JOHANNES DE ALTA SILVA DE THESAURO ET FURE ASTUTO
Fuit antiquo tempore rex quidam magnus et potens. Qui, colligendi thesauros cupidissimus, magnae altitudinis latitudinisque turrim auro, argento pretiosisque omnibus rebus usque ad summum repleverat. Habebat autem hic militem quem in multis fidelem expertus erat, cui et claves sui commisit thesauri. At miles thesaurum servandum suscipiens, cum iam multis annis evolutis labore et senectute fractus esset nec posset iam tumultum curamque curiae sustinere, regem rogabat ut suae debilitati senectutique parcens, claves thesauri reciperet seque sineret propriam redire domum liceretque sibi inter filios reliquum vitae suae tempus quietum agere et iucundum. Rex vero, cum militem optime de se meritum iudicaret, eum magnis donatum muneribus maestus tamen abire sivit. Receptis igitur clavibus, thesaurum iterum alii commisit servandum. Miles autem domum veniens curam sibi suaeque familiae sollicitus impendebat. Habebat hic multos filios, quorum primogenitus militari iam balteo cingebatur. Quem cum pater nimis tenere diligeret, omnes ei exposuit divitias iussitque large expendentem famam sibi et amicos divitiis comparare. Ipse vero, ex licentia paternis liberius largiusque utens rebus, equos, arma, vestes, ceteraque quibus magis adulescentium aetas delectari solet studuit comparare, amicos multos muneribus emens facile post munera ab amicitia recessuros. Brevi ergo tempore loculos patris minuit; exhausta pecunia, ad patrem redit dicitque se pecunias defecisse.
Tunc demum pater recogitans secum paenitensque facti: "Quoniam," inquit, "te, fili, nimis et stulte dilexi, quicquid habebam tuae subdidi potestati. At tu cernens frenum tibi laxatum, temperantiae immemor ita omnia consumpsisti, ut nihil mihi praeter solam domum reliqueris. Quid ergo tibi magis faciam? Doleo quidem quod fama nomenque tuum in flore iuventutis deperit, sed unde te sustentem non habeo. Hoc tantum unum superest consilii, sed periculosum, ut si ea largitate qua prius vivere vis, turrim in qua regis positi sunt thesauri sub obscurae noctis silentio adeamus." Audito hoc filius: "Nullum," ait, "pater, quamvis grave sit periculum tecum subire refugio, modo ne desint divitiae, ne si illae defecerint, nominis quoque mei gloria evanescat." Consurgunt igitur ambo nocte, turrim adeunt, perforant malleis ferreis murum; intrat pater sublataque magna parte thesauri exit obstruitque foramen. Revertuntur domum onusti opibus alienis, et iuvenis iterum sua utitur largitate. Quandocumque iterum opus erat opibus ad thesaurum sibi notum revertebantur.
Contigit autem ut rex thesaurum videre vellet, arcessito custode intrat turrim videtque magnam thesauri partem sublatam esse. Furore ergo repletus, dissumulans tamen egreditur venitque ad decrepitum quendam senem, consilium quaesiturus. Fuerat hic senex aliquando famosissimus latro quem conprehensum rex oculis privaverat eique de mensa sua cotidianos comparabat cibos. Hic regi consilium saepe bonum et utile praebebat, utpote qui multa viderat et audierat suaque experientia didicerat multa. Narrat ei rex damnum suum quaeritque quomodo perdita recuperare possit. Cui senex tale dat consilium: "Si," inquit, "o rex, novisse cupis quis hoc an tuus custos an alius egerit, iube fasciculum herbae viridis in turrim inferri supponique ignem. Tu autem, clauso ostio, turrim iterum circumeas, et videas si per aliquam muri rimulam fumum egredi videris. Hoc facto, ad me redeas consilium accepturus quid post haec tibi agendum sit." Rex autem dictum senis cito impleri iubens, clausit ostium et coepit tacitus turris ambitum circumire. Ecce autem calore ignis viridisque materiae humore fumus permaxime excitatus totam usque ad tectum replevit turrim. Qui cum aliud spiraculum non haberet, per locum foraminis illius, eo quod lapide tantum sine caemento obstructum erat, egreditur.
Quibus visis, rex properavit ad senem; ea quae viderat narravit. Hoc audito, senex: "Scias," ait, "rex, fures tibi tuos per locum ubi fumus egriditur abstulisse thesauros; quos nisi aliqua arte ceperis, quod superest asportabunt. Non enim cessabunt, quippe quibus adhuc prospere cessit res, donec totum thesaurum exhauserint. Meo igitur usus consilio damnum dissimula et preme silentio, ne, rumore hoc per aures populi discurrente, tuum furibus studium innotescat. Et tu interim cupam latam et profundam calenti imple bitumine, resina, pice et glutine, quam foramini introrsus opponas, ut dum fur more solito securus nullam deceptionem suspicans ad assuetum thesaurum recurrit, repente in cupam corruat captusque et colligatus glutine se tibi, velit nolit, cras manifestet." Admiratus rex astutum senis consilium cupam ilico ferventi impletam glutine opponit foramini serratoque ostio abscedit. Ecce autem fatalis illa dies, quae neminem bonum malumve praeterit, miserum patrem cum filio eadem nocte ad turrim adduxit, remotoque a foramini lapide, intrat pater nihil de praetensis laqueis suspicatus, dumque festinat ut heri et nudius tertius in pavimentum salire, incautus miser, ut erat vestitus calceatusque, in cupam mento tenus insilit, statimque vallatus glutine redditur immobilis, ita ut nec manum nec pedem movere posset, excepta lingua quae tantum ab hac iniuria libera remanserat. Ingemiscens igitur infelix filium advocat, narrat quibus laqueis teneatur adstrictus, orat ut sibi cito, antequam aliquis superveniat, caput amputet et abscedat, ne forte per caput cognitus aeternam suo generi maculam inferat et iacturam. At vero filius totis viribus patrem conatus extrahere, cum laborem suum frustrari videret, coepit anxiari et haesitare quid de duobus ageret; hinc etenim horrebat suas nece patris cruentare manus, hinc vero metuebat per faciem patris deprehendi. Cum ergo eum a nece retraheret amor, timor et necessitas urgeret, nesciens quid utilius ad tempus ageret, caput patris cultro abscisum fugiens asportavit.
Postridie autem rex prima luce de lectulo surgens intravit turrim cucurritque ad cupam invenitque murum perforatum et totam illam bituminis superficiem infectam sanguine, furem quoque suum, sed truncato capite deprehendit. Festinans ergo ad suum recurrit consiliarium, illum videlicet senem, annuntians captum quidem furem sed capite mutilatum. Quod hoc audisset senex, parumper subridens: "Miror," ait, "huius latronis astutiam. Quia enim nobilis erat nec voluit se vel genus suum prodere, idcirco a socio sibi caput amputari iussit. Unde et difficile videtur mihi te posse aut thesaurum recuperare aut cognoscere furem." Tunc rex vehementer urgebat senem ut daret consilium, minime de thesauro perdito aiens se curare, si tantummodo furem quis fuerit agnovisset. Cui senex: "Fac illum," inquit, "abstractum de cupa, caudae equi fortissimi alligari trahique per plateas et vicos civitatum regni tui. Porro milites armati subsequantur, capientes si quos viderint viros vel mulieres ad aspectum cadaveris lacrimare tibique eos praesentent. Et si fuerint ibi socius aut uxor aut filii, nequaquam poterunt a lacrimis temperare."
Bonum rex ratus senis consilium iubet festinanter truncum equo fortissimo pedibus alligatum cum armatis militibus trahi per proximam civitatem. Qui dum miser trahitur, contigit eum ante fores domus suae devenire. Stabat autem ille filius eius major, qui et ei in furto fuerat socius, ante ipsas fores. Qui cum videret patrem sic miserabiliter trahi, flere quidem non audens, sed nec valens lacrimas prohibere, occasione reperta, cultellum lignumque arripit, quasi aliquid incisurus, sinistraeque manus pollicem de industria sibi amputat. Tunc vero sub occasione pollicis vocem emittit luctuosam, erumpunt lacrimae, accurrit mater, fratres et sorores dilacerant manibus vestes oraque et capillos, in persona fili patris miseriam lamentantes. Affuerunt ilico milites qui eos caperent ducerentque ad regem. At vero rex maximo adfectus gaudio, sperans se perdita recuperare posse, pollicebatur illis vitam et gratiam suam, si scelus confiterentur redderentque thesauros suos. Iuvenis autem ille ex metu et necessitate audaciam sumens: "Non ideo," ait, "o serenissime rex, ego aut mei, quia hic miser truncus ad nos aliquid pertineat, lacrimas effundimus, sed quia hic dies nefastus mihi sinistrae manus pollicem abstulit. Ob hoc ergo lacrimae effusae, exaratae facies, capilli evulsi, quia ego adhuc iuvenis hodie uno et potiore membro debilitatus sum." Rex vero pollicem adhuc fluentem sanguine certissimum veritatis argumentum fore ratus, motus misericordia propter fortunam iuvenis: "Non est," ait, "mirum si dolet cui male contigit. Vade in pace et hunc diem male ominatum de cetero praecaveto." Sic ergo ille astutia sua se suosque liberans domum rediit, et rex similitudine delusus veritatis redit ad senem consilium accepturus.
Senex vero affirmabat regem vix posse invenire quod quaereret, suadebat autem ut cadaver iterum per eandem traheretur civitatem. Quod et factum est. Cumque ut prius ventum esset ad domum eius, filius, internum animi dolorem non ferens, filium parvulum in puteum qui pro foribus erat clam proiecit, tuncque vultum unguibus carpens voce lacrimosa populum quasi ad liberandum filium convocat. Accurit iterum mater cum filiis, cingunt puteum, lacrimantur, aliique funibus ad extrahendum puerulum in puteum se demittunt et alii eos iterum sursum trahunt. Quid plura? Capitur iterum ille solus duciturque ad regem et interim cadaver per alias civitates frustra tractum ad regem vix ossibus et nervis cohaerens reducitur. Porro rex videns hunc iterum captum quem antea dimiserat et nimium admiratus: "Quid prosunt," ait, "tibi callidae deceptiones? Dii summi te produnt, furta tua et scelera te accusant. Redde ergo thesaurum et iuro tibi per meam magnique Iovis potentiam nec te vita nec aliquo me privaturum membro, sed sanum et integrum liberumque dimissurum." Tunc latro calliditate sua utens, producta primo suspiria ab imo pectoris trahit, dehinc talem emittit vocem: "O me, omnium infelicissimum hominum, quem tanto dii odio persequuntur, ut nec solum mihi diem sine doloribus et cruciatibus corporis et animi transire permittant! Heri mihi dies infelix pollicem abstulit; hic hodie infelicior filium unicum demersit in puteum, et ecce de thesauro regis requiror." Tunc etiam lacrimis falsis, immo verissimis perfusus, "Magnum," ait, "o rex, beneficium solaciumque praestiteris misero, si me ab hac vita quae omni tormento, omni morte mihi gravior videtur, subtraxeris." Rex autem cum iuvenem crebris perfundi lacrimis mortemque loco beneficii quaerere videret audiretque eum vere ipso die filium perdidisse hesternoque die pollicem, miseratus hominem abire sivit, centum ei argenti marcas pro solacio tribuens. Sic iterum rex deceptus consiliarium suum adiit, aiens se frustra operam insumpsisse.
Sed senex ad regem: "Unum," ait, "adhuc superest agendum, quo nisi furem superstitem ceperis, iam frustra ad alia te convertes: elige tibi milites fortissimos quadraginta, quorum viginti nigris armis nigrisque equis muniantur aliique viginti albis equis armisque eiusdem coloris sint armati. Hisque cadaver ligno pedibus suspensum nocte ac die custodiendum committas, viginti albis hinc, inde viginti nigris circa ipsum ordinatis. Hi profecto si vigilanter custodierint, tuum capient furem quia non patietur ipse diutius pendere socium, etiam si sciat se mortem protinus subiturum." Rex autem, prout dixerat senex, milites nigris albisque munitos armis circa suspensum cadaver ordinavit. At vero fur ille, suum patrisque oppobrium ferre non valens malensque semel mori quam diu infeliciter vivere, consilium cepit quo aut patrem turpi ludibrio subtraheret aut ipse cum eo pariter moreretur. Subtili ergo ingenio arma partita fabricat, tota scilicet ab una parte alba et nigra ab altera. Quibus armatus equum hinc albo, inde nigro panno coopertum ascendit, sicque lucente luna per medios transit milites, ut nigra pars armorum eius viginti albos deluderet et alba pars deciperet nigros, putarentque nigri unum esse ex albis et albi unum ex nigris esse. Sic ergo pertransiens venit ad patrem depositumque a ligno asportavit. Facto autem mane, milites videntes furem furtim sublatum sibi, confusi redierunt ad regem, narrantes quomodo se miles albis nigrisque armis partitis decepisset. Desperans ergo iam rex posse recuperari perdita, et furem et thesaurum cessavit quaerere.