Jump to content

De revolutionibus orbium coelestium/03

Unchecked
E Wikisource

 Præfatio Authoris Recognito & ... 
INDEX EORUM
QUAE IN SINGULIS CAPITIBUS,
sex librorum Nicolai Copernici,
de revolutionibus orbium cœlestium, continentur.


LIBER PRIMUS.
  1. Quòd mundus sit sphæricus.
  2. Quòd terra quoque sphærica sit.
  3. Quomodo terra cum aqua unum globum perficiat.
  4. Quòd motus corporum cœlestium sit æqualis ac circularis, perpetuus, vel ex circularibus compositus.
  5. An terræ competat motus circularis, & de loco eius.
  6. De immensitate cœli ad magnitudinem terræ.
  7. Cur antiqui arbitrati sunt terram in medio mundi quiescere, tanquam centrum.
  8. Solutio dictarum rationum, & earum insufficientia.
  9. An terræ plures possint attribui motus, & de centro mundi.
  10. De ordine cœlestium orbium.
  11. De triplici motu telluris demonstratio.
  12. De magnitudine rectarum in circulo linearum.
  13. De lateribus & angulis triangulorum planorum rectilineorum.
  14. De triangulis sphæricis.


LIBER SECUNDUS.
  1. De circulis et eorum nominibus.
  2. De obliquitate signiferi, & distantia tropicorum, & quomodo capiantur.
  3. De circumferentiis & angulis secantium sese circulorum, æquinoctialis, signiferi, & meridiani, è quibus est declinatio & ascensio recta, deque eorum supputatione.
  4. Quomodo etiam cuiuslibet syderis extra circulum, qui per medium signorum est positi, cuius tamen latitudo cum longitudine constiterit, declinatio & ascensio recta pateat, & cum quo gradu signiferi cælum mediat.
  5. De finitoris sectionibus.
  6. Quæ sint umbrarum meridianarum differentiæ.
  7. Maximus dies, latitudo ortus, & inclinatio sphæræ, quomodo invicem demonstrentur, & de reliquis dierum differentiis.
  8. De horis & partibus diei & noctis.
  9. De ascensione obliqua partium signiferi, & quemadmodum ad quemlibet gradum orientem, detur & is qui cælum mediat.
  10. De angulo sectionis signiferi cum horizonte.
  11. De usu harum tabularum.
  12. De angulis & circumferentiis eorum, qui per polos horizontis fiunt ad eundem circulum signorum.
  13. De ortu & occasu siderum.
  14. De exquirendis stellarum locis, ac fixarum canonica descriptione.


LIBER TERTIUS.
  1. De æquinoctiorum solstitiorumque anticipatione.
  2. Historia observationum comprobantium inæqualem æquinoctiorum conversionumque præcessionem.
  3. Hypotheses, quibus æquinoctiorum, obliquitatisque signiferi, & æquinoctialis mutatio, demonstratur.
  4. Quomodo motus reciprocus, sive librationis ex circularibus constet.
  5. Inæqualitatis anticipantium æquinoctiorum & obliquitatis demonstratio.
  6. De æqualibus motibus præcessionis æquinoctiorum & inclinationis zodiaci.
  7. Quæ sit maxima differentia inter æqualem apparentemque præcessionem æquinoctiorum.
  8. De particularibus ipsorum motuum differentiis, & eorum Canonica expositio.
  9. De eorum, quæ circa præcessionem æquinoctiorum exposita sunt, examinatione ac emendatione.
  10. Quæ sit maxima differentia sectionum æquinoctialis et zodiaci.
  11. De locis æqualium motuum æquinoctiorum, & anomaliæ constituendis.
  12. De præcessionis æquinoctii verni, & obliquitatis supputatione.
  13. De anni solaris magnitudine & differentia.
  14. De æqualibus mediisque motibus revolutionum centri terræ.
  15. Protheoremata ad inæqualitatem motus solaris apparentis demonstrandam.
  16. De apparente Solis inæqualitate.
  17. Primæ ac annuæ Solaris inæqualitatis demonstratio cum ipsius particularibus differentiis.
  18. De examinatione motus æqualis secundum longitudinem.
  19. De locis & principiis æquali motui Solis præfigendis.
  20. De secunda & duplici differentia, quæ circa Solem propter absidum mutationem contingit.
  21. Quanta sit secunda Solaris inæqualitatis differentia.
  22. Quomodo æqualis apogæi solaris motibus, unà cum differente explicetur.
  23. De anomaliæ Solis emendatione, & de locis eius præfigendis.
  24. Expositio Canonica differentiarum æqualitatis & apparentiæ.
  25. De Solaris apparentiæ supputatione.
  26. De Νυχθήμερῳ, hoc est diei naturalis differentia.


LIBER QUARTUS.
  1. Hypotheses circulorum lunarium opinione priscorum.
  2. De earum assumptionum defectu.
  3. Alia de motu Lunæ sententia.
  4. De revolutionibus Lunæ, & motibus eius particularibus.
  5. Primæ inæqualitatis Lunæ, quæ in nova, plenaque contingit demonstratio.
  6. Eorum quæ de æqualibus Lunæ motibus longitudinis anomaliæ exposita sunt comprobatio.
  7. De locis longitudinis & anomaliæ Lunaris.
  8. De secunda Lunæ differentia, & quam habeat rationem epicyclus primus ad secundum.
  9. De reliqua differentia, qua Luna à summa abside epicycli inæqualiter videtur moveri.
  10. Quomodo lunaris motus apparens ex datis æqualibus demonstretur.
  11. Expositio Canonica prosthaphæresium, sive æquationum Lunarium.
  12. De Lunaris cursus dinumeratione.
  13. Quomodo motus latitudinis lunaris examinetur & demonstretur.
  14. De locis anomaliæ latitudinis Lunæ.
  15. Instrumenti parallatici constructio.
  16. De Lunæ commutationibus.
  17. Lunaris à terra distantia, & quam habeant rationem in partibus, quibus quæ ex centro terræ ad superficiem est una, demonstratio.
  18. De diametro Lunæ umbræ terrestris, in loco transitus Lunæ.
  19. Quomodo Solis & Lunæ à terra distantia, eorumque diametri ac umbræ in loco transitus Lunæ, & axis umbræ simul demonstrentur.
  20. De magnitudine horum trium siderum Solis, Lunæ, & Terræ ac invicem comparatione.
  21. De diametro Solis apparente & eius commutationibus.
  22. De diametro Lunæ inæqualiter apparente æ eius commutationibus.
  23. Quæ sit ratio diversitatis umbræ terræ.
  24. Expositio Canonica particularium commutationum Solis & Lunæ in circulo qui per polos horizontis.
  25. De numeratione parallaxis Solis & Lunæ.
  26. Quomodo parallaxes longitudinis & latitudinis discernuntur.
  27. Confirmatio eorum, quæ circa Lunæ parallaxes sunt exposita.
  28. De Solis & Lunæ coniunctionibus, oppositionibusque mediis.
  29. De veris coniunctionibus & oppositionibus Solis & Lunæ perscrutandis.
  30. Quomodo coniunctiones & oppositiones Solis & Lunæ eclipticæ discernantur ab aliis.
  31. Quantus fuerit Solis Lunæque defectus.
  32. Ad prænoscendum quantisper duraturus sit defectus.
LIBER QUINTUS.
  1. De revolutionibus eorum, & mediis motibus.
  2. Aequalitatis & apparentiæ ipsorum siderum demonstratio, opinione priscorum.
  3. Generalis demonstratio inæqualitatis apparentis, propter motum terræ.
  4. Quibus modis errantium motus proprii appareant inæquales.
  5. Saturni motus demonstrationes.
  6. De aliis tribus recentius observatis circa Saturnum acronychiis.
  7. De motus Saturni examinatione.
  8. De Saturni locis constituendis.
  9. De Saturni commutationibus, quæ ab orbe terræ annuo proficiscuntur, & quanta illius sit distantia.
  10. Iovis motus demonstrationes.
  11. De aliis tribus acronychiis lovis recentius observatis.
  12. Comprobatio æqualis motus lovis.
  13. Loca motus Iovis assignanda.
  14. De Iovis commutationibus percipiendis, & eius altitudine pro ratione orbis revolutionis terrenæ.
  15. De stella Martis.
  16. De aliis tribus extremæ noctis fulsionibus, circa stellam Martis noviter observatis.
  17. Comprobatio motus Martis.
  18. Locorum Martis præfixio.
  19. Quantus sit orbis Martis in partibus, quarum orbis terræ annuus fuerit una.
  20. De stella Veneris.
  21. Quæ sit ratio dimetientium orbis terræ & Veneris.
  22. De gemino Veneris motu.
  23. De motu Veneris examinando.
  24. De locis anomaliæ Veneris.
  25. De Mercurio.
  26. De loco absidum summæ & infimæ Mercurii.
  27. Quanta sit eccentrotes Mercurii, & quam habeat orbium symmetriam.
  28. Cur digressiones Mercurii maiores appareant circa hexagoni latus, eis quæ in perigæo contingunt.
  29. Medii motus Mercurii examinatio.
  30. De recentioribus Mercurii motibus observatis.
  31. De præficiendis locis Mercurii.
  32. De alia quadam ratione accessus ac recessus.
  33. De tabulis prosthaphæreseon quinque errantium stellarum.
  34. Quomodo horum quinque siderum loca numerentur in longitudine.
  35. De stationibus & repedationibus quinque errantium siderum.
  36. Quomodo tempora, loca, & circumferentiæ regressionum discernuntur.
LIBER SEXTUS.
  1. De in latitudinem digressu quinque errantium expositio generalis.
  2. Hypotheses circulorum, quibus hæ stellæ in latitudinem feruntur.
  3. Quanta sit inclinatio orbium Saturni, Iovis, & Martis.
  4. De cæteris quibuslibet, & in universum latitudinibus exponendis horum trium siderum.
  5. De Veneris & Mercurii latitudinibus.
  6. De secundo in latitudinem transitu Veneris & Mercurii secundum obliquitatem suorum orbium in apogæo & perigæo.
  7. Quales sunt anguli obliquationum utriusque sideris, Veneris & Mercurii.
  8. De tertia latitudinis specie Veneris & Mercurii, quam vocant Deviationem.
  9. De numeratione latitudinum quinque errantium.
FINIS.


 Præfatio Authoris Recognito & ...