Migne Patrologia Latina Tomus 114
De subversione Jerusalem
De subversione Jerusalem (Walafridus Strabo), J. P. Migne 114.0974B
De subversione Jerusalem
114.0965C| Quantum Dominus omnipotens de profectu hominum gaudeat, quantumve de illorum ruina condoleat, ex multis locis Scripturae sacrae, praecipue tamen ex praesenti lectione cognoscere possumus. Denique cum Judaei vellent Dei Filium interficere, et de ejus interitu tractarent, ipse ut pius pater eorum perditionem deflebat. Nam cum Dominus Judaeos se quaerentes interficere deflet, patulo ostendit quantum de profectu humani generis gaudeat, qui tunc de futura longe post nece Judaeorum dolebat. Narrat superius Evangelii textus quomodo Dei Filius miserit discipulos pro pullo asinae, cui insidens Hierusalem venerit, quando coeperunt omnes turbae descendentium gaudentes laudare Dominum voce magna, super omnibus quas viderant virtutibus dicentes: 114.0965D| « Benedictus qui venit Rex in nomine Domini, pax in coelo et gloria in excelsis (Luc. XIX). » Et quidam Pharisaeorum dixerunt ad illum: « Magister, increpa discipulos tuos (Ibid.). » Quibus ipse ait: « Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt (Ibid.). » Juxta haec verba subjungit Lucas evangelista: « Et ut appropinquavit Jesus Hierusalem, videns civitatem, flevit super illam, dicens: Quia si cognovisses et tu, etc. (Ibid). » Condolebat Dominus interitum perfidae civitatis, quem nesciebat ipsa sibi esse venturum. Non existimandum est quod fleverit Dominus pulchra moenia civitatis, aut aedificia murorum, aut altitudines turrium, sed per metaphoram habitatores deflet civitatis. Est autem metaphora tropus, ut Graecorum ac Latinorum 114.0966C| docet peritia, per quem Scriptura plerumque loqui videtur; scilicet per inhabitantem [inhabitatum] ad habitantem, per irrationalem ad rationalem, per inanimalem ad animalem. Omittamus caetera, dicendo de praesentibus: per inhabitantem [inhabitatum] ad habitantem, sicut hoc in loco; et sicut alibi Dominus dicit: « Hierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt (Matth. XXIII). » Sicut enim ibi, ita et hic, non super Hierusalem flevit, sed super habitatores ejusdem civitatis, quibus a flente Domino dicitur: « Quia si cognovisses et tu, » subauditur, fleres. « Et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi, nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis (Luc. XIX). » In die enim sua perversa civitas, ea, quae ad pacem sibi erant, habebat; quia extollebatur 114.0966D| in honoribus, gloriabatur in facultatibus, laetabatur in divitiis, in abundantia rerum, in fecunditate prolis, et in sanitate corporum. Et quia, quae ad pacem praesentem pertinebant, habebat, futuram rixam non praevidebat. Unde et recte subditur: « Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis (Ibid.). » Praesens quippe gaudium tribulationem afferebat. De qua tribulatione recte subinfertur: « Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae (Ibid.). »
Qualiter autem haec verba juxta litteram impleta sint, in subversione ejusdem civitatis et populi Judaici, Josephus historiographus pleniter narrat, qui 114.0967A| inter caetera quoque commemorat qualiter venerunt duo principes Romanorum, Vespasianus, et Titus, pater et filius, cum manu bellica ad subversionem ejusdem civitatis, quadragesimo secundo anno post Domini resurrectionem atque ejus gloriosissimam ascensionem. Et recte ac merito, ut qui Patrem Deum, et Filium denegaverant, a patre et filio necarentur. Exspectavit enim Dominus populum Judaeorum post passionem suam quadraginta et duobus annis ad poenitentiam, sed magna ex parte noluerunt converti, et proinde tam duros incurrerunt hostes. Nam cum populus Romanorum omnem circa regionem igne combureret, et omnis populus cum mulieribus et parvulis, quasi vir unus, civitatem ingrederetur in die solemni Paschae ad celebrandum Pascha, 114.0967B| repente urbs obsidione circumdata est, ita ut nullus ingredi vel egredi posset. Quod nutu Dei actum est, ut qui in solemni die Paschae Filium Dei cruci crudeliter affixerant, in eadem die ab hostibus oppressi affligerentur: in tantum, ut ita dira fames interius viscera eorum torqueret, excepto quod gladius eos exterius affligebat, ut nonnulli nec ab ipsis calceamentis se abstinerent, sicut idem Josephus dicit. Alii reliquias feni veteris, et purgamenta frumenti, et paleas ruminabant: nonnulli vero indumenta portarum detrahentes, dentibus ea conficienda tradebant. In hac necessitate et omnis pudor et verecundia ab eis recesserat, quia totum sibi valida fames vindicaverat. Nam et mulieres a virorum manibus et pueri a parentibus, et quod infelicius 114.0967C| est, ipsae matres a filiorum dentibus cibum incomestum abstrahebant, mulieres sparsis crinibus trahebantur, ut cibos absconditos detegerent: erga canitiem senum nulla reverentia, nulla erga parvulos miseratio servabatur. Super haec omnia praedones inter eos surrexerant, qui gravius eos interius affligebant quam ab hostibus exterius affligerentur. Nam si cujuslibet fores clausas vidissent, indicium erat quod intus positi ederent, et continuo confractis foribus cibum de ipsorum manibus abstrahebant. Mensam igitur juxta morem nullus ponere audebat, sed propria quasi furtiva edebant; frumentum in civitate deerat, et si quis pro colligendis herbis egredi voluisset, statim ab eis qui intus erant, detinebatur, quasi cum Romano exercitu pacem facere 114.0967D| vellet. Jacebant igitur corpora juvenum per plateas civitatis, magis fame quam aetate defecta. Nullus juxta morem sepeliebatur, quia nec multitudo morientium nec virium debilitas hoc sinebat. Nonnulli corpora charorum suorum sepelire curantes, super ipsorum tumulos spiritum emittebant. Cumque tabo magnus, et intolerabilis fetor esset in civitate, coeperunt corpora mortuorum extra muros projicere, in tantum ut corpora ipsis muris coaequari viderentur.
Quadam autem die Titus civitatem cum foris gyraret (nam Vespasianus pater jam propter imperium Romam perrexerat), vidensque omnes vallos civitatis cadaveribus mortuorum plenos, et morientium 114.0968A| corpora pene ipsis muris coaequari, testem Deum invocabat hoc opus suum non esse, elevansque oculos in coelum cum ingenti gemitu fertur dixisse: O cives Romani, non cunctabor referre quod sentio; arbitror quod si ab hac pestilentissima urbe exercitus Romanorum paulisper abscederet, habitatores ejus aut hiatu terrae absorberentur, aut ignitus Sodomitanis exurerentur, aut aquis diluvii necarentur. Haec dicens, cum fortassis in crastino repausaturus esset exercitum, illico milites armat, custodias ponit, et coepit iterum civitatem possidere. Merito ergo atroci fame torquebantur, qui panem vitae necaverant.
Narrat etiam idem Josephus facinus inauditum in ea perpetratum, videlicet quod esset quaedam 114.0968B| mulier nomine Maria, filia Eleazar, praedives valde nobilique genere exorta, quae cum caetera multitudine ad civitatem convenerat, cujus substantia, quam circa in regione habebat, cum ab hostibus esset vastata et igni combusta, nec non et ea quae in civitate secum detulerat, consumpta, in hac necessitate vel tribulatione contra ipsam se fertur armasse naturam. Denique erat ei sub uberibus parvulus filius quem ante oculos statuens talia fertur dixisse: tangam enim sensum, quamvis verba ipsa dimittam: O infelix mater, et o infelicior fili, in fame, et bello, et vastatione praedonum cui te reservabo? Nam etsi vita sperari possit, jugo servitutis urgemur. O chare nate, esto cibus matri tuae! et esto praedonum furor! saeculis fabula, et recordatio pessimae famis. Haec 114.0968C| dicens, statim filium jugulat, et partem illius igni torret, partemque alteram in posterum sibi reservat, cumque ad odorem exustae carnis juxta morem praedones adessent, mortem miserae minari coeperunt, nisi cibos quos absconderat, detegeret. Tum illa truculento vultu, et ipsis praedonibus truculentior: Optimam, inquit, partem reservavi vobis, et tunc caetera membra infantis detexit, dicens: Meus, inquit, partus est, et meus filius est, et facinus meum est. Edite, nam et ego prior comedi quem genui: nolite matre esse religiosiores neque feminis molliores. Quod si vos pietas vincit et exsecramini meos cibos, ego quae talibus pasta sum, his iterum pascar. Tum obstupefacti praedones, et tantum facinus abhorrentes, nuntiaverunt urbi, et hoc 114.0968D| unusquisque ante oculos statuens tanquam proprium nefas deflebat, et cum magno ejulatu, et fletu, et clamore statim porta civitatis aperta est, et ingressus Titus cum omni Romanorum exercitu, alios gladio peremit, alios igne exussit, et juvenes quos corpulentiores reperit in captivitatem destinavit. Colligens autem historiographus numerum eorum qui fame et ferro interempti sunt, invenit undecies centena millia; illorum vero qui in captivitatem dispersi fuerunt nonaginta millia; latronum vero illorum qui postquam civitas capta est, diversis modis mortui sunt, incertus est numerus: civitas autem ita a fundamentis destructa est, ut non relinqueretur in ea lapis super lapidem.
114.0969A| Haec ex Josepho commemoravimus, ut veridicam Domini sententiam fuisse approbemus, quia dixit: « Quia venient dies, et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te, et coangustabunt te undique, et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae (Luc. X). » Inde etiam alio in loco dicit Dominus ad discipulos: « Amen dico vobis, non relinquetur in ea lapis super lapidem, qui non destruatur (Matth. XXIV). » Et alibi: « Cum videritis Hierusalem ab hostibus circumdari, scitote quia prope est desolatio ejus (Luc. XXI). » Monstratur locus usque in hodiernum diem, quia in eodem loco, ubi tunc sita erat, lapis 114.0969B| super lapidem non remansit. Sed postea foris portam civitatis, ubi Dominus crucifixus fuit, ab Aelio Adriano reaedificata est, et nunc Aelia vocatur. Tanta autem vilitas fuit in emptione mancipiorum Judaicorum, ut dantes unum argenteum, triginta sibi emerent Judaeos. Et dignum sic fuit ut qui vili pretio Dominum emerant, vili mercimonio venderentur.
Tunc etiam adimpletum est vaticinium Ezechielis prophetae quod ei a Domino dictum fuerat: « Et tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum radentem pilos, et ducas eum per caput tuum, et barbam, et facias inde quatuor partes: unam partem disperge in ventum, alteram projice in ignem, tertiam incide ferro, et reliquias liga in summitate 114.0969C| pallii tui (Ezech. V). » Quod totum tunc adimpletum est quando alia pars populi gladio interempta est, alia igne combusta, atque alia in captivitatem destinata, quae captivitas usque hodie in miseros Judaeos per totum mundum perdurat. Per ipsam namque partem quam propheta in ignem projecit, intelligere debemus eos qui de populo Judaeorum igne perierunt, sive combustam etiam ab imis civitatem. Per eam partem quam incidit ferro, ostendit eos qui interfecti sunt gladio. Per partem quam dispersit in ventum, demonstrat eos qui dispersi sunt in captivitatem per diversa spatia orbis. Per gladium, quem evaginare jussit post ista, generalis percussio Domini intelligitur in eodem populo. Per reliquias quas in summitate pallii ligare jussit, significat 114.0969D| eos qui de eadem gente in fine saeculi credituri sunt. Quare vero tam dura eis acciderint, subinfertur, « eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae (Luc. XIX). » Tunc quippe eos visitavit quando inter eos incarnari voluit, quam visitationem optabat Psalmista dicens: « Visita nos, Domine, in salutari tuo (Psal. CV). » De qua etiam et Zacharias: « Visitavit, et fecit redemptionem plebis suae (Luc. I). » Et « Visitavit nos Oriens ex alto (Ibid.). » Sed hoc tempus visitationis perfida civitas non cognovit, quia Christo in carne apparente, populus Judaeorum in eum credere contempsit. Unde et ad duritiam cordis eorum aves coeli in testimonio deducuntur, cum dicitur: « Milvus in 114.0970A| coelo cognovit tempus suum, turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui: Israel autem me non cognovit, et populus meus me non intellexit (Jer. VIII). »
Nec solum per semetipsum eos Dominus visitare dignatus est, sed etiam post suam ascensionem per quadraginta et duos annos variis signis et prodigiis ac portentis non solum eos visitavit, sed etiam terruit. Etenim, sicut idem Josephus narrat, quadam die admota in sacrificio vitula enixa est agnam. Sera etiam templi, quae tanti ponderis erat ut vix a viginti viris moveri posset, per semetipsam est reserata. Media autem nocte ita lux in templo clara refulsit, ut a nonnullis media dies putaretur esse. Quod ignari cernentes, aestimabant prospera sibi esse 114.0970B| ventura, sed sapientes minime latuit interitum civitatis significari. Strepitus quoque et voces auditae sunt in templo dicentium: Transeamus ab his sedibus. Currus quoque et equites ignei visi sunt in aere deferri, interitum miserae civitatis minantes. Ante duos etiam annos obsessionis eorum, stella gladio per omnia similis in coelo per totum annum apparuit super civitatem. Sed et ante unum annum subversionis eorum, quidam vir nomine Jesus, plebeius et rusticus, in die solemni Paschae inter medios populos coepit clamare et dicere: Vox ab oriente, vox ab occidente, vox a quatuor plagis coeli, vox super sponsos et sponsas, vox super Hierusalem et templum. Cumque a populis nimium caederetur, nullatenus tacebat, et cum inter flagella spiritum emitteret, 114.0970C| aiebat: Vae, vae Hierosolymis! Cumque tot ac tantis miraculis et signis non solum visitati, sed etiam territi fuissent, non est mollitum cor eorum ad poenitentiam, sed in suis malitiis et peccatis perseveraverunt.
Neque dignum erat ut sine ultione remanerent, qui tantis sceleribus fuerant auctores, quorum ultio in actibus Elisei prophetae praefigurata est, quando descendens de Galgalis pueri insultabant ei dicentes: « Ascende, calve, ascende, calve (IV Reg. II). » At ille maledixit eis in nomine Domini, et egressi duo ursi de saltu devoraverunt ex eis quadraginta et duos pueros. Per Eliseum intelligimus Dominum Christum, qui ductus a Judaeis in locum qui dicitur Calvariae locus, ad crucifigendum; sicut Eliseus est 114.0970D| a pueris irrisus, ita et Dei Filius a Judaeis est delusus, quando flectentes genua dicebant: « Ave, rex Judaeorum (Matth. XXVII). » Et item. « Si Filius Dei est, descendat de cruce, et credemus ei (Ibid.). » Et percutientes eum dicebant: « Prophetiza nobis, Christe, qui est qui te percussit (Matth. XXVI). » Per quadraginta et duos pueros quadraginta et duo anni figurantur quibus eos Dominus ad poenitentiam exspectavit, sed illis poenitere nolentibus egressi duo ursi de saltu, id est duo magni principes Romanorum, de silvis gentilium adventantes, Vespasianus scilicet et Titus, et interfecerunt eos.
« Et ingressus in templum coepit ejicere vendentes in illo et ementes, dicens illis: Scriptum est, Domus 114.0971A| mea domus orationis est, vos autem fecistis illam speluncam latronum (Luc. X). » Aedificavit rex Salomon domum Domini (III Reg. VIII) ut esset domus orationis, sed a sacerdotibus, qui debuerant esse observatores legis et fabricatores, spelunca latronum facta fuerat, eo quod ibi mercimonia praepararentur. Dictum fuerat filiis Israel ut ter in anno se congregarent ad festa celebranda in Hierusalem (Exod. XXIII). Itemque lex praecipiebat: Non apparebit in conspectu meo vacuus (Ibid.). Venientes ergo de longinquis regionibus, non valentes secum deferre dona quae offerrent, cogebant eos ministri templi ut emerent ab eis. Dante populo dona fraudabant sacerdotes, et non sicut praeceptum erat, Domino immolabant, sed ad hoc sibi reservabant ut 114.0971B| aliis iterum venderent, et ex hoc pretium muneris sibi multiplicarent. Unde juxta alios evangelistas oves et boves, turtures et columbae in templo vendebantur; et ne aliquam excusationem emendi haberent, nummularii in templo residebant (Matth. XXI; Marc. XI). Domum vero orationis speluncam latronum fecerant, quia quod male emptum erat, iterum male vendebant. Et ad hoc in templo residebant ut si qui munera offerrent, eos magnis laudibus sacerdotes extollerent; si vero non essent qui munera offerrent, flagellis percuterent.
Itaque ut qui haec minus intelligerent mulceamus [ fort., doceamus], haec historialiter perstrinximus, nunc vero brevi sermone repetendum immorabitur. Quod diximus pertinere ad materialis templi destructionem, 114.0971C| potest quoque et ad unamquamque peccatricem animam referri. Flevit tunc piissimus Dominus per semetipsum perditam civitatem; flet quotidie per doctores sanctos in Ecclesia animas pereuntium. Illi nempe a doctoribus flendi sunt in Ecclesia, qui semetipsos flere nesciunt, qui ignorant cur plangantur, qui laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis. Taliter apostolus Paulus vice Christi lapsum discipulorum flebat, dicens: « Lugeam multos ex his qui ante peccaverunt (II Cor. XII). » Et item: « Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Gal. IV). »
Quod ergo a Domino flenti periturae civitati dictum est, pereunti etiam animae convenit. Ait enim 114.0971D| Dominus periturae civitati: Quia si cognovisses, et tu (Luc. XIX), subaudi, fleres, si peccatrix anima, tribulationem et angustiam quae ei in futuro crescunt, agnosceret, ubi vermes sunt qui non moriuntur, et ignis qui non exstinguetur (Isa. LXVI), magis eligerent cum electis in hoc saeculo ad tempus lugere quam cum reprobis gaudere. « Et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi (Luc. XIX). » Suam diem peccatrix anima habet, cum transitorio et cito finiendo gaudet in saeculo, cum inflatur honoribus, extollitur in divitiis, gloriatur in facultatibus, sed quae in die sua habet, quod scandalum in die aliena patiatur, non praevidet, neque futuram tribulationem prospicit. Unde recte 114.0972A| subditur: « Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis (Ibid.). » Excaecat oculos cordis, privatus amor; et sicut pulvis oculos corporeos excaecat, ne clare videre possint; ita amor hujus saeculi et praesentes divitiae oculum mentis excaecant, ne futurum judicium providere possint. De cujus tribulatione recte subjungitur: « Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo (Ibid.). » Quia venient dies in te, id est tempora mortis, dies tribulationis, dies angustiae, dies calamitatis et miseriae, quando incipiet infelix anima cum semetipsa rixari, et quasi dicere: Quare in malis operibus memetipsam dilatavi? quare ex praeteritis peccatis poenitentiam non egi? cur in bonis operibus meipsam non exercui? Et tunc incipiet poenitere, cum 114.0972B| nullus fructus poenitentiae remanebit, sed sola districtio vindictae. « Et circumdabunt te, et coangustabunt te undique (Ibid.). » Infelici animae non sunt pejores inimici quam immundi spiritus. De quibus se cupiebat eripi Psalmista cum diceret: « Eripe me de inimicis meis, Deus meus (Psal. LVIII). » Et item: « Eripe me de operantibus iniquitatem (Ibid.). » Ergo inimici miserae animae vallo eam circumdant, quando immundi spiritus circa diem mortis omnia peccata ei replicant, valdeque eam coangustant, quando ipsi qui primi ei fuerant persuasores ad crimina, fient exactores ad tormenta.
« Et ad terram prosternent te. » Ad terram quippe infelix anima prosternitur, quando virtutes quas se habere putabat, amittit, sive etiam caro, quae de 114.0972C| terra sumpta est, ad terram revertitur. Sicut scriptum est: « Terra es, et in terram ibis (Gen. III). » « Et filios tuos qui in te sunt (Luc. X). » Filii quoque in Scripturis sanctis, vel filiae, opera significant, aliquando bona, aliquando mala. Bona, sicut ait Psalmista. « Et videas filios filiorum tuorum, pacem super Israel (Psal. CXXVII). » Mala autem, sicut in hoc loco, cum dicitur: « Et filios tuos qui in te sunt (Luc. XIX). » Ad terram quippe filii peccatricis animae prosternuntur, quia non solum de malo opere, verum etiam et de ipsa cogitatione; et non solum de mendacio, et perjurio, atque murmuratione, sed etiam et de ipso otioso sermone reddituri sumus rationem, Domino dicente: « De omni verbo otioso quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem 114.0972D| in die judicii (Matth. XII). » Et: « Non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae (Luc. XIX). » Sicut enim civitatis in aedificio lapis super lapidem ponitur ut crescat constructio, ita quoque cogitatio pessima super malam cogitationem ponitur, et malis operibus mala consuetudo jungitur, ut quoddam aedificium diabolicum construatur. In destructione civitatis lapis super lapidem non relinquitur, quia in die judicii non solum mala opera, sed etiam iniqua cogitatio cessabit et periet. Sicut Psalmista: « In illa die, inquit, peribunt omnes cogitationes eorum (Psal. CXLV). » Et ideo necesse est ut dum in hoc saeculo sumus, et nobis vacat, non solum a malis 114.0973A| abstineamus, sed etiam bonum in omnibus operari studeamus. Ante omnia diem mortis ante oculos ponamus, quia facile contemnit omnia qui se semper cogitat moriturum. Unde Salomon nos hortatur dicens: « In omnibus operibus tuis memorare novissima tua (Eccli. VII). » Et item: « In die bonorum ne immemor sis malorum; et in die malorum, ne immemor sis bonorum (Eccli. XI). »
Pius Dominus, qui nos patienter exspectat, acriter in die judicii judicabit, si conversi non fuerimus. Unde et nos admonet in Evangelio: « Currite dum lucem habetis, ne tenebrae mortis vos comprehendant (Joan. XII). » Et item: « Esto consentiens adversario tuo cito, dum es in via cum eo, ne forte te tradat adversarius judici, et judex te tradat 114.0973B| ministro, et in carcerem mittaris: amen dico tibi, non exies inde donec reddas novissimum quadrantem (Matth. V). » Et Paulus apostolus: « Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes (Gal. VI). » Et item: « Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI). » Et Salomon: « Quodcunque potest manus tua facere, instanter operare (Eccli. IX). »
« Eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae (Luc. XIX). » Multis namque modis in praesenti vita peccatricem animam Deus visitat. Visitavit prius per adventum Filii sui et per ejus miracula, quotidie visitat praedicationibus doctorum, visitat per prospera et adversa, visitat per flagella, visitat per persecutionem; sed anima perversa non cognoscit 114.0973C| quo clausis oculis ad ignem vadit. Non enim in prosperitate se humiliat, nec in adversitate se recognoscit.
Omiseram supra quia Hierusalem terrestris quatuor modis intelligenda est; historialiter primo; civitas, quae in monte Moria sita est, aedificata a Sem Noe filio, et vocata Salem: secundo possessa a Jebusaeo, ex qua sortita est vocabulum Jebus. Tertia a Salomone, et inde vocata est Hierosolyma, ex Jebusaeo et Salomone, quasi Jebusolyma: postea destructa a Romanis, reaedificata est ab Aelio Adriano, a quo nunc Aelia vocatur: ecce ad litteram.
Allegorice autem Hierusalem interpretatur visio pacis, quae significat sanctam Ecclesiam. Nam superna Hierusalem non potest continere nisi pacificos 114.0973D| in fide Christi.
Per anagogem vero animam significat sanctam, quae Dominum per contemplationem mentis semper meretur videre.
« Et ingressus in templum, coepit ejicere vendentes et ementes in illo, dicens: Scriptum est: domus mea domus orationis est, vos autem fecistis illam speluncam latronum (Ibid.). » Quod tunc Dominus per semetipsum egit corporaliter, quotidie agit in Ecclesia spiritualiter. Templum Dei spiritualiter Ecclesia est, quia domus orationis recte dici potest, ubi Ecclesia quotidie Deo mundas preces offerre non cessat, dicens cum Psalmista: « Dirigatur oratio 114.0974A| mea sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL). » In quo templo, videlicet Ecclesia, vendentes et ementes sunt qui honorem ecclesiasticum non propter lucrum animarum, sed propter lucrum terrenum requirunt, vel propter favores hominum. Unde bene juxta alios evangelistas oves et boves, turtures et columbae in templo vendebantur (Matth. XXI; Marc. XI). Bovis quippe nomine in Scripturis sacris aliquando praedicatores designantur, sicut ait Dominus ad Moysen: « Non arabis in bove simul et asino, (Deut. XXII), » hoc est, noli conjungere in praedicatione, sive doctrina, prudentem cum stulto. Per ovem innocentia designatur vel simplicitas. Ovis quippe simplicissimum est animal. Qui ergo sanctitatem aut innocentiam Dei aliis ostendit, ut laudem 114.0974B| ab hominibus requirat, ovem venalem in templo portat. De quibus Dominus in Evangelio dicit: « Omnia opera sua faciunt ut videantur ab hominibus (Matth. XXIII). » Et item: « Amen dico vobis, receperunt mercedem suam (Matth. VI). » Per columbam vero Spiritus sanctus designatur. Unde et idem Spiritus sanctus in specie columbae super Dominum baptizatum apparuit (Matth. III). Qui ergo gratiam Spiritus sancti per impositionem manuum, quam gratis dare debuerant, Domino dicente: Gratis accepistis, gratis date (Matth. X), non propter Deum, sed propter munera vel lucrum terrenum aliis tribuunt, quasi columbas in templo vendunt. De quibus scriptum est: « Ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt (Job XV). » 114.0974C| Et item: « Non accipies in judicio personam pauperis, quia munera excaecant oculos sapientum, et verba rectorum subvertunt (Exod. XXIII). » Tales Dominus e templo ejicit, qui quamvis in praesenti saeculo Ecclesiae conjuncti corpore videantur, tamen in die judicii ab Ecclesia separabuntur, quando dicet illis: « Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV). »
« Et erat quotidie docens in templo (Luc. XIX). » Dominus quotidie docet in templo per sanctos praedicatores quoties sanctum Evangelium legitur, Apostolus recitatur, doctores praedicant. Semper Dominus in Ecclesia docet, sicut ipse ait: « Sine me nihil potestis facere (Joan. XV). » Hoc ideo ait ut nullus in 114.0974D| die judicii aliquam possit excusationem habere peccati. Cum enim doctor in Ecclesia verbum Dei annuntiat, Christus in templo docet, et qui praedicatoris verbum contemnit, Christum audire renuit, ipso dicente: « Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit me spernit (Luc. X). » Hanc destructionem civitatis ad destructionem animae nostrae expavescamus. Precemur itaque Dominum ut qui Hierusalem terrenam destruit permisit, et postea Hierusalem coelestem permanere disposuit, destruat peccata corporis et animae nostrae, quatenus nos introducat in cubiculis sponsae suae, ut cum eo videamus indeficienter bona quae sunt in Hierusalem.