Migne Patrologia Latina Tomus 9
De translatione S. Hilarii (Petrus Damianus), J. P. Migne
- 1.
Gaudeamus et exultemus, dilectissimi, dum ad recolenda beati Hilarii sublimia merita solemniter convenimus. Ipsa quippe nos insignis vocabuli dignitas provocat, ut mens nostra spiritali laetitia affecta, plausibiliter hilarescat. Nihilo minus et hoc dignum (0199C)est, ut dum beati viri translationem colimus, ipsi quoque mentes nostras a terrenis desideriis ad coelestia transferamus: ut dum glebam corporis ejus, tenuemque pulvisculum tanto praeferri apud homines honore conspicimus, quantum gloriae pondus in coelestibus possideat, ubi verus et incomparabilis honor est, mens nostra perpendat. Sed libet jam translationis hujus historiam succincte transcurrere, ut nulli deinceps de praeclara solemnitatis hujus origine prorsus expediat dubitare.
- 2.
Porro autem dum confessor Christi Fridelinus beati Hilarii monasterium, quod in Pictavensi suburbio situm est, laudabiliter regeret, ibique sanctae conversationis insignibus disciplinis, et praeclara morum honestate polleret; beatus Hilarius illi per visionem (0199D)manifestus apparuit, at inter alia nonnulla hoc illi quadam vivacis imperii auctoritate mandavit, ut videlicet ipse simul et Pictavensis episcopus ad regem Francorum, qui tunc rerum moderabatur habenis, incunctanter accederent, et sumptus impendia, quibus ampliari et augustius fieri monasterium posset, fiducialiter postularent. Quibus verbis insuper addidit, ut instaurato noviter monasterio, locum sibi sanctus Abbas congruum provideret, in quo corpus ejus, facta translatione, reconderent. Quos nimirum (0200B)felicis oraculi legatione perfunctos rex clementer ac benigne suscepit, eisque magnifica regiae liberalitatis munera contulit. A fundamentis ergo monasterium per latomos ac caementarios denuo construentes, et pollucibiliter instaurantes, ministri Domini (0200C)tam diu coeptis indefessi laboribus institerunt, donec non modo surgentis structurae machinam ad consummationem usque perducerent, sed etiam utrimque parietes, hoc est, intus et extrinsecus radiantis Musivi decore vestirent. In quo videlicet opere, ubi regii muneris summa defecit, episcopus ex ecclesiasticis facultatibus supplere quod deerat non cessavit. Tandem itaque monasterio non modo consummatae fabricae structura perfecto, verum etiam sacerdotalis officii benedictionibus dedicato, mox demoliti sunt tumulum, in quo sanctum fuerat corpus humatum.
- 3.
Constituto igitur die, in quo sancta membra transferrent, praecedente nocte, dum episcopus simul et abbas in vigiliis et orationibus pernoctarent, repente conspiciunt, quod beati Angeli de tumulo, (0200D)qui jam terebratus fuerat, sanctum corpus educunt, et in locum, qui sibi praeparatus fuerat propriis manibus inferunt. His itaque peractis, beatus Hilarius sanctum Fridelinum per visionem admonuit, ut Scotigenam quemdam sibi cognatione propinquum, in coenobii regimine substitueret, ipse vero ad Gallinariam insulam in honorem ejusdem beati Hilarii aedificaturus ecclesiam properaret. Qui beati sacerdotis imperio mox humiliter paruit, et non solum illud, quod jussum fuerat, sed et alia quatuor monasteria (0201A)in ejus honorem construxit. Quamquam beati Fridelini vita, in qua haec referri perhibetur historia, in manus nostras nequaquam devenerit. Sed quod hic scriptum est, indicio fraternae relationis innotuit. Haec igitur hujus sacrae solemnitatis est causa. Haec veneranda celebritatis hodiernae materia, ut in translatione sacri corporis merito gaudeat plebs devota fidelium, cui dependit exsequias exercitus Angelorum.
- 4.
Porro autem ex occasione venerandae translationis hujus, et caetera beati viri gesta nobis in memoriam redeunt: ut quae longis ante temporibus sunt peracta, nostris nunc reducta conspectibus quodam modo recentia videantur et nova. Mox enim ut disputare de venerabilis viri gestis incipimus, protinus occurrit memoriae, quam impenetrabilis Ecclesiae (0201B)murus haereticorum telis obstiterit, quam insuperabilis praeliator perversum Arianorum dogma gratia catholicae veritatis obtriverit. Nec illud vacat, quod cum adversus haereticorum perfidiam pugnaturus, Seleuciam Isauriae oppidum peteret, puella gentilis divinitus edocta, sancti sacerdotis denuntiavit adventum: atque ideo cum patre Florentio, totaque familia divini baptismatis meruit suscipere sacramentum. Nec illud excidit insigne miraculum, quod in Gallinaria insula immanium serpentium venenata rabies virtutem tam praeclari Pontificis ferre non potuit; sed tamquam fulmineo fragore perterrita, vilis etiam baculi metam, quam ipse praefixerat, transcendere non praesumpsit. Sed et illud memoriae consequenter occurrit, quod idem egregius pontifex puerum sine gratia regenerationis (0201C)exstinctum, non modo matri resuscitatum et incolumem reddidit, sed et verae fidei rudimentis instructum sanctae Ecclesiae filiis aggregavit. Haec igitur, et alia multa virtutum ejus insignia nobis ex occasione venerandae hujus translationis occurrunt, quae nos ad amorem Dei et devotionem praeclari hujus sacerdotis accendunt. Plane cum multorum translationes justorum sancta veneretur Ecclesia, quae diligentia procuratae sunt hominum; quanto devotionis studio haec est solemniter recolenda, quae facta est manibus Angelorum!
- 5.
Sed quid est, quod Moysi corpus ipse per se Dominus sepelivit, et tamen sepulcrum ejus hominibus innotescere noluit; beati vero Hilarii corpus non modo coram hominibus per Angelos transtulit, sed (0201D)et tanti honoris gloriam et totius Ecclesiae reverentiam sublimavit? De Moyse quippe scriptum est: Mortuus est ibi Moyses servus Domini in terra Moab, jubente Domino, et sepelivit eum in valle terrae Moab contra Phogor, et non cognovit homo sepulcrum ejus usque in praesentem diem (Deut. XXXIV, 5 et 6). Quid est ergo, quod ille nescitur, iste vero quotidie cum tanta gloria Christianae devotionis invisitur? Quid est, inquam, quod Moyses ab hominum notitia removetur, nisi ut tollatur occasio, ne qui tam Deo carus et familiaris exstitisse cognoscitur, divinus honor illi ab Israeliticae plebis perfidia praebeatur? Reliquorum vero Sanctorum corpora non celantur: ut dum Christianae devotionis frequentantur accessu, et per (0202A)illos fiant rutilantia signa virtutum, et istis accrescat felicium cumulus meritorum. Praeterea nonnulli fideles idcirco post mortem tumulis editoribus includuntur, ut sui memoriam viventibus ingerant, quatenus eis impendere pietatis officia non omittant. Hinc est, quod sepultura vocatur ex more memoria: scilicet ut per eam memorentur vivi, et percipiant refrigerium mortui.
- 6.
Sed quid est, quod nonnulli Sanctorum tantopere studuerunt suis providere sepulcra corporibus? Abraham nempe quadringentis argenti siclis a filiis Heth speluncam duplicem comparat. Jacob et Joseph ad eamdem speluncam totum jam animi desiderium tendunt (Gen. XXIII, 16), et corpora sua post obitum illo perferenda deposcunt. Quid ergo est, quod sancti (0202B)Patriarchae, qui se pulverem et cinerem esse perspicue perhibent, qui certe corpora et corporalia quaeque coelestium contemplatione despiciunt, in Chananaeorum terra corpora sua quiescere tanto desiderio concupiscunt? Cur illum prae caeteris mundi partibus quieti suae praevident locum, nisi quod humanae salutis auctorem illic noverant de suo semine nasciturum? Hinc est, quod Jacob filium suum Joseph obsecrat, dicens: Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum sub femore meo, et facies mihi misericordiam et veritatem, ut non sepelias me in Aegypto, sed dormiam cum patribus meis, et auferas me de hac terra, condasque in sepulcro majorum (Gen. XLVII, 29 et 30). Cur autem ad confirmandae sponsionis indicium, Jacob manum filii supponi sui femoribus petiit, (0202C)nisi quia illum, qui summa veritas est, de proprio semine propagandum esse cognovit? Illis igitur terrae finibus beati viri jam medullitus aggliscebant, quam per spiritum jam cernebant Salvatoris vestigiis atteri, quam in interioribus oculis jam videbant pretioso Dominici corporis sanguine purpurari: ut illic eorum corpora suam expectarent resurrectionem, ubi resurrecturum esse cognoscebant ipsum beatae resurrectionis auctorem.
- 7.
Ad hunc et nos, dilectissimi, perspicuam nostrae mentis aciem dirigamus. Ad hunc dum pedum progressione non possumus, aestuantis desiderii festinatione tendamus: et dum sanctorum quorumlibet reliquiis dignae devotionis reverentiam exhibemus, ad illud unum et singulare corpus nostrae mentis dirigamus (0202D)obtutum, quod in paternae majestatis gloria credimus ineffabiliter sublimitatum. Illa nimirum est terra, cui tunc beati Patriarchae atque Prophetae suspirabant, lacte scilicet et melle mananti. Lac siquidem de carnis uberibus profluit, mel vero de superioribus venit. Et quia substantia Dominici corporis ex Virginis visceribus prodiit, divinitas autem ex paterna majestate descendit; recte corpus Salvatoris terra dicitur repromissionis. Quae nimirum terra lacte simul et melle fluere dicitur, quia in Redemptoris nostri corpore et substantia vere et dulcedo est ineffabilis deitatis. In ipso enim, sicut Apostolus ait, habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, et alibi: Deus erat in Christo reconcilians mundum sibi (II Cor. V, 19). Ad (0203A)hanc viventium terram ille nos dignetur inducere, qui terrae nostrae mortalia non dedignatus est tolerare: quatenus sic ibi lacte et melle vescamur, ut Salvatoris nostri praesentia, et melliflua divinitatis ejus (0204A)dulcedine satiemur, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.