De recta latini graecique sermonis pronuntiatione

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
DE RECTA LATINI GRÆCIQVE SERMONIS PRONUNTIATIONE, DES. ERASMI ROTTERDAMI
1528


GENEROSISSIMO ADOLESCETI MAXIMILIANO A BVRGVNDIA, DES. ERASMVS ROTTERDAMVS S.D.

Quòd tanto affectu noſtras literas deſideratis Maximiliane chariſſime, uehementer quidem grata michi fuit amoris erga me tui teſtificatio, nec hac in re grauatè morem geſſe tuæ uoluntati. Nam licet obrutus uerius, quam occupatus negotus tamen epiſtolam αὐτόχαφον ad te miſeram, quòd facilè coniectarem, cum ita tibi fore chariorem. Cæterŭ quòd interæptan ægrius tuleris, quàm ſiquid earum rerum periſſet, quæ tibi maximè ſunt in dilicÿs, magnam, ut ingenus dicam, ex tuo dolore uoluptatem cæpi , non dubȳs argumentis perpiciens, te quum in annæ clariſſimæ fæminæ aniæ tuæ, tum mornatiſſimi patris Adolphi principis Veriani, non uulgarē affectum, quem à teneris unguiculis in me conceptum, conſtanter, perpetuòs retinuit, uelut hæreditario iure fucedere. Verùm ut dolorē iſtum, quem tibi neſcio quorŭ inflixit perſidia, mea ciuilitate leniă pro epiſto! a mitto libellum De recta pronuntiatione, quam hodie maxima ex parte corruptam habemus in Græcis iuxtà ac Latinis. Hoc argumentum eò quòd magnam exemplorŭ partem ex Batauorŭ, Brabantorum & Gallorŭ populari sermone produximus, quas linguas omnes tibi non incognitas eſſe ſciebam. Vt autem materiam, quoniam de rebus minatis ſubtiliter diſſerit, per ſe minus amænam, aliqua uolutptatis illeæbra lenocinióque commendaremus, dialogo rem tractauimus, ſubinde nonnihil aſpergentes quod lectionis fatietatem uel recreet, uel excludat. Porrò quanquam audiote Louasnio in auliæam vitam auocari, nihil eo rumore deterritus ſum à dedicationis inſtituto, ſciens & in aula, praeſertim Cardinalia, dari locum ſtudiis.