Migne Patrologia Latina Tomus 133
De translatione B. Martini
De translatione B. Martini (Auctor incertus (Odo Cluniacensis?)), J. P. Migne 133.0836A
Epistola Fulconis, cognomento BONI, Andegavorum comitis, ad Odonem Cluniacensem abbatem. 133.0815B|
Venerabili et sancto patri ODONI Dei gratia Cluniacensi abbati, FULCO Bonus, comes Andegavorum, salutem et debitam reverentiam.
Solent quodam favoris praeludio comparare benevolentiam, qui non satis praesumunt de amici conscientia. Ego autem, pater venerabilis, vobis scribens, nequaquam id mihi esse necessarium reputavi. Praesumo enim me vobis conjunctissimum compage duntaxat et glutino charitatis: quamvis 133.0816B| respectu vestri minor sim dignitate, meritis autem minimus [ in impress. quamvis respectu vestri minor sum; in dignitate autem judicis minimus]. Non enim semper aequalia sociantur. Certe junguntur in ejusdem constructione tabernaculi saga cilicina cortinis subtilissimis (Exod. XXVI, 7). In arca Noe immitis bellua cum homine mansueto exitialibus undis eripitur (Gen. VII, 8). Pulchritudinem creaturarum et formica exornat, et angelus. Et, ut domestico abutar exemplo, pulverulentis pedibus lutum oculorum positum, sublime in nobis ipsis 133.0817A| exhibet ministerium. Sed quorum haec tam longo repetita principio? Nempe ut astruam exemplis, et confirmem rationibus, saepe comiti disparia, et sublimia humilibus debere condescendere. Condescendat igitur meae parvitati vestra sublimitas, et praestate quod postulo, qui hoc ipsum praestitistis, ut postulare auderem. Meminit certe, non ambigo, vestra sancta paternitas, quam dulcibus eloquiis animam meam esurientem reficere solebatis: ut de sancto et mellifluo ore vestro illius ignis saepius ardorem in me transfundi et accendi sentirem, quem Dominus Jesus misit in terra, et voluit vehementer accendi. Inter caetera vero vitae aeternae colloquia, de communi patrono nostro, videlicet Martino, frequens erat nobis et jocunda fabulatio. Porro inter 133.0817B| alia mihi retulistis reperisse vos in quibusdam veteribus schedulis impolito exaratum sermone, qualiter ejusdem beati Martini sacratissimum corpus ob barbarorum incursus in Burgundiam delatum fuit, qualiterque exinde reddita pace Ecclesiae ad propriam urbem relatum. Ego autem et viri sancti amore, et piae vestrae collocutionis accensus desiderio, rogavi saepius, et nunc iterum rogo, quatenus antiquitatis historiae fide servata, suam in vestro dictamine rem ipsam explanetis: quo et tam pia narratione aedificetur Ecclesia, et filii pater expleat desiderium. Quod si ego tanti patris filius appellari non merui, nec merita ad id quod postulo, impetrandum sufficiunt: certe vel dignitas materiae, vel Ecclesiae utilitas obtinebit, quod poscentis vilitas 133.0817C| impetrare non meruit. Martinus enim materia, utilitas Ecclesiarum aedificatio est. Vos autem quid Martino negabitis? Quid aedificationis Ecclesiis subtrahetis? Eia ergo, agite: quod et amicus postulat, Martino praestat, et Ecclesiam aedificat. Quod si jus in amicum pro convictus gratia, pro lactentis infantiae participatione [participatio] liceret exigere, nihil credo mihi negaretis, quem mater in lactis participem accivit. Quem ergo materni lactis nutristis participio, matris Ecclesiae nutrite lacte salutifero: ut sicut corporis mei vitam de matris lacte fovistis, ita animam de lacte Ecclesiae foveatis.
Epistola Odonis ad eumdem Fulconem.
FULCONI BONO gloriosissimo consuli Andegavorum, 133.0817D| frater ODO humilis abbas Cluniacensis salutem, gratiam et benedictionem.
Cum in sublimi humilitas et in magnis et multis negotiis occupato, virtutis studium reperitur, vere, fateor, illius opus est, qui potest de lapidibus suscitare filios Abrahae (Matth. III, 9). Patet, credo, cur ista praemiserim. Ecce enim mundus in maligno totus positus est (I Joan. V, 19): nec tamen sibi vindicat generosissimum principem Fulconem Bonum, a quo tamen in parte non minima vindicatur Fulco Bonus, utpote comes praepotens negotia tractat saecularia: sed hoc, ut perpendo, specie tenus, in divinis vero medullitus occupatur. Placet etiam in his immorari, et Boni Fulconis bonitatem exprimere: sed parco laudibus 133.0818A| ne adulari videar, et parco jussis ne ingratus existam. Hoc saltem unum me dixisse liceat, rarum imo fere nullum reperiri, quem ita virtutis aemulatio saeculo subripiat, ut mancipet honestati. Sed jam ad imperata respondeo. Siccine, comes gloriosissime, neminem reperiebas, quem de virtute consuleres, et praecipue de viro virtutis Martino, nisi tuum collactaneum Odonem? Puto deerant praeclara Francorum ingenia, qui sublimem materiam sublimi aequipararent eloquentia? Sed, ut sentio, quod pace tua dixerim, privatus amor claudit oculum mentis: plusque tibi placet amici rusticitas, quam caeterorum phalerata urbanitas. Sed esto, tibi paream: aggrediar quod hortaris. Verumtamen quis fidelius tenorem historiae, quam describi postulas, scire potuit, quam tu 133.0818B| ipse cujus Ingelgerius videlicet doctor et princeps in eadem profectione exstitit? Si igitur excusare liceret, si quid tibi negare nostri esset propositi, merito tibi respondere debuerim: Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi; majores tuos, et dicent tibi (Deut. XXXII, 7). Sed quia, ut verum fatear. meipsum tibi debeo, etiam ultra vires parere tibi non differam. Et si enim in est ignorantia quam arguat praesumptio, vera tamen dilectio non horrescit. Parebo itaque non eloquens erudito, sed ut amico amicissimus. Plus verax, quam eloquens, inveniri conabor. Neque enim nostra patitur professio pompatici [haec desunt in Impress.] [sermonis affectare gloriolas, studium est esse potius, quam videri. Verum quia] nonnullis mos est scripta aliorum ad unguem 133.0818C| elimare, cum ipsi lippientibus oculis, si quaforte ediderint, vix respectent: rogo ut privata lectione contentus, et quae privatim dictavimus privatus et ipse legas, ne si forte in manus alienorum ipse venero, discerpar ab eis, quos non vera, sed vana delectant.
In tractatum de reversione beati Martini a Burgundia praefatio.
Quoties ergo cujuslibet potentis muneribus vel beneficiis praevenimur [premimur], persolvendae vicis ei obnoxii tenemur. Ea propter praedecessores nostri domno Turonensi Martino, qui fuit vir potens in opere et sermone, qui etiam tempore necessitatis Turonum [Turonim] suam de manu potentis potenter 133.0818D| eripuit, obligatores facti sunt. Inde etiam ereptionis suae perpetuum memoriale statuentes, annuam in honore ereptoris sui celebritatem IV Idus Maii celebriter celebrant, et ereptionis [ al. exceptionis] suae memoriam recolunt, et vota sua liberatori suo solemniter persolvunt. Solemnitas autem ista, non translatio seu ordinatio, non transitus, non exceptio dicitur, sed subventio ab iis quibus rei gestae veritas melius innotuit, nominatur. Necessitatis vero superabundantes angustias, et urbis obsessae calamitates et miserias dicemus [ In impr. necessitates autem, angustias, aut calamitates urbis obsessae et miserias disces], et ereptionis modum, et fugam etiam, qua fugere Rollonem voluit ille, qui Hastinum [Hastingum] fugavit. Mansionem etiam, qua in Antisiodoro 133.0819A| mansit; reversionem etiam, et exceptionem, qua a suis, Turonensibus videlicet, honorifice est susceptus, et in loco, ubi nunc adoratur, Deo annuente est collocatus, loco suo et ordine, prout Dominus dederit, stylo qualicunque prosequemur.
INCIPIT TEXTUS NARRATIONIS IN REVERSIONE B. MARTINI TURONENSIS A BURGUNDIA.
Igitur quoniam Danorum tellus sibi insufficiens est, moris est apud illos, ut per singula lustra multitudo 133.0820A| non minima, dictante sortis eventu a terra sua exsulet, et in alienis terris mansionem sibi quoquomodo ad propria non reversura, vindicet. Urgente igitur durae sortis inclementia, Hastingus cum innumera armatorum manu a finibus suis exsulans, Gallias ingreditur, civitates obsidet, moenia subvertit, turres terrae coaequat, oppida, rura, vicos, ferro, flamma, fame depopulatur. Contigit autem ut Galliae superioris partibus incensis, Turonum, simili eam exterminio [ al. incendio] consumpturus, 133.0821A| descenderet. Ambazio itaque, et universis, quae inter Ligerim et Karum continebantur, in favillam redactis, Turonum obsidet. Portis igitur custodias admovet, et ne quis tuto exeat, magno 133.0822A| studiosoque conamine providet. Aggeres etiam struit, aspera complanat, et quidquid urbi capiendae commodum esset, ordinat. Alieni infortunii rumor delatus [obsessis] conceptae formidinis fomitem 133.0823A| subministrat. Muros tamen reparant, et turrium propugnacula [ al. et turrim, et propugnacula] resarciunt, et sagittarum grandine praemissa varios subjungunt assultus. Jam muri crebro quatiuntur ariete, et machinarum ictibus cedentes, ruinam sui minantur. Obsessi viribus dissidentes, spei penitus solatio destituuntur. Tandem vero, divina inspirante gratia, in se reversi, beati patroni sui Martini corpus pie rapiunt, et ad locum, quo belli violentior impetus erat, deferentes, mortuum pro vivis propugnatorem opponunt. O admirabilem per omnia virum! qui dum adviveret signipotens appellatus fulgorem virtutum astris intulit, defunctus etiam bellipotens triumphator hostium cuneos sola sui praesentia confecit. Vere mirabilis Deus in sanctis suis. 133.0823B| Sancti siquidem patrocinante suffragio et obsessis securitas et confidentia redditur, et obsessoribus formido et pavor non modicus immittitur.
- II.
Fugiunt igitur [ergo] Dani, fugientes Turonici persequuntur: fugientium pars gladio cadit, pars capta reducitur, et pars fugae subsidio elapsa est, et usque ad sextum lapidem ab urbe persecuti sunt Danos, triumphatoris sui corpus cum hymnis deferentes et gloria, per quem sibi triumphus cessit et victoria. Unde et in ejusdem belli triumphali memoria, in ipso loco, quo sancti subsistit corpus, in honore ipsius fabricata est ecclesia, quae propter belli eventum, sancti Martini Belli sortita est vocabulum. In eo autem urbis loco, quo corpus ejus supra 133.0824A| murum pernoctans victoriae primordia initiavit, erant ruinae maceriarum antiquarum, in quibus ferebant aulam fuisse Valentiniani, in qua sedens nequaquam assurgere est dignatus beato Martino antistiti, donec regiam sellam ignis operiret, ipsumque regem ea parte corporis, qua sedebat, afflaret incendium, solioque suo superbus excuteretur, et Martino inimicus assurgeret. Ibi archiepiscopus cum populo devoto ecclesiam, quae sancti Martini de Basilica dicitur in honore itidem ipsius sancti instauravit. Ea propter igitur synodo celebrata, [auctoritate ( abest in impr. )] archiepiscopi, et episcoporum, qui convenerant, statutum est, ut singulis annis deinceps per universam diocesim Subventionis hujus festum IV Idus Maii solemniter 133.0824B| celebretur, quae nullo alio nomine rectius, quam Subventio, censetur.
- III.
Elapsis post Hastini [Hastingi] incendia tribus lustris, successit ejusdem genus [gentis], et simili sorte a finibus suis exsulans, Rollo vir armis strenuus, sed circa Christianae professionis homines inhumanus: peditum multitudine, equestri [equestris] ordinis copia, milite multiplici stipatus. Ille, Flandrensibus, Nortmannis et Britonibus in martio congressu saepenumero confectis, civitates eorum et oppida, necnon et ecclesias in favillam redigens, non minimas hominum strages dedit. Cenomanis postmodum obsessa, exercitus sui procuratores 133.0825A| Turonum usque transmisit, ut, urbe pessundata, auri et argenti effluentem [affluentem] copiam, et caetera ejus bona diriperent, et illius incolas vinculatos [vinculantes] secum adducentes captivarent. Dei autem providente clementia, tanta Kari et Ligeris excrevit inundantia [inundatio], ut sui unione pelagus unum efficerent, et a civitatis accessu non minima sui altitudine cuneos hostiles arcerent. Verum Majus M onasterium, quod non longe a Turonis erat, funditus eversum, centum viginti monachos, bis binos minus, ibidem gladio percusserunt, praeter abbatem et viginti alios quatuor, qui cavernis latitantes evaserunt; abbatem tamen a latebris extractum tormentis et cruciatibus ab eo exigunt, ut thesauros ecclesiae prodat et monachos, 133.0825B| qui in cavernis latebras fovebant, in medium deducat. Vir autem Domini abbas Hebernus, licet varia et multiplici tormentorum violentia arceretur, nec thesauros declaravit, nec filios in latebris latitantes revelavit; qui adhuc reservati sunt, ut patroni sui corpus et inter alienos prosequerentur. Ita quidem contigit; sed ipse potius comitibus 133.0826A| exsilii sui mercedem restituit. Nemo enim illorum residuus fuit, quem Martinus Ecclesiae non proferret [praeferret] regimini, sublimaret dignitate. Recedentibus Danis, postquam civibus, tumore fluviali represso, libera recurrendi [discurrendi] reddita est facultas; auditum Majoris Monasterii infortunium et eversio, necnon et abbatis cruciatus et poenae, et monachorum pretiosa mors et passio; universorum, et maxime sancti Martini canonicorum, gaudia obumbrans [obnubilans], lacrymosa subministravit suspiria, doloris immodici copiosam materiam propinavit.
- IV.
Moestitiae igitur et moeroris pallio amicti, vultu lugubri assumpto, et ornatu, sicut moris est compatientium, dolere cum dolentibus, gaudere cum 133.0826B| gaudentibus [flere cum flentibus], dolentes et flentes ad memoratum accedunt locum, et doloris intrinseci tumore singultuoso perstillantes foris: lacrymis [perstillantibus foris lacrymis] aliquantisper imminutis, viginti quatuor monachos, qui in cavernarum latebris morabantur, extrahunt, et abbatem una cum ipsis cum debito honore et reverentia ad 133.0827A| suam secum deducunt ecclesiam. In omnibus vero eos procurantes, delegerunt ipsis domum ecclesiae valvis inhaerentem, a qua in ecclesiam reciprocus ingressus et regressus secretior haberetur. Sex vero mensibus emensis, comperto canonici quod Rollo, Cenomannis capta, Turonum [Turonim] captum ire disponeret, communicato cum civibus [concivibus] suis consilio, pretiosam margaritam, et singularem thesaurum, sanctissimi videlicet corpus Martini Aurelianis usque transmittunt. Hujus latores et custodes exstiterunt, Hebernus Majoris Monasterii abbas saepedictus cum viginti quatuor monachis, et duodecim canonici, qui Deo et Christi confessori Martino [die ac nocte] deservirent: comitatui eorum indeserenter [indesinenter] adhaerentibus duodecim 133.0827B| Castri Novi burgensibus, qui sanctis deservitoribus pie deservientes, eis necessaria providerent. Famae vero postmodum decurrentis [percurrentis] relatu edocti, quod Dani ad Galliae superiora processissent, cum thesauro suo ad sanctum transmeant Benedictum. Paucis vero elapsis diebus fama pervigili rursum praenuntiante, quod jam Rollo Aurelianis advenisset, sanctarum bajuli reliquiarum Chableiam [ antea Clabeiam, sed corrupte ] veniunt.
- V.
Tempore autem permodico ibidem commorati, metu convalescente iterum, cum thesauro illo incomparabili Antissiodorum usque perveniunt. Episcopus vero fama perambula [praeambula] praemonitus, 133.0827C| et tota civitas, obviam ruunt, et tantum hospitem cum honore non indebito deducunt, et in ecclesia beati Germani, secus ejusdem praesulis feretrum, Martini non imparis corpus reponunt. Per merita igitur beati Martini, virtutes ibidem et miracula innumera fiunt. Caeci quidem visum, claudi gressum, febricitantes sanitatem, aridi sospitatem, leprosi mundationem, paralytici membrorum reintegrationem recipiunt. Fama vero quae clam nihil agere consuevit, per universas regiones sanitatum gratiam divulgante, tanta illic in dies infirmantium multitudo confluebat, ut ex numeri innumera aestimatione, 133.0828A| regio cuilibet exercitui assimilata videretur. Et quia civitas tantae insufficiens multitudini universos capere non poterat, per circumjacentes vicos hospitandi gratia diffundebantur. Omnibus [autem] pro voto per merita beati Martini antistitis salus optata reddebatur. In familiae vero ejusdem episcopi [pontificis] usum universa infirmantium transibat oblatio. Tantus autem oblatae pecuniae excrevit cumulus, ut numerum [munerum] quantitas excedens Antissiodorensibus clericis invidiae fomitem ministraret. Unde cupiditatis et invidiae stimulo perurgente, Martini ministros taliter alloquuntur. Quoniam tam a nostro, quam a vestro pontifice virtutes et miracula indifferenter fiunt, aequum est ut, si quid utilitatis exinde provenerit, utriusque ministri 133.0828B| in commune partiantur [pervenerit, utrisque in commune partiatur]. Quibus evidenti ratione satisfacientes illi, postulantes [postulatae] jus communionis in hunc modum dissolvunt, dicentes: Antequam Martinus noster huc adveniret, vestro hic perordinante [perendinante] Germano, nullorum mentio miraculorum erat. In adventu vero nostri antistitis, piis ejus id obtinentibus meritis, et signorum frequentia evidens exhibetur, et ex impensae per eum salutis respectu, hujusmodi nobis beneficia proveniunt. Ut autem ex animo vestro omnis super hoc dubietatis scrupulus excludatur, leprosus hic, qui prae oculis est, in medio, si placet, praesulum sanandus inferatur. Si vero a Martini latere leprosi latus positum convaluerit, et Germani lateri ejusdem 133.0828C| latus adjunctum in lepra perstiterit, virtutis auctori Martino miraculum ascribatur. Si autem e converso, a Martini parte [latere] leprosi pars posita non curatur, et Germano pars inhaerens sanetur, ad Germani meritum [merita] patefacta virtus et miraculum transferatur. Acquiescunt utique, et prolata judicii sententia ab omnibus approbatur.
- VI.
In argumentum igitur agnoscendae veritatis, in medio praesulum leprosus ponitur. Decursis [decursa] itaque nocte illa vigiliis et [orationibus deest 133.0829A| in impr. ), laudibusque, mane illucescente, convenientibus utrinque partibus, medietas hominis a Martini parte posita, sana et incolumis reperitur. Pars autem altera, occulto Dei judicio, salvanda [sananda] differtur Ut autem per miraculum evidentius fides eluceret clarius, atque celsior [fides certior, clariusque eluceret], leprosi iterum pars sananda versus Martinum vertitur. Et mane facto, sub oculis omnium, homo totus ex integro alteratus in salutem invenitur. Sopita igitur est mutualis haec contentio, et Martini cultoribus ex tunc et deinceps infimantium universa cessit in pace oblatio. O admirabilis [admirandae] urbanitatis Germanum pontificem, qui cum tanti meriti esset, ut mortuos suscitaret, in domo sua hospiti suo tantum detulit 133.0829B| honorem, ut in signorum exhibitione eo se videri vellet inferiorem! O signipotentis Martini attollenda praeconia, qui pontificalis ministerii dignitatem ubique in omnibus, licet exsul, observans, et civitatem exsilii sui susceptricem miraculorum gratia illustravit, et suis sequacibus benignum, largum et affluentem se semper exhibuit! Elapsis postmodum quampluribus annis, pace Ecclesiae reddita, Rollone fidei restituto, Turonici viri Dominum et patronum suum requirendi gratia Antissiodorum proficiscuntur.
- VII.
Conveniunt igitur Armarium [Januarium] ejusdem urbis episcopum, ut eis suae licentia permissionis, proprium reducendi pontificem copia tribuatur. Quibus ille tale fertur dedisse responsum. 133.0830A| Nolo ecclesiam meam tanto defraudari thesauro, quia episcopus factus eo vestitam [investitam] inveni. Videntes itaque Turonici, se per eumdem episcopum nihil proficere, ad regem Francorum, qui tunc temporis erat, meliora sperantes resiliunt: humili prece eum [rogantes ac ( voces hae desunt in impr. )] obsecrantes interpellant, ut Turoni [Turonis] et Martinum suum restitui jubeat, et urbem pastoris absentia, eo recepto, in gaudium convertat. Ad quos rex ait: Cum utraque civitas regii sit juris, et ab utraque nobis indifferenter serviatur, indignum ducimus, ut Antissiodorum, quae de thesauri hujus possessione saisita est, praejudicii violentia spoliemus, et Turonum [Turonim] vestram, quae huc usque illius vestituram [investituram] 133.0830B| amisit, investiamus. Decedentes [decidentes] itaque Turonici [a spe sua], ad propria frustrati revertuntur. Cogunt igitur concilium cum Adalando [Adlando] Turonensi archiepiscopo, Raimone Aurelianensi, et Mainoldo Cenomannensi, [et sancto Lupo Andegavensi] et cleri plebisque multitudine coacta, consilium ineunt quid facto opus esset. Eo tempore vir illustris Gastinensis comes Ingelgerius, Hugonis ducis Burgundiae nepos, Lochiae et Ambaziae dominus, strenuus armis, summa potestate et probitate praeditus erat, et Andegavensem consulatum ex regio munere nuper sibi impartitum procurabat. In Antissiodorensi etiam urbe aulam propriam, et 133.0831A| vineas, et praedia [habebat ( abest in impr. )] suburbana, et possidebat. Cum igitur tantum [in tantum] virum hujus negotii peragendi commoda confluerent, allegationis suae officio fungi ab universis acclamatum est. Cum autem ad eum ob istiusmodi causam nuntios dirigere procurarent [disponerent], per subvenientem Dei, ut credimus gratiam, sancti Martini, ut ei moris est, oraturus intravit ecclesiam. Exiens autem ab ecclesia ab universis cum gaudio suscipitur, et ab omnibus ei honor debitus et reverentia defertur. Cum in medio eorum consedisset, tanquam a Spiritu sancto praemonitus in haec verba prorupit: Viri Turonici, viri divitiis affluentes, cum divite ingenii vena calleatis, et prudentia et fortitudine polleatis; miror admodum, et vehementer 133.0831B| obstupesco, cur gaudium vestrum, lumen patriae [vestrae ( deest in impr. )] vestrum, inquam, antistitem Martinum tam longo exsilio relegatum, vestra id agente incuria, reducere neglexistis. Cui illi cum lacrymis aiunt: Gratias vobis agimus, et primum Divinitati, quae tuo id imperavit [inspiravit] cordi, ut de talibus nobiscum dissereres, et nobis in desiderio positis, desiderii nostri desideratum commonitorium faceres. Non est, inquiunt, domine mi, nostrae, ut putas, incuriae; sed regis Franciae pigra segnities nos impedivit, et Antissiodorensis antistitis pervicax violentia nobis Martinum nostrum cum multo labore et instantia requirentibus denegavit [denegat]. Quoniam igitur obstinati illius antistitis cor induratum 133.0831C| est, et quasi alter Pharao factus est; non vult dimittere virum Dei, nisi in manu forti Proinde te, domine, cui nobilitas et strenuitas, et probitas etiam et potestas suppeditant, communi et humili supplicatione [rogamus et ( absunt haec in imp. )] obsecramus, ut zelo Dei, et beati Martini amore ductus, huic te conformes allegationi, et ipsum et cum ipso gaudium huic luctuosae restituas regioni.
- VIII.
Videns igitur vir illustris Ingelgerius, universitatis illius post Deum spem in se penitus poni, lacrymas supplicantium miseratus et vota, promittit se injunctum sibi negotium pro viribus exsecuturum. Collecta igitur tam peregrini exercitus quam proprii multitudine non minima, sex fere millibus tam militum quam equitum secum electis, Antissiodorum 133.0831D| venit. Continuant interim Turonici ex sui praecepto pontificis unius hebdomadae jejunia, et suum sibi reddi Martinum Deo supplicant jugi oratione, et 133.0832A| precum instantia. Stupet Antissiodorum [Antissiodorensis] civitas armato milite et insperato se repleri. Diei igitur crastinae aurora illucescente, peregrinus comes impiger, postquam in ecclesia ante dilecti archipraesulis Martini corpus cum lacrymis orans, peregrinationis suae preces et vota persolvit; convenit episcopum super depositi restitutione, dicens: pontificis nomen cum te et honor delectet, cur hujus praenominis [pronominis] etymologia perdita, virtutum pontem non facis, sed subvertis, et gregi tuo factus forma deceptionis et doli, vestigiis [tuis] inhaerentem a sublimi veritatis via dejicis, et in perditionis praecipitium ire compellis? Cur necessitatis tempore thesaurum fidei tuae commissum, dilationis [dilectionis] innectens moras, reddere 133.0832B| contemnis? Unum ergo tibi ex duobus elige: aut Turonicis suum Martinum, dilationis cessante mora, restitue, aut te nullatenus redditurum responde. Cui episcopus in his verbis stomachatus ita respondit: Non decet peregrinum cum armata manu loca sancta invisere, nec sanctorum pignora viribus et armis velle sibi vindicare. Hodie tamen cum tuis patienter sustine, et quid super hoc acturus sim, crastina tibi dies declarabit. Communicato interim cum coepiscopis, qui tunc forte aderant, consilio, quis actionis hujus exitus vel finis esse valeat, percunctatur. Cui Siagrius Eduensis, una cum Domnolo Tricassensi [Trecensi], ad ipsum sapienter respondit. Non decet episcopum aliena rapere, vel cujuslibet depositum fraude vel violentia velle subripere. Beati siquidem 133.0832C| Martini corpus, hostili urgente gladio, a Turonicis huc allatum, et ab eis penes te repositum novimus. Quod ergo a fidelibus fideliter tibi commissum est, tu quandoque [quoque] fidelis restitue, et fidei laesae damna resarciens, exasperato comiti, verbis eum lenibus, et officiis demulcens, postulata concede. Nisi enim spontanee, et cito reddideris, ad tui dedecus et ignominiam ablatum protinus tibi [te invito] videbis. Fac igitur de necessitate virtutem, et antequam imminens extorqueat necessitas, palliata [et] prudens praestet liberalitas. Acquiescit episcopus, et Andegavensi allocutione blanda delinito optatum exponit thesaurum. Adfuit etiam et divinae memoriae abbas Herbenus [Hebernus] coram episcopis, 133.0832D| una cum Ingelgerio, jam sine sociis. Divina siquidem providentia, et beati Martini oratione assidua mediante, jam promoti erant per universae Burgundiae 133.0833A| provinciam omnes et singuli in episcopatibus et abbatiis: scilicet ut qui cum exsultato [qui eo exsultatum] exsules advenerant, ab ipso exsulato, in ipso exsilii solo divitiis et honoribus sublimarentur. Denique ipsis mandavit [mandarat] per veredarios saepefactus abbas Herbenus [Hebernus], ut interessent ducatui, et ad evehendum corpus saepe nominandi [saepe nominati] antistitis: ut quem simplices monachi et exsules a loco proprio in exsilium adduxerant, jam episcopi et abbates constituti ipsum solum exsulem loco proprio restituerent. Quod et factum est. Celebrata igitur propria de S. Martino missa solemniter, Ingelgerius Andegavensis et Abnarius Antissiodorensis assumptum onus illud nobile suis imponentes humeris, repatriandi aggrediuntur 133.0833B| iter. Deducunt pontifices cum hymnis et laudibus sancti antistitis reliquias, necnon et clerus devotus, et vulgi undequaque decurrens frequentia. Reversis vero deductoribus illis Martini, exercitus aggressum capit iter, et optato potitur triumpho. Debitum servitii pensum ab abbate et monachis, necnon et clericis Deo in dies devotissime exhibebatur, et missa quotidie celebrabatur. In nobili illo exercitu nullus mollis vel effeminatus: nemo ibi feminam, nemo rapinam noverat; sed [unusquisque] ex mercato competenti vivebat.
- IX.
Postquam igitur dioecesis suae fines attigerat sacratissimi praesulis Martini corpus, mirum in modum et oves morbidae pastoris praesentiam, et pastor recognovit quantam ovibus deberet diligentiam. 133.0833C| Quamvis enim peregrinus inter extraneos miraculorum floruisset copia: inter suos tamen, utpote sibi a Deo commendatos, et copiosior ei fuit sanitatum gratia, et, si dici fas est, propensior benignovolentia [benevolentia]. Quicunque ergo qualicunque incommodo aegritudinis laborabant etiam non apportati, etiam non rogantes, dextra laevaque per totam provinciam mirifice sanabantur. Quam [quia] vera promissio Salvatoris dicentis: Opera, inquit, quae ego facio, qui credit in me, et ipse faciet, et majora horum faciet (Joan. XIV, 12). In signis enim et sanitatibus, quae [quas] ipse Dominus per se dignatus est exhibere, fidem etiam poscentium cooperari voluit, ut crebro Evangelia probant. Unde est illud: Fides tua te salvum fecit (Luc. XVIII, 42). 133.0834A| Per Martinum vero etiam non petentibus, etiam non accurrentibus, et quod majoris clementiae est, etiam nolentibus subveniebat. Dum enim talia, tantaque virtutum insignia agerentur, quae, etsi non viderent [videret], occultare fama non potuit. Ea percurrente duo paralytici, qui in villa cui nomen de Hedera est a praetereuntibus eleemosynam petentes, victitabant, dixerunt alter ad alterum: Ecce frater sub molli otio vivimus, nemo nos inquietat, omnes miserentur; solus nobis labor est petere quod optamus. Licet, cum libuerit, somno indulgere, quieti vero jugiter: et, ut breviter dicam, ducimus in bonis dies nostros. Hoc [autem] totum nobis vindicat infirmitas haec, qua jacemus. Quae si curata fuerit, quod absit, necessario nobis incumbet labor manuum insolitus: 133.0834B| quippe jam mendicare [mendicare quippe] inutile erit. Et ecce audivimus de Martino isto, in cujus dioecesi degimus, quod revertens ab exsilio in toto suo episcopatu neminem decumbentem praeterit non sanatum. Nunc ergo, frater, acquiesce consiliis meis, et dicto citius fugiamus Martinum, ab ejus dioecesi exeuntes, ne forte nos sanitatum ejus copia comprehendat. Novum sane consilium, vota prorsus eatenus inaudita, tanto nolle carere incommodo, se, sibi reddi, effugere. Quid moror? Placet utrique consultum, et aptatis baculis sub utraque ascella, reptando potius quam gradiendo, fugam arripiunt. Sed Martini pernix potentia prosequitur fugientes, comprehendit refugas, comprehensos et inventos invitos reparat sanitati. Quod illi in sese 133.0834C| experientes, nec dissimulare poterant, nec audebant silere. Nimirum non nescii illum potentem perdere [prodere] ingratos, qui et nolentibus subvenisset. Exclamant igitur, praedicantes miraculum, et homines loci illius, quo id contigerat, ad laudem invitant Martini. Nec sibi integrum fore arbitrati, donec baculos sui languoris indices ad Martini matricem ecclesiam detulerunt, palam omnibus exponentes et suae perfidiae fugam, et Martini etiam circa invitos clementiam. Porro accolae mansionis, in qua signum hoc sanitatis celebratum est, in nomine signipotentis Martini ecclesiam condidere, quae usque hodie Capella alba nominatur.
- X.
Ingresso itaque beato archipraesule Martino propriae parochiae fines, mirum in modum res 133.0835A| inanimatae et insensibiles, pastoris sui sentientes adventum, grata congratulationis suae signa praetendunt. Universae siquidem arbores, et fruteta tempore brumali, repugnante licet natura, redivivis vestita foliis, et floribus vernant, et in sui ornatu, quantae meritorum excellentiae sit pater patriae repatrians demonstrarunt. Itidem dextera laevaque in ecclesiis ejusdem parochiae sine humano adminiculo signa divinitatis [divinitus] pulsabantur. Luminaria tam cereorum quam lampadarum divinitus accendebantur; in duabus maxime ecclesiis, quae nomini ejus dicatae sunt notae [dignoscuntur]. In priore, quae Majus Monasterium nuncupatur, in qua vivens in corpore lectioni, meditationi, vigiliis, jejuniis, et orationibus, die noctuque Deo incumbebat. 133.0835B| In altera, quae sancti Martini divitis Castri Novi dicitur: de qua primo Rollonem fugiens sublatus fuerat, in qua etiam ab universis episcopis dioecesis 133.0836A| suae, a clero etiam et populo susceptus, in loco, quo [ubi] nunc adoratur, huc usque servatur. Domno igitur, ut diximus, Turonensi Martino, Turonum [Turonim] suam in millibus suis ingrediente, tota obviam ruit, et ab Adalaudo [Adalando] archipraesule Turonensi, et fratre ejus Raimone Aurelianensi, et Mainoldo Cenomannensi, et sancto Lupo Andegavensi, et a suffraganeis totius provinciae episcopis, eis congratulanter, occurritur, et omnis sexus indifferenter desiderato diu Domino suo laetabundus occurrens, lacrymis, quas gaudium extorserat, perfunditur. Ab episcopis siquidem et abbatibus, a clero et virginibus, a populis et baronibus, a pueris etiam et senibus in ecclesiam suam cum cereis et crucibus, cum hymnis et laudibus gloriosus 133.0836B| antistes gloriose deducitur, et in propriae sedis pristino gradu cum debito honore et summa reverentia collocatur. Haec est igitur gloriosa, solemnisque 133.0837A| exceptio, qua archipraesul Turonensis Martinus ab exsilio revertens ab alumnis suis officiose adeo excipitur, et in propria, ut dictum est, sede residens, omni petenti se, ut sui moris est, plurimum suffragatur. Hoc exceptionis celebre festum, anno ab Incarnatione Domini octingentesimo octogesimo septimo, a transvectione tricesimo primo Id. Decemb. celebriter agi ab Adalaudo [Adalando] archiepiscopo Turonensi, et a comprovincialibus episcopis celebrata synodalis sancivit auctoritas; quae 133.0838A| quando recolitur, a Danis facta desructio, et Martini repatriantis celebris et jucunda a suis memorialis exceptio memoratur. Te igitur [ergo], o bone Martine, pie pater, pastor et patrone noster, nobis [obsecro] filiis et alumnis, necnon et veneratoribus tuis, more tuo bona confer, noxia submove, et orationum jugi instantia gaudia nobis vitae interminabilis obtine. Praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen. (no apparatus)