Jump to content

De sancto Thoma apostolo

Unchecked
E Wikisource

Thomas interpretatur abyssus vel geminus, quia et græce Dydimus dicitur; vel Thomas a tomus, quod est divisio sive sectio. Dicitur ergo abyssus eo, quod profunditatem divinitatis penetrare meruit, quando ad su­ï interrogationem Christus sibi respondit: “Ego sum via, veritas et vita”. Dicitur geminus eo, quod Resurrectionem Christi quase geminate et in duplum quam alii cognovit. Nam illi cognoverunt videndo, iste videndo et palpando. Divisio sive sectio dicitur, quia mentem suam ab amore mundi divisit, vel quia ab aliis in fide Resurrectionis divisus et sectus fuit. Vel dicitur Thomas quasi totus means in Deï scilicet amore et contemplatione. Habuit enim tria, quæ in ipso indicaverunt fuisse amorem Deï, de quibus dicit Prosper in libro De Vita Contemplativa: “Quid est Deum diligere, nisi animo concipere fervidum visionis Deï affectum, peccati odium et mundi fastidium?”. Vel Thomas dicitur a Theus, quod est Deus, et meus. Unde Thomas quasi Deus meus, et hoc propter illud, quod dixit, quum certificatus credidit: “Dominus meus, et Deus meus”.

I. Thomas Apostolus, quum esset apud Cæsaream, apparuit eï Dominus dicens: “Rex Indiæ Gundofredus misit præpositum Abbanem quærere hominem architectoria arte eruditum. Vei igitur, et mittam te ad eum”. Cuï Thomas: “Quo vis, mitte me Pater ad Indos”. Cuï Deus: “Vade secure, quia ero custos tui. Quumque Indos converteris, ad Me cum palma martyrii venies”. Cui Thomas: “Dominus meus es, et ego servus Tuus: fiat volutas Tua”. Quumque præpositus per forum ambularet, dixit eï Dominus: “Quid comparare vis, juvenis?”. Cuï ille: “Dominus meus misit me, ut conducam servos in arte architectoria eruditos, ut Romano opere sibi palatium construatur”. Tunc Dominus tradidit eï Thoman asserens eum plurimum in tali arte peritum. Navigantes autem ad quandam civitatem venerunt, in qua Rex filiæ suæ nuptias celebrabar. Hoc quum præconisari fecisset, ut omnes nuptiis interessent, alias Regem offenderunt, contigit illum Abbanem et Apostolum introïre. Puella autem Hebræam fisulam in mannu gerens unumquemque laude aliqua commendabat vidensque Apostolum intellexit, huc esse Hebræum, eo quod non manducaret, sed oculos ad cœlum fixos haberet. Quumque puella coram eo hebraïce canere dicens: “Unus est Deus Hebræorum, qui creavit omnia et fundavi maria”, Apostolus ipsa hæc eadem verba repetere satagebat. Videns autem pincerna, quod non manducaret nec biberet, sed tantum oculos fixos ad cœlum haberet, Apostolum Deï in maxillam percussit. Cuï Apostolus: “Melius est, ut in futuro indulgentia tibi tradatur et hic transitoria plaga reddatur: non hinc surgam, donec manus, quæ percussit, huc a canibus afferatur”. Hic igitur ad hauriendam aquam abiit et leo ipsum occidens sanguinem ejus bibit. Lacerantibus autem vanibus ejus corpus, unus niger canis manum ejus dexteram in medium convivium apportavit, quo viso omnis turba obstupuit et puela ejus verba referens projecta fistula ad pedes Apostoli se projecit. Hujus autem ultionem reprobat Augustinus in libro Contra Faustum et asserit, a pseudo hoc fuisse insertum, unde et legenda hæc quo ad plura suspecta habetur. Posset tamen dici, quod non animo impetrandi, sed modo prædicendi dictum sit. Si tamen Augustini verba diligenter inspiciantur, non penitus reprobare ista videntur. Ait enim sic in eodem libro: “Perlegimus scripturas apocryphas: legunt scripturas apocryphas Manichæi, nescio a quibus sutoribus fabularum sub Apostolorum nomine scriptas, quæ suorum scriptorum temporibus in auctoritatem Sanctæ Ecclesiæ recipi mererentur, si sancti et docti homines, qui tunc in hac vita erant et examinare poterant, eos vera locutos esse cognoscerent. Ibi tamen legunt, Apostolum Thoman, quum esset in quodam nuptiarum convivio peregrinus e prorsus incognitus, a quodam ministro palma percussum imprecatum fuisse homini continuam sævemque vindictam. Nam quum egressus fuisset ad fontem unum et aquam convivantibus ministrare, in eum leo incurrens interemit manumque eï, qua caput Apostoli levi ictu percusserat, a corpore avulsam secundum verbum ejusdem Apostoli id optantis atque imprecantis canis intulit mensis, quibus ipse Apostolus discumbebat. Quid hoc videri crudelius potest? Verum quia ibi, nisi tamen fallor, hoc etiam scriptum est, quod eï veniam in sæculo futuro petierit. Facta est autem compensatio beneficii majoris, ut et Apostolus, quam carus Deo esset, per hunc timorem commendaretur ignotis et illi post hanc vitam quandoque finiendam in æternum consolaretur. Utrum illa vera sit an conficta narratio, nihil mea nunc interest. Certe enim Manichæi, a quibus illæ scripturæ, quas canon ecclesiasticus respuit, tamquam veræ ac sinceræ acceptantur, saltem hæ coguntur fateri, illam patientiæ virtutem, quam docet Dominus dicens: “Si quis te percusserit in maxillam dexteram, præbe eï sinistram”, posse esse in præparatione cordis, etiamsi non exhibeatur gestu corporis et expressione verborum, quandoquidem Apostolus palma percussus potius Dominum rogavit, ut injurioso homini in futuro sæculo parceretur, in præsenti autem illa injuria non multa relinqueretur, quam vel præbuit ferienti alteram partem aut ut iterum feriret, admonuit. Tenebat certe interius dilectionis affectum et exterius requirebat correctionis exemplum. Sive hoc verum sit sive confictum, cur nolunt credere tali animo famulum Deï Moÿsen idoli fabricatores gladio prostravisse. Si autem pœnas illas comparamus, quid simile ferro interimi et a feris cruciari atque laniari? Quandoquidem judices publicis legibus servientes majoris criminis reos bestiis subdi et gladio percuti jubent”. Hæc Augustinus. Tunc Apostolus ad petitionem Regis sponsum et sponsam benedixit: “Da, inquiens, Domine, adolescentibus his benedictionem Tuæ dexteræ et in eorum mentibus semina semen vitæ”. Abeunte autem Apostolo in manu juvenis est repertus plenus dactylis palmæ ramus, comendentibus vero sponso et sponsa de fructibus ejus ambo obdormiunt et somnium simile ambo cernunt. Videbatur etenim eïs, quod Rex gemmatus eos amplecteretur et diceret: “Apostolus benedixit vos, ut æternæ vitæ particeps sitis”. Evigilantibus autem et mutuo sibi somnia revelantibus Apostolus ad eos ingreditur dicens eïs: “Rex meus vobis modo apparuit et me clausis januis huc adduxit, ut super vos benedictione mea habeatis carnis integritatem, quæ est omnium regina virtutum et fructus salutis perpetuæ. Virginitas soror est Angelorum, possessio omnium bonorum, victoria libidinum, fidei trophæum, expugnatio dæmonum et æternorum securitas gaudiorum. De libidine autem corruptio gignitur, de corruptione pollutio nascitur, de pollutione autem reatus oritur, de reatu confusio generatur”. Hæc illo referente, duo Angeli apparuerunt dicentes eïs: “Nos sumus Angeli vobis ad custodiam deputati, qui, si Apostoli bene servaveritis monita, offerimus Deo omnia vota vestra”. Eos igitur Apostolus baptizavit et de fide diligenter edocuit. Post multum vero tempus sponsa nomine Pelagia sacro velamine consecrata Martyrium patitur, et sponsus nomine Dionysius illi civitati in Episcopum ordinatur.

II. Post hæc autem Apostolus et Abbanes ad Regem Indiæ pervenerunt. Designato vero ab Apostolo mirabili palatio et copioso thesauro accepto Rex in aliam Provinciam proficiscitur et Apostolus universum thesaurum populo elargitur. Per totum autem biennum, quo afuit Rex, Apostolus prædicationi institit et innumerabilem populum ad fidem convertit. Rediens autem Rex et, quæ Thomas fecerat, discens, ipsum cum Abbane in ima retrudit carceris, ut postmodo vivos excoriatos ultricibus daret flammis. Interea Gad frater Regis moritur et eï sepulcrum cum ambitione nimia præparatur. Quarta autem die, quam mortuus fuerat, resurrexit et stupefactis omnibus cunctisque fugientibus dixit fratri suo: “Hic homo, frater, quem excoriare et incendere disponebas, amicus Deï est et omnes Angeli famulantur eï. Qui me in Paradisum ducentes quoddam mihi ostenderunt palatium ex auro et argento et lapidibus pretiosis mirabiliter fabricatum, et quum ejus pulchritudinem admirarer, dixerunt mihi: “Hoc est palatium, quod Thomas fratri tuo exstruxerat”; quumque dicerem: “Utinam janitor ejus essem”, dixerunt mihi: “Frater tuus se illo fectir indignum; si vis in illo manere, rogabimus Dominum, ut te suscitare dignetur, ut illud a fratre tuo possis emere, reddens ei pecuniam, quam se existimat perdidisse””. Et hæc dicens cucurrit ad carcerem Apostoli, fratri suo postulans indulgeri, abjectisque vinculis rogare Apostolum cœpit, ut vestem acciperet pretiosam. Cuï Apostolus: “Ignoras, quod nihil carnale, nihil terrenum gestiunt, qui cupiunt habere in cœlestibus potestatem?”. Egredienti autem Apostolo de carcere Rex occurrit et obvolutus ejus pedibus veniam postulabat. Tunc Apostolus ait: “Multum vobis præstitit Deus, ut secreta sua vobis ostenderet. Credite in Christum et baptizamini, ut æterni Regni participes sitis”. Dixit ei frater Regis: “Vidi palatium, quod fratri meo fecisti, et illud comparare merui”. Cuï Apostolus: “Hoc in potestate fratris tui est”. Cuï Rex: “Illud erit meum. Apostolus fabricet tibi aliud, quod si forte nequiverit, mihi et tibi unum hoc commune erit”. Respondit Apostolus: “Innumerabilia palatia sunt in cœlo ab initio sæculi præparata, quæ fidei (precibus sive) pretio et eleemosynis electis comparantur. Divitiæ autem vestræ ad illa vos antecedere possunt, sequi vero omnino non possunt”.

III. Post unum autem mensem fecit Apostolus pauperes omnes illius Provinciæ congregari, quibus congregatis et infirmos seorsim stare jussit et super eos oravit, quumque, qui docti fuerant, respondissent: “Amen”, coruscatio de cœlo veniens tam Apostolum quam cæteros fere per horam dimidiam sic perlustravit, ut omnes se putarent ictu fulguris interiisse, erigens autem se Apostolus dixit: “Surgite, quia Dominus meus sicut fulgur venit”, eosque sanavit. Exsurgentes autem omnes sani Deum et Apostolum glorificaverunt. Tunc Apostolus cœpit eos docere et duodecim gradus virtutum assignare. Primus est, ut in Deum credeat, qui est unus in Essentia et trinus in Personis, deditque eïs triplex exemplum sensibile, quomodo sint in una Essentia tres Personæ. Primum est, quia una est in homine sapientia, et de illa una præcedit intellectus, memoria et ingenium. “Nam ingenium est, inquit, ut quod non didicisti, invenias: memoria, ut non obliviscaris, quæ didiceris, intellectus, ut intellegas, quæ ostendi possunt vel doceri”. Secundum, quod in una vinea tria sunt, scilicet lignum, folia et fructus, et hæc omnia tria unum sunt et una vinea sunt. Tertium est, quod caput unum quattuor sensibus constat, in uno enim capite sunt visus, gustus, auditus et odoratus, et hæc plura sunt et unum caput sunt. Secundus gradus est, ut Baptismum susciperent. Tertius est, ut se a fornicatione continerent. Quartus, ut se ab avaritia temperarent. Quintus, ut gulam restringerent. Sextus, ut pœnitentiam tenerent. Septimus, ut in his perseverarent. Octavus, ut hospitalitatem amarent. Nonus, ut voluntatem Dei in faciendis quærerent et ea ope complerent. Decimus, ut eam in non faciendis quærerent et ea vitarent. Undecimus, ut caritatem amicis et inimicis impenderent. Duodecimus, ut in custodiendis his vigilem curam haberent. Post prædicationem vero baptizati sunt novem millia virorum exceptis parvulis et mulieribus.

IV. Post hoc autem in superiorem Indiam abiit, in qua innumeris miraculis insignis coruscavit. Synticen etiam amicam Migdoniæ uxoris Carisii, cognati Regis, Apostolus illuminavit, dixitque Migdonia ad Synticen: “Putas si potero eum videre?”. Tunc Migdonia de consilio ejus habitum mutavit et inter pauperes mulieres, ubi Apostolus prædicabat, advenit. Apostolus autem cœpit vitæ hujus miseriam prædicare dicens inter cætera: “Quoniam vita hic est vita misera, casibus subjecta et adeo fugitiva, ut quum teneri creditur, effugiat labefacta”. Deinde cœpit quattuor rationibus exhortari, ut verbum Deï libenter audirent, ipsum verbum Deï quattuor rerum generibus comparando, scilicet collyrio, ex eo quod oculum nostri intellectus illuminar, passioni, ex eo quod nostrum affectum ab omni carnali amore purgat et mundat, emplastro, ex eo quod peccatorum nostrorum vulnera sanat, cibo, ex eo quod nos cœlestium amore delectat; “Et sicut, inquit, hæc ægroto non valent, nisi ea in se receperit, sic nec animzæ languenti verbum Dei prodest, nisi illud devote audierit”.Prædicante igitur Apostolo Midgonia credidit et deinceps viri thronum abhorruit. Tunc Carisius a Rege impetravit et Apostolum in carcere posuit. Ad quem veniens Migdonia rogavit, ut sibi ignosceret, quod propter eam in carcerem missus esset: quam ille benignus consolans hæc omnia se libenter pati asseruit Carisius autem Regem rogavit, ut Reginam sororem suæ uxoris ad eam mitteret, si forte eam revocare posset. Missa Regina convertitur ab ea, quam volebat pervertere, visisque tot miraculis, quæ Apostolus faciebat, dixit: “Maledincti sunt a Deo, qui non tot signis credunt et operibus”. Tunc Apostolos omnes, qui aderant, de tribus breviter instruxit, scilicet ut Ecclesiam diligeret, Sacerdotes honorarent et assidue ad audiendum verbum Deï convenirent. Revertente autem Regina dixit ei Rex: “Ut quid tamdiu morata es?”. Quæ respondit: “Putabam Migdoniam stultam esse, et sapientissima est et me ad Apostolum Deï ducens viam veritatis me cognoscere fecit et nimis stulti sunt, qui in Christum non credunt”. Noluitque Regina Regi deinceps copulari. Stupefactus autem Rex dixit cognato suo: “Dum tuam uxorem recuperare vellem, meam perdidi et pejor mihi mea effecta est, quam tua tibi”. Tunc Rex jussit Apostolum ligatis manibus ad se adduci præcipiens eï, ut ad suos viros conjuges revocaret. Apostolus autem triplici exemplo ostendit, quamdiu in errore persisterent, hoc facere non deberent, videlicet exemplo Regis, exemplo turris, et exemplo fontis. “Unde, dixit, tu quum sis Rex, non vis habere coinquinata servitia, sed mundos servos pariter et ancillas. Quanto magis credere debes Deum amare castissima et munda servitia? Quid ergo culpor, si Deum amare prædico in servis Suis, quod diligis et in tuis. Fabricavi turrim excelsam et dicis mihi, ut ego, qui fabricavi, eam destruam? Fodi terram profundam et eduxi fontem de abysso, et dicis mihi, ut obstruam illum?”. Tunc iratus Rex afferri jussit ardentes laminas ferreas et Apostolum stare nudis pedibus super eas. Protinus autem nutu Deï fons ibi erupit et eas exstinxit. Tunc Rex consilio cognati sui eum in fornacem ardentem mitti fecit, quæ sic refrigerata est, ut die altera sanus inde exiret et illæsus; dixitque Regi Carisius: “Fac illum offerre sacrificium deo solis, ut Deï sui iram incurrat, qui ab his quum liberat”. Quumque a hoc urgeretur, dixit Regi: “Præstantior es quam factura tua et, quoniam tu verum Deum negligis et picturam colis, tu putas, quod sicut Carisius Deus mihi irascetur, postquam adoravero Deum tuum: magis autem irascetur Deo tuo eumque comminuet adoratu, igitur Eum adoro. Si ergo me adorante deum tuum Deus non evertet illum, sacrificabo illi, si autem sic, tu credes Deo meo”. Cuï Rex: “Adhuc mecum de pari loqueris”. Præcipit igitur Apostolus hebraïce dæmoni, qui in eo erat, ut quam cito coram idolo genua flecteret, et statim idolum comminueret. Flectens igitur Apostolus genua dixit: “Ecce adoro, sed non idolum: ecce adoro, sed non metallum: ecce adoro, sed non simulacrum: adoro autem Dominum meum Jesum Christum, in Cujus Nomine præcipio tibi, dæmon, qui in eo latitas, ut simulacrum istud comminuas”. Statimque sicut cera liquefactum est. Tunc omnes Sacerdotes mugitum dederunt, Pontifex autem templi elevans gladium Apostolum transverberavit dicens: “Ego vindicabo injurias deï meï”. Rex autem et Carisius aufugerunt videntes, quod populus vellet Apostolum vindicare et Pontificem virum incendere, christianni autem corpus Apostoli tulerunt et honorifice sepelierunt. Post longum tempus scilicet circa annos Domini ccxxx. corpus Apostoli in Edessam civitatem, quæ olim dicebatur Rages Medorum, tanslatum est, Alexandro Imperatore ad Syrorum preces hoc faciente. In illa autem civitate nullus hæreticus, nullus Judæus, nullus paganus poteste vivere, nec tyrannus aliquis ibi nocere, postquam Abagarus Rex illius civitatis epistolen manu Salvatoris scriptam accipere meruit. Nam si quando gens contra civitatem illam insurrexerit, infans baptizatus super portam stans epistolen illam legit, et ea die tam Salvatoris scriptis quam Apostoli Thomæ meritis hostes aut fugiuntur aut pacantur. Isidorus in libro De Vita et Obitu Sanctorum sic de isto Apostolo dicit: “Thomas Discipulus Christi ac similis Salvatori, audiendo incredulus, videndo fidelis fuit. Hic Evangelium prædicavit Parthis, Medis, Persis, Hircanis et Bactrianis, et intrans orientalem plagam et interna gentium penetrans ibi prædicationem suam usque ad titulum suæ passionis perduxit. Hic lanceis transfixus occubuit”. Hæc Isidorus. Chrysostomus quoque ait, quod dum Thomas ad regionem Magorum, qui ad Christum adorandum venerant, devenisset, eos baptizavit et facti sunt adjutores fidei christianæ.