De substantiis

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De substantiis
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 90


De substantiis (Auctor incertus (Beda?)), J. P. Migne

PROLOGUS.

(1113B)Sanctae Ecclesiae munusculum aliquod offerre cupiens, sed in manu mea nil reperiens praeter parvam dictandi atque scribendi notitiam, hanc ipsam in ejus servitium volo coaptare, quantum Dominus dignatur adjuvare. Scribere enim gestio pro admonitione cunctorum fidelium, admonitione duntaxat indigentium, dividens eos in duas personas clericorum et laicorum, assumensque ad hoc utrique personae congrua monita, per quae a carnalibus ad spiritualia, a visibilibus ad invisibilia possint animum suspendere, et superna conspicere, sicut et Apostolus dicit: Invisibilia enim Dei per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Cujus studii oblatio precor ne cui indigna videatur, quia, ut legitur, ad templum Domini quondam inter insignia et pretiosissima dona offerebantur etiam viles pili caprarum; et duo minuta (1114B)viduae pauperculae oblata Deo ipsius Domini nostri Jesu Christi testimonio approbantur. Precor et illud ut si quisquam in his quae dicam vel melius sentiat, vel aptius eadem proferre valeat, non idcirco rusticitatis meae verbula cito reprehendat, quia, ut quidam sapiens dicit: Non omnia possumus omnes. Nam si ille eamdem sententiam juxta ingenii sui vires melius quam ego proferre posset, forsitan et alter aliquis illo sapientior excellentius proferre nosset. Unusquisque ergo in suo sensu abundet, tanto majores Deo agens gratias, quanto excellentioris scientiae talentum ab eo accepit; simulque attendat quia Deo magis placent rustica humilium dicta quam eximia verbositas arrogantium, et in saecularis litteraturae pompa gloriantium.

DE SUBSTANTIIS.

(1113) (1113C)Substantia igitur quae per se sine ullius adminiculo subsistere valet, Deus solummodo est. Illa autem substantia cujus totum esse in alterius consistit potestate, creatura profecto esse probatur. Sed sicut divina substantia in tribus constat personis, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, ita et creatura omnis in tribus distat differentiis. Aut enim est rationalis, ut angelici spiritus et homo; aut animalis, ut omnia quae flatu vitali sine ratione potiuntur; aut neutrum est, habens tantummodo esse, ut arbores et lapides. Unde omnino patet, quia omnis creatura Deo, a quo omne quod est habet, se quoque subdere debet. Cujus nimirum subjectionis ratio et observantia ad solam rationalem creaturam pertinet, id est, ad angelos et homines. Sicut enim hi soli caeteris creaturis excellentiores sunt conditi, ita etiam ab his solis exigitur subjectio et cultura Dei, et aut pro subjectionis studio remunerantur, aut pro repugnantia atque superbia puniuntur. Sed quia hujusmodi (1113D)judicium in angelicis spiritibus jam factum est, nam quidam eorum pro obedientiae suae meritis ita sempiternae beatitudini sunt deputati, ut nihil aliud quam bonum velle possint, quidam vero pro superbia in aeternas poenas projecti, ad nulla nisi ad mala (1114C)rationem datam flectere queunt: soli homines adhuc restant, qui concessam rationis et arbitrii facultatem ad utrumque divertere valeant. Unde et ipsi solummodo instruendi et admonendi sunt, ut sibi jugiter proponentes utrosque, bonos scilicet et malos spiritus, eligant potius bonorum merita sequi, praeceptis divinis obediendo, quam malorum poenis associari, ei resistendo sine quo nemo potest salvari. Hoc igitur sit primum, quod omnes homines hortamur intentione maxima considerare. Sanae namque menti integraeque rationi ipsum solum sufficere posset, etiamsi nulla alia tremendi judicii exempla nosset. Sed quia adversarius noster diabolus tanquam leo rugiens circuit jugiter quaerens quem devoret, pluresque inter tot millia hominum, proh dolor! fragiles quam fortes contra eumdem adversarium modo inveniuntur: opus est cunctis fidelibus ut et ipsi circumeuntes quaerentesque qualiter tanto resistant adversario invicem se variis modis instruant et admoneant, (1114D)ne Ecclesia sancta sub temporis praeteriti partibus bene fundata et suffulta, penitus destruatur sub temporibus nostris, in quibus mille annis impletis juxta prophetiam in Apocalypsi praedictam, Satanas solutus esse videtur. Non enim solummodo (1115A)occultis ut antea insidiis quosque decipit, sed etiam aperte prorumpit peritissimos subvertens, et ad pessima quaeque instigans. Quid rogo pejus esse poterit, quam monasteria ad laudem Dei sanctorumque suorum venerandam memoriam ab antiquis principibus constructa, nunc ob inexplebilem quorumdam avaritiam destruere? Quis namque fidelium religiosorum attendens quanta modo, cum omnia divina praecepta et miracula, sanctorumque Patrum documenta sint plurimis notissima, coenobiorum destructio fiat non solum a laicis gestientibus et rapientibus praedia eorum, sed etiam a clericis ipsisque abbatibus ultro offerentibus, quasi quaedam venalia sibimet commissa bona, unde alendi forent non solum monachi, sed etiam familia commissa, nec non pauperes et peregrini advenientes, non statim possit conjicere destructionem sanctae Ecclesiae, non statim doleat quod hostis antiquus tantam malitiam et persecutionem potuerit exercere in Christianos per alios (1115B)Christianos, et per eos maxime qui constituti sunt pastores Ecclesiae? Nam si talis destructio locorum sanctorum a barbaris ageretur, Christianorum bello essent reprimendi, si aliter nequirent corrigi. Sed, proh dolor! tanta pax et concordia in hujusmodi nequitia habetur, ut, paucissimis exceptis, non inveniantur qui de tantae persecutionis curent miseria, quasi Christianae religionis ignari, et tanquam hoc quod monasteria cuncta pro Christi sanctorumque honore constructa sint obliti. Quod dico miserabile quidem est dictu, sed multo miserabilius actu, cum hi qui ad hoc specialiter electi sunt ut in coenobiis sub religione disciplinaque spirituali viventes, Deo servirent, et pro eorum salute qui a saecularibus pompis adhuc se continere nequeunt jugiter intercederent, substantia qua ad quotidianum victum vestitumque indigerent privantur. Quanto enim quis possessiones proprias pro Dei amore contempserit, tanto magis ex communi statu coenobii quo confugerit necessaria quaeque sibimet dari indiget: quia (1115C)quandiu in praesenti vita subsistit, nullus homo victu et vestitu quotidiano carere poterit. Unde qui coenobitis aufert praedia unde sunt procurandi, et divini servitii et totius monasticae religionis destructor esse convincitur. Ad haec etiam reus efficitur, quia abstulit unde pauperes, peregrini et hospites sancta loca visitantes, recreandi forent juxta sancti Benedicti statutum, imo juxta ipsius Domini nostri praeceptum dicentis, Date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis. Ipse quoque his qui nunc eum in pauperibus et hospitibus suscipiunt, in extremo judicio dicturus est: Hospes fui, et suscepistis me.

Haec igitur de illo solo peccato quod in destructione coenobiorum agitur, breviter commemoravi. Si quis vero diligenter considerare voluerit caetera Christianae religionis statuta, inveniet ex eis plurima pari Christianorum persecutione destructa. Quis enim locus est modo sine rapina aut bello? Ubi sunt jura Christianae legis, et protectio metuendi regis? (1115D)Ubi, quaeso, sunt pastores et defensores Ecclesiarum, qui resistant devastatoribus pauperum et viduarum? Quin imo ipsi qui dicuntur pastores et defensores, quique animam suam dare deberent pro commissis ovibus, facti sunt persecutores, nulli parcentes, dummodo ipsi in deliciis vivant, divitiisque affluant. Nonne haec atque his similia persecutionis sunt studia? Quam videlicet miserandam persecutionem ego infimus jugiter audiens et dolens, cum non possem aliquos sermone communi corrigere, tractavi vel scriptis eos admonere talibus quorum sententiam tam laici quam clerici possint agnoscere. Nonne solem aliaque elementa aliquo sensu capere, et quid officii gerant omnes simul agnoscunt? Ipse profecto corporali visu privatus nequit se excusare a solis agnitione. Si enim non illius splendorem, certe vel ejus calorem sentire valet. Praeterea cum aliquos audierit de splendoris solaris immensitate loquentes, potest utique advertere interiori (1116A)visu simul et auditu. Ipse enim ab homine nullo poterit evelli, dummodo hujusmodi aciem et auditum malitia nulla impediat. Unde et Dominus noster auditores suos admonet dicens: Qui habet aures audiendi, audiat. Et Joannes in Apocalypsi: Qui habet, inquit, aures, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. Sed hujusmodi verba ideo more prologi praemittimus, ut quia de carnalibus spiritualia, de visibilibus invisibilia colligere scribendo volumus, lectorum simul et auditorum aures spirituales ad attendenda eadem aliquantulum excitemus.

Primo igitur dicendum quod et in primis credere et prae omnibus nosse debemus, in quo scilicet elemento sanctae Trinitatis et unitatis mysterium contemplari possimus. Denique, ut mihi videtur, in nulla scriptura apertius quam in sole edoceri possumus, qualiter sanctae Trinitatis fidem attendere debeamus. In sole namque tria inseparabilia inesse scimus: hoc est ipsum corpus vel rotam solis, et (1116B)splendorem atque calorem. In rota quippe ipsius, quam in firmamento coeli semper positam novimus, personam Patris; in splendore vero, personam filii, quia et Apostolus de Christo Dei Filio dicit, Qui cum sit splendor gloriae, etc.; in calore autem, personam Spiritus sancti significari credo. Moxque etiam illud subjungo, unde talia credo. Sicut enim rotam solis nunquam vidimus vel audivimus de coelo in terram demissam, sed splendorem qui in ipso est, et ab ipso semper ortus emittitur super omnem terram demitti; calorem etiam qui tam ab ipsa solis rota, quam a splendore ejus procedit, licet in omni loco et tempore non aequaliter sentiamus, ab utroque tamen aequaliter procedentem in quibusdam provinciis majus, in quibusdam vero minus fervere propter aliquam occultam divini judicii dispositionem scimus, ita et de singulis personis sanctae Trinitatis credo. De Deo Patre quidem, quia nunquam missus venerit in terram, sed splendorem ejus, id est Filium, ad quoslibet illuminandos mittat. De Deo (1116C)autem Dei Filio, quod sicut splendor solis in quaelibet corporalia mittatur, visibilis fiat: ita et ipse incarnatus, visibilis apparuerit, et super omnem terram doctrinae ejus claritas illuxerit, ut de eo legitur: Exortum est in tenebris lumen rectis. De Spiritu sancto etiam, quod sicut terra a splendore solis illustrata tantum, non autem calore ejus penetrata nullum fructum dare solet; ita et quisque licet divini verbi notitia illuminatus sit, cunctaque Dei miracula vel legendo vel audiendo agnoverit, tamen nisi calorem, id est amorem bene agendi, ab ipsius dono percipiat, frustra totius lumine scientiae perfruatur. Quod profecto ita esse non solum fide percipi, sed etiam experimento ipso potest probari. Nam nonnullos sapientes, et in lege divina omni modo instructos frequenter videmus, in quorum actione si quam divinae scientiae notitiam habeant, vel si quid de aeternis gaudiis et suppliciis credant, parumper agnoscere valemus. Quid itaque de talibus (1116D)existimandum est, nisi quia splendore, id est verbo Domini nostri satis quidem illuminati sunt, sed Spiritus sancti calorem minime senserunt? Si enim cum splendore calor pariter spiritualis eis advenisset, nequaquam ita tepidos et negligentes illos reliquisset.

Ut autem caloris tanti mysterium non solum ex conjectura propria, verum etiam sacrae Scripturae testimonio approbem, nonne Spiritus sanctus in igne super apostolos venisse, eosque tanto fervore accendisse legitur, ut nullam saeculi potentiam, nulla humanae saevitiae tormenta formidarent? De eodem calore et igne credo Dominum dixisse, Ignem veni mittere, et quid volo nisi ut ardeat? Sed et hoc quod Dominus dicit, Ecce sto ad ostium et pulso, etc., in quolibet homine solis splendore circumdato mystice intueri valemus. Sicut enim splendor solis omnem ad lucis suae radios venientem non repellit, sed illustrat, ita Salvator noster omnes ad se venientes (1117A)clementer suscipit. Unde ad se venire hortatur dicens: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Item, sicut splendor solis exteriores cujuslibet domus parietes undique illustrans, nequit in eos qui interius sunt clausi lucem suam immittere, ostio autem aperto mox in eos effundit: ita etiam Dominus noster per divinitatis suae potentiam jugiter respiciens super filios hominum, ut videat si est intelligens aut requirens Deum, quaerit quasi pulsans, quis ei januam cordis aperiat. Janua autem cordis, mens est. Ubi ergo Dominus januam clausam, id est, mentem infidelem et indevotam ad totius religionis studium invenit, dolens inde recedit, dolens videlicet per humanitatem susceptam, sicut et in Evangelio legitur, quia cum appropinquaret Hierusalem, flevit super illam. Nam divinitati nullus dolor accidit. Ubi autem januam apertam, mentem scilicet fidelem et devotam ad implenda divinae institutionis praecepta invenit, mox intrat, et cum hospitii ipsius habitatore coenat, infundens (1117B)ei per inspirationem Spiritus sancti compunctionem atque poenitentiam peccatorum suorum, seu ei reserans sacrae Scripturae arcana; vel etiam, quia ejus cibus est, ut faciat voluntatem Patris sui, coenat cum eo, faciens illum contemnere cuncta caduca, et sola perennis vitae desiderare gaudia. Hujusmodi ergo convivium agit Dominus nobiscum, quando eum permittimus intrare ad cor nostrum. Potest etiam per idem solis mysterium illud aliquatenus inspici quod Dominus dicit: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diligit eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Ubicunque enim solis splendor apparet, sol pariter cum eo lucens manet, quia individua est utriusque operatio. Ad haec etiamsi calor ex utroque procedens, sine cujus adventu frustra quilibet illuminatur, simul adesse sentitur, tunc ibi tria pariter in una operatione habentur: quod nimirum in praedictis Domini verbis non dissimiliter posse intelligi (1117C)credo. Si enim duae personae intelliguntur in Patre et Filio, qui adveniunt, tertia persona (ut mihi videtur) in illius qui diligit cooperatore, et ad hoc ut diligeret quasi praevio incentore intelligi potest.

Denique in multis sacrae Scripturae locis hoc invenitur quod bona aliqua non solum non facere, sed nec verbum bonum proferre possimus absque Spiritus sancti dono, ut est illud: Nemo potest dicere Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto; et: Omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. Ut autem tanti mysterii profunditas facilius intelligatur, libet adhuc in sole illius similitudinem quaerere. Scimus namque omnes quoniam in aestate, quando calor solis magnus terram occupare solet, saepissime non solum in die, qua sol pariterque ejus splendor videtur, sed etiam in nocte cum neuter apparet, tantum calorem ab utroque procedentem sentimus, ut vix eum sustineamus. Quapropter quia tantus calor longe prius quam ipse sol (1117D)splendorque ejus appareat sentitur, praecedere eum dici potest, licet ab illo nunquam recedat. Eadem de aromatum quorumlibet odorifera suavitate sentiri valent. Ubicunque enim incenditur thus vel myrrha, vel alia hujusmodi species, eorum qui procul absunt nares prius quam visum dulci odore contingit, nec tamen ab incensus sui substantia recedit. Si ergo tanta vis est utriusque, caloris videlicet et odoris, ut praecedentes adventum eorum a quibus procedunt, demulcentesque sensus eorum quibus ingeruntur, substantiam propriam non relinquant: cur non multo magis credenda est virtus sancti Spiritus quoslibet illustrare, et praecedendo eorum corda adventui divino praeparare, nunquam tamen ab essentia propria recedens? Qui enim totus est ubique, locus esse nequit ubi desit, nisi quo tenebris malitiae et insipientiae fugatur, sicut scriptum est: Sanctus enim Spiritus disciplinae fugiet fictum, et aufert se a cogitationibus quae sunt sine (1118A)intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate. Ubi autem idem Spiritus requiescat, Dominus per prophetam indicat dicens: Super quem requiescit Spiritus meus, nisi super humilem et quietum, et trementem sermones meos?

Libet adhuc per propositum solis mysterium ascendere, et illa evangelica verba considerare: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Omnes namque serenam aciem habentes intueri aliquo modo, quantum reverberatus visus permittit, possunt, quia ipse solis splendor, qui terram totam ambit, nunquam solem relinquit, sed in illo semper est lumen de lumine micans. Si tanta facultas in creatura oculis corporalibus videri potest, multo magis in creatore et omnipotente Deo inesse credenda est. Sicut namque solis splendor semper in eodem sole est, et quorsum micando tendat, semper apud eum perseverat: ita semper in principio, id est, in parte erat Verbum, et Verbum erat apud Deum; semper scilicet Dei Filius (1118B)in Patre manens, semper Deus de Deo, lumen de lumine splendens. Sed nec ipsa rotunda species solis a mysterio vacare videtur. Omne enim rotundum nec finem habet, nec initium. Idem de Deo omnipotente credere edocemur; quia dum illo nihil superius, nihil inferius, nihil latius invenitur, nullo termino concluditur. Prolato itaque illo quod in solo tantummodo reperitur sanctae Trinitatis mysterio, libet adhuc duo proferre, ut hi qui subtilia quaeque de sanctae Trinitatis fide dicta vel scripta nequeunt intelligere, doceantur in quibusdam elementis eamdem fidem investigare. In aqua igitur, quam tribus personis appellare solemus, dicentes ille fons, ille rivus, illud stagnum, trinitas, sed unius elementi substantia inesse comprobatur. Licet enim in personis fons et rivus atque stagnum differant, in una tamen substantia conveniunt. Ubi quiddam quod et de sole dixi, potest inveniri. Nullus denique rivus absque fontis sui substantia defluit, quousque fons (1118C)ebulliendo subsistit. Caeterum si fons exsiccatur, et fontis persona privatur. Sed et stagnum satis convenit personae Spiritus sancti, quoniam sicut fons et rivus in stagnum confluentes, unius elementi substantiam habent, ita et Pater et Filius in unitate Spiritus sancti convenientes, unum sunt, et unam substantiam efficiunt. In accensa quoque candela inveniri potest (ut reor) idem sanctae Trinitatis mysterium. Nam cum ardens elementis constet tribus, id est, stuppa, cera, igne, personarum trium figuram tenet, sed unam substantiam. Et sicut nulla candelae utilitas in stuppae et cerae confectione absque incensione erit, ita etiam illi qui in Patrem et Filium credens, Spiritus sancti ignem ab eis separat, nil proderit hujusmodi fides. His igitur exemplis de sancta Trinitate prolatis, quae, ut arbitror, omnibus plana sunt, jam cupio alia exempla ad moralem sensum pertinentia sparsim colligere, primo quidem de parabolis quibusdam, quae in Evangelio (1118D)ipsius Domini nostri ore leguntur prolatae: per has scilicet clericos specialiter admonens, ut tantae doctrinae verba legentes vel audientes, mentem aliquatenus ab illecebris et pompis saecularibus retrahant. Deinde vero ex variis rebus quae in hoc saeculo per visum vel auditum tam a laicis quam clericis sentiri possunt, ut apium defloratio in variis locis, ut immensus solis splendor, ut ornatus et pulchritudo facturae, ipsaque vilitas quae in humana natura consistit, ut facultas et difficultas operandi in quibusdam temporibus, ut necessitas quotidiani esus, ut abundantia et penuria substantiae victualis. Ex his ergo omnibus laicos specialiter admonendos esse decerno, quia si semel eis quid significent reseratur, postea coram Deo nullam habent excusationem pro ignorantia litterarum, dum quotidie ab his quae possident et cum quibus versantur ad Creatoris notitiam instruantur.

Sed his interim omissis, ad clericos, quos per (1119A)Scripturam sanctissimam evangelicae lectionis instruere statui, prius admonendos aggredior. Apostolus namque dicit: Quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Quae nimirum verba ad eos specialiter pertinent qui, litterarum notitiam habentes, in eis jugiter agnoscere possunt qualiter et sibi commissos regere debeant. Unde etiam clericis opus est ut, summopere attendentes quod scriptum est, Cui plus committitur, plus ab eo exigitur, studeant perceptae scientiae talentum non in terra fodere, hoc est, in terrenis curis expendere, sed in ejus servitium a quo sibimet constat tributum. Recolant nihilominus et illud, quia quanto majori scientia sunt ditati, tanto nequioribus spiritibus judicio divino permittuntur impugnari. Esca namque diaboli, ut legitur, electa est: quo significatur, quia peritos et sanctos quosque maxime impugnans, eos ventre malitiae suae nititur devorare. Hujusmodi autem impugnatio jugiter praeoccupanda (1119B)est lectione librorum illorum in quibus detegantur fraudes inimici, maximeque Evangelii, ubi a Domino unumquodque vitium vel virtus praenuntiatur per parabolas. Quapropter ex evangelica lectione breve commonitorium hic facere volo, ut in promptu habeatur quae cuilibet vitio opponenda sit lectio.

Cum igitur in animo doctoris assidua divinae institutionis negligentia sentiatur, legat parabolam illam: Exiit qui seminat seminare semen suum; quia in eadem ipso Domino disserente, et per hoc etiam omnes doctores ad parabolarum caeterarum solutionem instruente, memorantur omnia quorum effectu divini verbi negligentia oritur. Quod enim homines plurimi ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt, quodque a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitae hujus suffocantur, seu quolibet modo impediuntur ne divini verbi referant fructum, hoc maxime ex illa negligentia evenit qua timorem amoremque Dei spernentes, credunt se temporalia et (1119C)aeterna bona uno dilectionis genere posse adipisci; seu ideo quia cum pro certo sciant utraque discernenda esse in dilectione, proponunt sibi longum vitae spatium, divinamque pietatem, quae cunctis ad se licet sero conversis veniam promittit: et hac promissione abutentes, credendo scilicet quia quandocunque voluerint, cito converti possint; quasi conversionis tempus in sua potestate habeant, interim toto nisu terrenis solummodo curis et voluptatibus occupantur. Cumque de die in diem, de mense in mensem, de anno in annum conversionis tempus differtur, aut vix demum convertuntur, aut quasi catenati a consuetudine pessima sine conversione moriuntur. Nam ex peccati poena, quam in longa conversionis dilatione promeruerunt, videtur eis quandoque impossibile quod quondam visum fuerat facile. Ad expellendam ergo tam periculosam tamque tremendam negligentiam, satis juvat, si parabola jam commemorata ejusque expositio saepius intenteque legatur; si tamen simul adsit cura oratioque jugis, ut expellatur. (1119D)Ipsam enim divinorum verborum lectionem et intentionem nimium formidans diabolus fugit a legentibus et meditantibus divina.

Item si quis ex superflua tenacitate nimioque pretiosarum vestium vel ciborum appetitu laborare se senserit, attendat jugiter parabolam de divite, qui pro eo quod indutus est purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide, quodque de substantia sua nec micas de mensa sua lapsas mendicanti Lazaro dare voluit, in inferno sepultus est, et procul dubio ab hoc vitio aliquantum abstinens efficitur. Ut autem quibuslibet lapsis compatiens, et super eorum emendatione doctor discretus esse possit, attendat parabolam de illo referentem qui ab Jerusalem in Jericho descendens, incidit in latrones, et ab eis vulneratus relinquitur semivivus. Cumque a praetereuntibus quibusdam minime visitaretur, Samaritanus quidam iter faciens suscepit cum sanandum, infundensque oleum et vinum reddidit sanum. Infusio enim olei et vini (1120A)necessariam pietatis et severitatis commixtionem significat, sine qua nullus peccatorum vulneribus plenus sanari poterit. Hinc ergo doctores universi possunt satis instrui, quia nec pietas sine severitate, nec severitas sine pietate in peccatoribus curandis tenenda est. Quod vero necessarium sit cunctis fidelibus substantiam terrenam possidentibus aeterna gaudia mercari et exquirere, cum temporalibus bonis, satis indicatur per parabolam illam: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum; quia in fine lectionis ejus, cur illam protulerit Dominus manifestat dicens: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, etc. In qua etiam parabola Dominus argumentum a contrario sumens de villico fraudem faciente, innuit nobis quia tam a contrariis quam a consequentibus rebus possint exempla aedificationis proponi. Fraus enim res est contraria omni Christiano, et ideo hanc facere licet nulli, sed tamen aliquo modo possumus exinde aedificari, attendentes scilicet, quia si aliquis saecularium (1120B)per fraudem suae utilitati prospexit in futurum, multo magis nos debemus per eleemosynam juste acquisitam providere quae nobis in futura vita expediunt. Cui nimirum exemplo simile est, si aliquis religiosus videns meretricem omni modo ornatam amatoribus suis, mox optet dicens: Utinam ego ita studerem placere Christo, sicut ista meretrix studet placere mundo; vel si quis spiritualis doctor discipulos suos admoneat dicens: Sicut multi studiosi sunt ad obtinendam prudentiam carnis, ita et vos studete ut spiritualem prudentiam obtineatis, cum neutrum bonum sit vel meretrix, vel prudentia saecularis. Ex quibus colligitur quia pessima quaeque ad aedificationem assumi possunt.

Rursum ne propter aliqua opera bona humanae laudis appetitu impulsus superetur, attendat illam parabolam: Simile est regnum coelorum thesauro abscondito in agro, etc. Nisi enim actio bona interdum abscondatur, a malignis spiritibus velut a latronibus pecunia ostensa aufertur. Item ne durus et immitis (1120C)sit erga eos qui in eum aliquo modo peccant, attendat illam parabolam: Simile est regnum coelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis, etc. In qua satis aperte monstratur qualiter debeamus esse clementes erga debitores nostros, si volumus nobis relaxari a Domino debita nostra. Superbia quoque quae omnes virtutes destruere nititur, ne in quolibet dominetur, attendat illas duas similitudines, quarum quidem una est; Duo homines ascenderunt in templum ut orarent; altera vero: Cum invitatus fueris ad nuptias, recumbe in novissimo loco. Ex utraque ergo possunt omnes edoceri quanta ruina vel confusio superbiam soleat sequi. Utraque etiam una eademque sententia terminatur, quia scilicet omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur. Item ne concessis et licitis rebus intemperanter utamur, seu in eis plus quam liceat innitamur, attendenda est jugiter illa parabola: Homo quidam fecit coenam magnam, et vocavit multos. Quod enim (1120D)ibi dicitur coena magna facta, et vocati multi, sed quidam propter villae emptae, quidam propter agrorum emptorum probationem, quidam vero propter uxorem noviter ductam se excusantes venire noluerunt, significat maximam quidem multitudinem fidelium ad superna gaudia a Domino invitatam, sed dum plurimi nimiae possessionum obtinendarum ambitioni, multi autem conjugio licito intemperanter dediti inveniuntur, pauci sunt qui vocationi divinae obedientes ad regna coelorum perveniant. Verumtamen eo plus metuenda est hujus parabolae sententia, quominus a multis timetur, qui quotidie non solum ob nimiam villarum et agrorum pretio condigno acquirendorum ambitionem, et propter intemperatam uxoris dilectionem, sed etiam ob eos agros quos fraude aliqua acquirere vel auferre student de locis sanctis seu pauperibus, et propter meretricis inductionem se conantur excusare a vocatione divina. Si enim hi qui rebus juste acquisitis et a Deo (1121A)concessis intemperanter utuntur, a regno coelesti excluduntur, quid credendum est de illis quis per vim et fraudem aliquam aliena rapientes, et meretricibus semet jungentes, in his usque ad finem vitae perseverant? Hinc credat quisque quod velit, ego credo quia coelum et terra transibunt verba autem, divina non transibunt, nisi ut impleantur sicut praedicta sunt. Haec igitur pauca exhortationis verba ad clerum dicta, idcirco ex sanctissimo Evangeliorum libro proferre decrevi, quia talis liber clericis pene omnibus notissimus est, utpote qui saepius legitur et auditur ab eis.

Possunt etiam studiosi quilibet clericorum ex varia Scriptura tam Veteris quam Novi Testamenti satis instrui, et non solum ex bonis, sed etiam ex malis aedificari. Si enim attendere studuerint Abel justitiam, Job patientiam, venerandam Abrahae, Isaac et Jacob benedictionem, a Deo sibi factam: David humilitatem, Danielis et trium puerorum constantiam, (1121B)Susannae castitatem, utriusque Tobiae, patris scilicet et filii religionem, aliorumque patrum in Veteri Testamento perfectionem; si, inquam, attendere voluerint talium virorum exempla, aedificari omni modo possunt. Rursum si econtra malorum gesta replicare voluerint, quantam videlicet malitiam Cain in fratrem suum egerit, pro quibus peccatis Sodomitae subversi sint; qualiter Nabuchodonosor Holofernique superbia contrita sit, quam variis modis murmurantes filii Israel afflicti sint, quid Heli sacerdotis filii peccantes pertulerint, quomodo Salomon sapientissimus ceciderit, quantamque ruinam Absalon et duo judices contra Susannam insanientes meruerint; quam frustra Herodis et Judaeorum dolus in Christum insanierit, quanta malitia Simon Magus obcaecatus perierit: quid aliud per tanta mala innuitur, nisi ut audientes timeant, et timentes caveant ne in similia cadant? Plurimi namque nisi timore compellerentur, nullo modo ad salutem traherentur. Patet igitur quia tam per mala quam per (1121C)bona aedificari possumus, si ea ita ut a Domino ordinantur, pensamus. Nam ut Deum amemus, per bona trahimur; sed ut eum timeamus, per mala aliqua compellimur. Unde quaeso ut et ea quae jam protuli, et alia his similia in Evangeliis scripta intentione summa legantur, et quae nobis sunt facienda ex eorum lectione aliquatenus inspiciantur. Deinde exhortans et laicos non eos ad ullius Scripturae lectionem, quia illis ignota est, adduco; sed ut a clericis quaedam pro quotidianis experimentis cognitae similitudines aperiantur obsecro. Dicatur itaque eis, ne pro eo quod litteras nescitis, excusationem aliquam coram Deo vos habere credatis: intimamus vobis quaedam, in quibus velut in libris quotidie legendo agnoscere potestis quid agere debeatis. Sicut igitur apes in variis locis et in variis floribus mellis liquorem colligere solent, ita et vos colligere debetis cujuslibet virtutis dulcedinem. Ab alio enim colligenda est humilitas, ab alio charitas, ab alio (1121D)fides, ab alio patientia, ab alio largitas, ab alio castitas, ab alio discretio, ab alio eleemosynarum studia pauperumque cura, ab alio alia quaelibet virtus. Quae dum sic collectae in unius hominis mentem veniunt, quasi in unum alvearium ex variis floribus excerpta mella congeruntur. Non solum autem ex hominibus, sed etiam ex quibuslibet creaturis quas quotidie vel videtis vel auditis, et de rebus quas aliquo modo sentitis, mella virtutum colligere debetis. Nam fidem, quae fundamentum est virtutum omnium, primo colligere et ponere debetis in alvearium cordis vestri: credentes scilicet Deum omnipotentem ubique esse praesentem, et omnium quae a nobis geruntur vel etiam cogitantur inspectorem. Hanc autem fidem hoc modo colligere debetis: attendite igitur in solem, qui cum universum mundum splendore suo circumdans illustret, tamen quia creatura est, et omnis creatura nimis inferior est Creatore, exinde instructi facile potestis credere solem longe minus splendere quam (1122A)Creatorem. Nam sol duntaxat tantum potest splendere, quantum permittitur obstaculo terrae vel alicujus rei; Creatoris vero splendor est incomprehensibilis, et invisibilis ejus intuitus, quo omnia praeterita, praesentia et futura simul quasi uno ictu oculi comprehendit: quo etiam respicit super filios hominum, ut videat si est intelligens aut requirens Deum. Qui scilicet splendor non nisi toto cordis affectu credi vel agnosci valet, ejusque lucis tanto quisque capax erit, quanto in fide et dilectione Dei profecerit, ipsiusque justitiae esuries ac sitis eum accenderit. Unde de his tribus in Evangelio Dominus dicit; de fide quidem: Omnia, inquit, possibilia sunt credenti; de dilectione autem: Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum; de esurie vero et siti: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Huic etiam simile quid quotidianis experimentis colligere potestis. Quis enim agricola agriculturam exerceat, nisi aliquatenus profectuosum sibi fore (1122B)speret et credat? Aut quomodo aliquod studium potest exerceri, nisi coeperit amari? Aut quis sine taedio ipsum victum corporalem cunctis viventibus necessarium percipere valet, nisi aliqua esurie ac siti ad hoc incitetur? Sed nec ipse somnus, nisi cum delectamento aliquo percipitur. Cum ergo haec omnia ita corporaliter esse sciatis, petite intima intentione Dominum, ut vobis ea spiritualiter imitari concedat: primo quidem ut in eum recte credatis; deinde, ut eum tota virtute, tota mente diligatis; postremo, ut jugiter teneatis esuriem sitimque verbi divini, sine qua nemo potest justitiam ullam amare. Qui autem non amat justitiam, animae illius salus desperatur, sicut etiam corporis ejus salus qui cibi carnalis fastidium patitur. Nam de utroque, spiritali videlicet et corporali cibo, Dominus dicit: Non in solo pane vivet homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Si igitur imitantes esuriem sitimque corporalem, spiritualem quoque obtinueritis, nunquam a bona (1122C)voluntate vacabitis, colligentes instar apum undique alicujus virtutis et sapientiae mel: sicut et de immenso solis splendore, de quo interim disputamus, divinae praesentiae immensitatem colligendam esse diximus.

Ergo quotiescunque eumdem solis splendorem tam immensum inspexeritis, mox reminiscentes divinae praesentiae et scientiae, toto mentis affectu invocate Dominum, ut aliquod lumen sapientiae suae cordibus vestris infundere dignetur. His igitur dictis de sole, qui licet unus flos videatur, variarum tamen virtutum mella inde colligenda esse jam audistis: audite etiam qualiter aliunde eadem mella deflorare debeatis. Neque enim unquam id sunt illa prata, illi flores, unde possint colligi hujusmodi mella, si tantummodo sint qui colligant. Attendite ergo nunc generaliter in totius mundi ornatum, quomodo omnia invicem conveniant et temperentur, calida scilicet frigidis, frigida calidis; tempora diurna (1122D)nocturnis, aestiva hiemalibus. Dehinc specialiter in singula quaeque, in ornatum videlicet coeli et terrae: coeli quidem per solem, lunam et stellas; terrae vero per varios flores amoenos, et herbas atque arbores et fructus, unde humanum genus alimenta suscipit, pulchritudinem quoque pretiosorum lapidum, varias picturas tam in palliis quam in caeteris pretiosis pannis delectabiliter intextas, variosque colores quibus conficiuntur, dulcem cantilenam chordarum atque organorum; nitorem auri et argenti caeterique metalli, amoenos discursus aquarum, qui necessarii sunt tam ad naves deferendas quam ad molas praeparandas; myrrham, aromatum fragrantiam, postremo etiam decoros hominum quorumdam vultus. Cumque haec omnia miro quodam et ineffabili ornatu composita exterius perspexeritis, attendite etiam quantum ornatum interius, id est spiritualiter, habeant, et quid nos per significationem admoneant. Significant enim praecipua (1123A)quaedam, unde vos magnae virtutis et sapientiae mella colligere valetis. Denique omnis ornatus et pulchritudo creaturae, quae in praesenti vita nobis famulatur, hoc nos instruit, hoc nos admonet, ut attendamus: quia si temporalia bona tam delectabilia visu vel auditu consistunt, multo delectabiliora et pulchriora esse aeterna probantur.

Est et aliud quod in temporalium bonorum pulchritudine debemus attendere. Quoniam enim omnis homo probandus est in hac vita, utrum Deum magis diligat quam creaturam decoram, vel aeterna potius quam temporalia bona, opponitur ei jugiter aliqua species decora et delectabilis, vel mulierum vel vestium, vel metallorum, seu aliarum rerum, ut in eis tentatus experimentum sui capiat, qualiter scilicet Deum timeat et diligat. Nemo quippe certus esse valet quis sit, nisi in hujusmodi tentatione probatus fuerit. Cujus nimirum rei exemplum notissimum in unoquoque milite potestis agnoscere. Militis (1123B)namque cujuslibet peritia et fortitudo non agnoscitur nisi in bello. Si enim ibi omnia caute egerit, seipsum muniens, adversarios vero caedens, tunc demum merito laudatur, fortisque miles praedicatur. Bellum quoque non incongrue vocatur ille conflictus quem jugiter agere debemus contra diabolum, salutis nostrae invidum. Ipse enim non cessat nos ad hoc illicere tentando, ut temporalia magis quam aeterna bona diligamus, et ut spem nostram in caducis solummodo rebus ponamus: sed nos memores aeternae vitae, ad quam conditi, redempti et invitati sumus, debemus resistere illecebris et concupiscentiis quas in corda nostra mittit, attendentes quod scriptum est: Post concupiscentias tuas non eas. Et iterum alia Scriptura indicat, quanta corona per tentationis pugnam proveniat dicens: Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae. Si igitur haec duo quae jam diximus de pulchritudine temporalium visibiliumque rerum intelligenda, qualiter scilicet per eam considerare debeamus (1123C)aeternorum bonorum qualitatem, quodque per eamdem tentandi simus, utrum Deum plus quam speciosa quaeque carnalia diligamus: si, inquam, haec utraqua sedulo recolitis et tractatis, magnam variarum virtutum dulcedinem omni corporali melle suaviorem colligere poteritis.

Ad haec etiam sciendum, et pro spirituali melle in vascula cordium vestrorum recondendum, quia quaecunque in creaturis adversitas, vel in ipsa humana natura habetur vilitas, ex hominum primorum praevaricatione accidit. Postquam enim illi praeceptum divinum contempserunt, mox et in semetipsis et in omni creatura sibimet contraria habere meruerunt: in semetipsis quidem, quia illa honestissima beatae immortalitatis gloria, in qua et ipsi conditi sunt, et quam omnes electi quandoque recepturi sunt, exuti, inhonesta quaedam verecundae carnis indicia in se senserunt, unde et nudos se esse erubuerunt; in creaturis vero tot adversa quot ipsae sunt creaturae. (1123D)Nulla quippe invenitur creatura quae peccanti homini per aliqua nequeat obsistere adversa. Sed haec omnia Deus omnipotens in aliquam utilitatem convertit. Aut enim castigat per haec homines, ut a pravitatibus suis convertantur, sicut saepe agitur per aeris intemperiem, per pestilentiam et famem, nec non per alia flagella; aut in his occasionem dat unicuique, ut habeat unde qualitas ejus probetur, sicut saepe contingit per hos qui divitiis et potentia abutuntur, seu in quarumdam bestiarum ferocitate demonstrat diaboli malitiam, ut in leone et lupo. Nonne in cunctis adversitatibus jam commemoratis utilitas magna habetur? Nunquid utile non erit, ut homines per prospera quaeque depravati, per adversa aliqua corrigantur? Nunquid utile non erit quod latentes Ecclesiae hostes ideo accepta potestate permittuntur dominari, ut et hoc appareat quales ipsi sint, et alios persecutione sua velut aurum in fornace probatos efficiant? Nunquid utile non erit quod (1124A)hostis invisibilis ferocitas et malitia per aliquas bestias feroces demonstratur? Sicut enim leo et lupus visibiliter insidiantur animalium gregibus, ita et diabolus quaerens quem devoret ut ad perditionem trahat, invisibiliter insidiatur cunctis fidelibus. Et quomodo vos qui libros nescitis, aliter malitiam diaboli invisibilis agnoscere possetis, nisi in aliqua creatura visibili, vobisque cognita doceremini? Talia ergo de elementorum cunctorum adversitate credentes, sentite de Domino (ut scriptum est) in bonitate, qui tam adversa quam prospera cuncta pro alicujus utilitatis vel pietatis dispositione decernit, fieri in mundo. Quaecunque vero vilitas humanae naturae ex parentibus primis accidit, in tantum bonum versa est a Deo, ut omnis superbiae morbus, qui hominibus instar angelicae naturae posset oriri, ex hac comprimeretur. Denique opus omne praecedens insinuat factori suo quomodo facere debeat sequens. Sic et Deo omnipotenti angelicae dignitatis factura ex parte (1124B)per superbiam lapsa, et per hoc quasi quoddam figuli vas in terram cadens fracta, ostendit alio modo aliud vas esse fingendum, non quasi ignaro tantae fracturae, sed ut nobis nota fierent quae facta sunt. Ipse quippe praenoscens omnia antequam fiant, insinuat nobis ex praecedentibus qualiter futura pensare debeamus. Quod enim vel angelos quosdam vel homines primos cadere permisit, ad cautelam nostri fecit, ut per hoc nos instructi nihil de nobis praesumamus. Fecit ergo Deus in homine lapso, sicut aliquis peritissimus medicus facere solet in aegroto. Si enim languoris ejus qualitatem agnoscens speraverit eum posse sanari, suscipit eum sanandum. Tunc si infirmitas exigit, imponit illi emplastra, materia quadam vilissima interdum confecta, adeo ut de animalium vel avium stercore misceantur, carnibus quoque canum vel vulturum seu serpentium agantur. Praeterea, si opus est, adustionem medicus addit, quod scilicet medicamen, quamvis ad sanitatem carnis, sicut hi qui experti sunt testantur, utilissimum sentiatur, causa (1124C)tamen fetoris et vilitatis suae contegitur.

Quo etiam nos mystice instruimur, ut omnem vilitatem qua circumdati sumus, similiter contegamus, quia non omnia utilia constant honesta. Utrumque igitur medicamen corporale, emplastri videlicet et adustionis, quamvis vilissimum videatur, magnum tamen in se habet argumentum spiritualis medicinae, unde necessaria imitandae moralitatis mella colligere potestis. Nihil enim, ut ait Scriptura, in terris fit sine causa; et quae carnaliter videntur vilia, constant ex significatione pretiosa. Nam si per sordidum vel fetidum medicamen corpora sanantur, nec qualitas medicaminis, sed sanitas exinde procedens pensatur, cur mirum vel incongruum videatur, si Deus omnipotens praescius omnium futurorum, medicus et salvator omnium in se credentium, simile aliquid in aegrotis animabus fecit, sanans eas, vel potius praeveniens earum languorem, ut quidem sapientes medici agunt cum aliquo ignobili antidoto? (1124D)Quod tamen nos decet contegere, sicut et primi parentes leguntur fecisse, quando se nudos esse erubuerunt, ne vel nobis confusionem, vel conditori nostro, qui per hujusmodi vilitatem humiliare nos decrevit, videamur injuriam facere, et secreta cogitatione eum per hoc incusare quod nos potentia sua magis quam ex justitia tam viles fieri permiserit. Talia autem de Deo cogitare, est aliquatenus contra eum superbire. Quidquid enim illud est quod vel parentes primos peccare permisit, vel nos per eorum praevaricationem vilitate aliqua circumdedit, hoc totum pro salutis nostrae causa fecisse credendus est. Et licet in hoc divinae sapientiae profunditas nequeat penitus investigari, quaerenda sunt tamen aliqua visibilium rerum argumenta, quibus eidem divinae sapientiae intellectus noster doceatur concordare. Unde et ea quae jam diximus de vilissimo genere medendi, in argumentum sumpsimus hujus rei.

Si ergo ex medicina vili potest acquiri ulla sanitas (1125A)corporalis, credenda est etiam eodem modo provenire sanitas spiritualis. Omnis namque decor carnalis facile humana corda illicit ad elationem, sed vilitas reprimit ad humilitatem. Ideoque placuit Deo ut hominem qui in maximum superbiae languorem ex conditionis suae decore incurrit, imposita sibi causa remedii aliqua vilitate, perduceret ad humilitatis sanitatem. Sanitas enim spiritualis non nisi remedio acquiritur humilitatis, humilitas autem humana non obtinetur nisi contritione aliqua.

Ex quibus omnibus aperte potestis intelligere quia, ut scriptum est, fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis, qui talibus remediis superbiam humanam praevidit esse reprimendam, quique remedia spiritualia, quae multis sunt incognita, ex corporalibus figuris et exemplis, quae omnibus pene sunt nota, docet esse quaerenda. Sed satis hinc dictum, jam progrediamur et ultra, ad ea scilicet quae posthaec proxime dicenda proposuimus. (1125B)Illud enim propositus ordo exigit, ut jam dicamus vobis quid significet varietas temporum, quae aliquando congrua sunt ad quaelibet operanda, ut ver, aestas, autumnus; nunc vero incongrua, ut hiems. Tria namque priora in quibus facilius operari possumus, significant omne praesentis vitae tempus ad obtinendam veniam concessum. De quo et Apostolus dicit: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Hiems autem, quae maxime inepta est ad operandum, significat extremi judicii tempus, quod nulla fructuosae poenitentiae opera exerceri possunt. Unde et Dominus in Evangelio admonet dicens: Orate ne fuga vestra fiat hieme vel sabbato. Quasi diceret: Estote semper solliciti, ne concessum tempus veniae perdentes, tunc cum nullus locus est veniae, eam frustra quaeratis. Eumdem quoque sensum alibi apertius profert dicens: Vigilate itaque omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere quae ventura sunt vobis. Pro ejusdem temporis cura adhibenda Esaias propheta admonet dicens: Quaerite Dominum, dum (1125C)inveniri potest: invocate eum, dum prope est. Quasi enim procul aberit, cum nullius peccatoris preces exaudit. Sabbatum autem quod additum est hiemi, quia apud Judaeos festivus est dies, quo homines quam maxime gaudere solent, significat otium quodlibet inutile, vel tempus incongruae laetitiae. Quamobrem Dominus admonet ne in sabbato fuga nostra fiat, hoc est, ne in praesentis vitae deliciis positi, futura gaudia postponamus.

Quia igitur audistis per hiemem quibusdam laboribus incongruam judicii extremi tempus praesignari, attendite quod modo faciendum sit vobis, dum bene possitis, et vitae lumen habetis. Neque enim vobis excusatio restat ulla pro litterarum ignorantia, cum, in hieme, notissima legere valeatis quae sunt vobis facienda. Deinde vero dicendum quid quotidiani esus necessitas vobis innuat agendum. Undique enim illos flores habetis, ex quibus alicujus aedificationis mel colligere valetis. Quod ergo cogimur (1125D)quotidie corpus reficere, ut robustiores simus ad quaeque corporalia studia, significat nobis quotidie opus esse refici cibo spirituali, id est doctrina coelesti, ne deficiamus in labore, quem jugiter sustinere debemus, et pro servitute divina, et pro peccatorum nostrorum indulgentia. Nisi enim Deus omnipotens cum refectione carnali spiritualem vellet (1126A)significari, decrevisset utique in praesenti vita idem fore quod et in futura. Ibi namque nullus invenitur qui corporalis cibi refectione pascatur. Adhuc dicendum restat quid copia et penuria substantiae corporalis innuat. Nam per utramque magna et necessaria cunctis doctrina monstratur. Et copia quidem hoc edocet, quia sicut ipsa laetitiam vitae praesentis auget, sollicitudinem minuit, ita et spirituales divitiae, id est virtutes animae, omnem futurae calamitatis et miseriae sollicitudinem minuunt, aeternaeque beatitudinis augent gaudia. Penuria vero hoc indicat quia sicut ipsa patientibus eam moerorem ingerit multiplicem, utpote qui ignorant unde sibi victum quaerant sine quo vivere nequeunt; ita spiritualis vitae damna aeternae damnationis praefigurant lamenta. Cum igitur vobis, o fratres charissimi, variis modis dictum sit qualiter sine litteris religiosae vitae tramitem exquirere, et in ea incedere valeatis, attendite jugiter ad singula quae jam diximus, et ea in (1126B)cordibus vestris sedula tractate cura.

Ut autem eadem facilius recolatis, et tenacius inhaereant cordibus vestris, libet ipsa breviter repetere. In primis namque diximus vobis quomodo studia apum imitari debeatis, colligentes ex variis hominibus vel rebus, velut ex floribus, dulcedinem virtutum. Deinde quid immensus solis splendor significet. Deinde diximus de trifaria intelligentia in rebus visibilibus retinenda: prima quidem est quae ex temporalium bonorum pulchritudine docet nos considerare quam speciosa sint aeterna bona; secunda insinuat ex eadem pulchritudine probandos esse homines, utrum Deum diligant plus quam terrena quaelibet; tertia indicat quod creaturae totius adversitas, ipsaque humanae naturae vilitas ex hominum primorum praevaricatione evenerit, sed eamdem adversitatem et vilitatem Deus in aliquam utilitatem hominis converterit. Deinde etiam quid hiemale tempus ad opera quaedam ineptum, et quid quotidiani esus necessitas, quidque copia et penuria corporalis substantiae significent, (1126C)protulimus. Quae nimirum omnia, quia ex quotidianis experimentis possunt vobis esse notissima, attendite jugiter quantam aedificationem exinde possitis capere, imitantes scilicet opus apum in collectione virtutum. Jam enim nulla excusatio remanet vobis pro litterarum ignorantia, quandoquidem in his rebus quas quotidie videtis seu auditis, vel aliquo modo sentitis, divinae religionis notitiam velut in libris agnoscere valetis.

Haec quidem monita ad laicos specialiter dicta sint. Deinde vero tam clericos quam laicos admonens precor, ut attendentes continuam aeris intemperiem, quae peccatis nostris exigentibus ita per annos jam multos imminebat, ut aut immensum frigus, vel immensa pluvia, vel intemperata siccitas fructus terrae corrumpens, famem miserandam efficeret: atque formidantes ne corrupta iniquitate terra necessaria alimenta penitus deneget, vel aliquos homines absorbeat, sicut in quibusdam locis, proh dolor! noviter (1126D)evenisse dicitur, abstineant se aliquatenus a solita avaritia et rapina nec non lascivia, multiplicibusque nugis, quas stolidissimi quidam ab exteris nationibus in has regiones per insolitam rasuram et monstruosum vestitum detulerunt. Nisi ergo hujusmodi stultitia relinquatur, non solum in eos qui faciunt, sed etiam qui consentiunt, divinitus vindicatur.