Jump to content

De singularitate clericorum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De singularitate clericorum
Saeculo III

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Auctor incertus (Cyprianus Carthaginensis?)

Migne Patrologia Latina Tomus IV

AuInCyC.DeSiCl 4 Auctor incertus (Cyprianus Carthaginensis?) Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De singularitate clericorum

Promiseram quidem vobis ante tempus epistolam, filii charissimi, quae omnium morum instituta de lege commendans, summatim omnia etiam contineret, quaecumque universis clericis generaliter ad dirigendam regulam competunt disciplinae. Sed quia nunc de feminarum commoratione vulgariter inter vos quidam ad ignominiam devoluti sunt, etiam de hac re specialiter vobis, Domini correptione scribere compulsus sum, qui miserum me pro vestra negligentia cum severitate corripiens, mandare praecepit, ne clerici cum feminis commorentur. Et licet haec admonitio sola litterarum mearum auctoritate sufficeret, tamen ne me somniatorem irrideat quisquam, sicut Joseph fratres irriserunt, Scripturarum addimus firmitatem: ut omnes sciant hoc etiam modo per revelationem Dominum jubere, quod litteris cognoscitur ante jussisse; nec nos esse adulterantes verbum Domini, aut volentes jactanter de revelationibus gloriari, sed sic ante conspectum Domini referendo non mentiri quod loquimur; sicut a Domino confidimus nos non audisse mendacium, praesumentes vocem apostoli Pauli protestantis: Non enim sumus, inquit, sicut plurimi adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sicut ex Deo, coram ipso in Christo loquimur. In dolore itaque maximo constituti de quibusdam putrefactis membris corporis nostri, et in gemitu jacturam lamentantes Ecclesiae, quae per segnitiem nostram redigitur per dies singulos ad nimiam paucitatem; credimus nos ex parte aliqua sublevari, quod diligentiae nostrae negligentia quorumdam obesse non possit, quibus numquam nostrae litterae defuerunt, quae per absentiam nostram frequentiam omnibus pensaverunt dissimulationis suae: ut unusquisque contemptor reum semetipsum conscribat, nos autem libera fronte contemptoribus exclamemus, quod Salomon confidenter exprobrat: Quoniam quidem vocabam, inquit, et non obaudiebatis: et extendebam verba mea, et non intendebatis, sed irrita faciebatis mea consilia, meis autem increpationibus non intendebatis: itaque et ego vestrae perditioni superridebo Gratulabor ergo adversum vos, cum advenerit vobis interitus, et cum advenerit vobis subito tumultus: eversio autem simul et procellae, et cum advenerit vobis pressura et expugnatio. Erit enim cum me invocaveritis, ego autem non exaudiam vos. Quaerent me mali, et non invenient: oderunt enim sapientiam. Verbum autem Domini non assumpserunt, neque voluerunt meis consiliis intendere. Spreverunt enim meas correptiones: ideoque edent viae suae fructus, et sua impietate satiabuntur.

Ad vos nunc mea exhortatio convertitur, quos nolumus experiri talia praecipitia ruinarum. Metuite quantum potestis ejusmodi casus exitia: et in ista subversione, labentium vos experimenta perterreant. Nimium praeceps est qui transire contendit, ubi alium conspexerit cecidisse: et vehementer infraenis est, cui non incutitur timor alio pereunte. Amator vero est salutis suae, qui evitat alienae mortis incursum. Et ipse est providus, qui sollicitus fit cladibus caeterorum, sicut Salomon approbat, dicens: Astutus videns malum puniri, vehementer erudietur. Et iterum: Cadentibus impiis justi vehementer terrebuntur. Adversaria est confidentia, quae periculis vitam suam pro certo commendat. Et lubrica spes est, quae inter fomenta peccati salvari se sperat. Incerta victoria est, inter hostilia arma pugnare. Et impossibilis liberatio est, flammis circumdari, nec ardere. Quod Salomon non negat, dicens: Quis alligabit in sinu suo ignem, vestimenta autem sua non comburet? Aut qui ambulabit super carbones ignis: pedes vero non comburet? Sic qui introierit ad uxorem proximi sui, non erit immunis, neque omnis qui tangit eam. Credite, quaeso vos, credite divinae fidei, quinimo quam nostrae: quia omne quidquid pollicetur, non potest fallere, dicente Domino: Facilius est, inquit, coelum et terram praeterire, quam de lege unum apicem cadere. Et iterum: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt. Ipsi ergo nos fallimus, quotiens inordinaliter credimus, aestimantes per fidem nostram legis praecepta mutari: ut inter masculos et feminas speremus passim castitatem immobilem custodiri.

Difficile quis venenum bibet et vivet. Verendum est dormienti in ripa, ne cadat, cum dicat Apostolus: Qui se putat stare, videat ne cadat. In hac parte expedit plus bene timere, quam male fidere. Et utilius est infirmum se homo cognoscat, ut fortis existat; quam fortis videri velit, et infirmus emergat. De qua re praesumptores objurgat Apostolus, dicens: Si quis putat se aliquid esse, cum nihil sit, seipsum implanat. Pro certo implanator proprius suam animam decepit, qui non cavendo contraria, noxiis rebus semetipse commiserit. Ille autem tutius sibi consulit, qui circa malos semper infidus species quascumque noxias extimescit. Quorum distantiam Salomon disseruit, dicens: Sapiens timendo declinabit ab omni malo: insipiens autem confidens sui miscetur iniquo. Magnum sapientiae divinae consilium inventum est, ubi timoris auxilio liberemur. Magna compendia providentiae, ut aliquando fiat virtus et victoria per timorem. Magna remedia Dominus contulit ad salutem, ut habeat et timidus laudem, sicut Salomon repetit, dicens: Beatus vir qui veretur omnia per metum. Inaestimabilis Domini misericordia, quae unicuique homini suam contulit gloriam: et incomprehensibilis pietas, quae secundum pugnas dedit et palmas, ut confitendo masculorum saevitiam superemus, et timendo feminarum blandimenta vincamus; dummodo et de virtute et de infirmitate super nos Dominus glorias operetur: ut in omnibus et per omnia omnipotentem semetipse testetur, dividens differentias triumphorum; ut tam consiliis quam viribus a nobis bella vincantur, ne si vicerimus solius fidei fortitudine, contra Salomonem vacua essent opera sapientiae. Nunc igitur sapientiae arma gestanda, ubi feminei et virilis sexus certamen indicitur. Unde Salomon sic instruit, dicens, Prudentiam, inquit, fac notam tibi, ut te servet a muliere aliena et pessima. Videte nunc prudentiam in isto bello, non fidem nobis datam esse victricem, quae nos timiditatis remedio liberasset: et contemplamini quae sunt modo arma sumenda, si vultis habere legis auxilia. Estote timidi, ut sitis intrepidi, et licet timor in certamine infirmitas esse videatur; tamen secundum verbum Apostoli, virtus in infirmitate perficitur. Separamini deprecor, sepamini contagione pestifera.

Quantumcumque fuerit unusquisque longius ab adversis tantum non sentit adversa. Minus voluptatibus stimulatur, qui non est ubi frequentia est voluptatum. Et minus avaritiae molestias patitur, qui divitias non videt, si admittimus Apostolum pollicentem: Qui volunt, inquit, divites fieri, incidunt in tentationem et in muscipulas, et desideria multa et inutila et noxia, quae mergunt hominem in perditionem et in interitum. Non aliter tentationibus subjacet qui junctus est feminae; in qua nihil est aliud nisi quod feriat proximantem. Aculeus peccati facta est forma feminea; et mortis conditio non aliunde surrexit, nisi de muliebri substantia. Quod Salomon ad nostram sollicitudinem memorat, dicens: A muliere factum est initium peccati, propter hanc omnes morimur. Inde mortales tenemur, nec timemus. Quid si jam mortales essemus? Per mulierem liberavit nos equidem Christus, sed unde adhuc morimur formidare debemus. Tunc liberatio ipsa constabit in femina, si a nobis mors revincatur, quae per feminam venerat. Caeterum si adhuc per mulierem circa nos scandala dominantur, liberationis Christi fecimus pro certo dispendium. Siquidem in futurum spes ista libertatis manet, quam fidei nostrae Christum credimus contulisse: ut tunc nobis omnino mulier non noceat, cum et ipsa mors fuerit evacuata. Nam si modo putamus nos intentabiles esse muliebribus jaculis; quid ergo restat coelestibus regnis? Non immerito tales sensus Apostolus increpat, dicens: Jam satiati estis, jam divites facti estis: sine nobis regnatis, et utinam regnetis. Tempus ergo luctaminis adhuc geritur, et mors per feminam adhuc usque grassatur. Mentior, si non videmus exinde interitus plurimorum. Quanti et quales Episcopi et clerici simul et laici, post confessionum victoriarumque calcata certamina, post magnalia et signa vel mirabilia usquequaque monstrata, noscuntur cum his omnibus naufragasse, cum volunt in navi fragili navigare? Quantos leones domuit una muliebris infirmitas delicta, quae cum sit vilis et misera, de magnis efficit praedam? Quod Salomon loquitur, dicens: Pretium meretricis tantum est unius panis, mulier autem pretiosas animas capit.

Ante nos ista tractantur, et nullis terroribus coercemur, quid faceremus, si opinionibus tantummodo gestas historias audiremus? Sed haec est semper incredulitas humanae duritiae, ut non solum, audiendo, sed etiam videndo non credat alteros interisse, nisi et se ipsam viderit interire; nec sociorum mortibus quatitur, dum illos promeritos aut invalidos opinatur. Se autem multum mereri, aut multum valere fiducialiter putat, nesciens praeberi cunctis exempla, cum fuerint quibusdam irrogata supplicia, sicut Dominus in Evangelio proponit et dicit: Putatis quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis fuerint peccatores, qui talia passi sunt? Non. Dico vobis: Nisi poenitentiam habueritis, similiter perietis, sicut illi supra quos cecidit turris in Siloa, et occidit eos. Putatis quoniam et ipsi debitores fuerunt prae omnibus hominibus habitantibus in Hierusalem? Non. Dico vobis: Si non poenitueritis, similiter perietis.

Miramur si Adam per Evam seductus est, quem nulla morientium exempla praecesserant, et nisi jussio una constrinxerat, cum modo nos nec innumerabiles mortes, nec infinita jussa compescant. Quibus convenienter dicitur secundum increpationem Domini: Si Adam vidisset mortes, quae factae in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egisset. Dico autem vobis, quoniam Adae tolerabilius erit in die judicii, quam vobis. Longe sit pestis illa, et lues, et clandestina pernicies. O quam inordinabilis feminae propinquitas jaculatur, cujus vicina est delictorum latrocinium Non est in hac societate sinceritas approbabilis, quae collisiones habet velut quibusdam fluctibus turbulentas. In hac familiaritate non habitat amica concordia, quoniam non nisi discordantes inimicitias creat. Fecit equidem viro Dominus mulierem adjutricem, sed serpentis invidia personam sumpsit hostilem. Quod si illa de viro suo nata, usque hodie ipsum cui jungitur, tentat: quanto magis illa quae copulatur, nulla lege conjuncta? Et si illi qui duo sunt in carne una concreti, tentationibus mutuis invicem pungunt, quid facient hi qui in una carne nec nati nec juncti sunt? Praesertim quia nec Deum jam invocare permittitur, qui charitate alterius avocatur, nec sinitur cogitare divina, qui sibi quaesivit cui exiberet domesticam curam. Propter quod sic Apostolus consulit, dicens: Volo vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quomodo placeat Deo: qui autem habet uxorem, cogitat quae sunt hujus mundi, quomodo placeat uxori. Quid est nunc quod in hac conjunctione delectet, in qua sunt solae pugnae? aut quae utilitas favet, ubi non sunt officia conjugalia, quando nec ipsa possunt esse secura.

Causale est omne quod feminae est: et copulatio ejus semper infesta est. Foedere suo magnas molestias praestat; et cui adhaeserit contra fas, insanabilem ingerit plagam. De carbonibus scintillae dissiliunt, de ferro rubigo nutritur, morbos aspides sibilant, et mulier fundit concupiscentiae pestilentiam, quam Salomon sic comparat, dicens: De vestimentis procedit tinea, et a muliere iniquitas viri. Volo scire quae sit affectio ista communis, quae morbi dissensio semper ambigua, quae propositum suum nutantibus consiliis impugnando conturbat. Ut quid sibi adhibuit mulierem qui ducere contempsit uxorem? Omnis qui non manducaverit carnem, ut quid habitationem suam carnis apparatibus replet? Et qui non biberit vinum, quid videndi oblectatione perfruitur? Quasi non aliquoties videndo nec gustando copia esculentorum animus pascitur, et vini odoriferi sola fragrantia suscitatur saepius animus. Quid per hypocrisin vult ab hominibus abstinens dici, et in secreto carnibus et ebrietate distendi? Habent multi divitias quas suis usibus negant, sed pro cupiditate conservant; quibus si nulla cupiditas inhaesisset, nec cupiditatis insignia possiderent. At vero quia cupiditate possessi sunt perfruuntur animo quod usu non tangunt. Ita is qui despexit vinculum nuptiarum, et aliter vinculis femineis obligatur; quamvis nullo concubitu misceatur, desiderio tamen, visu, colloquio, conjunctione semper oblectatur. Nam si desiderium feminae non haberet, numquam feminam suis oblectamentis assumeret.

Immo vero insuper mihi suspectum placitum dedit: qui non legitimam duxit, et legitimam recusavit: nisi fallor, in publico argumentatus est hominibus promittere sanctitatem, et in occulto sine uxore non esse. Duo argumenta sanctitatis et libidinis hinc et inde miranda sunt, quae utraque invicem tegunt, et utraque invicem produnt. Ingeniosus eunuchus et moechus invidet sibi dum consulit, et dum quaerit utrumque, neutrum facit; ut sanctus minime deputetur, qui non vera conjunctione perfruatur, cum Paulus apostolus dicat: Alligatus es uxori? ne quaesieris solutionem. Solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem. Sed consentio non esse castitatis hujus pudicitiam violatam: suspiciosis tamen malam porrigit famam; et pudicitiae bonum frustra intrinsecus laborioso agone custodit; qui illud forinsecus efficit infamari, destruens magisterium Pauli providentis pariter et monentis: Ut quid, inquit, libertas mea judicatur ab infideli conscientia? Si ergo gratiae participo: ut quid blasphemor pro eo quod gratias ago? Pejus est quam moechia, continentiam ducere criminosam, et infamem facere sanctimoniam. Blasphemiam ingerit religioni quam colit, qui quod confitetur, non ante omnes impleverit; ne Christianitas credatur esse fallacia, et moechatio videatur esse sanctitatis velamento vestita. Propter quod Dominus in Evangelio sic praemonet, dicens: Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videntes opera vestra bona, magnificent Patrem vestrum qui in coelis est. Hoc sequitur et Paulus apostolus, dicens: Non ergo blasphemetur bonum vestrum. Et iterum: Providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus. Et alio loco: Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. Et estote sine scandalo Judaeis, et Graecis, et Ecclesiae Dei, sicut et ego per omnia omnibus placeo.

Sed opponitur forsan, quid est quod ipse iterum dixerit? Si hominibus placere vellem, Christi servus non essem. Numquam se quaecumque dicta legis excludunt, sed certis locis responsa universa defixa sunt. Illic placere hominibus non licet, ubi voluntas hominum non capit Domini voluntatem. Ubi vero acceptant homines quod ad gloriam proficit Dei; innotescere omnibus ipse Paulus apostolus praecepit. Unusquisque, inquit, nostrum, proximo suo placeat ad bonam aedificationem. Quale ergo praemium sanctitatis exspectat, qui non solum blasphemiam sanctitatis ab infidelibus provocat, sed etiam fidelibus perniciosum praebet exemplar; ut infirmi sub praetextu dilectionis subtiliter fornicentur, et pudicus impudicisimae castitatis praebeat magisterium, destruens quod Paulus apostolus comminatur: Periit, inquit, frater infirmus in tua conscientia, propter quem Christus passus est? Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. Et quidem non hoc juvenibus tantum, sed et senibus congruit, fratrum imbecillitati consulere; ne senectus perire provocet juventutem, ex qua debent omnia salutaria documenta procedere: sicut Eleazarus in libro Machabaeorum profitetur et dicit: Praemitti malo in infernum, quam patrias leges deserere. Non enim aetate nostra dignum est fingere; ut multi adolescentium arbitrati Eleazarum nonaginta annorum, transisse ad vitam alienigenarum, et ipsi propter meam simulationem, et propter modicum et corruptibile tempus vitae, per me seducantur, et odium ac maculam senectuti meae acquiram. Ille maluit vitam suam tormentis objicere, quam cuiquam magister perditionis existere: et nos ubi nulla tormenta sunt, fluxibus solis, nolumus salvandos fratres anteponere: nec contenti sumus sine ullis cruciatibus tam nobis prodesse quam caeteris, cum ille noluit vivere moriturus: sicut inferius prosecutus est; dicens: Quamobrem fortiter vita excedens, senectute dignus apparebo, adolescentibus quidem exemplum forte relinquam, ut prompto animo ac fortiter pro gravibus et sanctis legibus honestae morti succedant. Cum hoc etiam laicos deceat, ne aut extraneis occasionem blasphemandi, aut fraternitati opportunitatem fornicationis opponant; tum maxime clericos vehementer necessitas ista constringit; quibus aut religio blasphemata, aut fraternitas perdita poenas duplices irrogabit. Nec invenient in judicio Domini ullum omnino solatium, qui alienigenis et fratribus peccandi fomitem ministrarunt. Propter quod sic Paulus apostolus Titum instruit, dicens: Teipsum bonorum factorum praebens exemplum in doctrina, in integritate, in gravitate, in verbo sano atque irreprehensibili: ut adversarius revereatur, nihil habens de nobis dicere mali. Et iterum: Omnibus, inquit, fidem bonam ostende, ut bonam doctrinam Salvatoris Domini nostri praeferant in omnibus. Sic et ad Timotheum scribit, dicens: Forma esto fidelibus in sermone, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate. Quod et Petrus apostolus hortatur, dicens: Conversatio, inquit, vestra in gentibus bona sit, ut in eo quod detrahunt de vobis tamquam de malefactoribus, de bonis operibus vestris glorificent Deum. Et iterum: Quoniam sic est, inquit, voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis stultorum hominum ignorantiam.

Nec quisquam sibi proponat et dicat: Habere volo quod vincam: hoc est enim dicere, vivere desidero sub ruina. Quis tam stultus qui arctari cupiat ad laborem, cui offertur delicatus triumphus? Neque enim duplex triumphus est sub feminae praesentia probari victorem, quam est in singularitate servare integram sponsionem sanctimoniae. Et cum sit unus titulus gloriarum, hoc loco unus fortis est, qui satis laborat; et cum illo qui parum laborando vicerit, pariter muneratur. Quid quod ille quinimmo consummatus adscribitur, qui se omni tempore femineis affectibus ostentat abscissum? quia eum Dominus in Evangelio perfectum vocat, qui totum suis usibus amputaverit patrimonium. Certe etiam soli cuicumque, quotidiani triumphi pro castitate non desunt; quia numquam desideriis carnalibus spiritum cessat infestare corpus humanum, quod Apostolus affirmat, dicens: Caro, inquit, concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: haec enim invicem adversantur sibi, ut non quaecumque vultis illa faciatis. Habes nunc carnem tuam, quam superes semper: quid tibi vis alteram vel conducere? Nemo super unam febrem cupit adhibere pejorem; ne incipiat hemitritaeo insanabili laborare, cui nullus valeat medicus subvenire. Neque aliquis super onus proprium tollit insuper alienum; ne oneribus duobus oppressus, usque ad inferos demergatur. Unde sic Hieremias propheta docet sanctitatis pondus singulariter sustinendum. Bonum est, inquit, viro cum portaverit jugum grave in juventute sua; sedebit singulariter et silebit, quoniam tulit super se jugum grave.

Sed quisquam malignus obsecutor ad dictum apostoli Pauli confugiet dicentis: Onera vestra sustinete invicem, et sic implebitis legem Christi: Non haec sunt onera, quae Paulus apostolus imperat subvehenda; sed ut tolerantes nosmetipsos discordia nulla discernat; et in tentationibus constitutis fratribus praebeamus auxilia: non ut ipsi nobis tentamenta per feminas procuremus, sed ut tentamentorum magis pondera sublevemus; cum sciat quale sit sanctitatis jugum, quod vix singulare portetur. De quo non solum ipse, sed et Dominus noluit certum definire praeceptum, dicens: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. Et iterum: Qui potest capere, capiat. Si ergo difficile singulariter magnitudo istius ponderis toleratur; quomodo tolerabitur, si geminatis ponderibus praegravetur? Et si singulares pene omnes vix durant carnales insidias sustinere; quid faciunt illi qui ex utroque latere gladiis impendentibus non cunctantur incumbere? Plus dico. Si mariti et uxores desideria conjugalia quotidie gerentes, sibi non sufficiunt; quid agunt illi qui ad augendas impugnationes feminis sociantur? Ex improviso vel transeunter ad horam femineus aspectus occurrens, velut sagittas alienis oculis jactat. Quando libera non est simplex reverentia; quid illic geritur, ubi libertatis sumit mulier in contubernalitate constantiam? quando in domesticis negotiis nunc lacertos ac femora lanificis operibus nudat, nunc aestuans detegit membra, nunc fatigata jactatur, aut in usu aliquando dissolvitur, nunc blanditias exhibet, et quod est venenosius super cuncta psallere delectatur, aut canere? Cujus cantu tolerabilius est audire basiliscum sibilantem. Contra quam Salomon sic nos cautos efficit, dicens: Cum cantatrice noli assiduus esse, nec audias illam, ne forte dispereas in efficacia ejus. Taceo reliqua, quae magis pudenda sunt quam dicenda: solum hoc dico, in dolore vel in ira mulierem frangi conspicere, jam non est sine mulcedine. Quid dicimus si videas jucundantem, aut quod est deterius blandientem? Semel dixerim, omnis inconveniens sodalitas mulierum, gluten est delictorum, et viscum toxicatum, quo diabolus aucupatur. Incongrua est sodalitas feminarum, quarum sodalitatem ita nos rursum Salomon docet in omnibus praecavere: Cum aliena, inquit, muliere ne sedeas omnino, et ne alterceris cum illa in vino, ne forte declinet cor tuum in illam, et sanguine tuo labaris in perditionem.

Postremo si animum nostrum confidimus in hac communitate durare semper, vel illud apud nos debet esse suspectum; ne ipsae quae nobiscum conveniunt, in nos ipsos forsitan moveantur, aut in alteros amores prae rapida aetate incitamentis furialibus stimulentur, et erit nobis causa aut quod pejus est, sine causa ut fornicatio nos maculet aliena, apud quos suggeritur caeteris occasio lupanaris; et crimine alieni reatus absorbebimur, cui nos ipsi subornamus immunditiae lenocinium. Propter quod apostolus Paulus de similibus ita nos instruit, dicens: Si propter escam frater tuus scandalizatur, jam non in charitate ambulas. Noli esca tua illum perdere, propter quem Christus mortuus est. Et iterum: Bonum est non manducare carnem, neque bibere vinum, neque ostendere in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur. Et alio loco: Hoc, inquit, judicare magis, ne ponatis offendiculum aut scandalum fratri. Et de semetipso sic ait: Propter quod si cibus scandalizat fratrem meum, jam non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem scandalizem. Cum ergo nos pulsat conjunctionis hujus molestia detestabilis; et si adulteros non potest facere, facit tamen pejores adulteris et incestis. Quis enim cordis alterius scrutator qualitatem uniuscujusque perpendat; et pro altera persona contra Satanam repugnator, circa Deum vero idoneus fidejussor esse praesumat? De semetipso demens est, qui aliquid pollicetur, ne dicam si etiam pro femina sponsionem ponere videatur; cum Paulus apostolus sic de se pronuntiet, dicens: Non quia jam accepi, aut jam justificatus sum, aut jam perfectus sum: sequor autem si quomodo comprehendam, in quo et comprehensus sum a Christo. Fratres ego me non arbitror comprehendisse: unum tamen, posteriora quidem obliviscens, ad ea quae sunt ante pedes, ad regulam sequor, ad palmam supernae vocationis Domini nostri Jesu Christi. Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus. Mihi, inquit, pro minimo est, ut a vobis judicer, aut ab humano die: sed neque meipsum judico, qui autem judicat me, Dominus est. Et alio loco: Beatus, inquit, qui non judicat semetipsum, in quo probat alium. Quamvis ergo nos nec de nostra stabilitate certum aliquid habeamus, qui sine cessatione concutimur, inter fluctus saeculi sustinentes procellosos incursus; tamen si alicui tanta fiducia est de immobilitate propriae firmitatis; saltem sollicitus reformidet, ne ipse sit scandalum visibus alienis, sed terreatur voce Domini comminantis: Vae, inquit, huic mundo ab scandalis: verumtamen vae homini illi per quem scandalum venit. Si has Domini comminationes religioso corde metuimus et veremur, plus de aliis quam de nobis extimescamus periculum nostrum, qui mutuis (ab apostolo Paulo) utilitatibus obligamur: Non quae sua sunt, inquit, singuli cogitantes, sed quae aliorum. Et iterum: Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius.

Sed aliquis arripiens de ipso Paulo quod opponat: Unusquisque, inquit, vestrum pro se rationem reddet Deo: et unusquisque suam sarcinam portabit. Qui non vult ergo pro altero reddere rationem, nec causis ejus, nec negotiis debet particeps illicitus interesse: et qui liber vel immunis circa sarcinas alienas conatur existere, nihil alienum contraria conditione teneat infra se. Nam necesse est ut rationi alterius subjiciatur, qui negotium tractaverit alienum. Oportet eum damno perstringi vel dispendio sarcinarum, apud quem sub intuta custodia fratris sarcinae perierunt; quia quicquid in domo nostra sub minus idonea tutela perditum fuerit, aut latrones effregerint, nostrum est, et a nobis exigetur quicquid per inertiam nostram male commissum custoditur. Tunc vero ab invicem liberi sumus, si nihil apud nos de re alterius reservetur.

Forsitan aliquis dicat: Ergo nec ad domum orationis debemus pariter convenire, ne aliquis aliquem scandalizet. Haereticae professionis est ista contradictio calumniosa, quae de bonis praescribit, ut asserat mala; et de sanctitate praejudicat, ut immunditiam subtiliter introducat; de licito calumnias facit, ut obtinere illicitum possit. Propter quod apostolus Paulus haeresi huic ante praescribit, dicens: Verumtamen neque mulier sine viro, neque vir sine muliere in Domino. Absit, absit, ut ubique feminae praescribantur, aut ubique permissio tribuatur. Habent loca sua circa maritum, circa filios, circa fratres, circa parentes, circa servos; et in domo orationis tantummodo juxta cunctos clericos. In mansione autem una, sine cognatione competenter non habent socios. Haec est libera quae stat. Stare vero non potest quicquid inclinaverit libera, dicente Scriptura: Non declinabis in dextram, neque in sinistram. Et Dominus in Evangelio: Quod amplius est, a malo est. Disce nunc temperantiae modum, qui per licentiam quaeris excessum. Ama feminas inter sacra solemnia, et odio habe in communione privata; si vis Salomonis tenere doctrinam: Tempus, inquit, amandi, et tempus odiendi.

Tunc ergo cavenda sunt feminae participia, quando geritur carnalium curarum continua unanimiter frequentia: quoniam inter curas suas caro semper incitamenta cupidinis provocat; et illic parit fomenta peccandi, ubi pertractans commoda sua temporalis vitae cogitationibus senserit paululum relaxari; sicut Salomon asserit, dicens: Deprimit terrena cogitatio sensum multa cogitantem. In conventu vero sacrorum, ubi spiritus dominatur, ancilla semetipsam cognoscens perdit suae voluptatis usum; perdit et luxum dum tractantur coelestia, dum celebrantur sancta mysteria; tota humanitas occupatur, ubi non humana, sed divina sunt omnia: ubi veneratio vel tremor et terror incutitur; animis universis sepulta est perfecta substantia carnalis. Inter ipsa fere carnis mercimonia multi voluptatem corporis negligunt, scilicet quando a legionibus exercitia meditantur armorum, aut crepat litibus forum, aut resonant litteris auditoria, aut negotiatores commerciis instanter incumbunt, aut artifices in artificia ipsa propensi sunt: quanto magis ubi non carnale opus hominum; sed spiritale geritur Angelorum? Nihil illic impugnationes possunt, ubi et ipsi daemones cedunt; et nulla sexus alicujus permittitur considerari distantia, ubi nec aetas, nec dignitas, sed sola aequalitas regnat: atque ut plenius dicam, omnes illic tales sensus accipiunt; ut et ipsa conjugalitas ignoretur, ubi Christus loquitur, auditur, attenditur, et per omnia et in omnibus solus est totum, testante Apostolo et dicente: Ubi non est, inquit, Judaeus et Graecus, circumcisio et praeputium, Barbarus et Scytha, masculus et femina, servus et liber, sed omnia et in omnibus Christus. Hunc plane conventum gloria est celebrare cum feminis, in quo nulla est discretio qualitatis, ubi tantum licet omnes aequare sine aliqua differentia: ut nec in ipso Baptismate cujusquam nuditas erubescat, ubi Adae et Evae renovatur infantia: nec exponit, sed potius accipit tunicam.

Quod si et illic sit aliquis diabolo pejor, qui feminarum aspectibus feriatur, de nullo tamen congregatio vestra culpatur, quae propter coelestia, non propter terrena colligitur. Verumtamen si quis illic luxuriosis obtutibus fuerit, nullo modo aiterum laedit, qui non ad hominem, sed ad Christum pro salute processit. Quinetiam de suis contradictionibus contradictores excludam, ut non meis, sed suis propositionibus cedant. Si inter festa sancta potest communis conventio scandalizari, ubi tentator ipse diabolus tremuit; quis illic stabilem se esse promittit, ubi tentator audenter occurrit? et si illic periclitamur, ubi Dei praecepta nos congregant, quid agimus ubi Dei jussa nos separant? et si turbamur illic, ubi Dei voluntate munimur; quanto magis ubi non solum diabolum, sed etiam Dominum habemus adversum? Cum sacrosanctis enim jussis nobis divina protectio ministratur, sicut Esaias ait: Legem, inquit, in adjutorium dedit; sine jussionibus vero divinis nullum potest esse praesidium.

Aliud est quod Deus imperat facere, et aliud voluntati ejus obsistere: cujus ita sunt mandata servanda, ut si aliquid jusserit quod secundum homines injustum esse videatur, justum credatur et fiat; et si justum jusserit, justum reputetur et fiat: cum sine justitia non potest esse quod mandat, qui potens est injustitiam justificando vocare justitiam, et justitiam reprobando injustitiam probare transversam, cujus voluntas est sola et vera justitia. Si enim totum quod gerimus, ad hoc tantummodo gerimus, ut Domino placeamus; profecto hoc solum erit justum quicquid voluerit, et jusserit, et probaverit Deus cui placere gestimus. Nam cum servi non possint a semetipsis scire quid suis dominis placeat, nisi dominorum sequantur imperia; et utique homines hominum similium sibi non valeant voluntates agnoscere, nisi acceperint quod observent: multo magis mortales nesciunt immortalis Dei justitiam comprehendere, nisi ipse justitiarum suarum dignetur indicia demonstrare, sicut Salomon approbat, dicens: Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? aut quis poterit cogitare quid velit Deus? Cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae. Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam: et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Difficile aestimamus quae in terra sunt, et quae in prospectu sunt invenimus cum labore: quae in coelis autem sunt, quis investigabit? Sensum autem tuum quis scit, nisi tu dederis ei sapientiam, et miseris Spiritum sanctum de altissimis? Et si correctae sunt semitae eorum qui in terra sunt, et quae tibi placent didicerint homines, et per sapientiam sanati sunt: ambulantes in tenebris sibimetipsis lumen non possunt ostendere, nisi ultroneum seipsum non videntibus offerat lumen. Ita humana caecitas ad Deum non dirigit viam, nisi ipse lucernam legis ostendat. Unde David sic loquitur, dicens: Lucerna est, inquit, pedibus meis verbum tuum, et lux semitis meis. Et iterum: Praeceptum Domini lucidum illuminans oculos. Hoc est ergo luciferum quodcumque fuerit a Deo intimatum: et hoc Deo dignum, quod ipse Deus voluntati suae fatetur acceptum, ut exerceat per omnia dominatum. Alioqui nec nos servi adscriberemur, nec ipse Dominus haberetur; si secundum voluntatem nostram permitteremur impendere servitutem, et arbitrio nostro non Dei eligeremus exercitamenta justitiae. Tales Paulus apostolus vanificat; dicens: Ignorantes, inquit, Dei justitiam, et suam volentes statuere, justitiae Dei non sunt subjecti. Tollantur nunc e medio ambages istae tam vanae, et querimoniae inaniter calumniosae. Ad spiritales actus cum feminis, Deo juvante, non metuimus adunari, qui per Dei jussionem justitiam nos credimus operari, ex qua nobis scimus munimenta supponi. Privatim vero, continentibus quamplurimum clericis et virginibus, hospitia separanda sunt, quia quod Deus iniquum judicat, justum esse non potest. Contubernium tamen etsi nulla in ipso contubernio turpis consuetudo noscatur, accendit; quia impossibile est integritatem ad victoriam pervenire, quae contendit contra Dei jussa pugnare. Quantum enim lex obedientibus suggerit adjutorium, tantum inobedientibus incitat peccatum, dicente Apostolo: Virtus, inquit, peccati, lex. Qui nos ergo jussit ut in sacris suis cum feminis triumphemus, ipse jubet ut privatim pugnas femineas caveamus.

Sunt equidem necessitates aliae, quae nos quoque privatim feminas videre compellant, sed etiam ipsae divini operis vel praecepti imperant efficaciam, ut visitemus, ut solatia praebeamus, ut hortamenta vitalia salubriter intimemus: nec tamen et in his officiis minor cura agenda est pro moribus nostris, ut clarescant in nostra operatione indicia puritatis. Severitas non desit, quae sub clerico feminam possit astringere, ut ipsam consolationem nostram suscipiat cum tremore, et ita sentiat visitationis affectum, ut clericum veneretur. Ac ne tardius sit evagari per singula, tecum quicquid agimus, honestum esse potest, si semper in nobis signa honestatis eluceant: sicut Paulus apostolus universa complexus est, dicens: Omnia vestra honeste fiant. Et iterum: Sicut praecepimus, inquit, vobis, ut honeste ambuletis. Non bene succedit quidquid agitur passim: et sanctum non est quod geritur sanctum, nisi sancte quod sanctum est peragatur, sicut Salomon asserit, dicens: Qui enim custodierint juste justa, justificabuntur. Sinceriter ergo sinceritas ipsa servanda est; et omne quod voti est, etiam in actu signandum, ne aliud vota commendent, et aliud actus insinuent. Undique probanda est institutio voluntatis, et undique consummandus est cursus uniuscujusque certaminis; ne minus sit aliquid ad triumphum, si non plenius dimicetur. Hinc Paulus apostolus introducit documenta certaminum: Sed et qui in agone, inquit, certat, non coronabitur, nisi qui legitime certaverit. Et iterum: Nescitis, inquit, quoniam qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accepit bravium. Sic currite, ut comprehendatis. Omnis enim qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet: et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, vos autem incorruptam. Plenitudo est ergo sanctitatis, et palma perfecta, ut ex omni parte secum non habeat quod recuset; ne quod profitetur odisse, tenendo videatur amare.

Quod si aliquis dicit: Captivum teneo adversarium meum, cui semper insultem, videat ne forte adversus eum captivus incipiat praevalere. Numquam securus cum thesauro latro tenetur inclusus: nec intra unam caveam habitans cum lupo tutus est agnus. Ipse se voluit superari, qui hostem proprium in suas portas induxit; et intestinum gladium sibi ipse supposuit, qui locum habitationis suae adversarii ingressibus reseravit; et qui fretus est conversari cum scandalo, sine causa dicit: Pacatus esse volo cum diabolo; contra Apostolum dicentem: Nolite locum dare diabolo. Omni ergo modo muniendus est locus, ubi fuerit thesaurus absconditus, ne per unam cavernam totum parietem latro suffodiat. Nam si deforis expugnans vix muris expellitur, quantum valebit si intra muros acceperit habitaculum? Et si illi qui contra eum claudunt, aliquotiens ab eodem capiuntur; quanto magis ille, qui ultroneus illi patefecerit ingressum, decipitur? Cum dicat Salomon: Si justus vix salvus fit, injustus ubi parebit? Omnes ergo rimae, ne dicam portae, claudendae sunt, ne per unum foramen castra omnia penetrentur: et universa componenda sunt munimenta, ne per modicum non munitum tota civitas ruat, sicut Salomon repetit, dicens: Qui spernit modica, paulatim cadet.

Fit studio autem hujus perversitatis arbitror, ut a clericis ad communitatem femina magis quam masculus eligatur. Numquid tantum mulier utilior est commodis clerici, quantum prodest masculus contineus, vel puer masculo continenti? Aut ipsa erit decens utilitas, quam indecens communitas facit? Et ubi erit quod Salomon ait: Omne animal diligit simile sibi? Et iterum: Volatilia ad sibi similia conveniunt. Sed et si femina utilior existimatur, non oportebat carnalia emolumenta praeponere utilitatibus spiritalium commodorum: et expediebat qualemcumque virum inutilem sustinere pro existimatione munienda, quam bonos effectus mulieris cum existimatione turpissima. Quod Salomon comparat, dicens: Melior est, inquit, iniquitas viri, quam benefaciens mulier. Artificialia sunt itaque semper diaboli veneficia, quibus ingenium suae calliditatis exercens, sanctimoniae deditos dolosis commoditatibus juvat ut perdat: et inter continentes quasi necessaria emolumenta mutuis adjuvaminibus subministrans, agit prius masculum et feminam pariter conversari; ut postquam inseparabiles fecerit per alterutra solatia, possit occidere dantes simplices animos ad castitatis vota servanda: et impugnationis suae arma subducens interim, quasi placidus fautor suggerit sanctitatis argumenta, donec diutius inter ambos inimicam nutriat concordiam. Facit affabiles sibi invicem et deservire, et assentator infestus impedimenta removens universa, commodis eorum gaudet efficaciam commodare; ut tota eos sibimetipsis necessitate commendans, exhibere eos possit in alterutrum solita consolatione pendere. Non vult eos in aliquo impedire, ne separet tam spiritaliter quam carnaliter. Inconcussos efficit vivere, ne ipsa societatis initia immaturo tempore foedera coepta conturbent. Usque adeo illos, videntibus cunctis, ad perfectum sanctitatis invitat, fovet, sublevat: ut Dei esse computent beneficia ipsa contraria, quibus inducuntur ut pereant; nescientes numquam Deum juvare quod vetat. Quibus in tantum diabolus blandiens securitatem praeparat sanctimoniae, ut conjunctos se magis aestiment quam disjunctos, immobiles circa libidinem perdurare: quos cum omni tranquillitate deducens, nullis procellis aut fluctibus inquietat; et velut in medio mari minus cautos inducit relaxare vela, nec quaerere gubernacula, ut subita tempestate concitatos, naufragos ex insperata commotione submergat. Hanc primo exhibet lenitatem, ut duas naves oblectet ad invicem convenire; quas cum fecerit junctas, repentinis turbinibus in semetipsas elidere possit et frangere: et his utitur blandimentis, ut subtractis omnibus jaculis compescens adversa, suggerens prospera, tamdiu sopitum ignem sine ullis flammis occultet, donec duas faculas jungens, simul ambas accendat: et tamdiu cessat saevitiae suae tela supponere, donec sicut peritus venator quos occisurus est laquei sui vinculis alliget. At ubi indissolubili catena devinctos adstrinxerit; velut lanista protinus duos gladiatores adversus invicem compellit armari; et subinde stimulans membra, statim gladios aptat, statim succendit insaniam, et vulnificos amplexus impingens, utrumque simul uno ictu mortificat. Sic explicat quod ante praestare videtur, sic de simplici charitate amorem conflat illicitum, sic per sanctitatem sibi inducit interitum; dum contentus est cedere, sic valet fortius occupare; et dum summissus patitur semetipsum praebere devictum, sic plenius devincere gloriatur. Cujus versutias Paulus apostolus sic intelligit, dicens: Non enim ignoramus, inquit, astutias ejus. Male itaque in hac participatione pacati sunt, qui ad bella pacificante diabolo perducuntur, et non bene in sanctitate proficiunt, quibus ad detrimentum profectus ipse inimici artificio subornatur; nec recto cursu moliuntur continentiae scalas ascendere, quos ut de alto praecipitet, elaborat ad culmen adversarius protelare. Sed necesse est caducis lapsibus elidantur, qui viam lubricam tenuerunt, de qua Salomon sic praedicat, dicens: Est via quae videtur apud homines recta esse; novissima autem ejus veniunt in profundum infernorum.

Sed aiunt: Si de hac conjunctione clerici denotantur, notandi sunt etiam sancti plerique nobiscum. Sicut Helias, qui mansit apud viduam: sive Apostoli, qui mulieres secum comites circumducebant: ut Joannes, qui matrem Domini assumpsit, eodem Domino delegante; aut ipse Dominus, cui de suis facultatibus alimenta praestabant aliquae mulieres religiosae, cui etiam Martha ministrabat ad mensam, et qui singulariter locutus est ad puteum sedens cum alienigena muliere Samaritana, vel cui recumbenti femina lacrymis pedes lavit, et capillis extersit. Callidi argumentatores et jurisperiti fallaces: qui dum cupiunt praevaricari controversias actionesque causarum, etiam ipsa jura transvertunt; et cum nolunt competentibus coerceri jussionibus legum, ad illudendos judices inconvenientibus exemplis velut similes conjecturas juris objiciunt: qui per Salomonem ipsius legis sagacitate produntur: Peccator, inquit, homo evitat correptionem, et ad voluntatem suam invenit comparationem. Tales ergo non per orationem, sed per correctionem potius revincendi sunt, ut non ante interpretatis orationibus instruantur, quam admiserint quod ad defensionis solatium repererunt; sicut nos adversus hujusmodi homines Salomon edocet, dicens: Noli, inquit, respondere insipienti ad ipsius insipientiam, ne similis fias illi; sed responde insipienti contra ipsius insipientiam, ut non videatur sibi sapiens esse.

Revera magni homines qui se comparant sanctis, et eximia conversatio nostra, quae Prophetis vel Apostolis videatur aequalis. Ad occasionem luxuriae nostrae in perversum sanctos volumus imitari; et in caeteros actus vestigia justorum nolumus sequi. In quibusdam infirmos nos excusamus ad imitande facta majorum; et in aliis nos aequales majoribus protestamur: cum Helias ipse in angustia constitutus, imparem se patribus suis ante Deum fateatur. Numquid, inquit, melior sum patribus meis? Hoc Helias de antecessoribus suis in infirmitate sua cogitur exclamare: et nos Heliae vel Prophetis, et Apostolis, et Domino virtutem nostram non dubitamus aequare? Video plane sic apud vos calcari avaritiam, sicut Apostoli propria cuncta dimiserunt. Video crapulam et ebrietatem sic vestris conviviis abesse, sicut Apostoli nihil habentes frequenter coacti sunt esurire. Cognosco taliter in nobis jejunia, sitim, famem, nuditatem propter instantiam doctrinae solius ubique pollere, sicut in Apostolis legimus triumphasse; et approbantur apud nos eadem exercitia fervere virtutum, quibus Apostoli omnia vitia tremuerunt. Plane quadraginta dierum jejunium Domini meditamur, et orationes excubiasque quibus ille per solitudines etiam nocturna silentia rumpebat. Numquid similes agones frequentamus contra luctamina vitiorum, et sic agimus rigore, austeritate, vigiliis, passionibus, labore, necessitate, afflictione, abstinentia, quibus peccata calcantur, ut nemo de nobis mali aliquid suspicetur? Per quae Paulus apostolus conscientiam suam innotuisse omnibus gloriatur: In omnibus, inquit, commendantes nosmetipsos quasi Dei ministros, in sustentatione multa, in pressuris, in tentationibus, in tribulationibus, in angustiis, in plagis, in custodiis, in carceribus, in seditionibus, in invocationibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in bonitate, in Spiritu sancto, in charitate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiae a dextris et a sinistris. Ad has imitationes infirmi sumus; et ad mulieres circumducendas possibilitatem nobis comparandae imitationis adsciscimus: quod si etiam cuncta illorum quisquam se implere jactasset; me tamen nullius suadela poterat inclinare, ut alios nunc Apostolos crederem, contra apostoli Pauli professionem: Numquid, inquit, omnes Apostoli? Numquid omnes Prophetae? Si Christus seipsum comparare ausus est Deo, qui ait: Pater major me est: aut si Apostoli coaequare semetipsos ausi sunt Christo: nos hodie Apostolis aequales facit consimilis fortitudo. Misera humanitas in hac aequalitate non times fulminari, quae de Filio Dei, aut de filiis tonitrui, non cunctaris peccatis tuis exempla velut similia mutuare? Cum superbiae sit elata jactantia, etiam minimis Ecclesiae quemquam comparabilem velle conscribit, cum Paulus moneat et dicat: Alter alterum superiorem sibi existimantes. Et inferius addidit, dicens: Hoc sentite de vobis quod et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens.

Minus itaque de nostris viribus sentiendum est, nec fortitudini sanctorum nostra infirmitas comparanda est, sicut nobis apostolus Paulus de semetipso magisterium proponit, et dicit: Non enim audemus, inquit, comparare nos aut conferre quibusdam qui seipsos commendant, sed ipsi in nobis ipsis nosmetipsos nobis commendantes: non supra mensuram gloriantes, sed ad mensuram gratiae, quam nobis mensus est Deus. Etenim contemplamur quod iterum dixit: Plus ab illis omnibus laboravi, nihil melius, nihil aptius mihi proponitur, unde vincam, nisi ut de ipso de quo mihi praescribitur, ego ipse praescribam. Certe plus omnibus ipse laboravit, et tamen ad mulieres circumducendas collegas suos imitari contremuit, ne se ad interitum subjiceret tentationi carnali. Unde ipse rationem sic reddidit, dicens: Ego, inquit, sic curro, non quasi in incertum: sic pugno, non quasi aerem caedens, sed affligo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte aliis praedicans, ipse reprobus inveniar. Huic ergo te compara, qui Apostolum jactas; et ex ipso disce quid metuas, qui clamat et dicit: Oro vos, imitatores mei estote. Noluit itaque de mulieribus circumducendis habere fiduciam; qui non ignorabat quantum aliae virtutes ab aliis virtutibus differant, et aliam claritatem solis, et aliam lunae, aliam vero stellarum, de charismatibus Ecclesiasticis similitudinem comparans intimaverat. Sed nos contra de apostolica nobis coaequatione blandimur, non intendentes penitus quid Apostoli et sancti omnes invicta virtute gesserunt, et difficilem rumpere quaerimus viam, cum per facilia planior sit nobis apposita; contra Salomonem dicentem: Non te credas, inquit, viae laboriosae, ne ponas animae tuae scandalum. Nec ullus considerat, quoniam unus securus in lubrico graditur, et alius qui impar est, labitur: unus per rupes cursu montes ascendit, alius si se coarctavit, cadit. Uni contingit per tempestates navigia feliciter explicare, et alteri talis felicitas non potest evenire; quod Paulus apostolus decernit, dicens: Unusquisque, inquit, proprium donum habet ex Deo, unus quidem sic, alius vero sic.

Sed qui mihi de sanctorum exemplo praejudicant, quid aliud exemplum nolunt contemplari, quod metuant: et qui Apostolis coaequari contendit, quare non magis presbyteros adulteros apud Danielem ad formidinem sibimetipse proponit? Haec autem non ideo propono, ut quasi Apostolorum imitatoribus contradicam, sed ut illos confundam, qui se sanctis exaequent. Nec nego ipsos esse sectandos, quos doctores accepimus cuncti; sed adversus eos contendo, qui cupientes ad mala sua bonorum historias depravare, legem Dei sibi aestimant suffragari; sicut omnes qui perire festinant, et sub obtentu sanctorum dedecora sua volunt esse celata, ut sub imitatione majorum contraria quaeque committant; quos apostolus Paulus prodit et publicat, dicens: Quod autem facio, et facturus sum, ut amputem occasionem; eorum qui volunt occasionem; ut in eo in quo gloriantur, tales inveniantur quales et nos sumus. Nam et hujus modi pseudo-apostoli sunt operarii dolosi, transfigurantes se in Apostolos Christi. Hoc addunt ad cumulum perditionis cumulandum, ut bonos infament, quorum exemplo utuntur ad malum; quibus utile esset satis et salubre, si cujuscumque historiae seipsos magis crederent non intellexisse rationem, quam aliquid inhonestum arbitrarentur in lege: quos apostolus Paulus corripit et confundit, dicens: Non intelligentes neque quae loquuntur neque de quibus affirmant. Et iterum: Si quis putat se scire aliquid, necdum cognovit quemamodum eum oporteat scire. Vacant itaque praejudicia petulantium, quos ingenia suae perversitatis errabunda transducunt; et quaerunt competentes suis sensibus historias quas exponant, qui male agentes mutuant legalia patrocinia. Bene agentibus bona sunt omnia, quaecumque scripta sunt, qui benedicta bene suscipiunt; sicut Paulus apostolus pollicetur: Scimus quoniam bona est lex, si quis ea legitime utatur.

Obtinuimus confundendo contradictores. Convertamur subinde eosdem quos vicimus insuper erudire, ne aut ut sanctos remanere patiamur in crimine, aut ignari deputemur in reddendo rationem, ut publice victi poenitentiam gerant: aut si noluerint, nos expunximus quod ad nostram pertinet diligentiam; ut quomodo satisfecimus supra dictae sententiae Salomonis, ita satisfaciamus Paulo apostolo concionanti: Servum, inquit, Domini non oportet litigare, sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem, cum omni modestia corripientem eos qui resistunt veritati; ne forte det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur secundum ejus voluntatem.

Omne quidquid ab auctoribus nostris gestum est, rationabiliter gerebatur: ut posteris nobis adversus praevaricatores munita undique auctoritas traderetur, propter haeresin amputandam quam superius taxavimus, de assumendis feminis; quam sive per semetipsum, sive per servos suos Dominus paululum relaxavit, ne nimio rigore in totum Domini fabrica damnaretur; praevidebantur a Domino haeretici qui nuptias auferunt; et quos Dominus junxit, contra naturae principium, et contra Evangelium separare contendunt. Quibus interdicens jam tunc auctoritas parabatur, ne maritatae mulieres accidere vetarentur ad Christum, qui in praesentia servierunt. Sed non sine moderamine fuit etiam ipsa permissio procurata, quae non sibi operabatur quod gerebat, sed caeteris. Nam sic allocutus Dominus Samaritanam, ad horam docuit et recessit, nec defensionem continuandis excessibus fecit. Ad horam quoque Martham passus est ministrantem. Sed quid erat aliud Domino, nisi regni coelestis prandia ministrare? Numquid sub Domino non fuere convivia? Aut sub majestate ejus erat alius cibus aut potus, quam disciplina tantummodo quae pascebat? Testante ipso Domino ac dicente: Meus cibus est, ut faciam voluntatem ejus qui misit me. Sic Apostolos mulierum comitatus decebat non ut perderent, sed ut discerent reverentiam, et propter humanitatis exhibendum ministerium sequebantur, sicut in Evangelio de Domino et de ipsis pariter memoratur: Et factum est, inquit, post haec et ipse iter faciebat per civitates et castella evangelizans regnum Dei, et duodecim cum illo, et mulieres quae erant curatae a spiritibus immundis et infirmitatibus, Maria quae vocatur Magdalene, de qua daemonia septem exierant, et Joanna, uxor Chuzae procuratoris Herodis, et Susanna, et aliae multae quae et ministrabant ei de facultatibus suis.

Numquid adhaerebant singularibus singulae, aut indisciplinatae commorantes, perseverabant illecebroso consortio conversantes? Ubi tota Ecclesia propemodum videbitur, ut non ad convivationes improbas, sed ad discenda bonae conversationis studia sequerentur. Ideo non inde scribitur, quod nostris convivationibus coaequetur, non risus, non jocus dicitur affuisse. Nec sicut apud quosdam nunc usque assolet fieri, chorus psallentium virginum aures venenosis cantibus asseritur demulsisse. Et ut de Apostolis breviter probem, quantum illis fluxa familiaritas potuit displicere, qui compulsi sunt et de ipso Domino loquente cum femina dubitare, nisi eos majestatis notitia probata compesceret, sicut Evangelista refert, dicens: Inter haec, inquit, venerunt discipuli ejus, et mirabantur quod cum muliere loqueretur. Nemo tamen dixit illi: Quid quaeris, aut quid loqueris cum ea? Quid autem loquar accessum feminae ad pedes Domini provolutae, cujus luctus et planctus ad defensionem lasciviae suae non erubescunt improbi flagitare? Usque adeo illos propria caecitas rapit, ut nec de similibus causis audeant reluctari, de quibus Salomon: Excaecavit, inquit, eos malitia eorum, ut nescirent sacramenta Dei. Joannes autem matrem Domini suscepisse videtur, sed matrem cujus mores maternum indicat nomen. Tamen non possum et alias Christi matres admittere, nec aequanda est mulieribus cunctis, quae genuit Majestatem. Helias quoque jussus est a Domino relinquere solitudinem et ingredi tabernaculum viduae. Pro imperio Domini laboravit ut in domo mansisset, cui solitudo solatium praestabat et requiem; occasionem illi Dominus obtulit ad magnalia facienda, ut magis famis tempore tam ipsi viduae quam pupillis ejus sufficientia tribueret alimenta, qui jejuniis usquequaque afflictus toleraverat indigentiam; et qui missus venerat pasci, pastus quinimo conferens miseris, miserias egestatis fecit excludi. Et hoc non potest cujusquam favere luxuriae; cum nulla fuerit opportunitas scandali ubi transeunter quod pejus est egestosam habuerit mansionem, quam quicumque hospes effugeret. At hic apud quos hospitatus est, implevit et rediit; qui etiamsi moraretur, suspectus esse non potuit. Qualis illic fuit communitatis effectus, ubi non erat victus? Et qualem ad viduam habuit Helias introitum, cui fames dedit hospitium? Quisquis es qui te vis Heliae de commoratione viduae vocari discipulum, prius solitudinis afflictiones, et quadraginta dierum tolera jejunii exitum, et aut non quaeres feminam, aut non erit qui cum femina commoretur, et tamen si valueris tibi serva. Nobis autem in spiritu et virtute Heliae non alium quam Joannem solum Angelus, et Dominus Christus insinuat.

Proh dolor! dolere cogimur quod docemus: qui usque ad hoc venimus, ut in comparatione fluxorum, de sanctorum tremendis virtutibus disputemus. Parce, jam parce, protervitas. Numquam tibi sancti consentiunt; qui religiosa, modesta, veneranda, pudica, pudorata cum feminis negotia peregerunt. Aut si adhuc per sanctos cavillationis anfractus contendis exquirere; nos tamen amicos Dei non novimus, nisi ad venerationem tantummodo memorari, quod David docuit, dicens: Mihi autem vehementer honorificati sunt amici tui, Deus. Eant nunc praedones pudoris, et plagiarii castitatis, mulierculis suis exponere molestias querelarum. Apud sanctos nostros non habent omnino suffugium, quibus misceri Ecclesiae auctoritate Pauli apostoli prohibetur: Et hos, inquit, devita; ex his enim sunt qui repunt in domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis.

Post hoc edictum utinam confidant sibi Angelorum exempla conducere. Nos jam non valent flectere, qui novimus et Angelos cum feminis cecidisse. Ab ipsis equidem bene patrocinia mutuantur, sed nos nullum Angelum audimus contra Paulum apostolum: Etsi, inquit, ego aut Angelus Dei aliter evangelizaverit vobis, praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. Insaniunt prorsus, ardent desiderio feminarum, quotquot huic interdictioni non cedunt; et obscoenitatibus inhiantes, malunt mori, quam contenti sint a lateribus mulierum aliqua disjunctione divelli: ut ad explendam suae aviditatis ingluviem etiam puncto temporis non sint sine feminae voluptate: et hunc habent in mulieribus fructum, ut in illis semper defixa intentione, desideria satient oculorum, ne vel momentum aliquod transeat, quando indigeant quod affectant. Sic inter eos integritas emoritur; ubi omnis commoratio, sive convivendo, sive commanendo corruptis affectionibus inquinatur. Quos sanctus Petrus apostolus designavit, dicens: In conviviis suis luxuriantes, oculos habentes plenos moechationibus, et incessabilibus delictis, capientes animas infirmas. Hos etiam ita Salomon denotat: Abominatio est, inquit, coram Domino defigens oculum. Plane contra, purum oculum testatur se habere Job, qui ait: Et si oculis consensit cor meum. Verum enimvero ille potest suis oculis obnoxius non teneri; cui nolenti repentinus occursus mulieris scandalum moverit, quod protinus meus quod nolebat expellit. Ille autem commotionem sui visus non meretur evadere, qui apud se scandali materiam tenet, qui vult intentionis suae affectibus frui, qui affectat habere quod oculis offensionem ingerat, quorum aviditas inexplebilis inter offendicula continua nullo modo potest omnino compesci; quod Salomon approbat, dicens: Infernus et interitus non satiantur, similiter oculi hominum insatiabiles sunt. Et in alio loco: Non satiatur oculus videndo, Et iterum: Nequius oculo quid creatum est?

Hac castigatione non compuncti, divina interdicta nefandae familiaritatis obstinatione contemnunt, et adhuc insuper de charitate causantur, qui secundum verbum Esaiae amaritudinem pro dulcedine devorantes, nudam foeditatem velamento boni nominis tegunt; dum apud eos sub falsa dilectione, vera dilectio violatur. Sed exclamat charitas et appellat, tales ego non junxi, falsa altera est quae me simulando confinxit. Numquam Dei praeceptis obsisto, numquam fluxis faveo, per me sanctitatem non opto culpari. Calumnias mihi aversa germanitas facit, pericula et ego inter falsos fratres incurri. Succurre, meus praeco, succurre, Paule apostole, dic testimonium meum, ne quod de me annuntias pervertatur. Finis autem praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Dilectio deputabitur, per quam sanctitatis injuria criminationibus appetitur? Aut illorum erit sincera fraternitas aestimanda, de quibus filiae matris Ecclesiae perducuntur in culpam? Si talis Christiana charitas annotatur; indubitanter odia meliora sunt, quae dum separant, neminem maculant. Haec autem parricidalis dilectio fratres persecutores adunare consuevit, qui libenter patiuntur de suo consortio filias Ecclesiae fornicarias diffamari, contra charitatem quam Paulus apostolus docuit, dicens: Dilectio proximi malum non operatur. Egregia probatio charitatis, quae non tantum noxia germanitate officit proximo, sed etiam subjecta non vult esse praescriptionibus Apostolicae jussionis. Confundantur assertores dilectionis hujuscemodi, quos judicant illi, qui pro communibus commodis etiam consanguineam deserunt charitatem.

In omni mundo pene totum junctum est genus humanum, et ubique cognatio naturalis alterna peregrinatione discernitur. Possunt parentes, possunt filii, possunt fratres, possunt et ipsi, quod plus est, conjuges a Deo concessa sibi naturae vincula disrumpere; et clerici Deo non concedente, insuper prohibente, mulierum nexibus ancillatam non valent recusare charitatem? Optanda semper cognatis absentatur affinitas proximorum; et peregrinari ab extraneis feminis clerici reluctantur? quibus faciendum fuerat, etiam si peculiare aliquid vel inconsuetum Dominus imperasset; qui ad explicanda impossibilia habent Spiritum sanctum, quem mundani homines non habent. Unde Joannes apostolus sic admonet, dicens: Filioli, vincite illos, quoniam major est qui in vobis est, quam qui in hoc mundo. Nunc vero possibile etiam gentibus (non dicam Christianis) et leve prospicitur, et apud clericos sine ullis effectibus evacuatur; ut parum sit eis Dei mandata despicere, nisi aliud dedecus habeant quod nec sectantur, non dicam vincunt omnium gentium consuetudinem: quibus Dominus per Ezechielem exprobrat et dicit: In legalibus meis non ambulastis, et justificationes meas non fecistis. Sed neque secundum justificationes gentium, quae sunt in circuitu vestro, fecistis. Pudendum nescio quid dilectio ista significat, quae extorqueri contra naturam putatur.

Adhuc habeo quid mirari: Cum videam de Christianis plerosque maritos pariter et uxores continentiam destinantes, domicilia singularia magis eligere, ut consensu communium votorum sine irritatione praesentiae et concordante secessu valeant obtinere: et eunuchi nostri non durant sine feminae sodalitate dormire? Apud illos amor conjugalis continentiae amore pensatur; et apud spadones cohabitatio feminae numquam potest habere fastidium. Dicat eunuchorum charitas, dicat, ne forte in hac secessione magis conjugalis charitas peccet: ut apostoli Pauli consilium videatur conjugibus insinuasse divortium: Tempus, inquit, quod restat, breve est. Reliquum est ut et qui habent uxores, sic quasi non habentes esse nitantur, et qui non habent, quasi habentes esse glorientur. De his ipse Apostolus ait: Gloria in turpitudine ipsorum.

Dilectio est, inquiunt. O dilectio quae invidet sibi! O charitas quae cupit se in vituperatione laudari! Grande miraculum, ut virginum charitas virgines faciat velut conjuges credi: et conjugum charitas conjuges faciat velut virgines aestimari. Ecce vera dilectio, quae in conjugalitate dividit, ut in castitate conjungat. Ecce sancta dilectio, quae conjugalibus ad communem laudem inducit absentiam. Hi pro certo sese inseparabiliter diligunt, qui ut triumphos sibi inferant, a seipsis discedunt; quibus nec crimen, nec natura, nec lex, nec Dominus, nec Apostolus potestatem unius interdixit aut tulit, sed pro tuendis paribus votis, semota unanimitate absentari charitas quam voverunt, qui nec crimini, nec naturae, nec legi, nec Domino, nec Apostolo, nec ipsi conjugalitati succumbunt; quos tantum virginitas probrosa condemnat, quantum illos conjugalitas castrata glorificat, quibus sufficiat ad supplicium dedecorosum, quod spadones a conjugibus judicantur. Ad quorum increpationem non tacendi sunt etiam filii Israel, qui apud Esdram uxores et filios contra divina jura susceptos non cunctati depellere, nec contra Domini charitatem conati sunt excusare. Verum fatear, si permittor. Qui nunc pro dimittendis feminis, alienis adhaerent: quid facerent si liberos et uxores projicere jubeantur? Aut quando valebunt pro Christo renuntiare cognatis, qui mulierculas non suas praeponunt Christi praeceptis? Dico eos facilius pro iisdem mulierculis parentes proprios abnegare, quam propter Christum ipsas mulierculas relinquere posse; despicientes quod in Evangelio ipse Dominus dixit: Si quis venit ad me et non odit patrem suum, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut fratres, et sorores, et animam suam, non potest meus esse discipulus.

Si de abjiciendis parentibus dubitantes, indigni sunt Christo, quid sibi promittunt, quos contemptores exhibet Christo non parentalis affectio? Ac per hoc illorum meritis evacuantur, quos vident contemplatione Christi nullas personas excipere cognatorum. Nec minus eos, sed pejus etiam illi confundunt, qui metuentes non tantum cum aliena, sed etiam cum sua carne luctari amputatis genitalibus abscedunt. De quibus modo examinationis suspendo sententiam, relinquens alia disputatione promendam. Secundum confusionem spadonum, non dubito meliores asserere, qui nec sibi parcunt quidem, dicam feminis audent tentamenta porrigere. Respondeant spiritales eunuchi, quis furor in dilectione mulierum, vel quod sit in contubernalitate feminae mysterium, ut in perniciem suam alienis membris indulgeant, cum illi sua quoque incunctanter abscindant? Hi confirmatos in se artus abjiciunt; et illi adversariis artubus glutinantur. Hi pro integritate spiritali cum tormento non integri corporis dimicare non dubitant; et illi sine tormento, integri esse sine feminarum dimidietate detrectant. Sed adversus illos comparatio nulla est facienda de nostris; ne consolentur addicti quibuscumque judiciis Christianis. Pejores sunt et aliqui memorandi, ut major poena sit a detruncato damnari. Judaeos considerent usque hodie pro legis imperio carnis suae partem circumcisione truncare; et sciant quid mereantur, qui, Evangelio jubente, dissimulant circumcisi mulierum praesentia peragere Domini voluntatem, non intelligentes quod ipse Dominus dixerit: Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum. Puto etiam de Gallis suis nobis idololatrae exprobranter insultent, qui abscindentes semetipsos libenter excruciant, dummodo cum damno status sui, simulacrorum dissimulationibus pareant. Clerici autem nostri, ad lucrum magis corporis proprii, damnum volunt mulierum secum commorantium sustinere; quas etiam de substantia propria evellere oportebat, si cum illis nasci contingeret, ne comparati idololatris et sacrilegis, erubescerent. De quibus et Dominus contemptores arguit, dicens: Prudentiores sunt filii saeculi hujus filiis lucis. Ergo nostris clericis talium profana devotio est praeponenda, quibus cum tantis exitiis amabilia sunt turpia sacerdotia. Clerici vero pro dignitate sacerdotii coelestis non sanguinem fundunt, non tolerant ferrum, non est aliquod vulnus, non est aliquis cruciatus; sed solus contra Dominum feminae tenet aspectus. Sic in foeminas ruunt, sic feminas amant, ut non sperent manifestari dilectionis suae quandoque posse impura mysteria; sicut per consimiles eorum turpiter publicata sunt et detecta; quos Paulus apostolus praeviderat, jam tunc, dicens: Quorumdam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad judicium, quosdam autem et sua subsequuntur. Similiter autem et facta bona manifesta sunt, et quaecumque aliter se habent abscondi non possunt.

At contra et ipsi dicunt: Nonnulli de contemptoribus nostris similiter feminas habentes in domibus, martyrium consecuti sunt, ut illorum innocens conscientia probaretur. Nolo mihi martyrio quisquam moveat actionem; quia saepius et moechi, et sanguinarii, et ebriosi, et omnium scelerum rei, reperta pugnae occasione conversi, meruerunt ad martyrii veniam pervenire. Ideo enim martyrium appellatur tam corona, quam baptisma; quia baptizat pariter et coronat. Auge nunc, si licuerit quibusdam inviolata feminarum societate martyrium promereri; sine indulgentia quoque illis martyrium ipsum non fuit, quos reatus prohibitae contubernalitatis non absolvii. Nec innocentes in ipsa innocentia potuit approbare; quibus contemptum legis et conversationis illicitae foeditatem, et, quod est gravius super omnia, crimea Ecclesiae cernitur ignovisse. Etenim noxia est innocentia, quae sponsae Christi officit famae. Et cum Christus agnus innocens, immo ipse coelestis innocentia, quod est verius, totum se contempserit pro Ecclesia, ut eam sine macula ulla vel ruga redderet illibatam; qualis est clericus cui ad hoc sponsa Christi committitur, ut pro unius feminae amore culpari totam Ecclesiam patiatur. Audemus dicere: A Deo patre missus est Filius de sinu Patris, et regno absens esse duravit, ut Ecclesiam faceret innocentem, et clericus mulieris latus deserere non potest, ne Christi Ecclesiam reddat infamem?

Sed aiunt: In martyrio ignoscitur nobis, sicut indultum est parentibus. Hoc ergo et nos omnes de peccatis nostris confidamus; ut qui agere bene laboramus, inter luxurias evagemur, et discurramus per semitas peccatorum, retinacula dimittamus, et fraena laxemus: Eamus nos quacumque mundus abstulerit, et ubicumque nos diabolus invitaverit, libere fornicemur, invideamus, rapiamus, fraudemus, omnia mala securi committamus; martyrium subveniet et evademus. Sic enim Paulus apostolus pollicetur: Faciamus mala ut veniant bona: quorum damnatio justa est. Huic martyrio spem tradant, quos mathematici docuerunt habere de crastino praescientiam; has coronas exspectent, qui super Angelos et Christum per astrologos didicerunt scire tempora, quae Pater in sua posuit potestate, ut vel tunc recordentur, ante martyrii tempus bene agere debuisse, cum diem Domini senserint sicut furem. Sed credamus super illos martyrium jam jamque pendere. Interim priusquam martyres fiant, legibus subjacent; ut judicio subjiciantur, nisi armis exarmentur. Audaciae nefas est, illis adversus auctoritatem Domini parentum personas objicere, quibus ipse Dominus contradictionis hujus abstulit vocem. In legalibus, inquit, patrum vestrorum nolite ambulare, et justificationes eorum nolite custodire; et studiis eorum nolite commisceri, et nolite inquinari. Ego Dominus Deus vester, in praeceptis meis ambulate, et justificationes meas custodite.

Sciant nunc adempta sibi esse parentalia patrocinia, qui huc atque, illuc recurrentes contradictionum latebras quaerunt, ne unquam feminis careant: et quia undique defensionis suffragio deseruntur, novissimis cunctis argumentis exhaustis, sententiam Pauli apostoli opitulari sibi opinantur, et dicunt: Tu qui es, qui de servo alieno judices? Agnoscit equidem Paulus apostolus constitutionis suae verba prolata; sed constitutionarios et prolatores ipsos ignorat. Illis enim contulit defensionem, qui nullam partem legis impugnant; et ipsis tribuit patrocinium, qui ex voto suo aliquid faciunt, nec quidquam Ecclesiasticis juris impediunt. Jus tractat vivendi, et non edendi; arbitrium uniuscujusque confirmans. De similibus neminem jussit judicari, quae voluntati singulorum auctoritas divina concedens, in utraque parte faciendi et non faciendi clementer indulsit. Illos autem Ecclesiasticis tribunalibus subdidit, quos transgressores ordinariae transgressionis nulla impunitas excusavit; ut qui passim (Tu quis es, qui de servo alieno judices?) adversus nos veluti libellum contradictorium proferant, rationabile simul et certum recognoscant quod accipimus ab eodem Paulo apostolo repulsorium: Praecipimus, inquit, vobis fratres in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut separetis vos a fratribus ambulantibus inordinate, et non secundum traditionem quam accepistis a vobis.

Evasimus, opinor, tanta ligamina quaestionum, quibus amatores eunuchos amplexus feminei ligaverunt: qui perversis interpretationibus decreta legalia demutare coguntur; et malunt audiri proponentes vana et fabulosa commenta, quam ipsi quae vera sunt audiant: quos Paulus apostolus annuntiat, dicens: A veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. Quiquid volunt adhuc exquirant, ut obsistant pro mulieribus veritati. Victoriam non habent, apud quos contra Esdram mulier potius quam veritas vicit. Vos autem, filii charissimi, non tantum persuasione, sed potestate convenio. Tale deliramentum despicite; quorum quaestiones Paulum apostolum scitis ubique damnasse, sicut ad Romanos scripsit, dicens: Rogo vos, fratres, diligenter observare eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis, aut dicunt, aut faciunt, et declinate ab ipsis. Sic et Timotheo delegat: Noli, inquit, verbis contendere; nihil enim utile est, nisi in subversionem audientium. Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium irreprehensibilem, recte tractantem verbum veritatis. Stulta autem et inania eloquia devita: multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum sicut cancer serpit. Atque ut ostenderet clericis disponendis ad evacuandas quaestiones quae sit doctrina conveniens, etiam Tito sic insinuat, dicens: Tu autem loquere quae conveniunt sanae doctrinae: majores natu sobrios esse, prudentes, sanos in fide, in charitate, in patientia sincera. Ergo auditiones simplices obedientia vestra suscipiet, et versipellem contradictionum vitate fallaciam. Purum iter vestris gressibus mundate, et super spinas et tribulos nolite seminare vel calcare, ne bonum semen non possit vobis propter spinae frutices sanctitatis fructus afferre. Unde propheta Hieremias sic hortatur et docet, dicens: Nolite, inquit, serere in spinis. Circumcidite vos Deo vestro, circumcidite praeputium cordis vestri. Abscindenda sunt ergo de agro nostro cuncta quae pungere et lacerare consueverunt; ne animus agricultoris in possessione sua malignis sentibus inseratur. Et amputanda sunt omnia nobis, quaecumque igniferi fomitis sulphurantibus flammis scatens fornax ebullientis carnis exaestuat; ne vel tenuis quidem scintilla servata majora conflet incendia. Quod Salomon manifestat, dicens: Ab scintilla una augetur ignis. Avertite occasiones impuras, quibus interiora pectoris penetrantur, ut liquida in vobis perspicuitas honoretur. Contenti estote singularitatem laboriosam pro pudore servando potius sustinere, quam sine labore ad dedecus pervenire.

Contemplamini quid sit populo sancto praeesse, et considerate quale sit divinis sacramentis insistere. Alteris placere debent, qui alteris vivunt, et talis convenit cura sinceritatis sacratis, qualia sunt sacra ipsa quibus exhibent officia servitutis; ne circa Dominum offendant ipsi quod tractant, aut circa populum incipiant impedire quod praedicant. Propter quod Paulus apostolus sic testificatur: Et omnia, inquit, sustinemus, ne quod impedimentum demus Evangelio Christi. Et iterum: Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum. Hac igitur institutione vobis quam plurimum laborandum est, de iis quibus ad manifestandam gravitatem singularitas magis quam pluralitas testis vera est. Respicite quanta mala conversatio hujus acquirat; quae non nisi corruptionem seminat, pullulat vitia, cupiditatem concipit, ignominiam parit, rabiem concitat, porrigit furiam, lasciviam pascit, petulantiam nutrit, casus exaltat, ruinas aedificat, ripas eripit, praecipitia instruit, periculis navigat, naufragiis velificat, perditione gaudet, interitum fovet, confusionem mercatur, thesaurizat opprobrium, criminationes exaggerat, accusationes inflammat, et catervatim semel in fascem glomerans numerosas indagines captionum, per infinita dedecorum, multiplices mortes invehit in perniciem perditorum.

Tot itaque et tantas strages calamitatis et pessimae conversationis nemo prosternit, nemo calcat, nemo funestat, nisi singularis castitas sola: quae munimen invictum est sanctimoniae, et expugnatio fortis infamiae; fortitudinis firmitas, et lasciviae petulantis infirmitas; probitatis praesidium, et improbitatis excidium; animae victoria, et corporis praeda; ubertas gloriarum, et sterilitas criminum; pronuba sanctitatis, et repudium turpitudinis; sinceritatis indicium, et abolitio scandalorum; exercitium continentiae, et evacuatio tota luxuriae; pax secura virtutum, et debellatio quieta bellorum; puritatis culmen, et libidinis carcer; honestatis portus, et ignominiae naufragalis locus: virginitatis mater, et hostis immunditiae; lorica pudoris, et spolium probrositatis; corruptionis exitium, murus rigoris et destructio vulgaritatis; severitatis gladius, triumphator et occisor dissolutionis; armatura virium, et exarmatura fluxorum; integritatis dignitas; et fornicationis addictio; claritatis fastigium, et dedecoris praecipitium; voluntas bonorum operum, et afflictio vitiorum; refrigerium pudicitiae, poena petulantiae; acquisitio triumphorum, et facinorum detrimentum; requies salutis, et perditionis exilium; vita spiritus, et carnis interitus; status qualitatis angelicae, funus humanae substantiae. Hujus retinaculis omnis obscoenitas fraenatur, et compedibus ejus calces furentis libidinis statuuntur. In hanc velut in scopulos franguntur impetus qualescumque sanguinis inundantis; et in illa sedatur spumans humoris insania corporalis. Quae dum sibi subtrahit adminicula concupiscentiae, mortua membra sua cognoscitur bajulare: de quibus apostolus Paulus praemonet, dicens: Mortificate ergo membra, quae sunt super terram; fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est idolorum servitus, propter quae venit ira Dei.

Ab his omnibus non nisi splendido singularitatis cultro castratur humana natura, ut illibatos spadones ad convivium sanctitatis dispensante circumcisione introducat. Cui sanctitas ita promisit annuli sui nuptiale signaculum, ut sine ipsa virginitas resignetur, quae se sola contenta cupidinem domat, mentemque rectificat, concupiscentiam subigit, desideria ardoris extinguit, artus debilitat, corpus ancillat: et ita carnalia crucifigit, ut tam masculus quam femina videatur in conversatione mentiri, dum illos utriusque sexus operatiose abscidit: aut neutrum faciens de duobus, tertiam formam conferre gloriatur ambobus, ut ante resurrectionem resurrectionis imaginem, ad instar Angelorum meditari noscatur. Quod promittens Dominus futurum: Qui digni, inquit, habentur saeculi illius et resurrectionis a mortuis, non nubent, neque nubentur, neque enim morientur. Nam sunt similes Angelis Dei: quia resurrectionis filii sunt. Hoc exigit sancta singularitas clericorum, ut antequam transfiguretur, jam transfigurata cernatur in Angelicae claritatis aspectum, quae omnia sibi amputans concupiscentiae certamina depraedatur: cujus laudes Salomon exequitur, dicens: Melius est esse sine filiis cum claritate. Immortalitas est enim in memoria illius; quia et apud Deum nota est, et apud homines. Cum praesens est, imitantur illam, et desiderant eam, cum se abduxerit; et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum praelium vincens.

Non est sine filiis cum claritate, nisi singularitas sola, quam non solum conscientia sua nullis sordibus maculat, sed etiam nullae opiniones suspectae pluralitatis infamant. Nam si castitas, quod est difficile, masculum et feminam pariter in virginitate conservet, non habet claritatem; quam communitas ipsa non potest nisi quibusdam probrositatum tenebris obscurare. Singularitas vero ita clara est omnibus et exerta, ut cunctis splendore sui candoris pura manifestetur et lucida. Unde sic nos Apostolus edocet, dicens: Sicut filii lucis ambulate: fructus enim luminis est in omni bonitate, et justitia, et veritate, probantes quod beneplacitum sit Deo. Et iterum: Omnia, inquit, facite sine murmuratione et haesitatione, et sitis irreprehensibiles et simplices sicut filii Dei immaculati in medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo. Sic ubique singularitas splendet, ut omnes pro illa splendere non dubitent: et ita sanctitatem in semetipsa clarificat, ut laudem sibi ab ipsis quoque inimicis extorqueat. Quod maxime de praeposito quocumque Paulus apostolus mandat, dicens: Oportet autem eum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat et laqueum diaboli. Hanc igitur amate, hanc tenete, quae sola potest feminas debellare: cum adhuc concupiscentia nulla pectus impulsat, et dum adhuc simplicitas incorrupta permanet vel quieta, ad secretae singularitatis tutelam cito concurrite, ne postmodum non valeatis effugere.

Praeoccupandus estaditus cunctis insidiis, ne hostilitas prior obrepens occurrat improvidis. Salutare remedium est praevenire potius quam praeveniri: et anticipare potius quam anticipari, viribus fortibus congruit. Ubicumque fuerit providentia, frustrantur universa contraria; ubi autem providentia negligitur, omnia contraria dominantur. Ante famem certamus, ante inopiam laborando fatigamus. Sic per omnia calamitatibus cunctis tollimus locum, dum gerimus providentiam temporum futurorum. Quanto magis ante praevenienda est omni provisione calamitas feminarum; cujus cupido si admittitur incipere, numquam prorsus accipit finem? Cujus comparationem Salomon explicat, dicens: Infernus, et amor mulieris, et terra quae non satiatur aqua, et ignis non dicit: sufficit. Unusquisque itaque qui securus est quia necdum tentatur, timeat; quia nihil de eo dicitur, prospiciat ne dicatur: Homines sumus, fragilitatem nostram carne portamus. Sic jam undique nos circumspecta vivacitate circumdare debemus et cingere, ut non sit pars aliqua quae vacillet. Accipimus quidem fortitudinem spiritalem, per quam substantiae nostrae fragilitas roboretur. Sed ita nobis spiritalis fortitudo collata est; ut providos non ut praecipites tueatur: ut illos muniat qui renuntiant importunitatibus delictorum, non eos qui se magis importunis delictis immergunt. Custos nobis datus est spiritus, sed ut contraria declinantibus assistendo subveniat, non ut contraria eligentibus faveat; nec ut voluntarios et pronos in adversa confortet, sed ut ab adversis nitentes separari confirmet. Nam quicumque perniciosis conatibus audet exercere virtutem, juvamen non habet Spiritus sancti, qui neminem vult ultroneum virum fortem ad fraudulentas victorias coarctari: nec protegit illum, quinimino sed deserit, quem periculis irruentem per illicitos eventus exquirere triumphos agnoverit; sicut ipse jam tunc per Salomonem locutus est, dicens: Amans periculum, in ipso peribit.

Ordine suo igitur, non nostro arbitrio virtus sancti Spiritus ministratur, et secundum institutum ejus praelia prosperantur. Numquam nisi praecipitatus exercitus cecidit, qui avidus fortiter facere ducis vel imperatoris sui dispositiones irrupit; multo magis perperam erogat fortitudinem, qui sine armis doctrinae magistri Spiritus praesumpserit triumphare: cum dicat: Vae qui per praesumptionem suam aliquid faciunt, non per Deum.

Si qua igitur in vobis est fiducia virium spiritalium, quid spiritales deceat recordemini: et si creditis vos spiritaliter militare, agnoscite quod docemus non esse carnale, sicut Paulus apostolus loquitur, dicens: Si quis putat se prophetam esse, aut spiritalem, cognoscat quae scribo vobis. Non est quod vobis in hac persuasione deceptoria blandiamini, ut quia spiritales estis, velitis inter flagitiosorum armamenta versari, nec vos inhabiles esse pro clericatus dignitate: quia majores majoribus consueverunt conflictiones occurrere. Acrius divitibus quam pauperibus invidetur, et non inopes, sed locupletes inquietat infestatio saeva latronum. Plus duces et principes quam milites ab hostibus appetuntur in pugna: et violentibus propulsantur ventis et turbinibus culmina, quaecumque sunt altiora. Ideo magis magisque quo plus caeteris unusquisque potest, sciat esse sibi metuendum ne in aliquo minoretur, propter quod Salomon sic admonet, dicens: Qui gloriatur, inquit in divitiis, paupertatem vereatur. Rogo vos quantum valeo, et ultra quam valeo, haec sint studia omnium clericorum, ut singularitatis inaccusabilis secessione fungantur: ne aut ipsi per feminas, aut feminae per illos ad ignominiosa ludibria provocentur. Si quis habet matrem, vel filiam, vel sororem, vel conjugem, vel cognatam, sic habeat, ut nulla ancilla intersit, neque aliqua ingrediatur extranea; ne ad hoc videatur tenere proximas suas, ut ipsarum causa libere sibi adhibeat alienas: quod si non possint ipsae quae sunt proximae sine famularum ministerio, vel sine amicarum esse solatio; expedit ut migrent ad aliud domicilium, quam propter illas personae contrariae teneantur. Humanum est enim, ut nec clericus illas necessariis feminis fraudet, nec ipsae clericum per importunas feminas sordident. Assignari possunt sanctis mulieribus, cum quibus vivant, dummodo cum clerico femina nulla commaneat. Non despecta, non vetula, sine affinitate, peculiariter suscipienda ad domesticum obsequium: quia magis illicito delinquitur, ubi sine suspicione securum potest esse delictum; maxime quia cupidini nulla deformitas, nulla despectio fastidii, vel vilis existit, sed diabolus pingens speciosum efficit quidquid foedum vel horridum fuerit.

Si quis autem modo profectione cogente apud fratres, vel apud extraneos hospitatur, ubi mulieres intersunt; omnino se arctet, ne passibilitate aliqua vitietur. Semotus ac secretus Deo vacet et sibi, ne intus capiatur a diabolo; et qui foris capi non potuit, apud suos cadat. Qui hostes effugit, ad tempus pro salutaribus causis procedat ad faciem, et iterum cito discedere de conspectu festinet. Ubique gustanda est cum mulieribus, non continuanda praesentia, sed quasi transeunter feminis exhibenda est accessio quodammodo fugitiva. Protervitatis enim jam coepta sunt repraesentari semper in medium; et perditionis meditatio est frequentativum inter mulieres celebrare processum. De qua re nobis Salomon moderamen imposuit, dicens: In medio mulierum noli assiduus esse. Sic igitur ambulate, sic agite, ut semper in clericis Ecclesiae senatus candidus constet. Severitas in vobis circa feminas vigeat, auctoritas polleat, vigor teneatur, gravitas veneretur.

Ut semel omnia colligamus ad clausulam, breviarium relegimus vobis, quod ad compendiosam plenitudinem redigens Paulus apostolus insinuat: De caetero, fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua virtus, si qua laus disciplinae, haec cogitate quae accepistis, et didicistis, et audistis, et vidistis in me. Haec agite; et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum. Amen.