Jump to content

De studiis et litteris

Checked
E Wikisource


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De studiis et litteris
saeculo XV
editio: incognita
fons: incognitus

Leonhardi Aretini de studijs et litteris ad illustrem dominam baptistam de malatesta tractatulus.

A2r] COmpulsus crebro rumore admirabilium virtutum tuarum scribere ad te constitui. vt ingenio illi de quo tam ampla magnificaque audissem vel gratularer iam perfectionem consecuto. vel certe ad eam consequendam per meas litteras cohortarer Neque enim desunt mihi clarissimarum mulierum exempla que et studijs et litteris et doctrina claruerunt per quarum commemorationem te prouocare ad excellentiam possim. Si quidem Cornelie Scipionis affricani filie multa secula post eius mortem extabant epistole elegantissimo stilo perscripte. Et Saphos poemata et libri summo in honore apud grecos propter singularem facundiam et scribendi artem habiti sunt. Aspasia quoque per tempora socratis fuit doctissima quidem mulier. et eloquentia litterisque precellens. a qua socratem plurimum se didicisse non puduit confiteri. Fuerunt et alie quas referre possem. sed tum hec tria satis estimo famosissimarum feminarum exempla retulisse. Ad illarum igitur prestantiam queso mentem erige atque extolle. Tantam enim intelligentiam ac tam singulare ingenium. nec tibi frustra datum. nec mediocribus contentum esse decet. sed ad summa spectare atque adniti. Et tua quidem laus illustrior erit quam illarum fuit. propterea quod ille seculis floruere his. in quibus eruditorum hominum magna superat copia. aut multitudo ipsa admirationem minuerit. Tu autem his temporibus florebis in quibus vsque adeo prolapsa funt studia. vt miraculi iam loco habeatur videre virum nedum feminam eruditam. Eruditionem autem intelligo non vulgarem istam perturbatam. quali vtuntur hij qui nunc theologiam profitentur. sed legittimam illam et ingenuam. que litterarum peritiam cum rerum scientia coniungit. qualis in Lactantio firmiano. qualis in Aurelio augustino. qualis in Hieronimo fuit. summisque profecto theologis. ac perfectis in litteratura viris Nunc vero qui scientiam profitentur pudendum est qui parum persciant litterarum. Atque ego licet qua ianua volui non ingressus sum. prosequar tamen sermonem. non quo te doceam aut dirigam. puto enim te non indigere. sed quo tibi quid ipse sentiam innotescat. Nouam quidem excellentiam illam ad quam nunc te voco contendentem. in primis necessariam puto. non exiguam. neque vulgarem sed magnam et attritam. et accuratam et reconditam litterarum peritiam sine quo fundamento nihil altum neque magnificum sibi aedificare quisque potest Nam neque doctorum scripta satis conspicue intelliget

[A2v] qui non ita fuerit peritia eruditus. Nec ipse siquid litteris mandabit non ridiculus existimari. Ad hanc comparandam tum preceptio valet. tum nostra multo magis diligentia et cura. Et de preceptione quidem vix quitquam attinet dicere: quis enim nescit tinctum esse oportere ingenium et quasi initiatum preceptoris opera. vt non solum partes structurasque earum. sed et minutiora illa ac velut elementa orationis agnoscat. Uerum hec tanquam somniantes in pueritia capimus postea vero ad maiora profecti. nescio quo modo hec ipsa ad os reuocamus. vt tunc demum illorum succus saporque verius exprimatur. Est aliud genus preceptionis robustius. ne tam pueris quam adulteris perutile. eorum scilicet qui grammatici appellantur: qui longo labore singula prosecuti. disciplinam quandam litterarum effecerunt. Quo in genere Seruius honoratus. et Priscianus cesariensis haberi possunt. Sed omnia mihi crede superat ac vincit diligentia nostra. Hec enim non solum verba et sillabas. sed tropos et figuras. omnem ornatum pulcritudinemque orationis aperit nobis atque ostendit. Ab hac informamur. ac velut instituimur. denique per hanc multa discimus quam doceri a preceptore vix possunt sonum. elegantiam. concinnitatem. venustatem. Caput vero huius diligentie erit ea in re primum. vt in eorum tamen librorum qui ab optimis probatissimisque latinis lingue autoribus scripti lectione versemur: ab imperite vero ineleganterque scriptis caueamus quasi calamitate quadam et labe ingenij nostri. Jnquinata enim ineptaque scriptorum lectio vitia sua lectori affigit. et mentem simili coinquinat tabe. est enim veluti pabulum cum quo mens imbuitur atque nutritur. Quam ob rem vt hij qui stomachi curam habent non quemuis cibum illi infundunt. Jta qui sinceritatem animi conseruare velit non quamuis lectionem illi permittet. Erit igitur prima diligentia vt nihil nisi optimum probatissimumque legamus. Secunda vero vt hec probatissima nobis acri studio assistamus. videat legens quo quodque loco positum sit. quid designent singula. et quid valent: ne maiora tamen sed minora discutiat. cum plures sint orationis particule. que sit vnaqueque de scola cognoscet. consuetudinem et vsum certe illarum ab his quos leget auctoribus reportabit. Siue igitur sacris delectabitur mulier sanitatem in litteris seruatura. Augustinum sibi assumet et Hieronimum: et si qui sunt alij non dissimiles vt Ambrosius et Ciprianus carthaginensis: Maxime vero inter omnes qui de cristiana religione vnquam scripserunt. eminet et excellit nitore quodam et copia

[A3r] Lactantius firmianus vir omnium cristianorum proculdubio eloquentissimus. cuius facundia et dicendi fugura ingenium illud de quo loquor preclare instituere ac alere potest. Probo autem huius maxime eos libros quos aduersus falsam religionem conscripsit. Jtem quos de ira dei et de opificio hominis. quos lege queso si litteras amas. Eorumque suauitate quasi ambrosia et nectare imbuaris Si qua preterea de Gregorio nazanzeno. vel de Joanne crisostomo. vel de magno Basilio grecis doctoribus translata sunt ea legas censeo. modo qui traduxit et in latinum conuerterit illa non autem peruerterit. Siue secularibus delectetur Tullium accipiet quem virum deus immortalis. quanta facundia. quanta copia. quam perfectum in litteris. quam in omni laudis genere singularem prestiterit admirari nemo sufficiet. proximus huic erit decus ac delitie litterarum nostrarum. Liuius Salustius deinde et alij poete ac scriptores suo ordine subsequentur. his se maxime imbuet atque alet. curabit diligenter vt quotiens ei loquendum sit aliquid vel scribendum nullum ponat verbum quod in aliquo istorum non ante reperit quin etiam concinna interdum voce legere iuuabit. Sunt enim non in versu modo. verumetiam soluta in oratione numeri quidam. et veluti concentus aurium sensu dimensi et cogniti. flexionesque et gradus aliqui vt modo se demittat vox et modo se attollat. colaque comata et periodi mira concinnitate inter se connexa. que in optimo quoque scriptore apparent. Ea igitur cum alte leget manifestius ea deprehendet. replebitque aures veluti armonia quandam. qua et senciat postea scribens et imitabitur. Jllud preterea ex hac lectione consequitur. vt verba suo tempore proferat. neue properet cum immorandum sit. Uolo insuper ne sit scribendi ignara. nec tamen nunc de digitorum motu (quanquam et ipsum laudo si cui adsit) loquor. sed de litteris et sillabis debite combinandis. Teneat igitur quicquid scribendum sit. que< >sit natura litterarum. et quarum in alteras transitio. que coire inter se littere possint. et que in propinquum venire nequaquam patiantur Hec enim res quanquam pusilla. magnum tamen affert inditium discipline nostre. et manifestam detegit ruditatem. Jllud quoque decantatum et cognitum habere oportet. quanta sit vnaqueque sillabarum. hoc est. longa an breuis. an alterutra. Est enim necessaria cognitio. tum quia multa incidunt que aliter intelligi non possunt. vt illud virgilianum. Omnibus in mortem tonsa coma pressa corona. et multa

[A3v] homini. tum quia felicitas summa est homini litteras sibi arroganti sillabas tenere. presertim cum non contemnenda pars litterarum constet versibus aut pedibus. pedes autem longitudine breuitateque sillabarum. quas qui non tenet quod ipse de se in eo genere polliceri. aut quem gustum in poetis habere possit. non equidem intelligo. Jn prosa quoque oratione eadem ista cognitio scribendi. dictandique necessaria videtur. Neque enim si multitudo non sentit propterea soluta in oratione pedes non insunt. Sed quod delectat aures. quod sonus demulcet inde est. Refert enim multum vt arestoteli placet. a quo incipiendum sit. et in quem finiendum. Jn medijs etiam qui recipiendi sunt pedes. et qui reijciendi. itaque probat ille quidem peona maxime. Js autem est duplex aut enim ex longa quam tres breues subsequuntur. aut ex tribus breuibus constat. Hunc ultimum ille clausulis putat. principijs vero primum conuenire. Jn medijs quoque hunc ipsum pedem quam optime cadere. Dactilum vero in medijs reijcit. alterum vt elatum nimis. alterum vt depressum. Cicero autem in clausulis dicoreum probat maxime. qui est ex duobus trocheis. Et crethicum qui est ex longa et breui. et longa. et peona illum de quo supra dixi. Jn medijs autem si demisso humilique sermone vtemur. iambum maxime conuenire putat. Si ampliore. dactilum vel peona. vel dochinium. qui est ex quinque sillabis breuibus et duabus longis. breui et longa. quem cunctis etiam in partibus apte cadere existimat. Nec dubium est alios in contentionibus pedes. alios dum narramus. alios dum conquerimur esse frequentandos. Jra enim et concitatio animi spondeum repudiat. Nihil enim nisi properum ac rapidum amat. Contra vero dum aut narramus aliquid. aut docemus. moram et stabilitatem sermo deposcit. Jtaque pedes non amat qui procliuiter currunt. Dis igitur oratio suis pedibus commouenda erit. quos si ignoret scribens. velut in tenebris ambulet necesse est. nullo certo ductu. sed fortuitu gradiens Erunt fortasse iam plures quibus mea ista cura nimis anxia videatur. Sed meminerint me de ingenio loqui magno et summa omnia de se pollicenti. Quare mediocres incedant vel reptent potius vt possunt. Ad summum certe nemo perueniet. qui non fuerit horum omnium. et vsu certus. et disciplina imbutus. Denique hec mea de litteris sententia est. vt nihil ignoret quod in vsum venire soleat et preterea nitorem. elegantiam. deliciasque omnes in oratione sectetur

[A4r] sitque illi ad omne scribendi genus modus quidam et ornatus. ac vt ita dixerim. habundantissima domi suppellex. quam promat cum opus est et in lucem educat. Et quoniam eruditione legittimam ex peritia litterarum et scientia rerum constare diximus. et quid de litteris nobis placeret ostendimus. Addatur nunc sane illa pars que ad scientiam pertinet. Uolo igitur quod huic ingenio quod summa mihi omnia de se promittat ardentissimam cupiditatem inesse dicendi. ita vt nullum genus discipline aspernetur. nullum a se alienum existimet rapiatur incensu mirabili auiditate ad intelligentiam et cognitionem rerum. Huic ergo et ardenti per se et incitato partim stimulum adhibebo. et meo insuper clamore adhortabor. partim frenos incutiam. ac veluti receptui canam. Sunt enim disciplinarum quedam in quibus vt rudem omnino non satis decorum. sic etiam ad cacumina illarum euadere nequaque gloriosum. vt geometria et arithmetrica in quibus si multum tempus consumere piget. et subtilitates omnes obscuritatesque rimari. detraham manum atque diuellam. quod idem in astrologia. Jdem fortasse in arte rhetorica inuitior de hac postremo dixi. quoniam si quisquam viuentium illi affectus fuit. me vnum ex horum numero esse profiteor. Sed multarum rerum habenda mihi ratio est. et in primis cui scribam videndum. Quid enim statuam subtilitates et epicherematum cure ad illa que appellantur crinomena. et mille in ea arte difficultates mulierem conterant que forum nunquam sit aspectura. Jam vero actio illa artifitiosa quam greci nostri pronuntiationem dixere. cui Demoschenes primas et secundas et tertias tribuit. vt actori necessaria. ita mulieri nequaque laboranda que si brachium iactabit loquens. aut si clamore vehementius attollet. vesana cohercendaque videtur. Jsta quidem virorum sunt. vt bella. vt pugne. sic etiam fori contentiones atque certamina. Non igitur pro testibus neque contra testes dicere addiscet mulier. Neque pro tormentis neque contra tormenta. neque pro rumoribus. neque contra rumores. nec se communibus locis exercebit. neque interrogationes bicipites. neque responsiones veteratorias meditabitur. totam denique fori asperitatem viris relinquet. Quando igitur calcaria adhibebo. quando currentem incitabo. tum illis sese dedet. que aut ad religionem diuinam. aut ad bene viuendum pertinent. Tunc se diffundauit. tunc animum applicet. tunc die noctuque insistat obsecrabo. de quibus etiam singulatim dicere haut quaquam pigebit. Primum igitur sacrarum

[A4v] litterarum cognitionem sibi requirere studeat. cristiana mulier. quid enim prius illi suadeam. multa de his acquirat. multa disceptet. multa sciscitetur. sed veteres illorum amet scriptores. Nouos vero si sunt boni viri. honoret illos quidem ac veneretur. ceterum eorum non nimis scripta attingat. Quid est enim quod litterata mulier ab Aug. discere non possit? ab istis autem quid possit? presertim cum ille afferat orationem eruditam et auribus dignam. isti nihil afferant cur legi mereantur. Nec sacris litteris contentam esse volo. sed ad secularia deductam studia. videat quid de his ad bonum viuendum excellentissima philosophorum ingenia tradidere. que de continentia. de temperantia. de modestia. de iustitia. de fortitudine. de liberalitate. nec ignoret que sit de beata illorum vita sententia. Nunquid ipsa satis sit ad bene viuendum. an tormenta et carcer. et exilium et paupertas illam impediant. Et si hec felici accidant. numquid miserum fatiant? an auferant solum felicitatem. miseriam vero haut quaquam inducant? Preterea an voluptate quoque felicitas consistit humana vt Epicuro placuit? an in honesto vt Zenoni? an in vsu virtutis vt arestoteli. Hec mihi crede preclarissima sunt et dignissima cognitione nostra. Nec ad vitam solam dirigendam vtilitatem afferunt. verum etiam in omni sermone admirabilem quandam. tum scribendi tum dicendi suppeditant copiam. Hec igitur duo. quorum alterum ad religionem. alterum ad bene viuendum spectat. tanquam illi precipua proposita erunt. Cetera vero ad ista referentur. que possunt hec ipsa vel adiuuare. vel quasi ornatum quendam illis afferre. Protinus enim exellentia hominis illa admirabilis. que vere inclitum fama nomen extollit. non nisi ex multarum variarumque fit cognitione rerum. ita multa legendo et discendo. multa carpere accumulareque oportet. cunctaque omnifariam scrutari atque rimari. vnde nobis ad studia nostra prouentura sit aliqua vtilitas. Sed sit apud eam lectio diligens. et circumspecta temporis impensio. vt potiora semper commodioraque proponat. Placet ergo ad studia illa de quibus supra dixi. in primis historie cognitionem adiungere. eamque studiosis hominibus nullo modo negligendam. Est enim decorum tum proprie gentis origine et progressus. tum liberorum populorum. regumque maximorum. et bello et pace res gestas cognoscere. Dirigit enim prudentiam et consilium preteritorum notitia. exitusque simillimi ceptorum. nos pro re nota aut hortantur aut deterrent. Preterea ex-

[A5r]emplorum copia quibus plerunque illustrare nostra dicta oportet. non aliunde quam ab historia commodius sumet. Est etiam genus scriptorum in ea quidem parte peregregium sane atque precellens. omni ornatu et nitore perpolitum. quos etiam ad vsum litterarum legere operepretium sit. Liuium dico et Salustium Tacitumque et Curtium et in primis Cesarem ipsum et res gestas suis commentarijs summa facilitate venustateque explicantem. Hos igitur etiam leget mulier summe spei. et sibi acquirere perget. presertim cum eos perdiscere ludus sit. Necque enim subtilitas vlla in illis eruenda est. aut questio euocanda. in narratione enim rerum facillimarum omnis consistit versaturque historia. quam si arripuerit ingenium illud de quo loquor. perpetue eius memorie coherebit. Oratores quoque vt legere non negliget suadebo: quis enim aut virtutes extollere: aut vitia fulminare audentius solet. ab his et laudare benefacta: et detestari facinora addiscemus: ab his consolari: cohortari: impellere. que licet omia a philosophis fiant. tamen nescio quomodo ira et misericordia et omnis animi suscitatio ac depressio in potestate sint oratoris. Jam vero illa verborum sententiarumque ornamentaque tanquam stelle quedam et faces oratione illuminant et admirabilem reddunt. instrumenta oratorum propria sunt. que mutuabimur ab illis loquentes scribentesque et in vsum nostrum cum res poscet vertemus: denique omnem opulentiam verborum: omnem dicendi vim et quasi ornatum omnem orationis (vt ita dixerim) viuacitatem et sanguinem ab istis sumemus. Poetas insuper vt et legat et intelligat volo. quem enim summorum virorum expertem huius cognitionis videmus? Arestoteles certe Homeri Hesiodi Pindari Euripidis ceterorumque poetarum versus frequetissime ponit: tenetque omnes memoriter: et facillime reddit vt apparet illum non poetarum fore minus quam philosophorum studiosum fuisse. Apud Platonem quoque poetarum vsus est frequentissimus: occurruntque illi vbique: atque vltro se offerunt: auctoritateque illorum sententiam suam sepe confirmat. Dixi de grecis. quid autem nostri? An Cicero parum videatur fructus cognitione poetarum? qui non contentus Ennio Pacuuio. Actio: ceteris nostris. qui grecorum insuper poemata in latinum conuertit. Totosque suos libros illis respersit. Quid Seneca doctus profecto vir atque seuerus? nonne ipse poemata scripsit. et totus interdum statuerit versibus. Mitto Augustinum

[A5v] Hieronimum Lactantium Boetium. in quibus quanta cognitorum poetarum fuerit scripta eorum disputataque ostendunt. Mea quidem sententia mancus quodammodo in litteris est qui poetas non didicit. Nam de vita moribusque percommode multa sapienterque ab illis dicta et nature generationisque principia et cause. et quasi doctrinarum omnium semina in illis reperiuntur: et inest auctoritas magna. propter opinionem sapientie ac vetustatem: et splendor eximius propter elegantiam: et ingenuitas quedam liberis hominibus digna vt cui hec non adsit pene subrusticus videatur. Quid Homero deest quo minus in omni sapientia sapientissimus existimari possit? eius poesim totam esse doctrinam viuendi quidam ostendunt: in belli tempora pacisque diuisam: et in bello quidem que prouisio ducis: qui aut astus aut fortitudo militum: quod insidiarum genus vel cauendum vel fatiendum: que monitio: quod consilium ab eo est pretermissum? Eneas quondam prelij troyanorum dux grecos magna vi impulsos in castra redegerat. cum itaque audatius vergeret ac iam totum agmen castris obijceret. aduolat ad eum Hector ac pedetentim circumspecteque agere monet. affirmatque eum qui exercitum ducat non tam audacem quam cautum esse debere. Quanti o deus immortalis hoc preceptum existimandum est. presertim ab hectore audacissimo traditum. Jd quidem etatis nostre duces consilium non seruantes. dum audacter magis quam caute in prelium feruntur magnam se et suos ruinam et cladem prope miserabilem inijtiunt. Apud eundem poetam Jris ad Attridem missus cum dormientem reperisset corripuit illum verbis negatque dormiendum esse viro. cui et populorum salus commissa sit: et tantarum rerum incumbat prouisio. Hoc rursus quam sapiens est siue preceptum: siue consilium: siue monitionem appellare mauis Quid Socrates aut Plato aut Pytagoras maius imperatori consuleret. non sanctius? decem milia sunt homini eius poete. que referrem perlibens nisi vererer prolixitatem. Jnfitiar autem sacros libros esse legendos? nequaquam. Nec poete igitur respuendi sunt quia in illis interdum aliqua ad delectationem hominum scripta reperiantur. Equidem si quando Didonis Eneeque amores apud Uirgilium lego ingenium poete admirari soleo: Rem autem ipsam quia fictam esse scio nequaquam attendere. quod idem mihi

[A6r] accidit in alijs fictionibus poetarum. animum certe non mouent quia fabulosas et aliud pro alio significantes intelligo: At enim cum illa in sacris lego quia vera fuisse scio sepe inflector. Sed pertinax ne ipse sim placet aliquid de iure meo remittere presertim cum ad mulierem scribam. Fateor ergo vt populus in nobilitatem plebemque diuiditur. Jta inter poetas gradus quosdam esse dignitatis. Si quid igitur vel a Comico non satis argumento pudico processerit: aut a Satyro vitium aliquod apertius exprobratur. vt ne legat hec mulier ne ve inspitiat volo. sunt enim veluti vulgus poetarum: Ac enim proceros illos Uirgilium dico et Senecam et Statium ceterosque homini non legerit. maximum sibi ornamentum sciat deesse literarum: Nec summam speret cui hec pars desit. omnino enim prestantia illa de qua loquor non nisi ex multarum variarumque rerum fit cognitione. Jtaque multa vidisse legisseque oportet et poetis et philosophis et oratoribus et historicis et omnibus alijs scriptoribus operam impartisse. sic enim resultat plenum quoddam ac suffitiens vt copiosi: varij: vt ornati: vt nulla in re vacui rudesque videamur. Adhibenda est insuper litterarum peritia non tenuis neque contemnenda. Hec enim duo sese inuicem iuuant mutuoque deseruiunt. Nam et littere sine rerum scientia steriles sunt et inanes. et scientia rerum quamuis ingens si splendore careat litterarum abdita quidem obscuraque videtur. Quid enim prodest multa et pulchra scire: sciresque loqui de his cum dignitate: neque mandare litteris nisi ridicule posse. Atque ita coniugata quodammodo sunt peritia litterarum et scientia rerum. Hec duo simul coniuncta veteres illos quorum memoriam veneramur ad celebritatem nominis gloriamque prouexere Platone Democritum. Aristotelem. Theophrastum Uarronem Ciceronem Senecam Augustinum Hieronimum Lactantium. in quibus omnibus discerni vix potest maior ne scientia rerum an peritia fuerit litterarum Ut autem extremum concludam ingenium quod summa omnia mihi de se repromittat his duobus fructum esse oportere affirmo. Horumque comparandorum gratia vndique legenda multa et coaceruanda esse. habendo tamen ratione temporis vt pautioribus semper vtilioribusque incumbat nec aut nimium obscuris: aut parum profuturis occupetur. Religionis et bene viuendi studia mihi precipua videri: Cetera vero omnia tanquam

[A6v] adminicula quedam ad ista referri. que possunt vel adiuuare vel illustrare. eaque de causa poetis et scriptoribus et oratoribus alijs inherendum. Jn litteris autem prouidendum vt et preceptio adsit ingenua et peruigil solertia nec vnquam nisi optima probatissimaque legamus. Habes meum de litteris studijsque iuditium. de quibus si forsan aliter existimes faciliter cedam. Non enim quasi precipiens ad te scripsi. Sed quasi vnus de turba erga tuam excellentiam affectus conferre volui tecum opinionem meam et currentem. vt aiunt. ad gloriam cohortari. Uale)

Jmpressum Liptzick per Baccalarium wolfgangum de Monaco .1.4.9.6.