Jump to content

De sobrietate et castitate

Checked
E Wikisource


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De sobrietate et castitate
Migne Auctor incertus
Saeculo IV

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

AucInc.DeSoEtC 40 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

CAPUT PRIMUM. Vitia tria declinanda. Sobrietatis laus. Ebrietatis mala. Vini usus. Ad quid utilis. Quare sacerdotibus inhibitus. Ebrietatis incommoda. Scripturae quibus hoc vitium damnatur. Crapula lugentibus in exsequiis ab amicis ingeritur. Corpori animoque infesta ebrietas.

Cum mortalium mutabilis mens vel bonis aliquando vel malis intentionibus delectetur, plerique seu poenitudine malorum ad actus bonos, sive socordia mentis ex bonis ad malos praecipites transferantur; disputandi materias morum ponderatoribus gignunt, quibus agnitis correcti laetentur, inconvertibiles autem in suis iniquis moribus confundantur. Difficilius namque bonorum appetitores invenias, quam malorum desertores: quia quamplurimis et pene cunctis mortalibus dulcia sunt magis ea quae carnem fovent, quam quae a vitiis frenant. Et quoniam studii commoda a nobis suggerenda sunt honestatis, admonemus in tali proposito militare volentem, segnem, somnolentum atque temulentum esse non debere: quoniam ab his vitiis tribus nisi quis fuerit declinatus, securus nunquam esse potest vel tutus, imo et periculis omnibus, et ipsi etiam morti erit is semper obnoxius. Fortitudo enim inimicum opprimit, vigilantia tendentibus insidias obstat, sobrietas vero praeparatum cor hominis facit. Propterea enim Dominus Deus noster paterno affectu per Prophetas et Apostolos suos nobis praecepit, ab omnibus vitiis, et maxime ab ebrietate, quae omnium vitiorum gurges est, penitus abstinere. De cujus vitii malo volumus lectori aliquanta proferre, quem tantum monitis hortamur animum intentum apponere, et sermoni nostro, etsi minus lucenti quam auditus exigit eloquentium, veniam dare. Suademus enim auditores rationem dicti debere advertere, non fucum spumantis sermonis, aut artificiosam eloquentiam exspectare. Unde primitus propter libelli titulum vel decorem, fructus et bona sobrietatis in quantum possumus proferamus; et postea ebrietatis indecoras molestias publicemus.

Sobrietas namque castitas est sensus et mentis, membrorum omnium corporisque tutela, castitatis pudicitiaeque munimen, pudori proxima, amicitiae pacisque serva, honestati semper conjuncta, criminum vitiorumque omnium profuga, recti judicii tenax, memoriae recordationisque inseparabilis sapientia, secretorum custos, arcani velamen, lectionum et doctrinae capax, studiorum et artium bonarum discipula pariter et magistra, ingeniorum capiendorum pedissequa, bonae famae semper avida, in cogitationibus salubria atque utilia creans, virtutis singulare auxilium, cuncta cum ratione disponens, in congregatione honestorum se ipsam semper ingerens. Sobrietas temeritatem fugit, pericula cuncta declinat, mutuis officiis obtemperat, superbiam detestatur, domum familiamque cum moderatione gubernat, fidem sibi committentibus servat, et, ut summatim breviterque dicam, sobrietatis perseverantia inaestimabilis est animi fortitudo: omnes eam virtutes, et omnes laudum semper tituli concupiscunt, quia sine ipsa ornari aut placere non possunt.

E contra ebrietas ab animae injuria incipit, et flagitiorum omnium mater est, culparum materia, radix criminum, origo omnium vitiorum, turbatio capitis, subversio sensus, tempestas linguae, procella corporis, naufragium castitatis. Ebrietas temporis amissio est, insania voluntaria, ignominiosus languor, mentis sanae debilitatio, turpitudo morum, dedecus vitae, honestatis infamia, animae corruptela. Ebrietas, ut cernimus quotidie, amplarum familiarum plurimos labefacit, et cura gubernationis destitutos, parentum avorumque suorum bene diuque congregata atque ingenti pretio comparata vili nummo distrahere facit. Ebrietas in utroque sexu cuncta mala semper appetit, et nefanda committit. Ebrietas timorem Dei aufert, futurum Dei judicium de corde se habentium tollit. Ebrietas, ut ait Apostolus, regna coelestia appetentibus denegat (I Cor. VI, 10). Ebrietas temulentis tempora furatur, dies subripit, depositi sui non reminiscitur, et ante illum posita nec mente nec oculis contuetur: famulo vero non solum fidem aufert, sed etiam fraudum et servitutis officio inutilem facit; et alia mala quae comprehendi non possunt.

Et quoniam ab aliquantis vini non temperatur usus, sed potius appetitur excessus; habitus corporis et vitae periculum, et opinionis ac famae gravissimum acquiritur damnum. Nam fomentis corporalibus provisum est vini munus: abutentibus penitus interdicitur, et sobrietatis disciplina custodienda sancitur. Est quidem in multis vitae mortalium vinum necessarium, debilem stomachum reficit, vires deficientes reparat, algentem frigore calefacit, vulneribus infusum medetur, antidotis etiam diversisque medicaminibus adjunctum salutem operatur, tristitiam removet, languores omnes animi delet, laetitiam infundit, convivas honesta miscere colloquia facit: paulo amplius vero sumptum, potanti quodam modo convertitur in venenum. Propterea enim vini abstinentiam sacerdotibus primo et Levitis a Domino legimus imperatam, quia oportebat ut illi primitus sobrietatis modum observandum susciperent, qui caeteris mortalibus non dictis, sed factis praecepta divina observanda traderent, et castitatis et sanctitatis moribus adimplerent, Levitico libro dicente, Et dixit ad Aaron, Vinum et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, et quando intratis in tabernaculum testimonii, ne moriamini: quia praeceptum sempiternum est in generationibus vestris (Levit. X, 9). Ezechiel quoque propheta similiter dicit, Et vinum non bibet omnis sacerdos, cum introire coeperit in atrium interius (Ezech. XLIV, 21). Auctorum vero saecularium quamplurimi sobrietatis praecepta libris plurimis ediderunt: quorum assertiones contra ebrietatis vitia non proferimus, quia humana decet divinis, non divina humanis testimoniis confirmari. Quare debet congrua observatione sobrietas cum sacerdotali affectu certare: quia qui non sobrius accesserit ad divinae majestatis altarium, sentiet immaturae mortis interitum. Quicumque enim honore sacerdotali praeditus, proximus fuerit ebrietati, vicinus est ultioni. Et in eos qui Deo proximant, si fuerint temulenti, procul non sunt vindictae quae saeviant. Ergo quisquis divino munere sacerdos constitutus, vinolentus accesserit ad sacramenti celebrationem, mortis consequendae non habet dilationem. Contrarius namque est unicuique rei semper excessus: et in quocumque sexu nimietas adhibita fuerit, vitium facit. Quare quidquid immoderatum indisciplinatumque est, proximum ruinae consequitur casum; quia ubi modus non est, periculum totum est: quaecumque res non habet temperamentum, praecipitat in exitium.

Sic itaque dum quisquis immoderatus, convivioque medius, amissis modestiae frenis, insana fuerit ebrietate prostratus, aversos respicit nutantes, quos integros videre nequivit, aut sermone longo superflua verba emittit, et vana dicta componit, male clamans, et bene sibi sonans, vultu dejecto supinus accumbit, vomens et sui omnino nescius, spectaculum convivio praebet: et dum nihil consequitur sanum, nullo alio cogente praeter vinum, cordis sui arcana patefacit, et amicorum sibi commissa secreta in medium prodit. Ad universa autem vel crudelitatis vel turpitudinis facinora perpetranda facilis invenitur, cui nulla sobriae mentis ratio, sed ebrietas dominatur. Assumit inter pocula injusta certamina, et nullis stantibus causis asperam excitat rixam: quia interponendo verba vana, aliorum sana dicta non patitur, et in contumeliam erigitur convivarum, et crimina proximorum.

Ista, lector ut libenter accipias, admonendum te credidi. Quare lege caute Petri apostoli epistolam ad Gentes, Pauli ad Romanos, ad Corinthios primam, ad Ephesios, ad Thessalonicenses, ad Titum. Praeterea ad ebrietatem cavendam Dominum nostrum Jesum Christum audi in Evangelio dicentem: Attendite vobis, ait, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate (Luc. XXI, 34). Et Dominus servo irascitur, cui multas plagas in adventu suo imponere comminatur. Quare abstinete vos talia agentes vel facientes, abstinete vestram insaniam, et homines vos humanos cognoscite, et tantam turpitudinem a vobis abjicite, et ebrietatis crimina totis viribus declinate. Rusticanum quidem, sed sanum dictum advertite: Vinum medicamentum; plus justo sumptum venenum esse cognoscitur. Tantam ergo turpitudinem a vobis abjicite, et ebrietatis crimina totis viribus declinate. Jucunditati, non ebrietati creata est vini natura (Eccli. XXXI, 35), per cujus moderationem sitis exstinguatur, non tamen ut usque ad ebrietatem bibatur. Fugite crapulam, ea loquentes aut facientes, quibus sobrii non erubescant. Fugite crapulam, quae solis lugentibus a consolantibus amicis vel proximis in exsequiis ingeritur. Dolor enim amissi funeris sine vini quavis nimietate temperari non potest. Tu vero, o homo incolumis, quotidie vino cogente desideras vomere: et tanto repleris, quanto possent plurimi cum jucunditate laetari, et sobrie saturari. Non consideras turpe esse, plus sibi velle inferre hominem, quam capit, nec stomachi sui nosse mensuram? Non consideras ebrietati devinctum, suae potestatis esse non posse? Utquid potando facis excessus, nisi ut per provocationem vini insolescas in pejus? Nascitur ex hac potandi infelicitate inter provocatos et provocantes ignominiosa certatio, et vincenti est turpitudo deterior. Ex hoc enim multorum membra cibos recusant, et vino dedita, praecoqua debilitate et cruda senectute marcescunt, et adhuc aetate virides tremula vibratione quassantur. Inde pulmones ustione vini quotidiana putrescunt, et per ora veluti mortuorum spiritus tetros mittunt. In his ergo talibus non ratio ulla, non ullum gerendae vitae consilium, non gestorum aut lectionum memoria, nec ulla artium aut industriae providentia: utpote quem prandio accumbentem solis occidentis videt occasus, et coena pernoctantem insperatus occupat dies, et dum jugi amentia die nocteque discumbendo dormitat aut bibit, in hac vita adhuc positus quotidie sepelitur.

CAPUT II. Dominicae virgines regulis instruuntur. Vigiliae funebres.

Sed quid jam dicam, vel quid taceam? Hujus igitur ebrietatis si quidpiam in feminis ceciderit, quae virilem sexum superius tactis criminum molibus oneravit, nihil tacendum est, imo laborandum est, ut et quae tales sunt feminae, haec divina admonitio corrigat, et sobrietas metu correptionis ab ebrietate compescat. Sed quoniam in admonendis viris, a sacerdotibus et levitis vel ministris hujus libelli opusculum inchoavimus, merito convenienterque in feminilem sexum admonendum a dominicis sacrisque virginibus sumamus exordium: quo generaliter omnis dignitas vel sexus ab hac admonitione inexcusabilis habeatur. Dominica virgo debet agnoscere, quibus praeceptis conveniat insistere, vel a quantis vitiis debeat abstinere, si vult et in saeculo posita cum Deo, et cum eodem post hujus vitae resolutionem in claritate coelesti regnare. Dominica virgo primitus publicos debet vitare conspectus, et platearum frequentiam declinare, atque in domo posita lanificio insistere vel lectioni divinae. Dominica virgo, in feminarum laicarum conventu sedens vel consistens, ne verbis scurrilibus neque lubricis earum aut canticis praesentiae tuae copiam facias; sed magis fugias, oculos tuos auresque concludas: ne Dei timore privata, diabolicas cogitationes sensibus tuis immittas, quibus in brevi forte dispereas. Dominica virgo nec ornatu capitis, nec habitu comae, nec oculis erectis aut laetis, sed pronis ad terram cum vultu procedat: ne in serviles indurata amores, etsi ipsa non pereat, aliis causa perditionis existat. Oculorum enim cupiditas quos animae interitus faciat, evangelica vox nobis pronuntiat (Matth. V, 29). Dominica virgo ab omni inverecundo sermone vel risu se debet penitus abstinere, et cum silentio et disciplina omnem vitam suam ornare. Dominica virgo, quae vultum suum ob splendorem genarum aliquo fuco infecerit, in Isaia propheta de filiabus Sion promissam sententiam pertimebit (Isai. III, 16, 17). Dominica virgo, ut de viduis Apostolus docet, aut sermone garrula, aut loquacitate verbosa, vel curiositate superflua, casta non potest judicari (I Tim. V, 13), imo prostituta ad luxuriam alios magis accendit. Dominica virgo, nulli te virorum, cujuslibet aetatis, sine gravissimarum mulierum praesentia, singulari habitaculo vel colloquio credas: et cum sola in tabernaculo consistis, clausis super te januis sedeas, nullique virorum pulsanti facile januam tuam pandas; ne forte in suspicionem turpissimam, aut in pudoris tui naufragium cadas. Dominica virgo, in locis, in quibus viri cubant, non debet accedere; ne ipsa se velut scortum credatur suis corruptoribus praebuisse. Dominica virgo, male docentis miserabilisque vitae feminae, aut aliquando sinistra opinione vexatae, consortium colloquiumque declina: quoniam corrumpi mores bonos colloquiis malis Paulus apostolus docet (I Cor. XV, 33). Dominica virgo, ob exstinguendas libidinis vel omnis lasciviae flammas, jejuniis et abstinentiae debet operam dare, orationibus die noctuque insistere, si cupit et laqueos et insidias diaboli insidiantis evadere, et ad promissa virginitatis praemia pervenire. Dominica virgo, omnem fratrem, quem vitandum mala fama commendat, nimis fuge, et quantum potes, ab eo vel ab ejus conviviis tuos accessus declina. Dominica virgo non nesciat, ex convivali colloquio inolescere libidinis vitia, et exinde ad fornicationis veniri peccata. Dominica virgo, ut cito concludam, ab omnibus illecebris gulae abstinens esse debet, et parco victu vel potu debet esse contenta, et honesta taciturnitate semper ornata. Dominicam virginem Dei beneficium est irasci nescire, nosse magis iracundiam cohibere, cunctis benignam existere, oculis non annuere, dolo et malitia linguam non fabricare, alienae domus secreta nec auscultare nec prodere, avaritiam cupiditatemque fugere, sibi deposita non negare, in usuris pecuniam non habere, sorori culpam ex corde dimittere, scandalum nulli apponere, tribulatis consolationem praebere, infirmantibus ministrare, detrahenti alteri non consentire, sed a detractione se penitus abstinere. Dominicam virginem in ecclesia cum silentio stare debere, et nihil legis docere, Apostolum audi loquentem: Mulieres in ecclesia taceant: turpe est mulieribus loqui in ecclesiis. Item ait: Mulieres in silentio discant. Item: Mulieribus docere non permitto (Id. XIV, 34 et 35; I Tim. II, 11 et 12). Si ergo mulieribus turpe est docere, aut in ecclesia loqui; quanto magis virginibus quas castitatis Deo promissae cura professioque constringit, ut eas magis aliae in bonis operibus imitentur? Dominica virgo ne quid pravum aut scurrile aut simulate loquatur, et omne mendacium ex ore suo penitus eradicet. Loquentes enim mendacium Dominus perdet, ut in quinto psalmo David, et ejus filius in libro Sapientiae docet (Psal. V, 7; Sap. I, 11). Dominica virgo quantam fidem debet in omnibus exhibere, tantum caveat jurare: de his quae egerit propter veritatem confirmandam juramenta persolvere. Ne in totum aut omnino juret (Matth. V, 34), Dominum agnoscat in Evangelio praemonentem. Dominica virgo furta fraudesque facere, aut falsa testimonia dicere, aut ea facientibus consentire caveat: quia ea committentes beatus Paulus objurgat (I Cor. VI, 8; Rom. I, 32). Dominica virgo matronalibus conviviis, quibus viri miscentur, interesse declinet: ne concupiscentiae peccatum secum inter pocula loquentibus viris importet. Dominica virgo, contra omnes sonos musica arte prolatos, contra cuncta cantica saecularia, contra omnia quae dulciter delectentur audire, aures et cor tuum conclude: ne diabolicum melos Christi de corde ejus abscindat amorem. Dominica virgo, motibus flexibusque saltantium, cymbalistriarum vel tympanistriarum, omniumque virilium ludicrorum, quantum potes, vultum tuum averte: ne cujuslibet eorum repentino amoris telo percussa, graviter incipias interire. Dominica virgo non tantum ne superbiat aut litiget, caveat; sed etiam a superbientibus et litigantibus, quantum potest, procul abscedat: Superbis namque Deus resistit, humilibus autem dat gratiam, Salomon in Proverbiis clamat (Prov. XXIX, 24). Dominica virgo nec sermonis jactantia, nec divitiis, nec generis nobilitate se debet extollere; sed in humilitate et paupertate spiritus Christo accepta debet quamdiu vixerit permanere. In judicio enim Dei non tales, sed actus proprii pensabuntur, ex quibus singuli mercedem sicut gesserunt, non sicut nati sunt, reportabunt. Dominica virgo vigilias funebres vel caeteras quae in privatis domibus eveniunt, debet effugere, ubi praecipue sine discretione sexus commixti conveniunt. Dominica virgo quae secundum proprias vires nulla porrigit, non potest ancilla Dei vel dici vel credi. Sed, ut breviter dicam, dominica virgo quae pudoris sui Domino promissi custodiam gerere nititur, nec incessu notabili, nec nutu aut dicto molli, nec otiositate verbi, nec corpore, nec mente debet omnino peccare.

CAPUT III. Vinolentiae crimina in virginibus vel feminis. Ebrietatis mala universim perstringuntur. Cur a sacerdotibus exorsus fuerit auctor.

Et quoniam quae admonendis virginibus sacris dicta sunt, credamus posse sufficere, ex quibus praeceptis etiam Dei servis vel laicis cunctis conveniat observare: jam debemus ad vinolentiae crimina enumeranda venire, et docere ebrietatem cuncta vitia superare. Ipsis primo virginibus ebrietas castitatis promissa implere non permittit; quia sanctae pollicitationi in utroque sexu inimica semper exstitit: et ideo ebrietas pudori comes esse non potest, quia nec castitas fuit aliquando socia temulentiae. Sobrietas in feminis ad terram deponit aspectum: ebrietas autem amisso pudore inverecundos erigit vultus. Sobrietas enim cum summa trepidatione irreprehensibile, et cum silentio propinquum emittit verbum: ebrietas impudoratum facit feminae et sermonem et vultum. Elicit namque atque extorquet ebrietas infandam, inverecundam de omnibus se habentibus vocem, et cui subrepserit per aviditatem nimietas vini, nullum potest habere tacendi pudorem: ex qua temulentia membrorum consequitur infirmitatem. Et ita fit, ut sicuti navis validissimi maris fluctibus scopulo illisa comminuitur; ita feminae corpus ac mens grandi vini procella illisa, membris omnibus dissolvatur. Nam quae naturaliter firma figere non potest gradiendo vestigia; quomodo incedere valebit, cum vini fuerit ingenti procella percussa, lapsabunda gressu ac innuens, semper contortis oculis resupina, aut inclinata cervice, famula regente pedissequa de temulentiae suae culpa? Ibi sanitas et cura domus nulla vel familiae gubernatio, lingua balbutiens sermonis officio privatur, aut in vocem prorumpere volens, non tantum non intelligitur, sed etiam ab audientibus deridetur. Est autem mente alienata, et sui omnino nescia, cui cultus capitis vergit in partem, et seminudam monstrat videntibus cervicem, et omni ex parte demissa a conspicientibus erubescitur, et quid domi geratur, ignorat. Periclitatur in tali sine dubio pudor, et omne secretum, quod sobrietas in feminis custodit, temulentia publicat. Quae cum humi fuerit vertigine rapta lectoque prostrata, circumcursare sibi cunctos conspicit parietes: culminaque domus in imo, et ima in altum putat esse porrecta, et velut sepulta somno recipitur. Lectisternia vero quae ab infantibus contumeliis deformantur, a cunctis feminis vel ancillis, non jam occultis, sed videntibus cachinnis talis dominae temulentia deridetur. Sic itaque transeunte tempore, et ebrietatis vitio permanente, de ejus corde omnis evolat timor: nec corruptionem, nec terrorem saepe objurgantis viri cogitat, aut vigorem. Inde quotidie neglecta domus per illapsum tempus ornatu quotidiano in tantum destituitur, ut semper sibi maritus mortem exoptet, cujus labor gubernatioque sub tali domina quotidie minuitur, et in lapsum venit. Non est cum qua quidpiam de cura domus conferatur, ut in melius aliquid disponatur: quia scilicet uxoris nomen tantum, non mores ostendit. Nihil ea disponente, maritalis quotidiana cura non sine tristitia fatigatur: quia velut juncti in vehiculo boves, si unus conari sub onere cesset, alterum conatus disrumpet. Vinolentia igitur dominae subtractis locorum clavibus, omnia tentantur: cellariorum plenitudo furtis quotidie servilibus inanitur, indisciplinataeque familiae clamoribus domus omnis perstrepit. Lanificii vero aut negligens, aut nulla, aut abominabilis efficitur cura. Tali enim dominae ancilla charior atque amabilior erit, quae capacius poculum porrexerit, quam quae pensum integrum ante vesperum assignaverit. Cathinis enim aut variis persinisque coloribus in vino, non in tunicis, delectatur: et non vestium faciendarum, sed vini quaerit allatam mensuram. Non tuendae castitatis causa telas ad texendum erigit, quae usum telae olim de domo per ebrietatem amisit: et telas quas ancillis otiantibus subtraxit, texendas araneis dedit. Haec cum cibos capit, vix comedendo semiunciam panis attingit, et pocula deinceps absorbet, et propterea pulmentorum sibi cataplasmata quaerit. Haec quamdiu vigilaverit, bibit: aut si obdormierit, sitis ei somnum abrumpit. Sed adhuc quid immoror? Si ebrietatis voluero cuncta vitia enarrare, ante me tempus deficiet: cum potiora in Ecclesiastico Salomonis Spiritus sanctus clamet, dicens, Mulier ebria, ira est magna, et contumelia et turpitudo ejus non tegetur. Et de utroque sexu, Multos, ait, exterminat vinum. Et iterum: Prudentiam absorbet ebrietas. Et iterum: Vinum multum potatum, irritationes et iras et ruinas multas facit. Amaritudo animae vinum multum potatum (Eccli. XXVI, 11; XXXI, 30, 38 et 39).

Quare ut finem libri faciam, summatim cuncta perstringam. Per vinum enim castitas submersa est, et plurimae a corruptoribus turbae deceptae sunt. Virginum multae etiam impellente vino thori genitalis oblitae, pudicitiam suam adulteris tradiderunt, et cum moechis de morte pactae sunt maritorum. Quamplures impellente vino praecipites indecentibus se conventibus polluerunt: et de genitoribus aut genitricibus, de filiis aut filiabus, de fratribus aut sororibus, de generis aut nuribus, per nefandos, ut dictum est, concubitus sibi filios genuerunt. Per vinolentiam enim plurimi plurimaeque a sancto pioque proposito exciderunt et sui obliti amissis honoribus ignobiles remanserunt: et sedibus patriis profugi, vitam non ubi sumpserunt finierunt. Per hoc quippe vinum fortes ab infirmis elisi sunt, et in mortem quamplures ictu muliebri prostrati: et invicti exercitus vino dominante exstincti sunt, et servitutis jugo subacti. Innumerabiles jugum dominationis diu recusantes, vinolentia in alienum redegit arbitrium. Consuetudine vini quamplures in insaniam sunt conversi; ac mentis durante insania ab humana conversatione sejuncti, ferino sunt plerumque dente consumpti. Quamplures vini immoderatus excessus ex divitibus pauperes reddidit et egenos. Infiniti numero, vino impellente, injusta impiaque homicidia commiserunt. Quamplurimae urbes diu obsessae, nec captae; custodibus somno vinoque sepultis, ab hostibus patefactae sunt et incendiis concrematae. Sunt quoque alia multa nefanda et innumera, quibus per ebrietatis vitia mundus iste dudum frequenter est vexatus, et nunc vexatur: quarum rerum si de dominicis vel saecularibus libris vellem ad singula exempla personasque, per quas res gestae sunt, proferre, enormitas libri legentibus fastidium afferret.

Nos tamen in hoc opere propterea sacerdotibus et levitis vituperationem simul et admonitionis initium fecimus, ne ab hac infectione, qua cunctos huic vitio deditos de dominica correptione confundimus, immunes forte clericos aut Dei ministros facere videremur: quibus magis convenit, ut qui populum a diversis culpis abstinere docent, ne in aliquod vitium aut culpam cadant, cauta observatione procurent, et eos justa increpatione Apostolus objurget dicens, Aestimas autem, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quoniam tu effugies judicium Dei? Item: Qui alium doces, te ipsum non doces; qui abominaris idola, sacrilegium facis (Rom. II, 3, 21 et 22): et caetera, quibus arguit eos qui a vitiis, quibus prohibent, ipsi se non abstinent; et in quo alios judicant, se ipsos condemnant. Quare omnibus clericis et laicis in diversis hujusmodi dignitatibus constitutis hunc libellum frequentius lectitandum suademus: ot cum moribus bonis et sobrietate Deo gratus quis profecerit, de correptione nostra in Domino Deo laetus semper exsultet, agens Deo gratias per Dominum nostrum Jesum Christum, cui honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.