Tu, cui Deus occultorum veritates patefaciat et quem in domo vitae et in domo mortis beatificet, quaesivisti ut describam tibi quid sit somnus et quid visio. Hoc vero est de subtilibus scientiis naturalibus, et proprie in qua transgressio est ad loquendum de virtutibus animae. Et indiget speculator in hac specie scientiae plenaria cognitione eius, quod narravi. Nam si abbreviatur ab hoc, abbreviatur ab intellectu eius. Et demonstratio quidem eius, quod in eadem scripsi, est secundum semitam demonstrationum naturalium. Et scripsi de hoc quidem secundum quantitatem quam tibi similiter sufficere aestimavi. Adeo tamen provenit directio.
[I]
Dico ergo quod cognitio eius, quod accidit rei, non est nisi post comprehensionem scientiae quidditatis rei. Somnus vero et visio sunt quae accidunt animae. Quare oportet ut speculatio in hoc sit ei, qui bene disponit sermonem [scientiae] de substantia animae et intelligit dictiones eius et multitudinem conversionis sermonis ipsius et quod sequitur in hoc de ambiguitate, et quod de virtutibus animae sunt duae virtutes magnae, elongatae: sensibilis et rationalis, et quod virtutes eius mediae inter sensum et rationem inventae sunt omnes in homine, qui est corpus vivum crescens.
Cum ergo fuerint istae significationes notae — et sunt actu — erit quidditas somni, notarum virtutum scilicet a quibus proveniat notum. Et quidditas visionis nota est sermone brevi, pauco etiam numero. Et hoc est quia nos dicimus dormientem illum qui [dormit et] licet sit vivus actu, tamen non sentit aliquo quinque sensuum.
Somnus igitur est dimissio usus ab anima omnium sensuum.
Nos enim cum non videmus neque audimus neque odoramus neque gustamus neque tangimus, absque aegritudine accidente, et sumus secundum naturas nostras, dormimus.
Somnus igitur cum integritate descriptionis est cum dimittit vivus, fixus secundum naturas suas in sanitate, usum omnium sensuum, per naturam.
Si ergo fuerit hoc, sicut dictum est, tunc iam apparet quid sit visio, cum scitum est quae sunt virtutes animae et quae de eis est virtus, quae nominatur formativa, scilicet virtus quae facit nos invenire formas rerum individuales sine materia, scilicet cum absentia suorum subiectorum a sensibus nostris. Et est illa quam nominaverunt antiqui sapientum graecorum phantasiam.
Differentia namque inter sensum et hanc virtutem formativam est, quod sensus facit nos invenire formas suorum sensatorum delatas in materia sua, haec autem virtus facit nos invenire formas individuales exspoliatas, sine subiectis cum lineatione sua et omnibus suis qualitatibus. Et haec quidem virtus perficit suas operationes in dispositione somni et vigiliae. Verumtamen in somnis est magis apparentis operationis et formationis, quam in vigilia.
Invenimus enim quandoque vigilantem, cuius anima quibusdam suis utitur sensibus, imaginari formam rerum individualem, in qua cogitat. Et secundum quantitatem profundationis cogitationis in eo et dimissionis usus sensuum, est illa formatio magis apparens ei, ita ut quasi testificetur eam suo sensu. Et illud est quoniam, quando advenit ei occupatio in cogitatione sua, qua vacet a sensibus, privatur usu visus et auditus. Nos enim multotiens Invenimus cogitantem interrogari et non respondet, et, re existente coram visu ipsius, cum egreditur a cogitatione, si interrogatur an viderit eam an non, enuntiat se non vidisse eam. Et similiter accidit ei in reliquis sensibus, secundum modum eorum. Et hoc quidem est in communitate hominum repertum priorum in excellentia, quae est in mente et ratione et virtute discretionis, virtus animarum excellens facit eos invenire formas rerum denudatas, et non vacant a plurimo sensu.
Cumque profundatur cogitatio adeo ut non utatur aliquo sensuum omnino, tunc pervenit ei cogitatio ad somnum, et fit virtus ei formativa fortior quam unquam sit, ad hoc ut faciat apparere operationes suas, cum non occupetur ad dandum animae suae formam inventionum cogitationum sensibilium. Videt autem eas cum sensu exspoliatas et non est differentia inter eas omnino. immo cum cogitatione sua, in omni in quo cogitat, apparet ei forma cogitationis denudata semper firmius et manifestius et melius quam sui sensati. Quoniam sentiens recipit sensata sua instrumento secundo, cui accidit fortitudo et debilitas extrinsecus et intrinsecus simul. Haec autem virtus formativa recipit id, quod recipit, sine instrumento secundo, quare non accidit ei virtus aut debilitas. Immo non recipit ipsum nisi per animam exspoliatam. Non ergo accidit in ea conturbatio neque corruptio, quamvis sit in vivo recepta cum instrumento primo, communi sensui et rationi, et sit haec virtus formativa et aliae de virtutibus animae scilicet in cerebro. Hoc enim membrum positum est omnibus istis virtutibus naturalibus. Sensui autem [similiter] sunt posita instrumenta secunda, sicut oculi [et cerebrum] et aures et carunculae narium et nasus et lingua et palatum et uvulae et omnes nervi tactus. Nam sicut cum cerebro supervenit corruptio instrumento virtutum animalium administratarum illi membro a cerebro, similiter accidit id sensui, et, propter id quod accidit ex istis instrumentis secundis in fortitudine et debilitate sua, est comprehensio eius debilior quam comprehensio illius, cui non sunt instrumenta. Accidentia enim accidunt ei ex duabus partibus plurimum, scilicet instrumento primo et secundo. Et salvatur plurimum illius in primo, et accidunt ei accidentia in secundo. Virtus enim formativa salvatur multotiens in instrumento primo, sicut salvantur aliae et privantur in secundo. Quare non accidit ei ex parte eius accidens. Quare sunt operationes eius semper et ipsius inventiones nudae et manifestae. Sensui vero in omnibus operationibus accidit diversitas propter dispositionem diversitas horum instrumentorum secundorum, scilicet permixtio, semper. Quapropter fit quod virtus formativa invenit sua inventa, quae invenit sensus cum materia, firmius et manifestius.
Et iterum forma, quae est in materia, sequitur materiam. Non enim omnis materia est susceptibilis omnis formae. Nam si sigillo uno sigillaverimus ceram et lutum clarum et lutum turbidum et lutum gypseum, egredietur impressio in eis diversa, secundum quantitatem luti. Quod de eo enim subtiliores habet partes et longinquius est a raritate, est magis susceptibile formae et vehementius reddens descriptionem formarum.
Similiter est sensatum sequens subiecta suorum sensatorum. Invenimus enim in eis conturbationem et tortuositatem et reliquas species diversitatis, accidentes eis ex parte materiae. Et omnis quidem diversitas accidit ei ex parte materiae. Virtutis autem formativae sensibilis, cum materia sua, non accidit formis corruptio accidens ex materia. Et propter illud invenimus formam somnialem firmiorem et meliorem.
Et iterum ipsa invenit quod non invenit sensus omnino. Nam ipsa potest componere formas. Sensus vero formas componere non potest, quoniam non potest commiscere materiam neque operationes eius. Visus autem non potest facere nos invenire hominem habentem cornua, aut pennas aut aliud ab hoc de illis, quae non sunt homini in natura, neque animal irrationale rationale. Non enim potest illud, cum non sit inventum in materia sui sensati omnino, cuius est, ut inveniat formas in ea. Cogitatio vero nostra non prohibet nos quin imaginemur hominem volantem, cum non sit pennatus, et lupum rationalem. Et haec quidem virtus formativa non est formativa nisi cognitionis sensibilis, quaecunque cogitatio accidit ei. Et apud vacationem suam ab omnibus sensibus exemplificatur [vel imaginatur] forma illius cogitationis nobis nuda absque materia. Quare invenimus in somno de formis sensibilibus quod non invenimus cum sensu omnino.
Iam ergo manifestum est nobis quid sit visio, per illud quod diximus.
Visio igitur est cum anima utitur cogitatione et dimittit usum sensuum ex parte sua. Ex impressione vero sua, ipsa est sigillatio formarum imaginationis, super quam cadit cogitatio habentium formam in anima cum virtute formativa, propterea quod anima dimittit usum sensuum et adhaeret usui cogitationis.
[II]
Quare autem videamus quasdam res antequam sint? et quare videamus res cum interpretatione significantes res antequam sint? et quare videamus [quasdam] res facientes nos videre contrarium earum? et quare videamus res et non videmus eas, neque videmus earum interpretationem, [et] neque videmus contrarium earum omnino?
Causa in hoc est quod inest animae earum scientia per naturam et quod ipsa est locus specierum omnium rerum sensibilium et rationalium.
Et ante nos quidem dixit etiam illud Plato philosophus Graecorum et aperuit illud et narravit ab eo philosophus eorum famosissimus Aristoteles in sermonibus naturalibus.
Et Plato quidem non dixit illud nisi quia sunt res notae omnes aut sensatae aut rationatae, et est animae inventio rationatorum cum inventione sensatorum, et fuit illud propter quod dixit quod anima est sentiens, scilicet quod ipsa invenit sensata in essentia sua. Et dixit quod [ipsa] et rationalis, quoniam ipsa invenit rationata in essentia sua. Et non est sensatum in anima res alia nisi sentiens. Nam non est ibi aliud et aliud, scilicet non est nisi essentia una, simplex. Sentiens igitur [eius] in dispositione sui sensus non est praeter sensatum, quoniam abscisum est in ea ipsum sensatum, scilicet forma sensati. Non ergo formae in ea sunt res aliae quam ipsa. Immo ipsa in illa dispositione essentiae suae invenit illam formam. Et similiter rationatum eius non est nisi virtus eius nominata ratio, cum sermo noster sensatum non sit nisi individua et sermo noster rationatum non sit nisi species et quae sunt supra species usque ad genus generalissimum; virtus enim inveniens sensatum, quae est communis animalibus omnibus, est inveniens formas individuarum rerum, scilicet formam individualem, quae est coloratio et figuratio et degustatio et vocatio et odoratio et tactatio et omne quod est sic ex formatione habentium materiam [et formam]; et virtus inveniens rationatum, quod est inventum hominis, est inveniens species rerum et discretiones specierum earum et quae consecuntur eas. Cum ergo sensatum est inventum in anima, tunc non est sentiens in anima nisi sensatum. Et similiter ratio animae non est nisi rationatum, in dispositione cum anima invenit rationatum. Ratio igitur in anima est rationatum et sensus est sensatum, cum sint inventa animae. Ante vero quam inveniatur, sensatum est forma individuorum et rationatum est forma eorum quae sunt supra individua, scilicet specierum et generum. Et species quidem et individua sunt omnia nota. Ipsa igitur sunt sentienti et rationanti, scilicet inventa animae. Sunt ergo omnia in anima. Propter hoc ergo dixit Plato, quod anima est locus omnibus rebus sensatis et rationatis.
Anima igitur est sapiens per naturam, quoniam scientia omnis non est nisi sensui et rationi et illis quae sunt de genere eorum et specie ipsorum.
Et quia iam appropinquatur ut ostendamus quae causa sit in diversitate dispositionum visionis in antecessione suae cognitionis, tunc dicamus quod anima propterea quod est sapiens per naturam suam vigilantem sensibilem, quandoque innuit res antequam sint aut indicat eas ipsas. Cum ergo est res praeparata integritati receptionis cum mundificatione accidentium quibus corrumpitur receptio virtutum animae, et anima est fortis ad demonstrandum ut faciat apparere impressiones suas, in instrumento essentiae vivi, [et] reddit res ipsas antequam sint et secundum quantitatem dispositionis suae in bonitate. Similiter fit multotiens quod ipsa dat [eis] res ipsas. Dispositiones enim unius instrumenti de instrumentis animae, scilicet in individuis habentibus animas completas scilicet humanas, quandoque diversificantur in temporibus. Quare fiunt quandoque susceptibiliores et quandoque debilioris receptionis. Haec ergo est causa in visione, a qua antecedit praevisio rei, antequam ipsa sit.
Innuitio autem est quando instrumentum minus est praeparatum ad recipiendum praevisionem animae, qua enuntiet de nominibus ab eis. Ipsa enim tunc subtiliatur ut eveniat vivo quod vult evenire ei per innuitionem. Verbi gratia, sicut ipsa vult ut [ipsa] faciat eum videre viatorem, quare facit videre ipsum quod volat de loco ad locum, innuitur ergo ei transmutatio. Et similiter quando non potest instrumentum recipere causas cogitationis mundae. Nam sicut invenitur de hominibus vivis qui cogitat de re antequam sit et utitur cogitatione sua sana cum propositionibus veris ad similitudinem illius rei, generantibus veritatem conclusionum ad omne illud de quo cogitavit et indicat res, et debilitantur dispositiones aliorum hominum ab hoc ut egrediatur huiusmodi cogitatio ab eis. Quare fiunt eorum credulitates aestimationes. Et aestimatio habet duas extremitates contrarias, scilicet est ita et non est ita. Et tunc si accidit casus aestimationis super rei veritatem, est vera; et si accidit casus super contrarium veritatis, est aestimatio falsa. Similiter accidit in visione, cum abbreviatur ab ordine cognitionis in antecessionibus. Quoniam fit cogitatio eius aestimatio. Quae igitur cadit super veritatem rei, est interpretatio, scilicet quod innuitur, et quae cadit super contrarium veritatis, est illud quod significat, scilicet contrarium eius quod vidit vivum de visione.
Istae ergo sunt intentiones cogentes animam ad visionem vel ad innuitionem, et est de assimilatione in vigilatione, sicut diximus.
Putatio igitur, sive aestimatio habens duas extremitates, verificatur quandoque et mentitur alia vice. Instrumentum enim si forte sit ad recipiendum innuitionem veram, egredietur res vera. Sicut facit aestimator aestimationis fortis, cadens cum veritate rei, quamvis non sciat illud scientia completa, demonstrativa, scilicet argumentatione, quoniam cadit cum veritate rei.
Qui autem est debilis cogitationis est strictae cogitationis in vigilia. Nam unusquisque amborum convenit veritati quandoque et convenit falsitati quandoque. Cum autem debilitatur instrumentum a receptione innuitionis, quae est similis fortitudini aestimationis, venit res e contrario. Aestimator enim aestimationis debilis est errans. Contrarium igitur semper est verum.
Et hoc quidem est visio, quam qui videt videt contrarium eius, quod videt in somnio suo. Sicut qui videt hominem mortuum et prolongatur eius tempus; et videt hominem factum pauperem et crescit census eius, et quae sunt ita. Cum autem debilitatur instrumentum debilitate cum qua non recipit aliquem eorum ordinum, non est ei ordo, quo narretur, neque conditiones convenientes, et diversificatur sicut est illud, quod accidit permiscenti cogitationes in vigilia. Fortasse enim ipse vult componere dictionem nedum aliquo subtilietur ex locutione communi et loquitur plurimo sermone et permiscet ipsum. Et est de illis quos communitas nominat plurimi casus in dictione, sicut narratur de Hamet filio Nazir, et aliis. Et huiusmodi visio, quae est secundum hanc similitudinem, est quae nominatur ahlagat[e], et hoc nomen non est derivatum nisi ex ipsis ahlagat. Ahlagat enim est ramus arboris mortuae. Ipse enim est communicans arbori cum nomine, per similitudinem longinquam. Similiter haec visio ergo est communicans visioni mortuae nomine, non veritate intentionis.
[III]
Causae autem propinquae facientes dormire vivum sunt infrigidatio cerebri et infusio eius. Nam cum ipsum humectatur et infunditur, mollificatur a dispositione suae aequalitatis et praeparationis ad motum sensibilem, cum instrumenta sensus sint procedentia et crescentia ex cerebro, sicut iam diximus in similibus sermonibus ad illud, scilicet in sermonibus de natura animalium. Dimittit enim anima usum sensuum propter difficultatem illius et declinat ad cogitationem et accidit somnus et quod videtur in somno. At causa humectans cerebrum et infrigidans ipsum est profundatio caliditatis in corporibus vivis intrinsecus et frigus extremitatum eius et elevatio vaporis humidi subtilis propter submersionem caliditatis in interioribus corporis ad cerebrum.
Et de significationibus ad illud est quod, quando nos multum replemur de cibo humido et frigido et quiescere facimus caliditatem nostram, tunc infrigidatur quod apparet de corporibus nostris et humectatur caliditas et mollificantur sensus et grave fit nobis uti eis, et illi, quorum usus est cum apertione, clauduntur. Et si vivum sit secundum dispositionem ne valeat eos claudere, natura praeparat eis quod ipsos claudat a sensu, sicut est id quod accidit oculis. Ipsa enim convertit nigredinem eorum et occultat sub palpebris superioribus; licet sit natura animalium, quibus possibile est nigredinem sui visus dilatare et constringere, sicut invenitur in catis et leporibus et in rapacibus avibus et quae sunt ita. Ipsa enim sunt praeparata ad constringendum nigredinem sui visus et dilatandum eam. Et palpebra constructa corrugata est constringens nigredinem, ita ut [cum] fiat in dispositione neque sentiat aliquid propter gravedinem usus eius in animali cum frigore cerebri et humiditate eius, ita ut cum nos volumus provocare somnum, quiescere facimus corpora nostra a motu et claudimus palpebras et ingeniamus tenebris loca nostra et elongamus a nobis voces ut destruatur usus sensuum, quare fit somnus, quem definivimus in principio.
Et de significationibus iterum ad illud est quod quando nos ingredi facimus cogitationem nostram introitu vehementi et incurvamur ad inspiciendum in libris, cogitatione in eis existente, et quiescere facimus membra nostra ad illud, tunc infrigidatur quod apparet de corporibus nostris propter privationem caliditatis accidentis et mollificantur sensus nostri et gravis fit nobis sensus et accidit nobis somnus per illud quod elevat illud quod de caliditate est intus quod de vapore frigido et humido est accedens ad cerebra nostra.
Et de hoc iterum est illud quod accidit nobis in successione laboris vehementis, dum non est in corporibus nostris caliditas extrema egrediens innata. Indigemus enim ut quiescere faciamus corpora nostra a motu laborioso. Cumque ea quiescere facimus, intrat caliditas et elevantur ad nostra cerebra illi vapores frigidi et humidi et adiuvat nos natura ad illud vehementer. Illud enim bonum fit ex actu eorum corporibus, quoniam somnus facit quietem membrorum a motu et evacuat instrumentum digestionis digestioni et facit adquirere corpus ex cibo restaurationem eius, quod currit ei et resolutum est ex eo per laborem cum hoc, quod evacuat [vel coadunat] etiam caliditatem ad coquendum illud, quod est in interioribus corporis concavitatibus, et in suis interioribus. Et haec quidem est causa finalis ipsius somni.
Creator enim totius, cuius sublimis est fama, posuit animali tempus ad quietem et operationem instrumentorum et virtutum, quae sunt ad nutrimentum, faciens quiescere corpus vivi cum est resolutum et currens. Non enim perficitur id quod replet et nutrit corpus vivi cum illo, quod currit ex illo semper, nisi per illud, quod assimilatur quieti et tranquillitati, id est somno, cum fortitudine in digestione. Nam si non fuerit ei quies somnifera, evacuatur natura a digestione cum integritate, et prohibetur digestio in virtutibus suis propter sensum. Digestio enim non fit equalis digestio cum administratione sensuum, quae valeat replere illud quod evacuatur de membris corporis vivi et quadam parte virtutis. Et de significationibus ad hoc est quod illi quorum virtutes infrigidantur propter vehementiam laboris aut vehementiam evacuationis per expulsionem spermatis aut per medicinas, percipiuntur dormire ut confortentur eorum naturae ad addendum in digestione. Et invenimus eos, cum evigilant post somnum factum, in hoc, quod, cum excitantur, iam recessit ab eis debilitas, quam fecit evacuatio et expulsio per laborem et per medicinas, tota aut plurimum eius, et redierunt virtutes eorum.
Et similiter accidit ei cuius persevera[veru]nt vigiliae: vehementia siccitatis et profundatio temporum et oculorum et siccitas cutis faciei super os, et substrahuntur adipes [vel pulpae] duarum narium et acuitur nasus et contrahuntur palpebrae et coagulatur sputum; sicut illud quod accidit ei qui evacuatur per medicinam aut per coitum. Et consumitur humiditas innata, cuius consumptio est causa mortis propter parvitatem qua potest natura de digestione cum vigiliis, cum virtus eius sit divisa sensui et omnibus operationibus animae. Ita ut ille, cuius perseverant vigiliae, licet multiplicetur cibus eius, tamen festinat consumptioni humiditatis et morti. Et illius, cuius somnus multiplicatur cum cibis convenientibus in adiutorium somni super digestionem, magnificatur corpus et humectatur propter multitudinem nutrimenti.
Postquam igitur iam manifestum est quae sint causae somni proximae et longinquae, tunc iam apparet iuvamentum somni in quo sit. Ipse enim, sicut praemisimus, confert in complemento nutrimenti, et adiutorio naturae ad firmanda corpora et confortanda ea, scilicet ad restaurationem eius quod elongatum est ex eis.
Hoc igitur est sufficiens ad illud de quo quaesisti secundum locum tuum in speculatione. Et eius est haec epistola. Explicit.