Jump to content

De superbia (Migne- Martinus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De superbia
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 72

MarBra.DeSup 72 Martinus Braccarensisc.520–580 Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De superbia

I. Qualis electus sit David in populo Dei propheta et rex, quantaque misericordia, summae et mansuetudinis fuerit praeditus dignitate, puto te, charissime, sacrorum voluminum testimoniis agnovisse. Intendat ergo prudentia tua, quomodo ille Deo placidus [ Forte, placitus] vir hunc nequissimum vanae gloriae spiritum, ne sibi subreperet, formidavit. Conspiciens enim qualia et quanta bona illi quotidie Dei gratia largiretur, id est, tot victorias alienigenarum, tantam divitiarum affluentiam, vindictam in aemulis, innumerositatem in civibus, mansuetudinem in judiciis, postremo prophetiam Spiritus sancti in agnitionem omnium futurorum; tamen ne illum in his tantis bonis aliqua vana gloria usum inflaret elatio, orat Deum attentius, dicens: Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me. Ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem: expulsi sunt, nec potuerunt stare (Ps. XXXV, 12, 13). Videamus ergo quid est hoc, quod dixit: Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me. Pes siquidem in homine, quantum ratio indicat, quamvis extremitas corporis sit, tamen quasi fundamentum aliquod initium surgentis status est, a quo etiam veluti fabricata formatae carnis altitudo consurgit. Quod ergo ait: Non veniat mihi pes superbiae, tale est, ac si diceret: Non veniat mihi initium superbiae, id est, vana gloria, ex cujus fundamento ruinosa illa Superbiae celsitudo producitur. Una enim generatur ex altera, et propinquitas earum vix paucorum forte discretione cognoscitur. Nam ex quocunque bono nimium fuerint homines gloriati, hoc continuo subsequitur, ut ipsum bonum, non largitori Deo, sed suae tribuant potestati.

II. Vana gloria est ergo humanis laudibus delectari: superbia vero est, bonum pro quo aliquis laudatur, sibi hoc applicari, non Deo. Et vana gloria quidem ex aliena aestimatione nutritur, superbia vero ex vana gloria. Cum semel aliorum assentationibus consuevit homo, quod magnus sit, necesse est ut hoc sibi et ipse consentiat. Quam miseriam illud quod est pejus assequitur: quia quidquid apud se etiam proprio testimonio reboravit, quamvis falsum sit nulla id ei [ Edit., eum] poterit extorquere suasio; et ob hoc inemendabilis status, spretis aliis, se tantum quotidie admiratur, id solum irreprehensibile perfectumque judicans, quod ipse sapuerit. Hoc igitur erat, quod rex David, ne illi subreberet, exorabat; ne forte aliqua suasione, vana laudis inductio, non hoc divinae gratiae, sed suae potestati, quia tam magnus erat, ascriberet. III. Quid autem superbiae spiritu inflatos homines subsequatur, proximis idem propheta verbis adjunxit. Cum enim dixisset: Non veniat mihi pes superbiae, continuo addidit: Et manus peccatoris non moveat me. Sciebat enim quia omnem superbiam mobilitas statim sequitur peccatorum. Ita re vera est. Nam quisquis superbiae tumore [ Edit., timore, mendose ] distenditur, in hoc Dei gloriam imitatur, quod nemo illi sit similis: tanquam vere profanus, qui ad injuriam Dei consurgit, derelictus ab eo, in manibus traditur peccatorum, in operibus actuum immundorum, ut ignominiosis passionum flagitiis incurvatus, discat se terram esse et cinerem, et quod inflatus in se videre non potuit, humiliatus agnoscat. Unde et Salomon ait: Immundus est ante Deum, qui exaltat cor suum (Proverb. XVI, 18; XVIII, 12) IV. Quid autem post haec rex David secutus sit, videamus. Ibi, ait, ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem: expulsi sunt, nec potuerunt stare. Evidenter ostendit quia in superbia omnium iniquorum prima ruina est. Idemque etiam alibi scriptum est: Initium peccati superbia (Eccli. X, 15). Quod ut apertius demonstretur, angeli illius primi recordemur exitium, qui pro splendore decoris sui Lucifer nominatus, ex illo sublimi beatoque angelorum loco, nullo alio nisi hoc solo superbiae vitio, ad inferna dilapsus est. Quia cum inter caeteras supernas virtutes clarioris pulchritudinis lumine praeemineret, non hoc beneficio creatoris sui, sed propria virtute se credidit obtinere; et tanquam nullius non egeret auxilio, sicut Deus ita se illi similem judicavit, dicens: Ponam sedem meam ab aquilone, et ero similis Altissimo (Isai. XVI, 13, 14). Haec enim cogitatio sola illum dejecit: nam mox desertus a Deo cujus se protectione credidit non egere, infirmus subito et miser effectus, et mutabilitatem naturae suae quam non agnoverat sensit, et Dei munus quod habebat amisit. Post haec etiam videns a Deo hominem factum ex pulvere in loco beatitudinis quem ipse perdiderat subrogari, instigatus invidia, eodem superbiae illum telo quo ipse est dejectus appetit. Sibi enim dixerat: Ero similis Altissimo. Adae et Evae dixit: Eritis sicut dii (Gen. III, 5). Quod illi concupiscentes, non ob aliam causam, sed tantum ut dii fierent, mandatum Dei transgressi sunt. O quanta est caecitas in appetitu vanae gloriae! Non vidit homo tam apertam fallaciam, in qua illi versa vice similitudo Dei non ex obedientia ejus, sed ex contemptu promittitur. V. Ecce hic est primi illius veneni saporatus interitus, qui amarissimo inanis jactantiae melle circumlitus, et angelum fefellit et hominem. In hoc et coelestis et terrena cecidit creatura. Ob hoc de sedibus suis, ille de coelo, hic de paradiso expulsi sunt; et non potuerunt stare, quia graviter ceciderunt. Quale ergo superbiae malum sit quod rex David aperte timuit, subjectis ruinarum causis ipse monstravit. VI. Omnia peccatorum genera, id est, luxuria, avaritia, adulterium, et si qua sunt alia, quamvis et in his omnibus Deus irascatur, tamen aut per angelos, aut per homines talium etiamnum vindictas exsequitur. At vero superbia, non per alium quempiam, sed ipsum per se Deum meretur habere contrarium. Ita enim scriptum est: Superbis autem ipse resistit (I Pet. V, 5; Jac. IV, 6). Caetera enim vitia vel in eos ipsos qui illa perpetraverint, retorquentur, vel in alios homines videntur admitti. Hic vero superbiae tumor proprie nititur contra Deum, et idcirco illum patitur inimicum; quia se in excelsum tendens, hic semper appetit quod illi soli est proprium. Quamvis autem generaliter haec superbiae labes infesta sit, non plus tamen aliis metuenda est quam his qui aut spiritaliter ad perfectionem virtutum, aut carnaliter ad divitiarum copiam et summos honorum titulos pervenerint. Tantum scilicet in illis major efficitur, quantum et major est qui superbit. Neque illa viles quoque aut populares subvertisse contenta est, sed et in illorum qui maximi insidiis assidet: quorum quantum altior gradus est, tantum altior et ruina. Unde etiam et illud de eodem superbiae spiritu Scriptura commemorat: Et cibus, inquit, ejus electus (Habac. I, 16). Electos ille viros et sublimes aggreditur. Illis suggerit quia magni sunt, quia nihil indigeant, quia quidquid agunt, cogitant vel loquuntur, totum id sapientia sit totumque prudentia. Quibus si quid utile, Deo id gubernante, provenerit, suis illud continuo viribus suaeque industriae deputantes, clamant: Ego haec feci, Ego dixi. Ego excogitavi; et quasi stupentibus cunctis, praerepta gloria Dei, ad ejus se similitudinem proferunt admirandos. Quibus justo Deus judicio praesidia sua subducens, tradit illos, sicut ait Apostolus, in reprobum sensum, ut faciant vel cogitent quae non conveniunt (Rom. I, 28). Quia cum in omnibus Dei providentiam adesse cognoscant, non ut Deum magnificant vel gratias agunt, sed gloriantes in semetipsis evanescunt in cogitationibus suis. Dicentes se esse sapientes, stulti sunt; jactantes se esse stabiles, invictos, potentes, infirmi, victi et impotentes exsistunt. VII. Quae cum ita sint, satis manifestissime est compertum quia omni vigilantia omnisque cordis industria appetitus nobis vanae gloriae est fugiendus, ne forte si virulentum vel semel morbi contagium in penetralibus nostri cordis irrepserit, in omni operum nostrorum prosperitate, subtilissima humanarum laudum delectatione succrescens, ex abundantia nequitiae suae deterrimum illum et crudeliorem superbiae proferat partum. Quae cum utraque pestiferis fundatae radicibus humanae mentis arcana suppleverint, undique mutata insidiarum specie improvisis occurrant. Nam his qui ad spiritualia se studia contulerunt, mox vana gloria illis de jejunio, de vigiliis, de lectione, de solitudine eremi, de patientia, de taciturnitate blanditur. Et si statim haec prima sollicitatio circumspectae mentis oculo deprehensa non fuerit, dirior illam e vestigio superbia comes assequitur; quae illis mentiatur et sanctiores eos melioresque omnibus esse, et in summo perfectionis culmine, propria etiam virtutis stabilitate, quasi nunquam casuros stare divendit. His vero qui adhuc carnalium passionum oblectationibus quibus subrepunt, cum semel sibi obtinuerint domicilia mentium humanarum, tum multiformem ex utraque fomitem pullulant vitiorum. Nam vana gloria generat ex se praesumptionem omnium novitatum, adinventiones falsorum dogmatum, quaestionum torturas, contentiones, haereses, sectas, schismata. Superbia vero parit indignationem, invidiam, contemptum, detractionem, murmurationem, et exsecrabiliorem his omnibus blasphemiam. Quorum malorum causa si quis exstirpare in veritate desiderat, origines earum a se prius et radices excidat. Ita namque omnium vitiorum funditus poterunt soboles exstirpari, si ipsa quoque eorum semina, priusquam germinent, evellantur.