Jump to content

De situ et nominibus locorum Hebraicorum (Hieronymus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De situ et nominibus locorum Hebraicorum
Saeculo IV

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 23


HieStr.DeSiEtN 23 Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PRAEFATIO.

121-122 Eusebius, qui a beato Pamphilo martyre cognomentum sortitus est, post decem Ecclesiasticae Historiae libros: post Temporum Canones, quos nos Latina lingua edidimus: post diversarum vocabula nationum, quae quomodo olim apud Hebraeos dicta sint, et nunc dicantur, exposuit: post Chorographiam terrae Judaeae, et distinctas tribuum sortes, ipsius quoque Jerusalem templique in ea cum brevissima expositione picturam, ad extremum in hoc opusculo laboravit, ut congregaret nobis de sancta Scriptura omnium pene urbium, montium, fluminum, viculorum, et diversorum locorum vocabula: quae vel eadem manent, vel immutata sunt postea, vel aliqua ex parte corrupta. Unde et nos admirabilis viri sequentes studium, secundum ordinem litterarum, ut sunt in Graeco posita, transtulimus: relinquentes ea, quae digna memoria non videntur, et pleraque mutantes. Semel enim et in Temporum libro praefatus sum, me vel interpretem esse, vel novi operis conditorem: maxime cum quidam vix primis imbutus litteris, hunc eumdem librum ausus sit in Latinam linguam non Latine vertere: cujus imperitiam, ex comparatione eorum, quae transtulimus, prudens statim lector inveniet. Ut enim mihi excelsa non vindico, ita terrae cohaerentia supergredi posse me credo.

INCIPIT LIBER. DE GENESI.

126 Ararat, Armenia. Si quidem in montibus Ararat arca post diluvium sedisse perhibetur: et dicuntur ibidem usque hodie ejus permanere vestigia. Meminit horum montium et Jeremias in visione contra Babylonem. Josephus quoque in primo Antiquitatum Judaicarum libro, saecularium litterarum Historicos proferens: « Animadvertens, inquit, Noe terram diluvio liberatam, septem alios dies abire permisit: et universa animalia bestiasque patentibus claustris emittens, ipse cum sua prole egressus est: immolans Deo hostias, gaudensque cum liberis. Hunc locum Armenii exitum, vel egressum vocant. Siquidem ibi cultores illarum regionum, arcam primum sedisse testantur, et lignorum quaedam superesse monumenta. Arcae hujus et diluvii, omnes qui barbaras scripsere historias, recordantur: quorum unus est Berosus Chaldaeus, qui super diluvio referens, haec locutus est: Dicitur hujus navis in Armenia propter montem Carduenorum pars aliqua permanere, et quosdam bitumen ex ea avellentes circumferre: quo utuntur vel maxime hi qui lustrantur et se expiant. Sed et Hieronymus Aegyptius, qui antiquitates Phoenicum pulchro sermone conscripsit: et Mnaseas, et multi alii. Nicolaus quoque Damascenus in 127 nonagesimo sexto libro refert: Est in Armenia super Myniadem mons nomine Beris: ad quem multos in diluvio confugisse autumant, ibique esse salvatos. Alios vero in arcae alveo supernatantes, ad ejus verticem pervenisse, et usque ad multas aetates ligna arcae monstrari solita: quos quidem ego puto non esse alios, nisi eos quos Moyses legifer Judaeorum in suis voluminibus edidit. »

Achad, urbs regni Nemrod in Babylone. (Porro Hebraei hanc esse dicunt Mesopotamiae civitatem, quae hodie vocatur Nisibi, a Lucullo quondam Romano Consule obsessam, captamque et ante paucos annos a Joviano imperatore Persis traditam.)

Aggai, ad occidentalem plagam vergit Bethelis, non multum ab ea distans. Sita est autem Bethel, euntibus Aeliam de Neapoli in laeva parte viae duodecimo circiter milliario ab Aelia: et usque hodie parvus licet vicus ostenditur. (Sed et ecclesia aedificata est ubi dormivit Jacob pergens Mesopotamiam. Unde et ipsi loco bethel ( ), id est domus Dei, nomen imposuit.) Aggai vero vix parvae ruinae resident: et locus tantummodo monstratur. Et sciendum, quod in Hebraeo G litteram non habet, sed vocatur ai ( ), scribiturque per elementum, quod apud eos dicitur, ain ( ).

Astaroth Carnaim, terra gigantum quondam in supercilio Sodomorum, quos interfecit Chodorlagomor. Sunt hodieque duo castella in Batanaea hoc vocabulo, novem inter se millibus separata inter Adaram et Abilam civitates.

130 Arboc (corrupte in nostris codicibus Arboc scribitur, cum in Hebraeis legatur arbee ( ), id est, quatuor: eo quod ibi tres patriarchae, Abraham, Isaac, et Jacob sepulti sunt, et Adam maximus: ut in Jesu libro scriptum est (Jos. XIV, 15): licet eum quidam positum in loco Calvariae suspicentur). Haec est autem eadem Chebron, olim metropolis Philistinorum, et habitaculum gigantum, regnumque ( ubi regia ) postea David in tribu Juda, civitas sacerdotalis et fugitivorum. Distat ad meridianam plagam ab Aelia millibus circiter vigintiduobus: et quercus Abraham (quae et Mamre, usque ad Constantii regis imperium monstrabatur): et mausoleum ejus in praesentiarum cernitur. (Cumque a nostris jam ibidem ecclesia aedificata sit,) a cunctis in circuitu gentibus terebinthi locus superstitiose colitur: eo quod sub ea Abraham angelos quondam hospitio susceperit. Haec ergo primum Arbee postea a Chebron uno filiorum Chaleb sortita vocabulum est. Lege Verba dierum (I Paral. II, 42).

Ailath, in extremis finibus Palaestinae juncta meridianae solitudini et mari Rubro: unde ex Aegypto Indiam, et inde ad Aegyptum navigatur. Sedet autem ibi legio Romana cognomento Decima: et olim quidem Ailath a veteribus dicebatur, nunc vero appellatur Aila. Sed et Elamitarum quondam natio fuit, cui imperavit Chodorlagomor (cujus in Actibus quoque Apostolorum fit mentio (Act. II, 9), et in Regnorum libris (Reg. X, 17); urbs quaedam Palaestinae Aelam scribitur.

131 Adama, una de quinque civitatibus Sodomorum eversa cum caeteris.

Asason-Thamar, in hac habitabant quondam Amorrhaei, quos interfecit Chodorlagomor: juxta eremum Cades. Est et aliud castellum Thamara, unius diei itinere a Mampsis (Al. Mamphis ) oppido separatum, pergentibus Ailam de Chebron, ubi nunc Romanum praesidium positum est.

Allus, regio Idumaeorum, quae nunc Gabalene dicitur, vicina Petrae civitati.

Aenan, euntibus Thamnam, nunc desertus locus et proximus Thamnae vico grandi, qui situs est inter Aeliam et Diospolim. Est et fons in supra dicto Aena loco: unde et Aenam, id est, fontis nomen accepit: in quo stans idolum maxima illius regionis veneratione colitur. (Porro Hebraei affirmant Aenam non lucum significare, sed bivium: ubi certo intuitu necessarium sit ad unam e duabus viis eligendam.)

Areaatad, locus trans Jordanem, in quo planxerunt quondam Jacob, tertio a Jericho lapide, duobus millibus ab Jordane, qui nunc vocatur Bethgla: quod interpretatur, locus gyri: eo quod ibi more plangentium circumierint (Al. circumeunt ) in funere Jacob.

DE EXODO. Aelim, castra filiorum Israel, et locus in deserto in quo duodecim fontes, et septuaginta palmarum arbores (Moyses de mari Rubro exiens reperit).

(Aelus, in deserto, ubi filii Israel castrametati sunt.)

134 DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO.

Aseroth, pars eremi, ubi Maria et Aaron contra Moysen locuti sunt. Habitaverunt autem quondam Evaei in Aseroth usque ad urbem Gazam. (Verum haec loca non Aseroth, sed Aserim appellari Hebraei putant.)

Asemona, castra filiorum Israel in deserto.

Ahetharim: pro quo Aquila et Symmachus, exploratorum viam interpretati sunt: ubi adversum Chananaeum, qui ab austro contra Israel eruperat, in solitudine dimicatur.

Ahie quae et Achalgai: pro hac Symmachus interpretatur, in collibus. Est autem e regione quondam Moab, nunc Areopoleos ad orientalem plagam.

Arnon, rupes quaedam in sublime porrecta in finibus Amorrhaeorum inter Moab et Amorrhaeos. Moab vero Arabiae civitas est, quae nunc Areopolis nominatur. Ostendunt regionis illius accolae locum vallis in praerupta demersae satis horribilem et periculosum, qui a plerisque usque nunc Arnonas appellatur: extenditurque ad septentrionem Areopoleos: in quo et militum ex omni parte praesidia distributa, plenum sanguinis et formidinis testantur ingressum. Hic quondam Moabitarum fuit, et postea Seon rex Amorrhaeorum jure belli (Al. bellico ) eum obtinuit: sed et terra filiorum Israel trans Jordanem, incipiens ab Arnone, usque ad montes Aermon et Libanum extenditur.

Ar, locus vel oppidum Arnonae: quod a Septuaginta Interpretibus per extensam vocalem, Er dicitur.

Aesimon, locus deserti (denique et ipsum vocabulum incultam terram desertamque significat).

Abelsatim, locus in deserto ad meridiem Moabitarum.

135 Azor, sive Jazer, terminus urbis Ammon quae nunc Philadelphia dicitur, dividens eam Amorrhaeorumque regionem, et est in octavo circiter lapide ejus ad solis occasum vicus Jazer usque in praesentem diem permanens.

Aroer, oppidum Moabitarum, quod situm est super ripam torrentis Arnon, possessum olim a gente veterrima, Ommim, et postea retentum a filiis Lot, id est, Moabitis, cum priores accolas subvertissent. Et ostenditur usque hodie in vertice montis illius: sed et torrens per abrupta descendens, in mare Mortuum fluit. Cecidit autem Aroer in sortem tribus Gad contra faciem Rabba.

Astaroth, antiqua civitas Og regis Basan, in qua habitaverunt gigantes, quae postea cecidit in sortem tribus Manasse, regionis Batanaeae, et sex millibus ab Adra urbe Arabiae separata est. Porro Adra a Bostra viginti quinque millibus distat. Diximus et supra de Astaroth Charnaim.

Agri specula, mons est Moabitarum, in quem adduxit Balac filius Sephor, Balaam divinum ad maledicendum Israel super verticem, qui propter vehemens praeruptum, vocatur excisus, et imminet mari Mortuo haud procul ab Arnone.

Araboth Moab, ubi secundo numeratus est populus, quod Aquila interpretatur, humilia sive aequalia Moab (hanc habens consuetudinem, ut eremum propter planitiem ὁμαλὴν, id est, aequalem interpretetur et planam). Denique Symmachus pro Araboth Moab, campestria Moab transtulit: et est usque hodie locus juxta montem Phogor, euntibus a Libiade in Esebon Arabiae contra Jericho, qui ita appellatur.

Araba, hanc ut supra, Aquila transtulit 138 planam: Symmachus, interdum campestrem, interdum inhabitabilem: Theodotion occidentalem.

Altharoth, civitas olim Amorrhaeorum trans Jordanem, quae postea cecidit in sortem tribus Gad, vocatus est autem Atharoth et filius Salma, sive Salmon (Al. Solamon), ut in Paralipomenis (Al. Paralipomenon ) scriptum est.

Ataroth Sophan, et haec civitas tribus Gad.

Arad, civitas Amorrhaeorum vicina deserto Cades, et usque nunc ostenditur villa ab oppido Malathis quarto lapide, a Chebron vicesimo, in tribu Juda.

Asemona, civitas in deserto, ad meridiem Judaeae, dividens Aegyptum et sortem tribus Judae ad mare usque tendentem. Posui et supra Asemona, castra filiorum Israel.

Acrabbi, terminus Judaeae provinciae ad Orientem respiciens, tribus Judae. Est autem et vicus nunc usque grandis, novem millibus a Neapoli contra Orientem descendentibus ad Jordanem et Jerichum, per eam quae appellatur Acrabittene: sed et confinium Amorrhaeorum, Acrabbin dicitur; de quo loco non exterminavit alienigenas tribus Nephthalim, ut in Judicum libro scriptum est.

Asadada, confinium Judae respiciens ad aquilonem.

Arad, terminus et ipse Judae distans a Chebron millibus viginti ad meridiem: de quo supra positum est.

Asarenam, terminus Judaeae ad septentrionem.

Asernai, terminus et ipse Judaeae.

Arbela, terminus Judaeae, ad ortum solis 139 aspiciens. Est et usque hodie vicus Arbel trans Jordanem in finibus Pellae civitatis Palaestinae, et alius hoc vocabulo in campo praegrandi distans ab oppido Legionis millibus novem.

Aulon (non Graecum, ut quidam putant, sed Hebraeum vocabulum est): appellatur autem valtis grandis atque campestris in immensam longitudinem se extendens: quae circumdatur ex utraque parte montibus, sibi invicem succedentibus et cohaerentibus, qui incipientes a Libano et ultra, usque ad desertum Pharan perveniunt. Suntque in ipso Aulone, id est, in valle campestri urbes nobiles, Scythopolis, Tyberias stagnumque propter eam: sed et Jericho, mare Mortuum, et regiones in circuitu: per quas medius Jordanis fluit, oriens de fontibus Paneadis, et in mare Mortuum interiens.

Amalecites, regio in deserto ad meridiem Judaeae trans urbem Petram, euntibus Ailam: cujus et Scriptura recordatur, dicens: Amalec habitat in terra ad Austrum (Num. XIII, 20). Sed et juxta eum alius Chananaeus habitabat, qui et dimicavit contra filios Israel in deserto: de quibus scribitur: Amalec autem et Chananaeus habitant in valle (Num. XIV 25).

Araba: Aquila, planam: Symmachus, campestrem interpretantur: sicut supra dictum est. Porro est et alia villa Araba nomine, in finibus Diocaesareae (quae olim Saphorine dicebatur), et alia tribus millibus a Scythopoli contra occidentem.

142 Amman, quae nunc Philadelphia, urbs Arabiae nobilis, in qua habitaverunt olim Raphaim, gens antiqua, quam interfecerunt filii Lot, habitantes pro eis in Amman.

Argob, regio Og regis Basan super Jordanem, quae cecidit in sortem dimidiae tribus Manasse: et est usque hodie vicus circa Gerasam urbem Arabiae, quindecim ab ea millibus distans contra occidentem, qui Arga appellatur: quod interpretatur Symmachus mensuram.

Asedoth, urbs Amorrhaeorum, quae cecidit in sortem tribus Ruben: appellatur autem, addito cognomento, Asedoth Phasga: quod in lingua nostra resonat, abscissum.

Abarim, mons in quo mortuus est Moses. Dicitur autem et mons esse Nabau, in terra Moab contra Jericho supra Jordanem in supercilio Phasga. Ostenditurque ascendentibus de Liviade in Esbum, antiquo hodieque vocabulo juxta montem Phogor, nomen pristinum retinentem, a quo circa eum regio usque nunc appellatur Phasga.

Avothiair, quod interpretatur ἐπαύλεις ἰαὶρ, haec est Basan, in qua sunt vici (sexaginta) in monte Galaad, qui ceciderunt in sortem dimidiae tribus Manasse: qui locus non vocatur Golam, in terra Batanaea.

DE LIBRO JESU.

Antilibanus: ea quae sunt supra Libanum, ad orientalem plagam respicientia, Antilibanus appellantur, circa regionem urbis Damasci, quae cecidit in sortem tribus Manasse.

Azeca, civitas Chananaeorum in parte tribus Judae, ad quam usque persecutus 143 est Jesus quinque reges. Sed et hodie vocatur villa Azeca, inter Eleutheropolim et Aeliam.

Aialon, vallis atque praeruptum, super quod, orante quondam Jesu, luna stetit juxta villam quae usque nunc Ailon dicitur, contra orientem Bethelis, tribus ab ea millibus distans haud procul a Gabaa et Rama Saluis urbibus. (Porro Hebraei affirmant Aialon, vicum esse juxta Nicopolim in secundo lapide, pergentibus Aeliam.)

Achor (Hebraice dicitur emecachor : quod interpretatur Vallis tumultus, vel turbarum: eo quod ibi tumultuatus et turbatus sit Israel), in qua lapidaverunt quondam Achan, propter furtum anathematis. Est autem ad septentrionem Jerichus: et usque hodie a regionis illius accolis sic nominatur. (Meminit hujus Osee propheta (Osee II, 15).

Asedoth, alia haec civitas (non quae supra, licet eodem nomine vocetur) quam expugnavit quondam Jesus, rege illius interfecto.

Asor, civitas regni Jabin, quam solam incendit Jesus, quia metropolis erat omnium regnorum Philistiim. Est et alia villa usque hodie Asor, in finibus Ascalonis, contra orientem ejus: quae cecidit in sortem tribus Juda, cujus et Scriptura meminit (Jos. XIII, 15), appellans eam ad distinctionem veteris, Asor novam.

Aermon, regio Evaeorum, quam obtinuit Jesus. (Hebraeus vero quo praelegente Scripturas didici, affirmat montem Aermon Paneadi imminere, quem quondam tenuere Evaei et Amorrhaei: de quo nunc aestivae nives Tyrum ob delicias deferuntur.)

Ahalae, mons quem Aquila interpretatur, dividentem montem: et Symmachus, 146 laevem montem, id est, limpidum, sive lubricum.

Aermon, mons Amorrhaeorum, de quo nunc dictum est: quem Phoenices vocant, sanior, et Amorrhaeus appellavit, sanir: diciturque in vertice ejus insigne templum, quod ab ethnicis cultui habetur e regione Paneadis et Libani: sed et terra filiorum Israel trans Jordanem ad solis ortum a praerupto Arnonis usque ad montem Aermon extenditur.

Anob, civitas quam expugnavit Jesus, et est usque hodie villa juxta Diospolim, quasi in quarto milliario ad orientalem plagam, quae vocatur Bethoannaba. (Plerique autem affirmant in octavo ab ea milliario sitam, et appellari Bethannabam.)

Asdod, in sorte tribus Judae, quae nunc vocatur Azotus: in qua derelicti sunt gigantes, qui appellabantur Enacim, et est usque hodie insigne oppidum Palaestinae.

Ader, urbs quam expugnavit Jesus, rege illius interfecto.

Aphec, et haec civitas est, quam, rege ipsius trucidato, expugnavit Jesus.

Acsaph, et contra hujus regem Jesus pugnasse describitur: appellaturque hodie villula Chasalus, in octavo lapide Diocaesareae, ad radicem montis Thabor, in campestribus.

Accaron, in tribu Dan (sive ut ego arbitror, in tribu Judae): ad laevam Chananaeorum: urbs una de quinque olim Satrapiis Palaestinae, et decreta est quidem tribui Judae, nec tamen tenta ab ea, quia habitatores pristinos nequivit expellere. Sed et usque hodie grandis vicus civium Judaeorum Accaron dicitur, inter Azotum et Jamniam, ad orientem respiciens. (Quidam putant Accaron turrim Stratonis, postea Caesaream nuncupatam.)

Azotus, quae supra Asdod, usque hodie non ignobile municipium Palaestinae, et una de quinque civitatibus Allophylorum: decreta quidem tribui Judae, sed non retenta ab ea, quia nequaquam veteres accolas potuit expellere.

147 Ascalon, urbs nobilis Palaestinae: quae et ipsa antiquitus una fuit de quinque Satrapiis Allophylorum: separata quidem per sortem tribui Judae, nec tamen retenta ab ea, quia habitatores ejus superare non potuit.

Apheca, terminus Amorrhaeorum super Jordanem in sorte tribus Ruben: sed et usque hodie est castellum grande, Apheca nomine, juxta Hippum, urbem Palaestinae.

Agad, sita ad radices montis Aermon.

Aemath, urbs quae cecidit in sortem Ruben: sed et nunc Amathus villa dicitur trans Jordanem in vigesimo primo milliario Pellae ad meridiem. Est et alia villa in vicinia Gadarae nomine Amatha, ubi calidae aquae erumpunt. In regnorum quoque libris scribitur, Ab introitu Aemath usque ad mare Araba (III Reg. VIII, 65): hoc est, deserti, quod est mare Mortuum. (Ego autem investigans, reperi Aemath urbem Coelesyriae appellari, quae nunc Graeco sermone Epiphania dicitur.)

Ammon, trans Jordanem in tribu Gad. Haec est Ammam, de qua supra diximus, Philadelphia civitas illustris Arabiae.

Addara, in tribu Juda, juxta desertum. Est quoque et alia villa in finibus Diospoleos circa Thamniticam regionem, quae a Thamna villa usque hodie sic vocatur.

Accarca, vicus in deserto situs in possessione tribus Judae: pro quo Symmachus interpretatur, pavimentum.

Achor, in tribu Juda: de qua et supra dictum est.

Adommim, quondam villula, nunc ruinae in sorte tribus Judae, qui locus usque hodie vocatur Maledomim (et Graece dicitur ἀνάβασις πύῤῥων: Latine autem appellari potest, ascensus ruforum, sive rubentium, propter sanguinem qui illic crebro a latronibus funditur. Est autem confinium tribus Judae et Benjamin) descendentibus ab Aelia Jerichum, ubi et castellum militum situm est (ob 150 auxilia viatorum. Hujus cruenti et sanguinarii loci, Dominus quoque in parabola descendentis Jerichum de Hierosolyma, recordatur).

Amam in tribu Judae.

Aser, in tribu Judae, appellatur autem et nunc vicus praegrandis pergentibus Ascalonem de Azoto.

Asarsual, in tribu Judae.

Ain, in tribu Judae, urbs sacerdotibus separata. Est et usque hodie villa Bethennim nomine, in secundo lapide a Terebintho (hoc est a tabernaculo Abraham), quatuor millibus a Chebron.

Asthaol, in tribu Judae: et usque hodie villula vocabulo Astho, inter Azotum et Ascalonem permanet.

Asna, in tribu Judae.

Adollam, in tribu Judae: et usque hodie vicus non parvus ad orientem Eleutheropoleos in decimo ejus milliario hoc vocatur nomine.

Adithaim, in sorte tribus Judae. Dicitur autem et quaedam villula Adia, juxta Gazam, et alia Aditha, circa Diospolim, quasi ad orientalem plagam respiciens.

Adasa, in tribu Judae, usque hodie vicus juxta Guphnas. (Sed miror quomodo Guphnensem regionem in tribu Judae posuerit, cum perspicuum sit secundum librum Jesu in sortem eam cecidisse tribus Ephraim.)

Ather, in tribu Judae.

Asan, in tribu Judae. Est usque hodie vicus nomine Bethasan ad Aetiam pertinens, in quinto decimo ab ea milliario.

Asena, in tribu Judae.

Agziph, in tribu Judae.

Anab, in tribu Judae: nunc usque vicus 151 in finibus Elcutheropoleos. Est et alia grandis villa Judaeorum, nomine Anea, in Daroma, contra australem plagam Chebronis, novem ab ea millibus separata.

Astemoe, in tribu Judae vicus, et ipse Judaeorum, in Daroma, ad aquilonem loci Anem.

Anim, in tribu Judae. Est vicus Anea, juxta alterum, de quo supra diximus, ad orientalem plagam respiciens, cunctis habitatoribus Christianis.

Apheca, in tribu Judae.

Ammata, in tribu Judae.

Arebba, in tribu Judae.

Atharoth, juxta Rammam, in tribu Joseph.

Atharoth, civitas tribus Ephraim: nunc vicus ad aquilonem Sebastae, in quarto ejus milliario, Atharus dicitur.

Adar, civitas tribus Ephraim.

Aser, civitas tribus Manasse: nunc demonstratur villa descendentibus a Neapoli Scythopolim, in decimoquinto lapide juxta viam publicam.

Atharoth, civitas tribus Benjamin. Sunt autem duae Atharoth haud procul ab Aelia.

Anathoth, civitas sortis Benjamin sacerdotibus separata, in tertio ab Aelia milliario: de qua et Jeremias Propheta fuit.

Addar, civitas sortis Benjamin.

Aelmon, civitas tribus Benjamin, sacerdotibus separata.

Amec-Casis (id est, vallis Casis), in tribu Benjamin.

Avim, in tribu Benjamin.

Aphra, in tribu Benjamin. Est et hodie vicus Effrem, in quinto milliario Bethelis, ad orientem respiciens.

Amoeniam, in tribu Benjamin.

Aphni, in tribu Benjamin. . . . . . .

Arim, in tribu Benjamin. Est et villa juxta Diospolim (quae nunc usque appellatur Betariph).

Amsa, in tribu Benjamin.

Asar, in tribu Symeonis.

Asan, in tribu Symeonis.

154 Amarchabob, in tribu Symeonis.

Ain, in tribu Judae, sive Symeonis civitas sacerdotibus separata.

Asenna, in tribu Symeonis.

Amathar, in tribu Zabulon.

Anua, in tribu Zabulon. Est et alia villa Anua, euntibus de Neapoli Aeliam in decimo milliario.

Ananthon, in tribu Zabulon.

Aschaseluth, civitas tribus Issachar: appellatur autem et quidam vicus Chasalus, juxta montem Thabor, in campestribus, in octavo milliario Diocaesareae ad orientem respiciens (sicut supra diximus).

Aphraim, civitas tribus Issachar: estque hodie villa Affarea nomine, in sexto milliario Legionis contra septentrionem.

Anerith, in sorte tribus Issachar.

Aemes, in sorte tribus Issachar.

Acsaph, in tribu Aser.

Alimelech, sortis Aser.

Amath, in tribu Aser.

Abdon, in tribu Aser, civitas separata Levitis.

Aniel, in tribu Aser. Est quaedam villa nomine Betoaenea, in quintodecimo lapide a Caesarea, sita in monte contra orientalem plagam, in qua et lavacra dicuntur esse salubria.

Achran, in tribu Aser.

Amon, in tribu Aser.

155 Accho, quae nunc Ptolemais appellatur, sortis Aser, de qua habitatores pristinos non quivit expellere.

Achziph, in tribu Aser, in qua alienigenae permanserunt. Haec est Ecdippa in nono milliario Ptolemaidis pergentibus Tyrum.

Amma, sortis Aser.

Aphec, sortis Aser, in qua habitatores pristini permanserunt.

Addemme, in tribu Nephthalim.

Assemdim, in tribu Nephthalim.

Amath, in tribu Nephthalim.

Adami, in tribu Nephthalim.

Asor, in tribu Nephthalim, quam rex Assyriorum populasse scribitur.

Azanoth, terminus Nephthalim. Est autem et nunc vicus ad regionem Diocaesareae pertinens in campestribus.

Aialon, urbs sortis Dan, separata Levitis, et est hodie vicus Alus haud procul a Nicopoli. Sciendumque quod pro Aialon, Septuaginta interpretes ediderunt, Ubi erant ursi.

DE JUDICUM LIBRO.

Arad, est civitas in qua habitaverunt filii Obab soceri Mosi in medio Israelis.

Areth, fons apud quem Gedeon castrametatus est.

Arisoth, civitas Sisarae principis Jabis. Est autem Jabis trans Jordanem nunc villa praegrandis, a civitate Pella sex millibus distans, pergentibus Gerasam.

Ares, ascensus Ares: pro quo Aquila interpretatur, saltuum: Symmachus, montium.

Aruir, ubi dimicavit Jephte: est hodieque villa n monte sita, vigesimo ab Aelia lapide ad septentrionem.

158 Arima, ubi Scriptura refert sedisse Abimelech.

Ajalim, civitas in terra Zabulon: de qua fuit et ille Ajalon, qui judicavit populum Israel.

Abel vinearum, ubi dimicavit Jephte, in terra filiorum Ammon: nam et usque in praesentem diem, in septimo lapide Philadelphiae, villa Abela cernitur vinetis consita: alia quoque est civitas nomine Abela, vini fertilis, in duodecimo a Gadaris milliario contra orientalem plagam: necnon et tertia in Phoenice Abela, inter Damascum et Paneadem.

DE REGNORUM LIBRIS. Armathem Sophim, civitas Helcanae et Samuelis (in regione Thamnitica), juxta Diospolim, unde fuit Joseph, qui in Evangeliis de Arimathia scribitur.

Abenezer, quod interpretatur, lapis adjutorii, (sive lapis auxiliator). Est autem locus unde tulerunt Philistiim arcam testamenti, inter Aeliam et Aschalonem, juxta villam Bethsamis.

Aphes dommim, ubi dimicavit Saul (pro quo Aquila interpretatus est) in finibus Dommim.

Annegeb, pro quo Aquila, austrum: Symmachus, meridiem transtulerunt.

Arith, ubi sedit David, est villa Arath nomine, ad occidentem Aeliae.

Ahialim pro quo Aquila transtulit, cervorum, Theodotio lapides cervorum.

Aendor, quae est in Jezraela, ubi filii Israel se ad praelium praeparantes, castra posuerunt. Et est hodieque grandis vicus Aendor, juxta montem Thabor ad meridiem in quarto milliario.

Aphec, juxta Aendor Jezraelis, ubi dimicavit Saul.

Arma, ad quem locum spoliorum partem misit David.

Athach, ad hunc quoque locum David misit partem praedae.

159 Amma, in desertum euntibus Gabaon.

Aethon Adasai, pro quo Symmachus posuit, inferiorem viam.

Area Orne, haec est Jerusalem.

Assur, civitas Judaeae, quam aedificavit Salomon.

Abelmaula, urbs unius de principibus Salomonis, unde fuit et Elisaeus Propheta. Est autem nunc vicus in Aulone, de quo supra diximus, in decimo a Scythopoli milliario (contra Australem plagam) nomine Bethaula. Sed et Abelmea villula nuncupatur inter Neapolim et Scythopolim.

Avoth Jair, civitas unius de ducibus Salomonis.

Ailath, super littus Rubri maris in terra Edom, de qua et supra dictum est.

Aheloth, quam exstruxit Azarias.

Aenda, hujus expugnator atque subversor Asa rex fuit.

Aziongaber, in hoc loco classis Josaphat, vi tempestatis attrita est. Fertur autem ipsa esse Essia, haud procul ab Aila in Rubro mari.

Alleabar Gozan, nomina fluminum in terra Medorum, ad quorum montes captivus ductus est Israel.

Abana, fluvius Damasci.

Aopsithe, vel Aphusoth, quod Aquila, in libertatem vertit.

Aian, quam expugnavit rex Assyriorum.

Aia, in Assyriorum regione locus.

Amech, regio Assyriorum.

Asyma, oppidum in terra Judaea, quod aedificaverunt hi, qui ad eam venerant de Emath.

Arcem: Josephus refert, hanc esse Petram 162 urbem nobilem Palaestinae.

Adramelech, idolum Assyriorum, quod et Samaritae venerati sunt.

Aroniim, juxta Isaiam (Cap. XV) viae nomen est, in visione contra Moab. pro quo Aquila Oronaim posuit, et Symmachus Orannim.

Agallim, et hujus Isaias meminit in visione contra Moab. Est autem nunc Aegalim vicus ad australem partem Areopoleos, distans ab ea millibus octo.

Aelim, puteus Dimon, et hujus loci in eadem visione Isaias recordatur.

Ariel, hujus quoque Isaias meminit (XXIX, 1), quam Aquila et Symmachus interpretati sunt, leonem Dei. Hanc putant esse quidam Areopolim, eo quod ibi usque nunc Ariel idolum colant, vocatum ἀπὸ τοῦ ἄρεως, id est, a Marte, unde et civitatem dictam suspicantur. (Mihi autem videtur juxta consequentiam textumque prophetiae, Ariel ibi allegorice Jerusalem, sive templum significare, hoc est, leonem Dei, quod forte regnum fuerit et potens. De hoc in libris Hebraicarum Quaestionum plenius dictum est.)

Adama, in Isaia, pro quo Aquila et Symmachus humum. Theodotio terram interpretantur.

Ager fullonis, et hoc in Isaia scriptum est. Ostenditur autem nunc usque locus in suburbanis Jerusalem.

Asedech, et hanc Isaias propheta futuram in Aegypto vaticinatur. Sciendum autem, quod in Hebraeo pro hoc nomine scriptum sit, AHARES, quod a siccitate quidam interpretantur in solem, et alii in testam transferunt, volentes vel Heliopolim significari, vel Ostracinen. Sed et hujus rei disputationem, quia longior est, in libris Hebraicarum Quaestionum reperies.

Arphad, urbs Damasci, quam expugnavit rex Assyriorum, sicut in Isaia, et Jeremia, et Regnorum libris scribitur.

163 Aneugava, et hujus Isaias meminit (XXXVII, 13), quam Aquila transtulit Ane et Gava (scilicet u syllabam, quae in medio nominis posita est, in conjunctionem, Et, est interpretatus): Symmachus vero, sollicitavit et humiliavit. Legimus super hoc et in Regnorum libris (IV Reg. XVIII, 34).

Armenia, in Isaia, quae est Ararat.

Asael: hujus meminit Zacharias propheta.

Anameel, turris Jerusalem: sicut in Zachariae libro scriptum est (XIV, 5).

Assameroth, in Jeremia (XXXI, 40): pro quo in Hebraeo scriptum est: SADEMOTH: quod Aquila interpretatur, suburbana.

Aenioth, in Jeremia (XXXVII, 15): quod Aquila vertit, in officinas, vel tabernas.

Alaoth, in Jeremia (XLVIII, 5): pro quo in Hebraeo legitur, LUIT.

Aethan, in Jeremia (XLIX, 19): quam Aquila, validam: Symmachus interpretatur, antiquam.

DE EVANGELIIS. Acheldama, ager sanguinis, qui hodieque monstratur in Aelia ad australem plagam montis Sion.

Aenou juxta Salim, ubi baptizabat Joannes, sicut in Evangelio cata Joannem scriptum est (III, 23): et ostenditur nunc usque locus in octavo lapide Scythopoleos ad meridiem juxta Salim et Jordanem.

DE GENESI.

Babel, quae et Babylon, interpretatur confusio. Erat autem civitas regni Nemrod, in qua eorum qui aedificaverunt turrim, linguae divisae sunt, quorum principem Josephus Nemrod fuisse affirmat. Testem quoque ejus historiae, Sibyllam Graecam exhibens: « Locus, inquit, in quo turrim aedificavere, nunc appellatur Babylon, propter confusionem 166 sermonis eorum, qui altissimam turrim omni studio fabricabantur. Siquidem Hebraei confusionem BABEL vocant. De hac turre, et diversitate linguarum scribit et Sibylla in hunc modum: Cum omnes mortales una lingua uterentur: quidam ex his altissimam turrim aedificavere, coelum per eam cupientes scandere: dii vero turbines ventosque mittentes, evertere turrim, et propriam atque diversam unicuique tribuere linguam: unde urbem quoque appellari contigit Babylonem. »

Bethel, vicus in duodecimo ab Aelia lapide (ad dexteram euntibus Neapolim), quae primum Luza (id est amygdalon) vocabatur: et cecidit in sortem tribus Benjamin juxta Betham et Gai, quam expugnavit Jesus, rege illius interfecto. (Porro quod quidam putant secundum errorem Graecorum voluminum, Ulammaulas antiquitus nuncupatam, vehementer errant. Verbum quippe Hebraeum et nomen ipsius civitaculae pariter miscuerunt, cum ULAM significet prius, id est πρότερον, LUZA vero amygdalon: et fit sensus: vocabatur autem BETHEL prius, LUZA. Necnon et hoc quod BETHAUN aliud oppidum suspicantur, Hebraei putant eamdem esse BETHEL. Sed ex eo tempore quo ibi ab Jeroboam filio Nabath vituli aurei fabricati sunt: et a decem tribubus adorati, vocatum esse Bethaun, id est, domus idoli, quae ante vocabatur domus Dei. Sed et super hoc in libris Hebraicarum Quaestionum plenius diximus.)

167 Bala, quae est Segor, nunc Zoara nuncupatur: sola de quinque Sodomorum urbibus (Lot precibus) reservata. Imminet autem mari Mortuo, et praesidium in ea positum est militum (Romanorum: habitatoribus quoque propriis frequentatur): et apud eam gignitur balsamum, et poma palmarum, antiquae ubertatis indicia. (Nullum autem moveat quod Segor, eadem Zoara dicitur: cum idem nomen sit parvulae, vel minoris. Sed SEGOR, Hebraice ZOARA, Syriace nuncupatur. Bala autem interpretatur absorpta: super quo in libris Hebraicarum Quaestionum plenius diximus.)

Balanus (id est quercus luctus), sub qua Rebeccae nutrix sepulta est.

Barad, inter Cades et Barad, hodieque Agar puteus demonstratur.

Bethleem, civitas David in sorte tribus Judae (in qua Dominus noster atque Salvator natus est), in sexto ab Aelia milliario contra meridianam plagam, juxta viam quae ducit Chebron, ubi et sepulcrum Jesse et David ostenditur (et mille circiter passibus procul turris Ader, quae interpretatur turris gregis, quodam vaticinio Pastores Dominicae nativitatis conscios ante significans. Sed et propter eamdem Bethleem, regis quondam Judaeae Archelai tumulus ostenditur: qui semitae ad cellulas nostras e via publica divertentis principium est). Vocabatur autem Bethleem et filius Ephratae (id est Mariae), ut in Paralipomenon volumine plenius legimus (I Paral. II, 19, etc.). Lege diligenter historiam.

DE EXODO. Beelsefon, in deserto castra filiorum Israel, juxta mare Rubrum egredientibus Aegyptum.

170 DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO. Banejacan, in deserto castra itineris filiorum Israel.

Bamoth, civitas Amorrhaeorum trans Jordanem in Arnone, quam possederunt filii Ruben.

Basan, super qua scribitur: Et Og regem Basan (Psal. CXXXIV, 11). Hanc autem Machaathi cognominavit Avoth Jair, hoc est ἐπαύλεις Ἰαίρ. Ceciditque in sortem dimidiae tribus Manasse, in terra Galaad, haec est Basanitis, quae nunc Batanaea dicitur.

Beelphegor, quod interpretatur, simulacrum ignominiae. Est autem idolum Moab, cognomento Baal, super montem Phogor (quem Latini Priapum vocant. Et de hoc in Libris Hebraicarum Quaestionum plenius dictum est).

Baean, civitas Amorrhaeorum, quae et ipsa a filiis Ruben tenta est.

Bethamnaram, trans Jordanem, quam aedificavit tribus Gad. Est hodieque villa Bethnamaris in quinto a Libiade milliario contra Aquilonem.

Betharran, trans Jordanem, quam aedificavit tribus Gad.

Beelmeon, trans Jordanem, quam aedificaverunt filii Ruben. Est autem vicus usque nunc grandis juxta Baaru (Al. Baara ) in Arabia, ubi aquas calidas sponte humus effert, cognomento Beelmans, distans ab Esbus millibus novem, unde et Elisaeus propheta fuit.

Baal, trans Jordanem, urbs filiorum Ruben.

Buthan, castra filiorum Israel in deserto, quae et Aetham nuncupatur.

Bela, terminus Judaeae ad Orientem respiciens, de quo et supra sub nomine Arbelae diximus.

Bosor, in deserto trans Jordanem, quae cecidit in sortem tribus Ruben ad orientalem 171 partem Jerichus, civitas sacerdotalis et fugitivorum. Haec est Bostra metropolis Arabiae. Appellatur autem et alia Bosor civitas Esau in montibus Idumaeae, cujus Isaias recordatur dicens: Quis est iste qui venit de Edom? fulvida vestimenta ejus ex Bosor (Isai. LXIII, 1, juxta LXX).

Beroth, filiorum Jacim, in deserto locus in quo obiit Aaron; et ostenditur usque hodie in decimo lapide urbis Petrae in montis vertice.

DE JESU.

Bunos, hoc est collis praeputiorum, locus in Galgalis, ubi circumcidit Jesus populum Israel in secundo ab Jericho lapide. Et ostenduntur usque hodie saxa, quae de Jordane illuc translata (Scriptura (Josue IV, 8) commemorat).

Bethoron, ad quam usque inimicos persecutus est reges Jesus, quae cecidit in sortem filiorum Joseph, id est, Ephraim. Sunt autem duo vici in duodecimo ferme ab Aelia lapide Nicopolim pergentibus, e quibus propter situm unus dicitur Bethoron superior, quem aedificavit Salomon; et alius Bethoron inferior datus Levitis in possessionem.

Barne, haec ipsa est, quae et Cades Barne in deserto, quod extenditur usque ad urbem Pettam.

Baalgad, civitas in campestribus Libani, ad radices montis Aermon, quam et ipsam cepit Jesus.

Bethfogor, urbs filiorum Ruben trans Jordanem juxta montem Phogor contra Jericho, sex millibus supra Libiadem.

Bethsimuth, hoc est, domus, sive locus Isimuth. Est autem usque hodie vicus Isimuth contra Jericho, decem ab ea millibus distans in meridiana plaga juxta mare Mortuum.

Beeroth, sub colle Gabaon. Ostenditur hodieque villa ab Aelia euntibus Neapolim in septimo lapide.

Bothnin, trans Jordanem civitas tribus Gad, quae usque hodie similiter appellatur.

Betharam, civitas tribus Gad juxta Jordanem, quae a Syris dicitur Bethramta, 174 et (ab Herode in honorem Augusti) Libias cognominata est.

Bethnemra, urbs tribus Gad juxta Lybiadem trans Jordanem.

Bethagla (tribus Judae). Est autem vicus euntibus Gazam de Eleutheropoli in decimo lapide, qui Agla appellatur. Et alia villa Bethagla maritima in octavo a Gaza milliario.

Be haraba, in tribu Juda.

Baal, haec est, Cariathiarim, id est, villa silvarum, sive ut quidam putant, civitas Jarib, in tribu Juda. Et est usque hodie vicus descendentibus ab Aelia Diospolim Cariathiarim in decimo milliario.

Balaa, in tribu Juda.

Baloth, in tribu Juda.

Bethfali, in tribu Juda.

Bersabee, in tribu Judae, sive Symeonis: est usque hodie vicus grandis in vigesimo a Chebron milliario vergens ad austrum, in quo et Romanorum militum praesidium positum est. A quo loco termini Judaeae terrae incipientes tendebantur usque ad Dan, quae juxta Paneadem cernitur. Interpretatur vero Bersabee, puteus juramenti, eo quod ibi Abraham et Isaac foedus cum Abimelech sociavere jurantes. Nec movere debet quempiam, si interdum civitates Judae easdem in tribu Symeonis, vel Benjamin reperiat. Tribus enim Juda bellicosissimis viris pollens, et crebro adversarios superans, in omnibus tribubus tenuit principatum: et idcirco etiam aliarum tribuum sortes in ejus interdum funiculo nuncupantur: alioquin in medio tribus Judae habitasse Symeonem, Scriptura manifestissime docet.

Balam, in tribu Juda.

Bascath, in tribu Juda.

Bethdagon, in tribu Juda: sed et usque hodie grandis vicus Capherdago inter Diospolim et Jamniam demonstratur.

Bethaloth, in tribu Juda.

Bethaphu, in tribu Juda, vicus trans Raphaim millibus quatuordecim euntibus Aegyptum, qui est terminus Palaestinae.

Betharaba: pro qua Symmachus transtulit, 175 in locis quae juxta inhabitabilem sunt, significans eremum.

Beesthara, in tribu Manasse separata Levitis in regione Basanitidi.

Bethaun, in tribu Benjamin juxta Gai et Bethel contra Machmas (licet plerique, ut supra dictum est, eamdem putent esse Bethel).

Baliluth, in tribu Benjamin.

Bethsur, in tribu Juda, sive Benjamin: et est hodie Bethsoron vicus euntibus nobis ab Aelia Chebron, in vicesimo lapide, juxta quem fons ad radices montis ebulliens (ab eadem in qua gignitur, sorbetur homo). Et Apostolorum Acta (VIII, 38) referunt Eunuchum Candacis reginae in hoc esse a Philippo baptizatum. Est et alia villa Bethsur in tribu Juda, mille passibus distans ab Eleutheropoli.

Boon, in tribu Benjamin.

Bethalon, in tribu Benjamin: pro qua Symmachus interpretatur, in campestribus.

Bethala, in tribu Benjamin.

Beroth, in tribu Benjamin.

Bola, in tribu Symeonis.

Bathul, in tribu Symeonis.

Beth, in tribu Symeonis.

Baaleth, in tribu Symeonis.

Barammoth, in tribu Symeonis.

Bethlabooth, in tribu Symeonis.

Bethleem, in tribu Zabulon: ad cujus distinctionem altera Bethleem appellatur Judae.

Bethphases, in tribu Issachar.

Bathne, in tribu Aser, et nunc appellatur vicus Bethbeten, in octavo milliario Ptolemaidis contra orientem.

Bethdagon, locus in quo duae tribus Zabulon et Issachar habent confinia.

Bethemec, quod interpretatur Symmachus, locum vallis. Est autem sortis Aser.

Bethana, in tribu Nephthalim: et est villa nomine Batanaea, in quintodecimo a Caesarea lapide, in qua dicuntur lavacra esse salubria: quam et supra sub nomine Aneae posuimus.

Bane, in tribu Dan.

178 Barac, in tribu Dan, usque hodie prope Azotum Barecha viculus appellatur.

DE JUDICUM LIBRO. Bezec, urbs regis Adonibezec: hodieque duae villae sunt nomine Bezech, vicinae sibi in septimodecimo lapide a Neapoli descendentibus Sythopolim.

Bethsan, ex hoc oppido tribus Manasse accolas pristinos non potuit expellere: et nunc appellatur Scythopolis, urbs nobilis Palaestinae, quam interdum Scriptura cognominat domum San, quod in nostra lingua interpretatur, inimicus.

Bethsames, civitas sacerdotalis in tribu Benjamin, quae usque hodie demonstratur de Eleutheropoli pergentibus Nicopolim in decimo milliario contra orientalem plagam.

Bethnath, in sorte tribus Nephthalim. Sed nec de hac pristinos accolas tribus Nephthalim valuit expellere.

Bethsames altera, in tribu Nephthalim, in qua et ipsa cultores pristini permansere.

Baal Aermon, mons circa Libanum in finibus Allophylorum.

Baaleth, in tribu Dan.

Bethbera (Al. Bethara ), quod interpretatur, domus aquae, sive putei, quam expeditione bellandi occupavit Gedeon.

Bethasetta (Al. Bethasepta ), ubi terga vertit Madian.

Balanus, id est quercus Sicimorum, ubi regnavit Abimelech, quae usque hodie ostenditur in suburbano rure Neapoleos propter sepulcrum Joseph.

Borconni, quod vertit Aquila, in spinas, Symmachus vertit, in tribulos.

Bera, ubi cum Abimelech Joatham fugisset, habitavit. Distat autem vicus Bera ab Eleutheropoli octo millibus ad aquilonem.

Baalthamar, juxta Gabaa, ubi filii Israel adversus tribum Benjamin iniere certamen, et usque hodie Bethamari in supra dictis locis viculus appellatur.

179 DE REGNORUM LIBRIS.

Bethcur, usque ad hunc locum populus Israel fugientes alienigenas persecutus est, appellans eum, Lapidem adjutorii.

Bama, ubi Saul ungendus in regem, cum Samuele cibum sumpsit. Porro Bama, Aquila semper, Excelsum transtulit.

Boses, nomen petrae (super qua in libris Hebraicarum Quaestionum diximus).

Besor, torrens, ad quem venit David.

Borasan, ad quem locum David praedae partem misit.

Baurim, locus ad quem usque prosecutus est Michol filiam Saulis vir suus lacrymans.

Baalasor, juxta Ephraim, ubi Abessalon pecora tondebantur.

Bethmacha, usque ad hanc persecutus est Joab perduellem Sabee; et postea, eam ab Assyriorum rege captam legimus. Est autem ascendentibus de Eleutheropoli Aeliam in octavo lapide, nunc villa quae Machamim dicitur.

Ballath, urbs quam aedificavit Salomon.

Bethsarisa unde venit homo cum muneribus ad Elisaeum prophetam. Est autem villa in finibus Diospoleos, quindecim ferme ab ea millibus distans contra septentrionem in regione Thamnitica.

Bethagan, via per quam Ochoziam fugisse legimus.

Bazechath, urbs antiqua Judaeae.

Bethacath, vicus Samariae, ad quem venit Jeu rex Israel, qui in latissimo campo situs, non amplius quindecim millibus a Legionis oppido separatur: pro quo Aquila interpretatus est, domum curvantium: Symmachus, domum singulorum (eo quod angustus et humilis introitus, singulos tantum, et nec ipsos stantes ingredi sustineret).

Benith, quam construxerunt Samaritani, qui de Babylonis regione transierant.

Byblos, civitas Phoenicis, cujus meminit Ezechiel (XXVII, 9): pro qua in Hebraico continetur GOBEL.

182 Bubastus, civitas Aegypti: juxta Ezechiel (XXX, 7).

Boz, in terra Cedar, sicut scribit Jeremias (XXV, 23).

Bel, idolum Babylonium.

DE EVANGELIIS.

Bethsaida, civitas in Galilaea Andreae, Petri et Philippi Apostolorum, prope stagnum Genesareth.

Bethphage, villula in monte Oliveti, ad quem venit Dominus Jesus.

Bethania, villa in secundo ab Aelia milliario, in latere montis Oliveti: ubi Salvator Lazarum suscitavit, cujus et monumentum Ecclesia nunc ibidem exstructa demonstrat.

Bethabara, trans Jordanem, ubi Joannes in poenitentiam baptizabat, unde et usque hodie plurimi de fratribus, hoc est de numero credentium, ibi renasci cupientes, vitali gurgite baptizantur.

Bethesda, piscina in Jerusalem, quae vocabatur προβατικὴ (et a nobis interpretari potest, pecualis). Haec quinque quondam porticus habuit, ostendunturque gemini lacus, quorum unus, hibernis pluviis impleri solet: alter, mirum in modum rubens, quasi cruentis aquis, antiqui in se operis signa testatur. Nam hostias in eo lavari a sacerdotibus solitas ferunt, unde et nomen acceperit.

DE PENTATEUCHO.

Carnaim Astaroth, Carnaim nunc vicus est grandis in angulo Batanaeae et appellatur Carnaea trans fluenta Jordanis: traduntque ibi fuisse domum Job. Sed et supra meminimus Carnaeae viculi, in nono ab Aelia milliario.

Cades, ubi fons judicii: est et Cadesbarne in deserto, quae conjungitur civitati Petrae in Arabia: ibi occubuit Maria: 183 et Moses, rupe percussa, aquam sitienti populo dedit. Monstratur ibidem usque in praesentem diem sepulcrum Mariae; sed et principes Amalec ibi a Chodorlagomer caesi sunt.

Cene, regio principum Idumaeorum.

Cariathaim, civitas quam exstruxerunt filii Ruben. Nunc autem est vicus Christianis omnibus florens, juxta Medaban urbem Arabiae, et appellatur Corojatha in decimo milliario supradictae urbis, contra occidentalem plagam, vicinus ejus loci, qui appellatur Baare.

Cariatharbee (id est villula quatuor), quae et Chebron, de qua jam supra diximus.

Canath, vicus Arabiae, qui nunc Canatha dicitur: quem cum cepisset Nabau, appellavit Naboth. Fuit autem in tribu Manasse in regione Trachonitidi juxta Bostran.

Cata ta chrysea (id est ad aurea). Sunt autem montes auri fertiles in deserto, procul undecim mansionibus a Choreb, juxta quos Moses Deuteronomium scripsisse perhibetur. Sed et metallo aeris Fano (quod nostro tempore corruit), montes venarum auri plenos olim fuisse vicinos aestimant

Cademoth, desertum, ex quo loco misit legatos Moses ad Seon (regem Amorrhaeorum).

Cariath, vicus qui sub Gaba metropoli fuit.

Cedes, civitas quam cepit Jesus, rege ipsius interfecto. Est autem in sorte tribus Judae.

Cademoth, altera civitas filiorum Ruben.

Cedson, in tribu Ruben, urbs separata Levitis.

DE LIBRO JESU. Capseel, in tribu Juda.

Cina, in tribu Juda.

186 Ceila, in tribu Juda, ubi quondam sedit David, et nunc est villa Cela ad orientalem plagam Eleutheropoleos pergentibus Chebron, quasi in octavo milliario, in qua sepulcrum monstratur prophetae Ambacuc.

Cariathbaal, civitas Jarim in tribu Juda.

Cana, in tribu Ephraim.

Campsaim, in tribu Ephraim.

Cane, in tribu Manasse.

Cariathiarim, quae et Cariathbaal, civitas saltuum, una de urbibus Gabaonitarum pertinens ad tribum Judae, euntibus ab Aelia Diospolim ( Al. Heliopolim ) in milliario nono. De hac fuit Urias propheta, quem interfecit Joacim in Jerusalem, sicut scribit Jeremias (XXVI, 20). Sed et in Paralipomenon libro (Par. II, 50), filius Sobal appellatur Cariathiarim.

Cision, in tribu Issachar, civitas separata Levitis.

Cartha, in tribu Zabulon, civitas separata Levitis.

Cotta, in tribu Zabulon, civitas separata Levitis.

Cana, usque ad Sidonem majorem (est quippe et altera minor, ad cujus distinctionem major haec dicitur). Fuit autem Cana in tribu Aser, ubi Dominus noster atque Salvator aquas vertit in vinum. Unde Nathanael verus Israelita Salvatoris testimonio comprobatur (et est hodie oppidulum in Galilaea gentium).

Cedes, sortis Nephthalim, civitas sacerdotalis ac fugitivorum, in Galilaea super montem Nephthalim. Sed et hanc cepit rex Assyriorum, quae nunc Cidissus appellatur, in vicesimo Tyri milliario juxta Paneadem.

Chartham, in tribu Nephthalim, civitas separata Levitis.

187 DE JUDICUM LIBRO.

Cethron, in tribu Zabulon, in qua pristini remansere cultores.

Carcar, ubi filii erant Zebee et Salmana, quos interfecit Gedeon: et est usque hodie castellum cognomento Carcaria, unius diei itinere ab urbe Petra distans.

Camon, civitas Jair, in qua et sepultus est, cum primum judicasset populum Israel. Appellatur autem hodieque vicus Cimona, in campo latissimo sex millibus a Legione ad septentrionalem plagam pergentibus Ptolemaidem.

Cison, torrens, juxta montem Thabor: ubi contra Sisaram dimicatum est.

Cadomi, torrens, juxta quem Debbora bellum gessit.

Coelas Titanorum (id est vallis Gigantum), adversus quos praeliatus est David.

Clauthmon, id est, fletuum locus, a planctu nomen accipiens.

DE REGNORUM LIBRIS.

Ceni, regio Philistiim.

Carmelus, ubi Nabal quondam Carmelius fuit, et nunc villa est Chermela nomine, in decimo lapide oppidi Chebron, vergens ad orientalem plagam, ubi et Romanum praesidium positum est. . . . . . . . . . . .

Cedron, appellatur torrens, sive vallis Cedron, juxta Jerusalem (ad orientalem plagam: cujus et Joannes Evangelista meminit).

Cyrene (in finibus Aegypti), ad quem locum rex Assyriorum transtulit Damascenos.

190 Coa, quae est juxta Aegyptum.

Carchedon, id est Carthago: cujus Isaias et Ezechiel in visione Tyri recordantur: pro quo in Hebraico THARSIS scriptum est. Sed et de hac in libris Hebraicarum Quaestionum plenius diximus.

Coelas, id est vallis Josaphat inter Jerusalem et montem Oliveti. (Lege Prophetam Joel III, 2.)

Cedem, in Ezechiel: quod Aquila et Symmachus interpretantur orientem.

Cedar, in Ezechiel, principes Cedar (XXVII, 21). Sed et Isaias et Jeremias in visione Arabiae, hujus vocabuli recordantur. Est autem regio in eremo Saracenorum, a filio Ismaelis Cedar ita cognominata.

Carioth, in regione Moabitarum: sicut Jeremias scribit.

Capharnaum, juxta stagnum Gennezar: usque hodie oppidum in Galilaea gentium situm, in finibus Zabulon et Nephthalim.

Hucusque per C litteram, id est Graecum KAPPA legere debemus: exinde per elementum CHI, quod aspirationem in se continet, et a Latinis minime habetur, scribendum pariter ac legendum.

DE GENESI. Chalanne, civitas regni Nemrod in Babylone: cujus et Isaias meminit, dicens Et Chalanne, ubi turris aedificata.

Chalach, urbs Assyriorum, quam aedificavit Assur egrediens de terra Sennaar.

Charran, civitas Mesopotamiae (trans Edessam), quae usque hodie Charra dicitur (ubi Romanus est caesus exercitus, et Crassus dux captus).

Chebron, quae quondam appellabatur Arbe (licet male in Graecis codicibus habeatur Arboc: condita est autem ante septem annos, quam Tanis urbs Aegypti conderetur. Diximus de hac et supra. Fuit autem metropolis Enacim (quos gigantes et potentes intelligere debemus).

Chobaa, ad laevam partem Damasci. Est autem et villa Chobaa, in iisdem 191 regionibus, habens accolas Hebraeos, qui credentes in Christum (omnia legis praecepta custodiunt. Et a principe haereseos) Ἐβιωνῖται ( Ebionitae ) nuncupantur. (Contra istiusmodi dogma Paulus Apostolus scribit ad Galatas.)

Chabratha, quod interpretatur Aquila καθ' ὁδὸν, id est, juxta viam, quae ducit in Ephrata, id est Bethleem: ubi Rachel cum Benjamin peperisset, occubuit. Super hoc verbo quid nobis videatur, in libris Hebraicarum Quaestionum diximus.

Chazbi, ubi geminos Judae filios Thamar edidit. Ostenditur autem nunc locus desertus juxta Odollam in finibus Eleutheropoleos. De hoc quoque in libris Hebraicarum Quaestionum plenius disputatum est.

DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO. Choreb, mons Dei in regione Madian, juxta montem Sina super Arabiam in deserto (cui jungitur mons et desertum Saracenorum, quod vocatur Pharan. Mihi autem videtur, quod duplici nomine idem mons, nunc Sinai, nunc Choreb vocetur).

Charada, castra filiorum Israel.

Chennereth, mare ubi est Judaeae terminus in tribu Nephthalim. (Sed et oppidum quod in honorem postea Tiberii Caesaris, Herodes rex Judaeae instauratum appellavit Tyberiadem, ferunt hoc primum appellatum nomine.)

DE LIBRO JESU.

Chephira, vicus ad civitatem pertinens Gabaon in tribu Benjamin.

Chasalon, in tribu Juda, et in finibus Aeliae villa praegrandis.

Chisil, in tribu Juda.

Chabon. in tribu Juda.

194 Chaphtis, in tribu Juda.

Chermel, unde Nabal Charmelius fuit, de qua et supra dictum est.. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

Chilon, in tribu Juda.

Chephri, in tribu Benjamin.

Chasselath Thabor, in tribu Zabulon.

DE REGNORUM LIBRIS.

Chetthiim, terra Chetthiim, Cyprus dicitur, in qua civitatem condidit Luza. (Nam et urbs hodieque Cypricittium nuncupatur.)

Charri, ad quem locum persecutus est Joab res novas molientem Sabee.

Chomarim, ubi Josias simulacra combussit.

Chalanne, ubi turris aedificata est, juxta Isaiam (sicut supra diximus).

(Charran, civitas Assyriorum in regione Themath, juxta Isaiam.)

Chaselath, juxta Thabor, terminus Zabulon: diximus de ea et supra sub nomine Chasalus.

Chabol, terminus Aser.

Chalab, de hac cultores pristinos Aser non valuit expellere.

Chorath, torrens trans Jordanem (in quo absconditus est Elias, e regione ejusdem fluminis).

Chotha, regio Assyriorum.

Chobar, flumen Babylonium, sicut in Ezechiel.

Charchamis, civitas juxta flumen Euphraten.

Chamoam, villula juxta Bethleem.

Chaelon, quae et Ealon, oppidum Moab sicut in Jeremia scribitur.

Chamos, idolum Moab.

DE EVANGELIIS. Chorozain, oppidum Galileae, quod Christus propter incredulitatem miserabiliter deplorat et plangit. Est autem nunc desertum in secundo lapide a Capharnaum.

Chimarrus, id est, torrens Cedron de 195 quo et supra diximus, inter montem Oliveti et Jerusalem, ubi Dominum Salvatorem Joannes evangelista narrat traditum.

DE LIBRO GENESEOS.

Dasem, urbs Assyriorum nobilis, quam exstruxit Assur, inter Niniven et Chalach.

Drys, id est, quercus Mambre, juxta Chebron (quae usque ad aetatem infantiae meae, et Constantii regis imperium, terebinthus monstrabatur pervetus, et annos magnitudine indicans), sub qua habitavit Abraham. (Miro autem cultu ab ethnicis habita est, et veluti quodam insigni numine consecrata.)

Damascus, nobilis urbs Phoenicis. Eodem autem vocabulo et Masec, ancillae Abraham filius, appellatus est. (Porro Masec quid sibi velit, in libris Hebraicarum Quaestionum plenius disputavi: hic tantum interpretis sum functus officio, non quod ancillam Abrahae Masec nuncupatam, probem.)

Dan, viculus est in quarto a Paneade milliario euntibus Tyrum: qui usque hodie sic vocatur, terminus Judaeae provinciae contra septentrionem, de quo et Jordanis flumen erumpens. (A loco sortitus est nomen: Jor, quippe ῥεῖθρον, id est fluvium, sive rivum Hebraei vocant.)

Dannaba, civitas Balac, filii Beor regis Edom, post quem regnavit Job (licet mihi videatur longe aliter). et est usque hodie villa Dannaia, in octavo milliario Ἀρεοπόλεως pergentibus Arnonem; et altera Dannaba super montem Phogor in septimo lapide Esbus.

Dothaim, ubi invenit Joseph fratres suos pecora pascentes, qui et usque hodie in duodecim milliario a Sebaste, contra Aquilonis plagam ostenditur.

DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO.

Debon, quae et Dibon, in solitudine castra filiorum Israel. Est autem et alia Dibon, villa praegrandis juxta Arnonem, quae cum prius fuisset filiorum Moab, et post eam Seon rex Amorrhaeorum 198 belli jure tenuisset, a filiis Israel capta atque possessa, in partem venit tribus Gad. Meminit hujus Jeremias et Isaias in visione contra Moab.

Debongad, filiorum Israel castra.

Dysmemoab, id est, ad occidentem Moab, juxta Jordanem contra Jerichum: ubi Balac rex Moab et majores natu Madian, Israelem insidiis deceperunt, in quo loco et Moses scripsit Deuteronomium.

DE LIBRO JESU. Dabira, civitas in tribu Dan, cujus regem interfecit Jesus. Est autem et alia villula Judaeorum in monte Thabor regionis ad Diocaesaream pertinentis.

Dornapheth (quod Symmachus transtulit, Dor maritima). Haec est Dora in nono milliario Caesareae Palaestinae pergentibus Tyrum nunc deserta: quae cum cecidisset in sortem tribus Manasse, eam possidere non potuit, quia habitatores in illa pristini permansere.

Dabir, in tribu Juda, quae vocabatur civitas litterarum, hanc praeoccupavit Gothoniel frater Caleb interfectis in ea Enacim. Fuit autem et ipsa sacerdotibus separata. (Porro Gothoniel quidam arbitrantur filium fratris Caleb.)

Dabir, super Jordanem civitas Amorrhaeorum.

Dimona, in tribu Juda.

Dadan, in tribu Juda.

Denna, in tribu Juda, eadem est autem quae et Dabir civitas litterarum.

Dahiva, sive Dahiud, in tribu Juda.

Duma, in tribu Juda, vicus grandis in Daroma, hoc est, ad australem plagam in finibus Ἐλευθεροπόλεως, decem et septem ab ea millibus distans.

Damna, in tribu Zabulon, Levitis separata civitas.

Dasbath, in tribu Zabulon.

Dabrath, in tribu Issachar, urbs separata Levitis.

DE LIBRO JUDICUM. Drys, id est, quercus, in Ephrata, in tribu Manasse unde fuit Gedeon. 199 Et de hac quid nobis visum sit, in libris Hebraicarum Quaestionum diximus. Quaeritur enim, quomodo Ephrata in tribu Manasse nunc esse dicatur.)

DE REGNORUM LIBRIS. Dibon, de qua supra diximus, cujus meminit Isaias in visione contra Moab.

Deseth, quod Aquila transtulit, parietem: Symmachus, murum.

Dodanim, de qua Isaias in visione scribit Arabiae. Est autem juxta Areopolim.

Darom, hujus meminit Ezechiel (XX, 46, apud LXX), quod Symmachus vertit, in Aphricum.

Diospolis civitas Aegypti, sicut scribit Ezechiel.

Dadan, in regione Cedar, de qua scribit Jeremias.

Deblataim, in terra Moab, sicut scribit Jeremias.

Dedan, in regione Idumaea, super qua scribit Jeremias. Est autem in quarto milliario a Metallofeno contra aquilonem.

Decapolis, sicut in Evangelio legimus. Est autem regio decem urbium trans Jordanem circa Hippum et Pellam et Gadaram.

DE GENESI. Eden, sacri paradisi locus ad Orientem, quod in voluptatem deliciasque transfertur.

Evila, ubi aurum purissimum (quod Hebraice dicitur zaab ( ) et gemmae pretiosissimae, carbunculus, smaragdusque nascuntur. Est autem regio ad Orientem vergens, quam circumit de paradiso Phison egrediens: quem nostri, mutato nomine, Gangen vocant. Sed et unus de minoribus Noe, Evila dictus est, quem Josephus refert cum fratribus suis a flumine Cephene et regione Indiae, usque ad eum locum qui appellatur Hieria, possedisse. Sed et Ismael in solitudine Evila habitasse scribitur: quam ait sancta Scriptura esse in deserto Sur contra faciem Aegypti, et tendere usque ad terram Assyriorum.

202 Euphrates, fluvius Mesopotamiae, in paradiso oriens. (Porro Sallustius auctor certissimus asserit tam Tigris quam Euphratis in Armenia fontes demonstrari. Ex quo animadvertimus aliter de paradiso et fluminibus ejus intelligendum.)

Ellasar, civitas regis Arioch.

Ephratha, regio Bethleem civitatis David, in qua natus est Christus. Est autem in tribu Juda ( licet plerique male aestiment in tribu Benjamin), juxta viam ubi sepulta est Rachel quinto milliario ab Jerusalem, in eo loco qui a Septuaginta vocatur Hippodromus. Legimus Ephrathan in Paralipomenon libro (I Paral. II, 50), sicut supra dictum est.

DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO. Ebrona, in deserto castra filiorum Israel.

Emath, quam transierunt exploratores, qui ab Jesu missi sunt.

Erma, ubi pars populi caesa est Israelis ab Amalec et Chananaeo, quem in Deuteronomio Amorrhaeum Scriptura vocat.

Esebon, civitas Seon regis Amorrhaeorum in terra Galaad: quae cum fuisset ante Moabitarum, ab Amorrhaeis belli jure possessa est. Meminit hujus Jeremias, Isaias quoque in visione contra Moab. Porro nunc vocatur Esbus, urbs insignis Arabiae, in montibus qui sunt contra Jericho, viginti a Jordane millibus distans. Fuit autem in tribu Ruben separata Levitis.

Edrai, ubi interfectus est Og rex Basan, gigas et potens, omnisque illius caesus exercitus. Nunc autem est Adra insignis Arabiae civitas in vicesimo quarto lapide a Bostra.

Eleale, civitas Amorrhaeorum in Galaad, quae cecidit in sortem tribus Ruben. 203 Meminit hujus et Isaias in visione contra Moab, et Jeremias: sed et usque hodie villa grandis ostenditur in primo ab Esbus milliario.

Euna, quae est juxta desertum Cades.

Ermon, mons Ermon, quem Phoenices cognominant Sanior: jam et supra positus.

DE LIBRO JESU. Emec Achor, quod interpretatur, vallis Achor (id est tumultus atque turbarum), ubi Achan lapidibus oppressus est, eo quod quaedam de anathemate sustulisset. Est autem locus juxta Jericho haud procul a Galgalis. ( Male ergo quidam putant vallem Achor, a nomine ejus qui lapidatus est, nuncupatam, cum ille Achan dictus sit, et non Achor, vel Achar.)

Eglom, quae et Odollam, in tribu Judae: cujus regem nomine Dabir, interfecit Jesus. Est autem nunc villa praegrandis, in duodecimo ab Eleutheropoli lapide contra Orientem: de qua et supra diximus.

Esrom quae et Asor, juxta eremum in tribu Juda: de qua et supra dictum est.

Enacim, et in hac interfecit Jesus Enacim gigantes de regione montana in Chebron. (Sed mihi videtur non esse nomen loci Enacim, sed habitatorum Chebron.)

Ephron, in tribu Juda. Est et villa praegrandis Ephraea nomine contra septentrionem in vicesimo ab Aelia milliario.

Edre, in tribu Juda.

Ethnam, in tribu Juda.

Ebeziuthia, in tribu Juda.

Evim, in tribu Juda.

Elolath, in tribu Juda.

Ereb, in tribu Juda. Est hodieque villa in Daroma, id est, ad Austrum, quae et Eremiththa nuncupatur.

Esan, in tribu Juda.

Elul, in tribu Juda. Est et hodie in regione ad Aeliam pertinente villa nomine Alula, juxta Chebron.

l Elthece (Al. Elthei ), in tribu Juda: est hodieque 206 Thecua vicus in nono (leg. duodecimo ) ab Aelia milliario contra meridianam plagam, de quo fuit Amos propheta, cujus et sepulcrum ibidem ostenditur.

Engaddi, in tribu Juda: ubi absconditus est David in solitudine, quae est in Aulone Jerichus, hoc est in regione illa campestri, de qua supra diximus. Vocatur autem usque hodie vicus praegrandis Judaeorum Engadda, juxta mare Mortuum, unde et opobalsamum venit (quas vineas Engaddi Salomon (Cant. I, 13) nuncupat).

Esthemo, civitas sacerdotalis, nunc autem ostenditur praegrandis vicus Judaeorum in Daroma, qui locus ad Eleutheropoleos pertinet regionem.

Emec Raphaim, id est, vallis Raphaim, in tribu Benjamin.

Edomia, in tribu Benjamin: nunc vero ostenditur villa Eduma in Acrabittene duodecim ferme millibus distans a Neapoli contra Orientem.

Erma, et hanc Jesus cepit, rege illius interfecto: quae fuit in sorte Symeonis, sive Judae.

Ether, sortis Symeonis, et nunc est villa praegrandis nomine Jeththira, in interiori Daroma juxta Malatham.

Eththa, in tribu Symeonis.

Elcath, in tribu Aser, Levitis separata civitas.

Edrai, in tribu Nephthalim.

Esthaul, in tribu Dan, ubi mortuus est Samson: quae usque hodie ostenditur in decimo Eleutheropoleos milliario contra aquilonem pergentibus Nicopolim.

Eltheco, in tribu Dan, separata Levitis.

Elba, de hac tribus Aser accolas pristinos non quivit expellere.

Eremmon, vicus Judaeorum praegrandis in sexto decimo ab Eleutheropoli milliario contra meridiem in Daroma.

Emathdor, in tribu Nephthalim, separata Levitis.

Emath, terminus Allophylorum in regione Damasci.

207 DE REGNORUM LIBRIS. Ergab, ad quem locum Jonathan filius Saul veru dirigit, militaribus jaculis se exercens. Pro quo Aquila et Symmachus interpretati sunt lapidem, licet in alio loco Symmachus pro hoc τὴν περίμετρον dixerit.

Echela, ubi absconditus est David: nunc vero Eccela villa dicitur in septimo ab Eleutheropoli milliario, juxta quam et sepulcrum Ambacuc prophetae ostenditur.

Elmoni, locus quispiam interpretatur: pro quo Aquila et Theodotio transtulerunt τόνδε τινὰ, quod nos dicere possumus, hunc vel illum. (Porro diligens lector agnoscat, quod in principio quoque libri hujus aliqua ex parte perstrinxi, me non omnia quae transfero comprobare: sed idcirco quaedam juxta auctoritatem Graecam relinquere, quia de his in Libris Hebraicarum Quaestionum plenius disputavi.)

Esthama, ad quem locum misit David.

Eloth, quam aedificavit rex Azarias.

Emath, in Isaia civitas Damasci, quam oppugnavit rex Assyriorum. Meminit hujus Zacharias et Ezechiel. In Amos quoque Emath Rabba scribitur (quod nobiscum sonat, Emath magna ). Diximus de hac et supra, quod nobis videretur hanc esse Epiphaniam juxta Aemesam (quae usque hodie Syro sermone sic dicitur.)

Eser, urbs quam aedificavit Salomon, Elcese, de quo loco et Naum propheta fuit, nam appellatur Elcesaeus.

Emacim, quod Symmachus et Aquila transtulerunt, vallium.

DE EVANGELIIS. Emmaus, de quo loco fuit Cleophas, cujus Lucas Evangelista meminit: haec est nunc Nicopolis insignis civitas Palaestinae.

210 Ephraim, juxta desertum, ad quam venit Dominus Jesus cum discipulis suis. Diximus de hac et supra sub Ephon vocabulo.

Hucusque per correptam litteram E, nominum sunt lecta principia. Exinde per extensum legamus elementum, quod Graece dicitur heta.

DE GENESI. Elath. regio principum Edom, et civitas Esau, in decimo a Petra milliario contra Orientem.

Eroum ( Gesse ), civitas in Aegypto, ad quam Joseph occurrit patri suo Jacob.

Heliopolis, civitas solis, urbs in Aegypto, pro qua in Hebraeo scriptum est on, in qua Petefres sacerdos fuit. Meminit hujus et Ezechiel.

Etham, castra filiorum Israel in deserto, quae appellantur Ebutham (f. et Butham ).

DE LIBRO JESU. Engannim, in tribu Juda, nunc est vicus juxta Bethel.

Enaim, in tribu Juda, hodieque villa est Bethenim circa Terebinthum.

Endor, in tribu Manasse, ubi Pythonissa a Saule rege Judaeae consulitur. Diximus et supra de Endor, quae est juxta oppidum Naim, in cujus portis Salvator filium viduae suscitavit. Est autem circa Scythopolim.

Enganni, in tribu Issachar civitas separata Levitis. Sed et alia quaedam civitas Enganna dicitur, circa Gerasam trans Jordanem.

Enadda, in tribu Issachar. Est autem usque hodie quaedam villa Ennadab pergentibus de Eleutheropoli Aetiam, quasi in decimo milliario.

Enasor, in tribu Nephthalim, posita est et supra Asor.

Ereccon, terminus tribus Dan, juxta Joppen.

DE JUDICUM LIBRO.

Etam, ubi habitabat Samson, in spelunca Etam, juxta torrentem.

211 DE REGNORUM LIBRIS. Ela, legimus vallem Ela: quam Aquila et Theodotio interpretantur, vallem quercus.

Engaddi, desertum, in quo absconditus est David. Posuimus et supra Engaddi in tribu Juda juxta mare Mortuum, contra Occidentem.

Emath, regio Allophylorum. Porro juxta Jeremiam civitas Damasci.

Enam, terminus Damasci, sicut in Ezechiel legitur, ad Orientem vergens a Themam et Palmetis: quae caeteri interpretes ediderunt, Thamar.

DE GENESI. Fison, quod interpretatur, caterva: fluvius quem nostri ( Graeci ) Gangen vocant, de paradiso exiens, et pergens ad Indiae regiones, post quas erumpit in pelagus. Dicit autem Scriptura circumiri ab hoc universam regionem Evila, ubi aurum praecipuum nascitur et Carbunculus lapis et Prasinus.

Faran, nunc oppidum trans Arabiam junctum Saracenis, qui in solitudine (vagi errant) Per hoc iterfecerunt filii Israel, cum de monte Sina castra movissent. Est ergo, ut diximus, trans Arabiam contra australem plagam, et distat ab Aila contra Orientem, itinere trium dierum. In deserto autem Pharan Scriptura (Gen. XXI) commemorat habitasse Ismaelem. Unde et Ismaelitae (qui nunc Saraceni). Legimus quoque Chodorlagomor regem percussisse eos, qui erant in deserto Pharan.

Fitistiim, quae nunc dicitur Ascalon, et circa eam regio palaestinae.

Fanuel, locus in quo Jacob tota nocte colluctans, Israelis vocabulum meruit, juxta torrentem Jaboc (Fanuel autem interpretatur facies Dei, ab eo quod Jacob ibi Deum viderit).

Fogo, civitas Adad regis, quae est in regione Gabalitica.

Fenon, castra filiorum Israel in deserto. Fuit autem quondam civitas principum 214 Edom, nunc viculus in deserto, ubi aeris metalla (damnatorum suppliciis effudiuntur), inter civitatem Petram et Zoaram (de quo et supra diximus).

DE EXODO. Fithom, civitas Aegypti, quam aedificaverunt filii Israel.

DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO.

Fin, castra filiorum Israel in deserto.

Fathura, civitas trans Mesopotamiam, unde fuit Balaam hariolus: sed et juxta Eleutheropolim quaedam villa nomine Fathura euntibus Gazam nuncupatur.

Fagor, et Bethfogor, mons Moabitarum, ad quem Balaac rex adduxit Balaam hariolum in supercilio Liviadis. Sed et alia villa Fogor haud procul a Bethleem cernitur (quae nunc Phaora nuncupatur).

Fasga, civitas Amorrhaeorum. Est autem et mons contra orientalem plagam Fasga, pro quo Aquila interpretatur, excisum. Sed et Septuaginta interpretes Fasga in quodam loco, excisum transtulerunt.

DE LIBRO JUDICUM. Fanuel, civitas quam aedificavit Jeroboam.

Fanuel, turris quam subvertit Gedeon. Sed et unus de filiis Hor vocatus est Fanuel (I Paral. XLIV).

Fraaton, unde fuit Abdon judex populi Israel in monte Amalec.

DE REGNORUM LIBRIS. Felmoni almoni, quod Aquila interpretatur, illum vel istum. Symmachus 215 vero, nescio quem locum. Theodotio, illum locum Elmon (de quo in libris Hebraicarum Quaestionum plenius disputatum est).

Fogo, civitas regni Edom.

Farfar. fluvius Damasci.

Fathore, regio Aegypti juxta Ezechielem et Jeremiam, in qua profugi habitavere Judaei.

DE GENESI.

Geon, fluvius, qui apud Aegyptios Nilus vocatur, in paradiso oriens, et universam Aethiopiam circumiens.

Gomorrha, una de quinque civitatibus Sodomorum, quae cum reliquis divina ultione subversa est.

Gerara, ex cujus nomine nunc Geraritica vocatur regio trans Daroma, procul ab Eleutheropoli millibus viginti quinque ad meridiem. Erat autem olim terminus Chananaeorum ad australem plagam, et civitas metropolis Palaestinae. Scriptura commemorat fuisse eam inter Cades et Sur, hoc est inter duas solitudines: quarum una Aegypto jungitur, ad quam populus trans fretum Rubri maris pervenit; altera vero Cades, usque ad Saracenorum eremum extenditur.

Galaad, mons ad quem septimo die profectionis e Charris Jacob profugus venit. Est autem ad tergum Phoenices et Arabiae, collibus Libani copulatus: extenditurque per desertum usque ad eum locum, ubi trans Jordanem habitavit quondam Seon rex Amorrhaeorum. Cecidit supradictus mons in sortem filiorum Ruben (et Gad, et dimidiae tribus Manasse; sed et Jeremias (XLII. 6) loquitur, Galaad tu mihi initium Libani ), a quo monte et civitas in eo condita, sortita vocabulum est: quam cepit de Amorrhaeorum manu Galaad filius Machis, filii Manasse.

Gader, turris, ubi habitante Jacob, Ruben patris violavit torum (quae absque G littera, in Hebraeo ader ( ) scribitur).

Getthaim, pro qua in Hebraeo positum 218 est AVITH, civitas Adad, qui quartus regnavit in terra Idumaea, quae nunc Gebalene dicitur.

Gesem, regio Aegypti, in qua habitavit Jacob cum liberis suis.

DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO.

Gasiongaber, castra in solitudine filiorum Israel, sicut in Numerorum libro scriptum est. Porro juxta Deuteronomium civitas est Esau, quam nunc Esiam nuncupari putant, juxta mare Rubrum et Ailam.

Gai, in solitudine castra filiorum Israel: et usque hodie Gaia urbs dicitur Palaestinae, juxta civitatem Petram.

Gelmon Deblathaim, castra, id est, mansio filiorum Israel in deserto.

Gadgad, mons in deserto, ubi castrametati sunt filii Israel.

Gaza, civitas Evaeorum, in qua habitavere Cappadoces, pristinis cultoribus interfectis. Apud veteres erat terminus Chananaeorum juxta Aegyptum, ceciditque in sortem tribus Judae: sed eam tenere non potuit, quia Enacim, id est gigantes, Allophylorum fortissimi, restiterunt; et est usque hodie insignis civitas Palaestinae. (Quaeritur autem quomodo in quodam Propheta dicatur Gaza futura in tumulum sempiternum: quod solvitur ita: antiquae civitatis locum vix fundamentorum praebere vestigia, hanc autem quae nunc cernitur in alio loco, pro illa quae corruit, aedificatam.)

Gargasi, civitas trans Jordanem, juncta monti Galaad, quam tenuit tribus Manasse. Et haec esse nunc dicitur Gerasa, urbs insignis Arabiae. Quidam autem ipsam esse Gadaram aestimant. Sed et Evangelium meminit Gergesenorum.

Gaggada, ubi aquarum torrentes sunt. Est autem locus in solitudine.

Gaulon, sive Golam, in tribu Manasse civitas sacerdotalis et fugitivorum, in regione Basanitide. Sed et nunc Gaulon vocatur villa praegrandis in Batanaea, ex cujus nomine et regio sortita vocabulum est.

Gebal, mons in terra repromissionis, ubi ad imperium Mosis altare constructum 219 est. Sunt autem juxta Jericho duo montes vicini contra se invicem respicientes, e quibus, unus Garizim, alter Gebal dicitur. Porro Samaritani arbitrantur, hos duos montes juxta Neapolim esse; sed vehementer errant: plurimum enim inter se distant, nec possunt invicem benedicentium sive maledicentium inter se audiri voces (quod Scriptura commemorat).

Garizin, mons super quem steterunt hi qui maledicta resonabant, juxta supra dictum montem Gebal.

Golgol, quae et Galgal, juxta quam montes esse scribuntur Garizin et Gebal. Galgal autem, locus est juxta Jericho. (Errant igitur Samaritani, qui juxta Neapolim Garizin et Gebal montes ostendere volunt, cum illos juxta Galgal esse Scriptura testetur.)

Gai, in Moab, quod interpretatur, vallis Moab, juxta Phogor, ubi sepultus est Moses.

DE LIBRO JESU.

Galgala, haec est quam supra posuimus Golgol, ad orientalem plagam antiquae Jerichus cis Jordanem, ubi Jesus secundo populum circumcidit, et Pascha celebravit, et deficiente manna, triticeis panibus usus est Israel. In ipso loco lapides quoque, quos de alveo (Al. alveolo ) Jordanis tulerant, statuerunt: ubi et tabernaculum testimonii fixum multo tempore fuit. Cecidit autem in sortem tribus Judae, et ostenditur usque hodie locus desertus in secundo Jerichus milliario, ab illius regionis mortalibus miro cultu habitus. Sed et juxta Bethel quidam aliam Galgalam suspicantur.

Gai, juxta Bethan et Bethel, quam expugnavit Jesus, rege illius interfecto, et habitavit in illa quondam citra (Al. circa ) Jordanem Amorrhaeus, nunc desertus tantum ostenditur locus.

Gabaon, unde Gabaonitae supplices venerunt ad Jesum: erat olim metropolis et regalis civitas Evaeorum, ceciditque in sortem tribus Benjamin. Et nunc ostenditur villa eodem nomine in quarto 222 milliario Bethelis contra occidentalem plagam, juxta Rama et Remmon: ubi Solomon hostiis immolatis, divinum meruit oraculum. Fuit autem et ipsa separata Levitis.

Gabe, sortis Benjamin, et haec Levitis civitas separata.

Gazer, in sorte tribus Ephraim, urbs separata Levitis: quam et ipsam expugnavit Jesus, rege illius interfecto. Aedificata est autem postea a Solomone: nunc Gazara villa dicitur in quarto milliario Nicopoleos contra septentrionem. Verumtamen sciendum, quod alienigenas ex ea Ephraim non potuit expellere.

Goson, et hanc expugnavit Jesus.

Geth, in hac gigantes, qui vocabantur Enacim, et Philistinorum accolae permanserunt. Ostenditur vicus in quinto milliario ab Eleutheropoli euntibus Diospolim.

Gesom, civitas alienigenarum, quae est in Gargasi in Basanitide: de qua filii Israel expellere non valuerunt Gesuri.

Gader, et hujus regem interfecit Jesus. Legimus quod Jacob trans turrim Gader fixerit tabernaculum suum (Gen. XXXV, 16, apud LXX).

Goim in Gelgel: quod Aquila et Symmachus interpretantur, gentes in Gelgel.

Gelgel, et hanc cepit Jesus: et nunc ostenditur villa nomine Galgulis, ab Antipatride in sexto milliario contra septentrionem.

Golathmaim, locus qui intepretatur possessio aquae.

Gadda, in tribu Juda. Est autem hodieque villa in extremis finibus Daromae contra orientem, imminens mari Mortuo.

Gadera, in tribu Juda: nunc appellatur villa ad regionem civitatis Aeliensis pertinens, nomine Gadora, circa Terebinthum.

Gahedur, in tribu Juda: hodieque vocatur Gedrus, vicus praegrandis in decimo milliario Diospoleos pergentibus Eleutheropolim.

Gabli, terra Allophylorum.

Gison, in tribu Juda.

Gelon, in tribu Juda

Gaderoth, in tribu Juda.

223 Getremmon, in tribu Manasse, civitas separata Levitis.

Gai, vallis, sive praeruptum.

Gehennom, quod interpretatur, vallis Ennom, et ab hac quidam putant appellatam geliennam. Cecidit autem in sortem tribus Benjamin juxta murum Jerusalem contra orientem (super qua in libris Hebraicarum Quaestionum plenius dictum est).

Gethepher, in tribu Zabulon.

Gefthael, id est vallis Efthael, in tribu Zabulon.

Gabathon, in tribu Dan, civitas separata Levitis. Est quoque oppidum, quod vocatur Gabe, in sextodecimo milliario Caesareae, et alia villa Gabatha in finibus Diocaesareae juxta grandem campum Legionis: necnon Gaba et Gabatha, viculi contra orientalem plagam Daromae. Sed et alia Gabatha in tribu Benjamin, ubi fuit domus Saul: alienigenarum quoque in Regnorum Libris quaedam Gabatha scribitur (et juxta Bethleem in tribu Juda).

Getremmon, alia civitas in tribu Dan, separata Levitis. Est autem nunc villa praegrandis in duodecimo milliario Diospoleos pergentibus ad eam de Eleutheropoli.

Galiloth, locus juxta Jordanem in tribu Benjamin: ubi altare Domino constituerunt filii Ruben.

Gaas, mons in tribu Ephraim, in cujus septentrionali plaga sepultus est Jesus filius Nave, et usque hodie juxta vicum Thamna sepulcrum ejus insigne monstratur.

Gabaath, in tribu Benjamin, urbs Phinees filii Eleazar: ubi sepultus est Eleazarus. Est autem nunc Gabatha, villa in duodecimo lapide Eleutheropoleos, ubi et sepulcrum Ambacuc prophetae ostenditur.

226 Gabaam, usque ad hanc bellatum est contra tribum Benjamin, sicut in libro Judicum scribitur (Jud. 20).

DE REGNORUM LIBRIS. Geththa, ad quem locum transtulerunt arcam testamenti de Azoto: nunc vicus grandis vocatur Giththam, inter Antipatridem et Jamniam. Sed et alia villa appellatur Geththim.

Gallim, unde fuit Phalthi, qui post fugam David, Michol uxorem ejus acceperat. Meminit hujus loci et Isaias. Dicitur autem esse quidam juxta Accaron vicus, qui vocetur Gallaa.

Gelamsur, regio Allophylorum.

Gelboe, montes alienigenarum, in sexto lapide a Scythopoli, in quibus et vicus est grandis, qui vocatur Gelbus.

Gedud, ad quam descendit David: pro quo Aquila, τὸν εὔζωνον, id est, expeditum, vel accinctum; Symmachus, latronum cuneum, transtulerunt.

Gazera, ubi percussit David alienigenas. Posuimus et supra Gazer.

Gesur, regio alienigenarum in Syria.

Gilon, unde fuit Achitophel.

Gob, ubi commissum est praelium (II Reg. XXI, 18).

Galilaea: duae sunt Galilaeae, e quibus una Galilaea gentium vocatur, vicina finibus Tyriorum, ubi et Salomon viginti civitates donavit Chiram regi Tyri, in sorte tribus Nephthali: altera vero Galilaea dicitur circa Tyberiadem et stagnum Genezareth, in tribu Zabulon.

Gion, ubi Salomon est unctus in regem.

Ger, locus in quo percussit Jeu rex Israel Ochoziam regem Judaeae, juxta Jeblaam.

Gettha - Chopher, unde Jonas Propheta fuit.

Gaddi, quam percussit Azael rex Damasci. Posita est et supra Gadda.

Gemala, regio Idumaeorum, pro qua Aquila et Symmachus interpretantur, vallem salis.

Gebin, meminit hujus Isaias. Et est villa Geba, in quinto milliario a Guphnis euntibus Neapolim.

227 Gozan, in regione Emath: et hujus meminit Isaias. Est autem in finibus Damasci.

Gareb, collis juxta Jerusalem, sicut scribit Jeremias.

Gebarth: pro quo Aquila interpretatur, in sepibus: Symmachus vero, in coloniis. (Lege Jeremiam.)

Gepha, nomen regionis, ut in Isaia scriptum est.

Gamem, sive Gamon, regio Moabitarum, juxta Isaiam.

DE EVANGELIIS.

Gadara, urbs trans Jordanem, contra Scythopolim et Tyberiadem ad orientalem plagam sita in monte, ad cujus radices aquae calidae erumpunt, balneis desuper aedificatis.

Gergesa, ubi eos qui a daemonibus vexabantur, Salvator restituit sanitati, et hodieque super montem viculus demonstratur, juxta stagnum Tyberiadis, in quod porci praecipitati sunt. Diximus de hoc et supra.

Gethsemani, locus ubi Salvator ante Passionem oravit. Est autem ad radices montis Oliveti nunc Ecclesia desuper aedificata.

Golgotha locus Calvariae, in quo Salvator pro salute omnium crucifixus est, et usque hodie ostenditur in Aelia ad septentrionalem plagam montis Sion.

DE GENESI. Jaboc, fluvius, quo transmisso, luctatus est Jacob adversus cum, qui sibi apparuerat, vocatusque est Israel. Fluit autem inter Amman, id est, Philadelphiam, et Gerazan (in quarto milliario ejus), et ultra procedens, Jordani fluvio commiscetur.

Idumaea, regio Esau: quae ex eo quod ille Edom vocabatur, nomen accepit. Est autem circa urbem Petram, quae nunc dicitur Gabalene.

230 Itheth, regio principum Edom, in eadem, de qua supra diximus, Gebalene.

DE EXODO. Iroth, locus deserti, ad quem venerunt filii Israel, mare Rubrum transfretantes.

DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO.

Jetabatha, castra in solitudine filiorum Israel.

Incendium, id est ἐμπυρισμὸς, locus in deserto, ubi quamdam partem populi flamma consumpsit.

Inthaath, castra in deserto filiorum Israel.

Janna, quae est in campo Moab, subtus verticem Phasga, id est, excisi, quod respicit ad desertum juxta Arnon.

Jassa, ubi adversus Sehon Amorrhaeorum regem dimicatur. Meminit hujus Isaias in visione contra Moab: sed et Jeremias. Et usque hodie ostenditur inter Medaban et Debus.

Jazer, civitas Amorrhaeorum, in decimo lapide Philadelphiae ad solis occasum, trans Jordanem, quae fuit terminus tribus Gad, extenditurque usque Aroer, quae et ipsa respicit ad Rabba. Meminit urbis Jazer et Isaias in visione contra Moab, sed et Jeremias. Fuit autem separata Levitis, et distat ab Esebon millibus quindecim, e qua magnum flumen erumpens, a Jordane suscipitur.

Jordanes, fluvius dividens Judaeam, Arabiam et Aulonem, de quo supra diximus, et usque ad mare Mortuum fluens, qui post multos circumitus juxta Jericho, Mortuo commixtus mari, nomen amittit.

Jetabatha, locus in deserto, ubi torrentes aquarum demonstrantur.

Jericho, urbs, quam, Jordane transgresso, subvertit Jesus, rege illius interfecto: pro 231 quo exstruxit aliam Ozam de Bethel, ex tribu Ephraim, quam Dominus noster atque Salvator sua praesentia illustrare dignatus est. Sed et haec eo tempore, quo Jerusalem oppugnabatur a Romanis propter perfidiam civium capta atque destructa est. Pro qua tertia aedificata est civitas, quae usque hodie permanet, et ostenduntur utriusque urbis vestigia usque in praesentem diem.

DE JESU NAVE.

Jerusalem, in qua regnavit Adonibesec, et postea eam tenuere Jebusaei, e quibus et sortita vocabulum est, quos multo post tempore David exterminans, totius eam Judaeae provinciae metropolim fabricatus est: eo quod ibi locum templi emerit (et impensas structurae Salomoni filio dereliquerit: Hanc esse Josephus refert), quae in Genesi scribitur Salem, sub rege Melchisedech. Fuit autem in tribu Benjamin.

Jebus, ipsa est quae et Jerusalem.

Jarim, civitas Gabaonitarum.

Jarimuth, civitas quam subvertit Jesus, in tribu Juda, quarto distans ab Eleutheropoli lapide, juxta villam Esthaol.

Isimoth, ubi absconditus est David: de qua et supra quid nobis videretur diximus, ponentes Bethsimuth. Sed et in Regnorum libro primo, pro Isimuth, Aquila interpretatur, dissipatam: Symmachus vero, desertam.

Jedna, in sexto ab Eleutheropoli lapide pergentibus Chebron.

Jeconam, civitas Carmeli, quam cepit Jesus, rege illius interfecto.

Jair, civitas tribus Manasse.

Jamnel, in tribu Juda, usque hodie oppidum Palaestinae Jamnia, inter Diospolim et Azotum.

Jabir, civitas litterarum in tribu Juda.

Jathur, in tribu Juda.

Jermus, in tribu Juda. Est autem usque hodie villa Jermucha, in decimo ab Eleutheropoli lapide ascendentibus Aeliam.

Jectael, in tribu Juda.

234 Jectan, in tribu Juda.

Jether, in tribu Juda, civitas sacerdotalis. Et nunc est villa praegrandis Jethira nomine, in vicesimo milliario Eleutheropoleos: habitatores quoque ejus omnes christiani sunt. Sita est autem in interiori Daroma, juxta Malathan. Diximus de hac et supra.

Janum, in tribu Juda: est villa Janua, in tertio milliario Legionis contra Meridiem. Sed non videtur ipsa esse quae scribitur.

Jetan, in tribu Juda, civitas sacerdotalis, est hodieque vicus praegrandis Judaeorum in decimo octavo lapide ab Eleutheropoli ad australem partem in Daroma.

Jesrael, in tribu Juda: sed non est ipsa quae supra.

Jezrael, in tribu Manasse: hodieque praegrandis vicus ostenditur in Campo maximo inter Scythopolim et Legionem. Fuit autem terminus Issachar. Sed et unus de posteris Ephratae, sicut in Paralipomenon (I Par. V, 3) legimus (supp. libris ), vocatus est Jezrael.

Jecdaan, in tribu Juda.

Jephlethi, in tribu Joseph.

Jano, in tribu Ephraim. Hanc quoque cepit rex Assyriorum: et hodieque vicus ostenditur Jano, in Acrabittena regione, in duodecimo lapide Neapoleos contra Orientem.

Jamin: pro quo Aquila et Symmachus interpretantur, dexteram.

Jaseb (Al. Jasen ): pro quo Hebraei, habitatores legunt.

Inemec: pro quo Aquila et Symmachus transtulerunt, in vallem.

Jeblaam, in tribu Manasse, de qua alienigenas non valuit expellere.

Jerphel, in tribu Benjamin.

Jecnal, in tribu Zabulon, Levitis civitas separata.

Jasthie, in tribu Zabulon: nunc usque Joppe vocatur, ascensus Japho. Sed et oppidum Sycaminum nomine, de Caesarea Ptolemaidem pergentibus super mare, propter montem Carmelum Epha dicitur.

235 Jephthael, in tribu Zabulon.

Jadela, in tribu Zabulon.

Jermoth, in tribu Issachar, urbs sacerdotibus separata. Posuimus et supra Jerimuth, cujus et Osee propheta meminit.

Icoc, sortis Nephtali, in confinio trium tribuum: id est, in tribu Zabulon ad australem plagam, in tribu Aser ad occidentem, porro in tribu Juda ad solis ortum.

Jabnel, in tribu Nephtali.

Jeron, in tribu Nephtali.

Jethlam, in tribu Dan.

Jelon, in tribu Dan.

Jud, in tribu Dan.

Jerachon, aquae, in tribu Dan.

Inlechi: pro quo Aquila interpretatur, in maxilla.

Jabis Galaad, et hanc oppugnaverunt filii Israel. Nunc autem est vicus trans Jordanem in sexto milliario civitatis Pellae, super montem euntibus Gerasa.

DE REGNORUM LIBRIS. Joar, saltus, in quo examen apum fuit.

Jerameli, regio Allophylorum.

Jether, ad quam misit David: nunc est villa in Daroma, nomine Jetthira, de qua supra diximus.

Jecmaam, civitas principum Salomonis.

Itabyrium: pro quo Aquila et Symmachus in Osee propheta transtulerunt, Thabor. Est autem mons Thabor in Campo maximo ad orientalem plagam Legionis.

Jecthoel, nomen petrae in Regnorum libris.

Jethaba, urbs antiqua Judaeae.

Inaczeb: pro quo Symmachus transtulit, in valle Zeb.

Inachim, sive Inbachim: pro quo Aquila et Symmachus transtulerunt, in fletu. Meminit hujus et Michaeas propheta.

238 Joppe, oppidum Palaestinae maritimum in tribu Dan.

Inaraba: pro quo Aquila transtulit, in humili, vel plano: porro Symmachus, in campestri.

Ituraea et Trachonitis regio, cujus Tetrarcha fuit Philippus: sicut in Evangeliis legimus. Trachonitis autem dicitur terra juxta desertum Arabiae, quod Bostrae jungitur.. . . . . . . . . . . . . .

DE GENESI.

Lasa, terminus Chananaeorum circa Sidonem.

Luza, in tribu Benjamin, quam postea Jacob cognominavit Bethel. Est autem usque hodie villa in sinistra parte viae de Neapoli pergentibus Aeliam.

Luza, haec altera est, quae cecidit in sortem filiorum Joseph, juxta Sichem in tertio lapide Νεαπόλεως.

Lotan, urbs ducum Edom.

DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO. Lebona in deserto, castra filiorum Israel.

Lobon, locus solitudinis trans Jordanem, in quo Moyses Deuteronomium legit.

DE LIBRO JESU. Lochis, in tribu Juda: sed et hanc cepit Jesus, rege ipsius interfecto. Meminit hujus Isaias et Jeremias: et nunc est villa in septimo milliario ab Eleutheropoli euntibus Daromam.

Lebna, in tribu Juda, civitas sacerdotalis, quam tenuit Jesus, rege illius interfecto: nunc est villa in regione Eleutheropolitana, quae appellatur Lobna. Scribit de hac et Isaias.

Lasaron, et hanc cepit Jesus, rege illius interfecto.

Lapis Boen, filiorum Ruben: est autem terminus tribus Judae.

Laboth, in tribu Juda.

Lamas, in tribu Juda.

239 Labaoth, in tribu Symeonis.

Labanath, in tribu Aser.

Lacum, terminus Nephtalim:

DE JUDICUM LIBRO. Laboemath: pro quo Aquila interpretatur, ingressus Emath.

Lesem: hanc filii Dan vi captam, cognominaverunt Dan.

Luza altera, juxta Bethel, in terra Cetthim, quam condidit ille qui abierat de Bethel, sicut narrat historia.

Lechi: pro quo Aquila et Theodotio interpretantur, maxillam (de qua jam et supra diximus).

Laisa, hanc filii Dan captam manu, possederunt, cum esset procul a Sidone, et vocaverunt eam Dan. Fuit autem terminus terrae Judaeae, contra Septentrionem, a Dan usque ad Bersabee se tendentis. Meminit hujus et Isaias. Sita est autem juxta Paneadem, de qua Jordanis fluvius erumpit.

DE REGNORUM LIBRIS. Lamatthara, ad quem locum Jonathan jacula dirigebat, pro quo Aquila interpretatur, ad signum: Symmachus, ad condictum.

Ladabar, ubi erat Miphibosthe.

Lodabar, unde fuit Machir.

Libanus, mons Phoenicis altissimus.

Luith, hujus meminit Isaias: et est usque hodie vicus inter Areopolim et Zoaram nomine Luitha.

DE GENESI. Messe, regio Indiae, in qua habitaverunt filii Jectan, filii Heber.

Mambre, haec est Chebron, juxta quam sepultus est Abraham cum Isaac et Jacob: de qua et supra diximus. Mambre autem vocabatur et unus amicorum Abraham.

242 Madian, urbs ab uno filiorum Abraham ex Chetthura sic vocata. Est autem trans Arabiam ad meridiem in deserto Saracenorum contra orientem maris Rubri: unde vocantur Madianaei, et Madianaea regio. Legimus et filias Jobab soceri Mosis, filias Madian. Sed haec alia civitas est ὁμώνυμος ejus, juxta Arnonem et Areopolim, cujus nunc ruinae tantummodo demonstrantur.

Moab, ab uno filiorum Lot, qui vocabatur Moab, urbs Arabiae, quae nunc Areopolis dicitur, sic vocata est: cujus et supra meminimus. Appellatur autem Moab ex nomine urbis et regio. Porro ipsa civitas, quasi proprium vocabulum possidet. Rabbath Moab (id est grandis Moab).

Masseca, civitas regni Edom, circa Gebalenen.

Mabsar, usque ad praesentem diem vicus grandis in regione Gebalena, appellatur Mabsara ad urbem Petram pertinens.

Magediel, et haec in regione Gebalena possessa quondam a ducibus Edom.

DE EXODO. Magdolus, ad quem filii Israel, cum exissent de Aegypto, pervenerunt, antequam transirent mare Rubrum. Legimus et in Ezechiel de Magdolo usque Syenen. Porro Jeremias Judaeos, qui secum fugerant, Babyloniorum impetum declinantes, in hac urbe Aegypti habitasse refert.

Merra, quod interpretatur amaritudo. 243 Est autem locus, in quo amaras aquas jactu ligni Moses in dulcem vertit saporem.

DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO.

Memoriae, id est, sepulcra concupiscentiae, castra filiorum Israel in deserto, ubi post esum carnium ascendit ira Dei super illos.

Maceloth, castra filiorum Israel in solitudine.

Masuruth, castra filiorum Israel in deserto.

Matthane, quae nunc dicitur Masechana. Sita est autem in Arnone, duodecimo procul milliario contra orientalem plagam Medabus.

Misor, civitas Og regis Basan. (Significat autem Misor, loca plana atque campestria.)

Machanarath, terminus urbis Amman, quae et Philadelphia dicitur.

Madobares, quam nos vocamus eremum, hanc Hebraei Madrarim nominant.

Misaida, filiorum Jacim, locus in solitudine, in quo obiit Aaron.

DE LIBRO JESU.

Maceda, in hac conclusit Jesus quinque reges in spelunca, quos interfecit cum rege Maceda, quae fuit in tribu Juda: et nunc est in octavo milliario Eleutheropoleos contra solis ortum.

Madon, civitas in qua fuit rex Jobab, adversus quem Jesus bellum gessit.

Massepha, in tribu Juda, apud quam habitabat Jephte juxta Cariathiarim, ubi quondam arca testamenti fuit, et Samuel populum judicavit. Meminit hujus et Jeremias.

Merrom, aquae ad quas, exercitu praeparato, castra sunt posita. Est autem nunc vicus Merrus nomine in duodecimo milliario urbis Sebastae juxta Dothaim.

Massephothmaim, pro quo Aquila, Massephoth aquae: Symmachus, Massephoth maris, interpretati sunt.

Machathi, urbs Amorrhaeorum super Jordanem juxta montem Aermon, de qua exterminare non valuerunt filii Israel Machathaeum.

Marom, et hanc cepit Jesus, rege illius 246 interfecto. (Posita est et supra Marrus.)

Mageddo (et hanc cepit Jesus, rege illius interfecto): quae cum cecidisset in sortem tribus Manasse, nequaquam possedit eam, quia pristinos habitatores nequivit expellere.

Misor: pro quo Aquila et Symmachus, humilem interpretati sunt. Est autem civitas tribus Ruben, separata Levitis in regione Gabalena.

Medaba, usque hodie urbs Arabiae, antiquum nomen retinens juxta Esebon.

Maphaath, in tribu Benjamin. Sed et alia est trans Jordanem, in qua praesidium Romanorum militum sedet propter viciniam solitudinis.

Masapha, in tribu Gad, separata Levitis. Est autem et alia nunc Maspha, in finibus Eleutheropoleos contra septentrionem pergentibus Aeliam, pertinens ad tribum Judae.

Maanaim, in tribu Gad, separata Levitis, in regione Galaaditide.

Moladab, in tribu Judae, sive Simeonis. Medemena, in tribu Judae, cujus meminit Isaias: et nunc est Menois oppidum juxta civitatem Gazam.

Magdala, in tribu Juda.

Maresa, in tribu Juda: cujus nunc tantummodo sunt ruinae in secundo lapide Eleutheropoleos.

Maon, in tribu Juda, contra solis ortum Daromae.

Maroth, in tribu Juda.

Maddi, in tribu Juda.

Masfa, in tribu Benjamin.

Machoth, in tribu Manasse.

Marala, ascensus Zabulon.

Masan, in tribu Aser, juxta Carmelum ad mare, civitas separata Levitis.

247 Mare Salinarum, quod vocatur Mortuum, sive mare Asphalti, id est, bituminis, inter Jericho et Zoaram.

Meeleb terminus Nephtalim.

Magdiel, in tribu Nephtalim, et hodieque parvus vicus ostenditur in quinto milliario Dorae, pergentibus Ptolemaidem.

Mons Olivarum, ad orientem Jerusalem, in quo discipulos erudiebat Jesus.

DE LIBRO JUDICUM.

Mosphetaim: pro quo Aquila interpretatur, sortium: Symmachus, viciniarum.

More, nomen est collis (de quo in Libris Hebraicarum Quaestionum plenius disputatum est).

Mennith, ubi Jephte praeliatus est: nunc autem ostenditur Manith villa in quarto lapide Esbus pergentibus Philadelphiam.

Machmas, usque hodie vicus grandis ostenditur in finibus Aeliae, antiquum nomen retinens, novem ab ea millibus distans juxta villam Rama.

DE REGNORUM LIBRIS. Messab, hostile oppidum juxta Gaba.

Magdon, sive Magron, ubi sedit Saul.

Massepha, in Moab, ad quam profugus David, cum Saulis insidias declinaret, venit.

Masereth, in qua sedit David, nunc deserta: pro quo Aquila interpretatur, munitiones: Symmachus, refugia: Theodotio, speluncas.

Masbach, hostilis civitas regis Adrazar.

Mela, id est, Gemela: quam Aquila et Symmachus transferunt, vallem Salis (diximus de hac et supra).

Maacha, regio regis Gesur.

Modeim, vicus juxta Diospolim, unde fuerunt Macchabaei: quorum hodieque 250 ibidem sepulcra monstrantur (satis itaque miror, quomodo Antiochiae eorum reliquias ostendunt, aut quo hoc certo auctore sit creditum.

Mabsar Tyri: pro quo Aquila et Symmachus interpretantur, munitam Tyrum.

Magau, urbs quam aedificavit Salomon.

Meeber: pro quo Aquila transtulit, ἀπὸ πέραν: Symmachus, ἐξεναντίας, id est, trans, vel de contra.

Maces, urbs unius principum Salomonis.

Mello, civitas quam aedificavit Salomon. (Porro Symmachus et Theodotio, adimpletionem transtulerunt. Et de hac in libris Hebraicarum Quaestionum plenius dicitur.)

Maedam, civitas quam aedificavit Salomon.

Memphis, civitas Aegypti, cujus Osee, et Ezechiel, et Jeremias, prophetae recordantur; sed et Judaei, qui cum Jeremia de Jerosolymis profugi exierant, habitaverunt in Memphis.

Machaas, in Osee, pro quo Aquila et Symmachus, concupiscentias interpretantur.

Miletus, civitas Asiae, de qua Ezechiel scribit.

Mariboth, cujus meminit Ezechiel dicens: Usque ad aquam Mariboth (Ezech. XLVIII, 28, juxta LXX), pro quo Aquila, lites: Symmachus, jurgia, vel contradictiones interpretantur.

Morasthi, unde fuit Micheas propheta. Est autem vicus contra orientem Eleutheropoleos.

Masagam, regio Moabitarum, ut scribit Jeremias.

Misor, regio Moab, juxta Jeremiam.

Mophath, regio Moabitarum: sicut in Jeremia legimus. Posita est autem et supra Memphrua.

Maon, regio Moabitarum, juxta Jeremiam.

Melchom, idolum Ammonitarum, sicut scribit Jeremias.

Magedan, ad cujus fines Matthaeus 251 Evangelista scribit, Dominum pervenisse; sed et Marcus ejusdem nominis recordatur: nunc autem regio dicitur Magedena, circa Gerasam.

DE QUINQUE MOSIS LIBRIS. Naid, terra in qua habitavit Cain, vertitur autem in salum, id est, motum, sive fluctuationem.

Nineve, urbs Assyriorum, quam aedificavit Assur egrediens de terra Senaar. Est et alia usque hodie civitas Judaeorum nomine Nineve in angulo Arabiae (quam nunc correpte Nineve vocant).

Naaliel, juxta Arnonem castra filiorum Israel.

Nabau (quod Hebraice dicitur Nebo ), mons supra Jordanem contra Jerichum in terra Moab, ubi Moses mortuus est: et usque hodie ostenditur in sexto milliario urbis Esbus contra orientalem plagam.

Nabo, civitas filiorum Ruben in regione Galaad: cujus meminit Isaias in visione contra Moab, et Jeremias. Est vero et cujusdam viri vocabulum Nabau, qui Caan ( Chanaath ), et caeteros vicos, qui circum eam erant, ex suo nomine nuncupavit Naboth ( Nobe ). Sed et usque hodie ostenditur desertus locus Naba, distans a civitate Esbus millibus octo contra meridianam plagam.

Negeb, Auster: apud Hebraeos Nageb dicitur, quod Symmachus interpretatur, meridiem. (Sciendum autem quod eadem plaga apud Hebraeos tribus vocabulis appellatur, Nageb, Theman, Darom, quod nos possumus Austrum, Africum, et Meridiem, sive Eurum interpretari.)

254 DE LIBRO JESU. Nepheddor (quod Symmachus interpretatur maritimam); Dor autem est oppidum jam desertum in nono milliario Caesareae, pergentibus Ptolemaidem.

Naftho, nomen fontis in tribu Benjamin.

Naama, civitas tribus Judae.

Neesib, in tribu Juda, quae nunc vocatur Nasibi, in septimo milliario Eleutheropoleos pergentibus Chebron.

Nepsam in tribu Juda.

Naaratha, in tribu Ephraim, et nunc est Naorath villula Judaeorum, in quinto milliario Jerichus.

Napheth, in tribu Manasse.

Naalol, in tribu Zabulon, civitas separata Levitis.

Neceb, in tribu Nephtalim.

DE LIBRO JUDICUM. Neela, de hac alienigenas Zabulon non valuit expellere. Est hodieque in regione Batanaea viculus nomine Neila.

Nabbe, sive Nobba, ad quam ascendit Gedeon, urbs sacerdotibus separata, quam postea legimus Saulis furore subversam.

Nemra, civitas tribus Ruben in terra Galaad: et usque ad praesens vicus grandis Namara, in regione Batanaea.

DE REGNORUM LIBRIS.

Navioth, locus in Rama, ubi sedit David (et de hoc in libris Hebraicarum Quaestionum diximus).

Nachon, area Nachon: pro quo Aquila interpretatur, area praeparata.

Nephath, civitas unius principum Salomonis.

Nerigel, et hanc exstruxerunt in regione Judaea Samaritani, qui de Babylonia sunt profecti.

Nezab, quam condiderunt Evaei in terra Judaea.

Nazareth, idolum Assyriorum.

255 Nemerim, cujus meminit Isaias in visione contra Moab, et Jeremias: nunc autem est vicus nomine Bennamarim ad septentrionalem plagam Zoarae.

Nebeoth, regio de qua scribit Isaias.

DE EVANGELIIS. Nazareth: unde et Dominus noster atque Salvator Nazaraeus vocatus est: sed et nos apud Veteres quasi opprobrio Nazaraei dicebamur, quos nunc Christianos vocant. Est autem usque hodie in Galilaea viculus contra Legionem, in quintodecimo ejus milliario ad orientalem plagam juxta montem Thabor (nomine Nazara).

Naim, oppidulum, in quo filium viduae a mortuis Dominus suscitavit, et usque hodie, in secundo milliario Thabor montis ostenditur, contra meridiem juxta Aendor.

DE GENESI.

Orech, civitas regni Nemrod in Babylone.

Oolibama, civitas principum Edom.

Odollam, diximus de hoc et supra, cujus meminit et Isaias.

DE EXODO. Oothon, ubi secundo filii Israel castrametati sunt, egredientes de Soccoth juxta desertum, quando de Aegypto profecti sunt.

DE LIBRO JESU. Opher, hanc cepit Jesus, rege illius interfecto.

Ooli, civitas in tribu Aser.

Ophra, via Ophra, ducens ad terram Soal.

Hucusque per O brevem litteram legimus: exin per extensum legamus elementum.

258 DE PENTATEUCHO. On, urbs in Aegypto, quae Heliopolis Graece dicitur, id est, civitas solis, quam aedificaverunt filii Israel, sicut Septuaginta Interpretes arbitrantur. Alioquin in Hebraicis voluminibus non habetur. Et recte: siquidem antequam Jacob ingrederetur Aegyptum, erat exstructa jam civitas, quae et sacerdotem habuit Petefrem, patrem Aseneth.

Or, mons in quo mortuus est Aaron, juxta civitatem Petram, ubi usque ad praesentem diem ostenditur rupes, qua percussa, Moses aquas populo dedit.

Oboth, in deserto castra filiorum Israel.

DE JESU ET REGNORUM LIBRIS.

Osa, in tribu Aser.

Oram, in tribu Nephtalim.

Ophir, unde sicut in Regnorum libris legimus, aurum afferebatur Salomoni. Fuit autem unus de posteris Heber, nomine Ophir, ex cujus stirpe venientes a fluvio Cophene, usque ad regionem Indiae, quae vocatur Hieria, habitasse, refert Josephus, a quo puto et regionem vocabulum consecutam.

On, civitas Samariae, pro qua in Hebraico scriptum est aun ( ), quod et Aquila et Symmachus interpretatur, inutile; Theodotion, iniquitatem.

Ocho, civitas sacerdotalis.

Oronaim, urbs Moabitarum, sicut in Jeremia scriptum est.

DE GENESI. Putens juramenti, quem fodit Abraham, id est, Bersabee, in regione Geraritica. Diximus de hoc et supra.

Puteus visionis, in deserto, apud quem habitavit Isaac.

Putens Judicii, usque in praesentem diem in regione Geraritica. Vocatur autem 259 villa nomine Berdan (quod Latine dicitur Puteus judicii).

Puteus juramenti, ubi juraverunt Isaac et Abimelech, vocaturque oppidum Isaac. Sunt autem et alii plures putei in sanctis Scripturis, qui hodieque in Geraritica regione, et juxta Ascalonem demonstrantur.

Petra, civitas Arabiae in terra Edom, quae cognominata est Jectael, et a Syris Recem dicitur.. . . . . . . . . . . . . . . . .

DE PENTATEUCHO.

Rooboth, civitas Assyriorum, quam aedificavit Assur, egrediens de terra Sennaar (Et de hac in libris Hebraicarum Quaestionum plenius diximus).

Rooboth, urbs alia juxta fluvium ubi erat rex Edom, et usque hodie est praesidium in regione Gabalena (et vicus grandis qui hoc vocabulo nuncupatur).

Ramesse, urbs quam aedificaverunt filii Israel in Aegypto: olim autem et universa provincia sic vocabatur, in qua habitavit Jacob una cum liberis suis.

Roob, quam transierunt exploratores, qui ab Jesu filio Nave missi sunt, et usque hodie vicus Rooba in quarto lapide Scythopoleos sic vocatur, qui et Levitis separatus fuit.

Raphaca, in deserto ubi filii Israel castrametati sunt.

Raphidim, locus in deserto juxta montem Choreb, in quo de petra fluxere aquae, cognominatusque est Tentatio: ubi et Jesus adversus Amalec dimicat prope Pharan.

Rathma (in deserto), castra filiorum Israel.

Remmon Phares, ubi filii Israel castrametati sunt.

Ressa, castra filiorum Israel.

Rammoth, in tribu Gad, civitas sacerdotalis et fugitivorum in terra Gallaaditide. Nunc autem est vicus in quinto 262 decimo milliario Philadelphiae contra Orientem.

Recem, haec est Petra civitas Arabiae, in qua regnavit Recem, quem interfecerunt filii Israel. Dicitur ipse rex quoque Madian.

DE LIBRO JESU. Remmon, in tribu Simeonis, vel Judae: hodieque est vicus nomine Remmon, juxta Aeliam contra Aquilonem in quintodecimo ejus milliario.

Rogel, nomen fontis in tribu Benjamin.

Rama, in tribu Benjamin civitas Saulis in sexto milliario ab Aelia ad septentrionalem plagam contra Bethel. Meminit hujus et Jeremias.

Recem, in tribu Benjamin.

Remmon, petra Remmon, in tribu Simeonis, sive Zabulon.

Rabboth, in tribu Issachar: est usque hodie alia villa Rebbo in finibus Eleutheropoleos ad solis ortum.

Rethom, in tribu Issachar.

Roob, in tribu Aser, civitas separata Levitis.

Rama, in tribu Aser, usque ad civitatem munitam Tyriorum.

Rama in tribu Nephtalim.

Idcirco eadem nomina viculorum tribubus variis assignantur, quia cum apud nos unum nomen sonare videantur, apud Hebraeos diversis scripta sunt litteris. Reccath, in tribu Nephtalim.

Ruma, quae et Aria, ubi sedit Abimelech, sicut in libro Judicum (IX, 41) scriptum est, quae nunc appellatur Remphis. Est autem in finibus Diospoleos, et a plerisque Arimathaea nunc dicitur.

DE REGNORUM LIBRIS. Remmath, ad quam David praedae partem misit.

Rachel, et ad hanc David spoliorum partem misit.

Remmoth Galaad, villa trans Jordanem juxta fluvium Jaboc. Diximus de hac et supra.

263 Rabbath, civitas regni Ammon, nunc Philadelphia, cujus meminit Jeremias.

Roos, quam pertransivit David: pro quo Aquila et Symmachus interpretantur, arcem.

Rogellim, unde fuit Berzellai Gallaadites (amicus David).

Raphaim, vallis Allophylorum ad septentrionalem plagam Jerusalem.

Remmam, civitas regum Syriae juxta Damascum.

Reth, hanc percussit Asa rex.

Rothem, pro quo Aquila interpretatur ἄρκευθον, id est, juniperum: Symmachus, umbraculum.

Remmon, hujus meminit Isaias in visione contra Moab.

Raseph, civitas Syriae.

Raphet, urbs Assyriorum in regione Theman, de qua in Isaia scribitur.

Rebla, in terra Emath: unde (victor) Pharao (adductum) Joacha transtulit (in Aegyptum).

Remma, mons in Isaia: pro quo Aquila interpretatur, mons Emmona; Symmachus, in Armenia. Est et villa Remmus in Daroma. Porro in Regnorum libris Remmam, domus dicitur idoli Damasceni.

Reblatha, regio Babyloniorum (sive urbs quam nunc Antiochiam vocant).

Ramale: pro quo Aquila interpretatur, exaltabitur: scriptum est in Zacharia (XIV, 10). Est autem et alius locus in tribu Benjamin juxta Bethleem, de quo dicitur: Vox in Rama audita est (Matt. II, 18). (Et de hoc in libris Hebraicarum Quaestionum plenius dicitur.)

Rhinocorura, civitas Aegypti, cujus meminit Isaias. (Sciendum autem, quod hoc vocabulum in libris Hebraicis non habetur, sed a Septuaginta Interpretibus propter notitiam loci additum est.)

266 Quod in libro Hebraicorum nominum diximus, hoc etiam nunc in S litterae videtur titulo praenotandum: apud Hebraeos tria esse S, hoc est samec, sade, et sin. Quae cum apud Graecos et Latinos sono simili proferantur, in sua lingua aliter atque aliter resonant. Unde accidit, ut eadem nomina apud nos diversum sonare videantur, et plus quam caeterae litterae haec habeat. Non enim ex una, sed ex tribus litteris, loca et urbes et viculi describuntur.

DE GENESI.

Sidon, urbs Phoenices insignis, olim terminus Chananaeorum ad Aquilonem respiciens, et postea regionis Judaeae. Cecidit autem in sortem tribus Aser, sed non eam possedit, quia hostes nequaquam valuit expellere.

Sennaar, campus Babylonis, in quo turris exstructa est. Unde egressus Assur aedificavit Ninevem. Meminit hujus loci Josephus in primo Antiquitatum libro, ita scribens: « De campo qui in Babylonia regione vocatur Sennaar, narrat Hestiaeus historicus, dicens: Quidam sacerdotum profugi de templo Enyalii Jovis sacra rapientes, in Sennaar campum Babyloniae pervenere.

Sichem et Salem, quae (Latine et Graece) Sicima vocata est, civitas Jacob, nunc deserta. Ostenditur autem locus in suburbanis Neapoleos juxta sepulcrum Joseph; quam subvertit Abimelec, et seminavit in ea salem, sicut in libro Judicum (Jud. IX, 45) scriptum est. Postea vero instaurata est a Jeroboam, ut Regnorum narrat historia (III Reg. XII, 25), et sita est in finibus tribus Ephraim. Sed et filius Emmor appellabatur Sichem, a quo et locus nomen acceperat. Fuit autem et altera Sichem in monte Ephraim, civitas fugitivorum.

Sennaar, unde fuit Amarfal, qui adversus reges Sodomorum bellum gessit.

Sodoma, civitas impiorum divino igne consumpta, juxta mare Mortuum.

267 Seboim, et haec civitas impiorum in aeternos cineres dissoluta, juxta urbem quondam Sodomam.

Sophera, mons orientis in India, juxta quem habitaverunt filii Jectan, filii Heber. Quos Josephus refert a Cophene flumine et Indiae regionibus usque ad id locorum pervenisse, ubi appellatur regio Hieria: sed et classis Salomonis per triennium hinc quaedam commercia deportabat.

Soora, urbs juxta Sodomam, quae et Segor et Zoara (de qua et supra diximus).

Save, civitas antiqua in qua habitaverunt Amorrhaei, gens valida, super regionem Sodomae, quam excidit Chodologomor.

Seir, mons in terra Edom, in qua habitavit Esau in regione Gebalena: quae ex eo quod Esau pilosus esset et hispidus, Seir, id est, pilosi nomen accepit. In quibus locis antea habitavit Chorraeus, quem interfecit Chodologomor. Meminit montis Seir et Isaias in visione Idumaeae.

Salem, civitas Sicimorum, quae est Sichem; sed et alia villa ostenditur usque in praesentem diem (Juxta Aeliam contra occidentalem plagam hoc nomine; in octavo quoque lapide a Scythopoli in campo vicus Salumias appellatur: Josephus vero Salem esse affirmat (Antiqq. lib. I, cap. 11), in qua regnavit Melchisedec, quae postea dicta est Solyma, et ad extremum, Jerosolymae nomen accepit).

Sur, ubi invenit Angelus ancillam Sarae Agar, inter Cades et Barad. Extenditur autem desertum Sur usque ad mare Rubrum, quod ad Aegypti confinia pervenit. Porro Cades, solitudo est super urbem Petram: sed et Scriptura desertum Cades contra faciem Aegypti extendi memorat, ad quod primum venere Hebraei, Rubro mari transvadato.

270 Segor, quae et Bala et Zoara, una de quinque civitatibus Sodomorum ad preces Lot de incendio reservata, quae usque nunc ostenditur. Meminit hujus et Isaias in visione contra Moab, de qua et supra diximus.

Sene, id est, tabernacula, locus in quo habitavit Jacob regressus de Mesopotamia (qui lingua Hebraica appellatur Soccoth ).

DE EXODO.

Soccoth, prima mansio filiorum Israel in deserto, postquam de Aegypto sunt profecti, antequam mare transiret Rubrum.

Sin, desertum inter mare Rubrum et solitudinem Sina. Nam de hoc deserto filii Israel venerunt in Raphidim, et a Raphidim in desertum Sina, juxta montem Sina, ubi Moyses tabulas legis accepit. Desertum autem Sin idem dicit esse Scriptura quod et Cades, sed et hoc juxta Hebraeos. Caeterum in Septuaginta Interpretibus non habetur.

DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO. Selmona, castra filiorum Israel in deserto.

Saphar, mons Saphar in deserto, castra filiorum Israel.

Sattim, ubi populus pollutus est fornicatione filiarum Moab. Est autem juxta montem Phogor: unde et Jesus exploratores ad investigandam et noscendam misit Jericho.

Sabama, civitas Moab, in terra Galaad, quae cecidit in sortem tribus Ruben. Meminit et hujus Isaias in visione contra Moab.

Selcha, civitas regis Og, in regione Basanitide.

Senna, terminus Judaeae, et usque hodie ostenditur in septimo lapide Jerichus contra septentrionalem plagam villa quaedam nomine Magdalsena (quod interpretatur, turris Senna).

271 Sephama, terminus Judae ad solis ortum.

Sadada, terminus Judae.

DE LIBRO JESU.

Someron, et hanc cepit Jesus, rege illius interfecto. Dicunt autem nunc pro ea Sebasten vocari oppidum Palaestinae, ubi S. Joannis Baptistae reliquiae conditae sunt. Legimus in Regnorum libris (III Reg. XVI, 24), quod Zamri rex Israel emerit montem Semeron, a quodam Semer, et aedificaverit in vertice ejus civitatem, quam ex nomine domini appellaverit Semeron.

Seira, et hanc cepit Jesus.

Selcha, civitas in regione Basanitide.

Sior, locus contra faciem Aegypti. Sed et hodie ostenditur villa nomine Sior inter Aeliam et Eleutheropolim in tribu Juda. (Super hoc in libris Hebraicarum Quaestionum plenius diximus.)

Saorth, in tribu Ruben, super Jordanem.

Sochoth, in tribu Gad, super Jordanem.

Syphon, in tribu Gad, super Jordanem.

Sacharoma, in tribu Juda.

Samem, in tribu Juda.

Saal, in tribu Juda, vel Simeon.

Sicelech, quam Achis rex alienigenarum dedit ad inhabitandum David. Est autem in Daroma sortis Judae, vel Simeonis.

Sansana, in tribu Juda.

Selei, in tribu Juda.

Saara, vicus in finibus Eleutheropoleos contra septentrionem pergentibus Nicopolim, quasi in decimo milliario, in tribu Dan, sive Juda.

Soccho (in tribu Juda). Sunt autem usque hodie viculi duo pergentibus Aeliam de Eleutheropoli, in nono milliario viae publicae: unus in monte, alter in campo situs, qui Sochoth nuncupantur.

Sarain, in tribu Juda.

Senam, in tribu Juda.

Saphir, villa in montanis sita inter Eleutheropolim et Ascalonem, in tribu Juda.

274 Soccho, de qua et supra dictum est. Dicuntur autem Samaritani, qui de Babylone profecti sunt, hunc viculum condidisse.

Sacha, in tribu Juda.

Selo, in tribu Ephraim, in quo loco arca testamenti mansit, et tabernaculum Domini usque ad tempora Samuelis. Est autem in decimo milliario Neapoleos in regione Acrabittena. Sed et Judae Patriarchae filium Selon appellatum legimus.

Sechem, in tribu Manasses, civitas sacerdotalis et fugitivorum, in monte Ephraim, ubi sepelierunt ossa Joseph, de qua et supra diximus.

Sames, id est fons Sames, in tribu Benjamin: pro quo Aquila interpretatur, fontem solis.

Semri, in tribu Benjamin.

Sela, in tribu Benjamin.

Sabee, in tribu Simeon.

Sarith, terminus Zabulon.

Sams: pro quo Theodotio et Symmachus transtulerunt, solis.

Semerom, in tribu Zabulon.

Sunem, in tribu Issachar, et usque hodie vicus ostenditur nomine Sulem, in quinto milliario montis Thabor contra australem plagam.

Seon, sive Soen, in tribu Issachar: hodieque ostenditur villa juxta montem Thabor.

Sasima, terminus Issachar.

Sior, in tribu Aser.

Sennanim, quercus pertinens ad terminum Nephtalim.

Sorech, in tribu Dan, ubi Samson fuisse legimus, juxta Estaol (de qua jam supra diximus).

Samer, in tribu Dan: de qua et supra memoravi, sub nomine Bethsamis.

Salabim, in tribu Dan, usque hodie grandis vicus ostenditur in finibus Sebastenes ( Al. Sebastenis) nomine Salaba.

Sepheth, locus Chananaeorum.

275 DE JUDICUM LIBRO.

Sirotha, quo confugit judex Ahud. Diximus et supra de Seira.

Sur Choreb, quod interpretatur, petra Choreb.

Selmon, mons quem conscendit Abimelec adversus Sicimam dimicans.

Sephina: pro quo Aquila et Symmachus interpretantur, aquilonem.

Sorech, nomen torrentis, de quo loco fuit Dalila, illa Samsonis: sed et usque hodie ad septentrionalem plagam Eleutheropoleos vicus ostenditur, nomine Capharsorech, juxta villam Saar, unde et Samson fuit.

DE REGNORUM LIBRIS. Sophim, mons Ephraim in monte Armathem.

Salisa, quam pertransiit Saul.

Senna, nomen petrae.

Saalim, villa quam pertransiit Saul in finibus Eleutheropoleos contra Occidentem, septem ab ea millibus distans.

Sim, ubi Samuel invenit Saulem.

Sabim, ubi Saul praeliatus est.

Sonam, unde fuit illa mulier Sunamitis. Est autem usque hodie vicus in finibus Sebastae in regione Acrabittena, vocabulo Sanim.

Sophamoth, ad quem locum misit David.

Seira, nomen putei, a quo Joab fecit reverti principem exercitus Abenner.

Suba, cujus regem percussit David.

Sarthan, quae est ad radices Jezraelae.

Sophera, quae est et Sophir, unde veniebant naves Salomonis: de qua et supra diximus. Est autem mons Orientis pertinens ad Indiae regionem.

Serora, civitas pergentibus Edom.

Saba, civitas regalis Aethiopiae, quam Josephus a Cambyse rege Meroen cognominatam ex sororis vocabulo, refert.

278 Sela, ubi percussus est Joas.

Saffarvaim, de quibus locis Assyrii transmigrantes, habitaverunt in Samaria: et ab ipsis Samaritanorum gens sumpsit exordium. Meminit horum et Isaias.

Sademoth, ubi Josias rex idolorum signa combussit.

Saresta, oppidum Sidoniorum in via publica situm: ubi habitavit quondam Elias.

Saron, cujus et Isaias meminit, dicens, In paludes versus est Saron (Isai. XXXIII, 9). Usque in praesentem autem diem, regio inter montem Thabor et stagnum Tyberiadis, Saronas appellatur. Sed et a Caesarea Palestinae, usque ad oppidum Joppe, omnis terra quae cernitur, dicitur Saronas.

Sephela, sicut scribit Isaias: pro quo Aquila, campestrem, Symmachus; vallem interpretatur. Usque hodie omnis regio juxta Eleutheropolim campestris et plana, quae vergit ad Aquilonem et Occidentem, Sephela dicitur.

Sennaar: pro quo Aquila, Sennam: Symmachus interpretatur, uberem. Meminit hujus et Michaeas propheta.

Sedrach, terra Damasci: legimus in Zacharia (IX, 1; Vid. Hadrach).

Sion, mons urbis Jerusalem.

Samaria, civitas regalis in Israel, quae nunc Sebaste dicitur. Sed et omnis regio quae circa eam fuit, a civitate quondam nomen acceperat.

Sor, Tyrus, metropolis Phoenicis, in tribu Nephtalim.

Soene, civitas Thebaidis, sicut scribit Ezechiel.

Sais, civitas Aegypti, cujus meminit Ezechiel: a qua et Saitis pagus.

Sadala, terminus Judaeae, sicut et scribit Ezechiel.

Sabarim, inter Damascum et Aemath, sicut scribit Ezechiel.

Salisa pro quo Aquila interpretatur, triennalem. Meminit hujus Jeremias.

279 Sichar, ante Neapolim, juxta agrum quem dedit Jacob filio suo Joseph, in quo Dominus noster atque Salvator secundum Evangelium Joannis, Samaritanae mulieri ad puteum loquitur, ubi nunc Ecclesia fabricata est.

DE GENESI.


Tigris, fluvius de paradiso exiens, juxta Scripturae fidem, pergensque contra Assyrios: et post multos circuitus, ut vult Josephus, in mare Rubrum influens. Vocatur autem hoc nomine propter velocitatem, instar bestiae nimia pernicitate currentis.

Terebinthus, in Sicimis, sub qua abscondit Jacob idola, juxta Neapolim.

DE LIBRO JESU. Tina, in tribu Juda.

Talem, in tribu Juda.

Tesan, in tribu Juda.

Tyrus, in tribu Nephtalim.

DE LIBRO JUDICUM.

Tabath, ubi pugnatum est adversus Madian.

Tob, terra in qua habitavit Jephte.

Topheth, in valle filiorum Ennom, ubi populus Israel gentium simulacra veneratur. Est autem locus in suburbanis Jerusalem.

Tanis, civitas Aegypti, sicut Isaias et Ezechiel scribunt.

Taphnas, civitas Aegypti. Lege Osee, Ezechiel et Jeremiam. In hac habitaverunt Judaei, qui ob metum Babyloniorum cum Jeremia fugerunt.

DE EVANGELIO. Trachonitis regio, sive Ituraea, cujus tetrarcha fuit Philippus, juxta Evangelium Lucae. Diximus de hac et supra. Est autem trans Bostram Arabiae 282 civitatem in deserto, contra australem plagam, quasi ad Damascum respiciens.

Hucusque per T simplicem litteram legerimus. Verum quoniam quae sequuntur apud Hebraeos, non ex teth, sed ex thau, id est, theta Graeco, scribuntur, cum aspiratione legere debemus.

DE GENESI.

Theman, regio principum Edom in terra Gebalitica, a Theman filio Eliphaz filii Esau sortita vocabulum. Sed et usque hodie est villa Theman nomine, distans ab urbe Petra quinque millibus, ubi et Romanorum militum praesidium sedet, de quo loco fuit Eliphaz rex Themanorum. Unus quoque filiorum Ismael appellabatur Theman. Sciendum autem, quod omnis Australis regio Hebraice Theman dicitur.

Thamna, ubi oves suas totondit Judas: ostenditur hodieque vicus praegrandis in finibus Diospoleos euntibus Aeliam, in tribu Dan, sive Judae.

Thamna, alia civitas principum Edom; sed et concubina Eliphaz filii Esau, Thamna appellata est, quae peperit ei Amalec, unde Amalecitae.

DE DEUTERONOMIO. Thaphol, locus in deserto trans Jordanem, in quo Deuteronomium scribit Moyses, contra Jericho.

Thaath, castra filiorum Israel.

Thara, castra filiorum Israel.

DE LIBRO JESU. Thaffu, in tribu Juda civitas, quam expugnavit Jesus, rege illius interfecto. Diximus et supra de termino Palaestinae et Aegypti qui appellatur Bethtaphu.

Thaanach, civitas quam expugnavit Jesus, rege istius interfecto. Fuit autem in tribu Manasse separata Levitis, et nunc in quarto milliario oppidi Legionis hoc nomine vicus ostenditur.

Thenath, in tribu Joseph: hodieque 283 est villa Thena in decimo milliario Neapoleos contra Orientem, descendentibus in Jordanem.

Thaffue, in tribu Joseph.

Thaphuth, in tribu Manasse.

Theco, usque hodie juxta desertum civitatis Aeliae vicus ostenditur, unde et Amos propheta fuit.

Thesram, et hanc cum rege suo cepit Jesus.

Therama, in tribu Benjamin.

Tholad, in tribu Juda, sive Simeonis.

Thabor, terminus Zabulon. Est autem mons in medio Galilaeae campo (mira rotunditate sublimis), distans a Diocaesarea decem millibus, contra orientalem plagam: qui confinium quoque inter tribum Issachar et Nephtalim fuit.

Thalcha, in tribu Simeon: nunc vicus grandis Judaeorum vocatur Thella, quasi in sextodecimo milliario Eleutheropoleos contra australem plagam.

Thamnathsara, civitas Jesu filii Nave, in monte sita; de qua et supra sub nomine Thamnae diximus: in qua usque in praesentem diem sepulcrum ejus ostenditur in tribu Dan.. . . . . . . . . . . . . . . . .

DE LIBRO JUDICUM.

Thaanach, civitas juxta quam Debbora adversum Sisaram dimicavit, in tribu Manasse, separata Levitis, quam tenere non potuit, pristinis cultoribus nequaquam ejectis. Est autem nunc villa praegrandis distans a Legione millibus tribus.

Thebes, urbs quam cum oppugnaret Abimelech, fragmine molae ictus interiit. Est autem usque hodie vicus nomine 286 Thebes, in finibus Neapoleos pergentibus Scythopolim, quasi in tertio decimo ejus lapide.

Thamnatha: posuimus et supra Thamnam, in tribu Juda.

DE REGNORUM LIBRIS. Thelamuge, locus in quo Abenner misit ad David. Sed sciendum quod pro hoc verbo Aquila interpretatur, extemplo: Symmachus, pro semetipso.

Thaad, juxta Galaad.

Thamsa, terminus regni Salomonis.

Thermoth, civitas quam aedificavit Salomon in deserto (cujus in libris Hebraicarum Quaestionum fecimus mentionem).

Tharsis, unde aurum Salomini deferebatur: hanc putat Josephus Tarsum urbem esse Ciliciae. Porro juxta Ezechiel prophetam Carthago sentitur. Siquidem in eo loco, ubi apud Septuaginta Interpretes legimus Carthaginem, in Hebraeo scriptum habet Tharsis. Nonnulli Indiam putaverunt (et de hoc tam in libro Epistolarum (Epist. num. 37), quas ad Marcellam scripsimus, quam in libris Hebraicarum Quaestionum plenius dictum est).

Thersa, ubi Asa rex Israel fuit.

Thersila, unde fuit Manaen: usque hodie est viculus Samaritanorum in regione Batanaea, qui Thersila dicitur.

Therba, unde ortus est Elias propheta, Thesbites.

Theman, juxta Ezechielem civitas Idumaeae. Porro Isaias in visione eam ponit Arabiae. Meminit hujus et Jeremias. Abdias autem scribit civitatem Esau. Sed et unus filiorum ejus Theman appellabatur sicut supra diximus.

287 Tharac, quam in terra Judaea Evaei condidere.

Thalassar, regio Syriae.

Thogarma, legimus in Ezechiel.

Taphet, legimus in Jeremia (VII, 32) aram Thaphet. Est autem in suburbanis Aeliae usque hodie locus, qui sic vocatur, juxta piscinam Fullonis, et agrum Acheldema.

DE GENESI. Ur Chaldaeorum, ubi mortuus est Aram, frater Abrahae: cujus hodieque, sicut Josephus refert, tumulus ostenditur. (Et super hoc quid nobis videatur in libris Hebraicarum Quaestionum plenius diximus.)

Ulammaus, pro quo in Hebraeo scriptum habet Luza. Eadem est autem quae et Bethel, sicut supra diximus. Sed et quaedam villa nomine Ulamma in duodecimo Diocaesareae lapide ostenditur contra solis ortum.

Us, unde fuit Job de regione Ausitidi, sed et unus de posteris Esau, appellabatur Us. (De quo in libris Hebraicarum Quaestionum diximus.)

DE LIBRO JUDICUM. Xil, in tribu Juda.

DE GENESI.

Zaphoim, regio Edom principum, in terra quae nunc vocatur Gebalena.

DE NUMERIS ET DEUTERONEMIO. Zoob, civitas Amorrhaeorum sita in Arnone: de qua scriptum est. 290 Propterea dicitur in libro Bellorum Domini: Zoob inflammavit et torrentes Arnon (Num. XXI, 14, apud LXX).

Zephrona, terminus Judaeae (Al. Judae ) ad septentrionem.

Zared, vallis Zared in parte deserti.

DE LIBRO JESU. Zeph, in tribu Juda.

Zannohua, in tribu Juda, usque hodie in finibus Eleutheropoleos pergentibus Aeliam, villa Zanua nuncupatur.

Zib, in octavo milliario Chebron contra Orientem, usque in praesens vicus ostenditur, ubi absconditus est David. Fuit autem tribus Judae in Daroma in finibus Eleutheropoleos.

DE LIBRIS REGNORUM.

Ziph, mons squalidus, vel caligans, sive nebulosus, juxta Ziph, in quo sedit David prope Chermelam, quae in Scripturis sanctis Carmelus appellatur, vicus hodie Judaeorum, unde fuit Nabal Carmelius. Sed et unus de posteris Caleb dictus est Ziph. Lege Paralipomenon (I Paral. II, 42).

Zogora, in Jeremia civitas Moabitarum: haec est quae nunc vocatur Zoara, sive Segor, una de quinque civitatibus Sodomorum.

Zeb, civitas Amman, hodieque villa Zia ostenditur in quintodecimo lapide Philadelphiae, contra Occidentem, de qua scribit Jeremias.

Zoeleth, nomen lapidis, ubi Adonias immolavit victimas juxta fontem Rogel.