De scabie

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
De scabie
Saeculo XV
editio: incognita
fons: incognitus

De scabie


§ 1

Hei mihi, care pater, quantis mea vita periclis
Urgetur, quantis conteriturque malis!
Quanquam immatura premimur, vir magne, iuventa,
Quam subeunt durum sydera nostra gradum!
Ah nimium nimiumque premit mea membra, Iohannes, 5
Pestis dira, patri res fugienda Iovi,
Pestis dira meos lacerat nunc unguibus artus
Et macie extenuat, corpus et omne meat.
Quam vulgo appellant scabiem iuvenesque senesque,
Sed merito rabiem dicere posse putem, 10
Haec rabiesque luesque potest fera pessima dici,
Qua non saeva magis nulla et acerba magis.
Griphibus haec ungues, dentes atque ora leoni
Persimilis, ventrem et caetera membra lupus,
Foedior Harpiis tigribusque hae saevior ipsis, 15
Callidior vulpe est: sic taciturna repit.
Non haec irato terris inmissa Tonante est,
Cum Pandora malis dolia plena tulit
(Haud tantum meruere nefas tua furta, Prometheu,
Hae fuerat maior crimine poena tuo! ), 20
Sed quondam, ut perhibent, Pluto indignatus avernus
Amphitrioniadem corripuisse canem
Custodemque suum triplici vinxisse catena
Atque extra <stigios> proripuisse lares,
Felle tumens, bili tunc primum concitus atra, 25
Saevus, acerba fremens et nigrior solito,
Hanc primum ardenti iussit Flegetontis ab unda
Mergere et ad stigios mox properare lacus,
Illic pestifero madefactam terque quaterque
Flumine deinde plagam misit in aetheream: 30
Viventum omne iubet volucresque armenta ferasque
Atque hominum imprimis sollicitare genus;
Unguibus hos saevisque feram cum dentibus atram
Corporaque et facies dilacerare dedit.
Haec mea, care pater, phisicorum maxime princeps, 35
Membra haec dilaniat dilaceratque cutem,
Nec misero datur ulla quies, mora nulla, sed aeque
Haec noctu excruciat excruciatque die,
Nec dapium ve potus ve mihi datur ulla voluptas;
Solacium haec ullum sumere saeva negat; 40
Quin etiam Musas prohibet sacrumque Helicona
Haec colere atque ullum fingere posse pedem.
O perdenda lues, Furiis crudelior ipsis,
Unde tibi, unde hominum vita terenda datur?
Quae tibi digna satis poterunt Iovis arma parari, 45
Quis pater ipse tuum perdat, iniqua, caput?
Sed dea dira negat (dea nam moritura nec usquam est)
Fulmina se aut fluctus posse timere maris,
Nam Flegeton, cuius naturam traxit iniquam,
Fertur flammigeras ferre malignus aquas; 50
Quin etiam ferro non est medicabilis ullo,
Nam stigio fuerat haec medicata lacu.
Haec quoque, cum foribus quam primum erupit avernis,
Gustavit rabida saeva aconita fame,
Unde etiam canibus fertur dea saevior ipsis, 55
Namque id cerbereum dicitur esse virus.
At tu, siqua pium tangunt incommoda pectus,
Si Phoebum aut Bacchum Pieridasque colis,
Iam medicas huic, oro, manus (fera pessima cedet!)
Quam primum admoveas admoveasque fidem. 60