DE STATU CAUSARUM
/120/ Aristoteles in secundo philosophiae primae supponens causas esse tantum quattuor dicit, quod in unoquoque genere causarum est status et non processus in infinitum uerbi gratia in genere causae efficientis non sunt causae efficientes infinitae, sed est unum efficiens eorum primum; similiter et in alns generibus causarum quia si non esset causa prima, simpliciter non esset causa. Omnis; enim causa posterior causalitatem suam habet a causa priori et superiore, non solum a proxima superiore, sed magis a causalitate illius superioris. Igitur si in infinitum est procedere, ut non sit reperire primam causam, non erit reperire causalitatem in aliquo.
Necesse est ergo, quod si causa sit in aliquo genere, in eodem sit prima causa. Sed nec ibi, nec alibi tangit Aristoteles de numero et sufficientia causarum, hoc est quare sunt quattuor genera causarum tantum. -- Ad quod tamen potest induci ratio hoc modo: Causa enim efficiens secundum Aristotelem est, unde motus. Si ergo sensui patet et mentis intellectui, quod motus est ab aliquo, manifestum est simpliciter, quod causa efficiens est.
Quod uero sit causa materialis, formalis et finalis, patet ex suppositione causae efficientis et sic potest probari: si enim efficiens causa est et effectum ab efficiente necesse est esse, necesse est effectum cum efficiente in quodam conuenire et in quodam differre. -- Conuenit autem effectus cum efficiente in eo, quod est actus in actu. Actus enim effecti est ab efficiente. Unde dicit Aristoteles in VIII philosophiae primae, quod omnis effectus uniuocatur suo efficienti /121/ etiam in artificialibus, in quibus minime uidetur: domus enim architectori uniuocatur in hoc, quod architector speciem domus habet in anima, secundum quam omnes motus eius regulantur, ut efficiatur domus materialis. Et alibi dicit Aristoteles, quod omne agens habet hoc in actu, quod habet patiens in potentia. Sic ergo conuenit effectus cum efficiente in eo, quod est in actu. Cum ergo differunt in aliquo et non differunt in eo, quod in actu est secundum modum dictum, necesse est differre in eo, quod potentia est. Et hoc dupliciter potest intellegi: aut quia efficiens non babeat potentiam, sed sit actus solum, et effectus habeat potentiam et actum; aut quia efficiens habeat potentiam et actum simpliciter cum effectu; et tunc necesse est potentiam efficientis, scilicet materiam, aliam esse in numero a materia effecti. Sicut ergo in quolibet, quod efficitur ab efficiente, necesse est existere duo, scilicet actum et potentiam, hoc est formam et materiam sic ergo ex comparatione causae efficientis ad effectum patent causa formalis et materialis.
Similiter patere potest causa finalis. Nam species effecti existens in efficiente non mouet efficientem in quantum intelligitur, sed in quantum appetitur. Quod autem appetitur, est bonum per se. Species autem effecti, in quantum mouet efficientem, est in ratione boni. Bonum autem per se finis est: est ergo proprie in ratione finis.
Sic ergo habemus quattuor genera causarum, et ex his existentibus necesse est causatum esse in esse completo. Non igitur ad esse alicuius alterius causae praeter haec quattuor potest consequi causatum, sed solum causa est, ad cuius esse sequitur aliud. Ergo non est alia causa praeter has. Sic ergo numerus habetur et sufficientia in genere causarum. Sed quod tres illarum incidant in unam, patet ex iam dictis. -- Efficiens autem, quod habet in se potentiam et actum, non a potentia, sed ab actu dicitur efficiens, quia actus efficientis per aliquam multiplicationem fit causa formalis effecti, et non in quantum intelligitur, sed inquantum diligitur hoc est inquantum est bonum et finis. -- Sic ergo in unum conueniunt tres causae, sed quarta /122/ non. Materia enim, cum solum sit potentia, omnino habet oppositum ad actum non solum secundum rationem, sed etiam sesundum naturam rei.
Sed secus est de differentia et conuenientia istarum causarum cum causa prima et causis secundariis. Cum efficiens habeat in se quod est et quo est, non solum secundum se totum est efficiens, sed secundum aliquid sui. Propterea differunt in sua natura quod efficit et quo efficit. Sed in his necesse est, quod intentio bom in intellectu addat supra speculationem essentiae. Sed in causa prima, cum ipsa sit substantia simplicissima, idem est in ea quod efficit et quo efficit. Propterea idem est in ea secundum substantiam efficiens et forma. Et tamen in ea sua simplicitas non compatitur multitudinem ex actualitate proueniente. In sui intellectu intentio bom non addit supra sui speculationem essentiae. Et propterea idem est in ea secundum substantiam efficiens, forma et finis.
Est autem in unoquoque genere causarum multiplicitas nominis, ut in genere causae efficientis multiplices inueniuntur causae efficientes. Et non dico multiplicationem specierum causarum diuersarum sub eodem genere, quia haec causa uenit in uniuocationem, sed dico multiplicationem causarum efficientium, quibus ratio causae efficientis multipliciter conuenit secundum prius et posterius. Et hanc multiplicitatem oportet manifestare hoc modo per definitionem causarum efficientium: alia enim est per se, alia per accidens. Per accidens uero est, quando non ipsi speciei uere conuenit ratio efficientis aliquo modo, sed ei, in quo est, ut clarum est effectiue calidum; non enim efficientia caloris conuenit claritati, sed igni, in quo est claritas. Si uero large utamur hoc nomine "per se", duplex est causa per se effectiua: per se scilicet ut illud quod efficit, scilicet subiectum efficiens, uel aliud, quo efficit. Quod efficit, est duplex: propinquum et remotum; propinquum, ut cum ignis efficit ignem; remotum, ut cum caelum. Quo uero efficiens efficit, dicitur dupliciter: uel per substantiam aliam a se, uel secundum aliquid sui. Secundum primum modum dicitur instrumentum efficientis efficiens; oportet ennn instrumentum efficientis esse aliam substantiam ab efficiente. Sed si dicatur quo efficit non substantia alia /123/ ab agente, sed secundum aliquid sui, hoc erit dupliciter: aut uirtute, aut ratione, sicut dicitur, quod ignis agens efficit passionem in patiente, et non solum ignis, sed etiam uirtus ignis dicitur efficiens, unde dicitur qualitas aliqua actiua. Non enim est differentia inter qualitatem et uirtutem nisi in respectu, quia qualitas dicitur absolute respectu istius, cuius est uirtus; uirtus uero dicitur in quantum eadem qualitas ad effectum alterius extenditur, sicut differt nomen formae et naturae.
Virtus autem est dupliciter efficiens, scilicet aut potentia, aut actu. Et dico potentiam non quod nihil habet actu, sed quod non omnino habet actum. Sed factum actu aliunde iam est actu efficiens, sicut dicitur natura corporis materialis efficiens -- ipsa enim mota a uirtute corporis caelestis potest mouere -- ; sicut etiam dicitur calor efficiens, quia de se potest mouere, quia motus animalium et finis actu potest mouere et efficere. -- Actu uero dicitur uirtus efficiens, quae de se actu potest mouere et efficere. Actio uero dicitur efficiens dupliciter: uno modo ex hoc, quod passio est effectus illatioque actionis, sicut ad actionem uniuersaliter sequitur passio. Alio modo dicitur actio efficiens passionem, non quia illa passio sit secundum naturam rei efficientis illius actionis, sed quia secundum legem naturalem uel positiuam debitum est, ut talem actionem talis passio consequatur. Et hoc est exemplum, quod ponit Aristoteles secundo Posteriorum, scilicet quod Athenienses debellandi sunt, quia commiserunt in alios. Isto modo dicimus, quod causa efficiens suspensionis est latrocinium commissum, et dicimus, quod pro latrocinio suspenditur, assignando causam efficientem.
Sed unica est hic dubitatio, scilicet de differentia causarum efficientium mediarum inter primum efficiens et ultimum effectum et causarum efficientium isto modo, quo instrumenta dicuntur efficientia. Videtur enim, quod causae efficientes mediae solum sint instrumenta primae causae efficientis. Videtur enim, quod proprie proprium instrumentorum sit tunc mouere solum, cum moueantur. Si ergo idem conueniat omnibus causis mediis, uidetur, quod omnes causae mediae sint instrumenta. /124/
Et respondendum est per interemptionem, quod non est proprium instrumentorum, quod dictum est, sed etiam est commune alns, immo proprie proprium instrumentorum est, quod in mouendo nullam habent intentionem sibi propriam, nec finem intendunt, sed in operatione instrumentali solum est intentio principalis agentis. Causae uero mediae inter efficiens primum et ultimum effectum habent intentiones sibi proprias, sicut intelligentiae et corpora caelestia et corpora corruptibilia agentia; et ex hoc non dicuntur instrumenta solum, sed agentia.
Similiter causa formalis siue forma dicitur multipliciter, quia quaedam est forma substantialis et quaedam accidentalis. Forma accidentalis est in aliquo nouem generum respectu substantiae; sed non est causa f'ormalis substantiae, eo quod causa est prior secundum naturam quam suum causatum, et praecipue causa formalis. Accidentia autem sunt posteriora secundum naturam, quam substantia.
Forma uero substantialis multipliciter capitur: aut absolute, aut in respectu; absolute, ut substantiarum formae substantiales; in respectu, ut albedo dicitur forma substantialis albi, scilicet concreti ex tali substantia et accidente, uel curuum respectu lineae, et uniuersaliter differentia respectu speciei in accidentalibus.
Forma uero substantialis absolute dicta adhuc dicitur multipliciter. Dicitur enim uno modo exemplar separatum a re et non quo res est; et alio modo quo res est, ita quod sit coniunctum rei et non exemplar; tertio modo dicitur simul exemplar et quo res est. Exemplar dicitur solum forma illa, quae est in mente artificis, non forma illa, quae est illud, quo res est et non exemplar.
Forma uero adhuc dicitur multipliciter: dicitur enim forma per impressionem, quae omnino materialis est. Dico autem causam materialem id est situalem, sicut sunt formae elementorum et corporum mineralium; et secundum talem formam est dicere, quod eiusdem speciei et nominationis est unaquaeque pars cum suo toto.
Alio modo dicitur forma, quae non est situalis et non recipit participationem, secundum situs, diuersos in partibus materiae, ut est anima; et hoc dupliciter: aut cum non sit situalis, mediante tamen uirtute caelesti, quae situalis est, a forma situali /125/ educitur de potentia in actum ut est anima uegetatiua et sensitiua. Et propterea simul cum formis situalibus perimitur; et a tali forma non dicitur pars eiusdem speciei cum toto, sed eiusdem operationis. Nulla enim pars plantae est planta, nec animalis animal, sed unaquaeque pars plantae uegetatur et unaquaeque pars animalis sentit. Alio modo est anima intellectiua forma superueniens his, de quibus iam dictum est; quae quia immediate aduenit formae non situali, necesse fuit, ut non educeretur in esse immediate a forma substantiali, sed immediate a forma non situali, scilicet prima; et ab hac forma non est pars eiusdem speciei cum toto, nec eiusdem operationis, quia nulla pars hominis est homo, nec aliqua pars hominis intelligit. Et propterea cum haec forma nullam relinquat multitudinem uel diuersitatem operationis uel essentiae in sua perfectione, dicitur, quod est ultima formarum naturalium
Aliud est adhuc genus formarum intelligentiarum, quae unionem habent cum corporibus supercaelestibus, sicut motor cum mobili et non quod intelligant mediante uirtute corporea; et propterea uocantur formae separatae.
Anima uero rationalis non solum unitur corpori humano sicut motor, sed etiam sicut intelligens mediante uirtute corporea. Intelligit enim non sine phantasmate, quod est actus uirtutis sensitiuae.
Forma uero, quae simul est exemplar et quo res est, non est coniuncta rei, sed abstracta, simplex et separata. Haec est forma prima, quae qualiter sit forma prima, difficile est explanare. Similiter causa finalis uel finis dicitur multipliciter. Dicitur enim primum bonum intentum in mente agentis et secundo modo dicitur finis quod est ultimum in re operata.
Intentio autem bom accepta cum intellectu agentis dicitur dupliciter: uno modo, quod ipsa species bom in intellectu accepta sit uere bonum, quod uere finis est; et sic solum est in intellectu primi. Alio modo, quod ipsa species bom existens in anima non sit uere bonum, sed sit imago uel similitudo bom existentis extra animam; et sic non est uere finis, sed est eius similitudo. -- Ultimum uero rei operatae dicitur multipliciter et propterea hoc nomen finis multipliciter participat. Dicitur enim /126/ uno modo ultimum rei operatae illud, quod causat opus rei siue motum eius; et hoc est idem cum ultima forma rei et proprie appellatur terminus siue finis intentus. Alio modo dicitur ultimum rei operatae secundum intentionem operantis, uerbi gratia talis figura causat motum domus operatae et non intentionem operantis.
Causa materialis dicitur dupliciter: scilicet proportionate uere proportionate, ut quando una forma est potentia respectu alterius, sicut genus, quod est uera forma, dicitur potentia respectu speciei et differentiae. -- Materia uero dicitur aut ex qua, aut in qua. "Materia ex qua" est, ex qua res est, hoc est substantia. "Materia in qua" est, in qua res fit, quod est proprie accidentium et dicitur sic, quod est proprie et per se subiectum accidentis eiusdem materiae. Et est differentia istarum materiarum, quia materia, ex qua fit substantia, potentia est; materia uero, in qua fit accidens est, ens in actu et per se causa sui accidentis. Et utraque istarum materiarum dicitur propinqua et remota, sicut propinquum subiectum est linea et remotum est quantitas continua et magis remotum est quantitas. Similiter propinqua materia animalis est caro, remotior quattuor elementa, remotissima est yle i. e. materia prima.
Explicit tractatus domim Lincolniensis de statu causarum.