Jump to content

De reparatione lapsi

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De reparatione lapsi
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 20

BacHis.DeReLa 20 Bachiarius Hispaniae Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Benedicto in Christo fratri, omni mihi fide et dilectione venerabili, Januario Bachiarius peccator salutem.


1 Nisi vererer, beatissime frater, ne inter simulatos amicos Job mihi portio poneretur, qui videntes plagam ejus, veluti qui non haberet consolationem, jugi silentio quieverunt; prope fuerat, ut et ego superposita manu ori, et obturata fistula linguae, januas labiorum meorum taciturnitate concluderem. Sed absit hoc a fide mea, ut aliquam dicam plagam esse, quae non habeat consolationem; cum mihi Propheta proclamet: Numquid medicus non est in Galaad, aut resina non est illic (Jerem. VIII, 22)? Galaad enim interpretatur acervus testis: et hunc acervum testem, totum canonem divinorum librorum esse sentimus; ubi indissolubilium cumulus testimoniorum, ut quidam congestus est lapidum: in quo cumulo medicus verus, noster Dominus Jesus Christus, si quaesitus fuerit, invenitur. Resina autem quid est, nisi continentiae virtus, quae dissoluta conjungit et scissa conglutinat? Quod nos scientes, non dubitamus ad consolationem ipsius plagae quae contigit, oris nostri lamenta miscere. Audivimus enim horrendae cladis excidium: audivimus exsultantem de ruina militis Christi Satanam; et jubilatio vocis quam in triumpho suo diabolicus dedit exercitus, ad aures nostras usque pervenit: et testem Deum invoco super animam meam (II Cor. I, 23), quia sunt mota viscera mea; et ita commoverunt se ossa mea, ut omnem partem corporis mei sentirem eadem plaga torqueri. Neque enim absque damno meo hoc accidisse dixerim malum, ubi membrum corporis mei diabolica sagitta percussit, cum Apostolus dicat: Si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra (I Cor. XII, 26).

2. Sed non admittitur in totum animus meus lamentationi vacare vel fletui, quia adversus vos mihi locus est irascendi. Ecce in communes inimicos processit frater nobiscum in praelio, et subito prostratus est casu: hunc vos nec sepulturae dignum honore judicastis, sed reliquistis eum feris et alitibus devorandum. Ubi est misericordia christianae religionis, quam Magister noster (Matth. IX, 13) sacrificio docuit esse meliorem? Ecce jacet frater ab hoste percussus: adhuc forsitan palpitat; et vos, quia sine vulnere revertimini, ne consolationem quidem plagae ipsius deferri tentastis. Nolite esse sine formidine, beatissimi fratres: fortiorem percussit inimicus, ut celerior postmodum ei fieret aditus ad reliquos. Ut quid, rogo, spernitis vulneratum, aut sic putatis esse mortuum? Melior fuit concubina Saulis filia Respha (II Reg. XXI, 10), quae corpora defunctorum quos David pro Gabaonitarum ultione percusserat, eo usque accincta sacco, hoc est, cilicio custodivit, donec eis roraret aqua de coelo, id est, donec pro venia eorum misericordiae coelestis stilla deflueret. Melior ille Judas Machabaeus (II Machab. XXI, 40), qui etiam pro mortuis fratribus orationem credidit esse faciendam, quos furata de Jamnia civitate idolorum dona prostraverant. 3. Ut quid, rogo, Medicus noster inter librorum suorum loculos tot constituit genera pigmentorum, si nihil est ex omnibus emplastris ejus, quo sanari possit vulnus quod inflixit inimicus? Itane fuit quod lateret Archiatrum, cui nequaquam artis suae peritia provideret? Et si placet, aperiamus scholam Medici nostri; et ea principio canonis vulnerum et medicaminum species perquiramus. Ecce in ipsius introitu scholae occurrunt illi duo auctores seminis carnalis, qui venenato serpentis dente percussi, non statim perpetuae poenae mortis addicti sunt; sed dejecti de paradisi deliciis, id est, de Ecclesiae libertate et de sacri communione mysterii, ideo temporarie sub typo moeroris tribulationisque damnati sunt, ut malagmate poenitentiae sanarentur; et eo usque de ligno vitae, id est, Christi participio exsules fierent, donec ad eum per romphaeam flammeam (Gen. III. 24), id est ignitam martyrii passionem, aut per Cherubim Domini qui interpretatur multitudo scientiae, remearent: de quibus nunc per singula non est temporis loqui. Quid vero ille fratricida, cui ob hoc signum Dominus mandat imponi (Gen. IV, 15), ne ab aliquo possit occidi? Non vult enim mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XVIII, 32). Nec longe ab his distat ille princeps patrum, qui primus credidit, et reputatum est ei ad justitiam (Gen. XV, 6); qui captum ab hostili legione filium fratris, assumpta vernaculorum turba, surripuit: quem postmodum de Sodomae plaga, id est, de judicio gehennae, habito cum divina majestate colloquio, hoc est, orationis suae meritis liberavit. Et tu ergo assume vernaculorum turbam, id est, opere tuo non alieno, fratri auxilium praesta captivo. Loquere cum Domino, hoc est, ora ad Christum, ne eum futuri judicii ignis exurat. 4. Imitare patriarcharum opus (Gen. XXXIV, 25 seqq.), qui stuprum sororis suae in alienigenarum manus incidentis, non solum horruerunt, sed etiam vindicaverunt. Require tamen, qui ultores fuere peccati. Nonne Simeon atque Levi? Et tu ex tribu Levi es, qui ecclesiastico servis officio. Simeon autem obauditio interpretatur. Et tu ergo, qui obediens fuisti Deo, inobedientem animam liberare aut vindicare cur cessas? Anima autem fratris tui, soror tua est; quam si passus fueris inter alienigenas servire, peccabis. Sed dicis fortasse, Levita est iste qui cecidit: non ei remedii potest medicina conferri. Erras, frater: recurre ad scholam Medici. Ecce in secundo loco, id est, Exodi libro, ubi totius plaga populi vulnusque describitur, etiam Levitae peccasse referuntur; qui priores ad correptionem legislatoris emendati esse perhibentur; et non tam in eis peccati crimen arguitur, quam velox conversio in poenitentiae celeritate laudatur (Exod. XXXII, 1 seqq.). Cujus rei etiam in Ezechiele meminit Dominus noster, cum dicit de Levitis: Qui primi exierunt a me, cum errasset Israel (Ezech. XLIV, 10). Ipse quoque pontifex ad suggestionem populi idolum fabricavit: pro quo orationem fecit Moyses, hoc est, fraterno liberatus est auxilio. Sed dicis fortasse, beatissime: Adhuc nec Levitae sanctificati erant, nec pontifex consecratus, cum istius mali crimen admissum est. Non contradico perspicaciae tuae, quam ex Scripturarum voluminibus concepisti. Tamen sic possem respondere tibi secundum apostolicam sententiam, qua loquitur ad Hebraeos (Hebr. VII, 9, 10); quia in Abrahae lumbis latens Levi decimas Melchisedech dedit, et accepit. Aut ipsi Aaron quid tibi minus videtur fuisse de pontificali honore vel gradu, cum Aegyptum signis percussit horrendis, et egrediens nocte cum populo, sanctum celebravit pascha? Scimus autem quia sine sacerdote pascha non poterat celebrari. 5. Sed intermissis his, interrogare te volo: Quid erat Aaron, cum adversus Moysen invidiae livore percussus, juncta sibi Maria, murmuravit (Num. XII, 1, 2)? At dicas fortasse, minus est invidia quam fornicatio. Lege ergo beatum Apostolum, qui dicit: Neque fornicarii, neque invidi, neque maledici, neque avari, neque detractores regnum Dei consequentur (I Cor. VI, 9). Vides ubi velut aequalia sibi similiaque junguntur, quae ad coelorum regna non subeunt? Adverte cujus poenae sententiam mereatur invidia, per quam prophetissa Maria lepra percutitur (Num. XII, 10): cujus etiam avaritia, pro qua Giezi Elisaei minister simili sorte damnatur (IV Reg. V, 27). Tu vero, qui avarum non detestaris, qui invidum non refugis, qui detractorem raptoremque non devitas, fornicatorem ad tempus fratrem revertentem aeternae mortis poena condemnas? Nec ideo hoc dicimus, ut peccandi frena laxemus. Advertat quisquis hoc legerit, quia non viventibus loquimur, sed mortuum consolamur. Denique resurgat; et videbis, quod statim ei trademus Psalmistae versum dicentis: Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt (Psal. XXII, 4). Accipiet virgam correptionis, et baculum qui sustentare possit infirmum. Ita autem intelligamus Apostoli dictum, quod neque invidi, neque fornicatores, neque aliena appetentes regnum Dei possidebunt; id est si quem in hoc vitio tempus accersionis invenerit; quia alibi Dominus dicit: Unumquemque in viis suis judicabo (Ezech. XXXIII, 20). Et ipse Apostolus ait: Quales aliquando fuerint, nihil mea interest (Gal. II, 6). In epistola sua beatus Joannes orare mandat pro fratre, qui non habet peccatum usque ad mortem (I Joan. V, 16), id est, non usque ad extremum vitae suae finem peccatorum suorum mala fuerit secutus. Nam de Levitis quod superius dixeras, non eos fuisse sanctificatos, cum peccatis fuere polluti: quid tibi videtur illud quod scriptum est in beati Esdrae libris (I Esdr. X, 18), ubi reversi de captivitate Babyloniae, et restructis nuper templi Dominici fundamentis, non solum plebs vulgi, verum etiam familia sacerdotalis, et illius Jesu magni, invenitur in mulieribus alienigenis, hoc est, Syris et Idumaeis et Moabitis et Ammonitis esse permixta? Qui tamen omnes peccato eodem, accipientes consilium Esdrae, et recedentes a mulierum alienigenarum consortio, caruerunt. Unde vides quod sicut peccati contagione maculamur, ita expulsione ejus abluimur. 6. Ne, quaeso, beatissime, fratrem nostrum in profundo putei sub iniqui principis potestate demersum, lapidibus desperationis obruamus. Imitemur illum Aethiopem (Jerem. XXXVIII, 7, 11), qui sanctum Jeremiam in lacum ab iniquo rege demersum, assumptis triginta hominum auxiliis, et demissis ad eum pannis ac funibus liberavit. Ecce frater in lacu est: assumamus triginta homines, id est, sive beatae auxilium Trinitatis, sive cum labore animi, carnisque et spiritus, demersum in profundo putei liberemus. Mittamus ei pannos veteres: reducamus in memoriam ejus exempla antiquorum, qui per peccatum collapsi, postmodum de profundis malorum per poenitentiam ad superna relati sunt; quae cum ei ante oculos posita fuerint, desperare non poterit. Solet percussus miles in primo certamine, in secundo fortius dimicare, et contra percussorem suum magis iratus insurgere. Ecce in saeculi fine consistimus: instant pro Christi nomine praelia passionum. Quid mirum, si ille quem fornicationis hasta percussit, in passionis congressione superaverit? Quid si victor fuerit in martyrio, quem vicerat incontinentia et libido? Nonne sic fecit ille Nazaraeus (Jud. 16) ex repromissione natus, quem cum in perniciem sui mulieris blandimenta vicissent; postmodum in fine obitus sui, sub martyrii passione, majorem inimicorum exercitum prostravisse, quam ante quando Nazaraeus, hoc est, immaculatus fuerat, reperitur? Sicut enim illa sacerdotalis familia de Heli cognatione descendens (I Reg. III, 14), cui juraverat Dominus, ut nullus de ipsis ante faciem ejus assisteret, eo quod gravibus peccatis Dominum provocasset: nonne omnis illa cognatio pro Davide a Saule refertur occisa (I Reg. XXIII, 18)? Et quid est hoc, nisi forma martyrii, ut quos grave peccati crimen involverat, mors pro Christo illata liberaret? Haec sunt beatorum voluminum sacra mysteria. Sic vasa sua nequaquam figulus patitur interire (Jerem. XVIII, 6), qui etiam ea confracta et in lapidibus illisa redintegrare posse se dicit. 7. Ne spernas, quaeso, fratrem defunctum: filius est Sunamitis sterilis (IV Reg. IV, 20), id est, Ecclesiae: ex repromissione natus est iste qui mortuus est. Quondam enim nativitatem ejus secundo Abrahae Dominus in Isaac semine spopondit atque pollicitus est (Gen. XXII, 15; Hebr. XI, 18); cujus caput in messe calore percussum est, id est, principale mentis ejus inter ipsam spei libidinis flammam concaluit. Currat ad Elisaeum mater ejus; id est, sollicite plangat Ecclesia: resurget enim, si fideliter hoc speraverimus a Christo. Et tu, beatissime, in defuncto fratre opus imitare Elisaei: manus manibus, pedes pedibus, os ori compone. Primum, ut compatiaris ei qui mortuus jacet; neque elatus integritatis tuae triumpho superexcrescas eum, aut superextendas te ei, quem repentina mors rapuit; sed imitare Apostolum, qui dicit: Timeo ne humiliet me Dominus Deus meus apud vos, et lugeam multos ex eis qui ante peccaverunt (II Cor. XII, 21). Appone praeterea oculos tuos oculis ipsius, ne in perditionem sui ulterius evagentur: os illius, ne confabuletur iniqua: manus illius, ne operentur adversa: pedes illius, ne vagentur in turpibus. Et sic, cum pro custodia sui membris illius membra tua fuerint copulata, non solum peccandi ulterius spatium non habebit, verum etiam spem capiet resurgendi; ut qui peccati frigore mortuus est, consolationis tepore revocetur ad vitam. Memento autem, ut omnes a conspectu ejus ejicias: nullus videat, nullus in medio sit, nec quisquam sibi visionem ejus de propinquitate praesumat. Quid dico propinquum? si mater illa carnalis sit, nec ei aditus detur intrandi. Sic enim Elisaeum in Sunamitis filio (IV Reg. IV, 31), sic Dominum nostrum in principis filia (Matth. IX, 25), sic beatum Petrum in Dorca vidua fecisse cognoscis (Act. IX, 40). Valde enim debet secretus et solitarius locus mortuo in peccatis homini praeparari, ubi nihil capiatur amplius, quam medicus et cadaver. 8. Ne, quaeso, beatissime, percussum fratrem, et aliquando nobis placitum relinquamus, inermem quem invenit inimicus. Defuit ei lorica justitiae (Ephes. VI, 14; II Thess. V, 8), galea spei ac salutis, et gladius spiritus, quibus armantur milites Christi. Curetur, rogo, quia adhuc palpitat; et revertatur ad pugnam. Nonne ille egregius et fortis David, qui in adolescentia sua gigantem mirae magnitudinis superavit, postea mulieris inepta nuditate superatur? (I Reg. VII). Qui mox ut prophetae vocibus (II Reg. XII), quod peccasset, agnovit, statim ad poenitentiae malagma confugiens, cicatrices criminum confessionis satisfactione sanavit. Sed nec sic quoque eum impugnare destitit inimicus. Nam et postea eum, populum numerando (II Reg. XXIV, 1), peccare persuasit; et pene telo gigantis occidit (II Reg. XXI, 16, 17), nisi eum Abisai frater Joab principis militiae interposita auxilii sui tuitione liberasset. Unde etiam, credo, ipse in psalmo LXX dicit: Mei autem pene moti sunt pedes (Psal. LXXXII, 2). Et alibi: Saepe expugnaverunt me a juventute mea (Psal. CXXVIII, 1). Sed qui dicis, Non fiat ejus memoria, quia turpi peccato se ipsum jugulavit; require primum, frater, utrum iste qui cecidit, in pugna inventus, an in domo fuerit vulneratus: quia plus quidem misericordiam meretur quem in certamine hostis percussit, quam ille quem dormientem latro confoderit. Ego illum certe in praelio vidi constitutum: pugnabat cum scuto jejunii adversus illecebras gulae: pugnabat cum taciturnitatis lorica contra detractionis jacula et reliqua tela maledicta; sed in illo loco in quo securiorem se arbitrabatur esse, percussus est. Sicut enim Asael, frater ille Joab principis militiae David, qui velox sicut cervus a Scriptura esse perhibetur (II Reg. II, 18, 23), ob hoc, credo, quod incoinquinati corporis puritas donum ei velocitatis indulserat ( Corpus enim (Sap. IX, 15) quod corrumpitur, aggravat animam) ab eo quem persequitur, Abner, de cuspide lanceae in renibus refertur esse percussus. In quo loco membri, vitium fornicationis poni, nullum puto esse qui dubitet. Sicut etiam ipse Abner a Joab fratre ejus postmodum in inguine percussus esse perhibetur (II Reg. III, 27); quia fornicationis forma non alibi quam in inguine merebatur interfici. Numquid autem Asael consolationem fratrum non meminit, quem ita totus Davidis planxit exercitus? aut de libro vitae deletus est, id est, de memoria Dominicae lectionis? Sic scriptura non obliviscitur, ut etiam velocitatis ejus quam ante mortem habebat, faciat mentionem, cum dicit: Velox erat sicut cervus; id est, qui non solum perspicacia mentis, inimici laqueos evitabat, verum etiam serpentium, hoc est, adversariarum virtutum interfector exstitit. 9. Memento, frater, quod caro sumus: mare illud (hoc est, forma baptismi) quod beatus Joannes in Apocalypsi vidisse se dicit, vitreum fuisse descripsit (Apoc. IV, 6; XV, 2); et ideo in nobis cito periclitatur aut frangitur. Lubrica est via saeculi hujus, glaciali iniquitate constricta: quam cum modice concupiscentiae calor solverit, facilis est ad lapsum ruinamque miserorum: Porrige manum tuam jacenti fratri (Eccl. XV, 18), qui confusus pudore peccati, nec erigere se nec oculos audet attollere. Comple legem Moysi: Si ceciderit asinus fratris tui sub pondere (Exod. XXIII, 5), hoc est, caro victa peccato, acclina te, et humilia te, et subleva de ruina. Quid erubescis conjungi homini peccatori? Respice illum qui dicit: Noli nimium esse justus (Eccle. VII, 17). Magister noster a latronibus vulneratum (Luc. X, 30), non solum cura dignum judicat, verum etiam ad stabulum suum et ovile restituit; ac datis stabulario duobus denariis, hoc est, utrisque divini canonis Testamentis, majus ei praemium pollicetur, si diligentia sua percussum hominem ad statum pristinum reduxerit. Et tu ergo collige fratrem, quem diabolus latro cum satellitum suorum turba percussit: assigna stabulario, hoc est, B. episcopo, qui si quid in eo impenderit, amplius a Domino consequetur. Sed dicis forte: Ille vulneratus erat; hic mortuus est. Et tu ergo si mortuum dicis, vel juxta Elisaei illum ossa constitue (IV Reg. XIII, 21). Nolo, ut eum longe segreges a Christi membris, quia ipse consortio meliorum erubescet, et resurget ad vitam. Non emendationis parvum putes esse tormentum, si peccator adsciscitur in consortium beatorum; quia illorum praemia, sua sentit esse tormenta. Si quis laudatur, erubescit: si quis vituperatur, agnoscit. Inter haec verborum flagella constitutus, satisfactioni emendationique semper approximat. 10. Jam vero illud quale est, quod a quibusdam audivimus dici: ut illa vel ille, qui criminis peccatique consortes sunt, veluti in matrimonio conjugioque jungantur. Absit hoc a christiani oris eloquio. Serpentis est ista suggestio, ut illius quem occidit, etiam cadaver assumat. Nonne simile est, si quis percussus graviter, extremo anhelet in fine; et hunc terrenus medicus, si forte visitaverit, quia non posse vivere suspicetur, hortetur occidi? Simile est sine dubio quod dicitur: Inventus est frater, aut soror, concupiscentiae telo graviter vulneratus: huic cum sceleris sui nuptiae suadentur; quid aliud dicitur nisi occidatur, quia vivere aut evadere non poterit de hac plaga? Nescis fortasse, quae poena maneat desperantem? Ille nuntius Saulis mortis (II Reg. I, 2 seqq.) cum ad David venisset, et referret ei inimicum suum esse prostratum; David causam mortis inquirens, audivit ab eo, quod ipse nuntius illum suo gladio peremit, addens et dicens: Quia videbam quod ictu illati in se vulneris non erat victurus (Ibid., 10); quem David statim morte damnavit; cum percussum ab hostibus desperasset esse victurum, et eum sublata spei fiducia jugulasset. Quin immo more Davidico scindantur vestimenta cordis et pectoris: flebilis vox tollatur in planctum: doceatur lamentum Israeliticus populus, id est plebs ecclesiastica, et dicat: Subleva lapides tuos super altitudines tuas, et cogita de interfectis tuis, quomodo ceciderunt potentes in praelio. Non nuntietur hoc in Geth, neque praedicetur in viis Ascalonis, ne forte laetentur filiae alienigenarum et exhilarentur filii incircumcisorum (Ibid., 19, 20); et reliqua, quae continentur lamenti ipsius edicto; et dicat, aut loquatur: ecce prohibetur ne in terminis Geth, neque in finibus Ascalonis, hoc est, in notitiam saecularium sive hominum mundanorum, casus fratris vel ruina seminetur: et nos passi sumus, non solum ipsam quam incolit civitatem, sed etiam totum orbem famae ipsius desperatione compleri? Nonne huic praecepto cohaeret etiam ille evangelicus sermo, qui dicit: Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum solus; quod si te audierit, lucratus es eum: si autem non te audierit, adhibe tecum duos vel tres testes (Matth. XVIII, 15, 16), et reliqua quae continet sermo praecepti. Vides ergo quid dicit: Ne exhilarentur filii incircumcisorum. Me miserum, qui ista cognosco. Filii enim incircumcisorum qui sunt nisi homines hujus saeculi, in peccati sui errore et gentilitate viventes? Hi ergo exhilarantur, cum audiant ruinam militis Christi, vel ex illius se consolantur opere dicentes: Ecce qui nobis exprobatur a caeteris: ad cujus exemplum cogebamur vivere; qui cum nostro emersisset e corpore, tamen ad confusionem nostram vita ejus dicebatur esse dissimilis. Numquid non melius erat nec inchoare quod bonum est, quam tam turpiter cadere, aut non posse se complere quod coeperis? Nescientes, quod judicio Dei majorem forsitan excusationem habitura sit anima, quae bonum voluisse et ab insidiatore supplantata esse noscitur, quam ea quae rebellis Deo, ex servilis desperatione formidinis magis elegerit jugo captivitatis addici, quam periculum certaminis experiri. Nonne apud regem suum miles excusatur propriis vulneribus, et plerumque strenuum bellatorem cicatricum suarum plaga commendat. 11. Sed praetermissis his, plangatur defunctus, sepeliatur mortuus; id est, partim nostro labore, partim verecundiae suae confusione peccatum ejus celetur, et auferatur e medio. Nos autem consolationis linteamina et coelestis spei pigmenta tribuamus: ipse autem intra sepulcrum secreti sui, confusus peccati pudore contineat se; ibi conscientiae suae verme laceretur, qui totas in eo putredines peccatorum consumat, donec nullum ex se fetorem famae turpis emittat. Nonne sic beatus Tobias veniam misericordiae coelestis emeruit, mortuis in captivitate fratribus tribuens sepulturam? credo, lapsis sub mundialis principis dominatione suadens insinuansque poenitentiam (Tob. I, 18; II, 9). Et nos ergo, secundum quod meretur, corpus illius contegamus. Ecce exiit propheta de Hierusalem (III Reg. XIII, 1 seqq.), hoc est, de domo Domini adversus Bethel quae fornicabatur a Domino, id est, mundi istius civitatem; cui praeceperat Dominus, ne de cibo ejus gustaret aut potu. Sed qui per pseudoprophetam, id est, per spiritum fornicationis, deceptus est ab iniquo, cecidit in potestatem leonis ac sortem, qui rugiens circuit, quaerens quem devoret (I Pet. V, 8). Qui tamen juxta cadaver ejus assistit, ut nisi fuerit ad Ecclesiae sinum et sepulcrum portatum, in cibum ei escamque proficeret. Sed nos vel pseudoprophetae imitemur officium; et eum quem percussit diabolus, debito omnibus honore tumulemus. Solet Christus de tali sepulcro mortuos suscitare: tantum ne cadaver ejus devorandum feris aut alitibus, id est, vitiis sive hominibus saeculi relinquamus. Qualiter, rogo, de misericordia Domini possumus desperare, qui etiam Pharaonem arguit, quare nequaquam poenitere dignatus sit, dicens in prophetia Pharaonis: Brachia regis Aegypti contrivi; et non est deprecatus ut daretur in eo sanitas, et redderetur ei virtus ad comprehendendum gladium (Ezech. XXX, 25). 12. Salomon ille mirabilis, qui meruit adsistrici Dei (Sap. IX, 4), hoc est, Sapientiae copulari, in alienigenarum mulierum incurrit amplexus; et vinculo libidinis illaqueatus, etiam sacrilegii errore se polluit, quando simulacrum Chamos Moabitico idolo fabricavit (III Reg. XI, 17). Sed qui per prophetam culpam erroris agnovit, numquid misericordiae coelestis extorris est? At forsitan dicas: Nusquam eum in canone lege poenituisse, neque misericordiam consecutum. Audi ergo, frater. Poenitentiam ejus quae non scribitur publicis legibus, fortasse ideo acceptabilem aliqui dicant, quia non ad faciem populi, sed in secreto conscientiae, Deo teste, poenituit. Veniam autem ex hoc consecutum esse cognoscimus; quia cum solutus fuisset a corpore, sepultum illum inter regum Israelitarum corpora Scriptura commemorat: quod tamen alibi peccatoribus regibus abnegatum esse cognoscimus, qui usque in finem vitae suae in propositi perversitate manserunt; et ideo quia inter reges justos meruit sepeliri, non fuit alienus a venia: veniam autem ipsam sine poenitentia non potuit promereri. Synagoga illa Core, cum pro ausus sui temeritate terrae hiatu viva fuisset absorpta; arulae tamen eorum in quibus ignem succendebant alienum, a Domino circumdari jubentur altario (Num. XVI, 37), ob hoc quia sanctificatae fuisse dicuntur: quas nos animas eorum esse sentimus, in quibus adulterinae flammae calorem praesumpta libertate susceperant; et ideo vivi deglutiuntur; arulae vero eorum perire prohibentur; sicut etiam Apostolus dicit: Dedi hujusmodi hominem Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi (I Cor. V, 5). Considera ergo, frater, quam paucis tribuitur, ut de amphitheatro mundi istius, ubi cum feris, hoc est, cum vitiis depugnatur, immaculati a peccati morsu membra liberent sua. Quod expertus ille dicebat: Ne tradas bestiis animas confitentes tibi (Psal. LXXIII, 19). Sed quia jam dudum est, quod tecum sermocinantur, cavendum est nobis, ne offendat te nostra verbositas. Unde etiam ad te cujus causa haec diximus, stylum vertimus. 13. Quid me refugis, frater? Quid te magis consortio mundialium hominum credis? Illi fortasse rideant culpam tuam; ego plango, et si commori necesse erit, optabo. Quid erubescis praesentiam nostram? Similis nobis causa est, quia et ego in tuo negotio pudore confundor. Rasit, ut video, Ammonitius rex (II Reg. X, 4 seqq.) militibus David, hoc est, ministris Christi, dimidium barbae et tunicas eorum usque ad inguina praecidit: id est, sustulit ab eis in dimidietate barbae virilem speciem, et effeminari eos per delectabilem vitiorum novaculam fecisse monstratur. Dimidia autem barba tibi rasa est, quia uno vitio, si quid boni in Dei virtutibus gesseras, perdideris: dimidia et tu rasus es barba, quia si volueris reliquo vitae tuae tempore quod tibi superest laborare, concrescet. Praecidit vero tunicas usque ad inguina, cum turpia facta quae ipse persuaserat, in oculis hominum revelavit. Sed et super hoc spes. Sedeamus in Hiericho, donec crescant barbae nostrae: id est, simus opprobrium et ignominia meliorum et efficiamur anathema omnium, sicut in Hiericho Israelitico populo fuit, donec barbarum species nobis, hoc est, virtutum incrementa nascantur. Crede mihi, quia regi nostro dolebit injuria, ulciscetur nos milites suos, quibus in dehonestatione sua fecit ista inimicus. Abfuit paulisper a conspectu nostro rex noster David; et ideo victi ab inimicis, partem agri plenam lenticula rubicunda quae est verecundiae nostrae et delicatae castitatis forma, confregimus. Sed jam ubi recordationem peccati rex noster oculis nostri cordis aperuit, stemus, ut vel illud quod residuum est, id est, reliquum vitae nostrae tempus defendatur, ut salvum sit. Ne, quaeso, te persuadeat quisquis ille dicat tibi, ut scelus hoc in conjugium vertas, ac de crimine matrimonium voces. Nolo offensam Dei provoces, atque multiplices. Si enim ut vocatur in culpam, quod furtive ac cum timore persuasit tibi inimicus, quomodo merebitur veniam, quod veluti insultans Deo et ejus judicio, publice tibi coeperis vindicare? Imitare illum Amnon Davidis filium (II Reg. XIII, 15 seqq.), qui cum in sororis suae stuprum illicita flamma caluisset, postmodum eam magis exosus est, quam antea amaverat; et pro hoc facto occisus est a fratre, quia agnita culpa erroris non mansit in crimine, sed materiam ipsius peccati vehementer exosus est. Unde etiam suspicamur Davidem ei non fuisse commotum, quia cito vidit eum poenitentiam recepisse; et id, per quod unius horae spatio deceptus est, statim eum impatientia odisse, et virtute poenitentiae disrupisse ejus laqueos. Qui vero captus est in rete vitiorum, et patienter inimicis suis, hoc est, venatoribus acquiescit, donec etiam recludatur in cavea, et ibi longo temporis spatio saginetur ad pompam; tum maxime principalibus saeculi, cum occisus fuerit, placiturus est. Donec muscipulam fornicationis evaseris, non te ebrietatis laqueis credas, per quos animos irati Absalonis incurras (Ibid., 28); quia luxuria atque ebrietas, quaedam sibi in vitiorum nativitate germanitas est. 14. Attolle ergo animos, frater, erige oculos quos conscientiae pudor inclinavit; nec te inimica desperatio confringat. Ecce Absalon qui fratrem occiderat, per amicorum suffragia regis veniam promeretur (II Reg. XIV, 23): ita ut etiam osculum pacis et praesentiam vultus Christi non desperet exposcere. Et tu ergo quos amicos Davidis esse nosti, qui quondam pater tuus, quando non peccaveras, fuit, humilis esto et acclinis, ut quod a te non potes, per illorum suffragia merearis. Ac si forte duri fuerint in audiendo, opportune, importune non desinas supplicare; quia Absalon per injuriam meruit, quod per amicitiam impetrare non potuit; et quod pro meritis non meruit, per injuriam obtinuit. Vis scire quod plerumque per occasionem injuriae sancti pro peccatoribus deprecantur? Beatus ille unus ex quatuor, confessorum caput et martyrum, cum ab insano populo lapidibus urgeretur, in ipso exitu Israel de Aegypto (Psal. CV, 1), id est animae de corpore discedentis, genu flexo, patri pro peccatoribus supplivavit (Act. VII, 59): Magistri nostri secutus exemplum, qui persequenti semetipsum populo veniam postulabat (Luc. XXIII, 34). Ecce vides, ubi occasio precum nascitur ex injuria et poena sanctorum. Nec hoc ideo dicimus, ut tu per contumeliam beatorum suffragia merearis; sed consilium damus, ut si pro magnitudine sceleris tui supplicare non ausi sunt, importunitatis tuae injuriam patientes, facilius pro eo a quo laesi sunt, audiantur. Incende hordeum finitimum tibi, quod est in agro (II Reg. XIV, 30); quia lingua ignis est (Jac. III, 6), ager autem est hic mundus. Sic quandocumque coeperis vitae bonae fructibus derogare, et dicere: ecce quales sunt sancti, qui pro peccatoribus non audent rogare: ubi est quotidiana merces operis? tunc incensa per linguam tuam sanctorum spes incitabitur ad fiduciam deprecandi; quia cognoscent te ad hanc necessitatem, utilitatis tuae causa, non vitio detractionis impactum: sicut Absalon, non ob hoc segetem Joab incendit, quod nocere vellet ei tamquam inimico; sed ut vel sic ad detrahentem sibi respiceret, quem non audierat blandientem; et ita ejus praesentiam mereretur, qui Christi erat proximus vel amicus. Fructus enim sanctorum qui secundum homines est in hordeo, non incongruenter accipitur: qui vero secundum Deum, in tritico poterit aestimari; quia non dubium est, sanctos utrumque seminare secundum Apostolum, providentes bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus (Rom. XII, 17). Et ideo Absalon hordeum finitimum sibi, id est, conversationem quae inter homines agebatur, incendit: ad illud vero quod coram Deo est, pervenire non potuit, quia illud solus Pater agnovit. 15. Sed forsitan dicas: Persuasio tua quietum requirit hominem vel securum; me autem necesse est quotidie persecutorem saeculi formidare, qui in me dedecus proximae suae optat ulcisci. Si ergo tale aliquid pertimescis, ecce sex refugii civitates (Jos. XX, 2 seqq.), quas, si placet, ingredere. Ac si forte pro conscientia peccatorum, illas quae sunt in terra repromissionis, hoc est, in Ecclesia, intrare non audeas; est Bosor ultra Jordanem in solitudine, quae interpretatur angustia; id est, cellula monasterii parva vel modica; et optime tibi conveniet, quia de sorte Ruben est, et ipse torum patris maculavit illicite (Gen. XLIX, 4). Est et Ramoth de sorte Gad, quae interpretatur excelsa mors, vel visio mortis. Vere enim excelsa mors, poenitentia dicenda est, cum mortificatis membris deducatur homo ad excelsa coelorum unde fuerat ante dilapsus: sive juxta istam humilem mortem quae generaliter omni carni imminet, illa ad comparationem ejus rationabiliter excelsa nominatur; quia multo nobilius est per poenitentiam mori, quam communi hac morte dissolvi. Si autem visionem mortis sentire velimus, ita potest intelligi; quia cum sumus in poenitentia constituti, et ante oculos nobis ponimus gehennae infernique tormenta, videmus ipsam speciem mortis, de qua poenitentiae beneficio liberamur. Tantum memineris te in ancillae filii civitate agere poenitentiam; quia Omnis qui peccat, servus est peccati (Joan. VIII, 34); et formam servi accipiens, necesse est humilies teipsum usque ad mortem (Philipp. II, 7, 8). Est Gaulon in finibus Manasse, quae interpretatur volutatio, ut tu memineris tibi in cilicio et cinere esse volutandum: et hoc in finibus Manasse, qui interpretatur oblivio, ut obliviscens ea quae ante gessisti, in priora te extendas (Philipp. III, 17). Hic ergo inhabita, ut per angustias, mortem et volutationem, iram persecutoris evadas et spem salutis invenias. Tum deinde in his si quid utiliter gesseris, etiam ad Cades in terra repromissionis, quae est in Galilaea, poteris pervenire: quae interpretatur sancta; ut cum in tribulatione opus corruptionis abjeceris, etiam ad sanctam tibi Ecclesiam tribuatur accessus; et in sortem Nephthalim, quae dicitur vitis remissa (Gen. XLIX, 21), ut de sacramento dominici sanguinis participare merearis. Sed nec Hebron aditus tibi claudatur, quae interpretatur conjunctio, sive conjugium. Revertatur enim anima tua ad virum suum, id est, ad spiritum Dei, a quo pro tempore peccaminum fuerat viduata. Sicque etiam sextam civitatem Sichem quam Joseph noster in haereditatem consequitur, propter quod ibi sepultus est, valebis intrare: quae interpretatur humerus, sive labor; ut ostendas te per laborem poenitentiae, ab errore tuo Christi humeris reportatum (Luc. XV, 4), et adjunctum nonaginta novem ovibus, effectumque centesimum, quia ipsa Sichem ab alienigenis centum agnis scribitur comparata (Gen. XXXIII, 19). 16. Sed cur, frater, adhuc jacentem te torpor delectat? Surge, quia medicus advenit, qui dicit secandas esse putredines peccatorum, et post haec curandam plagam ipsius cicatricis. Quid expavescis? Quid refugis curam? Qui hastam zabulicam quae sexcentorum siclorum pondere praegravatur (I Reg. XXII, 7), nequaquam veritus es; cur subterfugis cultellos evangelici ferramenti? Qui ignem inimici flammasque perpessus es, cur ignem Domini, hunc quem venit mittere in terram (Luc. XII, 49), qui consumet fenum, et stipulam, et ligna (I Cor. III, 12), formidas? Abscinde a te putrem consuetudinis voluntatem: ure renes tuos et cor tuum; damna inimicam tuam corporis speciem, per quam aut ipse deceptus es, aut alios decepisti. Horreant exinanita membra jejunio, et cilicium quod sordida ratione pollueras, pro tegmine habere consuescas; ut cum attactus ejus atque asperitate compungeris, semper peccatorum tuorum stimulos recorderis. Timet in te vitulum tuum Moyses (Exod. XXXII, 20), per quem luxuriatus es in eremo; id est, carnem tuam legis ac jejunii disciplina conficiat, ut ad nihilum redacta tenuetur. Legisti, credo: Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5). Ita et tu irascere peccatis tuis, ut ultra non pecces. Praeveni ultricis gehennae saeva tormenta, et ipse tibi tortor exsiste; ut cum venerit, nihil uveniat, quod in te possit punire inimicus. Si venerit passionis occasio, memento qualiter tibi sub Regis tui praesentia dimicandum sit, ut culpam emendare possis desertoris et refugi. Si vero forsitan defuerit hujus felicitatis occasio, ipse tibimetipsi tuus poteris esse persecutor; ut, sicut Apostolus dixit (Rom. XII, 1), per omnem mortem constituas te Deo. In gredere monasterii tui carcerem; et tenebras solitudinis quibus ad lucem perditam revoceris, exquire. Sit tibi fames pro gula, sitisque pro flamma; ut manu carnificis voluntatis, per abstinentiae poenam costarum compago nudata visceribus sit; et pro supplicio ignis internas ossium medullas durae sitis depascat incendium. Sit tibi vigilia velut officiorum custodia pullicorum; ac sicut catena rigentis ferri, sic duriori consuetudine et lege constrictus, sub imagine martyrii veniam misericordiae coelestis exspecta. Eia, eia quid dubitas? Scalam illam Jacob (Gen. XXVIII, 12) unde lapsus es, dum velis ascendere, adhuc posita nondumque subtracta est: et licet in ruina tua omnia membra colliseris, tamen iterum conare ascendere: et donec venias ad illum gradum unde cecidisti, fortiter te serva atque custodi; quia licet lubricus sit omnis ascensus, tamen ille cito vergit ac dejicit in profundum. 17. Sed fortasse dicas, quia more Pharisaeorum imponam gravia onera super humeros hominum, et ipse digito meo nolim contingere ea (Matth. XXIII, 4). Ecce, frater, quia nobis jurandi licentia prohibetur (Matth. V, 37), si quid infelicitati meae credis, spondeo secundum misericordiam Domini, hujus me laboris quem suadeo, velle esse participem: consortium vero tuum, cupidus salutis tuae non solum ingero, sed etiam offero: ac si tu ad nos fortasse venire confunderis, manda; et ego ad ducendum te sine dilatione properabo. Horreat consortium tuum, velut Ruth de agro Moabitico, hoc est animae de ebrietate et fornicatione venientis: qui sua tantum quaerit, et misericordiae nescius, de Israelitica sibi solum stirpe gloriatur. Ego vero licet Booz similis non sim (Ruth. IV, 1 seqq.), tamen animam tuam mihi cupio sociari; nec arguat me quispiam esse praesumptionis, quia licitum est mihi semen de fratris defuncti vidua suscitare (Deut. XX, 7, 9), ne perdam calceamenta paschalia, et exhaeres Christi passionis efficiar; ac pro verbo sponsi velut caecus effectus, salivam jejuni oris quae in terram projicitur et conculcatur, ne accipiam, donec effuso semine ad viduam animam defuncti fratris, id est mortui per desperationem, introeam; sed quaesita multitudine seminis, aggregata de scripturis copiositate verborum, huic viduae conjungar ac proximem, ut auditis his, possit sine difficultate concipere, et salutis spiritum parturire. Memini enim apostolici verba praecepti, ubi dicit: Quosdam quidem eripite de igne, dubios vero consolamini (I Thess. V, 14); et alibi: Qui revocaverit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam suam de morte (Jac. V, 20). Non est minimum, si extremam aut summam auriculam de leonis faucibus extrahamus (Amos. III, 12): tametsi beatissimum pontificem qui in iisdem locis cum sacerdotibus suis divino assistit altario, non aliud reor quam Davidicum opus imitari; ut quando de grege leo aut ursus ovem rapuerit, insurgat adversus eum, et praestrangulatis faucibus praedam ex gutture eripiat; aut velut pastor bonus vagantem revocet, alligetque attritam, errantemque convertat. 18. Tu tamen, frater, nequaquam scelerato acquiescas impudicoque conjugio: non insultes ei, cujus iram sustentare non poteris. Quin immo et illa quam tibi fecit sceleris culpa consortem, reveratur ad virum suum. Numquid patriarcharum soror (Gen. XXXIV), postquam peccavit, nupsisse perhibetur? Legislator praecepit (Levit XX, 10), ut qui uxorem alterius macularet, cum ipsa lapidaretur pariter; et ideo non permittit conjugium, sed sub nomine lapidum dura sententia emendat corrigitque peccatum. Aspice prophetam, qui dicit: Et dixi, postquam meretricata es, ad me revertere (Jerem. III, 1). Licet dominici templi vasa rex captaverit Assyrius (Jerem. XXVII, 16), tamen revertantur ad templum (I Esdr. I, 7-11), ne ea in perpetuum Babylon immunda possideat. Licet per flammam turpis concupiscentiae incenderit templum Domini princeps cocorum, qui domino suo, id est, principi mundiali escas nostrorum parat peccatorum; tamen veniat Zorobabel, hoc est, spiritus sapientiae, qui jam intellexit mulierum potentiam malis hominibus principari, et totus in veritate confidit: veniat Esdras, bibliotheca Legis, et memoria lectionis: veniat Naaman Syrus, virtus confidentiae contemptorque formidinis; qui pro restructione patriae principis potentiam non veretur; ac dispositis per singula Hierusalem loca (II Esdr. IV, 16, 17), id est, membra corporis angelicis patriarcharumque virtutibus, ut collapsa restruantur, et restructa custodiat, una manu serviat fabricae, alia vero custodiae; quia Adam positus est in paradiso operari (Gen. II, 15), et custodire. Reaedificentur ergo per tropologias nominum claustra portarum. Restruatur in principiis porta Probatica (II Esdr. III, 1, juxta LXX), quam nos esse suspicamur auditum, per quem, utrum bona sint aut mala quae extrinsecus ad nos introeunt, comprobamus; quia fides ex auditu est (Rom. X, 17). Faciamus, quod Apostolus dicit: Si estis in fide, ipsi vos probate (II Cor. XIII, 5). Restruatur porta Piscatoria (II Esdr. III, 3), id est, visuum nostrorum vaga semper natura, ac per semitas maris, hoc est, vias mundi istius oculorum velox ac fugitivus aspectus; quia ipse visus pro sagena poterit aestimari: quidquid aspexerit, statim capit; et captum, ad cordis cellaria interiora transmittit. Restruatur porta in Anathoth, quae interpretatur respondens signum (Ibid., 6): quod suspicamur esse frontis patibulum, ubi signum salutis nostrae et Dominicae sanctitatis accepimus: quod est aurea lamina, ubi pontifex nomen Domini scriptum mandatur accipere tetragrammaton. Vis scire, quia non incongrue portam in Anathoth, quae interpretatur respondens signum, pro patibulo frontis accipimus? Jungit propheta huic portae unguentariorum loca (Ibid., 8), quae per tropologias nominum ab aliis virtutibus dicuntur esse restructa. Unguentariorum autem loca quae sunt, nisi illa quae chrismatis sanctificatione tanguntur? Sequitur post haec porta Frugis (Ibid., 13), quam nos suspicamur esse oris ac saporis officium, per quam omnium seminum, hoc est, verborum Dei fructus egreditur. Restruatur et porta Stercorea (Ibid., 14), quam nos suspicamur esse narium sive odoratus introitum, per quem nos turpis decepit illecebra, et aestimavimus lucra esse, quae erant stercora (Philipp. III, 8). Restruatur et Fortis porta (II Esdr. III, 15), quam credo manuum nostrarum sive tactus officium esse; quia non fortiter tenuimus quod tenebamus, et alter tulit coronam nostram (Apoc. III, 11). Restruantur et muri Natatoriae (II Esdr. III, 15), id est, forma baptismi nostri, et mystici fontis disrupta munimenta, quae sunt castitatis insignia; quia soluto per luxuriam continentiae pariete, velut abruptis obicibus sacri laticis, fontis undam effudimus atque perdidimus. Cujus muri propterea dicuntur restrui, ut cognoscamus tantam esse misericordiam Domini, ut etiam interruptae castitatis tempora possint restructa ad priorem similitudinem continentiae virtute revocari. Sic et tu per vocabula nominum ac tropologias locorum, haec quae dicuntur restrui, officia intelligas esse membrorum. 19. Donec ne opus Babylonis regis imiteris (Dan. V, 2 seqq.), ut in phialis templi dominici vinum perditionis potare debere te credas, et hoc coram diis tuis, Venere, Marte atque Mercurio, id est, fornicatione, vel avaritia, vel furore; quia scriptum est: Furor hominis incontinens est (Job. XXXI, 11, juxta LXX), et alibi: Avaritia, quod est idololotria (Ephes. V, 5). Non enim potestis solam in pecunia avaritiam computare; quia vel maxime avaritia in libidine esse sentitur, cui numquam finis imponitur. Quia vero phialae in templo Domini virgines nuncupentur, Propheta nos docet dicendo: Triticum juvenibus, et vinum suave olens virginibus (Zach. XI, 17, sec. LXX); ac si cui vini liquor infunditur, quid nisi phiala nuncupetur? Velim siquidem a peritioribus edoceri, ex qua Scripturarum auctoritate nubere corrupta suadetur; cum beatus David nec concubinas suas quas filius turpi coitu maculavit, postea nubere aut viros habere permiserit (II Reg. XX, 3). Nonne viduas eas, praestans illis substantiam, usque in finem servavit? Non vult David, hoc est, Dominus Christus, ut in conspectu ejus ab alio viro habeatur uxor ejus. Denique illam filiam Saul quam (II Reg. III, 13 seqq.) ad tempus in persecutione perdiderat, postmodum sibi poposcit reddi atque restitui; et licet fuisset etiam alteri copulata, tamen ei aufertur, et illi cujus prius erat, destinatur. Polluisti uxorem David: ne ulterius hoc praesumas; sed sicut ille fecit qui eam acceperat, flens ac lugens redde atque restitue. 20. Ac forsitan suggesserat tibi ille sapientior omnibus bestiis et consiliator antiquus (Gen. III, 1), quia possis istam poenitentiam quam suademus tibi, in senectute tua agere, et nunc famem desiderii tui sub conjugii nomine satiare. Sed tu ne exstinguas evangelicam scintillam humore vitiorum, quae de illo totius libri igne procedit, ubi ait: Stulte, hac nocte exposcetur anima tua a te (Luc. XII, 20). Si enim apud quos honesta conjugia sunt, diuturna esse non possunt; apud te, ubi cum crimine copulantur, qualiter permanebunt? Veniat ille qui dicit, crimen hoc emendandum nuptiis, et de sceleris tanti nomine conjugium esse vocandum. Conjugium enim religiosi nominis vocabulum est (Hebr. XIII, 4), quoniam Deo auctore concessum est. Ecce honestis conjugiis clamat Apostolus: Habentes, tamquam non habentes (I Cor. VII, 29). Et quis dicit, Adulter habeat, utatur, exerceat? Sed video ad quid se pro sui defensione convertat; scriptum est enim, inquit, Melius est nubere, quam uri (Ibid., 9). Hoc de virgine dictum est, vel vidua. Ista jam virgo non est. Tunc urebatur, et nupsit: nunc jam refrigeretur, et vivat. Virgo non est, quia corrupta est: vidua non est, quia vir ejus vivit in aeternum. Ut quid ergo ei nuptias suadetis? Vis scire quae sit Apostolica sententia de hoc errore? Ait in Epistola sua: Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes quidem; ita ut uxorem patris sui quis habeat (I Cor. V, 1). Ecce quiddam factum simile. Uxor patris erat haec juvencula quae deliquit, illius Patris qui nos genuit in verbo veritatis (Jac. I, 18). Tunc, credo, ei in conjugium copulata est, quando secundum exemplum Rebeccae ad Isaac de Mesopotamia venientis, pallium quo velaretur caput, accepit (Gen. XXIV, 65). De hoc facto Apostolus dicit: Dedi hujusmodi hominem Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat (I Cor. V, 3). Numquid dixit, Jussi, ut ei quam corruperat, nubat? Sed, dedi eum Satanae in interitum carnis. Satanas enim interpretatur contrarius; per quod, credo, significat, ut quidquid contrarium deliciis, quidquid contrarium voluntati est, totum caro sentiat quae deliquit, ut spiritus salvus fiat in diem Domini nostri Jesu Christi. 21. Sed et tu frater, quisquis tibi hoc suaserit, exsecrare. Aspice enim, quia numquam in sacrificiis pecora senio confecta jugulantur, sed ubique, aut agnus, aut vitulus, aut hircus, aut haedus immolatur (Exod. XXIX et alibi), id est, tenera adhuc parva, vel modica peccata. In uno tamen loco Eliam legimus bovem obtulisse, sed hoc semel tantum (III Reg. XVIII, 33). Hoc uni licuit Salvatori, qui inveterata totius populi peccata jugulavit. Sed nec tu putes adhuc haedum tenerum tuum esse peccatum. Mihi crede, hircus est. Ecce per quot terrarum tractus fetoris tui, hoc est, famae turpis opinio peragravit. Qualiter ergo quod ita fetet, non hircus esse dicitur? Propheta beatum dicit esse eum, qui tenet parvulos Babylonis, alliditque ad petram (Psal. CXXXVI, 9). Et tu exspectas, donec gigas tuus inimicus efficiatur? Sed si vis scire, jam gigas est. Mox enim ut cupierunt filii Dei filias hominum, nati sunt inde gigantes (Gen. VI, 4): quod enormis nimium et ultra staturam peccaminum reliquorum gigantis forma est. Ac si quis est fortasse, qui dicat, quia David eam quam adulteravit, etiam in conjugium suae societatis adsciverit (II Reg. XI, 27); non est causa consimilis: haec enim conjux regis, illa autem uxor militis fuit. Ille utpote homo terrenus, potuit factione subdolae artis interfici: Rex autem iste coelestis est, cujus uxor corrupta est atque violata. Nequaquam ei passio mortis approximat, qui non est temporalis, sed aeternus. Et tamen David, non praesente Uria Hethaeo, quamvis milite suo, quamquam homine terreno, praesumpsit sibi concubitum Bethsabee. Nonne, non solum ingerere ei, sed etiam extorquere conatus est (Ibid. 13), ut post cibum potumque quem subdola arte largius jusserat ministrari, domi suae toroque cubitaret? Tu qualiter vivente viro ac praesente, simul et Rege, quod his majus est, immortali atque perpetuo, concubitum tibi adulterae vindicabis? Sed fortasse dicas: Agnita stupri causa, vir ejus eam dejecit ac repulit. Fallis te, fratrer, quia per Prophetam ipse proclamat: Quis liber repudii matris vestrae, quo eam dimisi? (Isai. L, 1.) Et alibi: Numquid qui cadit, non resurget? aut avertens non convertatur? Quare non poenitet populus meus a malitiis suis, et detenti in propositione sua maligna, noluerunt reverti ad me (Jerem. VIII, 4, 5)? Ecce propheta ex praecepto Domini meretricem duxit uxorem (Ose. I, 2 seqq.); et tu dicis animam ad perditionem a Deo esse projectam? Sed nec ego contradico huic conjugio, si potes talem fructum ex hoc matrimonio procreare, qualis processit de Bethsabee atque David, quem Dominus per prophetam Dirigiam, hoc est, in verbo Domini, nuncupavit (II Reg. XII, 25), qui inter homines dictus est Salomon, hoc est, Pacificus, et universi orbis, id est, totius hominis tenuit principatum. Talis filius nascitur ex poenitentia: talem parturiunt gemitus et lamenta plangentium. Denique ipse beatus David, cum in adolescentia sua cum adultera deprehensus sit, in senectute cum virgine invenitur (III Reg. I, 1 seqq.); ut intelligamus, quia post peccatum longa castitas imitatrix est virginitatis. Sed et tu imitare Davidem, ut quam habuisti in corruptelae vitio collegam, habeas in poenitentiae labore consortem: non ut conjuncti poeniteatis, sed ut separati ad alterutrum, unum opus agendo jungamini; quia fumantem adhuc de incendio titionem, cito vorax flamma comprehendit. 22. Ante omnia igitur, frater, nequaquam in te desperatio inimica crescat, eo quod asserat ille infidelis, lapsum non posse reparari; cum Dominus dicat: Quia omnia peccata, et blasphemiae remittentur hominibus; qui autem peccaverit in Spiritum, non remittetur ei (Matth. XII, 31). Ego autem dico, hoc ipsum desperare de Domino, in Spiritum esse peccare, quia Dominus Spiritus est (Joan. IV, 24), et ideo non remittitur ei, quia non crediderit Dominum reddere sibi posse quae perdidit. Quid est enim, quod nobis obsistet de venia? Dominus noster omnipotens est. Numquid omnipotenti impossibile est delere peccatum? Dominus noster bonus est; quia nemo bonus, nisi unus Deus (Luc. XVIII, 19). Numquid in illa praecipua bonitate et perfecta potest hoc vitium cadere, ut non audiat deprecantem? Age ergo, amice, consurge; et perdita inter fluctus saeculi mercede atque substantia, velut naufragus ad unam tabulam (Luc. XV, 13), hoc est, ad scientiam te divini canonis tene, quae te adducat ad littus, ubi ait: Si dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint: si justificationes meas profanaverint, et mandata mea non custodierint: visitabo in virga iniquitates eorum, et verberibus peccata eorum; misericordiam autem meam non dispergam ab eis, neque nocebo in veritate mea (Psal. LXXXVIII, 31-34). De cujus hoc filiis dicitur? Nonne Domini nostri Jesu Christi, quos ecclesiastici fontis uterus et secreti ac perplexi vulva mysterii parturivit; quos natos Crucis cuna suscepit, Evangelii mamilla lactavit? Vis et scire quia baptizati, non cathecumeni, filii appellantur? Aspice, quod ipse Apostolis suis dixit: Jam non dicam servos, sed filios [Gr. φίλους] (Joan. XV, 15). Et tu ergo, si filium fuisse te nosti, hoc est, si apostolicum in te aliquid habuisti, nec sic desperare permitteris. Si vero servi, hoc est, peccatoris usus es semper officio; major tibi detur ad consurgendum audacia: quia ejus qui de humili labitur, levior est ruina; et minoris iracundiae pondere praegravatus is, qui semper in errore versatus, ad rectam aliquando se convertat vitam [An viam], quam his, qui post sanctos actus turpiter vixerit, et veterem pannum rudi assuerit vestimento (Marc. II, 21). Quid vero illud, quod dicit ad Ecclesias suas in Apocalypsi, quae inter fidelium numerum septiformibus candelabris sub custodia angelica comparantur? Memento, unde cecideris, et age poenitentiam, et priora opera tua fac: alioquin venio tibi cito, et amovebo candelabrum tuum (Apoc. II, 5). Et in priore parte libri innumerum populum vidisse se dicit (Apoc. VII, 15), qui in tribulatione laverunt stolas suas, et candidas eas fecerunt in sanguine Agni; quos dicit quia Agnus Dei deducat ad vitae fontes (Ibid., 17). Quem tamen nos numerum poenitentium esse sentimus, quia non nisi per tribulationem planctumque salvati sunt. 23. Et tu ergo lava stolam tuam in fonte lacrymarum: fortasse poteris byssum castitatis imitari. Quid si donaverit tibi purpuram, et tu pro nomine ejus succum tui cruoris effundas? Coccum autem abundare tibi poterit, si erubueris in iis quae antea gessisti. Nec deerit tibi hyacinthus, si livore obcalueris corpus tuum, et in servitutem redegeris (I Cor. IX, 27). Ac sic cum his coloribus fortasse poteris in tabernaculum Domini misceri quandoque. Hoc, dilectissime frater, tui amore et dolore compulsus, etiam supra vires meas possibilitatemque tentavi. Tu habebis in die judicii duplicem poenam, si velut aspides surdae, incantationis nostrae verba respueris (Psal. LVII, 5); aut spernendum credideris, aut rogantis verbum, aut monentis consilium, aut dolentis affectum. Jesus Christus Filius Dei sublata tibi per invidiam diaboli, in duplum tua bona restituat; sicque reconcilieris Domino, ut etiam pro nobis qui amici tui sumus, intervenire merearis in Domino nostro Jesu Christo. Amen.