Jump to content

De regis persona et regio ministerio (Hincmarus Rhemensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De regis persona et regio ministerio
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 125


De regis persona et regio ministerio

De regis persona et regio ministerio (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne 125.0856B

PRAEFATIO. 125.0833B|

Domino glorioso fideliter devotus et devote fidelis.

Obaudientes praeceptum Domini per prophetam jubentis, Interroga sacerdotes legem meam (Agg. II, 12), super quibusdam capitulis me consulere vobis placuit. De quibus quoniam per se Veritas dicit, Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit (Joan. VII, 18), dignum duxi non nudo meo sermone vobis respondere, sed quid in Scripturis sacris et per catholicos doctores inde loquatur Spiritus sanctus, quosdam odoriferos flosculos, ut revera de agro pleno, Scripturarum scilicet campo, cui benedixit Dominus, breviter in unum vobis colligere. Et sciens pollicitum, Quod supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi (Luc. X, 15), de his quae regio ministerio vobis a Deo commisso competere vidi, quasi scintillas 125.0833C| micantes lumini scientiae vestrae superadjeci. Quia vero, ut Comicus dicit ( Ter. in Andr. ): Obsequium amicos, veritas odium parit, et non assentatio, videlicet adulatio, principi ac domino terrae placere debet, minime autem sacerdotem sectari eam oportet, si quiddam mordacius dictum in sententiis a me collectis de regis persona et regio ministerio inveneritis, non contra vos, quaeso, sed pro vobis eas me collegisse putetis, quoniam aut talem in benignitate ac bonitate, sicut ipsae describunt sententiae, vos esse et sic agere scio, aut talem esse et sic agere cupio. Hujus autem libelli sententiae triformi sunt collectione distinctae. Primo quidem de persona regis et regio ministerio in generali reipublicae causa. Deinde quae debeat esse discretio in 125.0833D| misericordia, et de ultione specialium personarum, 125.0834B| quae si exitialiter agentes aliter non potuerint corrigi, temporali morte praecipiuntur multari, quod a quibusdam dicitur contradici. Tum quia rex propter ministerium regium, etiam nec quibuscunque propinquitatis necessitudinibus, contra Deum sanctamque Ecclesiam atque contra rempublicam agentibus criminaliter, affectu carnali parcere debeat.

CAP. I.-- Quod bonos reges Deus facit, malos permittit.

Quoniam, ut scriptum est, Domini est regnum (Psal. XXI, 19), et cui voluerit dabit illud (Dan. IV, 14): et sicut beatus Augustinus in libro de Bono perseverantiae dicit (cap. 6): « Nihil fit nisi quod aut Deus facit, aut fieri juste permittit, » cum boni reges regnant, sicut Dei gratia boni sunt, ita et Deo agente 125.0834C| regnant, sicut ipse dicit: Per me reges regnant (Prov. VIII, 15); et cum mali reges regnant, sicut mali sunt suo vitio, ita et regnare permittuntur divino judicio, interdum occulto, sed nunquam injusto, sicut scriptum est: Qui facit regnare hypocritam propter peccata populi (Job XXXIV, 30). Facit dictum est, ex justitiae retributione permittit, eo locutionis genere quo dicitur, Induravit Dominus cor Pharaonis (Exod. IX, 12). Induravit dictum est, per gratiam non molivit, sed ex justitiae retributione indurari permisit. De quibus, qui non faciente sed Deo permittente regnant, Dominus per prophetam queritur dicens: Ipsi regnaverunt, et non ex me: principes exstiterunt, et non cognovi (Ose. VIII, 4). « Ex se, inquit Gregorius (Pastoral. cap. 1), et non ex arbitrio summi 125.0834D| rectoris regnant, qui nullis fulti virtutibus, nequaquam 125.0835A| divinitus vocati, sed sua cupidine accensi, culmen regiminis rapiunt potius quam assequuntur: quos tamen internus judex et provehit, et non cognoscit, quia quos permittendo tolerat, profecto per judicium reprobationis ignorat. » De quibus Domino per Psalmistam dicitur: Dejecisti eos dum allevarentur (Psal. LXXII, 18). Dum allevatur enim dejicitur, qui gonoribus proficit, et moribus deficit. Justus namque et misericors Dominus, mortalium acta disponens, alia concedit propitius, alia permittit iratus, atque ea quae permittit sic tolerat, ut haec in sui consilii usum vertat.

CAP. II.-- Quod populi felicitas sit rex bonus, infelicitas rex malus.

De nomine regis, et quae sit felicitas populis sibi 125.0835B| subjectis, si gratia Dei bonus rex super eos regnaverit, et quae sit infelicitas populis sibi subjectis, si malus suo vitio rex super eos regnaverit, sanctus Cyprianus in libro de gradibus Abusionum ostendit (cap. 9): « Nomen, inquiens, regis intellectualiter hoc retinet, ut subjectis omnibus rectoris officium procuret. Sed qualiter alios corrigere poterit, qui proprios mores, ne iniqui sint, non corrigit? quoniam in justitia regis exaltabitur solium, et in veritate solidabitur gubernaculum populorum (Prov. XVI). Justitia vero regis est, neminem injuste per potentiam opprimere, sine personarum acceptione inter virum et proximum suum juste judicare, advenis et pupillis et viduis defensorem esse, furta cohibere, adulteria punire, iniquos non exaltare, 125.0835C| impudicos et histriones non nutrire, impios de terra perdere, parricidas et perjurantes vivere non sinere, ecclesias defendere, pauperes eleemosynis alere, justos super regni negotia constituere, senes et sapientes et sobrios consiliarios habere, magorum et hariolorum, pythonissarumque superstitionibus non intendere, iracundiam differre, patriam fortiter et juste contra adversarios defendere, per omnia in Deo confidere, prosperitatibus animum non elevare, cuncta adversa patienter tolerare, fidem catholicam in Deum habere, filios suos non sinere impie agere, certis horis orationibus insistere, ante horas congruas cibum non gustare. Vae enim terrae cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt (Eccle. X, 16). Haec regni prosperitatem in praesenti faciunt, et regem 125.0835D| ad coelestia regna meliora perducunt. Qui vero regnum non secundum hanc legem dispensat, multas nimirum adversitates imperii tolerabit. Idcirco enim pax saepe populorum rumpitur, et offendicula etiam de regno suscitantur, terrarum quoque fructus diminuuntur, et servitia populorum praepediuntur, multi et varii dolores prosperitatem regni inficiunt, charorum et liberorum mortes tristitiam conferunt, hostium incursus provincias undique vastant, bestiae armentorum et pecorum greges dilacerant, tempestates veris et hiemis turbantur, terrarum quoque fecunditatem et maris ministeria prohibent, et aliquando fulminum ictus segetes et arborum flores et pampinos exurunt. Super omnia vero regis injustitia, 125.0836A| non solum praesentis imperii faciem fuscat, sed etiam filios suos et nepotes, ne post se regni haereditatem teneant, obscurat. Propter piaculum enim Salomonis regnum domus Israel Dominus de manu filiorum ejus dispersit, et propter justitiam David regis lucernam de semine ejus semper in Jerusalem reliquit (III Reg. XII, XVI). Ecce quantum justitia regis saeculo valet, intuentibus perspicue patet. Pax enim populorum est, tutamen patriae, immunitas plebis, munimentum gentis; cura languorum, gaudium hominum, temperies aeris, serenitas maris, terrae fecunditas, solatium pauperum, haereditas filiorum, et sibimetipsi spes futurae beatitudinis. Attamen sciat rex quod, sicut in throno hominum primus constitutus est, sic et in poenis, si justitiam non fecerit, primatum habiturus 125.0836B| est. Omnes namque, quoscunque peccatores sub se in praesenti habuit, supra se modo implacabili in illa poena futura habebit. »

CAP. III.-- Magnae potentiae argumentum est recta administratio.

Quod ex bona administratione regiminis magna esse cognoscitur potentia temporalis: « Magna est, inquit beatus Gregorius in libro Moralium (lib. XXVI Moral., cap. 19) potentia temporalis, quae habet apud Deum meritum suum de bona administratione regiminis. Bona est ordine suo potentia, sed cauta regentis indiget vita. Igitur bene hanc exercet, qui et retinere illam noverit, et impugnare. Bene hanc exercet, qui scit per illam super culpas erigi, et scit cum illa caeteris aequalitate componi. Humana 125.0836C| etenim mens plerumque extollitur, etiam cum nulla potestate fulcitur: quanto magis in altum se erigit, cum se ei etiam potestas adjungit? Et tamen corrigendis aliorum vitiis apta exsecutione praeparatur. Unde et per Paulum dicitur: Minister enim Dei est, vindex in iram ei qui male agit (Rom. XIII, 4). Cum ergo potentiae temporalis ministerium suscipitur, summa cura vigilandum est, ut sciat quisque et sumere ex illa quod adjuvat, et expugnaro quod tentat (ibid.). Teneamus ergo exterius quod pro aliorum utilitate suscepimus, teneamus interius quod de nostra aestimatione sentimus. Sed tamen decenter quibusdam erumpentibus signis, tales nos apud nos esse ipsi etiam qui nobis commissi sunt non ignorent: ut et de auctoritate nostra quod formident 125.0836D| videant, et de humilitate quod imitentur agnoscant. Servata autem auctoritate regiminis, ad cor nostrum sine cessatione redeamus, et consideremus assidue quod sumus aequaliter cum caeteris conditi, non quod temporaliter caeteris praelati. Potestas enim quanto exterius eminet, tanto premi interius debet, ne cogitationem vincat, ne in delectatione sui animum rapiat, ne jam sub se mens eam regere non possit, cui se libidine dominandi supponit. Bene David regni potentiam regere noverat, qui elationem ejusdem potentiae semetipsum premendo vincebat, dicens: Domine, non est exaltatum cor meum (Psal. CXXX, 1). Quique in ejus humilitatis augmento subjunxit: neque elati sunt oculi mei, 125.0837A| atque addidit: Neque ambulavi in magnis. Et adhuc semetipsum subtilissima inquisitione discutiens ait: Neque in mirabilibus super me. Omnesque etiam cogitationes suas a fundo cordis exhauriens, subjungit, dicens: Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam (ibid., 2). Ecce humilitatis hostiam ab intimo cordis oblatam crebro replicat, et iterum atque iterum confitendo offerre non cessat, eamque multipliciter loquens Judicis sui oculis ostentat. Quid est hoc? et quomodo istud sacrificium Deo placere cognoverat, quod in conspectu ejus tanta iteratione vocis immolabat? nisi quod vicina esse superbia potentibus solet, et pene semper rebus affluentibus elatio sociatur, quia et saepe humoris abundantia duritiam dat tumoris. Mirum vero 125.0837B| est, cum in cordibus sublimium regnat humilitas morum. Unde pensandum est quia potentes quique, cum humiliter sapiunt, culmen extraneae quasi longe positae virtutis attingunt, et recte hac virtute Dominum quantocius placant, quia illud ei sacrificium potentes offerunt, quod potentes vix invenire possunt. Subtilissima namque ars vivendi est, culmen tenere, gloriam reprimere: esse quidem in potentia, sed potentem se esse nescire: ad largienda bona potentem se agnoscere, sed ad repetenda noxia omne quod potenter valet ignorare. Recte itaque de talibus dicitur: Deus potentes non abjicit, cum et ipse sit potens (Job XXXVI, 5). Deum quippe imitari desiderat, qui fastigium potentiae, alienis intentus utilitatibus, et non suis laudibus elatus, administrat: 125.0837C| qui praelatus caeteris prodesse appetit, non praeesse. Tumoris namque elatio, non ordo potestatis, in crimine est. Potentiam Deus tribuit, elationem vero potentiae malitia nostrae mentis invenit. Tollamus ergo quod de nostro contulimus, et bona sunt quae Deo largiente possidemus. »

CAP. IV.-- Quales sibi adhibere debeat rex consiliarios.

Quales sibi adhibere debeat rex consiliarios, Ambrosius in libris Officiorum (Lib. II, c. 17): « Talis, inquit, debet esse, qui consilium alteri dat, ut seipsum formam aliis praebeat ad exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate, ut 125.0837D| sit ejus sermo salubris atque irreprehensiblis, consilium utile, vita honesta, sapientia decora (ibid.). Talis igitur debet esse consiliarius, qui nihil nebulosum habeat, nihil fallax, nihil fabulosum, nihil simulatum, quod vitam ejus ac mores refellat; nihil improbum ac malivolum, quod avertat consulentes. Alia sunt enim quae fugiuntur, alia quae contemnuntur. Fugimus ea quae possunt nocere, quae malitiose possunt in noxam serpere; ut si is qui consulitur dubia sit fide, et pecuniae avidus, ut possit pretio mutari; si injuriosus, hic fugitur ac declinatur. Qui vero voluptarius, intemperans, etsi alienus a fraude, tamen avarus et cupidior lucri turpis, hic contemnitur. Quod enim specimen industriae, quem fructum laboris edere potest, quam recipere 125.0838A| animo curam ac sollicitudinem, qui se torpori dederit atque ignaviae? (Cap. 12.) Advertimus igitur, quod in acquirendis consiliis plurimum adjungat vitae probitas, virtutum praerogativa, benevolentiae usus, frugalitatis [ al., facilitatis] gratia. Quis enim in coeno fontem requirat? Quis de turbida aqua potum petat? Itaque ubi luxuria est, ubi intemperantia, ubi vitiorum confusio, quis inde sibi aliquid hauriendum existimet? Quis non despiciat morum colluvionem? Quis utilem causae alienae judicet, quem inutilem suae vitae videt? Quis iterum improbum, malivolum, contumeliosum non fugiat, et ad nocendum paratum? Quis non eum omni studio declinet? Quis vero quamvis instructum ad consilii opem, difficilem tamen accessu ambiat; in quo sit illud, tanquam si quis 125.0838B| aquae fontem praecludat? Quid enim prodest habere sapientiam, si consilium neges? Si consulendi intercludas copiam, clausisti fontem, ut nec aliis profluat, nec tibi prosit. Pulchre autem et de illo convenit, qui habens prudentiam, commaculat eam vitiorum sordibus, eo quod aquae exitum contaminet. Degeneres animos vita arguit. Quomodo enim eum potes judicare consilio superiorem, quem videas inferiorem moribus? Supra me debet esse, cui me committere paro. An vero idoneum eum putabo, qui mihi det consilium quod non det sibi, et mihi eum vacare credam, qui sibi non vacet? cujus animum voluptates occupent, libido devincat, avaritia subjuget, cupiditas perturbet, quatiat metus? Quomodo hic consilii locus, ubi nullus quietis? Admirandus 125.0838C| mihi et suspiciendus consiliarius, quem propitius Dominus patribus dedit, offensus abstulit. » (Cap. 10.) Prudentissimo cuique causam committimus nostram, et ab eo consilium promptius quam a caeteris poscimus. Praestat tamen fidele justi consilium, et sapientissimi ingenio frequenter praeponderat: utiliora enim vulnera amici, quam aliorum oscula (Prov. XXVII). Deinde quia justi judicium est, sapientis autem argumentum, in illo censura disceptationis, in hoc calliditas inventionis. Quod si utrumque connectas, erit magna consiliorum salubritas, quae ab universis spectatur admiratione sapientiae, et amore justitiae: ut omnes quaerant audire sapientiam ejus viri, in quo utriusque virtutis copula sit. (Cap. 8.) Ideo prudentia et justitia in unoquoque 125.0838D| desideratur, et ea exspectatur a pluribus; ut in quo ea sint, illi deferatur fides, quod possit utile consilium ac fidele desideranti dare. Quis enim ei se committat, quem non putet plus sapere quam ipse sapiat qui quaerit consilium? Necesse est igitur ut praestantior sit a quo consilium petatur, quam ille est qui petit. Quid enim consulas hominem, quem non arbitreris posse melius aliquid reperire quam ipse intelligis? Quod si eum inveneris, qui vivacitate ingenii, mentis vigore atque auctoritate praestet, et accedat eo, ut exemplo et usu paratior sit, praesentia solvat pericula, prospiciat futura, denuntiet imminentia, argumentum expediat, remedium ferat in tempore, paratus sit non solum ad consulendum, 125.0839A| sed etiam ad subveniendum; huic ita fides habetur, ut dicat qui consilium petit: Etsi mala mihi evenerint per illum, sustineo (Eccli. XXII, 31). Hujusmodi igitur viro salutem nostram et existimationem committimus, qui sit, ut supra diximus, justus et prudens. Facit enim justitia, ut nullus sit fraudis metus: facit etiam prudentia, ut nulla erroris suspicio sit. Promptius tamen nos justo viro quam prudenti committimus. (Lib. I, c. 30.) Pulchrum est igitur bene velle, et eo largiri consilio ut prosis, non ut noceas. Nam si luxurioso ad luxuriae effusionem, adultero ad mercedem adulterii largiendum putes, non est beneficentia ista, ubi nulla est benevolentia. Officere enim istud est, non prodesse alteri. Si largiaris ei qui conspiret adversus patriam, qui congregare cupiat 125.0839B| tuo sumptu perditos qui impugnent Ecclesiam, non est haec probabilis liberalitas. Si adjuves eum qui adversus viduam et pupillos gravi decernit jurgio, aut vi aliqua possessiones eorum eripere conatur, non probatur largitas, si quod alteri largitur, alteri quis extorqueat, si injuste quaerat, et juste dispensandum putet: nisi forte, ut ille Zachaeus (Luc. XIX), reddas prius ei quadruplum quem fraudaveris, et gentilitatis vitia fidei studio, et credentis operatione compenses. Fundamentum igitur habeat liberalitas tua. Hoc primum quaeritur, ut cum fide conferas, fraudem non facias oblatis. » Similiter et in consiliis agere debet consiliarius, quia est et in consilio maxima liberalitas.

CAP. V.-- Nihil felicius quam si regnent regnandi scientiam habentes.

125.0839C| Nihil felicius esse rebus humanis quam regnare, miserante Deo, scientiam regnandi habentes, ex libro Augustini de Civitate Dei (lib. V, c. 24):

« Qui vera pietate praediti bene vivunt, si habeant scientiam regendi populos, nihil felicius rebus humanis, quam si Deo miserante habeant potestatem. Nos Christianos reges ideo felices dicimus, si juste regnant, si inter linguas sublimiter honorantium, et obsequia nimis humiliter salutantium non extolluntur, sed se homines esse meminerunt; si suam potestatem ad Dei cultum maxime dilatandum majestati ejus famulam faciunt; si Deum timent, diligunt, colunt, si plus amant illud regnum ubi non timent 125.0839D| habere consortes; si tardius vindicant, facile ignoscunt; si eamdem vindictam pro necessitate regendae tuendaeque reipublicae, non pro saturandis inimicitiarum odiis exerunt; si eamdem veniam, non ad impunitatem iniquitatis, sed ad spem correctionis indulgent; si, quod aspere coguntur plerumque decernere, misericordiae lenitate et beneficiorum largitate compensant; si luxuria tanto eis est castigatior, quanto posset esse liberior; si malunt cupiditatibus pravis, quam quibuslibet gentibus imperare: et si haec omnia faciunt, non propter ardorem inanis gloriae, sed propter charitatem felicitatis aeternae: si pro suis peccatis, humilitatis et miserationis et orationis sacrificium Deo suo vero immolare non negligunt. 125.0840A| Tales Christianos reges dicimus esse felices, interim spe, postea re ipsa potituros, cum id quod exspectamus advenerit. »

CAP. VI.-- Quod utile sit bonos reges diu et longe lateque regnare. Quod utile sit his qui regnant, et quibus regnant, si boni sint, diu longe lateque regnare, idem id eodem libro beatus Augustinus demonstrat, dicens (lib. IV, c. 2): « Si verus Deus colatur, eisque sacris, veracibus, et bonis moribus serviatur, utile est ut boni longe lateque diu regnent; neque hoc tam ipsis quam illis utile est quibus regnant. Nam quantum ad ipsos pertinet, pietas et probitas eorum, quae magna Dei dona sunt, sufficit eis ad veram felicitatem, qua et in ista vita bene agatur, et postea percipiatur 125.0840B| aeterna. In hac ergo terra regnum bonorum non tam illis praestatur, quam rebus humanis: malorum vero regnum magis regnantibus nocet, qui suos animos vastant scelerum majore licentia; his autem, qui eis serviendo subduntur, non nocet nisi iniquitas propria. Nam justis quidquid malorum ab iniquis dominis irrogatur, non est poena criminis, sed virtutis examen. Proinde bonus etiam si serviat, liber est: malus autem etiamsi regnet, servus est; nec unius hominis, sed, quod est gravius, tot dominorum quot vitiorum. De quibus vitiis cum ageret Scriptura divina: A quo enim quis, inquit, devictus est, huic servus addictus est (II Petr. II, 19). Remota itaque justitia, quid sunt regna, nisi magna latrocinia? »

CAP. VII.-- Belligerare et regnum dilatare sola bonos reges impellit necessitas.

125.0840C| Bella gerere, et dilatare regnum, bonos sola necessitate vocari, ex libro Augustini de Civitate Dei (Lib. IV, c. 15.) « Belligerare, et perdomitis gentibus dilatare regnum, malis videtur felicitas, bonis necessitas. Sed quia pejus esset ut injuriosi justioribus dominarentur, ideo non incongrue dicitur etiam ista felicitas. Sed proculdubio felicitas major est, vicinum bonum habere concordem, quam vicinum malum subjugare bellantem. Mala vota sunt optare habere quem oderis, vel quem timeas, ut possit esse quem vincas. »

CAP. VIII.-- Regis studium in procinctu belli, et exhortatio ad milites.

125.0840D| « Formam regis, et exhortationem ejusdem erga milites in procinctu belli, Dominus, inquit Augustinus, per Moysen in Deuteronomio designat, dicens: Non declinet, inquit, ad dexteram, nec ad sinistram (Deut. XVII, 20). Qui si bene direxerit vias suas, et studia sua coram eo qui est Rex regum, necessario pacatos regni sui fines possidebit. Unde et illic mox subditur: Ut longo regnet tempore super Israel. Porro, si praeceptum custodierit, ut non declinet ad dexteram neque ad sinistram, foedus securitatis et pacis de victoria laetus promerebitur. Si exieris, inquit Dominus, ad bellum contra hostes tuos, et videris equitatum et currus, et majorem quam tu 125.0841A| habes adversarii exercitus multitudinem, non timebis eos, quia Dominus Deus tuus tecum est (Deut. XX, 1). Bellum necessitas faciat, ut, sopita discordia, pax recuperari possit. Hoc ergo studio regi praelium gerendum est. Rex, appropinquante praelio, exercitui suo verba Judae ad medium deducere debet, quibus ait: Non concupiscatis spolia, quia bellum contra nos est (II Mac. XLIX, 17). »

CAP. IX.-- Non peccasse eos qui Deo auctore bella gesserunt.

Non peccasse eos qui Deo auctore bella gesserunt, Augustinus in praefato libro (lib. I, c. 21): « Quasdam exceptiones eadem ipsa divina fecit auctoritas, ut liceat hominem occidi. Sed his exceptis, quos occidi jubet, sive data lege, sive ad personam pro 125.0841B| tempore expressa jussione: non autem ipse occidit qui ministerium debet jubenti, sicut adminiculum gladius utenti: et ideo nequaquam contra hoc praeceptum fecerunt, quo dictum est: Non occides (Exod. XX, 15), qui Deo auctore bella gesserunt, aut personam gerentes publicae potestatis, secundum ejus leges, hoc est justissimae rationis imperium, sceleratos morte punierunt. Et Abraham non solum non est culpatus crudelitatis nomine, verum etiam laudatus nomine pietatis, quod voluit filium nequaquam scelerate, sed obedienter, occidere (Gen. XXII). Et merito quaeritur utrum pro jussu Dei sit habendum, quod Jephte filiam quae patri occurrit occidit, cum id se vovisset immolaturum Deo quod ei redeunti 125.0841C| de praelio victori primitus occurrisset (Judic. XI). Nec Samson aliter excusatur, quod seipsum cum hostibus ruina domus oppressit, nisi quia Spiritus latenter hoc jusserat, qui per illum miracula faciebat (Judic. XVI). His igitur exceptis, quos vel lex justa generaliter, vel ipse fons justitiae Deus specialiter occidi jubet, quisquis hominem, vel seipsum, vel quemlibet occiderit, homicidii crimine tenetur. »

CAP. X.-- Quod qui bella tractant, et sub armis militant, Deo non displicent.

Quod qui bella tractant, et sub armis militant, Deo non displiceant, item Augustinus ad Bonifacium (epist. 205): « Noli existimare neminem Deo placere posse, qui in armis bellicis militat. In his erat sanctus David, cui Dominus tam magnum perhibuit 125.0841D| testimonium. In his etiam plurimi illius temporis justi. In his erat et ille centurio, qui Domino dixit: Non sum dignus ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit; et alii: Veni, et venit; et servo meo: Fac hoc, et facit. De quo et Dominus: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel (Matth. VIII, 8-10). In his erat et ille Cornelius, ad quem missus angelus dixit: Corneli, acceptae sunt eleemosynae tuae, et exauditae sunt orationes tuae (Act. X, 5). Ubi eum admonuit, ut ad beatum Petrum apostolum mitteret, et ab illo audiret quae facere deberet: ad quem apostolum, ut ad 125.0842A| eum veniret, etiam religiosum militem misit. In his erant et illi, qui baptizandi cum venissent ad Joannem sanctum Domini praecursorem, et amicum sponsi, de quo ipse Dominus ait: In natis mulierum non surrexit major Joanne Baptista (Matth. XI, 11), et quaesissent ab eo quid facerent, ait eis: Neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis, sufficiat vobis stipendium vestrum (Luc. III, 14): non eos utique sub armis militare prohibuit, quibus suum stipendium sufficere debere praecepit. Alii ergo pro vobis orando pugnant contra invisibiles inimicos: vos pro eis pugnando laboratis contra visibiles barbaros. Utinam una fides esset in omnibus, quia et minus laboraretur, et facilius diabolus cum suis angelis vinceretur. Hoc ergo primum cogita, quando armaris 125.0842B| ad pugnam, quia virtus tua etiam ipsa corporalis donum Dei est. Sic enim cogitabis de dono Dei non facere contra Deum. Fides enim quando promittitur, etiam hosti servanda est contra quem bellum geritur, quanto magis amico pro quo pugnatur? Pacem habere debet voluntas, bellum necessitas, ut liberet Deus a necessitate, et conservet in pace. Non enim pax quaeritur ut bellum excitetur, sed bellum geritur ut pax acquiratur. Esto ergo etiam bellando pacificus, ut eos quos expugnas ad pacis utilitatem vincendo perducas. Beati enim pacifici, ait Dominus, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9). Si autem pax humana tam dulcis est pro temporali salute mortalium, quanto est dulcior pax divina pro aeterna salute angelorum? Itaque hostem pugnantem necessitas 125.0842C| perimat, non voluntas. Sicut rebellanti et resistenti violentia redditur, ita victo vel capto misericordia jam debetur, maxime in quo pacis perturbatio non timetur. » Et Hieronymus: « Legimus in libro Paralipomenon filios Israel ad pugnam isse mente pacifica, quia non pro vincendi libidine sed pro acquirenda pace pugnabant. »

CAP. XI.-- Militem potestati obedientem non peccare si hominem occidat.

Militem potestati sub qua est obedientem non peccare si hominem occidat, Augustinus in libro de Civitate Dei (lib. I, c. 26): « Miles, cum obediens potestati, sub qua legitime constitutus est, hominem occidit, nulla civitatis suae lege reus est homicidii: 125.0842D| imo nisi fecerit, reus est imperii deserti atque contempti. Quod si sua sponte atque auctoritate fecisset, in crimen effusi humani sanguinis incidisset. Itaque unde punitur si fecisset injussus, inde punietur nisi fecerit jussus. Quod si ita est jubente rege, quanto magis jubente Creatore? Qui ergo audit non licere se occidere, faciat si jussit cujus non licet jussa contemnere. Tantummodo videat utrum divina jussio nullo nutet incerto. Nos per aurem conscientiam convenimus, occultorum nobis judicium non usurpamus, nemo scit quid agatur in homine, nisi spiritus hominis qui in ipso est (I Cor. II). »

CAP. XII.-- Victoriam in bello per Omnipotentem dari cui voluerit.

Victoriam in bello ab Omnipotente per angelum 125.0843A| suum cui voluerit et cui jusserit dari, Augustinus in libro de Civitate Dei demonstrat, dicens (lib. IV, c. 17): « Victoriam Omnipotens mittit, atque illa tanquam regi deorum obtemperans ad quos jusserit venit, et in eorum parte considit. Hoc vere de illo vero rege saeculorum dicitur, quod mittat non victoriam, quae nulla substantia est, sed angelum suum, et facit vincere quem voluerit. Cujus consilium occultum esse potest, iniquum non potest. »

CAP. XIII.-- Deum quando pugnatur astare, et justae parti victoriam praeparare.

Quando pugnatur, Deum apertis coelis astare, et justae parti victoriam praestare, nihilque de propriis viribus praesumendum, Augustinus in epistola ad Bonifacium demonstrat, dicens (epist. 205): « Utile 125.0843B| tibi tuisque dabo consilium. Arripe manibus arma, oratio aures pulset auctoris, quia, quando pugnatur, Deus apertis coelis spectat, et partem quam inspicit justam, ibi dat palmam. Nihil de viribus propriis praesumas, de auctore gloriare virtutum, et nullum curabis penitus inimicum. »

CAP. XIV.-- Quod non pro paucitate diffidendum, si Dominus cum bellatoribus fuerit.

Quod non in multitudine fidendum, nec pro paucitate diffidendum in bello sit, si Dominus cum bellatoribus fuerit, et famosissimum bellum per Gedeonem Domino disponente actum, et libri Machabaeorum, et historia Orosii demonstrat, in qua scriptum est (lib. XI, c. 9). « Xerxes rex Persarum septingenta 125.0843C| millia armatorum de regno, et trecenta de auxiliis, rostratas etiam naves mille ducentas, onerarias autem tria millia numero habuisse narratur, ut merito inopinato exercitui immensaeque classi, vix ad potum flumina, vix terras ad ingressum, vix maria ad cursum suffecisse memoratum sit. Huic tam incredibili temporibus nostris agmini, cujus numerum nunc difficilius est astrui, quam tunc fuit vinci, Leonida rex Spartanorum cum quatuor millibus hominum in angustiis Thermopylarum obstitit. Xerxes autem, contemptu paucitatis objectae, iniri pugnam, conseri manum imperat, ac per triduum continuum non duorum pugna, sed caedes unius populi fuit. Quarto autem die cum videret Leonida undique hostem circumfundi, hortatur auxiliares socios, 125.0843D| ut subtrahentes se pugnae in cacumen montis evadant, ac se ad meliora tempora reservent: sibi vero cum Spartanis suis aliam sortem esse subeundam, plus se patriae debere quam vitae. Dimissis sociis Spartanos admonet de gloria plurimum, de vita nihil sperandum: neque exspectandum vel hostem, vel diem, sed occasione noctis perrumpenda castra, commiscenda arma, conturbanda agmina fore. Nusquam victores honestius quam in castris hostium esse perituros. Persuasi igitur mori malle, in ultionem futurae mortis armantur, tanquam ipsi interitum suum et exigerent et vindicarent. Mirum dictu, sexcenti viri castra sexcentorum millium irrumpunt. Tumultus totis castris oritur. Persae quoque 125.0844A| ipsi Spartanos mutuis suis caedibus adjuvant. Spartani quaerentes regem, nec invenientes, caedunt sternuntque omnia, castra pervagantur universa, et inter densas strues corporum raros homines vix sequuntur, victores sine dubio nisi mori elegissent. »

CAP. XV.-- Quod pro iis qui in bello ceciderunt oblationes offerri debeant.

Quod pro his qui in bello fideliter bellantes ceciderunt, oblationes eleemosynarum, orationum, et sacrae hostiae fiducialiter offerri debeant, Scriptura demonstrat dicens: Vir fortissimus Juda, collatione facta, duodecim millia drachmas argenti misit Hierosolymam offerre ea ibi pro peccatis mortuorum, juste et religiose cogitans de resurrectione (II Mac. XII, 125.0844B| 43), ut multi dicerent vanum et superfluum esse offerre pro mortuis. Consideravit enim quod hi, qui cum pietate dormitionem acceperant, optimam haberent repositam gratiam. Sancta ergo et salubris est cogitatio offerre sacrificium pro defunctis, ut a peccatis solvantur (ibid., 45, 46).

CAP. XVI.-- Quod reges regum Domino serviant, etiam leges dando pro ipso.

Quod non solum in his, quae praemisimus, reges Regi regum serviant Domino, sed et leges dando pro ipso, Augustinus in epistola ad Bonifacium demonstrat dicens (epist. 50): « Serviant, inquit, reges terrae Christo, etiam leges ferendo pro Christo. Quomodo ergo reges Domino serviunt in timore, nisi ea quae contra Domini jussa fiunt, religiosa severitate 125.0844C| prohibendo atque plectendo? Aliter enim servit quia homo est, aliter quia etiam rex est. Quia homo est, ei servit vivendo fideliter: quia vero etiam rex est, servit leges justa praecipientes et contraria prohibentes convenienti vigore sanciendo. Sicut servivit Ezechias, lucos et templa idolorum, et illa excelsa, quae contra Dei praecepta fuerunt constructa, destruendo (IV Reg. XVIII). Sicut servivit Josias, talia et ipse faciendo (IV Reg. XXV). Sicut servivit rex Ninivitarum, universam civitatem ad placandum Dominum compellendo (Jon. III). Sicut servivit Darius, idolum frangendum in potestatem Danieli dando, et inimicos ejus leonibus ingerendo (Dan. XIV). Sicut servivit Nabuchodonosor, omnes in regno suo positos a blasphemando Deum lege terribili prohibendo 125.0844D| (Dan. III). In hoc itaque serviunt Domino reges, inquantum sunt reges, cum ea faciunt ad serviendum illi, quae non possunt facere nisi reges. »

CAP. XVII.-- Quod ad justitiae observationem etiam compellendum sit.

Quod ad justitiae observationem etiam compellendum sit, Augustinus ad Vincentium demonstrat dicens (epist. 48): « Putas, inquit, neminem debere cogi ad justitiam, cum legas patremfamilias dixisse servis: Quoscunque inveneritis cogite intrare? (Luc. XIV, 23.) cum legas etiam ipsum primo Saulum, postea Paulum, ad cognoscendam et tenendam veritatem magna violentia Christi cogentis esse compulsum? 125.0845A| (Act. IX.) Et putas nullam vim adhibendam esse homini, ut ab erroris pernicie liberetur, cum ipsum Dominum, quo nemo nos utilius diligit, certissimis exemplis hoc facere videas, et Christum audias dicentem: Nemo venit ad me, nisi quem Pater attraxerit? (Joan. VI, 44.) Quod fit in cordibus omnium qui se ad Deum divinae iracundiae timore convertunt. Quidquid vero facit vera et legitima mater Ecclesia, etiamsi asperum amarumque sentiatur, non malum pro malo reddit, sed bonum disciplinae expellendo malum iniquitatis apponit (ibid.). Vides igitur non esse considerandum quod quisque cogitur, sed quale sit illud quo cogitur, utrum bonum an malum: non quo quisque bonus esse possit invitus; sed timendo quod non vult pati, vel relinquit impedientem animositatem, 125.0845B| vel ignoratam compellitur agnoscere veritatem, ut timens vel respuat falsum de quo contendebat, vel quaerat verum quod nesciebat, et volens jam teneat quod nolebat. Non enim bonum hominis est hominem vincere, sed bonum est homini ut eum veritas vincat volentem, quia malum est homini ut eum veritas vincat invitum. Nam ipsa vincat necesse est, sive negantem, sive confitentem. » De hac salubri coactione et beatus Gregorius in homilia trigesima sexta more suo dulcissime et abundantissime dicit. Quae quia notissima et usu lectionis trita sunt, et ne prolixior foret sententia, hic praetermittere censui.

CAP. XVIII.-- Quod Christo serviat qui improbos corripit amore justitiae.

125.0845C| Quia etiam disciplinam exercendo in improbos et perversos, non odii sui rancore, vel vindictae suae livore, sed amore justitiae et divinae vindictae Christo serviat, idem beatus Augustinus demonstrat dicens (epist. 48, ad Vinc.): « Quando veritas praedicatur errantibus, cordatis utilis admonitio est, insensatis inutilis afflictio. Non est autem potestas nisi a Deo. Qui autem resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Principes enim non sunt timori bono operi, sed malo. Vis autem non timere potestatem? bonum fac, et habebis laudem ex illa (Rom. XIII, 1-3). Sive enim potestas veritati favens aliquem corrigat, laudem habet ex illa qui fuerit emendatus: sive inimica veritati in aliquem saeviat, laudem habet ex illa qui 125.0845D| victor fuerit coronatus. (Lib. IX de Civit. Dei, c. 5.) In disciplina nostra non tam quaeritur utrum pius animus irascatur, sed quare irascatur; nec utrum sit tristis, sed unde sit tristis; nec utrum timeat, sed quid timeat. Irasci enim peccanti ut corrigatur, contristari pro afflicto ut liberetur, timere periclitanti ne pereat, nescio utrum quisquam sana consideratione reprehendat. Nam et misericordiam Stoicorum est solere culpare, sed quanto honestius ille Stoicus misericordia perturbaretur hominis liberandi quam timore naufragii! » Longe melius et humanius, et piorum sensibus accommodatius Cicero in Caesaris laude locutus est, ubi ait (Orat. pro Q. Lig., c. 12): « De virtutibus tuis nec admirabilior, nec gratior misericordia 125.0846A| est. Quid est autem misericordia, nisi alienae miseriae quaedam in nostro corde compassio, qua utique si possumus subvenire compellimur? Servit autem motus iste rationi, quando ita praebetur misericordia ut justitia conservetur, sive cum indigenti tribuitur, sive cum ignoscitur poenitenti. »

CAP. XIX.-- De discretione in habenda misericordia.

Item de discretione in habenda misericordia, Ambrosius in expositione psalmi centesimi decimi octavi: « Est justa misericordia, et est etiam injusta misericordia. Denique, in lege scriptum est de quodam: Non misereberis illius (Deut. XIX, 13); et in libris Regnorum legis quia Saul propterea contraxit 125.0846B| offensam, quia miseratus est Agag hostium regem, quem prohibuerat sententia divina servari (I Reg. XIII). Ut si quis latronis filiis deprecantibus motus, et lacrymis conjugis ejus inflexus, absolvendum putet, cui adhuc latrocinandi aspiret affectus, nonne innocentes tradet exitio, qui liberat multorum exitia cogitantem? Certe si gladium reprimit, vincla dissolvit, cur laxat exsilio? cur latrocinandi qua potest clementiore via non eripit facultatem, qui voluntatem extorquere non potuit? Deinde inter duos, hoc est accusatorem et reum, pari periculo de capite decernentes, alterum si non probasset, alterum si non esset ab accusatore convictus, non id quod justitiae est judex sequatur, sed dum miseretur rei, damnet probantem, aut dum accusatori favet qui probare non possit, addicat 125.0846C| innoxium. Non potest igitur haec dici justa misericordia. In ipsa Ecclesia, ubi maxime misereri decet, teneri quammaxime debet forma justitiae, ne quis a consortio communionis abstentus, brevi lacrymula, atque ad tempus parata, vel etiam uberioribus fletibus, communionem, quam plurimis debet postulare temporibus, facilitati sacerdotis extorqueat. Nonne cum uni indulget indigno, plurimos facit ad prolapsionis contagium provocari? Facilitas enim veniae incentivum tribuit delinquendi. Hoc eo dictum est, ut sciamus secundum verbum Dei, secundum rationem dispensandam esse misericordiam debitoribus. Medicus ipse, si serpentis interius inveniat vulneris cicatricem, cum debeat resecare ulceris vitium ne latius serpat, tamen a secandi 125.0846D| urendique proposito lacrymis inflexus aegroti, medicamentis tegat quod ferro aperiendum fuit, nonne ista inutilis misericordia est, si propter brevem incisionis vel exustionis dolorem, corpus omne tabescat, vitae usus intereat? Recte igitur et sacerdos vulnus, ne latius serpat, a toto corpore Ecclesiae quasi bonus medicus debet abscidere, et prodere virus criminis quod lateat, non fovere, ne dum unum excludendum non putat, plures dignos faciat quos excludat ab Ecclesia. Jure ergo Apostolus divino nos hortatur exemplo, dicens: Vide ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt severitatem; in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate (Rom. XI, 22). »

CAP. XX.-- Cui licite ignoscere liceat principi vel judici.

125.0847A| Cui ergo licite ignoscere liceat principi vel judici, sub justo et misericordi judice, qui convertenti et poenitenti ignoscit, beatus Gregorius in homilia Evangelii demonstrat (hom. 32): « Ecce, inquiens, qui superbus fuit, si conversus ad Christum humilis factus est, semetipsum reliquit. Si luxuriosus quisque ad continentiam vitam mutavit, abnegavit utique quod fuit. Si avarus quisque ambire jam desiit, et largiri didicit propria qui prius aliena rapiebat, procul dubio semetipsum reliquit. Ipse quidem est per naturam, sed non est ipse per malitiam. Hinc enim scriptum: Verte impios, et non erunt (Prov. XII, 7). Conversi namque impii non erunt, non quia non erunt 125.0847B| omnino in essentia, sed scilicet non erunt omnino in impietatis culpa. Tunc ergo nosmetipsos relinquimus, tunc nosmetipsos abnegamus, cum vitamus quod per vetustatem fuimus, et ad hoc nitimur quod per novitatem vocamur. Pensemus quomodo se Paulus abnegaverat, qui dicebat: Vivo autem, jam non ego (Gal. II, 20). Exstinctus quippe fuerat saevus ille persecutor, et vivere coeperat praedicator pius. Si enim ipse esset, pius profecto non esset. Sed qui se vivere denegat, dicat unde est, quod sancta verba per doctrinam veritatis clamant; protinus subdit: Vivit vero in me Christus. Ac si aperte dicat: Ego quidem a meipso exstinctus, quia carnaliter non sum, quia in Christo spiritaliter vivo. Dicat ergo Veritas, dicat: Si quis vult post me venire, abneget 125.0847C| semetipsum (Matth. XVI, 24); quia nisi quis a semetipso deficiat, ad eum qui super ipsum est non appropinquat: nec valet apprehendere quod ultra ipsum est, si nescierit mactare quod est. » Sed forte quis dicat: Quomodo sciam si se quis cui pepercero correxit, et in correctione permanserit? Redeat haec inquiens ad sententiam Domini, ut si evangelice et secundo ac tertio correptus non se correxerit, qui ab illo sicut ethnicus et publicanus haberi praecipitur, legis severitatem a principe necesse est sustinere cogatur, ne qui sibi consulere noluit, in pace vivere volentibus nocere possit. At si quis huic capitulo objicere voluerit, quod Dominus peccanti in nobis non solum septies, sed et septuagies septies dimitti praeceperit, sciat hoc de nostris, non de divinis praeceptum esse 125.0847D| injuriis: quia ut Prosper de verbis beati Augustini in libro Sententiarum dicit (sent. 210): « Peccata, sive parva, sive magna, impunita esse non possunt, quia aut homine poenitente, aut Deo judicante plectuntur. Cessat autem vindicta divina, si conversio praecurrat humana. Amat enim Deus confitentibus parcere, et eos qui semetipsos judicant non judicare. »

CAP. XXI.-- Timeat princeps ne scelerati cujusquam muneribus vel adulationibus decipiatur.

Timeatque princeps quod in Regum historia legitur, ne muneribus vel blanditiis cujusquam scelerati pelliciatur, vel adulationibus decipiatur: Benadab, inquit, fugiens ingressus est civitatem in 125.0848A| cubiculo quod erat intra cubiculum. Dixeruntque ei servi sui: Ecce audivimus quod reges domus Israel clementes sint: ponamus itaque saccos in lumbis nostris, et funiculos in capitibus nostris, et egrediamur ad regem Israel; forsitan salvabit animas nostras. Accinxerunt saccis lumbos suos, et posuerunt funiculos in capitibus suis, veneruntque ad regem Israel, scilicet Achab, et dixerunt: Servus tuus Benadab dicit: Vivat, oro te, anima mea. Et ille ait: Si adhuc vivit, frater meus est. Quod acceperunt viri pro omine, et festinantes rapuerunt verbum ex ore ejus, atque dixerunt: Frater tuus Benadab. Et dixit eis: Ite, adducite eum. Egressus est ergo ad eum Benadab, et levavit eum in currum suum. Qui dixit ei: Civitates, quas tulit pater meus a patre tuo, reddam; 125.0848B| et plateas fac tibi in Damasco, sicut fecit pater meus in Samaria, et ego foederatus recedam a te. Pepigit ergo foedus, et dimisit eum. Tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini: Percute me. At ille noluit percutere. Cui ait: Quia noluisti audire vocem Domini, ecce recedes a me, et percutiet te leo. Cumque paululum recessisset ab eo, invenit eum leo, atque percussit. Sed et alterum inveniens virum, dixit ad eum: Percute me. Qui percussit eum, et vulneravit. Abiit ergo propheta, et occurrit regi in via, et mutavit aspersione pulveris os et oculos suos. Cumque transiret, clamavit ad regem, et ait: Servus tuus egressus est ad praeliandum cominus; cumque fugisset vir unus, adduxit eum quidam ad me, et ait: Custodi virum istum: qui si lapsus 125.0848C| fuerit, erit anima tua pro anima ejus, aut talentum argenti appendes. Dum autem ego turbatus huc illucque me verterem, subito non comparuit. Et ait rex Israel ad eum: Hoc est judicium tuum, quod ipse decrevisti. At ille statim abstersit pulverem dc facie sua, et cognovit eum rex Israel, quod esset de prophetis. Qui ait ad eum: Haec dicit Dominus, quia dimisisti virum dignum morte de manu tua, erit anima tua pro anima ejus, et populus tuus pro populo ejus (III Reg. XX, 30-42).

CAP. XXII.-- Cavendum principibus, ne sceleratorum amicitiis conjungantur.

Sed et cavendum est principibus, ne etiam hujusmodi sceleratorum amicitiis conjungantur, vel hujusmodi 125.0848D| in familiaritatem suscipiant. « Malorum, inquit beatus Gregorius (Pastoral., part. III, cap. 23), cum incaute amicitiis conjungimur, culpis ligamur. Unde Josaphat, qui tot de anteacta vita praeconiis attollitur, de Achab regis amicitiis pene periturus increpatur. Cui a Domino per prophetam dicitur: Impio praebes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris, sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris lucos de terra Juda (II Par. XIX, 2, 3). Ab illo enim qui summe rectus est, eo ipso jam discrepat, quo perversorum amicitiis vita nostra concordat. » Hinc David, dum totum se ad foedera pacis internae constringeret, testatur quod cum malis 125.0849A| concordiam non timeret, dicens: Nonne qui te oderunt, Deus, oderam illos, et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos, inimici facti sunt mihi (Psal. CXXXVIII, 21, 22). Inimicos etiam Dei perfecto odio odisse est, ad quod facti sunt diligere, et quod faciunt increpare, mores pravorum premere, vitae prodesse.

CAP. XXIII.-- Quod sancti viri ad incutiendum metum reos morte jure puniverint.

Quia enim sancti viri, non solum talium amicitias vitaverunt, sed ad incutiendum viventibus metum, etiam jure reos morte punierunt, sicut beatus Augustinus in libro de Sermone Domini in monte demonstrat, dicens (lib. I, cap. 20): « Magni et sancti viri, 125.0849B| qui jam optime scirent mortem istam, quae animam dissolvit a corpore, non esse formidandam, secundum eorum tamen animum qui illam timerent, nonnulla peccata morte punierunt, quo et viventibus utilis metus incuteretur, et illis qui morte puniebantur, non ipsa mors noceret, sed peccatum, quod augeri posset si viverent. Non temere illi judicabant, quibus tale judicium donaverat Deus. Inde est quod Elias multos morte affecit, et propria manu (III Reg. XVIII), et igne divinitus impetrato (IV Reg. I), cum et alii multi, et divini magni viri eodem spiritu tranquillandis rebus humanis non temere fecerint. De quo Elia cum exemplum dedissent discipuli Domino, commemorantes quod ab eo factum sit, ut etiam ipsis daret potestatem petendi de coelo ignem, ad 125.0849C| consumendos eos qui sibi hospitium non praeberent, reprehendit in eis Dominus, non exemplum prophetae sancti, sed ignorantiam vindicandi, quae adhuc erat in rudibus, animadvertens eos non amore correptionem, sed odio desiderare vindictam (Luc. IX). Itaque posteaquam eos docuit quid esset diligere proximum tanquam seipsum, infuso etiam Spiritu sancto, quem decem diebus completis post ascensionem suam desuper ut promiserat misit (Act. II), non defuerunt tales vindictae, quamvis multo rarius quam in Veteri Testamento. Ibi enim ex majore parte servientes timore premebantur: hic autem maxima dilectione liberi nutriebantur. Nam et verbis apostoli Petri, Ananias et uxor ejus, sicut in Actibus apostolorum legimus, exanimes ceciderunt, 125.0849D| nec resuscitati sunt, sed sepulti (Act. V). Et si huic libro haeretici, qui adversantur et Veteri Testamento, nolunt credere, Paulum apostolum quem nobiscum legunt intueantur, dicentem de quodam peccatore: Quem tradidi Satanae in interitum carnis, ut anima salva sit (I Cor. V, 5). Et si nolunt hic mortem intelligere (fortasse enim incertum est), quamlibet vindictam per Satanam factam ab Apostolo fateantur: quod non eam odio sed amore fecisse, manifestat illud adjectum, ut anima salva sit. Aut in illis libris, quibus ipsi magnam tribuunt auctoritatem, animadvertant quod dicimus, ubi scriptum est, apostolum Thomam imprecatum cuidam, a quo palma percussus esset, atrocissimae mortis supplicium, 125.0850A| animam ejus tamen commendavit, ut in futuro ei saeculo parceretur: cujus a leone occisi a caetero corpore discerptam manum canis intulit mensis, in quibus convivabatur apostolus. Cui scripturae licet nobis non credere: non enim est in catholico canone: illi tamen eam et legunt, et tanquam incorruptissimam verissimamque honorant, qui adversus corporales vindictas quae sunt in Veteri Testamento, nescio qua caecitate acerrime saeviunt, quo animo et qua distributione temporum factae sunt omnino nescientes. Tenebitur ergo in hoc injuriarum genere, quod per vindictam luitur, iste a Christianis modus, ut accepta injuria non surgat in odium, sed infirmitatis misericordia paratus sit animus plura perpeti, nec correptionem negligat, qua vel consilio, 125.0850B| vel auctoritate, vel potestate uti potest. »

CAP. XXIV.-- Quod occidere hominem non semper criminosum sit.

Quod occidere hominem non semper criminosum sit, sed malitia non legibus occidere criminosum sit, quia non factum in talibus, quoniam interdum et recte fit, sed animus male consulens damnetur, Augustinus in libro de Civitate Dei demonstrat, dicens: « Si quis bonum putaverit esse quod malum est, et fecerit hoc putando, utique peccat, et ea sunt omnia peccata ignorantiae, quando quisque bene fieri putat quod male fit. De occidendis hominibus, ne ab eis quisquam occidatur, non mihi placet consilium, nisi forte sit miles, aut publica functione teneatur, ut non pro se hoc faciat, sed pro aliis, vel 125.0850C| pro civitate, ubi etiam ipse est, accepta legitima potestate, si ejus congruit personae. Qui vero repelluntur aliquo terrore ne male faciant, etiam ipsis aliquid fortasse praestatur. Hinc autem dictum est, Non resistamus malo (Matth. V, 39), ne nos vindicta delectet, quae alieno malo animum pascit, non ut correctionem hominum negligamus. »

CAP. XXV.-- Regem iniquorum correctorem esse oportere.

Hinc sanctus Cyprianus in nono Abusionis gradu dicit (cap. 9): « Regem correctorem iniquorum esse oportet: debet furta cohibere, adulteria punire, impios de terra perdere, parricidas et perjurantes vivere non sinere. » Et item idem (cap. 11): « Undecimus 125.0850D| gradus abusionis est plebs sine disciplina, quae dum disciplinae exercitationibus non servit, Deum absque disciplinae rigore non evadit. Sicut enim tunica totum corpus tegitur praeter caput, ita disciplina omnis Ecclesia, praeter Christum, quia Ecclesia et sub disciplina ejus protegitur et ornatur. Ipsa vero tunica contexta desuper fuerat per totum, quia eidem Ecclesiae disciplina a Domino de coelo tribuitur et integratur. Tunica enim corporis Christi disciplina Ecclesiae est. Qui autem extra disciplinam est, alienus a corpore Christi est. Non scindamus igitur illam, sed sortiamur de illa. Non solvamus quidquam de mandatis Christi, sed unusquisque in quo vocatus est, in eo permaneat apud Deum. »

XXVI.-- Quod propter vindictam noxiorum gladius principi a Deo permissus est.

125.0851A| Et hinc sanctus Innocentius ad Exsuperium Tolosanum episcopum in Decretis suis: « Quaesitum est, inquit, super his qui post baptismum administraverunt, et aut tormenta sola exercuerunt, aut etiam capitalem protulere sententiam. De his nihil legimus a majoribus definitum. Meminerant enim a Deo potestates has fuisse concessas, et propter vindictam noxiorum gladium fuisse permissum, et Dei ministrum esse datum in hujusmodi vindicem. Quomodo igitur reprehenderent factum quod auctore Domino viderent esse concessum? De his ergo ita ut hactenus servatum est sic habemus, ne aut disciplinam evertere, aut contra auctoritatem Domini venire 125.0851B| videamur. Ipsis autem in ratione reddenda gesta sua omnia servabuntur. »

CAP. XXVII.-- Quod leges a principe justo sunt in quolibet vindicandae.

Item idem sanctus Innocentius in Decretis suis ad eumdem (epist. 11): « Illud, inquit, sciscitari voluisti, an preces dictantibus liberum concedatur, utique post baptismi regenerationem, a principibus poscere mortem alicujus, vel sanguinem de reatu: quam rem principes nunquam sine conditione concedunt, sed ad judices commissa ipsa vel crimina semper remittunt, ut, causa cognita, vindicentur quaecunque quaesitori fuerint delegata: aut absolutio, aut damnatio pro negotii qualitate profertur, et dum legum in impios exercetur auctoritas, erit dictator 125.0851C| immunis. » Et hinc sanctus Cyprianus (lib. de Abus. saec., c. 12): « Duodecimus, inquit, abusionis gradus est populus sine lege, qui dum edicta et legum scita contemnit, per diversas errorum vias eundo perditionis laqueum incurrit. Utique multae perditionis viae tunc inceduntur, cum una regalis via, lex Dei videlicet, quae neque ad dexteram neque ad sinistram declinat, per negligentiam deseritur. Igitur populus sine lege, populus sine Christo est. Non fiamus ergo sine Christo in hoc tempore transitorio, ne sine nobis Christus esse incipiat in futuro. » Et Christus Dei virtus et Dei sapientia dicit: Per me reges regnant, et conditores legum justa decernunt (Prov. VIII, 15). Et sanctus Augustinus in libro de 125.0851D| vera Religione leges principum servandas ostendit (cap. 30): « In istis, inquiens, temporalibus legibus, quanquam de his homines judicent cum eas instituunt, tamen cum fuerint institutae atque firmatae, non licebit judici de ipsis judicare, sed secundum ipsas. » Igitur aut a populo promulgatae justae leges servandae, aut a principe juste ac rationabiliter sunt in quolibet vindicandae.

CAP. XXVIII. Quod his qui pro suis criminibus puniendi sunt misericordia interdum indulgenda.

Quod etiam his qui pro suis sceleribus puniendi sunt, si in tempore necessitatis, et periculi urgentis instantia, vel in ultimo spiritu, praesidium poenitentiae, et mox reconciliationis petierint, nec satisfactio 125.0852A| interdicenda sit, nec reconciliatio deneganda, et sacri canones, et decreta sedis apostolicae, auctoritate sacra, evangelica, et apostolica, et prophetica patenter ostendunt, quia misericordiae Dei nec modum possumus ponere, nec tempora diffinire, apud quem nullas patitur veniae moras vera confessio, dicente Dei Spiritu per prophetam: Mox ut ingemueris, salvus eris. Et item: Dic prior iniquitates tuas, ut justificeris, quia apud Dominum est misericordia, et copiosa apud eum redemptio (Psal. CXXIX, 7).

CAP. XXIX.-- Quod rex propinquis suis perverse agentibus affectu carnali parcere non debeat.

Quod rex propter ministerium regium, etiam nec quibuscunque propinquitatis necessitudinibus, contra 125.0852B| Deum, sanctamque Ecclesiam, atque rempublicam perverse agentibus, affectu carnali parcere debeat, ex verbis Domini dicentis: Qui non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 26), in homilia Evangelii beatus Gregorius demonstrat dicens (hom. 36): « Si vim praecepti perpendimus, utrumque agere per discretionem valemus, ut eos qui nobis carnis cognatione conjuncti sunt, et quos proximos noverimus, et quos adversarios in via Dei patimur, odiendo et fugiendo nesciamus. Quasi enim per odium diligitur, qui carnaliter sapiens dum prava nobis ingerit, non auditur. Ut autem Dominus demonstraret hoc erga proximos odium non de inaffectione 125.0852C| procedere, sed de charitate, addidit protinus dicens, adhuc autem animam suam. Odisse itaque praecipimur proximos, odisse et animam nostram. Constat ergo quia amando debet odisse proximum, qui sic eum odit sicut semetipsum. Tunc etenim bene nostram animam odimus, cum ejus carnalibus desideriis non acquiescimus, cum ejus appetitum frangimus, ejus voluptatibus reluctamur. Quae ergo contempta ad melius ducitur, quasi per odium amatur. Sic sic nimirum exhibere proximis nostris odii discretionem debemus, ut in eis et diligamus quod sunt, et habeamus odio quod in Dei nobis itinere obsistunt (ibid.). Ab hac ergo discretione odii nostri, trahamus formam ad odium proximi. Ametur quilibet in hoc mundo adversarius, sed in via Dei 125.0852D| contrarius non ametur, etiam propinquus. Quisquis enim jam aeterna concupiscit, in ea quam aggreditur causa Dei, extra patrem, extra matrem, extra uxorem, extra filios, extra cognatos, extra semetipsum fieri debet, ut eo verius cognoscat Deum, quo in ejus causa neminem recognoscit. Multum namque est, quod carnales affectus intentionem mentis diverberant, ejusque aciem obscurant. Quos tamen nequaquam noxios patimur, si eos premendo teneamus. Amandi ergo sunt proximi, impendenda charitas omnibus, et propinquis, et extraneis, nec tamen pro eadem charitate a Dei amore flectendum (ibid.). Sic nimirum fideles quique esse intra sanctam Ecclesiam debent, ut compatiantur proximis 125.0853A| per charitatem, et tamen de via Dei non exorbitent per compassionem. » Hinc sanctus Joannes Chrysostomus (hom. 17) de verbis Evangelii secundum Matthaeum: Si oculus tuus dexter scandalizat te, ejice eum et projice abs te (Matth. V, 29): « Quod si de membris ista loqueretur, nequaquam de uno, vel de dextro id oculo, sed indifferenter de utroque dixisset. Qui enim dextro scandalizatur oculo, haud dubium quin idipsum patiatur etiam de sinistro. Quam igitur ob causam et oculum dextrae partis? Ut scilicet disceres, non de membris esse sermonem, sed de his potius qui nobis familiaritate junguntur. Et si igitur tantum aliquem diligas, ut eo oculi utaris vice, aut ita tibi quempiam esse utilem putes, ut illum dextrae manus ducas loco, et hi tamen animae 125.0853B| tuae fortassis incommodant, etiam istos, inquit, a te abscide: et diligentius vim ipsam sermonis examina. Non enim dixit, a talium societate discede, sed maximam separationem indicans: Erue, inquit, ac projice. Deinde quia satis severa praeceperat, lucrum ex utroque ipsius severitatis ostendit, translationem verbi tam in bonorum quam in malorum etiam parte servando. Expedit enim tibi, inquit, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam (Matth. V, 29). Cur enim Paulus optabat anathema fieri? (Rom. IX). Non utique ut nihil inde lucri caperet, sed ut alios acquireret in salutem. Hic vero, id ipsum enim, etiam de causa reprobi fratris intellige. Utrique noxius est, et idcirco non ait, erue tantummodo, sed et projice, inquit, 125.0853C| abs te, ut eum nunquam recipias ulterius, si qualis fuerat perseverat. Hoc enim modo et illum majore crimine liberabis, et te a perditione salvabis Ut autem manifestius commodum istius legis aspicias, si placet etiam in corpore juxta causam id quod dictum est requiramus. Si enim daretur electio, unumque esset necessarium de duobus, videlilicet aut cum ambobus oculis in foveam ruere atque ibidem deperire, aut absque uno oculo reliquum salvare corpus, putasne e duobus suscipere non malles secundum? At istud omnibus absque ambiguitate perspicuum est. Non enim hoc esset odientis oculum, sed corpus reliquum diligentis. » Et sanctus Hieronymus in Commentario Matthaei, de eisdem verbis Domini dicentis: Si oculus tuus dexter vel 125.0853D| manus scandalizat te, erue vel abscide, et projice abs te: « In dextro, inquit, oculo, et dextera manu, fratrum, et uxorum, et liberorum, atque affinium, et propinquorum monstratur affectus: quos si ad contemplandam veram lucem nobis impedimento cernimus, debemus truncare istiusmodi actiones, ne dum volumus lucri caeteros facere, ipsi in aeternum pereamus. Unde dicitur et de sacerdote magno, cujus anima Domini cultui dedicata est: Supra patre, et matre, et filiis non polluetur (Lev. XXI, 11), id est nullum affectum sciet, nisi ejus cujus cultui dedicatus est. »

CAP. XXX.-- Quatenus filiis vel propinquis, si peccaverint, parcere debeat.

125.0854A| Attendat autem princeps in propinquitatis necessitudinibus, quod et in aliis debet attendere, id quod scriptum est: Qui abscondit scelera sua, non dirigetur; qui autem confessus fuerit, et reliquerit ea, misericordiam consequetur (Prov. XXVIII, 12); quia scriptum est: Declina a malo, et fac bonum, et inhabita in saeculum saeculi (Psal. XXXVI, 27.) Quia confitenti et poenitenti non sufficit sola confessio, nisi et subsequatur facti emendatio, ut poenitens poenitenda non faciat, sicut David sanctus, qui postquam audivit a propheta: Dimissum est peccatum tuum (II Reg. XII, 13), humilior factus est in emendatione peccati, ita ut cinerem sicut panem manducaret, et potum suum 125.0854B| cum fletu misceret (Psal. CI). « Quia saepe, ut beatus dicit Gregorius (Moral. lib. VIII, c. 21), et reprobi peccata confitentur, sed de his cogitare contemnunt. Electi autem culpas suas, quas vocibus confessionis aperiunt, districtae animadversionis fletibus insequuntur. Unde et propheta, postquam se iniquitatem suam pronuntiare spopondit, cogitare se etiam de eis subdidit. Ac si aperte fateretur dicens: Sic reatum lingua loquitur, ut nequaquam expers a moeroris stimulo per alia Spiritus vagetur: sed culpas loquens vulnus aperio; culpas vero ad correctionem cogitans, salutem vulneris ex medicamine moeroris quaero. Qui enim mala quidem quae perpetravit insinuat, sed flere quae insinuaverit recusat, quasi subducta veste vulnus detegit, sed torpenti 125.0854C| mente medicamentum vulneri non apponit. Confessionis igitur vocem solus necesse est ut moeror excruciet, ne vulnus productum et neglectum, quo licentius jam per humanam notitiam tangitur, deterius putrescat. Psalmista ergo plagas cordis non solum detexerat, sed detectis etiam medicamentum moeroris adhibebat, dicens: Iniquitatem meam ego pronuntio, et cogitabo pro peccato meo (Psal. XXXVII, 19). Pronuntiando enim occultum vulnus detegit; cogitando autem quid aliud quam medicamentum vulneri apponit? Sed afflictae menti, et sua sollicite damna cogitanti, rixa pro semetipsa oritur contra semetipsam. Nam cum se ad lamenta poenitentiae instigat, occulta se increpatione dilaniat. » Hoc modo principes filiis vel propinquis, si peccaverint, recognoscentibus 125.0854D| ac poenitentibus parcere debet, alioquin vindictam secundum modum culpae in peccantes exercere. Si enim Deus Pater, ut dicit Apostolus, proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32), et tamen Pater amavit Filium, quem ad passionem misit, qui, ut item dicit Apostolus, se pro Ecclesia tradidit (Ephes. V), necessario praeponderare debet pax Ecclesiae universalis, et soliditas generalis, dilectioni etiam dilecti, multo magis autem degeneris filii.

CAP. XXXI.-- In maximis et publicis criminibus an indulgendum.

Qui autem de maximis et publicis criminibus ex 125.0855A| corde se non humiliat, sed ad excusandas excusationes in peccatis, peccata sua defendere curat, huic non impendenda est misericordia, quia praestari nullatenus praevalet indulgentia, sicut sanctus Coelestinus in epistola ad Nestorium manifestat, dicens (epist. 5): « Persequar plane boni Domini mei fidelis servus inimicos, cum Propheta asserat eos odio se odisse perfecto (Psal. CXXXVIII). Memor rursus, altero loquente, ne parcam, quem vis hic ego respiciam? cui honoris aliquid reservem, quando agitur, ut mihi totius spei meae causa tollatur? Ipsius in Evangelio verba sunt Domini, quibus ait, non sibi patrem, non matrem, non filios, non aliquam necessitudinem debere praeponi (Matth. XIX). Etenim talis frequenter est pietas, ex qua nascatur 125.0855B| impietas, cum, vincente carnis affectu, charitati illi quae Deus est, charitas praeponitur corporalis. » Et sanctus Gregorius in libro Pastorali (part. II, cap. 6): « Quia falsa, inquit, pietate superatus ferire Heli delinquentes filios noluit, apud districtum judicem semetipsum cum filiis crudeli damnatione percussit. Hinc namque divina voce dicitur: Honorificasti filios tuos plus quam me (I Reg. II, 29). Nam in sacra Historia legitur, quod Heli filios suos verbis quidem corripuit, sed severitate discretionis ut debuit non correxit. Unde ipsi filii sui in bello occisi sunt, et arca Dei capta est, et maxima caedes in populo facta est, et ipse Heli de sella cecidit, et fractis cervicibus cum sacerdotii principatu etiam vitam perdidit. » Et beatus Augustinus 125.0855C| in epistola ad Macedonium (epist. 54): « Non inutiliter metu legum humana coercetur audacia, ut et tuta sit inter improbos innocentia, et in ipsis improbis, dum formidato supplicio frenatur facultas, invocato Deo sanetur voluntas. » Sicuti est enim aliquando misericordia puniens, ita et crudelitas parcens. Nam si aliter non meruit habere pacem domus David, nisi Absalon filius ejus in bello, quod contra patrem gerebat, fuisset exstinctus, quamvis magna cura mandaverit suis, ut eum quantum possent vivum salvumque servarent, et esset cui poenitenti paternus affectus ignosceret, quid ei restitit nisi perditum flere, et sui pace regni acquisita suam moestitiam consolari? Quod si propriis visceribus in servanda pace non est indultum, 125.0855D| quanto minus in extraneis severitate legum censemus parcendum?

CAP. XXXII. Quod boni regis sit et virga districtionis, et manna dulcedinis.

Caeterum Dominus, qui peccantes diu ut convertantur exspectat, et non conversos durius damnat, et pia mater Ecclesia, juxta quod scriptum est: Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt (Psal. XXII, 4), virga percutit, et baculo sustentat, 125.0856A| docens ut in boni rectoris pectore sit virga districtionis, sit et manna dulcedinis: sit districtio virgae quae feriat, sit et consolatio baculi quae sustentet; sit amor, sed non emolliens; sit vigor, sed non exasperans; sit zelus, sed non immoderate saeviens; sit pietas, sed non plus quam expediat parcens. Ad exemplum Moysi (Exod. XXXII), et amet pie, et saeviat districte. Nam cum Israeliticus populus ante Dei oculos pene inveniabilem contraxisset offensam, pro eodem populo se opposuit. Ad eumdem vero populum veniens, paucorum vitam gladio exstinxit, qui vitam omnium etiam cum sua morte petiit: dans rectoribus discretis exemplum, ut recognoscentibus et vere confitentibus ac poenitentibus parcant, et incorrigibiles 125.0856B| atque in peccato perseverantes damnent, sicut Petrus Ananiam et Saphiram, et Simonem Magum (Act. V), qui crurifragio periit, sicut in Hegesippi historia legitur, et Paulus publice peccantem tradidit Satanae (I Cor. V), et Helimam caecitate percussit (Act. XIII).

CAP. XXXIII. In pluralitate peccantium vindicta propter difficultatem negligenda vel differenda.

Et si forte quis dixerit, competenter vindicta in una persona fieri potest, in pluralitate autem peccantium, propter difficultatem, vindicta aut negligenda aut differenda esse videtur: contradicit eis sanctus Innocentius in Decretis suis, ad Macedones episcopos (epist. 11, cap. 6): « Pervideat ergo dilectio vestra, hactenus talia transisse, et advertite 125.0856C| quod utique, ut dicitis, necessitas imperavit, in pace jam Ecclesias constitutas non posse praesumere: sed ut saepe accidit, quoties a populis aut a turba peccatur, quia in omnes propter multitudinem non potest vindicari, inultum soleat transire. Priora ergo dimittenda dico Dei judicio, et de reliquo maxima sollicitudine praecavendum. » Et hinc item in Decretis apostolicae sedis: « Si, inquiunt, omnes sacerdotes et mundus assentiat damnandis, damnatio consentientes involvit, non praevaricationem consensus absolvit. Non enim crimen minuitur, sed accrescit, cum generale fit ex privato. Hoc enim Deus omnium judicavit, qui mundum peccantem generali diluvio interemit. »

Ecce de quibus exiguitatem meam sublimitas 125.0856D| sapientiae vestrae consuluit. Habetis sacrae Scripturae et doctorum catholicorum sententias: haurite nunc aquas in gaudio de fontibus Salvatoris, id est doctrinam ex verbis eorum, quibus idem Salvator dicit: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Hoc autem, inquit Evangelista, dixit de spiritu quem accepturi erant credentes in eum (Joan. VII, 38, 39): qui quod eodem spiritu inspirante hauserunt, scribendo ad nostram notitiam manaverunt.