De sacramentis

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De sacramentis
saeculo IV
editio: incognita
fons: incognitus

LIBER PRIMUS.

349

CAPUT PRIMUM.

Ubi praemisit acturum se de sacramentis, quae prius explicata non oportuit, accedit ad mysterium apertionis, quam a Christo in surdi ac muti curatione signatam docet.

1. De sacramentis quae accepistis, sermonem adorior, cujus rationem non oportuit ante praemitti; in christiano enim viro prima est fides. Ideo et Romae fideles dicuntur qui baptizati sunt: et pater noster Abraham ex fide justificatus est, non ex operibus (Rom. IV, 3). Ergo accepistis baptismum, credidistis. Nefas est enim me aliud aestimare; neque enim vocatus esses ad gratiam, nisi dignum te Christus sua gratia judicasset.

2. Ergo quid egimus sabbato? Nempe apertionem: quae mysteria celebrata sunt apertionis, quando tibi aures tetigit sacerdos et nares. Quod significat in Evangelio Dominus noster Jesus Christus, cum ei oblatus esset surdus et mutus, et tetigit aures ejus et os ejus: aures, quia surdus erat; os, quia mutus, et ait: Ephpheta (Marc. VII, 34). Hebraicum verbum est, quod Latine dicitur adaperire. Ideo ergo tibi sacerdos aures tetigit, ut aperirentur aures tuae ad sermonem, et ad alloquium sacerdotis.

3. Sed dicis mihi: Quare nares? Ibi quia mutus erat, os tetigit; ut quia loqui non poterat sacramenta coelestia, vocem acciperet a Christo. Et ibi, quia vir; hic, quia mulieres baptizantur, et non eadem puritas servi, quanta et Domini (cum enim ille peccata concedat, huic peccata donentur, quae potest esse comparatio?), ideo propter gratiam operis et muneris (De Consec., dist. 4, c. Propter gloriam) non os tangit episcopus, sed nares; ut bonum odorem accipias pietatis aeternae, et ut dicas: Christi enim bonus odor sumus Deo, quemadmodum 350 dixit Apostolus sanctus (II Cor. II, 15); et sit in te fidei devotionisque plena fragrantia.

CAPUT II.

Unctionem athletae christiani exponit, quem ut excitet ad servandam fidem abrenuntiationis, testium quibus praesentibus ea facta est, dignitatem amplificat; ac demum rei lucem addit exemplo.

4. Venimus ad fontem (De Consec., dist. 4, c. Venisti ad fontem), ingressus es: considera quos videris, quid locutus sis considera, repete diligenter. Occurrit tibi levita, occurrit presbyter: unctus es quasi athleta Christi, quasi luctam hujus saeculi luctaturus, professus es luctaminis tui certamina. Qui luctatur, habet quod speret: ubi certamen, ibi corona. Luctaris in saeculo, sed coronaris a Christo, et pro certaminibus saeculi coronaris? Nam etsi in coelo praemium, hic tamen meritum praemii collocatur.

5. Quando te interrogavit: Abrenuntias diabolo et operibus ejus, quid respondisti? Abrenuntio. Abrenuntias saeculo et voluptatibus ejus, quid respondisti? Abrenuntio. Memor esto sermonis tui, et nunquam tibi excidat tuae series cautionis. Si chirographum homini dederis, teneris obnoxius, ut pecuniam ejus accipias: teneris astrictus, et reluctantem te fenerator astringit; si recusas, vadis ad judicem, atque illic tua cautione convinceris.

6 et 7. Ubi promiseris considera, vel quibus promiseris. Levitam vidisti, sed minister est Christi. Vidisti illum ante altaria ministrare. Ergo chirographum tuum tenetur non in terra, sed in coelo. Considera ubi capias sacramenta coelestia. Si hic corpus est Christi, hic et angeli constituti sunt. Ubi corpus, ibi et aquilae, legisti in Evangelio (Matth. XXIV, 28). Ubi corpus Christi, ibi et aquilae volare consuerunt; ut terrena fugiant, coelestia petant. Quare hoc dico? Quia et homines angeli 351 quicumque annuntiant Christum, et in angelorum adscisci videntur locum. Quomodo? Accipe Baptistae rationem. Joannes natus erat ex viro et muliere; attamen audi quia angelus est et ipse: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, et praeparabit viam tuam ante te (Matth. XI, 10). Accipe aliud Malachiae prophetae: Quia labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem exquirunt ex ore ipsius; angelus est enim Dei omnipotentis (Malac. II, 7). Haec ideo dicuntur, ut sacerdotis gloriam praedicemus, non ut aliquid personalibus meritis arrogetur.

8. Ergo abrenuntiasi mundo, abrenuntiasti saeculo, esto sollicitus. Qui pecuniam debet, semper cautionem suam considerat: et tu qui fidem debes Christo, fidem serva, quae multo pretiosior quam pecunia est; Fides enim aeternum patrimonium est, pecunia temporale. Et tu ergo semper recordare quid promiseris; et eris cautior. Si teneas promissionem tuam, tenebis et cautionem tuam.

CAPUT III.

Licet fontem atque ministros tantum viderint neophyti, majora tamen esse quae non videntur, auctor ostendit.

9. Deinde accessisti propius: vidisti fontem, vidisti et sacerdotem supra fontem. Nec hoc possum dubitare, quod in animum vestrum non potuerit cadere, quod cecidit in illum Syrum Naaman (IV Reg. V, 11 et seq.); quia etsi mundatus est, tamen ante dubitavit. Quare? Dicam, accipe. 10. Ingressus es, vidisti aquam, vidisti sacerdotem, vidisti levitam. Ne forte aliquis dixerit: Hoc est totum? Immo est totum. Vere totum, ubi tota innocentia, tota pietas, tota gratia, tota sanctificatio. Vidisti quae videre potuisti oculis tui corporis, et humanis conspectibus: non vidisti illa quae operantur; quia non videntur. Illa multo majora sunt quae non videntur, quam quae videntur; quoniam quae videntur, temporalia sunt: quae non videntur, aeterna (II Cor. IV, 18).

CAPUT IV.

Sacramenta Christianorum diviniora et priora esse quam Judaeorum: atque inibi de vocis pascha significatu.

11. Ergo dicamus primum, tene cautionem vocis meae, et exige. Miramur mysteria Judaeorum, quae patribus nostris data sunt, primum vetustate sacramentorum, deinde sanctitate praestantia. Illud promitto quod diviniora 352 et priora sacramenta sunt Christianorum quam Judaeorum. 12. Quid praecipuum quam quod per mare transiit Judaeorum populus? ut de baptismo interim loquamur. Attamen qui transierunt Judaei, mortui sunt omnes in deserto. Caeterum (De Consec., dist. 4, c. Per aquam baptismi) qui per hunc fontem transit, hoc est a terrenis ad coelestia; hic est enim transitus, ideo pascha, hoc est, transitus ejus, transitus a peccato ad vitam, a culpa ad gratiam, ab inquinamento ad sanctificationem: qui per hunc fontem transit, non moritur, sed resurgit.

CAPUT V.

In historia leprosi Naaman signatum esse aquam illam, quae Christi gratiam habeat, solam sanare. Christum baptizari voluisse tantum propter nos. Quamobrem Spiritus sanctus in columbae specie apparens, in illum non prius descenderit, quam idem ille aquam Jordanis esset ingressus: quonamve modo istic adfuerit tota Trinitas.

13. Naaman ergo leprosus erat, puella quaedam ait uxori illius: Dominus meus si vult mundari, vadat in terram Israel, et ibi inveniet eum, qui possit ei lepram tollere. Dixit illa dominae suae, uxor marito, Naaman regi Syriae, qui eum quasi acceptissimum sibi misit ad regem Israel. Audivit rex Israel quod missus esset ad eum cujus lepram mundaret, et scidit vestem suam. Tunc Elisaeus propheta mandat ei: Quid est quod scidisti vestem, quasi non sit Deus potens, qui mundet leprosum? Mitte illum ad me. Misit illum; cui advenienti ait propheta: Vade in Jordanem, merge, et sanaberis.

14. Ille coepit cogitare secum et dicere: Hoc est totum? Veni de Syria in terram Judaeam, et dicitur mihi: Vade et descende in Jordanem, merge, et sanaberis; quasi flumina meliora non sint in patria mea. Dixerunt ergo ei servi: Domine, quare non facis verbum prophetae? Magis fac et experire. Tunc ille ivit in Jordanem, mersit, et surrexit sanus (IV Reg. V, 1 et seq.).

15. Quid ergo significat? Vidisti aquam: sed non aqua omnis sanat (De Consec., dist. 4, cap. Per aquam, § Non omnis); sed aqua sanat, quae habet gratiam Christi. Aliud est elementum, aliud consecratio: aliud opus, aliud operatio. Aqua opus est, operatio Spiritus sancti est. Non sanat aqua, nisi Spiritus descenderit, et aquam illam consecraverit; sicut legisti quod cum Dominus noster Jesus Christus formam baptismatis daret, venit ad Joannem, et ait illi Joannes: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me! Respondit illi Christus: Sine modo. Sic enim decet nos implere 353 omnem justitiam (Matth. III, 14, 15). Vide quia omnis justitia in baptismate constituta est.

16. Ergo quare Christus descendit, nisi ut caro ista mundaretur, caro quam suscepit de nostra conditione? Non enim ablutio peccatorum suorum Christo necessaria erat, qui peccatum non fecit: sed nobis erat necessaria, qui peccato manemus obnoxii. Ergo si propter nos baptismum, nobis forma est constituta, fidei nostrae forma proposita est.

17. Descendit Christus, Joannes astabat qui baptizabat, et ecce quasi columba Spiritus sanctus descendit. Non columba descendit, sed quasi columba. Memento quid dixerim: Christus carnem suscepit, non sicut carnem; sed carnis istius veritatem, veram carnem Christus suscepit: Spiritus autem sanctus non in veritate columbae, sed in specie columbae descendit de coelo. Ergo vidit Joannes, et.credidit.

18. Descendit Christus, descendit et Spiritus sanctus (De Consec., dist. 4, c. Per aquam, § Descendit). Quare prior Christus descendit, postea Spiritus sanctus; cum forma baptismatis et usus hoc habeat, ut ante fons consecretur, et tunc descendat qui baptizandus est? Nam ubi primum ingreditur sacerdos, exorcismum facit secundum creaturam aquae, invocationem postea et precem defert; ut sanctificetur fons, et adsit praesentia Trinitatis aeternae: Christus autem ante descendit, secutus est Spiritus. Qua ratione? Ut non quasi ipse egere Dominus Jesus sanctificationis mysterio videretur: sed sanctificaret ipse, sanctificaret et Spiritus.

19. Ergo descendit in aquam Christus, et Spiritus sanctus sicut columba descendit (Matth. III, 16). Pater quoque Deus e coelo locutus est. Habes praesentiam Trinitatis.

CAPUT VI.

In mari Rubro baptismi figuram praecessisse partium singularum accommodatione demonstratur. Idem quoque sed paucioribus verbis, ostenditur in diluvio: post quod absoluto primo sermone, sequens promittitur.

20. In mari autem Rubro figuram istius baptismatis exstitisse ait Apostolus dicens: 354 Quia patres nostri omnes baptizati sunt in nube et in mari (I Cor. X, 1, 2). Et subdidit: Haec autem omnia in figura facta sunt illis (Ibid., 6): illis in figura, sed nobis in veritate. Tunc Moyses virgam tenebat, conclusus erat populus Judaeorum; instabat Aegyptius cum armis ex una parte, et ex altera parte mari claudebantur Hebraei; neque maria transire poterant, neque in hostem recurrere: murmurare coeperunt (Exod. XIV, 21 et seq.).

21. Vide, non te provocet quia exauditi sunt. Etsi exaudivit Dominus, tamen culpa non carent, qui murmuraverunt. Tuum est ubi constringeris, credere quod evadas, non murmurare: invocare, rogare, non querelam expromere.

22. Tenebat virgam Moyses, et ducebat populum Hebraeorum in nocte, in columna lucis, in die in columna nubis. Lux quid est nisi veritas; quia apertum et plenum lumen effundit? Columna lucis quid est, nisi Christus Dominus, qui tenebras infidelitatis depulit, lucem veritatis et gratiae spiritalis affectibus infudit humanis? At vero columna nubis est Spiritus sanctus. In mari erat populus, et praeibat columna lucis: deinde sequebatur columna nubis, quasi umbratio Spiritus sancti. Vides quod per Spiritum sanctum et per aquam typum baptismatis demonstraverit.

23. In diluvio quoque fuit jam tunc figura baptismatis, et adhuc utique non erant mysteria Judaeorum. Si ergo hujus baptismatis forma praecessit, vides superiora mysteria Christianorum, quam fuerint Judaeorum. 24. Sed interim secundum fragilitatem vocis nostrae, et secundum temporis rationem satis sit hodie etiam de sacro fonte libasse mysteria. Crastina die, si Dominus dederit loquendi potestatem vel copiam, plenius intimabo. Opus est ut sanctitas vestra aures paratas habeat, promptiorem animum; ut ea quae nos colligere possumus de serie Scripturarum, et vobis intimaverimus, tenere possitis, ut habeatis gratiam Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Cui Trinitati perpetuum est regnum a saeculis, et nunc et semper, et in omnia saecula saeculorum.

LIBER SECUNDUS.

355.

CAPUT PRIMUM.

Resumit explicationem diluvii, quo figuratum esse asserit verum baptismum; ubi de aliis baptismis pauca subjungit.

1. In diluvio quoque figuram baptismatis praecessisse hesterno coepimus disputare. Quid est diluvium (Gen. VII, 23), nisi in quo justus ad seminarium justitiae reservatur, peccatum moritur? Ideo Dominus ut vidit hominum pullulare delicta, justum solum cum sua progenie reservavit; aquam autem supra montes quoque exire praecepit. Et ideo in illo diluvio omnis corruptela carnis interiit, sola justi prosapia et forma permansit. Nonne hoc est diluvium, quod est baptisma; quo peccata omnia diluuntur, sola justi mens et gratia resuscitatur?

2. Multa sunt genera baptismatum, sed unum baptisma, clamat Apostolus (Ephes. IV, 5). Quare? Sunt baptismata gentium, sed non sunt baptismata. Lavacra sunt, baptismata esse non possunt. Caro lavatur, non culpa diluitur; immo in illo lavacro contrahitur. Erant autem baptismata Judaeorum, (Marc. VII, 8), alia superflua, alia in figura. Et figura ipsa nobis proficit, quia veritatis est nuntia.

CAPUT II.

Piscinae Probaticae ab angelo commotae, ac ei qui primus in illam descendisset, sanitatem restituentis; itemque paralytici ad Christum responsio edisseruntur.

3. Quid lectum est heri? Angelus, inquit, secundum tempus descendebat in piscinam, et quotiescumque descendisset angelus, movebatur aqua; et qui prior descendisset, sanabatur ab omni languore quocumque tenebatur. (Joan. V, 4) Quod significat figuram venturam Domini nostri Jesu Christi. 4. Angelus quare? Ipse est enim magni consilii Angelus (Esai. IX, 6). Secundum tempus, quod ad horam novissimam servabatur; ut in occasu ipso diem deprehenderet, et differret occasum. Quotiescumque ergo descendisset angelus, movebatur aqua. Dicis fortasse: Quare modo non movetur? Audi quare? Signa incredulis, fides credentibus (I Cor. XIV, 22). 5. Qui prior descendisset, sanabatur ab omni infirmitate. Qui est prior, tempore, an honore? Utrumque intellige. Si tempore, prior qui descendisset, sanabatur ante, hoc est, de populo 356 Judaeorum magis quam de populo nationum. Si honore, qui prior descendisset, hoc est, qui haberet Dei metum, studium justitiae, gratiam charitatis, castitatis affectum; ipse magis sanabatur. Tamen tunc temporis unus sanabatur, tunc, inquam, temporis in figura qui prior descendisset, solus curabatur. Quanto major est gratia Ecclesiae, in qua omnes salvantur, quicumque descendunt? 6. Sed videte mysterium. Venit Dominus noster Jesus Christus ad piscinam, multi aegri jacebant. Et facile ibi multi aegri jacebant, ubi unus tantummodo curabatur. Deinde ait ad illum paralyticum: Descende. Ait ille: Hominem non habeo (Joan. V, 7). Vide ubi baptizaris. Unde sit baptisma, nisi de cruce Christi, de morte Christi? Ibi est omne mysterium, quia pro te passus est. In ipso redimeris, in ipso salvaberis.

7. Hominem, inquit, non habeo; hoc est, quia per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum (I Cor. XIX, 21). Non poterat descendere, non poterat salvari, qui non credebat quod Dominus noster Jesus carnem suscepisset ex Virgine. Hic autem qui opperiebatur mediatorem Dei et hominum, hominem Jesum Christum, exspectans eum de quo dictum est: Et mittet Dominus hominem qui salvos faciat eos (Esai. XIX, 4); dicebat: Hominem non habeo; et ideo ad sanitatem meruit pervenire, quia credebat in advenientem. Melior tamen et perfectior fuisset, si credidisset jam venisse quem sperabat esse venturum. CAPUT III. Nonnullis ex historia Naaman enarratis, alias aliquot ejusdem sacramenti figuras perstringit.

8. Nunc vide singula. Diximus figuram praecessisse in Jordane, quando Naaman leprosus ille mundatus est. Puella illa ex captivis (IV Reg. V, 5) quae est, nisi quae speciem habebat Ecclesiae, et figuram representabat? Captivus enim erat populus nationum, captivus erat, non dico captivitatem sub hoste aliquo populo constitutam: sed eam captivitatem dico quae major est, quando diabolus cum suis saevo dominatur imperio, et captiva sibi colla subjicit peccatorum. 9. Ergo habes unum baptisma, aliud in diluvio, habes tertium genus, quando in mari Rubro baptizati sunt patres, habes quartum genus in piscina, quando movebatur aqua. Nunc te consulo utrum credere debeas quia habes 357 praesentiam Trinitatis in hoc baptismate, quo baptizatur in Ecclesia.

CAPUT IV.

Alias duas baptismatis figuras; in ferro quod ad preces Elisaei natavit, nec non in fonte qui, misso ligno, dulcis factus est, proponit Auctor.

10. Idem itaque Dominus noster Jesus Christus in Evangelio suo dicit ad Apostolos: Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Sermo hic Salvatoris est.

11. Dic mihi, o homo! Invocavit Elias de coelo ignem, et descendit ignis de coelo (III Reg. XVIII, 38). Invocavit Elisaeus Domini nomen, et de aqua ferrum securis ascendit quod demersum fuerat (IV Reg. VI, 6). Ecce aliud genus baptismatis. Quare? Quia omnis homo ante baptismum quasi ferrum premitur atque demergitur: ubi baptizatus fuerit, non tamquam ferrum, sed tamquam jam levior fructuosi ligni species elevatur. Ergo et hic figura altera. Securis erat qua caedebantur ligna. Cecidit manubrium de securi, hoc est, ferrum demersum est. Filius prophetae nescivit quid faceret: sed hoc solum scivit, ut rogaret Elisaeum prophetam, et remedium postularet. Tunc ille lignum misit, et ferrum levatum est. Vides ergo quod in cruce Christi omnium hominum levatur infirmitas?

12. Aliud, etsi non ordinem tenemus; quis enim possit omnia gesta comprehendere Christi? sicut apostoli dixerunt (Joan. XXI, 25). Moyses cum venisset in desertum, et sitisset populus, et venisset ad Merrha fontem, et bibere vellet aquam: quia ubi primum hausit, amaritudinem sensit, et coepit bibere non posse; ideo Moyses misit lignum in fontem, et coepit aqua quae antea erat amara, dulcescere (Exod. XV, 23 et seq.)

13. Quid significat, nisi quia omnis creatura corruptelae obnoxia, aqua amara est omnibus. Etsi ad tempus suavis est, etsi ad tempus jucunda; amara tamen est, quae non potest auferre peccatum. Ubi biberis, sities: ubi potus coeperis suavitatem, iterum amaritudinem senties. Amara ergo aqua: sed ubi crucem Christi, ubi acceperis coeleste sacramentum, incipit esse dulcis et suavis: et merito dulcis, in qua culpa revocatur. Ergo si in figura tantum valuerunt baptismata, quanto amplius valet baptisma in veritate?

CAPUT V.

Ad preces sacerdotis adesse Trinitatem et colligit e superioribus, et ex figuris corporeis quibus in Christum atque in discipulos Spiritus sanctus illapsus dicitur, confirmat.

14. Nunc ergo consideremus. Venit sacerdos (De Consec., dist. 4, cap. Venit sacerdos), precem dicit ad fontem, invocat 358 Patris nomen, praesentiam Filii et Spiritus sancti: utitur verbis coelestibus. Coelestia verba quae? Christi sunt, quod baptizemus in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Si ergo ad hominum sermonem, ad invocationem sancti aderat praesentia Trinitatis, quanto magis ibi adest, ubi sermo operatur aeternus? Vultis scire quia descendit Spiritus? Audisti quia quasi columba descendit (Matth. III, 16). Quare quasi columba? Ut increduli vocarentur ad fidem. In principio signum debuit esse, in posterioribus debet esse perfectio.

15. Accipe aliud: Post mortem Domini nostri Jesu Christi apostoli erant in uno loco, et orabant in die pentecostes; et subito factus est magnus sonus, quasi cum vi magna Spiritus ferretur, et visae sunt linguae dispersae, sicut ignis (Act. II., 2, 3). Quid hoc significat, nisi descensum Spiritus sancti, qui se voluit incredulis etiam corporaliter demonstrare, hoc est, corporaliter per signum, spiritaliter per sacramentum? Ergo manifestum testimonium ejus adventus, nobis autem fidei jam praerogativa defertur; quia in principio signa incredulis fiebant, nobis jam in plenitudine Ecclesiae non signo, sed fide veritas colligenda est.

CAPUT VI.

Cum in homines mortis sententia propter peccatum lata fuisset, baptismus ad eosdem resuscitandos inventus astruitur.

16. Nunc disputemus quid sit quod dicitur baptisma. Venisti ad fontem, descendisti in eum, attendisti summum sacerdotem, levitas et presbyterum in fonte vidisti. Quid est baptismum?

17. In principio Deus noster hominem fecit, ut si peccatum non gustaret, morte non moreretur. Peccatum contraxit, factus est obnoxius morti, ejectus est de paradiso. Sed Dominus qui sua vellet beneficia permanere, et insidias omnes abolere serpentis, rescindere quoque omne quod nocuit; primum quidem sententiam tulit in hominem: Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19); et morti hominem fecit obnoxium. Erat divina sententia, solvi humana conditione non poterat. Remedium datum est, ut homo moreretur, et resurgeret. Quare? Ut illud quod ante damnationis loco cesserat, loco cederet beneficii. Quid illud est nisi mors? Quaeris quomodo? Quia mors interveniens finem facit peccati. Quando enim morimur, utique peccare desistimus. Satisfactum ergo sententiae videbatur, quia homo qui factus fuerat ut viveret, si tamen non peccaret, incipiebat mori. Sed ut Dei perpetua gratia perseveraret, mortuus est homo: sed Christus invenit resurrectionem, id est, ut redintegraret coeleste beneficium, quod fraude fuerat serpentis amissum. Utrumque ergo 359 pro nobis; quia et mors finis est peccatorum, et resurrectio naturae est reformatio. 18. Verumtamen ne in hoc saeculo diaboli fraus vel insidiae praevalerent, inventum est baptisma. De quo baptismate audi quid dicat Scriptura, immo Filius Dei, quia Pharisaei qui noluerunt baptizari baptismo Joannis, consilium Dei spreverunt (Luc. VII, 30). Ergo baptismum consilium Dei est. Quanta est gratia, ubi est consilium Dei?

19. Audi ergo: nam ut in hoc quoque saeculo nexus diaboli solveretur, inventum est quomodo homo vivus moreretur, et vivus resurgeret. Quid est vivus? Hoc est vita corporis vivens, cum veniret ad fontem, et mergeretur in fontem. Quid est aqua, nisi de terra? Satisfit ergo sententiae coelesti sine mortis stupore. Quod mergis, solvitur sententia illa: Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19); impleta sententia, locus est beneficio remedioque coelesti. Ergo aqua de terra, possibilitas autem vitae nostrae non admittebat ut terra operiremur, et de terra resurgeremus. Deinde non terra lavat, sed aqua lavat; ideo fons quasi sepultura est.

CAPUT VII.

Triplicis interrogationis et immersionis exemplum in trina responsione Petri exstitisse. Quare cum tota Trinitas peccata dimittat, dicitur unum nomen esse in quo salvari nos oporteat; et qua ratione Christo in baptismo commoriamur, atque ungamur in vitam aeternam?

20. Interrogatus es: Credis in Deum Patrem omnipotentem? Dixisti: Credo, et mersisti, hoc est, sepultus es. Iterum interrogatus es: Credis in Dominum nostrum Jesum Christum, et in crucem ejus? Dixisti: Credo, et mersisti; ideo et Christo es consepultus: qui enim Christo consepelitur, cum Christo resurgit. Tertio interrogatus es: Credis et in Spiritum sanctum? Dixisti: Credo, tertio mersisti? ut multiplicem lapsum superioris aetatis absolveret trina confessio. 21. Denique ut vobis afferamus exemplum, sanctus apostolus Petrus posteaquam in passione 360 Domini lapsus videretur infirmitate conditionis humanae; qui antea negaverat, postea ut illum lapsum aboleret et solveret, tertio interrogatur a Christo, si Christum amaret; tunc ille dicit: Tu nosti, Domine, quia amo te (Joan. XXI, 15 et seq.). Tertio dixit, ut tertio absolveretur. 22. Sic ergo peccatum dimittit Pater, sicut dimittit Filius, sic et Spiritus sanctus. In uno autem nomine baptizari nos jussit, hoc est, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Noli mirari quia dixit unum nomen ubi est, una substantia, una divinitas, una majestas. Hoc est nomen de quo dictum est: In quo oportet omnes salvos fieri (Act. IV, 12) In hoc nomine omnes salvati estis, redditi estis ad gratiam vitae.

23. Clamat ergo Apostolus, sicut audistis in lectione praesenti: Quoniam quicumque baptizatur, in morte Jesu baptizatur (Rom. VI, 3 et seq.). Quid est in morte? Ut quomodo Christus mortuus est, sic et tu mortem degustes: quomodo Christus mortuus est peccato, et Deo vivit; ita et tu superioribus illecebris peccatorum mortuus sis per baptismatis sacramentum, et surrexeris per gratiam Christi. Mors ergo est, sed non in mortis corporalis veritate, sed in similitudine; cum enim mergis, mortis suscipis et et sepulturae similitudinem: crucis illius accipis sacramentum, quod in cruce Christus pependit, et clavis confixum est ejus corpus. Tu ergo cum crucifigeris, Christo adhaeres, clavis Domini nostri Jesu Christi adhaeres; ne te diabolus possit abstrahere. Teneat te clavus Christi, quem revocat humanae conditionis infirmitas.

24. Ergo mersisti (De Consec. dist. 4, cap. Mersisti), venisti ad sacerdotem: quid tibi dixit? Deus, inquit, Pater omnipotens qui te regeneravit ex aqua et Spiritu sancto, concessitque tibi peccata tua, ipse te ungat in vitam aeternam. Vide ubi unctus es: in vitam, inquit, aeternam. Noli hanc vitam illi vitae anteferre. Verbi gratia, si exsurgat inimicus aliquis, si velit tibi fidem tuam auferre, si minatur mortem, ut praevaricetur quisquam, vide quid eligas: noli eligere illud in quo non es unctus, sed elige illud in quo unctus es; ut vitam aeternam vitae praeferas temporali. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

LIBER TERTIUS.

361

CAPUT PRIMUM.

Quare in baptismo demersi ac vivificati recipiant unguentum in capite, et quid sit regeneratio: qua ratione etiam nos piscis in mari saeculi hujus imitari naturam oporteat? Item de mysterio lotionis pedum, cujus licet usus in Ecclesia Romana non obtineat, utilitas haud parva declaratur.

1. Hesterno die de fonte disputavimus, cujus species veluti quaedam sepulcri forma est; in quem, credentes in Patrem et Filium et Spiritum sanctum, recipimur et demergimur et surgimus, hoc est, resuscitamur. Accipis autem μύρον, hoc est, unguentum supra caput (De Consec. dist. 8, c. Accepisti myst.). Quare supra caput? Quia sensus sapientis in capite ejus, Salomon ait (Eccles. II, 14); friget enim sapientia sine gratia: sed ubi gratiam acceperit sapientia, tunc opus ejus incipit esse perfectum. Haec regeneratio dicitur.

2. Quid est regeneratio? Habes in Actibus apostolorum (Act. XIII, 33), quod ille versiculus qui dicitur in psalmo secundo: Filius meus es tu, ego hodie genui te, ad resurrectionem spectare videatur. Namque sanctus apostolus Petrus in Actibus apostolorum sic interpretatus est, quod tunc quando resurrexit Filius a mortuis, Patris vox resulta verit: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 7). Unde et primogenitus a mortuis dicitur. Ergo resurrectio quid est, nisi quando de morte ad vitam resurgimus? Sic ergo et in baptismate, quoniam similitudo mortis est, sine dubio dum mergis et resurgis, similitudo fit resurrectionis. Recte itaque secundum interpretationem apostoli Petri sicut illa resurrectio regeneratio fuit, ita et ista resurrectio regeneratio est. 3. Sed quid dicis quia in aquam mergis? Ideo peregrinaris, ideo te dubitatio tenet? Legimus quidem: Producat terra ex se fructum germinantem (Gen. II, 11). Similiter et de aquis legisti: Producant aquae animantia (Ibid, 20), et nata sunt animantia. Illa quidem in principio creaturae: sed tibi reservatum est, 362 ut aqua te regeneret ad gratiam, sicut alia generavit ad vitam. Imitare illum piscem qui minorem quidem adeptus est gratiam; tamen debet tibi esse miraculo. In mari est, et super undas est: in mari est, et super fluctus natat. In mari tempestas furit, stridunt procellae: sed piscis natat, non demergitur; quia natare consuevit. Ergo et tibi hoc saeculum mare est. Habet diversos fluctus, undas graves, saevas tempestates. Et tu esto piscis, ut saeculi te unda non mergat. Pulchre autem Pater dicit ad Filium: Ego hodie genui te (Psal. II, 7), hoc est, quando redemisti populum, quando ad coeli regnum vocasti, quando implesti voluntatem meam, probasti meum esse te Filium.

4. Ascendisti de fonte, quid secutum est? Audisti lectionem. Succinctus summus sacerdos, licet enim et presbyteri fecerint, tamen exordium ministerii a summo est sacerdote. Succinctus, inquam, summus sacerdos pedes tibi lavit. Quod est istud mysterium? Audisti utique quia Dominus cum lavisset discipulis aliis pedes, venit ad Petrum, et ait illi Petrus: Tu mihi lavas pedes (Joan. XIII, 8)? Hoc est, tu dominus servo lavas pedes? tu immaculatus mihi lavas pedes? tu auctor coelorum mihi lavas pedes? Habes hoc et alibi: Venit ad Joannem, et ait illi Joannes: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me (Matth. III, 14)? Ego sum peccator, et tu venis ad me peccatorem, ut tua quasi peccata deponas, qui peccatum non feceris? Vide omnem justitiam, vide humilitatem, vide gratiam, vide sanctificationem: Nisi lavero, inquit, tibi pedes, non habebis mecum partem. 5. Non ignoramus quod Ecclesia Romana hanc consuetudinem non habeat, cujus typum in omnibus sequimur et formam: hanc tamen consuetudinem non habet, ut pedes lavet. Vide ergo, forte propter multitudinem declinavit. Sunt tamen qui dicant et excusare conentur, quia hoc non in mysterio faciendum est, non 363 in baptismate, non in regeneratione: sed quasi hospiti pedes lavandi sint. Aliud est humilitatis, aliud sanctificationis. Denique audi quia mysterium est et sanctificatio: Nisi lavero tibi pedes, non habebis mecum partem (Joan. XIII, 8). Hoc ideo dico, non quod alios reprehendam, sed mea officia ipse commendem. In omnibus cupio sequi Ecclesiam Romanam: sed tamen et nos homines sensum habemus; ideo quod alibi rectius servatur, et nos rectius custodimus. 6. Ipsum sequimur apostolum Petrum, ipsius inhaeremus devotioni. Ad hoc Ecclesia Romana quid respondet? Utique ipse auctor est nobis hujus assertionis Petrus apostolus, qui sacerdos fuit Ecclesiae Romanae. Ipse Petrus ait: Domine, non solum pedes, sed etiam manus et caput (Ibid., 9). Vide fidem. Quod ante excusavit, humilitatis fuit: quod postea obtulit, devotionis et fidei. 7. Respondit illi Dominus, quia dixerat manus et caput: Qui lavit, non necesse habet iterum lavare, nisi ut solos pedes lavet (Ibid., 10). Quare hoc? Quia in baptismate omnis culpa diluitur. Recedit ergo culpa: sed quia Adam supplantatus a diabolo est (Gen. III, 6), et venenum ei effusum est supra pedes, ideo lavas pedes; ut in ea parte in qua insidiatus est serpens, majus subsidium sanctificationis accedat, quo postea te supplantare non possit. Lavas ergo pedes, ut laves venena serpentis. Ad humilitatem quoque proficit, ut in mysterio non erubescamus, quod dedignamur in obsequio.

CAPUT II.

Baptizatum consignari Spiritu sancto, ad quem cum spectent omnes virtutes, quodam tamen praecipuo jure septem pertinent: eidem baptizato ubi ad altare accesserit, oculos caeci in Joannis Evangelio descripti instar, luto liniri, per quod peccatorum confessio significatur: quo loco iis qui peccatores esse se negant, confutatis, oculos hac impositione luti ad videnda spiritalia aperiri demonstrat.

8. Sequitur spiritale signaculum quod audistis hodie legi (De Consec., dist. 4, c. Accepisti, § Sequitur); quia post fontem superest ut perfectio fiat; quando ad invocationem sacerdotis Spiritus sanctus infunditur, Spiritus sapientiae et intellectus, Spiritus consilii atque virtutis, Spiritus cognitionis atque pietatis, Spiritus sancti timoris: septem quasi virtutes Spiritus (Esai. XI, 2). 9. Et omnes quidem virtutes ad Spiritum pertinent: sed istae quasi cardinales sunt, quasi principales. Quid enim tam principale, quam pietas? 364 quid tam principale, quam cognitio Dei? quid tam principale, quam virtus? quid tam principale, quam consilium Dei? quid tam principale, quam timor Dei? sicut timor saeculi infirmitas, ita timor Dei magna est fortitudo. 10. Istae sunt septem virtutes quando consignaris. Nam ut ait Apostolus sanctus: Quia multiformis est, inquit, sapientia Dei nostri (Ephes. III, 10). Et ut multiformis est sapientia Dei, ita multiformis est Spiritus sanctus, qui habet diversas variasque virtutes. Unde et Deus virtutum dicitur: quod aptari potest Patri et Filio et Spiritui sancto. Sed hoc alterius disputationis, alterius est temporis.

11. Post haec quid sequitur? Venire habes ad altare (Ps. LXXIX, 5). Quoniam venisti, videre habes quae ante non videbas, hoc est, mysterium quod legisti in Evangelio; si tamen non legisti, certe audisti. Caecus obtulit se Salvatori ut curaretur: et ille qui alios verbo tantum et sermone curabat, et refundebat imperio lumen oculorum; tamen in libro Evangelii qui scribitur secundum Joannem, qui vere prae caeteris vidit magna mysteria, et designavit, et declaravit; mysterium hoc in illo voluit praefigurare. Omnes quidem sancti evangelistae, omnes apostoli praeter proditorem, omnes sancti; tamen sanctus Joannes qui ultimus scripsit Evangelium, quasi necessarius requisitus et electus a Christo, majore quadam tuba fudit aeterna mysteria. Quidquid locutus est, mysterium est. Alius dixit caecum curatum, dixit Matthaeus, dixit Lucas, dixit Marcus: solus Joannes quid ait? Tulit lutum, et linivit super oculos ejus, et dixit ei: Vade in Siloam. Et exsurgens ivit, et lavit, et venit videns (Joan. IX, 6, 7). 12. Considera et tu oculos cordis tui. Videbas quae corporalia sunt, corporalibus oculis: sed quae sacramentorum sunt, cordis oculis adhuc videre non poteras. Ergo quando dedisti nomen tuum, tulit lutum, et linivit super oculos tuos. Quid significat? Ut peccatum tuum fatereris, ut conscientiam tuam recognosceres, ut poenitentiam ageres delictorum, hoc est, sortem humanae generationis agnosceres. Nam etiamsi non confiteatur peccatum, qui venit ad baptismum, tamen hoc ipso implet confessionem omnium peccatorum, quod baptizari petit, ut justificetur, hoc est, ut a culpa ad gratiam transeat.

13. Nolite otiosum putare. Sunt quidam, scio certe aliquem fuisse qui diceret, cum illi diceremus: In hac aetate magis baptizari debes, dicebat ille: Quare baptizor? Peccatum non habeo. 365 Numquid peccatum contraxi? Hic lutum non habuit, quod ei Christus non leverat, hoc est, non ei aperuerat oculos; nullus enim homo sine peccato.

14. Ergo agnoscit se hominem, qui confugit ad baptismum Christi. Itaque et tibi imposuit lutum, hoc est, verecundiam, prudentiam, considerationem fragilitatis tuae; et dixit tibi: Vade in Siloam. Quid est Siloas? Quod interpretatur, inquit, missus, hoc est: Vade ad illum fontem in quo crux Domini praedicatur: vade ad illum fontem in quo omnium Christus redemit errores. 366 15. Isti, lavisti, venisti ad altare, videre coepisti, quae ante non videras; hoc est, per fontem Domini et praedicationem Dominicae passionis tunc aperti sunt oculi tui: qui ante corde videbaris esse caecatus, coepisti lumen sacramentorum videre. Ergo, fratres dilectissimi, venimus usque ad altare, ad tractatum uberiorem. Et ideo quia id temporis est, disputationem integram non possumus incipere: quia prolixior tractatus est, satis sit quod dictum est hodie; et crastina die, si Domino placet, de sacramentis ipsis tractabimus.

LIBER QUARTUS.

365

CAPUT PRIMUM.

Secundum veteris legis Tabernaculum, et quae moris erat ibi servari, ad baptisterium baptismique effectus adaptantur. 1. In veteri Testamento sacerdotes frequenter in primum tabernaculum intrare consueverant: in secundum tabernaculum semel in anno summus intrabat sacerdos (Levit. XVI, 2 et seq.). Quod evidenter ad Hebraeos recolens, seriem veteris Testamenti explanat apostolus Paulus (Hebr. IX, 1 et seq.). Erat autem in secundo tabernaculo manna, erat etiam virga Aaron quae aruit, et postea refloruit, erat et thymiamaterium.

2. Quo spectat hoc? Ut intelligatis quid sit secundum tabernaculum, in quod vos introduxit sacerdos, in quod semel in anno summus sacerdos intrare consuevit, hoc est, ad baptisterium, ubi virga Aaron floruit (Num. XVII, 8). Ante arida erat, postea refloruit: et tu aridus eras, et coepisti in fonte irriguo reflorescere. Arueras peccatis, arueras erroribus atque delictis: sed fructum jam afferre coepisti, plantatus secus decursus aquarum. 3. Sed forte dicas: Quid hoc ad populum, si virga sacerdotis aruerat, et refloruit? Populus ipse quis est nisi sacerdotalis? Quibus dictum est: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, ut ait apostolus Petrus (I Petr. II, 9). Unusquisque ungitur in sacerdotium, ungitur et in regnum: sed spiritale regnum est, et sacerdotium spiritale.

4. In secundo quoque tabernaculo est thymiamaterium (Hebr. IX, 4), quod bonum odorem flagrare consuevit; ita et vos jam bonus odor Christi estis, jam nulla in vobis sors delictorum, nullus odor gravioris erroris.

CAPUT II.


Humanam in baptismo conditionem admirationi esse ipsis Angelis; hanc enim per illum ad innocentiae ac juventutis gratiam revocari.

5. Sequitur ut veniatis ad altare. Coepistis venire: spectarunt angeli, viderunt vos 366 advenientes, et humanam conditionem illam, quae ante peccatorum tenebroso squalore sordebat, aspexerunt subito refulgere. Ideoque dixerunt: Quae est haec quae ascendit a deserto dealbata (Cant. VIII, 5)? Mirantur ergo et angeli. Vis scire quia mirantur? Audi ergo apostolum Paulum dicentem ea nobis esse collata, quae concupiscunt et angeli videre (I Petr. I, 12). Et iterum: Quod oculus non vidit, nec auris audivit . . . . . quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9). 6. Deinde quid acceperis recognosce. Sanctus David propheta hanc gratiam in figura vidit et concupivit. Vis scire quia concupierit? Iterum audi dicentem: Asperges me hyssopo, et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor (Ps. L, 9). Quare? Quia nix, quamvis sit candida, cito aliqua sorde nigrescit atque corrumpitur: ista gratia quam accepisti, si teneas quod accepisti, erit diuturna atque perpetua.

7. Veniebas ergo desiderans ad altare, utpote qui tantam gratiam videras; veniebas desiderans ad altare, quo acciperes sacramentum. Dicat anima tua: Et introibo ad altare Dei mei, ad Deum qui laetificat juventutem meam (Ps. XLII, 4). Deposuisti peccatorum senectutem, sumpsisti gratiae juventutem: hoc praestiterunt tibi sacramenta coelestia. Denique iterum audi dicentem David: Renovabitur sicut aquilae juventus tua (Ps. CII, 5). Bona aquila esse coepisti, quae coelum petis; terrena fastidis. Bonae aquilae circa altare: Ubi enim corpus, ibi et aquilae (Matth. XXIV, 28). Forma corporis altare est, et corpus Christi est in altari: aquilae vos estis, renovatae ablutione delicti.

CAPUT III.


Ostensurus auctor sacramenta nostra quam Judaeorum tum antiquiora tum diviniora esse, priorem partem conficit instituta inter Melchisedech atque Abraham comparatione; ubi illum et mysteriorum nostrorum auctorem et Christi figuram exstitisse planum facit.

8. Venisti ad altare, vidisti sacramenta posita super altare, et ipsam quidem 367 miratus es creaturam; tamen creaturam solemnem et notam. 9. Forte aliquis dixerit: Judaeis Deus tantam gratiam praestitit, manna illis pluit e coelo (Exod. XVI, 13): quid plus dedit fidelibus suis, quid plus tribuit iis quibus plus promisit? 10. Accipe quae dico, anteriora esse mysteria Christianorum quam Judaeorum, et diviniora esse sacramenta Christianorum quam Judaeorum. Quomodo? Accipe. Judaei quando esse coeperunt? Ex Juda utique pronepote Abrahae; aut, si vis et sic intelligere, ex Lege, id est quando Judaei Legem accipere meruerunt. Ergo ex pronepote Abrahae Judaei dicti sunt, aut a tempore sancti Moysis. Et si tunc Deus Judaeis murmurantibus manna pluit e coelo, tibi autem sacramentorum horum figura praecessit, quando Abraham erat, quando vernaculos trecentos decem et octo collegit, et tibi persecutus est adversarios, de captivitate eruens nepotem suum; tunc victor venit, occurrit illi Melchisedech sacerdos, et obtulit ei panem et vinum (Gen. XIV, 18). Quis habuit panem et vinum? Abraham non habuit. Sed quis habuit? Melchisedech. Ipse ergo auctor sacramentorum (Hebr. VII, 1 et seq.). Quis est Melchisedech? Qui significatur rex justitiae, rex pacis. Quis est iste rex justitiae? Numquid homo quisquam potest rex esse justitiae? Quis ergo rex justitiae, nisi justitia Dei, qui est Dei pax, Dei sapientia? Qui potuit dicere: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27).

11. Ergo primo intellige sacramenta haec quae accipis, anteriora esse quam sint Moysi sacramenta, quaecumque Judaei habere se dicunt; et prius coepisse populum Christianum, quam coepisse populum Judaeorum: sed nos in praedestinatione, illum in nomine. 12. Obtulit ergo Melchisedech panem et vinum. Quis est Melchisedech? Sine patre, inquit, sine matre, sine generationis ordine, neque initium dierum, neque finem vitae habens: hoc habet ad Hebraeos epistola. Sine patre, inquit, et sine matre est. Similis cui? Filio Dei. Sine matre 368 natus est Dei Filius generatione coelesti, quia ex solo Deo Patre natus est: et iterum sine patre natus est, quando natus ex Virgine est; non enim ex virili semine generatus est: sed natus de Spiritu sancto (Matth. I, 20) et virgine Maria, utero editus virginali, similis per omnia Filio Dei. Sacerdos quoque erat Melchisedech; quia et Christus sacerdos, cui dicitur: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4).

CAPUT IV.


Ut persuadeat hoc sacramentum divinius habendum quam manna, ex pane ipsummet Christi corpus ejusdem Christi sermone fieri asseverat: quod postquam allatis variis effectibus, quibus ejusdem sermonis efficacitas claret, confirmavit; cur sanguis sub aliena specie detur, causam reddit.

13. Ergo auctor sacramentorum quis est, nisi Dominus Jesus? De coelo ista sacramenta venerunt; consilium enim omne de coelo est. Vere autem magnum et divinum miraculum quod populo pluit Deus manna de coelo, et non laborabat populus, et manducabat. 14. Tu forte dicis: Meus panis est usitatus. Sed panis iste panis est ante verba sacramentorum (De Consec., dist. 2, c. Panis est): ubi accesserit consecratio, de pane fit caro Christi. Hoc igitur astruamus. Quomodo potest qui panis est, corpus esse Christi? Consecratione. Consecratio autem quibus verbis est, cujus sermonibus? Domini Jesu. Nam et reliqua omnia quae dicuntur in superioribus, a sacerdote dicuntur, laudes Deo deferuntur, oratio petitur pro populo, pro regibus, pro caeteris: ubi venitur ut conficiatur venerabile sacramentum, jam non suis sermonibus utitur sacerdos, sed utitur sermonibus Christi. Ergo sermo Christi hoc conficit sacramentum. 15. Quis est sermo Christi: Nempe is quo facta sunt omnia. Jussit Dominus, et factum est coelum: jussit Dominus, et facta est terra: jussit Dominus, et facta sunt maria. Jussit Dominus, et omnis creatura generata est (Gen. I, 1 et seq.). Vides ergo 369 quam operatorius sit sermo Christi. Si ergo tanta vis est in sermone Domini Jesu, ut inciperent esse quae non erant, quanto magis operatorius est, ut sint quae erant, et in aliud commutentur? Coelum non erat, mare non erat, terra non erat; sed audi dicentem David: Ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII, 5). 16. Ergo tibi ut respondeam, non erat corpus Christi ante consecrationem: sed post consecrationem dico tibi quia jam corpus est Christi. Ipse dixit, et factum est: ipse mandavit, et creatum est. Tu ipse eras, sed eras vetus creatura: postea quam consecratus es, nova creatura, esse coepisti. Vis scire quam nova creatura? Omnis, inquit, in Christo nova creatura (II Cor. V, 17).

17. Accipe ergo quemadmodum sermo Christi creaturam omnem mutare consueverit, et mutet, cum vult, instituta naturae. Quomodo requiris? Accipe, et primo omnium de generatione ejus sumamus exemplum. Consuetudo est ut non generetur homo, nisi ex viro et muliere, et consuetudine conjugali: sed quia voluit Dominus, quia hoc elegit sacramentum, de Spiritu sancto et Virgine natus est Christus, hoc est, mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Vides ergo quia contra instituta et ordinem natus est, homo est natus ex Virgine?

370 18. Accipe aliud. Urgebatur populus Judaeorum ab Aegyptiis, interclusus erat mari: divino imperio virga Moyses tetigit aquas, et se unda divisit; non utique secundum suae naturae consuetudinem, sed secundum gratiam coelestis imperii (Exod. XIV, 21 et seq.). Accipe aliud. Sitiebat populus, venit ad fontem: amarus erat fons, misit lignum sanctus Moyses in fontem, et factus est dulcis fons, qui amarus erat; hoc est, mutavit consuetudinem naturae suae, accepit dulcedinem gratiae (Exod. XV, 23 et seq.). Accipe et quartum exemplum. Ceciderat ferrum securis in aquas, quasi ferrum sua consuetudine demersum est: misit lignum Elisaeus, statim ferrum elevatum est, et aquis supernatavit (IV Reg. VI, 6): utique contra consuetudinem ferri; est enim materies gravior, quam aquarum est elementum.

19. Ex his igitur omnibus non intelligis quantum operetur sermo coelestis? Si operatus est in fonte terreno, si operatus est sermo coelestis in aliis rebus, non operatur in coelestibus Sacramentis? Ergo didicisti quod ex pane corpus fiat Christi, et quod vinum et aqua in calicem mittitur: sed fit sanguis consecratione verbi coelestis (De Consec., dist. 2, c. Panis, § Ergo, et § Sed forte). 20. Sed forte dicis: Speciem sanguinis non video. Sed habet similitudinem: sicut enim mortis similitudinem sumpsisti, ita etiam similitudinem 371 pretiosi sanguinis bibis; ut nullus horror cruoris sit, et pretium tamen operetur redemptionis. Didicisti ergo quia quod accipis, corpus est Christi.

CAPUT V.

Ipsis Domini verbis corpus ac sanguinem ejus consecrari et vere confici; proindeque hinc bene colligi prae manna excellere hoc sacramentum, cujus veritas consignatur per vocem, Amen.

21. Vis scire quia verbis coelestibus consecratur (De Consec., dist. 2, c. Panis, § Vis scire)? Accipe quae sunt verba. Dicit sacerdos: Fac nobis, inquit, hanc oblationem ascriptam, ratam, rationabilem, acceptabilem: quod figura est corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi. Qui pridie quam pateretur, in sanctis manibus suis accepit panem, respexit in coelum ad te, sancte Pater omnipotens, aeterne Deus, gratias agens, benedixit, fregit, fractumque apostolis suis et discipulis suis tradidit dicens: Accipite, et edite ex hoc omnes; hoc est enim corpus meum, quod pro multis confringetur (Luc. XXII, 19). 22. Similiter etiam calicem postquam coenatum est, pridie quam pateretur, accepit, respexit in coelum ad te, sancte Pater omnipotens, aeterne Deus, gratias agens, benedixit, apostolis suis et discipulis suis tradidit, dicens: Accipite, et bibite ex hoc omnes; hic est enim sanguis meus (Matth. XXVI, 27, 28). Vide illa omnia. Illa verba evangelistae sunt usque ad Accipite, sive corpus, sive sanguinem. Inde verba sunt Christi: Accipite, et bibite ex hoc omnes; hic est enim sanguis meus. Et vide singula. 23. Qui pridie, inquit, quam pateretur, in sanctis manibus suis accepit panem. Antequam consecretur, panis est; ubi autem verba Christi accesserint, corpus est Christi. Denique audi dicentem: Accipite, et edite ex eo omnes; hoc est enim corpus meum. Et ante verba Christi, calix est vini, et aquae plenus: ubi verba Christi operata fuerint, ibi sanguis Christi efficitur, qui plebem redemit. Ergo videte quantis generibus potens est sermo Christi universa convertere. Deinde ipse Dominus Jesus testificatur nobis quod corpus suum accipiamus et sanguinem. Numquid debemus de ejus fide et testificatione dubitare? 372

24. Jam redi mecum ad propositionem meam. Magnum quidem et venerabile, quod manna Judaeis pluit e coelo (Exod. XVI, 13): sed intellige. Quid est amplius, manna de coelo, an corpus Christi? Corpus utique Christi, qui auctor est coeli. Deinde manna qui manducavit, mortuus est: qui manducaverit hoc corpus, fiet ei remissio peccatorum, et non morietur in aeternum (De Consec., dist. 2, c. Ante, § Qui manduc.) 25. Ergo non otiose dicis tu: Amen, jam in spiritu confitens quod accipias corpus Christi. Dicit tibi sacerdos: Corpus Christi; et tu dicis: Amen, hoc est, verum. Quod confitetur lingua, teneat affectus.

CAPUT VI.

Excellentia sacramenti hujus inde probata, quod per illud Dominica passio renovetur, sermonem finit, de materia proximis diebus a se tractanda strictim praemonens.

26. Ut scias autem hoc esse sacramentum, hujus figura ante praecessit. Deinde quantum sit sacramentum, cognosce. Vide quid dicat: Quotiescumque hoc feceritis, toties commemorationem mei facietis, donec iterum adveniam (I Cor. XI, 26). 27. Et sacerdos dicit: Ergo memores gloriosissimae ejus passionis, et ab inferis resurrectionis, et in coelum ascensionis, offerimus tibi hanc immaculatam hostiam, rationabilem hostiam, incruentam hostiam, hunc panem sanctum, et calicem vitae aeternae: et petimus et precamur, ut hanc oblationem suscipias in sublimi altari tuo per manus angelorum tuorum, sicut suscipere dignatus es munera pueri tui justi Abel, et sacrificium patriarchae nostri Abrahae, et quod tibi obtulit summus sacerdos Melchisedech.

28. Ergo quotiescumque accipis, quid tibi dicit Apostolus? Quotiescumque accipimus, mortem Domini annuntiamus (De Consec., dist. 2, c. Si quotiesc.). Si mortem annuntiamus, annuntiamus remissionem peccatorum. Si quotiescumque effunditur sanguis, in remissionem peccatorum funditur; debeo illum semper accipere, ut semper mihi peccata dimittantur. Qui semper pecco, semper debeo habere medicinam. 29. Interim et hodie quantum potuimus, explanavimus: sed crastina die sabbato et Dominica de orationis ordine dicemus, quemadmodum possumus. Dominus Deus noster conservet vobis gratiam quam dedit, et oculos quos vobis aperuit, plenius illuminare dignetur per unigenitum Filium suum regem ac salvatorem Dominum Deum nostrum, per quem sibi, et cum quo sibi est laus, honor, gloria, magnificentia, potestas cum Spiritu sancto, a saeculis, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.

LIBER QUINTUS.

373

CAPUT PRIMUM.

Primum repetit quod jam ante dictum est sacramenti, atque adeo ipsius Christi figuram in Melchisedech ejusque sacrificio praecessisse: tum duplicem causam cur aqua in calice admisceatur, in medium profert. 1. Hesterno sermo noster ac tractatus usque ad sancti altaris sacramenta deductus est. Et cognovimus sacramentorum istorum figuram Abrahae temporibus praecessisse, quando obtulit sacrificium sanctus Melchisedech (Gen. XIV, 18), neque initium, neque finem habens dierum. Audi, homo, quid dicat Paulus apostolus ad Hebraeos. Ubi sunt qui Filium Dei dicunt esse de tempore Melchisedech? Dictum est, quia neque initium, neque finem dierum habet: si Melchisedech non habet initium dierum, num Christus habere potuit (Hebr. VII, 1 et seq.)? Sed non est plus figura quam veritas. Vides ergo quia ipse primus et novissimus (Apoc. I, 8). Primus, quia auctor est omnium: novissimus, non quod finem inveniat, sed quod universa concludat.

2. Diximus ergo quod in altari constituatur calix et panis. In calicem quid mittitur? Vinum. Et quid aliud? Aqua (De Consec., dist. 2, c. In calicem. Exod. XVII, 6). Sed tu mihi dicis: Quomodo ergo Melchisedech panem et vinum obtulit? Quid sibi vult admixtio aquae? Rationem accipe. 3. Primum omnium figura quae ante praecessit tempore Moysi, quid habet? Quia cum sitiret populus Judaeorum, et murmuraret quod aquam invenire non possent, jussit Deus Moysi ut tangeret petram de virga. Tetigit petram, et petra undam maximam fudit, sicut Apostolus ait: Bibebant autem de spiritali consequenti eos petra: petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Non immobilis petra quae populum sequebatur. Et tu bibe, ut te Christus sequatur. Vide mysterium. Moyses, hoc est, propheta: virga, hoc est, verbum Dei. 374 Sacerdos verbo Dei tangit petram, et fluit aqua, et bibit populus Dei. Tangit ergo sacerdos, redundat aqua in calice, salit in vitam aeternam, et bibit populus Dei, qui Dei gratiam consecutus est. Didicisti ergo hoc. 4. Accipe et aliud. In tempore Dominicae passionis cum sabbatum magnum instaret, quia vivebat Dominus noster Jesus Christus vel latrones, missi sunt qui percuterent eos: venientes autem invenerunt defunctum Dominum Jesum Christum; tunc unus de miltiibus lancea tetigit latus ejus, et de latere ejus aqua fluxit et sanguis (Joan. XIX, 33 et seq.). Quare aqua? quare sanguis? Aqua, ut emundaret: sanguis, ut redimeret. Quare de latere? Quia unde culpa, inde gratia. Culpa per feminam, gratia per Dominum Jesum Christum (De Consec., dist. 2, c. In calicem, § De latere).

CAPUT II.

Quemadmodum qui mundatus fuerit, et invitetur a Christo, et ipse ad inaestimabilem sacramenti suavitatem aspiret, mystica quorumdam e Canticis locorum interpretatione ostenditur.

5. Venisti ad altare, vocat te Dominus Jesus, vel animam tuam, vel Ecclesiam, et ait: Osculetur me ab osculis oris sui (Cant. I, 1). Vis ad Christum aptare? Nihil gratius. Vis ad animam tuam? Nihil jucundius.

6. Osculetur me. Vides te mundum esse ab omni peccato, quia delicta detersa sunt; ideo te sacramentis coelestibus dignum judicat et ideo invitat ad coeleste convivivum: Osculetur me ab osculis oris sui. 7. Tamen propter sequentia anima tua, vel humana conditio, vel Ecclesia videns se ab omnibus mundatam esse peccatis, et dignam quae ad altare Christi possit accedere (quid est enim altare, nisi forma corporis Christi) vidit sacramenta mirabilia, et ait: Osculetur me ab osculis 375 oris sui, hoc est, osculum mihi Christus infigat. 8. Quare? Quia meliora ubera tua super vinum (Cant. I, 1); hoc est, meliores sensus, meliora sacramenta tua super vinum. Super illud vinum, quod etsi suavitatem habet, laetitiam habet, gratiam habet; tamen in illo laetitia saecularis, in te autem jucunditas est spiritalis. Jam tunc ergo Salomon inducit nuptias vel Christi et Ecclesiae, vel spiritus et carnis et animae. 9. Et addidit: Unguentum exinanitum est nomen tuum, propterea adolescentulae dilexerunt te (Ibid., 2). Quae sunt istae adolescentulae, nisi animae singulorum, quae deposuerunt istius corporis senectutem, renovatae per Spiritum sanctum?

10. Attrahe nos, post odorem unguentorum tuorum curremus (Ibid., 3). Vide quid dicat. Non potes sequi Christum, nisi ipse te attrahat. Denique ut scias: Cum exaltatus, inquit, fuero, omnia traham ad me ipsum (Joan. XII, 32). 11. Induxit me Rex in cubiculum suum. Graecus: In promptuarium suum, et in cellarium suum, habet. Ubi bona libamina, ubi boni odores, ubi mella suavia, ubi fructus diversi, ubi epulae variae; ut plurimis epulis tuum prandium condiatur.

CAPUT III.

Quam uberes ad eos qui Dominicum corpus acceperint, fructus redeant; et quonam modo Ecclesiae de convivarum multitudine gestienti respondeat Christus: quantam denique fideles ex Aegyptiaca servitute reduces in hac esca sentiant jucunditatem.

12. Ergo venisti ad altare, accepisti corpus Christi. Audi iterum quae sacramenta es consecutus. Audi dicentem sanctum David; et ille in Spiritu haec mysteria praevidebat, et laetabatur, et nihil sibi abesse dicebat. Quare? Quia qui acceperit corpus Christi, non esuriet in aeternum. 13. Quoties audisti vicesimum secundum psalmum, et non intellexisti? Vide quemadmodum aptus sit coelestibus sacramentis (De Consec., dist. 2, c. In calicem, § Audi psalmum): Dominus pascit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me, animam meam convertit. Deduxit me super semitas justitiae propter nomen suum. Nam etsi ambulem in medio umbrae mortis, non timebo mala; quoniam tu mecum es. Virga tua et baculus tuus; ipsa me consolata sunt (Psal. XXII, 1 et seq.). Virga imperium, baculus passio est, hoc est, aeterna divinitas Christi, sed etiam passio corporalis: illa creavit, haec redemit. Parasti in conspectu meo mensam adversus 376 eos qui tribulant me. Impinguasti in oleo caput meum; et poculum meum inebrians quam praeclarum est. 14. Venistis ergo ad altare, accepistis gratiam Christi, sacramenta estis coelestia consecuti. Gaudet Ecclesia redemptione multorum, et astare sibi familiam candidatam spiritali exsultatione laetatur. Habes hoc in Canticis canticorum. Laetata invocat Christum, paratum habens convivium, quod dignum coelesti epulatione videatur. Ideoque ait: Descendat frater meus in hortum suum, et capiat fructum pomiferarum suarum (Cant. V, 1). Quae sunt istae pomiferae? Lignum aridum factus eras in Adam: sed nunc per gratiam Christi pomiferae arbores pullulatis.

15. Libenter accipit Dominus Jesus, et dignatione coelesti respondit Ecclesiae suae: Descendi, inquit, in hortum, vindemiavi myrrham cum unguentis meis: manducavi panem meum cum melle meo, et bibi vinum meum cum lacte meo. Edite, inquit, fratres mei, et inebriamini (Ibid.). 16. Vindemiavi myrrham cum unguentis meis. Quae est ista vindemia? Cognoscite vineam, et agnoscetis vindemiam. Vineam, inquit, ex Aegypto transtulisti (Psal. LXXIX, 9), hoc est populum Dei. Vos estis vinea, vos estis vindemia: quasi vinea plantati, quasi vindemia fructum dedistis. Vindemiavi myrrham cum unguentis meis, hoc est, in odorem quem accepistis.

17. Manducavi panem meum cum melle meo. Vides quod in hoc pane nulla sit amaritudo, sed omnis suavitas sit? Bibi vinum meum cum lacte meo. Vides hujusmodi esse laetitiam, quae nullius peccati sordibus polluatur? Quotiescumque enim bibis, remissionem accipis peccatorum, et inebriaris in spiritu (De Consec., dist. 2, c. In calicem, § Quotiescumque). Unde et Apostolus ait: Nolite inebriari vino . . . sed implemini Spiritu sancto (Ephes. V, 18); vino enim qui inebriatur, vacillat et titubat: Spiritu qui inebriatur, radicatus in Christo est. Et ideo praeclara ebrietas, quae sobrietatem mentis operatur. Haec sunt quae de sacramentis breviter percurrimus.

CAPUT IV.


Ut novos fideles instituat orandi forma, propositam ipsis instar speculi Dominicam orationem paucis exponit.

18. Nunc quid superest, nisi oratio? Et nolite putare mediocris esse virtutis scire quemadmodum oretis. Apostoli sancti dicebant ad Dominum Jesum: Domine, doce nos orare, quemadmodum Joannes docuit discipulos suos. 377 Tunc ait Dominus orationem: Pater noster qui es in coelis: sanctificetur nomen tuum: adveniat regnum tuum: fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra: panem nostrum quotidianum da nobis hodie: et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: et ne nos patiaris induci in tentationem, sed libera nos a malo (Luc. XI, 1 et seq.). Vides quam brevis oratio, et omnium plena virtutum: primus sermo quantae sit gratiae!

19. O homo! faciem tuam non audebas ad coelum attollere, oculos tuos in terram dirigebas, et subito accepisti gratiam Christi, omnia tibi peccata dimissa sunt. Ex malo servo factus es bonus filius; ideo praesume, non de operatione tua, sed de Christi gratia: gratia enim salvati estis (Ephes. II, 5), Apostolus ait. Non ergo hic arrogantia est, sed fides: praedicare quod acceperis non est superbia, sed devotio. Ergo attolle oculos ad Patrem, qui te per lavacrum genuit: ad Patrem qui te per Filium redemit, et dic: Pater noster. Bona praesumptio, sed moderata. Patrem dicis quasi filius: sed noli tibi specialiter aliquid vindicare. Solius Christi specialis est Pater, nobis omnibus in commune est Pater; quia illum solum genuit, nos creavit. Dic ergo et tu per gratiam: Pater noster; ut filius esse merearis. Ecclesiae contuitu et consideratione te ipse commenda. 20. Pater noster, qui es in coelis. Quid est in coelis? Audi Scripturam dicentem: Excelsus super omnes coelos Dominus (Psal. CXII, 4). Et ubique habes quod super coelos coelorum Dominus sit, quasi non in coelis et angeli, quasi non in coelis et Dominationes. Sed in illis coelis, de quibus dictum est: Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 2). Coelum est ibi, ubi cessavit culpa; coelum est ibi, ubi flagitia feriantur: coelum est ibi, ubi nullum mortis est vulnus.

21. Pater noster, qui es in coelis: sanctificetur nomen tuum. Quid est, sanctificetur? Quasi optemus ut sanctificetur ille qui ait: Estote sancti, quia ego sanctus sum (Levit. XIX, 2), quasi aliquid ei ex nostra precatione sanctificationis accedat. Non, sed sanctificetur in nobis, ut ad nos ejus possit sanctificatio pervenire. 378 22. Pater noster, qui es in coelis: sanctificetur nomen tuum: veniat regnum tuum. Quasi non aeternum sit Dei regnum. Ipse Jesus dicit: Ego in hoc natus sum (Joan. XVIII, 37); et tu dicis Patri: Veniat regnum tuum (Luc. XVII, 21); quasi non venerit. Sed tunc venit regnum Dei, quando ejus estis gratiam consecuti (De Consec., dist. 2, c. In calicem, § Fiat voluntas). Ipse enim ait: Regnum Dei intra vos est.

23. Veniat regnum tuum: fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra: panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Sanguine Christi pacificata sunt omnia, vel in coelo, vel in terra: sanctificatum est coelum, dejectus est diabolus. Ubi versatur? Ubi et homo, quem ille decepit. Fiat voluntas tua, hoc est, sit pax in terra, quemadmodum in coelo.

24. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Memini sermonis mei cum de sacramentis tractarem (Sup. lib. IV, cap. 4). Dixi vobis quod ante verba Christi quod offertur, panis dicatur: ubi Christi verba deprompta fuerint, jam non panis dicitur, sed corpus appellatur (De Consec., dist. 2, c. In calicem, § Dixi vobis). Quare ergo in oratione Dominica quae postea sequitur, ait: Panem nostrum (Joan. VI, 35)? Panem quidem dixit, sed ἐπιούσιον, hoc est supersubstantialem. Non iste panis est, qui vadit in corpus: sed ille panis vitae aeternae, qui animae nostrae substantiam fulcit (De Consec. dist. 2, c. Non iste panis). Ideo Graece ἐπιούσιος dicitur: Latinus autem hunc panem quotidianum dixit quem Graeci dicunt advenientem; quia Graeci dicunt τὴν ἐπιοῦσαν ἡμέραν advenientem diem. Ergo quod Latinus dixit, et quod Graecus, utrumque utile videtur: Graecus utrumque uno sermone significavit, Latinus quotidianum dixit.

25. Si quotidianus est panis, cur post annum illum sumis, quemadmodum Graeci in Oriente facere consuerunt. Accipe quotidie, quod quotidie tibi prosit. Sic vive, ut quotidie merearis accipere. Qui non meretur quotidie accipere, non meretur post annum accipere. Quomodo Job sanctus pro filiis suis offerebat quotidie sacrificium (Job, I, 5) ne forte aliquid vel in corde, vel in sermone peccassent? Ergo tu audis quod quotiescumque offertur sacrificium, mors Domini, resurrectio Domini, elevatio 379 Domini significetur, et remissio peccatorum: et panem istum vitae non quotidianum assumis (I Cor. XI, 26)? Qui vulnus habet, medicinam requirit. Vulnus est, quia sub peccato sumus: medicina est coeleste et venerabile sacramentum. 26. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Quotidie si accipis, quotidie tibi hodie est. Si tibi hodie est Christus, tibi quotidie resurgit. Quomodo? Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 7). Hodie ergo est, quando Christus resurgit. Heri et hodie ipse est, apostolus Paulus ait (Hebr. XIII. 8). Sed et alibi ait: Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII, 12): nox hesterna praecessit, dies hodiernus appropinquavit.

27. Sequitur: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Debitum quid est, nisi peccatum? Ergo si non acciperes alieni fenoris pecuniam, non egeres; et ideo peccatum tibi imputatur. Habuisti pecuniam, cum qua dives nascereris. Dives eras, ad imaginem et similitudinem Dei factus (Gen. I, 26): perdidisti quod habebas, hoc est, humilitatem, dum arrogantiam desideras vindicare: perdidisti pecuniam, sicut Adam nudus est factus (Gen. III, 7): accepisti a diabolo debitum, quod non erat necessarium. Et ideo qui eras liber in Christo, debitor factus es diaboli. 380 Cautionem tuam tenebat inimicus, sed eam Dominus crucifixit, et suo cruore delevit (Coloss. II, 14): abstulit debitum tuum, reddidit libertatem.

28. Bene ergo ait: Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Vide quid dicas: Quomodo ego dimitto, sic et tu dimitte mihi? Si dimiseris, bene convenis, ut dimittatur tibi. Si non dimittis, quomodo eum convenis, ut dimittatur tibi. 29. Et ne patiaris induci nos in tentationem, sed libera nos a malo. Vide quid dicat: Et ne patiaris induci nos in tentationem, quam ferre non possumus. Non dicit: Non inducas in tentationem, sed quasi athleta talem vult tentationem, quam ferre possit humana conditio; et unusquisque a malo, hoc est, ab inimico, a peccato liberetur. 30. Potens est autem Dominus qui abstulit peccatum vestrum, et delicta vestra donavit, tueri et custodire vos adversum diaboli adversantis insidias; ut non vobis obrepat inimicus, qui culpam generare consuevit. Sed qui Deo se committit, diabolum non timet; Si enim Deus pro nobis, qui contra nos (Rom. VIII, 31)? Ipsi ergo laus et gloria a saeculis, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum, Amen.

LIBER SEXTUS.

379

CAPUT PRIMUM.


Cum Christi vera caro et verus sanguis in sacramento sint divini scilicet Verbi omnipotentia consecrati, et aliena specie, ne offensionem pariant, tecti; ex hoc intelligi nos divinae substantiae in illo alimento esse participes. 1. Sicut verus est Dei Filius Dominus noster Jesus Christus, non quemadmodum homines per gratiam, sed quasi Filius ex substantia Patris; ita vera caro, sicut ipse dixit, quam accipimus, et verus ejus est potus (De Consec., dist 2, c. Sicut est verus).

2. Sed forte dicas (quod dixerunt tunc temporis etiam discipuli Christi audientes dicentem (Joan. VI, 54): Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non manebit in me, 380 nec habebit vitam aeternam); forte dicas: Quomodo vera? Qui similitudinem video, non video sanguinis veritatem (De Consec. dist. 2, c. Forte dicas). 3. Primo omnium dixi tibi (Sup. lib. IV, cap. 4) de sermone Christi qui operatur, ut possit mutare et convertere genera instituta naturae (Joan. VI, 67). Deinde ubi non tulerunt sermonem Christi discipuli ejus, audientes quod carnem suam daret manducare, et sanguinem suum daret bibendum, recedebant; solus tamen Petrus dixit: Verba vitae aeternae habes, et ego a te quomodo recedam (Ibid., 69)? Ne igitur plures hoc dicerent, veluti quidam esset horror cruoris, sed maneret gratia redemptionis; ideo in similitudinem quidem accipis sacramentum, sed vere naturae gratiam virtutemque consequeris. 381 4. Ego sum, inquit, panis vivus qui de coelo descendi (Ibid., 41). Sed caro non descendit e coelo, hoc est, carnem in terris assumpsit ex Virgine. Quomodo ergo descendit panis e coelo, et panis vivus? Quia idem Dominus noster Jesus Christus consors est et divinitatis et corporis: et tu qui accipis carnem, divinae ejus substantiae in illo participaris alimento (De Cons. dist. 2, c. Sicut est verus, § Ego sum).

CAPUT II.

In sacramentis omnibus Trinitatis operationem, divinarumque personarum aequalitatem adverti posse, ubi obiter perstringitur error Arianorum.

5. Ergo accepisti de sacramentis, plenissime cognovisti omnia, quod baptizatus es in nomine Trinitatis. In omnibus quae egimus, servatum est mysterium Trinitatis. Ubique Pater et Filius et Spiritus sanctus, una operatio, una sanctificatio; etsi quaedam veluti specialia esse videantur. 6. Quomodo? Deus qui te unxit, et signavit te Dominus, et posuit Spiritum sanctum in corde tuo (II Cor. I, 21, 22). Accepisti ergo Spiritum sanctum in corde tuo. Accipe aliud, quia quemadmodum Spiritus sanctus in corde, ita etiam Christus in corde. Quomodo? Habes hoc in Canticis canticorum Christum dicentem ad Ecclesiam: Pone me sicut signaculum in corde tuo, sicut signaculum in brachiis tuis (Can. VIII. 6). 7. Ergo unxit te Deus, signavit te Christus. Quomodo? Quia ad crucis ipsius signatus es formam, ad illius passionem: accepisti signaculum ad illius similitudinem; ut ad ipsius formam resurgas, ad ipsius vivas figuram, qui peccato crucifixus est, et Deo vivit: et tuus homo vetus in fonte demersus, peccato crucifixus est, sed Deo resurrexit (Rom. VI, 4 et seq.). 8. Deinde habes alibi speciale, quod te vocaverit Deus, in baptismate autem quasi specialiter concrucifigeris Christo. Deinde quasi specialiter, quando accipis spiritale signaculum, vide distinctionem personarum esse, sed connexum omne mysterium Trinitatis. 9. Deinde quid Apostolus tibi dixit, ut lectum est nudius tertius? Divisiones autem gratiarum sunt, idem autem Spiritus. Divisiones ministeriorum sunt, idem autem Dominus. Divisiones operationum sunt, idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 4 et seq.). Omnia, inquit, operatur Deus. Sed et de Spiritu Dei lectum est: Unus utque idem Spiritus dividens singulis prout vult (Ibid., 21). Audi Scripturam dicentem quia dividit Spiritus pro voluntate sua, non pro obsequio. Ergo dividit vobis Spiritus gratiam prout vult, non prout jubetur; et maxime quia Spiritus Dei, Spiritus Christi est. Et illud tenete ipsum esse Spiritum sanctum, ipsum Spiritum Dei, ipsum Spiritum Christi, ipsum Spiritum paraclitum. 382 10. Ariani putant se derogare sancto Spiritui, si dicant illum Spiritum paraclitum. Quid est paraclitus, nisi consolator? Quasi non et de Patre lectum sit, quia ipse est Deus consolationis (II Cor. I, 3). Vides ergo quia in eo derogandum putant Spiritui sancto, in quo Patris aeterni potestas pio praedicatur affectu.

CAPUT III.

Orandi rationem traditurus, Christi atque Apostoli verba inter se conciliat, cubiculum quo de loquitur Christus, de secreto cordis ac silentio interpretandum esse declarans.

11. Nunc quomodo orare debeamus accipite. Multae virtutes orationis sunt. Ubi orare debeamus non est mediocre, nec mediocris quaestio. Ait apostolus: Volo autem viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione (I Tim. I, 8). Et Dominus dicit in Evangelio: Tu autem cum oras, intra in cubiculum tuum; et clauso ostio, ora Patrem tuum (Matth. VI, 6). Non tibi videtur esse contrarium, ut dicat Apostolus: In omni loco ora; et Dominus dicat: Intra in cubiculum tuum, et ora? Sed non est contrarium. Hoc ergo absolvamus: deinde quomodo debeas incipere orationem, et quo ordine distinguere, quid subtexere, quid allegare, quemadmodum claudere orationem, deinde pro quo orare debeas: haec omnia dicamus. 12. Primo ubi orare debeas. Aliud Paulus videtur dicere, aliud Dominus. Numquid potnit Paulus contra Christi docere praecepta? Non utique. Qua ratione? Quia non contrarius, sed interpres est Christi: Imitatores, inquit, mei estote, sicut et ego Christi. Quid ergo? Potes ubique orare, et in cubiculo tuo semper orare. Habes ubique cubiculum tuum. Etsi inter gentes, inter Judaeos positus sis; habes tamen ubique tuum secretum. Cubiculum tuum mens tua est. In populo licet positus, tamen in interiore homine arcanum tuum secretumque conservas.

13. Tu autem, cum oras, intra in cubiculum tuum. Bene ait, intra; ne sic ores quomodo Judaeus, cui dicitur: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Esai. IX, 13). Non ergo de labiis tantummodo tua procedat oratio. Animo totus intende, intra in recessum pectoris tui, totus ingredere. Non te perfunctorium videat ille, cui te placere desideras. Videat quia ex corde oras ut te ex corde orantem dignetur audire. 14. Tu autem cum oras, intra in cubiculum tuum. Habes hoc et alibi: Ambula, populus meus, et intra in recessus tuos, claude ostium tuum, abscondere pusillum, donec transeat ira Domini (Esai. XXVI, 20). Hoc locutus est Dominus per prophetam: in Evangelio autem dixit: Tu autem cum oras, intra in cubiculum tuum; et clauso ostio, ora Patrem tuum. 15. Quid est clauso ostio? Audi quod ostium habeas, quod debeas claudere, quando oras. 383 Utinam mulieres audirent! Audisti jam; sanctus David docuit te dicens: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circuitus labiis meis (Psal. CXL, 3). Est alibi ostium, quod ait apostolus Paulus dicens: Ut aperiatur, inquit, mihi ostium verbi ad loquendum mysterium Christi (Coloss. IV, 3); hoc est, quando oras, noli sermone clamare, nec diffundere orationem tuam, nec jactare per populos. In secreto tuo ora, securus quod te in secreto possit audire, qui omnia videt, atque audit universa. Et ora Patrem tuum in abscondito, qui audit te in abscondito deprecantem.

CAPUT IV.

Quare secreto potius orandum sit, quam cum vociferatione: quare etiam viri in omni loco orare debeant, non autem mulieres: quonamve spectent voces subjectae: levantes puras manus, etc.

16. Quid prosit autem interrogemus, qua ratione secreto magis orare debeamus, quam cum vociferatione. Audi: de consuetudine hominum sumamus exemplum. Si aliquem rogas, qui cito audit, non opus putas esse clamorem (F. pro clamore): sensim rogas voce moderata. Si surdum aliquem roges, nonne incipis vociferari, ut te ille possit audire? Qui ergo clamat, putat quod aliter Deus non possit nisi clamantem audire; et cum rogat cum, ejus derogat potestati: qui autem in silentio orat, fidem defert, et confitetur quod Deus scrutator cordis et renis sit (Psal. VII, 10), et orationem tuam ante ille audiat, quam tuo ore fundatur. 17. Ergo videamus: Volo autem viros orare in omni loco (I Tim. II, 8). Qua ratione viros dixit? Utique communis oratio est et mulieribus et viris. Quod non invenio, nisi forte sanctus Apostolus ideo viros dixit, ne mulieres usurparent, et male intelligerent in omni loco, et inciperent ubique clamare, quas in Ecclesia sustinere non possumus.

18. Volo autem viros, hoc est, qui possint servare praeceptum, orare in omni loco, levantes puras manus. Quid est, levantes puras manus? Numquid debes in oratione tua crucem Domini gentibus demonstrare? Illud quidem signum virtutis est, non pudoris. Est tamen quomodo possis orare, nec figuram demonstres, sed actus tuos leves. Si vis operari operationem tuam, leva puras manus per innocentiam. Leva eas non quotidie: semel levasti, non opus est ut iterum leves. 19. Volo autem in omni loco viros orare, levantes puras manus sine ira et disceptatione. Nihil verius: Ira, inquit, perdit etiam sapientes (Prov. XV, 1). Ideo omni tempore, quantum fieri potest, Christianus vir iracundiam debet temperare, et maxime quando ad orationem accedit; ne 384 perturbet animum tuum indignatio irae, ne quidam furor impediat orationem tuam: sed magis placido accede pectore. Quid enim irasceris? Servus peccavit? Tu accedis ad orationem, ut tua tibi delicta donentur, et al indignaris. Hoc est, sine ira.

CAPUT V.

De inordinata orantium disceptatione, et qua modestia mulieres orare oporteat: item de inchoatione orationis, ejusque medio ac fine; cum iterata Dominicae orationis expositione, quae tractatum ducit ad umbilicos.

20. Nunc de disceptatione videamus. Plerumque negotiator venit ad orationem, aut avarus: alter de pecunia cogitat, alter de lucro, alter de honore, alter de cupiditate; et putat quod eum Deus possit audire. Et ideo quando oras, divina humanis praeferre te convenit. 21. Similiter et mulieres, inquit, volo orare non jactantes se in ornamentis, neque in margaritis, ait apostolus Paulus (I Tim. II, 9). Sed et apostolus Petrus: Mulieris, inquit, gratia plurimum valet, ut viri ejus convertatur affectus per uxoris suae bonam conversationem, et incredulus se convertat ad gratiam Christi (I Petr. III, 1, 2). Hoc valet mulieris gravitas et pudicitia, et ejus bona conversatio, ut virum suum vocet ad fidem et devotionem, quod et prudentis viri sermo frequenter operatur. Ergo mulier, inquit, non in ornatu capillorum, non in tortis crinibus ornamentum suum habeat, sed in oratione ex corde puro; ubi est absconditus cordis homo, qui semper est apud Deum locuples (Ibid. 3, 4). Habes ergo in quo sis dives. In Christo divitiae tuae pudicitiae sunt et castitatis infulae, fides, devotio, et misericordia. Hi sunt thesauri justitiae, sicut propheta memoravit (Esai. XXXIII, 6).

22. Deinde unde debeas incipere. Dic mihi, si velis hominem rogare, et sic incipias: Da mihi, ecce illud quod te peto; nonne arrogans videtur oratio? Et ideo inchoari oratio debet a Dei laude, ut roges omnipotentem Deum, cui possibilia sunt omnia, qui habet voluntatem praestandi. Sequitur obsecratio, sicut Apostolus docuit dicens: Obsecro ergo primum fieri orationes, obsecrationes, postulationes, gratiarum actiones (I Tim. II, 1). Prima ergo oratio laudem debet habere Dei: secunda supplicationem; tertia postulationem: quarta gratiarum actionem. Non debes quasi famelicus ad cibum de cibo primum incipere, sed ante a laudibus Dei. 23. Unde et oratores isti sapientes hanc habent disciplinam, ut judicem fautorem sibi praestent: incipiunt a laudibus ejus, ut benevolum sibi faciant cognitorem. Deinde paulatim incipit rogare judicem ut patienter dignetur audire. 385 Audet tertio postulationem suam depromere, quid petat exprimere. Quarto quomodo coepit a laudibus Dei, sic debet in laudem desinere.

24. Habes hoc in oratione Dominica: Pater nostri qui es in coelis (Matth. VI, 9). Laus Dei est, quod pater praedicatur: in eo pietatis gloria. Laus Dei, quia in coelis habitat, non in terris. Pater noster qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum, id est, ut sanctificet servos suos; nomen enim illius sanctificatur in nobis, quando praedicantur homines christiani. Ergo optantis est, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum (Ibid., 10). Postulatio, ut in nobis sit regnum Christi. Si Deus in nobis regnat, locum habere adversarius non potest. Culpa non regnat, peccatum non regnat: sed regnat virtus, regnat pudicitia, regnat devotio. Deinde: Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie (Ibid., 11). Haec postulatio maxima est eorum quae postulantur. Et dimitte, inquit, nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Ibid., 12). Ideo quotidie accipe, ut quotidie debito tuo indulgentiam petas. Et ne patiaris non induci in tentationem: sed libera nos a malo (Ibid., 13). Quid sequitur? Audi quid dicat sacerdos: per Dominum nostrum Jesum Christum, in quo tibi est, cum quo tibi est honor, laus, gloria, magnificentia, potestas cum Spiritu sancto a saeculis, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum, Amen.

25. Aliud: Psalmorum David licet unus libellus sit, habens eas virtutes orationis quas supra diximus (Sup., num. 22); 386 tamen plerumque et in uno psalmo omnes istae orationis partes inveniuntur, quomodo in octavo psalmo invenimus. Denique sic coepit: Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra (Psal. VIII, 2)! Oratio ergo prima. Deinde obsecratio: Quoniam videbo coelos tuos, opera digitorum tuorum: hoc est, coelos videbo, lunam et stellas, quas tu fundasti (Ibid., 4). Utique non coelum dicit videbo, sed videbo coelos, in quibus incipit albescere gratia et splendor coelestis. Hos sibi coelos tunc promittebat Propheta dari, qui coelestem gratiam a Domino mererentur. Lunam et stellas quas tu fundasti: lunam Ecclesiam, stellas vocat sanctos coelesti gratia refulgentes. Deinde vide postulationem ejus: Quid est homo quod meministi ejus: aut filius hominis, quoniam visitas eum? Minorasti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum, et constituisti eum super opera manuum tuarum (Ibid., 6, 7). Et alia gratiarum actio: Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi, etc. (Ibid., 8 et seq.).

26. Docuimus pro captu nostro forsitan quod non didicimus; et ut potuimus, expressimus. Sanctitas vestra institutis sacerdotalibus informata, laboret tenere quod accepit a Deo: y et oblatio sicut hostia pura, in vobis semper suum signaculum recognoscat, ut et ipsi ad gratiam et ad praemia virtutum pervenire possitis, per Dominum nostrum Jesum Christum; cui est gloria, honor, laus, perpetuitas a saeculis, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.