentes, tria tantum de minus valentibus, ab invicem plurimum distantia, nomine tenus iam cancellario reliquerunt. Iusticiarius supremus post comitem, iusticiarii errantes, custodes scaccarii, castrorum constabularii, omnes novi de novo instituuntur. Inter alios tunc receptores et episcopus Wintoniensis, quas sibi cancellarius tulerat, in integrum recepit custodias, et dominus Dunelmensis recepit comitatum Norhhumbriae.

Dies ille nefastus declinabat ad vesperam, et quatuor episcopi et totidem comites, ex parte concionis missi ad cancellarium, exposuerunt illi ad literam totius acta dici. Inhorruit ille ad opinatam audaciam praesumptorum, et, deficiente spiritu, decidit in terram ita exsanguis, ut ex ore spumas emitteret. Iniecta sibi aqua frigida in faciem, revixit, et erectus in pedes torvo nuncios perstrinxit lumine, dicens, "'Una salus victis nullam sperare salutem.' Vicistis et vinxistis incantum. Si me Dominus Deus dominum meum regem inter duos oculos videre dederit, dies ista malo vobis illuxit, certi estote. Quantum in vobis est, comiti iam dedistis quicquid regis erat in regno. Dicite ei, vivit adhuc Priamus. Vos, qui vestri viventis adhuc regis immemores, alterum vobis elegistis in dominum, dicite illi domino vestro quoniam totum ibit aliter quam existimat. Castella non dedam, sigillum non resignabo." Regressi ab eo nuncii retulerunt comiti quod acceperant, qui praecepit arctius arcem obsideri.

Concessa est ipsa die et instituta communia Londoniensium, in quam universi regni magnates et ipsi etiam ipsius provinciae episcopi iurare coguntur. nunc primum in indulta sibi coniuratione regno regem deesse cognovit Londonia, quam nec rex ipse Ricardus, nec praedecessor et pater eius Henricus, pro mille millibus marcarum argenti fieri permisisset. Quanta quippe mala ex coniuratione proveniant ex ipsa poterit diffinitione perpendi, quae talis est, -- communia est tumor plebis, timor regni, repor sacerdotii.

Cancellarius ad maiorem partem noctis, -- quia qui non intendit animum studiis et rebus honestis invidia vel amore vigil torquebitur, -- erat insomnis; et eum interim sui plus torquebant quam conscientia, rogantes cum lacrimis, pedibus eius provoluti, ut necessitati cederet, et ne contra torrentem brachia tenderet. Emollitur ille ferro durior ad gemituosa consilia circumfluentium; iterum et iterum exanimatus prae tristitia ad ultimum vix adquievit fieri, quod omni destitutus auxilio facere cogebatur. Unus ex fratribus eius et tres cum eo non ignobiles permissi, non missi, nunciaverunt ipsa hora noctis comiti cancellarium, quocumque non refert animo, quicquid provisum est pati et agere paratum. Tollat moras, quia "semper nocuit differre paratis." In crastino fieret ne talis se ventus obverteret, ut differretur in annum. Revertuntur isti in arcem, et nota fecit ante diem ista fieri comes sibi consentientibus.

"Oceanum interea nascens Aurora reliquit," et comes cum tota cohorte sua exivit in planitiem, quae est extra Londoniam ad orientem, orto iam sole; venit illuc et cancellarius, sed minus mane quam adversarii. Tenuerunt maiores medium, circa quos proxima fuit corona Quiritum, et populus spectans erat deorsum, ut aestimabatur, ad decem millia hominum. Aggreditur cancellarium primus Coventrensis episcopus, singulas accusationes diei praeteritae retractans, et de suo semper aliquid adiiciens. "Non est," inquit, decens nec tolerabile, ut unius talis qualis ignavia tot viros nobiles et honorabiles de tam remotis partibus toties faciat convenire pro nihilo. Et quia melius est semel dolere quam semper, breavibus omnia claudam. Non placet, quia nec expedit, ut ulterius domineris in regno. Contentus eris episcopatu tuo, et tribus castellis, quae tibi indulsimus, et magni nominis umbra. De reliquis omnibus castellis reddendis, et de non movenda porrecta aut tumultibus fabricandis, dabis frumentarios obsides, et liber abire postea poteris quaversus volueris." Multi super haec multa dixerunt, nemo contra; solus dominus Wintoniensis, quamvis pluribus eloquentior esset, semper tacuit. Demum cancellarius, vix loqui permissus, ait, "'Semper ego auditor tantum? nunquamne reponam? ' Ante omnia noveritis singuli et universi quod nullius rei reum me sentio, quare os alicuius vestrum timere debeam. Archiepiscopum Eboraci me nec sciente nec volente captum profiteor, id civiliter si recipitis vel ecclesiastice probaturus. De excidentiis regis et feminis donationis eius si quid egerim, Gaufridus filius Petri, Willelmus Briwere, Hugo Bardolfe, quos a rege consiliarios habui, si liceret eis loqui, pro me satisfacerent. Cur, et in quid, denarios regis exspenderim, praesto sum usque ad ultimum quadrantem reddere rationem. Obsides dare pro reddendis castellis, licet in hoc regi magis timeam, quia cogit oportet, non diffugio. Nomen quod non valetis auferre, nominatum adhuc habiturus, non vilipendo. In summa, sciendum omnibus dico, quod de nulla administratione mihi a rege tradita me depono. Circumvenistis unum plurimi, fortiores me estis, et ego, cancellarius regis et regni iusticiarius, contra formam totius iuris iudicatus, quia necesse est, fortioribus cedo." Allegationibus partium fecit finem sol vergens in vesperum; recipiuntur in obsidium fratres duo cancellarii qui fuit, et quidam tertius, qui a secretis ei fuerat cubicularius. Solutum est concilium, redditis clavibus arcis Londoniae, sexto idus Octobris.

Cancellarius Dovram, unum, scilicet, et tribus, unde mentio facta est, castris, profectus; et comes omnia munita terrae, quibus voluit et plus credidit, sibi reddita liberavit.

Mittuntur continuo, et a damnato et a damnatoribus, nuncii ad ipsum regem in Terram Promissionis, quique pro parte sua ad accusandum vel excusandum sufficienter instructi.

Nominativo hic cancellarius ex perditae potestatis et praesentis sui status recordatione confusus, inhibitionem transfractionis dum modis omnibus molitur eludere, non uniformiter nec semel tantum illusus est. Taceo, quod et in habitu monachi et in muliebri veste deprehensus fuerit et retentus, quia multum et nimis est meminisse quam inaestimabilem supellectilem, quam multiplices gazas sibi, demum in Flandriam appulso, Flandrenses diripuerunt. Cuius transfretatione cognita, quicquid in Anglia reddituum possederat confiscatur. Fir dira inter duros decertatio. Cancellarius sublatam sibi suspendit dioecessim, et pervasores eius denotat et innodat anathemate. nec fuit eo corde minor Rotomagensis archiepiscopus, qui, in ultionem illius praesumptae excommunicationis in fiscarios, per Neustriam denunciari mandavit Willelmum de Longo Campo excommunicatum haberi. Nolebat tamen se videri metuere maledictionem latam in pervasores praedicti episcopatus, nec dignabatur credere sententiam profugi praesulis posse in solium suae maiestatis ascendere. Fuit igitur foeda facies Eliensis ecclesiae, tacetur per totam dioecesim ab omni opere Domini, corpora mortuorum per omnes vicos inhumata iaciuntur. In Neustria, vice reddita, nemo ex archiepiscopalibus communicabat cancellario, in ingressu eius omnis ecclesia suspenditur et egressu omnia signa pulsantur, et altaria ubi celebravit deiiciuntur.

Duo legati a latere summi Pontificis directi in Galliam, instinctu, ut fertur, regis Francorum sed occulto, venere Gisortium visitaturi Normanniam, quam regni Francorum partem praecipuam fuisse didicerant; quos, quia castri constabularius et senescallus Neustriae non admiserunt, hac se rationis umbra tuentes, quod non, nisi favente fundi domino vel praesente, debeat cuiusquam provinciae fieri visitatio; hoc specialiter privilegio omnes reges Anglorum et Ricardum praecipue ab Apostolica sede donatos. Nihil egit apud legatos vera vel verisimilis allegatio; crevit et intumuit, sed contra intimidos, "Diis aequa potestas."

Contempta recolitur Romanae maiestatis auctoritas; proiiciunt "ampullas et sesquipedalia verba." Multam in resistentes multa acerbitate minantur, et tamen quia non habebant placitare cum pueris, clausis contra eos castri foribus, steterunt de foris. Sed non defuit suum repulsis solatium. Quo non poterant personaliter accedere, processerunt potentialiter. Castellanum Gisortii et senescallum Neustriae praesentes excommunicaverunt ex nomine, et universam Neustriam am universo ritus acclesiastici suspenderunt ministerio. Oportuit deferri potentiae; siluit ecclesia continuo et continue per trium septimanarum spatium, donec, invocato summo Pontifice, remissa fuit et in nominatos sententia et in Neustriam lata suspensio. Redditus est liber libertatis Neustriae et vox laetitiae, et legatis inhibitum est portare pedes in Neustriam.

Westmonasterienses monachi, qui ante dies istos tam magni cordis exstiterant, ut pro mori sua facta non inficerent, ex quo viderunt tempus alterum et ipsi alterati cum tempore, quicquid cum cancellario de fratre suo pepigerant retro dorsum ponentes, priorem domus suae in abbatem conniventia comitis elegerunt, qui et benedictionem et baculum sine dilatione percepit ab episcopo Londonensi.

Frater cancelarii, qui de condicto debuerat eligi in abbatem, videns conventum contra sua pacta venire, confusus cum suo curto pudore recessit; cartam tamen cautionis secum deferens, appellatione ante secundam electionem facta coram legitimis testibus, ne quid contra cautam sibi fieret promotionem.

Monachi de Mucheleneia, quem vi susceperant, suum nescio quem, nec electum nec abbatem, exemplo. Westmonasteriensium, non tamen a simili, eiecerunt de domo sua; stramenta lecti eius post illum proiicientes, et vonviciatum cum contumeliis extra insulam quatuor ventis exposuerunt.

Archiepiscopus Rothomagensis constitutus a comite iusticiarius regni et supremus super negotia, convocato Cantuariam clero et populo, de eligendo archipontifice, sicut rex ipse sibi iniunxerat, agere instituit. Londonensis autem et Wintoniensis episcopi non affuerunt, regis detenti nogotiis apud Londoniam; factaque inter episcopos, qui convenerant, quaestione, quis eorum videretur esse maior, cuius esse deberet electio, ex quo duo praedicti primae dignitatis aberant, prior Cantuariensis, nodum difficultatis absolvens, omnes fecit aequales in eligendo pontifice, procedens in publicum cum monachis suis, et in facie totius ecclesiae eligens in archiepiscopum de medio cleri Reginaldum episcopum Batoniae.

Reginaldus Cantuariensis electus Romam, si Parcae parcerent, pro pallio profecturus, expletis apud Cantuariam sollemnitatibus, quae fieri solent circa electos, venit disponere Bathoniensi ecclesiae, quam multum diligebat, magis ab ea dilectus. Fertur etiam quod de eligendo et sibi subrogando Savarico, Norhhamptonae archidiacono, prioris et conventus impetrarit assensum et perceperit cautionem. Under revertens aegrotavit in itinere, et accubuit aeger nimis apud manerium suum de Dokemeresfeld; quique videns sibi nihil vicinius esse quam mortem, suscepit habitum monachi per manus Walteri prioris sui, tunc secum morantis, et accipiens haec locutus est, "Deus noluit me esse archiepiscopum, et ego nolo; Deus voluit me esse monachum, et ego volo." Literas etiam regis ad iusticiarios de concessa Savarico dioecesi ad quamcumque foret electus canonice attulit in extremis agens, dedit priori Batoniae, ut huius auctoriate instrumenti citius promoveretur. Omnibus deinde, quae ad fidem spectant et poenitentiam, devote et sana mente peractis, quievit in Domino septimo kalendas Ianuarii.

Epitaphium.

Dum Reginaldus erat bene seque suosque regebat; Nemo plus quaerat; quicquid docuit faciebat. Sancti Swithuni nisi pratum praeripuisset, Hunc de communi mors tam cito non rapuisset. Sed, quia poenituit, minuit mors passa reatum; Fecit quod potuit, se dedidit ad monachatum,

Walterus prior Bathoniae et suus sine clero conventus elegerunt sibi in futurum episcopum Savaricum, archidiaconum Norhhamptoniae, absentem et adhuc casum cognati pontificis ignorantem; et licet clerus reniteretur obtinuerunt.

Classis Ricardi regis Anglorum altum legebat, et hoc ordine procedebat. In prima fronte ibant tres naves tantum in quarum una erat regina Siciliae et puella Navarorum, forte adhuc virgo; in duabus, aliqua pars thesauri regis et armorum; in singulis trium, homines defensabiles et victualia. In secundo ordine erant inter naves et bucceas at dromundos, tredecim; in tertio, quatuordecim; in quarto, viginti; in quinto, triginta; in sexto, quadraginta; in septimo, sexaginta; in novissimo rex ipse cum galeis suis sequebatur. Erat inter naves et processiones earum tali discretione indictum natuis spatium, quod de uno ordine ad alterum vox tubae, de una navi ad alteram vox hominis, audiri potuit. Illud etiam fuit admirabile quod rex non minus sanus et incolumis, fortis et potens levis et exsiliens, erat in mari quam solebat esse in terris. Concludo ergo quod non erat unus homo validior illo in mundo, nec in terra, nec in mari.

Praedicto itaque modo et ordine, navibus aliis alias praeeuntibus, duae de tribus primis, vi ventorum impulsae, cautibus iuxta portum Cypri contritae sunt; tertia, quae Anglica erat, agilior illis retorta in altum, diffugit periculum. Omnes fere homines utriusque navis vivi evaserunt ad terram, de quibus multos interfecerunt occurentes Cyprii, quosdam ecclesiam obsessi fuerunt. Quicquid etiam in navibus fuerat de mari erutum cessit in praedam Cypriorum. Princeps quoque insulae illius adveniens in partem suam recepit aurum et arma, et fecit ab omni, quem convocare potuit, armato observari litus, ut classem sequentem applicare non sineret, ne rex sibi surrepta reciperet. Supra portum erat urbs fortis et super rupem nativam castellum eminens et munitum. Tota gens illa bellicosa et de rapto vivere consueta. Ponebantur in introitu portus per transversum trabes et tigna, portae et ostia; et tota terra, toto animo, contra Anglos se praeparavit ad pugnam. Voluit Deus ut populus maledictus malorum meritum per manus non miserentis acciperet. Tertia navis Anglica, in qua erant feminae, eiectis ancoris, in alto exspectabat et omnia considerabat e contra relatura casum regi, ne forte damni nescius et dedecoris, locum praeteriret inultus. Venit navium regis ordo post alterum, et substiterunt omnes ad primam. Rumor refusus pervenit ad regem, qui, missis nunciis ad dominum insulae, nihil voluntatis adeptus, mandavit universum exercitum armari a primo usque ad ultimum, et de magnis navibus egressos in galeis et scaphis sequi illum ad litus. Fit quod iubetur citissime, venitur in armis ad portum.

Rex armatus, primus de galea exsiliens, primum ictum dedit in bello; sed, antequam posset dare secundum, tria millia suorum habebat in latere secum percutientium. Deiicitur in momento quicquid lignorum oppositum fuerat in portu, et ascendunt viri fortes in urben non mitiores quam solent esse leaenae, raptis foetibus. Pugnatur contra illos viriliter, et ceciderunt vulnerati ex his et ex illis, et inebriabantur gladii utrorumque in sanguine. Vincuntur Cyprii, capta est urbs, et cum castello, diripitur quicquid placet victoribus, et ipse dominus insulae comprehensus est et adductus ad regem. Precatur veniam et meretur, offert homagium regi et recipitur, et iurat non rogatus quod amodo de illo, sicut ligio domino, tenebit insulam, et omnia castella terrae sibi aperiet et exponet, damnum restituet, et de proprio largietur. Dimissus post iuramentum iubetur in mane pacta complere.

Nocte illa rex quievit in castro; et iuratus eius fugiens secessit in aliud castellum, et summoniri fecit omnem hominem terrae, qui poterant arma portare, ut convenirent ad eum, et ita factum est. Rex autem Hierusalem eadem nocte applicuit in Cyprum, ut occurreret regi et salutaret eum, cuius adventum plus quam omnium hominum totius mundi desideraverat. In crastino quaesitus ille dominus Cyprii, compertus est effugisse. Rex, videns se esse illusum, et ubi esset edoctus, praecepit regi Hierosolimorum sequi perfidum per terram cum media parte exercitus, ipse alteram partem circumduxit per aquam, volens esse in obviam, ne elaberetur per mare. Convenerunt partes circa oppidum in quod fugerat, et ille contra regem egressus commisit cum Anglis, et pugnatum est acriter ab utriusque partibus. Victi fuissent Angli in illa die, nisi sub Ricardo pugnassent. Potiuntur tandem victoria caro mercata, fugit Cyprius et captum est castrum. Insequuntur illum reges sicut prius, unus per terram, alter per aquam, et obsessus est in tertio castello. Deiiciuntur muri fundibalariis ingentia saxa rotantibus, promittit deditionem oppressus, si tantummodo in vincula ferrea non poneretur. Annuit rex precibus supplicantis, et fecit ei fieri argenteos compedes. Capto itaque piratarum principe, rex peragravit totam insulam et cepit omnia castella eius, et posuit custodes suos in singulis, et constituit iusticiarios et vicecomites, et subdita est illi tota terra in omnibus, sicut Anglia.

Aurum, et sericum, et gemmas de thesauris effractas sibi retinuit; argentum et victualia dedit exercitui. Regi quoque Hierusalem de acquisito suo largitus est largissime.

Et quia iam transierat Quadragesima, et legitimum contrahendi tempus advenerat, Berengariam filiam regis Navarorum, quam ad se in Quadragesima mater adduxerat, sibi despondi fecit in insula. Repetitis post ista navibus, versus Accaronem feliciter navigans, offendit navem onerariam maximae magnitudinis a Salahadino ad obsessos directam, victualibus et armato milite plenam: navem mirabilem, navem, quae prater navem Noae, non legitur maior ulla fuisse. Laetatus est hic vir validus, quia ubique materiam virtutis offendit, primus ipse pugnatorum, accitis ad suam galeis suorum, navale proelium coepit habere cum Turcis. Navis fuit munita turribus et propugnaculis, et pugnabant vecorditer desperati, quia est "una salus victis nullam sperare salutatem." Dirus erat assultus et dura defensio; sed quid adeo durum, quod non domaverit durus ille durandus? Devincuntur Mocomicolae, navis illa, regina navium, detrita demergitur quasi plumbum in aquis in aquis vehementibus, et periit cum possessoribus suis tota possessio.

Rex inde progrediens venit ad Accaronis obsidionem, et exceptus est ab obsidentibus cum gaudio tanto, ac si esset Christus, qui revenisset in terram restituere regnum Israel.

Rex Francorum praevenerat ad Accaronem, et magni habitus est ab indigenis; sed, superveniente Ricardo, ita delituit et sine nomine factus est, ut solet ad solis ortum suum luna lumen amittere.

Venit ad regem suum Henricus comes Campaniae, cui iam deficiebat quicquid advexerat victus aut pretii. Postulat subventionem, cui rex suus et dominus facit offerri centum millia Parisiacensium, si tamen sibi velit oppignerare Campaniam. Ad haec comes, "Feci," inquit, "quod debui, nunc faciam quod cogit oportet; meo regi militare volebam, sed me non recepit, nisi pro meo. Vado ad eum qui me recipiet, qui paratior est ad dare, quam ad accipere." Rex Anglorum Ricardus venienti ad eum Henrico comiti Campaniae dedit quatuor millia modios tritici, quator millia bacones, et quatuor millia libras argenti. Totus igitur exercitus alienigenarum, qui ex omni natione, quae sub coelo est, nominis Christiani, iam pridem et ante regum adventum convenerat ad obsidionem, ad tantae famam donationis Ricardum regem in ducem recepit et dominum; soli, qui dominum suum secuti fuerant, Franci resederunt cum suo paupere rege Francorum.

Rex Anglorum, morae nescius, tertia die sui adventus in obsidionem construi fecit et erigi castellum suum ligneum, quod in Sicilia factum, "Mate Grifun" nominaverat; et ante lucanum diei quartae steit machina iuxta muros Accaronis, quae sua proceritate sub se positam despiciebat civitatem; erantque desuper sagitarii, iam orto sole, sine cessatione in Turcos et Thracos mittentes missilia. Petrariae etiam per competentia loca locatae crebris iactibus moenia diruebant. His graviores viri talponarii sub terra sibi viam aperientes, murorum fundamenta subfodiebant; sed et, scalis appositis, per propugnacula scutarii scrutabantur ingressum. Discurrebat rex ipse per cuneos, hos instrumens, hos arguens, hos instimulans, et sic aderat ubique per singulos, ut sibi singulariter deberet ascribi quicquid singuli faciebant.

Rex Francorum etiam ipse non segniter egit, qui et apud turrem urbis, quae Maledicta dicitur, suum qualem potuit fecit assultum.

Praeerant tunc temporis obsessae civitati viri illustres, Carracois et Mestocus, post Salahadinum principes gentilium potentissimi, qui post certamen dierum plurium, cum per interpretes deditionem urbis promitterent, et capitum redemptionem, rex Angolorum volebat viribus vincere desperatos, volebat et victos pro redemptione corporum capita eis tantum vita cum indemnitate membrorum, si, post deditionem civitatis et dationem omnium, quae possidebant, Crux Dominica redderetur.

Erant omnes in Accarone gentiles pugnatores lectissimi, et erant numero novem millia. Quorum plurimi plurimos aureos deglutientes de ventre faciebant marsupium, quia praescierant quod quicquid apud quemlibet cuiuslibet pretii foret offensum, sibi si reniteretur in crucem, et victoribus cederet in rapinam. Egressi igitur universi coram regibus, penitus inermes et extra cutem sine pecunia, traduntur in custodias; et reges cum signis triumphalibus urbem ingressi, totam sibi et suis dimidio partiti sunt cum supellectili, solam sedem pontificalem ex communi dono suus recepit episcopus. Captivis insuper dimidiatis, Mestocus in sortem regis Anglorum sorte devectus est, et Carracois, ut aquae stilla frigidae, cecidit in os aestuans sitientis Phillippi regis Francorum.

Dux Austriae, et ipse unus ex veteribus obsessoribus Accaronis, regem Angolorum secutus a pari in suae sortis possessionem; quia, prolato coram se vexillo, visus fuit sibi partem vindicare triumphi; et, si non de praecepto, de voluntate tamen, regis offensi, deiectum est vexillum ducis in coenum, et in eius contumeliam a derisoribus deculcatum. Dux, in regem licet atrociter ardens, quam vindicare non potuit, dissimulavit iniuriam; et regressus in suae locum obsidionis in refixam se recepit ea nocte papilionem, et post, quam citissime potuit, plenus rancoris renavigavit ad propria.

Missis ex parte captivorum ad Salahadinum nunciis pro sui redemptione, cum in redhibitionem sanctae Crucis nulla posset ethnicus supplicatione deflecti, rex Angolorum, uno tantum Mestoco, quia fuit illustris, ad vitam vendito, omnes suos decapitavit, et erga ipsum Salahadinum se idem voluntatis habere sine palpatione renunciavit.

Marchisius quidam de Monte Ferrato, vir leviannigena ab anteactis iam annis occupatam Tyrum possederat, cui rex Francorum omnes suos captivos vivos vendidit, et nondum partae regionis diadema promisit; sed in hoc casu restitit ei rex Anglorum in faciem. "Non decet," inquit, "tui nominis hominem nondum parta largiri vel promittere, sed et si tuae peregrinationis Christus in causa est, cum regionis huius caput urbium de manu hostili, Hierosolymam, novissime tuleris, Widoni Hierosolymorum regi legitimo regnum sine dilatione seu conditione restitues. Ceterum, si recorderis, Accaronem non obtinuisti sine participe; unde nec quod duarum est debet manus una pariti. Ho, hoh pro gutture Dei!" Marchisius, felicis spei vacuus, Tyrum revertitur, et rex Francorum, qui per marchisium contra invidiosum suum se geminare gestierat, decrevit in dies, et id ei accessit ad iuge cauterium conscientiae, quod et lixa regis Anglorum splendidius viveret, quam pincerna Francorum. Post dies aliquot confictae sunt in cubiculo regis Grancorum literae, quibus, velut a magnatibus suis ex Francia missis, rex revocaretur in Franciam. Causa supponitur, quae plus debeat quam iusta videri; unigenitum suum post diutinam valitudinem iam desperatum a medicis, Franciam desolandam si, perdito pignore, pater -- quod contigere poterat -- periret in terra aliena. Habito igitur super his inter reges crebro colloquio, cum esset uterque magnus et non possent habitare communiter, Abraham remanente, reccessit ab eo Loth. Praestitit etiam rex Francorum per primates suos qualibet indeminitate servanda, donec in regnum suum reverteretur in pace.

Rex Francorum, cum paucis renavigans ab Accarone, robur sui exercitus ad nihil agendum reliquit in loco, cui duces dedit Belvancensem episcopum et ducem Burgundiae.

Rex Angliae, vocatis ad se Francorum ducibus, in primis ipsam Hierosolymam statuit communiter expetendam; sed dissuaio Francorum corda utriusque infregit et infrigidavit exercitus, et regem milite destitutum a proposita metropolis pervasione retinuit. Rex ad ista turbatus, sed non desperatus, iam ab illo die suum a Francis secrevit exercitum, et ad expugnanda castra circa maris oram brachia porrigens, quicquid sibi munitionis obstitit a Tyro usque ad Ascalonem, post dira bella et alta vulnera tamen obtinuit. Tyrum vero, quia de suae partis parto non erat, non est dignatus adire.

Millesimo centesimo nonagesimo secundo.

Philippus rex Francorum, relicto sodali suo Ricardo rege Anglorum in terra Hierosolymitana inter inimicos crucis Christi, nec copia sanctae Crucis habita nec Sepulcri, reversus est in Franciam.

Godefridus Wintoniensis episcopus restituit ecclesiae suae magnam partem thesauri, quem, ut praemissum est, appruntaverat, quinto kalendas Februarii.

Regina Alienor de Neustria transfretavit in Angliam, et appulit apud Portesmue tertio idus Februarii.

Festivitas Purificationis sanctae Mariae celebrata est in ipsa Dominica Septuagesimae apud Wintoniam. Dominica vero nihil dominicum habuit praeter memoriam ad vesperas et matutinas et missam matutinam.

Una plena bidata terrae apud mansam, quae dicitur Morstede, de villanagio de Ciltecumba, tradita est cuidam civi Wintoniae, nomine Pentecuste, tenenda viginti annis pro annuo et libero servitio viginti solidorum sine conventus conniventia.

Cancellarius adiit regem Francorum, et de sublatis sibi in Flandria facultatibus deposuit coram ipso querelam, sed nihil ibi amplius habuit, "quam quod ridiculos homines fecit."

Rex Francorum totis diebus et noctibus fabricari fecit omne genus armorum per universum regnum suum, et civitates et castra munivit, ut putabatur, in praeparationem pugnae adversus regem Angolorum, si de peregirnatione reverteretur. Quibus in terris Anglorum regis cognitis, constabulatii eius in Normannia, et Cinomannia, et Andegavio, et Turonia, et Biturica, et Pictavia, et Vasconia, etiam ipsi quicquid locorum miniri poetrat omnibus modis munierunt. Sed et filius regis Navarorum in irritationem Francorum provinciam circa Tolosam depopulatus est.

Quidam praepositus regis Francorum, volens maior fieri patribus suis, in confinio Neustriae et Franciae, ubi nunquam munitio fuerat, castellum exstruxit: quod, mox dum aedificabatur, Normanni in impetu naturalis furoris sui a fundamentis cruerunt, et ipsum praefectum frustatim laniaverunt.

Matrona merito memoranda multototiens, regina Alienor, appendentia quaedam suae doti tuguria infra Eliensem dioecesim visitavit. Cui venerunt obviam ex omnibus vicis et villulis, quacumquae transibat, viri cum mulieribus et parvulis non omnes extrmae conditionis, populus lacrimans et lacrimabilis, nudi pedes illoti vestes, inculti capillo. Loquuntur lacrimis, quibus prae dolore verba defecerant, nec erat opus interprete, cum plus quam volebant dicere patenti pagina legeretur. Humana corpora passim per agros inhumata iacebant, quia sustulerat eis suus episcopus sepulturam. Regina tantae causam severitatis intelligens, ut erat multum misericors, vivorum in mortuis miserate miseriam, mox relinquens propria et aliena negotia curans, ivit Londoniam, egit, immo exegit, ab archiepiscopo Rothomagensi, ut confiscata epicopi praedia episcopo redderentur, et ideam episcopus nomine cancellariae per provinciam Rothomagensem a denunciata in eum clamaretur excommunicatione solutus. Et quis esset tam ferus aut ferreus, quem in sua vota femina illa non flecteret? Nunciavit etiam nihil oblita in Neustriam domino Eliensi impetratam sibi suae reipublicae et familiaris restitutionem in Anglia, et coegit eum, quam in fiscarios tulerat, sententiam revocare. Quievit itaque inter inquietos, mediante regina, manifesta vexatio, sed, nisi utriusque cor creperet, ex veteri contractus odio mentis habitus mutari non potuit.

Comes Iohannes, missis nunciis ad Portum Hamonis, mandavit praesto parari sibi navigium, ut putabatur, ad regem Francorum defecturus; sed regina, mater eius, metuens ne levis animi adolescens consiliis Francorum aliquid molitum iret in dominum suum et fratrem, anxia mente pertractat qua posset arte filii propositum praepedire. Movebat nimirum et mordebat materna viscera in mentem reducta priorum filiorum conditio, et immaturus, peccatis exigentibus, utriusque decessus. Volebat vim satisfacere, ut saltem inter novissimos liberorum fide servata, felicius mater in fata concederet, quam patrem illorum contigit praecessisse. Convocatis itaque universis maioribus regni, primo apud Windlesoram, secundo apud Oxoniam, tertio apud Londoniam, quarto apud Wintoniam, vix propriis lacrimis et magnatum precibus potuit obtinere, ut non transfretaret ad tempus. Comes igitur propositae profectionis frustratus effectu, fecit istac quod potuit, et a constabulariis regis de Windlesora et Walingeford, ad se secreto vocatis, castella suscepit, et recepta suis iuratis sibi custodienda delegavit.

Mandato Rothomagensis archiepiscopi convenerunt coumnae ecclesiae, legum librarii, apud Londoniam, inter regni negotia, ut saepius, de aliquo aut nihilo locuturi. Omnium erat una voluntas convenire comitem Iohannem de praesumptione castellorum; sed, quia se singuli sibi invicem non credebant, quisquis sibi, quia alterum metuens, vicario potius quam proprio volebat ore proferri quaestionem. Ad hoc igitur omnibus et hoc animo verba ventilantibus, Aeacus unus abest, ad quem simul universi convenerant conveniendum; sed et dum inter agendum de olim cancellario casualtier tractaretur, ecce! iterum Crispinus adest. Ingrediuntur auditorium nuncii cancelarii, iam iterum legati, sulatantes reginam, quae praesens aderat, et reliquos universos, quos simul forte offenderant, ex parte doini sui in Angliam pridie apud Dovram appulsi feliciter. Ipsum fore ministerium legationis suae exsecuturum novissima mandatorum clausa disclusit. Diu "conticuere omnes, intentique ora tenebant" nimis attoniti. Tandem in vota venit omnium, ut ipsum suppliciter advocarent in dictatorem et dominum, quem iudicare venerant ut periurum et transgressorem in dominum. Ad comitem itaque, tunc morantem apud Walingeford et ridentem illorum conventicula, mittuntur multi ex magnatibus et multociens, quorum fuit unus Echion. Humiliter et sine ruga rogant ut festinet "occursare capro." "Domine," inquiunt, "cornu ferit ille, caveto!"

Comes non multum metus diu se reverenter rogari sustinuit, tandemque delato sibi satiatus honore, cum novissimis precatoribus, quos plus dilexerat, venit Londoniam; respondere ad omne quare, si quaeri contigerit, sufficienter instructus. Assurgit et blanditur curia venienti, aetatis et ordinis ordine non servato, dum quicunque prius potest, prior occurrit et se cupit ante videri, volens placere principi, quia "principibus placuisse viris non ultima laus est." Consedere duces. De castris nulla fit mentio; de cancellario tota fuit querela et consultatio. Si comes consultat, omnes eum proscribere sunt parati. Comitem in consensum modis monibus emollire satagunt, "at illis dextra iacebat bellua." Comes respondere rogatus breviter infit, "Cancellarius iste nullius vestrum, nec simul omnium, minas metuet nec mendicabit amorem, si me saltem solum mereatur habere propitium. Septingentas libras argenti mihi daturus est infra diem septimum, si inter vos et illum me non immersero. Vos videtis quod denariis egeam. Sapientibus satis dictum est." Dixerat, et secessit, relicta in medio suae propositionis conclusione.Arctavit in areto posita curia consilium, sanum videtur singulis palpare virum plus quam pollicitis, dare placet vel commodare pecuniam, sed non de proprio, tandemque totum ergo cadit in absentis aerarium. Creduntur comiti de fisco per fiscarios quingentae librae sterlingorum, et recipiuntur ad placitum literae in cancellarium. Nec dilatio; scribit regina, scribit clerus, scribit populus; omnes unanimiter mandant cancellario pro salute, ut saltum faciat, ut sine mora mare transeat, nisi pruriat audire rumores, nisi velit convivari scutariis.

Cancellarius ad mandatorum inclementiam heasit exsanguis, et sic palluit "ut nudis qui pressit calcibus anguem." Recedens vero hoc solum virile respondisse refertur, "Noverint omnes, qui me persequuntur, quantum videbunt quem pupugerunt. Non omnie, ut aestimant, sum destitutus solatio. Est mihi purgatam cerbro qui personet aurem scriptis veracibus. 'Quamdiu peregrinus sum,' inquit, 'patienter porta, quae pateris. Omnia terra forti patria est experto crede, durato, et rebus animum servato secundis. Mecum tibi grata superveniet, quae non sperabitur, hora. Insperatus adveniam et triumpahlo de hostibus meis, et rursus in interdicto itbi, et modo mihi non parenti, regno meo mea te faciet victoria civem; forsan et hoc olim meminisse iuvabit.'"

Quia Wintonia non debuit debita sibi mercede privari pro servata, ut in capite libri praepositum est, pace Iudaeis, Wintonienses Iudaei civitatis suae, Iudaico more, studentes honori, etsi factum forte defuerit, plurimis facti indiciis celebrem sibi famam de martyrizato a se in Wintonia puero confecerunt. Casus erat huiusmodi. Puerum quendam Christianum, artis sutoriae sciolum, Iudaeus quidam in familiare familiae suae consciverat ministerium. Non ibi continuum residebat ad opus, nec magnum alidquid semel sinebatur explere, ne provisam sibi caedam probaret cohabitatio; et, ut, pro modico labore melius ibi quam pro multo alibi remuneratus, domum daemonis, donis eius et dolis ellectus, libentius frequentaret. Fuerat autem Francus genere, pupillus et orphanus, abiectae conditionis et pauperatis extremae. Has huius miserias in Francia male miseratus, quidam Iudaeus Francigena crebris ei omitis persuasit, ut Angliam peteret, terram lacte et melle manantem; Anglos liberales praedicavit et dapsiles; ibi nullum, qui niteratur ad probitatem, pauperem moriturum. Puet promptulus, ut naturaliter Francorum est, ad velle quicquid volueris, assumpto secum comite quodam coaetaneo suo et compatriota, ad peregrine proficiscendum praecinctus est; nihil in manibus habens praeter baculum, nihil in sytarchia praeter subulam.

Valedixit Iudaeo suo; cui Iudaeus, "Vade," ait, viriliter. Deus patrum meorum deducat te sicut desidero." Et, impositis manibus super caput eius, ac si esset hircus emissarius, post stridores quosdam gutturis et tacitas imprecationes, iam de praeda securus, adiecit, "Forti animo esto, obliviscere populum tuum et terram tuam, quia omnis terra 'forti patria est, ut piscibus aequor, ut volucri vacuo quicquid in orbe patet.' Anglian ingressus si Londoniam veneris, celeriter pertransibis; multum enim mihi displicet illa polis. Omne hominum genus in illam confluit ex omni natione, quae sub coelo est; omnis gens sua vitia et suos mores urbi intulit. Nemo in ea sine crimine vivit; non omnis in ea vicus non abundat tristibus obscenis; eo isi quisquis melior est, quo fuerit maior in scelere. Non ignoro quem instruo: habes supra tuam aetatem fervorem ingenii, frigiditatem memoriae, ex utrinque contrariis, temperatiam rationis. Nihil de te mihi metuo, nisi cum male viventibus commoreris; ex convicto enim mores formantur. Esto, esto. Londoniam venies. Ecce! praedico tibi, quicquid in singulis, quicquid in universis, partibus mundi mali vel malitiae est, in una illa civitate reperies. Lenonum choros non adeas, ganearum gregibus non immiscearis; vita talum et tesseram, theatrum et tabernam. Plures ibi quam in tota Gallia thrasones offendes, gnathonum autem infinitus est numerus. Histriones, scurrae, glabriones, garamantes, palones, pusiones, molles, mascularii, ambubaiae, pharmacopolae, crissariae, phitonissae, vultuariae, noctivagae, magi, mimi, mendici, balatrones, hoc genus omne totas replevere domos. Ergo, si nouelris habitare cum turpibus, non habitabis Londoniae. Non loquor in literatos vel religiosos, sive Iudaeos; quamvis et ex ipsa cohabitatione malorum, minus eos ibi quam alibi crediderim esse perfectos.

"Nec eo pergit oratio, ut in nullam te recipias civitatem, cum meo consilio nusquam tibi sit nisi in urbe manendum, refert tamen in qua. Si igitur sirca Cantuariam appuleris, iter habebis perdere; si vel per eam transieris. Tota est in illa perditorum collectio as suum nescio quem nuper deificatum, qui fuerat Cantuariorum archipresbyter, quod passim prae inopia panis et ocio per plateas moriunter ad solem. Rofecestria et Cicestria viculi sunt, et cur vcivitates divi debeant praeter sedes flaminum nihil obtendent. Oxonia vix suos homines, non dico satiat, sed sustentat. Exonia eodem farre reficit homines et iumenta. Batonia, in imis vallium in crasso nimis aere et vapore sulphureo posita, immo deposita, est ad portas inferi. Sed nec in arctois sedem tibi legeris urbibus, Wigornia, Cestria, Herefordia, propter Wallenses vitae prodigos. Eboracus Scottis abundat, foedis et intidis homuncionibus. Heliensis pagus perpetuo putidus est pro circumfusis paludibus. In Dunelmo, Horhvico, sive Lincolnia, per paucos de potentibus de tua conditione, nullum penitus audies Romane loquentem. Apud Bristollum nemo est qui non sit vel fuerit saponarius, et omnis Francus saponarios amat ut stercorarios. Post urbes, omne forum, villa, vel oppidum, incolas habet rudes et rusticos. Omni insuper tempore pro talibus Cornubienses habeto, quales in Francia nosti nostros Flandrenses haberi. Ceterum regio ipsa generaliter in rore coeli et in pinguedine terrae tota beatissima est; in singulis etiam locis aliqui boni sunt, sed multi minus in omnibus quam in una, Wintonia.

"Haec est in partibus illis Iudaeorum Hierosolyma, in hac sola perpetua pace fruuntur, haec est schola bene vivere et valere volentium. Hic fiunt homines, his satis est panis et vini pro nihilo. Sunt in ea tantae monachi misericordiae et mansuetudinis, clerus consilii et liberatis, cives civilitatis et fidei, feminae pulchritudinis et pudicitiae, quod parum me retinet quin ego vadam illuc cum talibus Christianis fieri Christianus. Ad istam te dirigo civitatem, urbem urbium, matrem omnium, et omnibus meliorem. Unum est vitium et illud solum, cui de consuetudine nimis indulget. Salva pace literatorum dixerim et Iudaeorum, Wentani mentiuntur ut vigiles, sed in fabulis faciendis. Nusquam enim sub coelo de tam facili tot rumores falsi fabricantur, ut isi; alias, per omnia sunt veraces. Multa haberem adhuc et de meis negotiis tibi dicere, sed ne forte non capias, vel obliviscaris, literulas has familiaris mei Iudaei manibus inseres, credo quia et ab illo aliquando remuneraberis." Scripta brevis erat Hebraica. Iudaeus peroraverat, et puer omnia interpretatus in bonum pervenit Wintoniam.

Subula sibi sicut et sodali suo satisfecit ad victum, et male parta per literas Iudaei saeva suavitas et blaesa benignitas ad solatium. Ubicumque diebus pauperculi operanrentur ab invicem, vel comederent, singulis noctibus in uno unius vetulae veteri tugurio in uno lectulo quiescebant. Dies succedunt deibus et menses mensibus; et huius pueri nostri, quem tam cruiose hucusque diduximus, adesse per abesse festinant tempora. Crucis adoratae dies advenerat, et puer ipso dic apud Iudaeum suum operans, quocumque modo de medio factus, non comparuit. Erat quippe proximum Pascha, dies festus Iudaeorum. Socius illius vespere non revertentis ad cubiculum miratus absentiam, plurimis ipsa nocte terretur insomniis. Quaesitum diebus aliquot per omnes urbis angulos cum non invenisset, convenit Iudaeum simpliciter, si suum quoquam misisset nutritium; quem cum praeter solitum de tam benigno pridie vehementer sensisset acerbum, verborum et vultus varietate notata, incanduit illico, et, ut erat vocis acutae et mirabilis eloquentiae, prorupit in iurgia, magnis eum de sublatione socii sui clamoribus urgens. "Tu," inquit, "fili sordidae meretricis, tu latro, tu traditor, tu diabole, tu crucifixisti socium meum. Hei mihi! modo quare non habeo vires hominis! Ego te manibus meis dilaniarem." Audiuntur in platea clamores vociferantis in aede, concurrunt undique Iudaei et Christiani. Puerulus instat, et iam pro turba constantior, interpellatis praesentibus, coepit allegare pro socio. "O vos," ait, "viri qui convenistis, 'videte si est dolor sicut dolor meus.' Iste Iudaeus diabolus est, iste cor meum de ventre meo rapuit, iste unicum sodalem meum iugulavit, praesumo etiam quod manducavit. Filius quidam diaboli, Iudaeus Francigena, nec intelligo nec experior, Iudaeus ille dedit sodali meo literas mortis suae ad hominem istum. Ad hanc urbem venit inductus, immo seduetus. Iudaeo huis saepe servivit, et in domo eius vovissime visus est." Non defuit illi testis ad aliqua, quoniam et femina Christiana, quae, contra Canones, in easem domo nutrierat Iudaeulos constanter iurabat se vidisse puerum in penum Iudaei descendere sine regressu. Iudaeus inficiatur, res refertur ad iudices. Deficiunt accusatores: puer quia infra aetatem erat, femina quia infamem eam fecerat Iudaeorum ministerium. Iudaeus obtulit purgationem conscientiae propter infamiam. Iudicibus aurea placuit. Dedit Phinees et placavit, et cessavit quassatio.

Cestrensis episcopus, qui, ex odio religionis, de Coventria monachos eiecerat, a fundamentis evertit quidquid officinarum fuerat in coenobio, ut ex alterata loci facie omnis apud posteros praeteritorum memoria tolleretur. Sed et ne ruina maceriarum suum quandoque loqueretur auctorem, de praesto inventa et sine pretio parta materia in ecclesia loci, quae perfecta non fuerat, coepit aedificare. Latonis etiam et cementariis de monasterii suppellectili stipendia instituit. Duo praecipua monachorum maneria selegit in usus proprios, hoc ad abutendum eis ordine constituto, ut ubicumque comederet, speciale aliquid de praedictorum maneriorum pretio comparatum sibi praesentaretur ed esum, gloriaturo de victoria, ac si de monachorum, quos vitio vicerat, visceribus vesceretur. Reliquos vero eorum omnes redditus in praebendas partitus est, quarum quasdam Romanae perpetuo adtitulatas ecclesiae dedit appropriatas quibusdam cardinalibus Sedis Apostolicae, designans eos, et eorum in eosdem titulos canonicos successores, ecclesiae Coventrensis esse canonicos, ut si qua forte de transactis coram summo pontifice fieret retractatio, Curiam totam in suae partis defensionem faceret proniorem; alias praebendas aliis contulit, sed nullam ulli, quem pro certo non noverat nullius religionis esse cultorem. Aedificaverunt certatim etiam absentes canonici circa ecclesiam ampla et excelsa diversoria, ad usus forte proprios, si vel semel in vita locum visitandi causam casus offerret. Nullus ibi ex praebendariis, sicut nec alibi faciunt, religiose resedit, sed pauperibus vicariis ad insultandum Deo modica mercede conductis, pro foribus palatiorum facientes magalia, sanctum eis chorum, "victosque Penates," et nudos ecclesiae parietes crediderunt.

Haec est vere vera religio, hanc omnis imitari et aemulari deberet ecclesia. Canonico seculari ab ecclesia sua, quamdiu libuerit, licebit abesse, et patrimonium Christi ubi, et quando, et in quascumque voluerit voluptates absumere. Id tantum provideant, ut audiatur vociferatio frequens in domo Domini. Si ad fores talium pulsaverit advena, si pauper clamaverit, respondebit qui pro foribus habitat, et ipse satis pauper vicarius, -- "Transite, et alibi alimoniam quarite, quia dominus domus domi non est." Haec est illa gloriosa clericorum religio, cuius gratia Cestrensis episcopus monachos suos de Coventreia expulit, primus hominum tantum nefas ausus admittere. Causa clericorum irregulariter regularium, scilicet, canonicorum, ad placitum monachos eliminavit -- monachos, qui habitabant et ambulabant in domo Domini cum consensu omnibus diebus vitae suae, qui praeter victum et vestitum nil terrenum noverant, quorum panis praesto fuit pauperi, quorum porta quolibet tempore viatori patuit: nec tamen taliter placuerunt episcopo, qui nunquam dilexit monachos vel monachatum. Homo dicacitatis amarae, qui, et si aliquando alieui parceret, nunquam monachos mordere quievit. "O offa solida et sinsorbilis monachus! multa millia maledieorum bolus iste strangulavit, fuitque male morientibus pro viatico." Si quotiens mordetur et roditur monachus absorberetur, ante plurima secula tota fuisset absorpta religio. Omni loco et tempore, sive serio sive ioeo loqueretur episcopus, aliqua pars orationis eius erat monachus. Nec eum monachorum suroum saturavit eiectio; sed semper sibi similis postea, sicut prius, monachum masticabat. Sed qui de monachis non loqui non potuit, ne notam detractoris incurreret, si in absentia monachorum carperet monachatum, instituit monachum aliquem in curia sua secum habere manentem, ut, praesente monacho et audiente, iucundior de monachis fieret fabulatio. Assumpsit itaque in quasi cappellanum quendam monoachum vix adultum, professum tamen apud Burtunam, quem et ad ludibrium religionis circumduxit multo tempore. Dolor nimius! Etiam in angelis Dei reperitur iniquitas. Monachus sciens et prudens, deductus ad delusionem, frontem suam fecerat frontem meretricis, ut monachos carpi monachus non crubesceret. Heu, quanta vagani et equitandi libido. Audite me et et exspectate paulisper; videbitis qualiter equitoris huius desierit equitatio. Die quadam apud Coventreiam episcopo super operarios suos stante, suus monachus sibi collateratus haerebat. In quem episcopus familiariter innixus, "Nonne," inquit, "mi monache, tuo etiam iudicio decet et expedit, ut tantae tantus deeor ecclesiae, tam decens aedificium, deorum sit potius quam daemoniorum?" Haesitanti monacho in obscuritate verborum, adiecit, "Ego," ait, "clericos meos deos nomino, monachos daemonia." Moxque manus dexterae digito in astantes sibi clericos extento, infit, "Ego dico, dii estis, et filii Excelsi omnes." Rursumque reversus in laevam, ad monachum intulit, "Vos autem, monachi, sicut daemones moriemini, et sicut unus et primus de principibus vestris in infernum cadetis, quia vivi diaboli estis. Certe, si me contingeret pro mortuo monacho celebrare, quod valde invitus facerem, ego corpus eius et animam non Deo, sed diabolo, commendarem." Monachus, qui in loco monachis ablato monachorum contumeliam non refellit, quia in tali casu siluit, perpetuum sibi meruit imponi silentium. Repente enim lapis lapsus de fastigio ecclesiae monachum episcopo adhaerentem excerebravit, episcopo ad maius iudicium incolume reservato.

Rex Anglorum Ricardus in conquirendo regionem circa Hierosolymam iam complevit biennium, ita quod de nulla terrarum suarum quicquam se iavaminis fuerat subsecutum; nec ipse frater eius unicus et uterinus Iohannes comes Moretonii, nec iusticiarii eius, nec magnates reliqui quicquam visi sun de transmittendis illi suis redditibus, sed neque de reditu illius, cogitare. Oratio tantum fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo. Minuebatur in dies in Terra Promissionis regis exercitus, et praeter mulctatos gladio, multa millia per menses singulos ex nocturni frigoris et diuturni fervoris intemperantia nimis proxima moriebantur in populo. Ut videbatur, moriendum ibi fuit omnibus, eligeretur a quolibet utrum imbellis, an moreretur in bello. Ex adverso, gentilium robur vehementer invaluit, quibus erat aer natura, locus patria, labor sanitas, parcitas medicina. In nostris, e diverso, fiebat adversum, quod adversariis ferebat emolumentum. Si quippe nostri vel semel in septimana parcius viverent, septem septimanis postea minus validi redderentur. Epulabatur gens ex Francis et Anglis promiscua quantocumque constaret, pretium dum durabat, quotidie splendide, et, salva Francorum reverentia, usque ad nauseam; Anglorumque memorabili more servato perenniter, sub ipsis etiam lituis et clangore buccinae debita devotione inhiabat calicibus effaecandis. mercatores provinciae, qui castris invehebant victualia, mirabantur ex miraculi dissuetudine, et credere quod videbant verum esse vix poterant, dum populus unus, et is parvus numero, triplum panis absumeret et vini centuplum ad id unde sustentabantur plures gentilium populi, et quilibet innumerabilis. Et facta est merito super emeritos manus Domini. Tantam ingluviem tanta sequebatur inedia, ut vix dentes digitis parcerent, dum manus minus solito ad insumendum faucibus offerebant. His calamitatibus et aliis, quae graves et multae fuerant, multo gravior accessit regis adversitas.

Rex lecto nimis aeger excipitur; typhus erat continuus; medici maiorem hemitritaeum mussitabant. Quibus et primo desperantibus, diffusa est de domo regis in castra dira desperatio. Rarus erat in multi millibus, qui non meditaretur diffguium, secutaque fuisset dispersionis aut deditionis supreme confusio, nisi Hubertus Walteri episcopus Sarisburiae concilium citius coegisset. Obtentum est allegationibus validis, ut non dliaberetur exercitus, donec a Salahadino postularentur induciae. Omnes armati starent in acie solidius solito, et minaci vultu tegentes mentis ignaviam, prolandi mentirentur affectum. Nemo de regis loqueretur incommodo, ne tanti doloris arcanum dilaberetur ad hostes; sciebatur enim certissime quod Salahadinus universi minus exercitus quam solius regis metuebat occursum; quem si decubuisse cognosceret, iam de stercore boum lapidaret Francigenas, et potatores lectissimos potione pavoris exebriaret Angligenas.

Descendit interea ad videndum regem, ut de more solebat, quidam Saffatinus gentili, Salahidni frater, vir militiae veteris, multum civilis et sapiens, quem regis magnanimitas et munificentia in sui amorem et suae favorem partis illexerant. Ministris regis solito minus hilariter illi applaudentibus, et ad regis colloquium non admittentibus, "Ego," inquit, "per interpretem vos altum dolere sentio, nec causam nescio. Meus amicus, rex vester, infirmus est, et ideo mihi fores eius caluditis." Et totis medullis resolutus in lacrimas, "Deus," inquit, "Christianorum, si Deus es, talem virum tuis tam necessarium tam praepropere non patieris occumbere." In consensum recceptus et ista locutus est. "In veritate praenuncio quod si, rebus ut nunc sunt se habentibus, vir iste decesserit, vos omnes Christiani peribitis, et tota haec regio nostra erit in posterum sine litigio. Numquid metuemus illum validum regem Franciae, qui priusquam veniret in aciem victus est? cuius quicquid virium tres anni contulerant trium mensium breve tempus absumpsit. Huc pro nihilo reverteretur ulterius, quoniam hoc pro vero semper habemus auspicio, ut quos in primo -- non callide dico, sed naturaliter -- sentimus ignavos, semper deinceps inveniamus deteriores. Sed rex iste inter omnes Christiani nominis principes, quos totius mundi teres circulus ambit, solus honore ducis et regis nomine dignus; quia bene incepit, in melius profecit, et in optimo statu consummabitur, si modicum vobis duraverit.

"Non est de novo quod timemus Angligenas, quoniam et patrem istius talem nobis fama fecerat, ut si vel inermis nostras venisset in partes, omnes fugissemus armati, quibus nec ab eo fugari videretur inglorium. Ille timor noster, vir suo tempore singularis occubuit; sed, more phoenicis, se millies meliorem reparavit in filio. Sed nec nos latuit, etiam genitore vivente, Ricardus iste quis fuerit; habuimus enim omnibus diebus patris eius nostros inspectores in partibus illis, qui nobis et regis actus et filiorum suorum ortus et occasus nunciabant. Iste prae omnibus fratribus suis, meirto probitatis, a patre dilectus, et ante fratres priores natu populis regendis praelatus est. Nec nos latuit quod dux Aquitaniae factus tyrannos provinciae, avis et atavis suis indomabiles, quanta virtutis celeritate protriverit, quam metuendus et ipsi regi Franciae et monibus circa fines suos exstiterit terrarum rectoribus. Nullus de suo sibi [...], ille vero terminos suos semper dilatavit in proximos. Nec nos latuit quod duorum fratrum suorum, unum iam in regem coronatum, alterum iam Minoris Britanniae comitem, quia se contra beatum patrem crexerant, non destitit iure Martis impetere; donec diuturnitate vexationis affectos aeterna requie donavit utrumque. Omnes etiam, ut magis miremini, civitates partium vestrarum ex nomine novimus; sed et regem patrem istius non ignoramus apud Chinonum mortuum, apud Fontem Ebrardi fuisse sepultum.

"Taceo, non ex ignorantia, quis se fecerit desideratissimae nobis tantae necis auctorem. O si Ricardus iste, quem quamvis diligam tamen timeo, si fuisset factus de medio, quam modicum iam metueremus, quam pro nihilo haberemus, illum novissimum filiorum, qui domi dormit in hordeo. Non est nobis incognitum quod Ricardus, qui patri magno maior successit in regnum, in ipso mox coronationis suae anno adversus nos iter arripuit. Non erat nobis ignotus, et ante profectionem suam, numerus navium eius et militum. Scivimus, et dum res agebatur, quanta celeritate munitissimam Siciliae civitatem Messanam ceperit expugnatam; et quamvis nullus nostrum id crederet, tamen timor noster auctus est, 'et falsos veris addebat fama timores.'

"Processit 'virtus nescia stare loco' per incircuitum regionem, et ubique virtutum reliquit insignia. Dubius serebatur inter nos sermo de homine, utrum solam Deo suo Terram Promissionis, an simul sibi totum mundum subiugare pararet. De captione Cypri quis digna refert? Certe, si insula Cypri Aegypto penitus esset contermina, et frater meus Salahadinus subiugasset eam infra decennium, nomen eius inter nomina numinum numeraretur in gentibus. Ex quo autem iam in primo positum novimus quicquid sibi resistebat obruere, liquefacta sunt corda nostra, sicut album gelu liquescit ad appropinquantis solis aspectum. Dicebatur quippe de eo, quod et hostes suos vivos comederet. Quod vero mox ipsa adventus eius die ad Accaronem non est apertis ultro ianuis receptus in civitatem, solus timor erat in causa. Non tuendae civitatis amore, sed ex promissorum sibi tormentorum horrore et vitae desperatione, pugnabant tanto virilius quanto vecordius, hoc plus morte metuentes, hoc modis omnibus molientes, no morerentur inulti. Et hoc non ex obstinatione, sed ex nostrae fidei religione fecerunt. Credimus enim inultorum umbras semper errare, et omnis fore quietis expertes. Aeque tamen profuit infelicibus temeritas et timiditas. Victi viribus et ad deditionem timore coacti, leviore quam speraverant morte mulctati sunt; et adhuc, proh pudor gentibus! usque hodie umbrae eorum erroribus aguntur inultae. Ego iuro vobis per Deum maximum, quoniam so postquam Accarone potitus est, continuo Hierosolymam duxisset exercitum, infra totos terrae Christianorum terminos nec unum reperisset ex nostris, immo dedissemus ei gazas inaestimabiles, ut non prograderetur, ut nos non persequeretur ulterius.

"Sed, Deo gratia! oneratus fuit rege Francorum, et per eum retardatus, sicut murilegus cui malleus pendet ad caudam. Ceterum nos, etiam eius aemuli, nihil in Ricardo reperimus quod possimus carpere, nisi virtutem, nihil odire, nisi Martis peritiam. Sed cum infirmo pugnare quae gloria? Et si voluissem hodie name vos omnes et illum capitalem tulisse sententiam, nunc miserendum est vobis propter vestri regis incommodum; vel pacem perpetuam cum fratre meo vobis adquiram, vel ad minus inducias bonas et diuturnas. Quousque autem revertar ad vos, nullius inde vestrum loquatur ad regem, ne si motus fuerit aegrotet gravius, quoniam tam grandis et grossi cordis est, ut, etsi modo mori debeat, non consentiet in transactionem, nisi suam partem viderit meliorem." Eloqui plura voluit, sed perorare non pertulit lingua languens et prae dolore deficiens, unde et in complosas manus capite reclinato, flevit uberius.

Episcopus Sarisburiensis et quae aderat familiarior regis familia, secum super his habita deliberatione secretius, lota facie et dissimulata moestitia, ad Salahadinum reversus est Hierosolymam; ibique, coacto coram fratre concilio, vix post diem septimum decimum validis allegationibus valuit ad dandas Christianis inducias gentilium cervicositates inflectere. Praefigitur tempus et forma subscribitur. Si Ricardo regi placeat, infra trium annorum, trium mensium, trium hebdomadarum, trium dierum et prium horarum spatium, tales inter Christianos et gentiles serventur induciae, ut quicquid quocunque modo pars una vel altera possidet, inconcusse possideat usque ad terminum; Christianis liceret ad placitum interim infortiare Accaronem tantummodo, et gentilibus Ierusalem. Omnis contractus, commercia, quilibet actus, omnia omnibus invicem communicentur in pace. Saffatinus ipse, huius decreti nuncius, destinatur ad Anglos.

Dum Ricardus rex aegrotabat apud Iafes, nunciatum est ei quod dux Burgundiae apud Accaronem graviter aegrotaret. Dies ille fuerat regis creticus, et ex delectatione rumorum febris eius soluta est. Elevatis autem continuo rex manibus imprecatus est, dicens, "Deus destruat eum, quia noluit mecum inimicos fidei nostrae destruere, licet ad meos solidos iam pridem militaverit." Die tertia dux defungitur; cuius casu cognito, episcopus Belvacensis, relicto rege cum omnibus suis, Accaronem festinus advenit; convenerunt ad eum ex omnibus oppidis omnes Francigenaq usque ad unum, comitem edicto proposito, universos repatriare mandavit.

Classis instruitur et gloriosus princeps, sum suis glabrionibus ab oriente recedens, "Tyrrhenum navigat aequor." Appulsus in latus Alemanniae per totas dictas sui itineris disseminabat in populos quod traditor ille rex Angliae, primo adventus sui in Iudaeam tempore, regem Francorum dominum suum Salahadino tradere disposuerat; quod, ut Tyro potiretur, marchisium iugulari fecerat; quod ducem Burgundiae veneno perdiderat; quod, ad ultimum, omnem Christianorum exercitum, qui sibi non parebat, in commune vendiderat; hominem esse singulariter ferum, moribus ferreum et inamabilem, in dolis doctum, et in dissimulatione doctissimum; horum gratia, regem Francorum tam celeriter repatriasse; horum gratia, Francos, qui resederant, inconquisitam Hierosolymam deseruisse Rumor vires ex diffusione recepit, et in unum hominem omnium hominum suscitavit invidiam.

Reversus in Franciam dominus Belvacensis regis sui secreto susurravit in aurem, quod rex Angliae, qui eum perderent, sicarios in Franciam destinaverat. Rex ad ista turbatus, contra patriae consuetudinem, custodes corporis sui lectissimos ordinavit; addidit etiam mittere ad imperatoriam maiestatem in odium regis Angliae sollicitus inclinavit. Ex imperiali igitur mandatur edicto, ut omnes civitates et omnes imperii principes regem Anglorum, si in partes suas de Iudaea forte rediens devenisset, armis exciperent, et sibi vivum vel mortuum praesentarent; si quis ei parceret, ut publicus hostis imperii plecteretur. Paruerunt omnes imperatoris imperio; at mage sedulus ille dux Astriae, quem rex Angliae apud Accaronem exauctoraverat.

Henricus comes Campaniae, solus iam ex magnatibus Francorum in Iudaea relictus, ad regem Anglorum reversus est Iafeth; cui cum nunciasset et ducis Burgundiae casum et fugam Francigenarum, spiritus regis ita revixit, ut mox omnem cum sudore vitifero reciperet sospitatem. Viribus etiam corporis ex magnanimitate plus quam ex quiete vel cibo resumptis, mandavit per totam maritimam a Tyre usque ad Ascalonem, ut omnes qui poterant ad bella procedere ad regis expensas militare venirent. Convenit ad eum populus sine numero, ex quibus pars plurima pedites fuerunt; quibus, quia inutiles erant, repulsis, recensuit equites, et vix invenit milites quingentos, et scutariorum, quorum domini perierant, duo millia. Nec tamen pro paucitate diffisus mentes metuentium rhetor optimus praemissa oratione refecit. Iubetur edici per cuneos ut in diem tertium acies ordinatae sequantur regem, vel mori martyrio, vel viribus expugnare Ierusalem. Haec erat eius summa consilii, quia nihil adhuc de induciis noverat. Nemo enim, quod ex metu mortis eius, ipso nesciente, praesumptum fuerat, ex insperato valenti ausus erat insinuare. Hubertus vero Walteri, episcopus Sarisburiae, communicato cum Henrico comite de induciis consilio, facilem habuit in optata consensum. Pariter igitur deliberantes qua possent arte sine sui periculo periculosum proelium praepedire, unam ex mille viderunt -- si populus dissuaderetur ad pugnam. Et mira res accidit; ita cor pugnaturorum sine dissuasione defecit quod, die dicto cum rex suo more pravius praeduxisset exercitum, non sunt inventi inter omnes milites et scutarios nisi nongenti. Ob quam defectionem rex nimis irascens, immo vesaniens, et virgam pineam, quam manu gestabat, dentibus comminuens, indignantia tandem talibus ora resolvit. "Deus," inquit, "Deus, Deus, quare me dereliquisti! Cui nos stulti Christiani, cui nos Angli, ab ultra orbis partes huc venimus arma potare? Nonne Deo Christianorum? Eia! quam bonus tuis es, qui iam pro tuo nomine trademur in manus gladii, partes vulpium erimus. O quam invitus ego te desereremin tam gravi necessitatis articulo, so tibi essem quod tu mihi es, Dominus et advocatus! Certe, non mihi sed tibi deinceps mea signa iacebunt; certe, non propter ignaviam meae militiae tu ipse, rex meus et Deus meus, hodie victus es, non regulus tuus iste Ricardus."

Dixerat, et consternatus nimium castra repetiit; ad quem, ut iam competere videbatur, Hubertus episcopus et henricus comes familiarius accedentes, ac si nihil fuerit praefectum, de transactione cum gentilibus necessario facienda regis animum per integumenta sollicitaverunt. Et rex ad illos, "Quia," inquit, "turbatae mentis est praecipitare potius quam dictare sententiam, -- ego, qui turbatus sum animo, vobis, quos quietae mentis video, quod expedire videritis pro bono pacis ordinare permitto." Qui votorum compotes destinandos ad Saffatinum super his nuncios delegerunt, cum subito Saffatinus reversus de Hierosolymis nunciatur adesse; cui comes et episcopus occurrentes, et de induciis iam ab eo certificate, eum qualiter cum domino suo rege loqueretur instituunt. Saffatinus in colloquium regis admissus, ut is cui cuerat ab antea familiaris, vix invaluit ut rex seipsum non perderet, ut in inducias consentiret. Tanta quippe viro fuit vis in corpore, virtus in animo, fides in Christo, quod difficile temperari potuit quin, ut erat milite destitutus, contra mille gentiles lectissimos singulare sui corporis certamen exciperet. Qua quia non est permissus excurrere, hoc elegit diffugium, ut, post septem septimanarum inducias, salvo foedere pactionis, in suo penderet arbitrio utrum pugnare foret satius, an quiescere. Dantur a partibus dextrae de hac ultima transactione servanda fideliter; et Saffatinus, regio munere plus honoratus quam oneratus, ad fratrem regreditur, de praetractatis cum patihabitione ad terminum reversurus.

Ricardus rex Angliae concilium habuit in Accarone, ibique regni illius reipublicae prudenter providens, Henricum comitem Campaniae, nepotem suum, cui prius Tyrum dederat, totius Terrae Promissionis ducem et dominum ordinavit. Regiam tantam consecrationem in forte futuram Hierosolymae consecutionem censuit differendam.

Rex Ricardus repatriare deliberans, cum per ministerium ducis Henrici per universas suarum partium partas munitiones viros defensabiles disposuisset, solam Ascalonem, pro gentis penuria, perpendit custode carituram receptaculum, deiici fecit castri munitiones et propugnacula.

Septimae septimanae septimus dies advenerat, et ecce, Saffatino cum plurimis admiralibus, qui faciem viri videre gestierant, ad regem veniente, iuramentis partium confirmantur induciae; hoc ad praetaxationem addito, ut infra induciarum spatium Christianus vel Gentilis Ascalonem nullus inhabitaret, tota tamen agricultura ad urbem perinens fidelibus remaneret.

Hubertus episcopus Sarisburiae et henricus dux Iudaeae cum manu multa ascenderunt in Ierusalem, adorare in loco ubi steterant pedes Christi. Et erat ibi videre miseriam. Captivi confessors nominis Christiani durum et diuturnum trahebant martyrium; per cuncos concatenati, pedes, exulcerati, humeros excoriati, clunes stimulati, terga caesi, ad inexpugnabilem faciendam contra Christianos ierusalem, ad manus latomorum et cemebtariorum materiam comportabant.

Reversi a locis sanctis dux et episcopus suaserunt regi, ut et ipse ascenderet, sed adquiescere non potuit digna magni cordis indignatio, ut qod de Dei dono non poterat, de gratia Gentilium consequeretur.