Jump to content

De summa fidei

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De summa fidei
saeculo XI
editio: incognita
fons: incognitus


DE SUMMA FIDEI SIC PRAESUL ADALBERO SCRIBIT

Ms. Valenc. 354 (F° 110 r°)

(Praesul) Regi Rotberto sic praesul Adalbero plaudit.
Lauduntis tam parva domus tua regna salutat.
A divis venerantur opes et his satiantur ;
In Domino pauper quae sunt caelestia sume.
Quod si sermo labat, sanctum quoque pneuma rogabo :
Vlla melos lira non posset ferre sonorum,
Si bene corda manu docta non percuteretur.
Ars occulta ; secreta Dei sic non caperentur,
Archanum quoddam tres si non sanctificarent,
Filius ille patris si non in carne veniret.
Ostendens aliquid sit ratione superna,
Quod Deus est servans, carnem quam suscipit ornans,
Assumpsit solus hoc quod tres sunt operati,
Tres in personis, quorum substantia simplex.
Vna tamen persona duas hominisque Deique
Contulit ; una quod est umquam non desinit esse ;
Altera post coepit, quam protulit una dierum.
Oro, fides non ficta, meo succurre labori :
Si Deus est, nasci qua fertur conditione ?
(Fides) A nulla trahit exemplum, nullique relinquet.
Quattuor, ut scimus, hominum sunt conditiones :
Talis prima fuit, quam vir nec femina novit ; (F°110 v°)
Atque secunda viro de solo femina coepit ;
Femina vincta viro jam tertia fluxit in orbem ;
Quarta virum nescit, divinitus est operata.
Tertia fit primae contraria ; quarta secundae ;.
Lex privata tribus ; tamen est quartae generalis.
Tres hominum fugiunt sensus, quia mistica res est :
Namque duas credunt gens et judeus apella ;
Tertia pro poenis est execrabilis illis.
Conjunx absque viro peperit ; sine conjuge matre
Femina processit, non absque viro tamen orta.
Mandatis caecata Dei sinagoga senilis
Quod celebrat nescit, regem quem praedicat odit.
(Praesul) Si genesis judea, capax sub cortice legis,
Profert femineam sine conjuge conditionem,
Non celebrat cur absque virili semine matrem ?
(Fides) Quod sine matre fuit carnalis mater oborta ;
Fex sinagogalis cordis retinetur ab umbris,
Quod sine terreno puerum peperit patre virgo.
Non sine spe carnis cineres servantur in antris,
Hasque creaturas Deus unus fecit utrasque.
Altera parte viri fit, et altera creditur ex se ; (F° 111 r°)
Judicet alta probans super his gens et judaismus,
Et ferat in medium quae sit prestantior harum.
Altera secura, dubitantior altera cum sit ;
Vix intelligitur dictum quod non iteratum ;
Miratur factum quod nunquam postea visum.
(Praesul) Creditur ergo fide : quod non habet experimentum !
Cantemus semper genitum de virgine natum.
Hunc genitum natum, factum dicemus utrumque ?
(Fides) Quod genitus patris est hominis commune duorum ;
Ecce quod est natus ; simili ratione refertur ;
Atque quod est factus, hominem solummodo tangit,
Pneumate conceptus sacro, de virgine natus,
(Praesul) A quo concepitur, dic, est fas dicere patrem ?
(Fides) Non persona patris pater est, donum quoque pneuma.
Hoc opus ecce Dei dono mirabile factum ;
Donum donatum semper dicatur et istud.
(Praesul) Donum donatum sensu describitur uno ?
(Fides) Esse potest donum, donatum non erit illud ;
Donatum tamen esse nequit semper sino dono.
Tempore concessum donatum dicimus esse :
Ergo Dei donum donatum spiritus hic est, (F° 111 v°)
Et semper donum donatum virgo recepit,
Quae genuit natum quem credimus antea natum.
(Praesul) Est unum generare Deum, dic, atque creare ?
(Fides) Creduntur tres personae non esse creatae ;
Creditur et hominis sic filius esse creatus.
Respice quod Deus est : mox dicitur esse creator ;
Respice post hominem : jam dicitur esse creatus.
(Praesul) Est aliud generare quod est, aliudque creare ?
(Fides) Est generare patris natum, Deumque creare.
(Praesul) Condidit ille novam ?
(Fides) Non , sed lapsam reparavit.
Omne quod est et quicquid dicitur esse creatum,
Condidit ex nihilo patris praeclara voluntas.
Filius ex nihilo non est ; sed dicitur hic est,
Ex se quem genuit patris divina potestas.
Est semper genitus qui post in tempore natus ;
Hic idem genitus qui dicitur esse creatus :
Est igitur genitus dominus servusque creatus.
(Praesul) Si placet, alma fides, dic ista relatio quid sit.
(Fides) Haec servus simul et dominus duo suscipit unus ;
Filius ancillae servus dicemus utrumque ; (F° 112 r°)
Filius atque patris Dominus super omnia verus.
Servus habet dominum, domini substantia servum ;
Altera res servit ; dominatur et altera semper ;
Haec aliud quid sit, sed non aliud duo monstrant.
Hoc persona negat, Christi natura quod affert.
Est natura trium simplex, nati quoque bina.
Nam Christi natura duas se dividit in res,
Cujus personam non error dividat ullus.
Est in persona divisio quippe cavenda ;
Vlla tamen persona suam non dividit in se ;
Christus in hoc et personae contraria sumunt,
Personis tamen una tribus substantia constat :
Prima creaturis, substantia fitque secunda ;
Accidit his proprium vel quod commune magisve.
Est tamen hoc : non illa Dei substantia simplex.
Omne quod est unum, quod et accidit est alienum.
Est igitur simplex ; quod debet, hoc sibi debet ;
Simplex ille Deus cujus generatio duplex.
Hic homo et hic Deus est ; et tres sunt, et regnat unus.
(Praesul) Dic, praeclara fides, rutila quae luce coruscas,
Dic, sapiens, dic, celsa quies, quia valde coartor :
Hoc quod temptavi per me transire pavesco. (F° 112 v°)
Non hominis capit hoc sensus, qui tres, quid et unus ;
Nam pater est, et filius est, et spiritus almus :
Haec tria sunt ; unus Deus ; hoc unum tria semper.
Nunc verbum patris quid spiret dissere nobis ;
In tenebris lumen nisi tu quis explicet illud ?
Dicere te sine te ; nihil est nisi fallere de te.
(Fides) Res obscura nimis, corpus non percipit illud ;
Intellectibili sensu sunt haec capienda.
Non veto ; sed hominem solum dicamus oportet.
Audi quid fidei res sentiat inde beata.
Quod pater est Deus, est in eo substantia nulla ;
Quod Deus est pater, est in eo substantia nulla ;
Quod pater est quod filius est, substantia non est.
Vlla relativi non ad se causa refertur.
Quo pater est quo filius est, in eo sibi non est ;
Quod sibi non debet, hoc alter provocat ad se ;
Ecce quod alter habet ; res una, nec est eadem res.
Quicquid dividitur tribus his, substantia non est ;
Res eadem non est ; igitur substantia non est.
Quod Deus est bonus et sapiens, hoc pertinet ad nos.
Nempe Dei bonitas Deus est, sapientia nec non ; (F° 113 r°)
Ergo Dei virtus Deus est et pertinet ad se :
Vnius proprium, non est commune duorum.
Quod non commune est, hoc unum desinit esse :
Quamvis una tribus non sit res, est tribus una.
(Praesul) Ergo quod est proprium soli, substantia non est.
Personae sibi sunt aliae : quid separat illas ?
Harum proprietas et differentia quaedam :
In qua re, mihi dic, harum discretio sistit ?
(Fides) Quod pater est, quod filius est, persona remota ;
Filius a patre differt habitudine quadam ;
Hic proprium : quarum divisio jam patet apta.
Alter de solo venit ; hic alterque duobus ;
Nascitur alter ad hoc, ad quod procedit et alter.
Mittentes et jam tres sunt, et (sunt) duo missi ;
Mittuntur missor et mittunt missus uterque ;
Excipitur mittens unus, non mittitur idem,
Et missus simul et mittens, est unus et idem.
Hoc est officium per se quod quisque ministrat ;
Filius est solo patre ; quem pariter duo mittunt ;
Spiritus est iterum sanctus quem mittit uterque.
Spiritus egreditur ; et haec sunt proprietates. (F° 113 v°)
Hoc proprium per se quod habent, hoc dividit illas ;
Solius est patris, quia nunquam mittitur ipse.
Hae dantur per se personis proprietates,
Et quod sunt Deus est, et quod mittuntur earum :
Hoc opus est unum, quod tres operantur et unus.
Filius hoc quod habet patris de corde respirat.
Nam proprium patris est quod non procedit ab ullo ;
Filius hoc proprium tenet, est hic a patre solo ;
Filius est unigenitus, pater ingenitusque.
P(raesul) Si pater ingenitus, dic, est confessio vera ?
F(ides) Quod non affirmas, hoc non omnino fateris.
Est pater unigenitus : hic affirmatio nulla ;
Hoc dicens, nihil affirmas, sed rite negasti :
Omne quod affirmo, quodcumque negare coartor,
Non in subjectis, sed in his quae praedico sistunt.
Namque patrem genitum me conveniente negasti :
Quod pater ingenitus quaedam distantia monstrat ;
Dicendo ingenitum, quod non est, esse negatur.
Dicendo patrem, nil dedicat, abdicat atque.
P(raesul) Dic mihi, dic, aliud proprium dicuntur habere ?
F(ides) Aptantur quaedam personis proprietates, (F° 114 r°)
Vox patris intonuit ; hominum sibi filius aptat ;
Spiritus in specie sanxit baptisma columbae.
Hae personarum quaedam sunt proprietates.
P(raesul) Quod pater est, persona quod est, dic, accedit illi ?
F(ides) Non, quia non coepit, nec tempore clauditur ullo :
Tempora coeperunt, sed non in tempore coepta ;
Tempore non coeptum manet aeternaliter illud.
Filius est semper, pater est semper, hoc spiritus ipsum,
Et persona patris semper manet atque duorum.
Aeternum sic est ; igitur non accidit illi.
P(raesul) Ecce quid est, horum neutrum si dicitur esse ?
F(ides) Non est sic neutrum, sed mentem vult peracutam.
Personas divisibiles si respicis illas,
Ecce relativum pater est, et filius ipsum ;
Aeternum si respicis, est substantia simplex.
P(raesul) Spiritus ille Dei fertur ratione sub ipsa ?
F(ides) Non alias nos deducit sua secta fidelis.
Est tribus in rebus tribus his discretio quedam :
Sunt conversio personae, substancia res hae.
Est tribus his per se sua res dinoscitur esse. (F° 114 v°)
Filius atque pater duplices assciscit uterque,
Spiritus atque duas ; sed non assumit easdem.
Filius atque pater, dixi, substantia non est,
Sed sunt personae sibi quas conversio nectit,
In qua filius atque pater et habent et habentur.
Hocque relativum res fert duplices iteratum.
P(raesul) Quae sunt hae ?
F(ides) Possessores possessionesque :
Possidet alter ad hoc, iterans ut possideatur.
…..dica possessor sunt et possessio semper,
Et sibi semper habeant quiddam, cum non habeantur.
Spiritus est persona Dei, substantia nec non ;
Non habet ille relativos, cum possideatur.
Spiritus ecce quod est. In hoc divisio nulla ;
Sed, persona quod est, et habet divisio certa.
Altera res jungit, sed et altera separat illum ;
Separat hoc proprium quod mox communio jungit ;
Quod communis inest, substantia dicitur esse,
Et quod habet proprium personam respicit ipsam,
Atque relativus quod habetur, respicit ambas.
(Praesul) Personae aequales sunt aeternaliter istae ?
Hoc aequale prius, post aeternum mihi pande,
Personas aut naturam si respiciant haec. (F° 115 r°)
(Fides) Hoc aequale nihil naturam tangit in hac re.
Omne quod est simplum, simul id non est quoque duplum :
Nam natura Dei simplex ; nil duplicat in se.
Omne quod aequale est, fertur de pluribus esse :
Ergo quod aequale est, a se natura repellit.
(Praesul) Personas etenim tres hoc aequale requirit ?
(Fides) Personis tribus his nihil est aequale, sed unum.
Dum laudes agimus referentes omnipotenti,
Aequalis deitas, aequalis gloria summo ;
Nihil fidei fraudem facimus, loquimur nihil extra ;
Sermo sed est moralis perfunctorie dictus.
Dicimus : aequalis deitas ; est dicere visum ;
Una tribus deitas simul est et gloria simplex.
Hoc aequale trium ; sonat acsi diceret unum,
Et velut eternum naturae semper adheret,
Sic quoque divisis personis indubitanter.
(Praesul) Nunc mihi ferto, fides, cur convertentia non sint ?3
(Fides) Omnia quae referuntur convertentia non sunt :
Spiritus atque pater converti non bene possunt.
Pneumatis improprius pater est, locus atque secundus ;
Non convertuntur, quamquam simul hi referantur. (F° 115 v°)
Primus et interior proprius cum terminus instat,
Aut convertuntur per casus, aut referuntur.
Sed tamen interior si prima relatio non est,
Terminus interiorque…..
Spiritus infertur, atque duo non referuntur ;
Vera relatio : sed tamen est improprie dicta.
Filius est proprius patris locus, et pater ipsum ;
Quocirca convertuntur simul et referuntur.
Illorum tamen est communis spiritus almus ;
Quod commune tenentur, non convertuntur ad illud.
In propriis locus est primus, sed in impropriis non.
« Spiritus alme Dei patris », si dixeris istud,
Nec Deus est primus locus, et pater ille secundus.
« Spiritus alme patris summi » : nunc quod patris hoc est,
Non locus est primus, sed dicitur ille secundus.
Propria converti possunt, communia nequaquam ;
Omnia quae convertuntur, simul et referuntur.
Spiritus hic Deus est : Deus hic est spiritus idem.
Haec per se convertuntur simul et referuntur.
Non fit per varios, sed fit per nomina casus.
Si tamen acciderit referantur pergenitivum, (F° 116 r°)
Simplex esse potest iteransque, reciproca nunquam ;
Spiritus et duo jam dixi quod non referuntur.
Ipsa fides nec ars ; haec convertentia poscunt ;
Quaeritur arte fides, non ipsa fidem sibi quaerit ;
Tendimus ad fidei partes et quaerimus artes.
Sacra fides, sine quis vix umquam percipietur,
Spiritus est patris et nati ; dictum sine culpa.
Dicere sed quemquam prohibet censura fidei :
Pneumatis hic pater est ; ne filius esse putetur,
Filius ipsius non ut pater esse putetur.
P(raesul) Spriritus hoc quod habet proprium ratione resolve.
F(ides) Spiritus hoc proprium sanctus procedit utroque ;
Spiritus est mentes infusus discipulorum ;
Spiritus est a quo conceptus filius hic est.
Diximus : « aptantur personis proprietates ;
Vox patris intonuit ; hominem sibi filius aptat ;
Spiritus in specie sanxit baptisma columbae ».
Spiritus atque pater simul hoc opus hoc operantur ;
Cum Christo carnem solus tamen induit ille,
Vnusquisque suum, sed idem tres hoc operantur.
P(raesul) Personae commune tenent aliquod simul ad se ? (F° 116 v°)
F(ides) His iterum subtilis inest communio quaedam.
Singula personis dicuntur nomina ternis.
Vnumquoque tamen tres in commune resignant ;
Spiritus est patris atque relativi simul horum.
Filius atque pater communiter accipiuntur :
Possidet alter in hoc in quo simul alter habetur ;
Quamvis sint aliae, reliquas tamen inspicit una.
Nomina sunt diversa tribus, sensus tamen unus ;
Hoc natura refert, hoc ipsa relatio confert.
Filius hoc, pater hoc, non hic, quod spiritus hoc est.
P(raesul) Spiritus hic, dic, est vitae, si spiritus omnis ?
F(ides) Non est hic ; factus per tempora spiritus omnis ;
Spiritus ille Dei tempore non clauditur ullo.
Spiritus aecclesiae membris diffunditur iste,
Et datur a Christo sanctis bis spiritus idem.
Spiritus in terra datur, ut sit proximus omnis ;
De caelo datur, ut semper Deus ametur.
Cum duo sint praecepta, Dei carisma sit unum ;
Sic duo cum data sint, dicatur spiritus unus ;
Est carisma Dei, genitus quo fertur amari
A genitore suo, simul a genito genitorque. (F° 117 r°)
Haec tria sunt, unum quae sic dilectio jungit ;
Est, est cujus in aeternum ; qui non habet est non ;
Hic est quem tempus, quem regula nulla coercet.
…..en divina cohors, nec mens hominis capit ulla.
Omnibus exclusis, quaecumque creata videntur
Et digito moderans, et pensans cuncta, coartat.
Ignorare Deum dignissima poena reorum ;
Non te nosse tuum, nec ignorantia culpet :
Hoc tibi concedat qui regnat hic et in aevum.
P(raesul) In summis rerum numero quo cuncta tenentur,
Per tres jam noctes te consului, bona nutrix.
Infans vagit adhuc quem tu satiare negasti.
F(ides) Ad praesens satis est, fili ; ne commovearis :
Me Cartago monet ; vocat et Babilonia dives ;
Invitant me, festinant ; hereses ibi regnant.
Quam petis ostendam ; sed plures in redeundo4.
Est quia quod summum regnat super inferiora.
Creditur omne quod est rebus constare duabus :
Altera res est alterius, sed et altera nunquam.
Ergo creatori famulentur cuncta creata.
(Praesul) I cum pace, fides, regem per secula servans (F° 117 v°)
Qui super ardua me coeli transire coegit,
Inculcans heresim quam me tetigisse putavit5.
Testis sit Dominus, testis simul iste libellus.
Techis (sic) exiguis non multum protulit aurum.
Insipiens scriptor coepi quod non bene sensi ;
Si quid peccavi, veniam spero me posse mereri.
Nonne fidem servant, cum res et fama laborantur ?
Iamdudum famam res et rem fama fefellit ;
Concordant censura duo, si forte repugnant ;
Nos duo vix unum sentimus, nullus utrumque.

DE SACRO FIDEI CESSANT VERSUS AZELINI.