De regulis

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
De regulis
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

De regulis (Benedictus Anianensis), J. P. Migne

De regulis

(0705D) Ad faciliorem hujus Concordiae intelligentiam operae pretium est in ipso limine aliquid de Regulis a nostro auctore prolatis, earumque scriptoribus praelibare; prius hic subjecto earumdem catalogo.

1. Regula sancti Patris Benedicti.
2.--sancti Pachomii.
3.--sancti Orsiesii.
4.--Orientalis.
5.--sancti Macarii.
6.--item Macarii.
7.--Patrum.
8.--item Patrum.
9.--item Patrum.
10.--sancti Basilii.
11.--sancti Hieronymi.
12.--sancti Augustini.
13.--Cassiani.
14.--Stephani et Pauli.
15.--Tarnatensis.
(0706D)
16. Regula sancti Caesarii.
17.--sancti Aureliani episcopi.
18.--sancti Ferreoli episcopi.
19.--sancti Isidori episcopi.
20.--sancti Fructuosi episcopi.
21.--alterius Fructuosi.
22.--sancti Columbani.
23.--Donati.
24.--Magistri.
25.--cujusdam Patris.
26.--item cujusdam Patris.

Quod spectat ad Regulam sancti Benedicti, ejusque auctorem, non est quod immoremur, cum multi de iis multa scripserint.

Regula sancti Pachomii non est ea quae ab angelo dictata apud Palladium in Historia Lausiaca exstat, sed est ea, etiam ab angelo revelata, quam de Aegyptiaca lingua in Graecam versam Latinam fecit sanctus Hieronymus. Quae quidem non est solius Pachomii, (0707A)sed etiam discipulorum ejus Orsiesii et Theodori, angelo quidem revelante. A tribus enim illis Patribus conscripta est, ut notum est ex praefatione sancti Hieronymi ad eamdem Regulam, et principio ejusdem regulae apud Gazaeum. Nec obstat quod appelletur vulgo Regula Pachomii: nam praecipui Patris ac magistri nomen retinere potuit. Pachomii meminit idem Hieronymus in epitaphio Marcellae ad Principiam: « Vitam beati Antonii adhuc tunc viventis, monasteriorumque in Thebaide Pachumii et virginum et viduarum didicit disciplinam. » De eo et ejus Regula agit Sozomenus, lib. III, cap. 13; Gennadius in Catalogo, et Palladius in Lausiaca, cap. de Tabennesiotis. Ejus Vita ampla satis habetur in Vitis Patrum. Floruit sub Constantino Magno. De eo agit Menologium Graecorum 15 Maii. Ejus Regula exstat excusa, centum supra viginti octo articulos complectens. Quae tamen non est integra: nam in hoc Concordiae libro citantur multi articuli qui in ea non exstant, aliusque articulorum ordo in Concordia (0707B)videtur quam in edita Regula.

Regula Orsiesii habetur excusa tom. IV Bibliothecae Patrum, ubi liber inscribitur, Regulae de institutis monasticis. Fuit sancti Pachomii discipulus, ut multis locis ejusdem Regulae videre est, in quibus sanctum Pachomium Patrem suum appellat. De eo agit Gennadius in Catalogo, ubi eum vocat « collegam Pachumii et Theodori. » Graeci auctores mentionem faciunt; Socrates lib. IV, cap. 14; Sozomenus, cap. citato; Palladius in Lausiaca, cap. 8, a quibus appellatur Ἀρσίσιος apud Socratem legitur Ἀρσήνιος, male: nam Socrates agit de illis Patribus qui tempore sancti Antonii floruerunt sub Constantino Magno et Constantio, cum Arsenius sub Arcadio et Honorio vixerit. Constanter tamen appellatur a Latinis Orsiesius, sive Orsiesis, tum in ejus opere edito, tum apud sanctum Hieronymum, tum apud Gennadium supra citatos, atque etiam in ms. cod. nostrae Concordiae. Quare non assentior cuidam viro (0707C)docto qui apud sanctum Hieronymum legendum putat Arsesii, non Orsiesii. In Vita sancti Pachomii, quae est in Vitis Patrum veteris editionis, male appellatur Orsenius.

Regula Orientalis affinis est Regulae sancti Pachomii: ita ut saepe eadem verba proferat, ut notavimus in nostris observationibus: quis sit illius auctor, ignoratur.

Regula Macarii duplex est: una quae non solius Macarii est, sed Serapionis, Macarii Paphnutii, alterius Macarii abbatis et aliorum. Duas vidi mss., alteram bibliothecae Floriacensis, quae hunc titulum profert: Incipit Regula monasteriorum vel Deum timentium discipulorum, id est, Serapionis, Machari, Pacnuti, et alterius Machari. In fine vero Regulae haec verba habentur: Explicit regula Patrum abbatum triginta octo. Alteram bibliothecae Corbeiensis, cui hic titulus praefigitur: Incipit regula sanctorum Patrum Serapionis Machari Paunuthi et alii Machari. (0707D)Ita legitur in mss., sed utrobique legendum, Macarii, Paphnutii. Hi autem codices sunt dissimiles quoad verba duntaxat, nam saepissime codex Corbeiensis non modo mutat, sed etiam auget verba, et quodammodo paraphrastice se gerit: at Floriacensis non item, sed convenit cum iis quae in hoc Concordiae codice citantur. Corbeiensis quatuor duntaxat capita complectitur, eaque majora: at Floriacensis octo, sed angustiora. Auctores vero hujus Regulae praenominati videntur esse duo celebres illi Macarii, quorum alter Aegyptius, alter Alexandrinus dicitur: de quibus agunt fere omnes auctores supra citati. Serapion, qui prope Arsenoitem circiter decem millibus monachis praefuit in Aegypto, de quo Sozomenus lib. VI, cap. 28. Paphnutius abbas monasterii in Thebaide, et anachoreta ultimae solitudinis in regionibus Heracleos, de quo in Vitis Patrum. De eo etiam agunt Cassianus, coll. 3, Palladius in Lausiaca, cap. (0708A)125. Illius et duorum Macariorum meminit Sidonius carm. 16, ad Faustum Reiensem: Nunc duo Macarii, nunc et Paphnutius heros. Ratio est quia eodem tempore in Aegypto, ut ex praefatis auctoribus notum est, vixerunt, et simul de componenda Regula convenire potuerunt. Haec autem Regula in Concordia aliquando sub nomine Regulae Patrum citatur, ut suis locis observavimus, sed et sub nomine Macarii, nunquam Serapionis et Paphnutii.

Altera Macarii Regula quaedam admixta habet ex D. Hieronymo, ut suis locis observatum est. Praeter superiores Macarios multi alii reperiuntur apud scriptores, sed cujus sit haec Regula, dicere obscurum est.

Regula Patrum, praeter eam quae est Serapionis, Macarii et aliorum, triplex est; quarum duas vidi in codice ms. bibliothecae Floriacensis, adeo breves, ut singulae vix tria folia contineant. Prima sic incipit: (0708B)Cum resideremus in unum in nomine Domini Jesu Christi secundum traditionem Patrum sanctorum virorum visum est nobis conscribere, etc. Alterius hoc est initium: Cum in nomine Domini una cum fratribus nostris convenissemus, in primo placuit ut Regula et instituta Patrum per ordinem legerentur. Utrique Regulae in praefato codice tantum hic titulus praefigitur: Item Regula. Priorem etiam vidi in vetustissimo codice bibliothecae Corbeiensis, sub hoc titulo: Incipiunt statuta Patrum; cujus initium est: Residentibus nobis in unum in nomine Domini Jesu Christi secundum traditionem Patrum virorum sanctorum visum est nobis conscribere, etc., prout habentur in codice Floriacensi. De tertia Regula Patrum nihil me legisse alibi memini.

Regula sancti Basilii hic citata nihil aliud continet quam illius constitutiones, tam fusius quam brevius disputatas ex interpretatione Rufini, quae in vetustissimo codice ms. bibliothecae S. Germani a Pratis (0708C)dividuntur in ducentas interrogationes.

Regula sancti Hieronymi nihil aliud est quam epistola illa quam praefixit Regulae sancti Pachomii, nam quaedam ex illa Regula hic citata videre est in eadem epistola; alia vero sapiunt stylum sancti Hieronymi, nec discrepant ab institutis sancti Pachomii quae in illa epistola recensentur: quam si integram haberemus, haud dubie in ea omnia reperirentur quae hic ex ea proferuntur, maxime cum sanctus Hieronymus nullam scripserit Regulam monachorum.

Regula sancti Augustini nulla alia est quam ea quae vulgo observatur a Canonicis regularibus, Eremitis Augustinianis, et caeteris hujus instituti professoribus, sumpta ex ejusdem doctoris epistola centesima nona, ad sanctimoniales: quam quidem ut accommodaret suo proposito hujus Concordiae auctor Benedictus, nomina feminina in masculina mutavit, ut fecit in Regulis sancti Caesarii, cujusdam Patris (0708D)et sancti Aureliani episcopi, quae a suis auctoribus ad sanctimonialium usum scriptae sunt, ut infra docebitur. Haec autem Regula olim divisa est in qua draginta capita. Nam in cap. 71 Concordiae profertur caput quadragesimum Regulae sancti Augustini, quod est ultimum in eadem Regula excusa, quae in editione Coloniensi anni Domini 1575 dividitur in quinque et quadraginta capita, etsi in recentioribus editionibus vulgo dividatur in pauciora. Sed et in bibliotheca Corbeiensi exstat ms. vetustissimis characteribus exarata sine ulla capitum divisione, etiam ad usum virorum mutato genere accommodata.

Regula Cassiani, quae hic citatur, maxime sumpta est ex libro IV, qui inscribitur de institutis renuntiantium. Quaedam sumuntur etiam ex lib. II, de nocturnis orationibus, atque etiam ex lib. I, de vestitu monachorum, nec non ex lib. III, de diurnis orationibus, contractius quidem, quam apud Cassianum, descripta, exceptis duobus capitibus; quibus Regulae (0709A)nomen non praefigitur: ita ut haec regula compacta sit ex praefatis Cassiani libris. Quae quidem verum Regulae nomen sortiri potest, non enim in ea narrantur monachorum Aegypti mores et instituta, sed quid faciendum sit praecipitur. Regulae Cassiani meminit sanctus Gregorius Turonensis lib. X Hist., cap. 18: « Coenobiumque fundavit, in quo non modo Cassiani, verum etiam Basilii et reliquorum abbatum qui monasterialem vitam instituerunt, celebrantur Regulae. » An vero Regula hic citata scripta sit a Cassiano, non adeo certum est, cum Photius, Gennadius et alii qui de operibus Cassiani scripserunt, nullam ejusmodi Regulae mentionem faciant: nisi id forte ex loco Gregorii Turonensis citato conjicere liceat. Quis suspicari poterit ejusmodi Regulam ab Eucherio Lugdunensi fuisse compositam, qui, teste Gennadio in Catalogo, « Cassiani quaedam opuscula lato tensa eloquio angusto revolvens verbi tramite in uno coegit volumine? » Praeterea notandum est in hac Concordia Cassianum saepe appellari sanctum: (0709B)quam appellationem reliqui, prout inveni in codice ms., neque eam in locis in quibus non erat adjeci. Nec mirum videri debet hunc appellari sanctum: fuit enim sanctus ille vir et admiratione dignus, ut satis ex ejus scriptis constat, quae etsi quibusdam in locis Pelagiana fuligine aspergi quodammodo videantur, maxime collatione XIII, in qua disputat quosdam sine gratia Dei praeveniente solis arbitrii liberi viribus, nonnullos non sine ea ad Deum converti, et eo nomine a Prospero Aquitanico impugnatus sit, et a Gelasio papa inter scriptores apocryphos relatus, nunquam tamen, quoad vixit, ab Ecclesiae communione separatus est, errore ejus multis post annis in concilio Arausicano secundo, quod anno Christi 529 habitum est, tantum condemnato, nempe can. 8. Qui sane errorem emendasset, si illum ab Ecclesia reprobari vidisset. Unde Prosper in suae Disputationis epilego dixit: « Quorum tamen, dum adhuc non sunt a fraterna societate divisi, toleranda (0709C)est magis intentio quam desperanda correctio. » Accedit quod in Ecclesia Massiliensi hic Cassianus tanquam sanctus quotannis solemni officio colatur 23 Julii, ut videre est in Proprio Sanctorum dioecesis Massiliensis, ubi ejus officium est duplex minus per annum. Colitur etiam in parochia de Tabernis dioecesis Reiensis, ut videre est in Proprio Sanctorum ejusdem dioecesis. Adnotaturque ejus solemnitas in veteri Martyrologio ms. coenobii S. Sabini in Valle Lavitania dioecesis Tarbensis, nuper edito a doctissimo viro Andrea du Saussay, pastore ecclesiae SS. Lupi et Aegidii Lutetiae Parisiorum, ad calcem eruditissimi sui Martyrologii Gallicani. Ejus caput Urbanus V pontifex maximus, S. Victoris coenobii Massiliensis quondam abbas, thecis argenteis jussit includi et venerari, inquit idem Proprium Sanctorum ecclesiae Massiliensis. Collocatum est ad sinistrum latus altaris, caput S. Victoris ad dextrum in crypta ejusdem monasterii. Corpus vero ejusdem Cassiani conditum (0709D)est in eadem crypta, in tumulo marmoreo. Sed plura vide in praefationibus Henrici Cuichii episcopi, et Alardi Gazaei ad Cassiani opera, et in vindiciis pro sanctitate Joannis Cassiani ejus operibus Duaci praefixis.

Regula Pauli et Stephani fere ubique in hoc Concordiae codice horum duorum Patrum nomina praefert, raro alterius tantum. Qui sint isti Patres, et quando vixerint, non mihi compertum est. Haec Regula exstat in cod. ms. bibliothecae Floriacensis, unum et quadraginta capitula complectens, ut ex serie capitulorum Regulae praefixa manifestum est sub hoc quidem titulo: Incipiunt capitula pro quibus sunt ammonendi fratres, Pauli et Stephani. Et initio Regulae haec habentur: Incipiunt tituli pro quibus sunt fratres ammoniti, Pauli et Stephani.

Regula Tarnatensis, vel, ut in quibusdam codicibus legitur, Regula Tarnatensis monasterii, a quo et quo tempore condita sit, nondum mihi exploratum (0710A)est. Quidam putant Regulam esse celeberrimi illius monasterii Agaunensis, quod in Helvetiis de nomine S. Mauritii et sociorum conditum est: eo quod Tarnadae locus, cujus meminit Antoninus Augustus in itinerario, idem sit cum Agauno horum sanctorum passione celebrato: quod quidem probabile est; sed de eo amplius est inquirendum; haec autem Regula Tarnatensis quaedam sumit a Regula sancti Augustini, ut in notis est a nobis observatum.

Regula sancti Caesarii est magni illius Caesarii epipiscopi Arelatensis, cujus scripta habemus et Vitam duobus libris compositam auctore Cypriano. Floruit sub Symmacho papa et Theodorico Italiae rege. Hujus Regulae meminit Fortunatus, lib. V, carm. 1, ad sanctum Martinum Galliae episcopum: Atque ascita sibi servetur in urbe Genesi Regula Caesarii praesulis alma pii, Qui fuit antistes Arelas de sorte Lirini. Lib. VIII, carm. 1:(0710B) Regula Caesarii linea nota tibi est. Et carm. 4 ejusdem libri: Concipiente fidem Christi Radegundis amore Caesarii lambit, regula quidquid habet. Mentio fit apud sanctum Gregorium Turonensem, lib. IX Hist., cap. 41, in epist. episcoporum ad sanctam Radegundem: « Tamen specialiter definivimus si qua, sicut dictum est, de locis sacerdotaliter nostrae gubernationi commissis in Pictaviensi civitate vestro monasterio meruerit sociari secundum beatae memoriae domni Caesarii Arelatensis episcopi constituta, nulli sit ulterius discedendi licentia. » Et cap. seq.: « Arelatem urbem expetunt, de qua Regula sancti Caesarii atque Caesariae beatae suscepta, regis se tuitione munierunt. » Et cap. seq., in epist. sanctae Radegundis: « Insuper congregationi per me Deo praestante collectae Regulam sub qua sancta Caesaria degit, quam sollicitudo beati Caesarii antistitis Arelatensis ex institutione sanctorum Patrum convenienter collegit, (0710C)adscivi. » Hanc Regulam, ut clarum est ex locis citatis, sanctus Caesarius sorori suae sanctae Caesariae scripsit, ejusque sanctimonialibus. Id etiam videtur in eadem Regula, quae exstat excusa: sed auctor hujus Concordiae mutato sexu eam aptavit suo proposito. Scripsit etiam sanctus Caesarius ejusdem Regulae recapitulationem, in qua addit novas constitutiones; sed nihil de illa citat auctor noster.

Regula sancti Aureliani episcopi est illius Aureliani episcopi Arelatensis successoris Auxanii, cujus decessor fuit sanctus Caesarius, ut habetur in epistola Vigilii papae ad episcopos Galliae: « Unde, quia dudum Auxanio quondam Arelatensis civitatis antistiti vicum nostrarum sollicitudinem dederamus, sed cursum vitae praesentis implendo de hac luce migravit: in cujus loco Aurelianus frater noster noscitur successisse. » Duas ei scripsit epistolas Vigilius papa, alteram qua ei suas vices in Gallia delegat; alteram, qua eum certum facit nihil a se contra fidem (0710D)quatuor conciliorum generalium et decreta Romanorum pontificum in causa trium Capitulorum factum. Subscripsit Aurelianensi concilio quinto, anno Domini 549, sub Childeberto rege. Apud Smaragdum scribitur, ubique, Aurelius: sed mendum est manifestum. Nam in epistolis et concilio citatis, et apud Trithemium, de Proprietate monachorum, cap. 5, semper scribitur Aurelianus, atque etiam in codice ms. Concordiae nostrae, uno aut altero loco exceptis. Ratio autem cur hunc Aurelianum hujus Regulae faciamus auctorem, haec est, quia Regula quae in hac Concordia citatur sub nomine Aureliani episcopi majori ex parte sumpta est ex Regula sancti Caesarii Arelatensis episcopi, etiam iisdem verbis saepe transcriptis, quemadmodum suis locis a nobis observatum est. Scripsit autem duas Regulas sanctus Aurelianus, alteram sanctimonialibus, ut videre est apud Trithemium, lib. de Proprietate monachorum, cap. 5: « Aurelianus episcopus in Regula ad moniales, (0711A)« capitulo tertio, sic dicit: Nihil occulte accipiatis; sed « si quis propinquus aut amicus aliquid in vestimento « aut in auro, vel aliud quodcunque dederit aut « transmiserit, in potestate sit abbatissae, » etc.; quae verba ita citantur in hac Concordia mutato feminino genere personarum in masculinum pro more auctoris nostri. Cap. 60: « Nihil occulte accipiatis: sed si quis propinquus aut amicus aliquid in vestimento aut auro, vel aliud quodcunque dederit aut transmiserit, in potestate sit abbatis, etc. » Alteram monachis, ut planum est ex cap. 69 Concordiae, ubi haec habentur ex Regula sancti Aureliani episcopi: « Nullus honorem presbyterii aut diaconatus accipiat, praeter abbatem. Si voluerit ordinari presbyterum et unum diaconum et subdiaconum quos ipse voluerit, ordinandi habeat potestatem; si vero Deo propitio ita profeceritis, ut aliquis ex vobis ad episcopatum petatur, ipse solus egrediatur. » Quae quidem verba nullatenus monialibus convenire possunt.

Regula sancti Ferreoli a Trithemio capite laudato (0711B)citatur sub nomine sancti Ferreoli episcopi et martyris. Sed duos lego martyres Ferreolos, non tamen episcopos: alterum qui Vesuntione, alterum qui Viennae passus est; alios duos Ferreolos historiae commemorant, episcopos quidem, sed non martyres: alterum Lemovicensem, de quo sanctus Gregorius Turonensis lib. V, cap. 28, qui subscripsit concilio Matisconensi II sub Guntranno rege; alterum Uceticensem seu Uceciensem in prima Narbonensi, nepotem et successorem sancti Firmini Uceciensis episcopi, ut habetur in ejusdem Firmini Vita ms., nullum vero episcopum et martyrem. Hujus Regulae auctor se in praefatione episcopum nominat, et multis locis hujus Concordiae ita appellatur. Ex his igitur duobus Ferreolis episcopis probabilius est Uceciensem hujus Regulae esse auctorem. Stylus enim hujus Regulae aliarum stylis praestat, sanctus vero Ferreolus Uceciensis fuit vir litteratus, qui epistolas instar Sidonii composuit, teste Gregorio Turonensi, lib. VI Hist., (0711C)cap. 8. Praeterea hic Ferreolus dedicat suam Regulam Lucretio episcopo, qui sane nullus videtur alius esse quam Lucretius episcopus Deensis, ut suo loco dicetur. Cum enim Ucecia sit in prima Narbonensi non procul a Rhodano, nec adeo remota a Dea civitate sita in provincia Viennensi; civitas vero Lemovicum remotissima, quippe quae jaceat in prima Aquitania; Ferreolum Uceciensem familiarem fuisse Lucretio episcopo Deensi, quam Ferreolum Lemovicensem credibilius est. Hi autem tres episcopi eodem tempore floruerunt.

Regula sancti Isidori episcopi est Magni illius Isidori Hispalensis episcopi, quae exstat inter ejus opera Coloniae edita 1617. Hanc recenset inter sancti Isidori scripta sanctus Braulio episcopus Caesaraugustanus: « Monasticae Regulae librum unum quem pro patriae usu et invalidorum animis decentissime temperavit. » Non multum differt a sancti Benedicti Regula.(0711D) Regula sancti Fructuosi duplex hic citatur: altera Magni illius Fructuosi pontificis Bracarensis, quae complectitur quinque et viginti capita, ut est in codice ms. abbatiae Crassensis, cujus primum caput ita incipit: Post dilectionem proximi. Id satis notum est ex cap. 18 ejusdem Regulae, in quo statuitur una Quadragesima jejunanda ante festum sanctorum Justi et Pastoris: quam sane instituit sanctus Fructuosus, quia suum monasterium dedicatum erat sub patrocinio horum sanctorum martyrum, quod ideo Compluticum appellatum est, quia dicti martyres Compluti passi sunt, ut habetur in Fructuosi Vita, quae ex membranis exiit a Prudentio Sandovaldo episcopo Pampilonensi. Floruit anno 656. Altera Regula est cujusdam alterius Fructuosi, qui in hac Concordia a superiori distinguitur, etsi interdum hi duo Fructuosi exscriptoris incuria confundantur. Quis (0712A)autem sit alter hic Fructuosus, non mihi plane compertum est. In Chronico sancti Maximi Caesaraugustani episcopi ad annum 569, fit mentio cujusdam Fructuosi abbatis Constantinae in agro Bracarensi; « Sanctus Fructuosus Benedictinus abbas floret Constantinae in agro Bracarensi sancti Romani, de quo supra, discipulus. » Quis sit autem hic Romanus, declarat idem Chronicon ad annum 568: « Sanctus Romanus, abbas, sancti Lupicini frater, natione Gallus, veniens ad Hispanias, aliqua monasteria condidit, moriturque in agro Aurichensi in Lusitania, oppidoque Pannoniis ejus corpus in pretio habetur et honoratur. » Quod spectat ad hunc Fructuosum, juxta hoc Chronicon, videtur esse alius a sancto Fructuoso Bracarensi episcopo. Primo, quia tantum abbas dicitur; 2º, quia sanctus Fructuosus Bracarensis episcopus nunquam fuit abbas Constantinae, sed Complutici in dioecesi Asturicensi, ut habent ejus Acta: qui et altero multo junior fuit, creatus episcopus Bracarensis anno 656. Sed, ne quid dissimulem, (0712B)hoc Chronicon, ut inter legendum animadverti, multa continet absurda, et sancto Maximo prorsus indigna. Est enim multis erroribus maculatum a quodam nebulone, qui passim huic Chronico multa inepta adjecit pro sua libidine, ut sunt illa quae hic de sancto Romano citata sunt. Nunquam enim hic sanctus Romanus, frater sancti Lupicini. in Hispaniam venit, neque ibi mortuus est, sed in Gallia, et in eadem regione sepultus est a fratre Lupicino in monticulo supra monasterium Condatiscense, in locis Jurensibus sub Chilperico Burgundionum rege, ut videre est apud sanctum Gregorium Turonensem in Vitis Patrum, cap. 2, sub finem. Fuit tertius Fructuosus episcopus Segoviensis. Haec tamen Regula, ut mihi videtur, potius tribuenda est sancto Fructuoso abbati Constantinae: fere sequitur Regulam sancti Benedicti.

Regula sancti Columbani est magni illius Columbani primo Luxoviensis abbatis in Burgundia, (0712C)deinde Bobiensis in Italia. Sub nomine hujus Regulae multa hic citantur ex Poenitentiali sancti Columbani, quod exstat ms. in bibliotheca Floriacensi, et citatur a Trithemio capite supra laudato libri de Proprietate monachorum. Vitam sancti Columbani luculente scripsit Jonas; cujus etiam meminit in Vitis sancti Eustasii abbatis Luxoviensis, sanctorum Attulae et Bertulphi abbatum Bobiensium. Mentio fit etiam in Vitis sancti Galli et sancti Magnoaldi. De eo etiam agunt Fredegarius, cap. 36 Chron.; Aimoinus, lib. III de Gestis Franc., cap. 95, et Appendix ad sanctum Gregorium Turonensem.

Regula Donati appellatur Regula a Donato collecta, quia ex multis Patrum Regulis conflata est, maxime ex Regulis sanctorum Caesarii, Benedicti et Columbani, ut suis locis notavi Inter plures Donatos sanctitate insignes unus celebris est monachorum Pater; qui ex Africa trajiciens venit in Hispaniam, ubi Sirvitanum monasterium aedificavit, diciturque (0712D)prior monasticam observantiam et regulam in Hispaniam intulisse, ut scribit sanctus Hildefonsus lib. de Viris illustribus, cap. 4. De eo agit Joannes Biclariensis in Chronico ad annum 572, et sanctus Maximus Caesaraugustanus in Chronico ad annum 575: « Sanctus Donatus, qui Regulam Eremitarum sancti Augustini locupletiorem mitioremque primus in Hispaniam invexit, et in agro Setabitano monasterium Sirvitanorum construxit: et verborum meritis et miraculis abunde nobilitatus migrat ad Dominum, coliturque Kalendis Novembris. » Sed nonnulla hic videntur addititia. Nullam enim sanctus Augustinus composuit Regulam Eremitarum: nec, si composuisset, eam mitiorem fecisset sanctus Donatus. Quinimo olim sancti Donati discipuli in Hispania graviter impugnabantur, eo quod austeriori vitae animum adjungerent; quod non contigisset, si sanctus (0713A)Donatus Regulam mitiorem in Hispaniam invexisset. Id satis patet ex Eutropii Valentini episcopi epistola ad Petrum episcopum, quam, cum esset abbas Sirvitanus, scripsit de districtione monachorum, in qua austeriorem monachorum vitam adversus impugnatores defendit. Quod frustra fecisset, si ejus praedecessor sanctus Donatus Regulam Eremitarum mitiorem fecisset. Hujus epistolae mentionem facit sanctus Isidorus lib. de Viris illustribus, cap. 45, exstatque ms. in bibliotheca Floriacensi. Praeterea tanti fuit olim nominis apud omnes nationes beatus Augustinus, ut, si ejus Regulam, etsi non mitiorem, advexisset in Hispaniam sanctus Donatus, ne quidem ullus adversus eum ejusque discipulos hiscere ausus fuisset. Tandem sanctus Donatus non fuit Eremitarum, sed monachorum coenobitarum Pater; ipse enim cum septuaginta monachis in Hispaniam trajecit, quibus monasterium Sirvitanum subsidio et ope Micineae illustris feminae aedificavit, ut docet sanctus Hildefonsus capite citato. Haec fusius (0713B)prosecutus sum, ut ostenderem quam futilibus ineptiis a nescio quo hoc sancti Maximi Chronicon conspersum fuerit. Fuit alius Donatus sancti Columbani in baptismo filius, archiepiscopus Vesontionensis. Libenter hanc Regulam Donato Afro tribuerem, nisi multis annis ei sanctus Columbanus superstes fuisset, vix, dum vixit, Hispanis notus. Quare si ejusmodi Regulam sancto Donato Vesontionensi archiepiscopo addixerim, non multum abs re erit, cum ille monachus fuerit, et monasterium sub Regula sanctorum Benedicti et Columbani aedificaverit, ut habetur in fragmento Vitae illius apud Chiffletium lib. II de Archiepiscopis Vesontionensibus.

Regula Magistri ita appellatur in hac Concordia, quia in ea discipulus interrogat, et magister respondet. Exstat in veteri codice ms. bibliothecae Corbeiensis sine auctoris nomine quinque et nonaginta capita complectens, inter quae omnia fere capita Regulae sancti Benedicti recensentur. Hic Pater non (0713C)raro usurpat sancti Benedicti sententias integras et ipsamet verba, interdum ab eo dissentit, et quae a sancto Benedicto generaliter statuta sunt, specialius ab eo saepe ordinantur. Codex autem citatus videtur esse scriptus circa annum Domini septingentesimum primum. Nam ad calcem illius exstat catalogus Romanorum pontificum scriptus eadem manu litteris quadratis, desinitque in Joanne sexto, qui sedit anno septingentesimo primo. Haec Regula magna cum simplicitate, fervore et regularis observantiae cura procedit. Auctor illius juxta Trithemium, lib. et cap. citatis, est Vigilius abbas et diaconus: « Vigilius quoque diaconus et abbas in capitulo 33 suae Regulae sic loquitur: « Si quid peculiare apud aliquem inventum fuerit, grandi eum abbas et diuturna excommunicatione condemnet, ut illius exemplo deterriti omnes, nullus hoc audeat imitari. » Quae quidem verba exstant in Regula Magistri, cap. 82, ubi agitur de peculiaritate monachorum: ita ut citatio (0713D)Trithemii sit in notis arithmeticis mendosa. Gennadius in Catalogo scribit de quodam Vigilio diacono, qui etiam monachorum Regulam composuit: « Vigilius diaconus composuit ex traditione Patrum monachorum Regulam, quae in coenobio ad profectum fratrum in conventu legitur, breviato et aperto sermone totius monasticae perfectionis in se (0714A)tenentem disciplinam. » Sed puto hos Vigilios esse distinguendos. Nam hic Gennadii Vigilius aperto et breviato sermone Regulam scripsit, at hic Magister seu Vigilius Trithemii longo, obscuro atque perplexo, cum vix Latine loqui possit. Vigilius Gennadii vixit circa annum Domini 440, ante tempora Gennadii, at Vigilius Trithemii vixit post sanctum Benedictum; nam multa a sancto Benedicto, ut dixi, emendicat, quae a reliquo ejus sermone rudi et scabro longe discrepant. Vixisse videtur circa tempora Clodovaei secundi, Francorum regis, non multo post sanctum Gregorium Magnum, quia utitur vocabulo majoris domus, quod tunc maxime erat in usu. Gallus fuit, aut certe aliquandiu in Gallia vixit, quia phrasis illius Gallicum idiotismum sapit, et quaedam vocabula habet a Gallis usitata. Suspicarer esse sanctum Benedictum Biscopium Anglum; sed amplius quaerendum est.

Regula cujusdam duplex est. Quae prior citatur, est mihi prorsus incognita quoad auctorem illiusque (0714B)tempus quo scripta sit. Altera, quae secunda post illam citatur, est veluti quaedam Regulae sancti Benedicti paraphrasis. Illius auctor appellatur a Trithemio, libro et cap. citatis, servus Dei. Nam ibi citat quaedam ex Regula servi Dei, quae habentur in hac secunda Regula cujusdam, in cap. 42 Concordiae, ut ibidem notavimus. Haec Regula ad usum sanctimonialium scripta est, ut liquet ex eodem Trithemio; ita ut existimem ejusmodi Regulam nihil aliud esse quam Regulam sancti Benedicti ad usum sanctimonialium accommodatam, etsi nostrae Concordiae auctor pro suo more femininum genus in masculinum mutaverit. Cum autem multi fuerint nomine servi Dei nuncupati, quis illorum hujus Regulae scriptor fuerit non constat: videtur tamen non multo post sancti Gregorii Magni tempora vixisse. Citantur insuper capitulum unicum ex Jona abbate de Vita sanctae Burgundoforae, unum ex divo Gregorio Nazianzeno, unum ex Cassiodoro in psalmos, quaedam etiam ex (0714C)divo Hieronymo, divo Augustino et Beda, et quaedam capitula Caesariae, de qua dicetur suo loco.

Citatur praeterea caput unicum ex sancto Valerio de generibus monachorum. Hic Valerius natione fuit Hispanus, civitate Asturicensis (ut ipse scripsit in sua Vita, quam refert Prudentius Sandovaldus prima parte fundationis monasteriorum, n. 3). Appetiit monachatum in monasterio sancti Fructuosi Complutico; sed quibusdam de causis, quas non profert, a proposito deterritus secessit in montem Vergidum, in solitudinem juxta castrum sancti Petri. Varie exagitatus saepe mutare sedes coactus est. Tandem per multas tempestates viginti annis varie tentatus et vexatus conquievit in oratorio sancti Petri, aedificato olim a sancto Fructuoso in solitudine Vergidi. Sed quia litteratus erat, Isidorus episcopus Asturicensis eum inde abstractum Toletum secum ducere voluit invitum; quod tamen morte interveniente episcopi minime perfectum est. Varia opuscula composuit. (0714D)Floruit circa annum Domini 675. Quod autem dicta sancti Valerii a nostro auctore citata sint hujus Valerii, ex illius verbis clarum est: « Et cum in ista ultimae extremitatis occiduae partis confinia rara videlicet et exigua pullularent sacrae religionis crepundia. » Quae verba homini Hispano eoque Asturicensi plane conveniunt.

(no app