Migne Patrologia Latina Tomus 94
De remediis peccatorum (Auctor incertus (Beda?)), J. P. Migne
PRAEFATIO.
(0567C) De remediis peccatorum paucissima haec quae sequuntur, ex priorum monimentis excerpsimus; in (0567D)quibus tamen omnibus non auctoritate censoris, sed consilio potius compatientis usi sumus, solerter admonentes doctum quemque sacerdotem Christi, ut in universis quae hic adnotata reperit, sexum, aetatem, conditionem, statum, personam, cujusque poenitentiam agere volentis, ipsum quoque cor poenitentis curiose discernat, et secundum haec, ut sibi visum fuerit, singula quaeque judicet. Quibusdam namque a cibis abstinendo, nonnullis genua saepius flectendo, sive in cruce stando, aut aliud aliquid hujusmodi, quod ad purgationem peccatorum pertineat, faciendo, plurimis universa haec agendo, sua necesse est errata corrigere, quae universa in examine discreti debent pendere judicis.
POENITENTIALE ANIMARUM. Remedium de canonibus catholicorum patrum, ab Agberto archiepiscopo excerptum.
Institutio illa sancta, quae fiebat in diebus patrum (0568C)nostrorum, rectas vias nunquam deseruit, qui instituerunt poenitentibus atque lugentibus suas passiones ad vera medicamenta salutis, quia diversitas culparum (0568D)diversitatem facit poenitentibus medicamentum, vel sicut medici corporum diversa medicamina vel potiones solent facere contra diversitatem infirmitatum, vel judices saecularium causarum. Diversa igitur judicia, qui boni sunt et recti, pensant et tractant quomodo recte judicent inter miseros et divites, inter causam et causam. Quanto magis igitur, o sacerdotes Dei, diversa medicamenta animarum invisibilium hominibus pensare et tractare oporteat, ne per stultum medicum vulnera animarum fiant pejora, propheta dicente: Computruerunt et deterioraverunt cicatrices meae a facie insipientiae meae. O stulte medice, noli decipere animam tuam et illius, ne duplicem poenam accipias vel septupla vel millena. Audi Christum dicentem: Si caecus caecum duxerit, ambo cadent in foveam. Si tu non cogitas judicium meum, alter homo non audit neque videt, qui me judicet. O non intelligis quia Deus judex justus et fortis videt et audit, et in palam abscondita deducit et reddit secundum (0569A)opera; et item vere sunt nonnulli caecorum, canum similitudine currentium ad cadavera mortuorum vel corvorum volantium, qui ad sacerdotium vehuntur, qui non propter Dominum, sed plus propter honorem terrenum inhiantes caeci divina sapientia. De talibus dixit Gregorius Nazianzenus: Timeo hoc quod canes assectantur officium pastorale, maxime cum in semetipsis nihil pastoralis praeparaverint disciplinae. Ezechiel namque ait: Vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos, et non gregem: lac bibebant, et lanis eorum operiebantur, et quod crassum fuit manducabant, quod fractum fuit non alligabant, etc. Item Ezechiel ait: Vae sacerdotibus qui comedunt populi mei peccata, hoc est, sibi eorum sumentes victimas, et non orantes pro eis. Comedentes hostias et non corripientes; qui ubi morituros homines audiunt, inde gaudentes, et praeparant se ad praedam quasi corvi ad cadavera mortuorum. Nunc ergo, fratres, qui voluerit sacerdotalem auctoritatem accipere, (0569B)in primis cogitet propter Deum, et praeparet arma ejus antequam manus episcopi tangat caput, id est, Psalterium, Lectionarium, Antiphonarium, Missale, Baptisterium, Martyrologium, in anno circuli ad praedicationem cum bonis operibus et computum cum cyclo, hoc est, jus sacerdotum: postea autem suum Poenitentialem, qui hoc ordine secundum auctoritatem canonum ordinatur, ut discretiones omnium causarum investiget. Primitus sine quibus rectum judicium non potest stare, quia scriptum est: In nulla re appareas indiscretus, sed distingue quid, ubi, quandiu, quando, qualiter debeas facere. Non omnibus ergo in una eademque libra pensandum est, licet in uno constringantur vitio; sed discretio sit unoquoque eorum, hoc est, inter divitem et pauperem, liberum, servum, infantem, puerum, juvenem, adolescentem, aetate senem, hebetem, gnarum, laicum, clericum, monachum, episcopum, presbyterum, diaconum, subdiaconum, lectorem; in gradu (0569C)vel sine, in conjugio vel sine, peregrinum, virginem, feminam, canonicam vel sanctimonialem, debilem, infirmum, sanum. De qualitate pecudum vel hominum, continens vel incontinens, voluntate vel in casu, in publico vel in abscondito, quasi compunctione emendat necessitate vel in voluntate, loca et tempora collationum constituerunt sancti apostoli. Deinde sancti Patres, et sanctus Penufius. Deinde canones sanctorum Patrum, deinde alii atque alii, ut Hieronymus et Augustinus et Gregorius, et Theodorus. Ex quorum omnium ista descripsimus dictis et sententiis veraciter, ut salvi sint omnes et non pusillanimes, quia potentes potenter tormenta patientur. Item in Jesu filii Sirach: In judicando esto misericors, pusillis ut pater, et pro viro matri illorum. Item sanctus Jacobus dixit: Judicium sine misericordia erit illi, qui non facit misericordiam; superexaltat autem misericordia judicium, ut idem ipse consequatur, ut sanctus Benedictus, hoc est, qui veram poenitentiam faciunt in jejunio et fletu, in eleemosynis, in (0569D)orationibus et perpetrata iterum non faciunt; et si faciunt, tamen non perseverarent in eis, quia Deus dixit: Malum cogitasti, ignovi; malum dixisti, ignovi; malum fecisti, ignovi; perseverare in malo, non ignosco. Ergo qui perseverant in malo, non ignosce, sed judica judicium districtum secundum canones, ut alii timorem habeant.
DE FORNICATIONE.
Adolescens si cum virgine peccaverit, annum unum poeniteat. Si semel et fortuito, levietur, et tamen usque ad annum plenum. Si intra XX annos puella adolescens, tres quadragesimas et ferias legitimas. Si propter hoc peccatum servitio humano addicti sunt, XL dies. Si nitens tantum, et non coinquinatus, XX dies poeniteat. Si vidua obstuprata, annum totum, et dies jejuniorum in altero; si usque ad generatum filii, annos duos integros, et duos alios levius. Si et occiderint, annos tres, et alios quatuor levius. Si monachus (0570A)laicam, tres annos poeniteat. Illa II et legitimas ferias. Si monacham laicus, II annos poeniteat, et legitimas ferias. Illa tres. Si usque ad generatum filium, annos IV. Si et occiderint, VII annos poeniteat. Si quis vacans uxorem alterius polluit, II annos poeniteat. Si uxoratus virginem, similiter, ita ut primo horum a sua contineat, si ei consenserit, alioquin addatur modus poenitentiae. Si uxoratus uxorem alterius, III annos poeniteat. Primo horum a propria consentiente abstineat. Si uxoratus ancillam suam, annum I poeniteat, et III quadragesimas, et legit. fer. tribus mensibus primis, et a sua se contineat. Illa si invita passa est, XL dies poeniteat; si consentiens, III quadragesimas, et legit. fer. Si adolescens sororem, VII annos poeniteat. Si matrem, VII annos, et quandiu vixerit, nunquam sine continentia. Si Sodomitae, annos VII; si in consuetudine, annos VII. Vel si monachus, ann. VII. Si inter femora, III quadragesimas. Si parvulus vi oppressus talia patitur, XL dies (0570B)poeniteat, vel psalmis vel continentia castigetur. Mulier qualicunque molimine, aut seipsam, aut cum altera fornicans, annos III, si sanctimonialis femina cum sanctimoniali per machinam, annos VII poeniteat. Qui cum pecude peccat, annum I. Si monachus est, II ann. Qui saepe fornicantur laicus cum laica, III annos poeniteant, et quanto saepius aut negligentius, tanto magis et tempus addat, et modum. Qui diutius fornicationi, perjurio, latrociniis, caeterisque flagitiis servivit, annos VII poeniteat. Si mater cum filio suo parvulo fornicationem imitatur, annos II et III quadragesimas cum legit. fer. Pueri si invicem manibus inquinantes, dies XL, majores vero C. Pueri sese inter femora sordidantes, dies C poeniteant. Majores, tres quadragesimas ac legit. fer. Parvulus a majore puero oppressus, septimanam; si consenserit, dies XX. Qui complexu feminae illecebroso, vel osculo polluitur, dies XXX poeniteat. Qui contactu ejus inverecundo ad carnem, III menses poeniteat. Puer seipsum voluntate polluens, XXX dies poeniteat. (0570C)Juvenis XL qui in turpiloquio polluitur negligens, VII dies poeniteat. Qui impugnatione cogitationis et naturae inquinatur nolens, per IV dies quinquagenos psalmos canat, et quarta et sexta feria jejunet ad nonam vel ad vesperam. Qui in ecclesia consecrata nubunt, qui in ecclesia per somnium polluitur III dies poeniteat. Uxoratus contineat se XL dies ante Pascha et Natale Domini, et omni die Dominico, et quarta et sexta feria a conceptione manifestata, usque post natam sobolem. Vir contineat se ab uxore III menses. Uxor post natam sobolem abstineat se ab ecclesia, si filius est, dies XXX, si filia, XL. Sed in tempore menstrui sanguinis, nam qui tunc sumpserit, XXX dies poeniteat, qui septem dies. Si quis cum uxore sua retro nupserit, XL dies poeniteat, quia Sodomiticum scelus est. Parens cujus filius per negligentiam non baptizatus obiit, unum annum poeniteat, et nunquam sine aliqua poenitentia. Si sacerdos, ad quem pertinebat, vocatus venire neglexerit, ipse damnationem (0570D)animae judicio episcopi sui castigetur. Sed in omnibus, licet fidelibus, ubi forte morituros invenerint non baptizatos, imo praeceptum est animas eripere a diabolo per baptisma, id est, benedictam simpliciter aquam in nomine Domini, baptizare illos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Intincto autem superfusos aqua; unde oportet eos qui possunt fideles, monachos maxime, et scientiam habere baptizandi, et si longius alicubi exierint, Eucharistiam semper secum habere.
DE OCCISIONE.
Qui occiderit monachum aut clericum, arma relinquat, et Deo serviat, vel VII annos poeniteat. Qui laicum, odii meditatione, vel possidendae haereditatis ejus, annos IV. Qui pro vindicta fratris, unum annum. Et in sequentibus II annos, tres quadragesimas ac legitimas ferias. Qui per iram subitam, et rixam, III annos poeniteat. Qui casu, unum annum. Qui in bello (0571A)publico, dies XL. Qui jubente domino suo servus, dies XL. Qui liber jubente majore suo innocentem, annum unum, et sequentes duas tres quadragesimas, et legit. fer. Qui super rixam ictu debilem vel deformem hominem reddit, impensas in medicos, et maculae pretium et opus ejus, donec sanetur, restituat, et dimidium annum. Si vero non habet unde restituat haec, annum integrum. Qui ad feriendum hominem surrexerit, volens eum occidere, II septimanas poeniteat. Si clericus fuit, VII menses. Quod et si vulneraverit, dies XL. Si clericus, annum totum. Sed et pecuniam pro modo vulneris, licet lex non commendat, cui inflixit, tribuat ne laesus scandalizet. Mulier partum suum ante dies XL sponte perdens, unum annum poeniteat. Si vero post XL dies, III annos poeniteat. Si vero postquam natus fuit, quasi homicida. Sed distat multum utrum paupercula per difficultatem nutriendi, an fornicaria, causa sceleris celandi faciat. Qui perjurat sciens, compulsus a domino (0571B)suo, tres quadragesimas poeniteat, ac legit. fer. Qui sciens virtutem juramenti vel perjurii, perjurat in manu episcopi aut presbyteri, vel altari, vel cruce consecrata, III ann. poeniteat. Si vero in cruce non consecrata, unum annum poeniteat. Si autem in manu hominis, apud Graecos nihil est. Qui seducit nescium perjurare, pernoxio, qui et postea perjurium suum cognovit, unum annum poeniteat.
DE IMMUNDA CARNE. Qui manducat carnem immundam aut dilaceratam a bestiis, XL dies poeniteat. Si necessitate famis cogente, multo levius. Mus si ceciderit in liquorem, tollatur inde, et aspergatur liquor ille aqua benedicta; si vero mortuus sit, abjiciatur totus liquor, nec ab hominibus sumatur, sive lac sit, sive cerevisia, vel aliquid hujusmodi. Quod si mortuus sit, liquor ille in quo mus vel mustela incidens moritur, purgetur, et aspergatur aqua sancta, et sumatur si necessitas sit. Si avis stercoraverit in quemcumque liquorem, (0571C)hujusmodi tollatur stercus, et mundetur cibus aqua benedicta, et sumatur. Qui sanguinem nescius cum saliva sorbet, non ei nocebit. Qui manducans proprio polluitur inscius, non ei nocet. Si autem scit, poenitentiam agat juxta modum pollutionis.
DE CAPITALIBUS CRIMINIBUS.
Nunc igitur capitalia crimina secundum canones explicabo. Prima superbia, invidia, fornicatio, inanis gloria, ira longo tempore, tristitia saeculi, avaritia, ventris ingluvies. Augustinus adjecit sacrilegium, id est, sacrarum rerum furtum, et hoc est maximum furtum, vel idololatriis servientem. Id est, auspiciis, et reliqua. Deinde adulterium, falsum testimonium, furtum, rapina, ebrietas assidua, idololatria. Molles, sodomitae, maledici, perjuri. Ista sunt ergo capitalia crimina. Sanctus Paulus et Augustinus et alii sancti computaverunt pro istis fieri oportere eleemosynas largas, et longum tempus jejunium teneatur. Id est, (0571D)ut alii judicant, pro capitalibus, id est, adulteris, homicidis, perjuris, fornicariis et similibus. Laicus quatuor annos poeniteat; clericus V, subdiaconus VI, diaconus VIII, presbyter X, episcopus XII, si consuetudo erat.
DE MINORIBUS PECCATIS. Id est, furtum, falsum testimonium et similibus. Laici annum unum, clerici II, subdiaconus tres, diaconus quatuor, presbyter V, episcopus VII, annos poeniteant. Item Sodomitis si consuetudo erat, episcopus XIV annos poeniteat, presbyter XII, diaconus X, subdiaconi VIII, clerici VII, laici V. Monachus, si fornicationem facit cum ancilla Dei, IV annos poeniteat. Si cum puella, VII annos poeniteat. De parricidis vel fratricidis, quidam VII, quidam XIV, et septem.
DE CUPIDITATE, CAETERISQUE FLAGITIIS. Item cupidus, vel avarus, vel ebriosus, vel superbus, vel invidus, vel rapax, vel iracundia longa, vel (0572A)maledicus, vel his similia, quae enumerare longum est, III ann. poeniteat. Item si clericus cum quadrupede fornicaverit, II annos poeniteat, subdiaconus tres, diaconus V, presbyter VII, episcopus X, ann. poeniteat. Qui cum matre fornicaverit, XV annos poeniteat. Si cum filia, vel sorore, XII annos poeniteat. Qui cum fratre naturali fornicaverit per commistionem carnis, ab omni carne se abstineat, XV annos poeniteat. Si clericus venationes exercuerit, annum unum poeniteat, diaconus duos, presbyter tres. Si mater cum filio suo parvulo fornicaverit, tres annos abstineat se a carne, et diem unum in hebdomade ad vesperam jejunet. Si presbyter, vel diaconus, vel monachus uxorem duxerit, in conscientia populi deponatur. Si adulterium perpetraverit cum ea, et in conscientia populi devenit, projiciatur extra Ecclesiam, et inter laicos poeniteat quandiu vixerit. Qui dimiserit uxorem suam alteri conjugi, VII annos poeniteat. Si clericus homicidium fecerit, et proximum (0572B)suum occiderit, X annos poeniteat. Exsul VII poeniteat, si odii meditatio fuit. Si laicus homicidium fecerit per furorem, et meditationem, IV annos poeniteat, vel V, vel VII annos poeniteat. Si per rixam, IV annos poeniteat. Item qui immolant daemonibus in magnis, si consuetudo est, X annos poeniteat. In minimis annum unum; auguriis et divinationibus, V annos poeniteat. Emissores tempestatum, VII annos poeniteant, ut poenitentia semper isto ordine servata sit ab uno anno, et deinceps de qualicunque peccato. Id est, in unaquaque hebdomade tres dies vino, et sine medone, carne; et jejunet usque ad vesperam, et manducet de sicco cibo et III quadragesimas semper de sicco cibo, et jejunet tres dies ad nonam, et tres ad vesperam, et in diebus Dominicis, et in Natale Domini quatuor dies, et in Epiphaniam et in Pascha, usque in Albas, et Ascensionem Domini, et Pentecosten et sancti Michael, et sanctae Mariae, et sancti Joannis Baptistae, et duodecim apostolorum, et sancti Martini, et illius sancti festivitatem, qui in illa provincia (0572C)est; in his praedictis diebus faciat charitatem, sicut sui compares, clerici, sive laici. Ebrietatem et ventris distensionem in omnibus caveant. Faciant quod Apostolus dicit: Sive manducatis, sive bibatis, vel quidquid facitis, omnia ad gloriam Dei facite. Tunc ergo digna poenitentia est, si hoc impleatur.
DE CLERICORUM POENITENTIA.
Item in Canone apostolorum indicatur ut episcopus, presbyter, diaconus, qui in fornicatione aut perjurio aut furto captus est, deponatur, non tamen communione privetur, quia non judicat Deus bis in idipsum. Si quis pontifex fornicationem faciens, naturalem judicabit, XII annos poeniteat; per multas lacrymas et eleemosynas veniam a Domino petat; post ann. III vel IV levius. Presbyter cum puella, non praelato monachi voto, ann. III vel IV poeniteat, III quadragesimas et quartas et sextas ferias semper de sicco cibo. Si cum ancilla Dei, aut cum masculo, (0572D)plus addetur, id est septem annos poeniteat, si consuetudo est. Similiter diaconi, si monachi non sunt, II vel III annos poeniteant. Sic et monachus sine gradu, si cum puella, annos III. Si diaconus vel monachi sunt, V, vel VII annos poeniteat. Monachi cum gradu, VII annos poeniteant si sine voto; monachi cum puella, IX annos, vel X poeniteat. Clericus sine voto monachi fornicatus, unum annum poeniteat. Si frequenter, II annos poeniteat. Si cum canonica, II annos; frequenter, III. Si genuerit filium, plus poeniteat, id est, IV vel V annos, alii dicunt VII exsul fiat. Sic et virgo sanctimonialis cum laicis sine gradu, si clericus, qui canonici sunt, unum annum; frequenter, II. In gradu autem sicut monachus, id est, III annos. Theodorus dixit: « Monachus faciens fornicationem, et non invenit, unum annum poeniteat, et dimidium. » Item monachus faciens cum puella, VI annos poeniteat. Laicus maculans se cum ancilla Dei, annos II poeniteat. Si genuerit ex ea, (0573A)III ann. poeniteat. Si sine conjugio sunt, tres quadragesimas. Quidam XL dies judicant, id est, consuetum. Item Sodomitae quidam, X, id est, qui saepe fecerit, vel in gradu, quidam VII annos, quidam ann. ut mollis, quidam C dies, ut pueri; viri inter annos; si pueri, duos annos. Qui cum pecude peccaverit, vel jumento, X annos poeniteat. Quidam VII, quidam III, quidam unum, quidam centum dies, ut pueri. Oportebat discretionem esse inter qualitatem pecudum, vel hominum, sicut supra diximus. Item episcopus, si cum quadrupede fornicaverit, VIII annos poeniteat; si consuetudo, X, presbyter V, diaconus III, clericus II.
DE JURAMENTO.
Qui juramentum fecerit in ecclesia, aut in Evangelio, sive in reliquiis sanctorum, VII ann. poeniteat. Alii XII ann. judicant. Sive in manu episcopi aut presbyteri vel diaconi, sive in cruce consecrata, (0573B)unum annum poeniteat. Alii tres vel IV judicant. Et in cruce non consecrata, unum annum, vel VII menses, ut aliis; qui autem seductus ignorans, et postea cognoscit, I ann. poeniteat, vel III quadragesimas, vel XL dies poeniteat. Si quis coactus pro qualibet causa necessitatis, III quadragesimas, alii III, annum unum, et ex eis in pane et aqua, ut alii judicant. Item perjuri III ann. Qui suspicatur prius quam juramentum ducatur, et tamen jurat per consensum, II annos poeniteat. Si quis in manu laici juraverit, apud Graecos nihil est.
DE ABSTINENTIA MULIERUM. Mulier abstineat se a viro suo, quando conceperit, antequam pepererit, et post partum XL dies. Qui autem nupserit his diebus X dies poeniteat, vel XXX, vel XX. Qui in matrimonio sunt, abstineant se III quadragesimas, et in Dominica nocte, et in Sabbato et feria quarta et tertia, qui legitime sunt, et III noctes (0573C)abstineant se antequam communicent. Qui in Quadragesima ante Pascha cognoscit uxorem suam, et noluit abstinere, unum annum poeniteat, vel suum pretium reddat ad Ecclesiam, vel pauperibus dividat, vel XXVI solidos reddat. Si per ebrietatem vel aliqua causa accesserit sine consuetudine, XL dies poeniteat. Mulier si divinationes fecerit, vel incantationes diabolicas, unum annum poeniteat, vel tres quadragesimas, vel XL dies, juxta qualitatem culpae. Mulier si aliquem interfecerit, imitantem maleficia sua, id est, per poculum, aut per artem aliquam, quatuor annos poeniteat. Si paupercula, quatuor annos. Mulier si occiderit filium suum per homicidium, XI annos poeniteat. Si vir cum muliere sua retro nupserit, poeniteat quomodo cum animalibus. Id est, si consuetudo erit, tres annos poeniteat. Si vero interea nupserit, et consuetudo erit, septem annos poeniteat.
DE AUGURIIS VEL DIVINATIONIBUS.
(0573D)Auguria vel sortes, quae dicuntur falsa sanctorum vel divinationibus observare, vel quarumcunque scripturarum inspectione futura promittunt, vel votum voverit in arborem vel in quamlibet rem, excepta Ecclesia, si clericus, laici, excommunicentur ab Ecclesia, vel III annos clericus poeniteat, laici II, vel I, et dimidio. Mulier si filium suum supra tectum ponit, vel in fornacem, pro sanitate febrium, V annos poeniteat. Nolite exercere, quando luna obscuratur, ut clamoribus ac maleficiis sacrilego usu se defensare posse confidunt. Caragios et divinos praecantatores, laici III dies sine cervisia vel vino et carne, alii XII dies. Si fidelis laicus sit, qui pro nequitia inebriat alterum, XL dies poeniteat. Si vomitum facit infirmitatis causa, sine culpa est.
DE EBRIETATE
Si per ebrietatem vel voracitatem evomerit Eucharistiam, XL dies poeniteat. Clericus, monachus, (0574A)diaconus, LX, presbyter LXX, episcopus centum decem. Si infirmitatis causa septem dies unusquisque sine infirmitatis causa sacrificii die IV dies. Quidam psalterium, quidam bis psalterium suum sacrificii die in ignem projecit, vel in flumine, C psalmos cantet. Si canes comedunt talem vomitum, C diebus, si scit; si non scit, XL. Qui vero inebriantur contra praeceptum Domini, si votum sanctitatis habent, hoc est, ebrietas, quando statum mentis mutat, et linguae balbutiunt, et oculi turbantur, et vertigo erit, et ventris distensio, ac dolor sequitur, si clericus sit, IV dies poeniteat, monachus XIV, diaconus IV hebdomades, presbyter IV, episcopus V, praelati tres sine vino et carne.
DE EUCHARISTIA
Si quis Eucharistiam negligentiae causa perdiderit, unum annum poeniteat, III quadragesimas, seu XL dies poeniteat. Si sacrificium in terra ceciderit (0574B)causa negligentiae, L psalmos cantet. Qui neglexerit sacrificium, ut vermes in eo sint, ut colorem non habeant, saporemque, XX dies poeniteat, vel XXX, vel XL, et in igne accendetur. Cinis ejus sub altare abscondatur; si usque ad terram ceciderit, unum diem poeniteat. Si stella arserit, altare ceciderit, III dies poeniteat. Qui in Ecclesia modicam partem perdiderit, et non invenerit, XX dies poeniteat, unoquoque die psalmos XL cantet. Qui autem in plebem suum chrismalem perdiderit, et non invenerit, XL dies poeniteat, vel III quadragesimas. Qui perfuderit calicem in finem solemnitatis, XXX dies poeniteat.
DE DIVERSIS CAUSIS.
Qui creaturam perdiderit, thus, tabulas aut schedulam suam, sal benedictum, panem novum consecratum, vel aliquid huic simile, IV dies poeniteat. Qui morticinum inscius comederit, XL dies poeniteat. Si autem sciens, C dies poeniteat. Qui fraudatum (0574C)comedit, et est inops, vel hebes, IV dies poeniteat. Sani autem et infirmi si sciunt, XL dies poeniteant. Qui saepe faciunt, III quadragesim., vel annum. Qui comedit vel bibit intinctum a familiari bestia, id est, cane, vel catto, et scit, C psalmos cantet, vel unum diem jejunet. Si quis dederit alicui liquorem, in qua mus vel mustela mortua inveniuntur, si saecularis, IV dies poeniteat, in coenobiis CCC psalmos cantet. Qui postea noverit quod talem potum biberit, psalterium cantet. Si quis semicoctum comederit inscius, III dies poeniteat, vel psalterium cantet. Sciens autem, IV dies poeniteat. Pro modico furto, XXX dies poeniteat in XX ann., pueri X annorum; aliquod furtum facientes, IV dies poeniteant. Si quis intinxerit manum in aliquo cibo, et non idonea manu, C palmadas emendetur. Si in farina aut in aliquo cibo sicco, aut in pulte aut lacte coagulato mus vel mustela mortua inveniuntur, quod in circuitu ejus remanserit, projicietur foras, (0574D)et quod reliquum est, manducetur. Item qui autem quod impoenitentiale scriptum est implere poterit, bonum est; qui autem non potest, consilium damus per misericordiam Dei, in primitus pro uno die in pane et aqua, L psalmos, genuflectendo, aut sine flexu LXX psalmos, intra ecclesiam, vel in uno loco per ordinem psallat; et pro uno die valent CC genuflexiones, vel unus denarius pro die valet, et tres eleemosynas III pauperes valent; quidam dicunt L percussiones, L psalm. pro uno die valent. Id est, in hieme, in autumno et in verno, C percussiones, vel psalm., et in aestate, CL psalmos, vel percussiones. Item pro uno mense, quod in pane et aqua poenitere debet psalmos in genu flexu, vel sine flexu, I, DCLXXX, et postea omnes dies reficiant ad sextam, nisi quarta et sexta feria jejunet ad nonam. A carne et vino abstineat se, alium cibum postquam psallat, sumat. In II ann. remissior poenitentia erit, de Natali Domini usque in Epiphania, et illos praedictos dies qui suprascribuntur, qui impoenitentiae (0575A)non computantur. Item qui non potest sic agere poenitentiam, sicut superius diximus, in primo anno eroget in eleemosyna solidos XXIII, pro uno anno in pane et aqua, donet in eleemosyna solidos XXII, et in unaquaque hebdomade unum diem jejunet ad nonam, et alium ad vesperam, et III quad. in secundo XX solidos, pro tres annos XVIII solidos, quod sunt LXIV solidi. Potentes homines pro culpis criminalibus faciunt ut Zacchaeus ait: Domine, omnium bonorum meorum dimidium do pauperibus, et si quid aliquid injusti abstuli, in quadruplum reddam, et de mancipiis dimittam liberos, et captivos redimat, et a quo die desinat peccare, non desinat communicare, sicut Apostolus ait: Qui per corpus peccat, per corpus emendat, hoc est, jejuniis et vigiliis et orationibus ad Dominum, qui conversus fuerit, et omne malum fecit, in effundendum sanguinem in furto, in fornicatione, in mendacio et juramento, et omnibus malis; et postea Deo servire vult usque in finem, III et II annos poeniteat, vel quomodo sacerdos judicet. (0575B)Ipse tamen cogitet de medicamento animarum, quomodo (0576A)suam vel eorum animas salvare valeat in erudiendo, in docendo, sanum sermonem, quod qui bene ministrat, bonum gradum sibi adquirit apud eum qui est super omnia Deus benedictus in saecula saeculorum. Amen.
ITEM DE PRETIO ANNI VEL DIEI.
Primo anno quidam promiserunt quatuor triduanas interveniente una nocte. Alii aiunt, duodecim triduanae, hoc est, semel in uno mense triduanas quidam dixerunt. Quidam verberibus aut in vigiliis insistendo quatriduum; alii sic, alii vero sic. Pretium autem diei, hoc est agapen, duobus vel tribus pauperibus. Alii totum psalterium, id est, in aestate, in hieme vero, et in verno, vel autumno quinquaginta psalmos; quidam duodecim plagas, vel percussiones, vel plus minus, vel discernat tempora. Quidam in labore alieno, vel inflectendo quadraginta bis desinat, quadraginta ter desinat, CXX sexies desinat, et addetur X, secundo XX, superiori XXX, si labor (0576B)non sit.