Migne Patrologia Latina Tomus I
De testimonio animae (Tertullianus), J. P. Migne cc_id: cps_2.Tertul.DeTeAn, cc_idno: 50
ARGUMENTUM
¶
ARGUMENTUM.-- Post uberrimam Scriptorum segetem, 1.0607D| qui religionis Christianae caussam egerant, in arenam descenderat Tertullianus, ut patet ex Apologetico et libris duobus contra Nationes; cum tamen caussam illam nihil juvisse videretur, hunc de Testimonio animae libellum exorsus est, ut novo pugnandi genere christiani hostes adoriretur, conceptamque perverse 1.0608C| ex eorumdem animis opinionem evelleret, et rem 1.0608D| Christianam in tuto collocaret. Hujusce operis veluti fundamenta jecerat Apologetici, cap. 17, verum hic ea latius prosequitur, quae obiter tantum perstrinxerat: Deumque praesertim unum hic, et animae statum post mortem demonstrat.
CAP. I.
Magna curiositate et majore longe memoria 1.0609A| opus est ad studendum, si quis velit ex litteris receptissimis quibusque philosophorum vel poetarum vel quorumlibet doctrina sapientiae saecularis magistrorum testimonia excerpere christianae veritatis; ut aemuli persecutoresque ejus de suo proprio instrumento, et erroris in se, et iniquitatis in nos rei revincantur. Nonnulli quidem, quibus de pristina litteratura et curiositatis labor et memoriae tenor perseveravit, ad eum modum opuscula penes nos condiderunt, commemorantes et contestificantes in suggillationem et originem et traditionem et sententiarum argumenta , per quae recognosci possit, nihil nos aut novum aut portentosum suscepisse, de quo non etiam communes et publicae litterae ad suffragium nobis patrocinentur, si quid aut 1.0609B| erroris ejecimus, aut aequitatis admisimus. Sed ne suis quidem magistris, alias probatissimis atque lectissimis, fidem inclinavit humana de incredulitate duritia, sicubi in argumenta christianae defensionis impingunt; tunc vani poetae, cum deos humanis passionibus et fabulis designant: tunc philosophi duri, cum veritatis fores pulsant. Hactenus sapiens et prudens habebitur, qui prope christianum pronuntiarit, cum si quid prudentiae aut sapientiae affectaverit, seu ceremonias despuens, seu saeculum revincens, pro christiano denotetur. Jam igitur nihil nobis erit cum litteris et doctrina perversae felicitatis, cui in falso potius creditur, quam in vero. Viderint si qui de unico et solo deo pronuntiaverunt. Imo nihil omnino relatum fit, quod agnoscat christianus, 1.0610A| ne exprobrare possit. Nam et quod relatum est, neque omnes sciunt; neque qui sciunt, constare confidunt. Tanto abest ut nostris litteris annuant homines, ad quas nemo venit nisi jam christianus. Novum testimonium advoco, imo omni litteratura notius, omni doctrina agitatius, omni editione vulgatius, toto homine majus, id est totum quod est hominis. Consiste in medio, anima, seu divina et aeterna res es secundum plures philosophos, eo magis non mentiens. Seu minime divina, quoniam quidem mortalis, ut Epicuro soli videtur, eo magis mentiri non debebis, seu de coelo exciperis, seu de terra conciperis, seu numeris, seu atomis concinnaris, seu cum corpore incoeperis, seu post corpus induceris, unde unde et quoquo modo 1.0610B| hominem facis animal rationale, sensus et scientiae capacissimum. Sed non eam te advoco, quae scholis formata, bibliothecis exercitata, academiis et porticibus Attici partam sapientiam ructas. Te simplicem et rudem et impolitam et idioticam compello, qualem habent qui te solam habent, illam ipsam de compito, de trivio, de textrino totam. Imperitia tua mihi opus est, quoniam aliquantulae peritiae tuae nemo credit. Ea expostulo, quae tecum in hominem infers, quae aut ex temetipsa, aut ex quocumque auctore tuo sentire didicisti. Non es, quod sciam, christiana, fieri enim, non nasci solet christiana. Tamen nunc a te testimonium flagitant christiani, ab extranea adversus tuos, ut vel 1.0611A| tibi erubescant, quod nos ob ea oderint et irrideant, quae te nunc consciam detineant.
- CAP. II.
Non placemus, Dominum praedicantes hoc nomine unico unicum, a quo omnia, et sub quo universa. Dic testimonium si ita scis. Nam te quoque palam et tota libertate, qua non licet nobis, domi ac foris audimus ita pronuntiare, Quod Deus dederit, et, Si Deus voluerit, ea voce et aliquem esse significas, et omnem illi confiteris potestatem, ad cujus spectas voluntatem, simul et caeteros negas deos esse, dum suis vocabulis nuncupas, Saturnum, Jovem, Martem, Minervam. Nam solum Deum confirmas, quem tantum Deum nominas, ut et cum illos interdum deos appellas, de alieno et quasi pro mutuo usa videaris. De natura quoque Dei quem praedicamus, 1.0611B| nec te latet: Deus bonus est, Deus benefacit, tua vox est. Plane ea dicis, sed homo malus scilicet, contraria propositione oblique et figuraliter exprobrans, ideo malum hominem, quia a Deo bono abscesserit. Etiam quod penes Deum bonitatis et benignitatis omnis benedictio inter nos summum sit disciplinae et conversationis sacramentum, Benedicat te Deus, tam facile pronuntias, quam christiano necesse est. At cum in maledictum convertis benedictionem Dei, perinde dicto omnem super nos potestatem ejus consistere secundum nos confiteris. Sunt, qui etsi Deum non negent, dispectorem plane et arbitrum, et judicem non putent: in quo utique nos maxime rejiciunt, qui ad istam disciplinam metu praedicati judicii transvolamus; sic 1.0611C| Deum honorantes, dum curis observationis, et molestiis animadversionis absolvunt, cui ne iram quidem 1.0612A| adscribunt. Nam si Deus (inquiunt) irascitur, corruptibilis et passionalis est. Porro quod patitur, quodque corrumpitur, etiam interitum potest capere, quem Deus non capit. At iidem alibi animam divinam et a Deo conlatam confitentes, cadunt in testimonium ipsius animae, retorquendum adversus opinionem superiorem. Si enim anima aut divina aut a Deo data est, sine dubio datorem suum novit. Et si novit, utique et timet, ut tantum postremo auctorem. An non timet, quem magis propitium velit, quam iratum? Unde igitur naturalis timor animae in Deum, si Deus non novit irasci? Quomodo timetur, qui nescit offendi? Quid timetur, nisi ira? unde ira, nisi ex animadversione? Unde animadversio, nisi de Dei judicio? Unde judicium, nisi de potestate? Cujus 1.0612B| potestas summa, nisi Dei solius? Hinc ergo tibi anima de conscientia suppetit domi ac foris, nullo irridente vel prohibente praedicare, Deus videt omnia, et Deo commendo, et Deus reddet, et Deus inter nos jubicabit. Unde hoc tibi non Christianae? Atque id plerumque et vitta Cereris redimita, et pallio Saturni coccinata et deae Isidis linteata? In ipsis denique templis Deum judicem imploras, sub Esculapio stans, Junonem in aere exorans, Minervae calceans furvis galeam formis, et neminem de praesentibus deis contestaris; in tuo foro aliunde judicem appellas, in tuis templis alium deum pateris. O testimonium veritatis, quae apud ipsa daemonia testem efficit christianorum.
- CAP. III.
Enimvero cur daemonia affirmamus 1.0612C| esse? sane quasi non et probemus, qui ea soli de corporibus exigimus. Aliqui Chrysippi adsentator 1.0613A| illudit ea, et esse, et abominationem sustinere, execrationes tuae respondent. Daemonium vocas, hominem aut immunditia, aut malitia, aut insolentia, aut quacunque macula, quam nos daemoniis deputamus, aut ad necessitatem odii opportunam. Satanam denique in omni aversatione et aspernatione et detestatione pronuntias, quem nos dicimus malitiae angelum, totius erroris artificem, totius saeculi interpolatorem, per quem homo a primordio circum ventus, ut praeceptum Dei excederet, et propterea in mortem datus, exinde totum genus de suo semine infectum, suae etiam damnationis traducem fecit. Sentis igitur perditorem tuum. Et licet soli illum noverint christiani, vel quaecunque apud Dominum secta, et tu tamen eum nosti, dum odisti.
- CAP. IV.
Jam nunc quod ad necessariorem sententiam 1.0613B| tuam spectet, quantum et ad ipsum statum tuum tendit, affirmamus, te manere post vitae dispunctionem, et exspectare diem judicii, proque meritis aut cruciatui destinari, aut refrigerio, utroque sempiterno. Quibus sustinendis necessario tibi substantiam pristinam, ejusdemque hominis materiam, et memoriam reversuram, quod et nihil mali ac boni sentire possis, sine carnis passionalis facultate, et nulla ratio sit judicii sine ipsius exhibitione, qui meruit judicii passionem. Ea opinio Christiana etsi honestior multo pythagorica, quae te non in bestias transfert; etsi plenior platonica, quae tibi etiam dotem corporis reddit; etsi epicurea gratior, 1.0614A| quae te ab interitu defendit: tamen propter suum nomen soli vanitati et stupori, et ut dicitur, praesumptioni deputatur. Sed non erubescimus, si tecum erit nostra praesumptio. Primo enim cum alicujus defuncti recordaris, misellum vocas eum: non utique quod de bono vitae ereptum, sed ut poenae et judicio jam adscriptum. Caeterum alias securos vocas defunctos. Profiteris et vitae incommodum, et mortis beneficium. Vocas porro securos, si quando extra portam cum obsoniis et matteis tibi potius parentans ad busta recedis, aut a bustis dilutior redis. At ego sobriam tuam sententiam exigo: misellos vocas mortuos, cum de tuo loqueris, cum ab eis longe es. Nam in convivio eorum quasi praesentibus et conrecumpentibus sortem suam exprobrare non possis, debes adulari propter 1.0614B| quos laetius vivis. Misellum ergo vocas, qui nihil sentit? quid quod ut sentienti maledicis, cujus memoriam cum alicujus offensae morsu facis. Terram gravem imprecaris, et cineri penes inferos tormentum. Aeque ex bona parte, cui gratiam debes, ossibus et cineribus ejus refrigerium comprecaris, et ut bene requiescat apud inferos cupis. Si nihil passionis est tibi post mortem, si nulla sensus perseverantia, si denique nihil es ipsa ubi corpus reliquisti: cur mentiris in te, quasi aliquid ultra pati possis? Imo cur in totum times mortem, si nihil est tibi timendum post mortem, qua nec experiundum post mortem? Nam etsi dicere potes, ideo 1.0615A| mortem timeri, non ut aliquid minantem, sed ut commodum vitae amputantem: atquin cum et incommoda longe plura vitae pariter excedas, et lucratione gravioris partis metum diluis, nec jam timenda est amissio bonorum, quae altero bono, id est incommodorum pace, pensatur. Non est timendum, quod nos liberat ab omni timendo. Si times vita decedere, quia optimam nosti: certe mortem timere non debes, quam malam nescis. At cum times, scis malam. Non scires autem malam quia nec timeres, si non scires aliquid esse post mortem, quod eam malam faciat, ut timeas. Omittamus nunc naturalem formam timendi mortem. Nemo timeat, quod evadere non potest. Ex altera parte congredior, laetioris spei post mortem. Nam omnibus 1.0615B| fere ingenita est famae post mortem cupido. Longum est retexere Curtios et Regulos, vel Graecos viros, quorum innumera elogia sunt contemptae mortis propter posthumam famam. Quis non hodie memoriae post mortem frequentandae ita studet, ut vel litteraturae operibus, vel simplici laude morum, vel ipsorum sepulcrorum ambitione, nomen fuum servet? Unde anima hodie affectare aliquid, quod velit post mortem, et tantopere praeparare, quo sit usura post obitum: si nihil de postero sciret? Sed forsitan de sensu post excessum tui certiores, quam de resurrectione quandoque, cujus nos praesumptores denotamur. Atquin hoc quoque ab anima praedicatur. Nam si de aliquo jam pridem defuncto tanquam vivo quis requirat, prae 1.0615C| manu occurrit dicere: Abiit jam, et reverti debet.
- CAP. V.
Haec testimonia animae quanto vera, tanto simplicia; quanto simplicia, tanto vulgaria; quanto vulgaria, tanto communia: quanto communia, tanto naturalia: quanto naturalia, tanto divina. Non 1.0616A| putem cuiquam frivolum et frigidum videri posse, si recogitet naturae majestatem, ex qua censetur auctoritas animae. Quantum dederis magistrae, tantum adjudicabis discipulae. Magistra natura, anima discipula. Quicquid aut illa edocuit, aut ista perdidicit: a Deo traditum est, magistro scilicet ipsius magistrae. Quid anima possit de principali institutore praesumere, in te est aestimare de ea quae in te est. Senti illam, quae ut sentias efficit! recogita in praesagiis vatem, in ominibus augurem, in eventibus prospicem. Mirum si a Deo data homini, novit divinare. Tam mirum, si eum a quo data est, novit. Etiam circumventa ab adversario, meminit sui auctoris, et bonitatis, et decreti ejus, et exitus sui et adversarii ipsius. Sic mirum, si a Deo data, 1.0616B| eadem canit, quae Deus suis dedit nosse. Sed qui ejusmodi eruptiones animae non putavit doctrinam esse naturae et congenitae et ingenitae conscientiae tacita commissa, dicet potius diventilatis in vulgus opinionibus, publicatarum litterarum usum, jam et quasi vitium corroboratum taliter sermocinandi. Certe prior anima, quam littera; et prior sermo, quam liber, et prior sensus, quam stylus; et prior homo ipse, quam philosophus et poeta. Numquid ergo credendum est, ante litteraturam et divulgationem ejus mutos absque hujusmodi pronuntiationibus homines vixisse? Nemo deum et bonitatem ejus, nemo mortem, nemo inferos loquebatur: mendicabat sermo, opinor, imo nec ullus esse poterat, cessantibus etiam tunc, sine quibus etiam hodie jam 1.0616C| beatior, et locupletior, et prudentior esse non potest, si ea quae tam facilia, tam assidua, tam proxima hodie sunt, in ipsis quodammodo labiis parta, retro non fuerunt, antequam litterae in saeculo germinassent, antequam Mercurius (opinor) natus fuisset. Et unde ordo ipsis litteris contingit, nosse, 1.0617A| et in usum loquelae disseminare, quae nulla unquam mens conceperat, aut lingua protulerat, aut auris exceperat? At enim quum divinae Scripturae, quae penes nos vel Judaeos sunt, in quorum oleastro insiti sumus, multo saecularibus litteris non modica tantum aetate aliqua antecedant, ut loco suo edocuimus ad fidem earum demonstrandam; etsi haec eloquia de litteris usurpavit anima, utique de nostris credendum erit, non de vestris: quia potiora sunt ad instruendam animam priora, quam postera, quae et ipsa a prioribus instrui sustinebant; cum, etsi de vestris instructam concedamus, ad originem tamen principalem traditio pertineat, nostrumque omnino sit, quodcunque de nostris sumpsisse et tradidisse contigit vobis. Quod cum ita sit, non multum refert, an a 1.0617B| Deo formata sit animae conscientia, an litteris Dei. Quid igitur vis, homo, de humanis sententiis litterarum tuarum exisse haec in usus communis callositatem?
- CAPUT VI.
Crede itaque tuis, et de commentariis nostris tanto magis crede divinis, sed de animae ipsius arbitrio perinde crede naturae. Elige quam ex his fidelius sororem observes veritatis. Si de tuis litteris dubitas, neque Deus, neque natura mentitur: ut et naturae et Deo credas, crede animae; ita fiet, ut et tibi credas. Illa certe est, quam tanti facis, quantum illa te facit: cujus es totus; quae tibi omnia est; sine qua nec vivere potes nec mori; propter quam Deum negligis. Quum enim times fieri christianus, 1.0618A| eam conveni: cur alium colens, Deum nominat? Cur, cum maledicendos spiritus denotat, daemonia pronuntiat? Cur ad coelum contestatur, et ad terram detestatur? Cur alibi servit, alibi vindicem convenit? Cur de mortuis judicat? Cur verba habet Christianorum, quos ne auditos visosque vult? Cur aut nobis dedit ea verba, aut accepit a nobis? Cur aut docuit, aut didicit? Suspectam habe convenientiam praedicationis in tanta disconvenientia conversationis. Vanus es, si huic linguae soli aut graecae, quae propinquae inter se habentur, reputabis ejusmodi, ut neges naturae universitatem. Non Latinis nec Argivis solis anima de coelo cadit. Omnium gentium unus homo nomen est., una anima, varia vox, unus spiritus, varius sonus; propria 1.0618B| cuique genti loquela, sed loquelae materia communis. Deus ubique, et bonitas Dei ubique; daemonium ubique, et maledictio daemonii ubique, judicii divini invocatio ubique, mors ubique, et conscientia mortis ubique et testimonium ubique. Omnis anima suo jure proclamat, quae nobis ne mutire conceditur. Merito igitur omnis anima rea et testis est, in tantum et rea erroris, in quantum testis veritatis; et stabit ante aulas Dei die judicii, nihil habens dicere. Deum praedicabas, et non requirebas; daemonia abominabaris, et illa adorabas, judicium Dei appellabas, nec esse credebas; inferna supplicia praesumebas, et non praecavebas; Christianum nomen sapiebas et Christianum persequebaris.