Jump to content

De summo bono

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De summo bono
seu de vita philosophica
saeculo XIII
editio: incognita
fons: [1]

Cum in omni specie entis sit aliquod summum bonum possibile, et homo quaedam est species entis, oportet quod aliquod summum bonum sit homim possibile. Non dico summum bonum absolute, sed summum sibi, bona enim possibila homini finem habent nec procedunt in infinitum. Quid autem sit hoc summum bonum, quod est homini possibile, per rationem investigemus. Summum bonum quod est homini possibile debetur sibi secundum optimam suam virtutem. Non enim secundum animam vegetativam, quae plantarum est, nec secundum animam sensitivam quae bestiarum est, unde et delectationes sensibiles bestiarum sunt. Optima autem virtus hominis ratio et intellectus est; est enim summum regimen vitae humanae tam in speculando quam in operando. Ergo summum bonum quod est homini possibile debetur sibi secundum intellectum. Et idea dolere debent homines qui tantum delectationibus sensibilibus detinentur quod bona intellectualia omittunt, quia suum summum bonum numquam attingunt; tantum enim sunt dediti sensibus quod non quaerunt quod est bonum ipsius intellectus. Contra quos exclamat Philosophus dicens: “Vae vobis homines qui computati estis in numero bestiarum ei quod in vobis divinum est non intendentes!” Divinum autem in homine vocat intellectum; si enim in homine aliquid divinum est, dignum est quod hoc sit intellectus. Sicut enim quod in tota universitate entium optimum est hoc divinum est, ita et quod in homine optimum est hoc divinum vocamus.

Praeterea, cum intellectus humani una sit potentia speculativa et alia practica, quod apparet ex hoc quod homo quorundam est speculativus quorum non est activus, ut aeternorum, et quorundam etiam est activus secundum regimen intellectus per quod operatur medium eligibile in omnibus actionibus humanis, ex hoc scimus has duas potentias intellectuales in genere esse in homine. Summum autem bonum quod est homini possibile secundum potentiam intellectus speculativam est cognitio veri et delectatio in eodem. Nam cognitio veri delectabilis est. Intellectum enim delectat intellegentem, et quanto intellectum magis fuerit mirabile et magis nobile, et quanto intellectus comprehendens fuerit maioris virtutis in comprehendendo perfecte, tanto delectatio intellectualis est maior. Et qui gustavit talem delectationem spernit omnem minorem ut sensibilem, quae in veritate minor est et vilior. Et homo qui eam eligit propter eam vilior est, quam qui eligit primam. Unde ex hoc quod intellectum delectat intellegentem vult Philosophus in XI. Metaphysicae quod intellectus primus vitam habet voluptuosissimam. Cum enim intellectus primus sit maximae virtutis in intellegendo, intellegibile autem quod intellegit sit nobilissimum quia sui ipsius essentia—quid enim nobilus potest intellectus divinus intellegere quam sit essentia divina?—ideo habet vitam voluptuosissimam. Unde cum nullum maius bonum possit homini contingere per intellectum speculativum quam cognitio universitatis entium quae sunt a prima principia et per hoc primi principii, sicut possibile est, et delectatio in illa, tunc sequitur quod superius conclusum est, quod summum bonum, quod est homini possibile secundum intellectum speculativum, est cognitio veri in singulis et delectatio in eadem.

Item, summum bonum quod est homini possibile secundum intellectum practicum est operatio boni et delectatio in eadem. Quid enim maius bonum potest homini contingere secundum intellectum practicum quam operari medium eligibile in omnibus actionibus humanis et in illa delectari? Non enim est iustus nisi qui in operibus iustitiae delectatur. Et eadem modo intellegendum est de operibus aliarum virtutum moralium.

Ex his quae dicta sunt manifeste concludi potest quod summum bonum quod est homini possibile est cognitio veri et operatio boni et delectatio in utroque.

Et quia summum bonum quod est homini possibile est eius beatitudo, || sequitur quod cognitio veri et operatio boni et delectatio in utroque sit beatitudo humana. Propter hoc enim ars militaris ordinata est in civitate a legislatore, ut expulsis hostibus cives possint vacare virtutibus intellectualibus contemplantes verum et virtutibus moralibus operantes bonum et vivant vitam beatam; in his enim duobus consistit vita beata. Hoc enim est maius bonum quod homo a deo recipere potest et quod deus homini dare potest in hac vita. Et ille homo rationabiliter longam vitam desiderat, qui eam propter hoc desiderat, ut perfectiorem se reddat in hoc bono. Qui enim perfectior est in beatitudine, quam in hac vita homini possibile esse per rationem scirnus, ipso propinquior est beatitudini quam in vita futura per fidem expectamus. Et cum tantum bonum sit homini possibile, sicut jam dictum est, dignum est ut omnes actiones humanae in ipsum dirigantur, ut ipsum concludant. Sicut enim omnes actiones in loge aliqua rectae sunt et ut oportet, cum tendunt in finem legis, et meliores secundum quod fini legis propinquiores, actiones autem, quae adversantur fini legis, vel quae deminutae sunt—non perfectae secundum praecepta legis—vel etiam indifferentes—scilicet nec oppositae fini legis nec secundum praecepta legis— omnes tales actiones peccatum sunt in lege illa, secundum tamen magis et minus, ut patere potest ex dictis, sic est in homine, quia omnes intentiones et consilia, actiones et desideria hominis quae tendunt in hoc summum bonum, quod est homini possibile, quod iam dictum est, recta sunt et secundum quod oportet. Et cum homo sic operatur, naturaliter operatur, quia operatur propter summum bonum ad quod innatus est. Et cum operatur sic bene ordinatus est, quia tunc ordinatur ad optimum et ultimum suum finem. Omnes autem actiones hominis quae non ordinantur ad hoc bonum vel quae non sunt tales, per quas homo redditur fortior et magis diapositus ad operationes, quae ordinantur ad hoc bonum, peccatum sunt in homme. Unde homo felix nihil operatur nisi opera felicitatis vel opera per quae redditur fortior vel magis habilis ad opera felicitatis. Ideo felix sive dormiat sive vigilet sive comedat, felicitor vivit, dummodo illa facit, ut reddatur fortior ad opera felicitatis.

Unde omnes actiones hominis, quae non diriguntur in hoc summum bonum hominis, quod iam dictum est, sive opponantur sibi, sive sint indifferentes, peccatum sunt in homine, secundum tamen magis et minus, ut patet ex se. Et omnium illarum actionum causa est inordinata concupiscentia, quae etiam est causa omnis mali in moribus. Inordinata etiam concupiscentia hominis ipsa est causa maxime impediens hominem a suo desiderate naturaliter. Cum enim omnes homines naturaliter scire desiderant, paucissimi tamen hominum, de quo dolor est, studio sapientiae vacant inordinata concupiscentia eos a tanto bono impediente. Videmus enim quondam pigritiam vitae sequi, quosdam autem voluptates sensibiles detestabiles et quondam desiderium bonorum fortunae. Et ita omnes hominen hodie impedit inordinata concupiscentia a suo summo bono exceptis paucissimis honorandis viris; quos voco honorandos, quia contemnunt desiderium sensus et sequuntur delectationem et desiderium intellectus insudantes cognitioni veritatis rerum; quos etiam voce honorandem, quia vivunt secundum ordinem naturalem. Nam sicut omnes virtutes inferiores, quae sunt in homine, naturaliter sunt propter virtutem supremam—nutritiva enim est propter sensitivam, eo quod sensitiva perfectio est corporis cuiusdam animati, corpus autem animatum non potent esse sine nutrimento, nutritiva autem virtus est quae nutrimentum alterat et convertit, propter quod contingit quod nutritiva in homine sit propter sensitivam. Sensitiva autem est propter intellectivam, eo quod intellecta in nobis sunt ex imaginatis, ideo difficilius illa intellegimus, quae secundum se esse imaginatum habere non possunt in nobis. Imaginatio autem non comprehendit nisi post sensum, cuius probatio est, quia omnis imaginans sensibiliter afficitur. Unde secundum Philosophum imaginatio sive phantasia est motus factus ex sensu secundum actum—sic operationes omnium virtutum inferiorum quae sunt in homine sunt propter operationes virtutis supremae, quae est intellectus. Et inter operationes virtutis intellectivae, si aliqua est optima et perfectissima, omnes naturaliter sunt || propter illam. Et cum homo est in illa operatione, est in optimo statu qui est homini possibilis. Et isti sunt philosophi, qui ponunt vitam suam in studio sapientiae. Unde omnes virtutes quae sunt in philosopho operantur secundum ordinem naturalem: prior propter posteriorem et inferior propter superiorem et perfectiorem. Omnes autem alii homines qui vivunt secundum virtutes inferiores eligentes operationes enim et delectationes, quae sunt in illis operibus, innaturaliter ordinati sunt et peccant contra ordinem naturalem. Declinatio enim hominis ab ordine naturali peccatum est in homine, et quia philosophus ab hoc ordine non declinat, propter hoc contra ordinem naturalem non peccat.

Est etiam philosophus virtuosus moraliter loquendo propter tria. Unum est quod ipse cognoscit turpitudinem actionis, in qua consistit vitium, et nobilitatem actionis, in qua consistit virtus, ideo facilius potest eligere unum istorum et vitare reliquum et semper agere secundum rectam rationem, qui cum sic agit numquam peccat. Hoc autem non contingit ignoranti, nam ignorantem grave est recte agere. Secundum est quia qui gustavit delectationem maiorem spernit omnem delectationem minorem; philosophus autem gustavit delectationem intellectualem in speculando veritates entium, quae est maior quam delectatio sensus; ideo spernit delectationes sensibiles. Et plura peccata et vitia sunt in excessu delectationis sensibilis. Tertium est quia in intellegendo et speculando non est peccatum, in simpliciter enim bonis non est possibilis excessus et peccatum; actio autem philosophi est speculatio veritatis; ideo philosophus est facilius virtuosus quam alius.

Ideo philosophus vivit sicut homo innatus est vivere et secundum ordinem naturalem, cum onmes virtutes in eo inferiores et actiones earum sint propter virtutes superiores et actiones earum, et omnes universaliter propter virtutem supremam et actionem ultimam, quae est speculatio veritatis et delectatio in illa, et praecipue veritatis primae; numquam enim satiatur appetitus sciendi, donec sciatur ens increatum. Quaestio enim de intellectu divino est naturaliter sciri desiderata ab omnibus hominibus, ut dicit Commentator. Desiderium enim cuiuslibet scibilis est aliquod desiderium primi scibilis, cuius probatio est quod quanto entia magis appropinquant primo scibili, tanto magis illa scire desideramus, et tanto magis in speculatione eorum debectamur. Ideo philosophus speculando entia causata, quae sunt in mundo, et naturas eorum et ordinem eorum ad invicem inducitur in speculationem altissimarum causarum rerum, quia cognitio effectuum est quaedam manuductio in cognitionem suae causae; et cognoscens causas superiores et naturas earum esse tales, quod necesse est eas habere aliam causam, inducitur in cognitionem primae causae. Et in speculando consistit delectatio et maior, cum intellegibilia sint nobiliora. Ideo philosophus ducit vitam valde voluptuosam. Philosophus etiam cognoscens et considerans quod necesse est hanc causam esse sibi ipsi causam essendi, hoc est aliam causam non habere; si enim in mundo nihil esset quod aliam causam non haberet, universaliter nihil esset.

Considerans etiam quod necesse est hanc causam esse aeternam et incommutabilem, semper uno modo se habentem, si enim ipsa non esset aeterna, universaliter nihil esset aeternum. Et iterum cum quaedam in mundo sint entia nova, et unum novum non potest esse causa sufficiens alterius novi, ut ex se patet, sequitur manifeste quod omnia nova quae sunt in mundo universaliter sunt ex causa aeterna. Et causa etiam est incommutabilis semper uno modo se habens, quia transmutatio non est possibilis nisi in rebus imperfectis, et si aliquod est ens perfectissimum in mundo, dignum est quod hoc sit prima causa.

Considerans etiam quod necesse est totum ens mundi, quod est citra hanc primam causam, esse ex ipsa, et quod sicut haec prima causa est causa productionis entium, sic et ordinationis eorum ad in || vicem et conservationis eorum in esse, quorundam secundum suum numerum et sine omni transmutatione, sicut substantiarum separatarum, et quorundam secundum numerum suum, tamen cum transmutatione, sicut corporum caeli, et quorundam secundum suam speciem tantum, sicut sunt illa quae sub orbe sunt, sicut sunt infimus gradus entium.

Considerans etiam quod sicut omnia sunt ex hac prima causa, sic omnia ad ipsam ordinantur; nam ens illud in quo principium, a quo omnia, coniungitur fini, ad quem omnia, hoc est ens primum secundum philosophos et secundum sanctos deus benedictus. In hoc tamen ordine latitudo est, et entia, quae in hoc ordine primo principio magis sunt propinqua, sunt entia nobiliora et imagis perfecta. Quae autem sunt in hoc ordine magis remota a primo principio, me sunt entia magis deminuta et minus perfecta. Est enim hoc primum principium in hoc mundo sicut paterfamilias in domo et dux in exercitu et bonum commune in civitate. Et sicut exercitus est unus ab unitate ducis, et bonum exercitus per se est in duce, in aliis autem est secundum ordinem quem habent ad ducem, sic ex unitate humus primi principii est unitas huius mundi, et bonum huius mundi per se est in hoc primo principio, in aliis autem entibus mundi secundum participationem ab hoc primo principio et ordinem ad ipsum, ut nullum sit bonum in aliquo ente mundi, nisi sit ab hoc primo principio participatum. Philosophus haec omnia considerans inducitur in admirationem huius primi principii et in amorem eius, quia nos amamus illud a quo nobis bona proveniunt, et maxime id amamus a quo nobis maxima bona proveniunt. Ideo philosophus cognoscens omnia sua bona sibi provenire ex hoc primo principio et sibi conservari, quantum conservantur, per hoc primum principium inducitur in maximum amorem huius primi principii et secundum rectam rationem naturae et secundum rationem rectam intellectualem. Et quia quilibet delectatur in illo quod amat et maxime delectatur in illo quod maxime amat, et philosophus maximum amorem habet primi principii, sicut declaratum est, sequitur quod philosophus in primo principio maxime delectatur et in contemplatione bonitatis suae. Et haec sola est recta delectatio. Haec est vita philosophi, quam quicumque non habuerit non habet rectam vitam. Philosophum autem voco omnem hominem viventem secundum rectum ordinem naturae, et qui acquisivit optimum et ultimum finem vitae humanae. Primum autem principium, de quo sermo factus est, est deus gloriosus et sublimis, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.