Migne Patrologia Latina Tomus 136
De translatione S. Metronis
De translatione S. Metronis (Ratherius Veronensis), J. P. Migne 136.0476A
De translatione S. Metronis
136.0451A| 301-302 1. Ut sacratissimus, antiquissimus, ac veracissimus aevi prioris narrat chronographus, 136.0452A| cum Memphitici de manibus tyranni, imo Niliacae, ut ita loquar, de faucibus belluae suum liberare diutissime 136.0453A| afflictum misericorditer disponeret Dei pietas populum (Exod. XII, 35); inter caetera eidem congruentia operi praecepit, ut abiturus viritim ab amico suo quilibet plebis ejusdem mutuaret vasa aurea atque argentea (Exod. XI, 2), quo, ut conjici utique valet, gens impia punicei maris profundo, peculiari ductoris justissime sui absorbenda reatu, indigne diu possessis et opibus spoliaretur, et deicola Abrahamidarum progenies coelico munere ditaretur. Fuerit at causa hujusmodi quasi subsimilis ejus, damnatur quae jure gentium ubique, deceptionis, mysterii; si consideretur tamen humanae impenetrabilis, quam confundit Deus, sapientiae opacitas; maxima isthic occurrit sapientiae et scientiae Dei (cujus altitudinem mirari cum deiloquo Apostolo (Rom. 136.0453B| XI, 33), quam discutere, ac reprehendere cum vesanissimo haereticorum catalogo, sanum convenit sapientibus) divinaeque dispositionis incomprehensibilitas, per eos tamen ventilata atque nobis monstrata, quibus cophinorum duodecim fragmentorum reliquiis implendorum data legitur auctoritas (Matth. XIV, 20). Hujus itaque incomprehensibilitatis multigena mysteria, quantum nostrae inertiae divisor ille clementissimus gratiarum studio proprie adjicere dignatur indagationis, cum consideramus solliciti; contingit 303 saepissime, quod Sapiens fateri non erubuit incomparabilis illius temporis omnibus ille, Inquisivi, inquiens, sapientiam, et ipsa longe facta est a me (Eccles. VII, 24). Nec injuria. De piscibus enim binis e fluctibus littoris Zabulon 136.0453C| et Nephtalim, apostolici quod germinis venerabiles patriarchae forte sunt jussi incolere, non sine laborioso acquisitis ingenio (quae et absque dubio omnia quiddam innuunt), et quino panum non sine mysterio iterum numero hi fragmentis bisseni adimpleti sunt cophini: quae si ventre recondere libuerit memoriae, et retractationis rumine subtilius terenda molaribus reddere, experiemur omnino veracissime dictum: Qui apponit scientiam, apponit laborem (Eccles. I, 18). Non sunt enim triticea, ut leviter valeant spoliari, sed hordeaca (Joan. VI, 9), ad quorum 136.0454A| medullam vix possit labor studiosissimus pervenire. Superiore igitur mela in vertiginem ducta, subteriore quasi otiosa mystico nec sine sensu jacente, hordeacea hac necessario trita, quam prae manibus ventilandam suscepimus, summa, eademque gustui propinata, sapit mentis nostrae palato, Aegyptum mundum in maligno positum, Pharaonem principem mundi ejusdem figurare diabolum, populum luto et lateribus oppressum, quod missus liberare descendit Dominus, genus signare humanum, mare Rubrum baptismum cruore sanguinis tinctum, submersos peccata, liberatos baptismate lotos et Christi sanguine de morte animae per Salvatorem nostrum redemptos innuere. De vasis aureis et argenteis suasu liberatoris mutuatione deceptoria 136.0454B| furatis si oritur quaestio, ornamenta, dicimus, sunt et phalerae saecularium librorum, quae, ut videmus, paganis penitus ablatae, in jus et ornatum jam olim transierunt, Christo tribuente, prorsus Ecclesiae. Quorsum tamen ista? sagax interrogat si requisitor. Nimirum nostro ut isti tempori non disconvenire illud fateamur Apostoli: Ubi sapiens? ubi scriba? ubi verba legis ponderans? Nonne stultam fecit Deus sapientiam mundi (I Cor. I, 20)? Jam nempe Jam Cariath-Sephor Josue destruxerat alter, Et muros Jericho prostraverat funditus arvo, Compita per mundi jubilantibus omnia sanctis.
- 2.
304 Cum non minore studio, ornatu, atque lepore historiographi nostri agones, qui se praecesserant, 136.0454C| martyrum, merita confessorum, coelibatum et continentiam virginum ac viduarum, poenitentiam describere gestiebant conversorum; quam eloquentiae venustate conspicui, cunctoque saeculo praedicati liberalium artium illi vel inventores, vel propagatores, quos mendax protulit potissimum Graecia, et poetica garrulitas semper de falsitate inflabat ornata, suos laudibus extollere non destiterat quondam heroas. Nunc vero, proh pudor! nostris utique avorumque temporibus ut conjicere cogamur, non longe illius abesse adventum, de quo est prophetatum, 136.0455A| quia faciem ejus praecedet egestas (Job XLI, 13), tanta orbem inopia invasit scriptorum, ut siqui vel nostris, vel illorum, quos protuli, temporibus aliqua meritorum effulsere praerogativa, magis hos vulgus, quam quilibet extulerit laudibus litteratus. Dicant ergo, flagito, ad quos usus ab Aegyptiis illa mutuaverint vasa, quae possident, aurea vel argentea, si in tabernaculo vel templo aliquid inde ornatus non exhibent Domini? Achan illis ne non disconveniat, verendum haud nihil (nisi Dei parcat eis contra meritum pietas) cum exemplo elogium pro furata utique auri regula, nec Josue demonstrata. Erat Dominus Jesus ejiciens daemonium, et illud erat mutum; et cum ejecisset daemonium, locutus est mutus (Luc. XI, 14). Iteret hoc Deus, precamur, miraculum, 136.0455B| ut laudem Domini loquatur os nostrum. 3. Quam igitur jure succenseam nostri patruorumque temporis scholasticis, ut jam moestiloquo satis depromam relatu! Contigisse primum fateor nuper, hoc est tempore, quo cuncto praedicabilis saeculo, gloriosissimus, aequissimus, atque piissimus Otto imperator Augustus Italiam intraverat feliciter triumphaturus, Veronensi populo gravissimum, culpa non solum illius, qui tunc inibi indignissime praeerat, praesulis, sed et sexageno, qui eum praecesserant, annorum curriculo damnum. Cujusdam enim (haereo confessoris dicam, an martyris) Metronis utique sancti corpus ex suburbio civitatis ejusdem, quod basilica beati martyris continebat Vitalis, 305 furto laudabili, amisso 136.0455C| damnabili fuerat asportatum, loquebatur uti vulgus indoctum. Cujus sancti Memoriam pro signorum innumerabilium ejusdem beati patratu inibi exhibitorum, cum vulgaris religioso amore frequentaret caterva (solis miserrimis episcopis, et qui vanissimo labore siliquis incumbebant porcorum edendis, quam illis triticeae dulcedinis panibus, quibus mercenariorum multitudinem abundare prodigus 136.0456A| ad patrem rediturus, se autem fame perire deplorabat filius de Evangelio ille, ita locus (proh nefas!) viluerat iisdem, ut militibus redditu eidem ecclesiae competenti donato, presbyter nec illic esset aliquis, qui praevideret locum, tam pretiosum continentem thesaurum. Heu dolor! orbiculae lugentes, obsecro, flete. Cum enim degenerante universalitate, omnia gemere possemus in praeceps quotidie ruere, nisi his fieri incipientibus magis capita praeciperemus levare (Luc. XXI, 28), id est corda exhilarare, ne amiciores videlicet praesenti mundo, qui transit cum miseria et concupiscentia sua (I Joan. II, 17), quam illi, qui isto transeunte propinquat cum felicitate et gloria sua, nos fore divina censeret justitia, et discordantes 136.0456B| in aliquo a voluntate et disposito Creatoris, ejus in nobis imaginem delevisse, et. operationem reprehendisse judicaremus; quis te solam satis carpere, imo deplorare (quod est tutius, ac rationabilius) misera posset Italia? Principibus indignissime abuteris apostolorum, super martyres ambulas, confessores gressibus calcas, virginum veneranda pedibus immundissimis teris sepulcra, et canum more fenum aliis prohibentium latratu perinvido, quos venerari detrectaveras praesentes, maledictis prosequeris abeuntes, imo (quod veracius) te fugientes, alios visitantes. Nonne invidiosissima in hoc, et avarissima? Vel congaudere eorum debueras, qui tibi prae multitudine viluerunt, honori, nec invidere eorum, qui cum nullos [ subaudi Sanctos] haberent, 136.0456C| aliquantulos a Domino accipere meruerunt, desiderio, devotioni atque saluti. Quare in isto saltem illius non recordari juvat apostolici: Qui habuerit substantiam mundi, et viderit fratrem suum necesse habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo? (I Joan. III, 17.) Et, Diliges proximum tuum sicut teipsum (Matth. XIX, 19). Cur doles perditum, quod cum haberes, non adeo diligebas? 136.0457A| Sed 306 revera non doles; sed dolere te ad quorumdam sugillationem subdola fingis. Nam si veraciter amissos doleres, relictos devotiore cultu atque obsequio frequentares.
- 4.
Vere tamen, quanquam invidiose tibi praelatos valeas obloquendo, ut conaris, reprehendere, te tamen meliores, suadeo, cogites minime meruisse. Dictum enim de Deo legitur veracissime, quod regnare faciat hypocritam propter peccata populi (Job XXXIV, 30). Ipseque de se: Dabo, inquit, eis reges in furore meo, et in ira mea (Ose. XIII, 11): ut reges non eos solum, qui ita consuetudinaliter nuncupantur in saeculo, sed et cunctos intelligas quolibet in ordine caeteris ad gubernandum praelatos. Martyrem sane tuum si tantopere diligebas, ut quid tam male 136.0457B| custodieras? Consenserit sane, ut criminari contendis, altiori forte consilio, Deique amplius convenienti disposito tuus episcopus: tu, quae tantum facinus perhorrueras, nosse volo cur abhorrueris. Quia pessimum, inquis, quod ita sanctos perdimus nostros. Verissime: sed convenientius diceres, quod sancti ita nos fugiunt nostri. Turpis sane lucri cupidus cum nemo sit sanctus; honestum refutasse lucrum nemo invenitur sanctorum. Honestum vero lucrum est, quod coelum locupletat, tartarum spoliat. Si vero te fugienti quoquo adnisu illuc ire complacuit sanctorum alicui, ubi pro reverentia, quam penes te minime habebat, sibi amore Christi exhibita paradisus de animabus repleretur devotis aetherius, tartareus vacuaretur infernus; cum per tot annorum 136.0457C| curricula pro devotione consimili nullus hoc meruisset tuorum, cavendum ne coeli videaris profectibus affici, damnis laetari. Hoc quippe, quod monstras exemplo, nec apud te vis, nec alicubi honorem habeant sancti.
- 5.
O autem magna Verona, villa quondam Platonica illa Athenis, vel altera prae multitudine sapientium aestimata, grandisonis sanctum tuum quare non extuleras modis? Cur mirabilia, quae per eum Deus fuerat operatus, etsi non metrico stylo vulgaras saltem prosaico? Quod plebs indocta canebat, honoratius tu, crede, legisses, et aere Taphnitico tabernaculum hoc Dei ornasses, Gesseni et quod mutuaverat cespitis cultor, argento vel auro compsisses. Nam ad dedecus tui cum quidam praesulem 136.0457D| conscius, dicam, tam pretiosi facinoris tuum interrogasset, 136.0458A| 307 cujus ille beatus fuerit sanctitatis, Ille non ad librum se contulit gestorum illius studio alicujus tuorum dictatum, sed ad famam veridicam illorum, qui cum Psalmista valebant cantare: Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis (Psal. XLIII, 1). Quibus referentibus didicit, quod sanctus isdem in adolescentia hujusmodi fuerit actibus saeculi implicatus, de quibus liber continet ita divinus: Qui cupiunt divites in hoc saeculo fieri, incidunt in muscipulam et laqueum diaboli (I Tim. VI, 9). Quod cum ei justo Deo misericorditer permittente, ut multis saepe aliis, contigisset, reatus sui consideratione permotus, se contra se non tardavit erigere, mundi hujus omnia relinquere, ut expeditus et liber, soli Domino posset vacare. Sicomorum 136.0458B| itaque crucis cum Zachaeo, ut Jesum liberandus videret, ascendit (Luc. XIX, 4); et ne eamdem in angaria cum Simone (Matth. XXVII, 32), sed eamdem cum vitiis et concupiscentiis mortificandus cum Christo, non aliquo tempore, sed quotidie, imo continue ferret; tale sibi fertur supplicium elegisse, quod etiamsi carnis petulantia victus vellet, omnino nequiret evadere. Publicanum se enim et peccatorem ultra omnes dijudicans homines, ecclesiae sibi limina obstruxit: a longe ut stando, Deus, propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII, 13), cum illo alio misericorditer justificato posset clamare, providit .
- 6.
Sed cur pro magno, quod convenit minime stando? quasi ante, vel post quemquam nostratum 136.0458C| sibi ipsi aliquem hujus aestimationis audierim intulisse martyrium. Congruentius sane dicerem volutando, non enim consonat stando. Ut enim eos omittam, qui ad ventrem, vel stomachum attinent cruciatus, (consideranti enim caetera illud aestimare dimitto) ad exteriora conversus, poenam sibi illatam referam, et hanc inauditam. Quasi enim tortoris impiissimi et crudelissimi sibi diceret voce: Quia cum in honore esses, non intellexisti, comparatus jumentis insipientibus, et similis illis effectus (Psal. XLVIII, 13); jumentorum loro te restringere volo, ne petulanti ritu amplius possis vagari; catenam pedi imposuit, plumbo eam in magno, qui adhuc ante januam basilicae jacet, 308 lapide obfirmavit, circulum capularem pedi circompositum seratura 136.0458D| ostiorum firmavit, clavim in gurgite proximi Athesis 136.0459A| non ignoti fluminis, in cujus littore jam dicta est sita basilica (rusticius loquor, intelligi ut valeat melius) jecit, rogans forte Dei misericordiam, ne unquam eam videret, donec peccata, quae plangere disposuerat, Omnipotentis clementia dimisisset. Ideo vero dubitandi sum adverbio usus, quia licet hoc non didicerim relatu, miraculi est tamen compertum ita ei contigisse, Deus ut concessit, eventu. Septem itaque annis sub divo lapidi ita haesisse fertur concatenatus, donec volente misericorditer Deo, jam finem his mittere, quae hujusmodi comitabantur supplicium crucibus, et supernis martyrem suum infulare honoribus, piscatores episcopo piscem deferrent, in cujus ventre sancta illa clavis inventa, ejus omnia nuntiavit dimissa facinora. Nam ea recognita, 136.0459B| compedeque catenali a civitatis pontifice reserato, beato illo loto, induto, Ecclesiae reddito, sacrosancta corporis et sanguinis Domini participatione refecto, cum e vestigio acceptissima illa Domini hostia emissione spiritus angelico esset remigio coelis invecta, nulli est dubitare concessum, qui vel infantili rationalitate vigeret, quin sanctus palmam victoriae in coelis pro expugnatione illius, qui secum certando ad horam eum se vicisse inaniter fuerat gratulatus, cum corona martyrii indeptus fuisset. Corporis sane illius terrae mandatae reliquiae miraculorum efficacia hoc testificari nullatenus omisere. Sed, ut dixi, hoc illorum occuluit inertia, qui si quod nacti fuerant scientiae divinitus talentum, magis hoc terrenae vanitatis sudario infossum, saecularibus 136.0459C| maluerunt concedere ad placendum saeculo pompis, quam ad exemplum auditurorum, laudem et gloriam Dei desiderantibus, nummulariorum ritu, committere populis. Ecce quod decus, quale patrocium, qualem perdidisti, infelix in hoc saltem Verona, thesaurum! Quod reor, si legendo didicisses, vel audiendo saltem diserto a quolibet cognovisses; tam necessarium tam leviter non 309 perdidisses patronum. Utinam, coelitus quibus forte est datus, hoc exaudiant, et sibi a Deo largitam tam pretiosam non negligant gemmam! Succense igitur, dico, succense poetis et scriptoribus illis, qui tuos repleverunt inanis gloriae cupidi muros versibus tuis, et istius non dederunt gesta, seu miracula paginis: 136.0460A| nam si eum cognovisses, non sic pessime custodisses.
- 7.
Ad vos caeterum intuitum flecto, qui maximis gravati facinoribus, mecum parvipenditis, quod veracissime fatetur Apostolus (quod non surdo percepit auditu iste, de quo res agitur, sanctus), Si nosmetipsos, inquiens, dijudicaremus, non utique judicaremur (I Cor. II, 31). Istius nempe multorumque similium non recordati sanctorum et cur tanta ac talia sint non perpendentes, perditum, fateor, itis, perpessi.. Sine dubio vero [ subaudi perpessi sunt], quia non perfunctorie illud auribus hauserunt Psalmistae: Tu mandasti mandata tua custodiri nimis (Ps. CXVIII, 4). Quare nimis, rogas. Nimirum quia, ut ante nos est veracissime dictum, ad magna praemia perveniri 136.0460B| non potest, nisi per magnos labores (S. GREG. hom. 37 in Evang., n 1). Non sunt enim condignae, ut ait Apostolus, passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII. 18). Hoc apostoli, hoc martyres, hoc sancti cogitaverunt absque dubio omnes. Hoc qui non cogitavit, seipsum omnino neglexit. Ponamus namque ante oculos quemlibet, et qui idem incurrerit, quod sanctus iste tam magnis diluere meruit cruciatibus flagitium, et tanto sceleratius, quanto non inscius (beatus enim iste in eo inciderat nescius, qui videlicet ante sepulcrum ejus jacens, tundat pectus suum clamans et dicens: Sancte Metro, intercede pro me misero peccatore. Nonne tibi videtur posse illi sanctum ex obliquo martyrem respondere: Fac quod feci, et impetras 136.0460C| quod impetravi? Quid nos ad haec pejoribus irretiti, et, quod gravius, consuetudinaliter facinoribus, super plumam sudantes, et psalmorum carmina (quando hoc etiam rara avis est) murmurando, veniam nobis hujusmodi poenitentia inaniter promittentes; Ante focum si frigus erit, si messis in umbra, gementes et indulgentiam sola praesumptione decepti sperantes? Sanctus iste nuda seminudus, et inaequalissima volutabatur diebus ac noctibus per septennium humo. Nos criminosi veniam rogaturi, pileum villosum capillis, quos extrahere lugendo debueramus, ne infrigidemur, superinduimus. 310 Ejus cuphia nix, grando, et aura erat nimbrifera, 136.0461A| hiemalis satis rigor incommodus, qui lavaret utique quod commiserat scelus. Pro pileo quem moris est incesta etiam generalitati adversa, vel ejusdem aestimationis innumera plangentes pelliculis exoticis intus farcire, brumali caput ipsius operiebatur lanugine. Stipularis illa ritus Saxonici camera, quam vertici pro vitando solis imponunt ardore, Phoebus illi erat flammivomus ipse. Ejus tentorium coelum erat istud aerium, ne illi scilicet illud occluderetur aetherium. Sol illi pro umbra, cauma pro refrigerio erat, lunae profectus atque defectus, quid a profectu defecerit, ad defectum ruerit, improperabat. Stellarum innumerabilitas, si quando siderum ordinator astrigerum splendificaverat luminaribus auricomis coelum, innumeras 136.0461B| sibi reputare commonebat indeficue culpas, et ingratitudinis inculcabat sine intermissione querelas. Quid fragor tonitruorum, impetus procellarum, lapides grandinum, jacula fulminum, nisi tremendum illud divinae animadversionis ejus cordi intonabant judicium? Tectum illius stellifer, saepe imbrifer, aliquoties nimbosus, plerumque serenus Deo volente; quorum alternitas habitacula mortales compulit excogitare; tectum, inquam, illi tam varius ille coelestis erat indeficue orbis; non arcens tamen imbres, sed fundens, dans nivem sicut lanam, nebulam ut cinerem spargens, emittens cristallinas non refugienti buccellas, ante quarum frigus ille perstabat patientissime solus, usque dum Dei solius potestas misso ea liquefaceret verbo, flaret spiritus 136.0461C| ejus, et fluerent aquae (Psal. CXLVII, 16-18) lavatrices tam externarum quam internarum sancti capitis sordium. Si quando pluvigerae nubes obduxere nebulosa caligine polum; inde aliquod minitantes imminere infelicibus ruricolis damnum, suum reputabat fore peccatum, quod adeo Deum utique offenderit, ut non sibi solum, sed et quam incolebat, illud importaverit patriae malum. Sic enim, sic solent sancti plerumque sibi talia computare; sic culpas aliorum in seipsos referre, non voto mendacii, sed sollicitudine timoris Dei, non vero illius servilis, quem foras charitas mittit, sed illius casti in saeculum saeculi permanentis; nec quia metuant, quam conversione jam Deo promittente se praesumunt evasisse, 136.0461D| poenam; sed ne securitate torpentes, claritatis Dei fiant indigni conspicere gloriam sanctitatis sine dilectione: vitia non solum cavent propter jubentis Domini imperium, sed 311 et nimium 136.0462A| exsecrantur per odium, ut non dedocet quidam inter suos metrographiae diligentissimus ita: Oderunt peccare boni virtutis amore. (HORAT. epist. 16.)
- 8.
Ecce in qua schola educabaris, discipule obedientissime ac verecundissime Christi; qua exercebaris palaestra, regis illius coelestis athleta; quo holocaustabaris incendio, acceptissima hostia Christo. Quid cogitabas, sanctissime, quid loquebaris contra eum tamen, qui tuae invidens saluti, te ad hoc impulerat, propter quod mille mortibus simile aggredi es compulsus tormentum? Nimirum revocabas in eum, quae pati jubebaris tormenta, cum de tibi misericordia Dei pro ventura victoria indicibili eum urebas invidia. Quid quod 136.0462B| ursorum, leonum, pantherarum, vel Hyrcanarum tigrium more catena in propatulo constrictus, spectaculum angelis et hominibus factus, circa te multitudinem videbas, vel audiebas ludentium, gaudentium, nuptias saepe, prandia incessanter celebrantium, symbola frequentissima commessationum illecebras actitantium, cachinnos et ludicra moris longe alterius tibi nimium importuna? Surdo haec sirenarum quondam ille cantus ut alter, percipiebas, credo, auditu. Ad haec omnia quis tibi sensus? quae passio? quod erat martyrium? Scio tamen, scio et incunctanter, sciant ut alii, proferre quid agebas non metuo. Nimirum precibus angelos, lacrymis ad auxiliandum ciebas archangelos, apostolos gemitibus advocabas, martyres, confessores ac virgines, ut 136.0462C| pro te invidissimo cum hoste confligerent, exorabas. Quid de illa universorum illorum regina? Subserviente, reor, verecundia, quae inter bonos impetrationis innegabile possidet robur, tanto eam exaudibilius, quanto humilius ac verecundius supplicabas. Puto enim, quod nemo carnali oblectamento (cohors ut nostra) pollutus, ejus sine pudore inviolabilissimos pulset, nisi demens, auditus. Dei enim hominem induti per unitatem in duabus naturis personae mater ideo fieri meruit, quia respecta ipsius a Deo incomparabili caeteris humilitate, quae statum bonorum sola potis est perseverantissimum custodire, ut ante partum, ita in partu, nec minus post partum virgo potuit permanere. Morale est omnibus sane, ut huic rei, quam amplius diligunt, detestentur 136.0462D| contrarium. Sancta ergo Dei Genitrix, quia castitatem ultra omnes dilexit, contrariam illi libidinem in omnibus Christicolis, credo, magis habet 136.0463A| exosam. Labia igitur osculo illecebroso polluta, lingua turpiloqua 312 obscenitate sordidata, castissimae Virginis (praeter id quod mater interni est etiam judicis) nomen qua temeritate inverecunde audeant nominare? Cor lasciva meditatione pollutum, ejus recolere qualiter praesumat saltem vocabulum ipsis angelis venerandum? Sed quod facinorosa refugit conscientia, praesumere facit clementissimi Filii ejus pietas, atque incarnationis ipsius ratio fidelissime considerata. Indignari enim eam, misericorditer, reor, contradicit, sceleratissimus etiam famulus dum carnem illi repraesentat, quam ex ea clementer assumpsit pro emundandis reorum delictis: ac per hoc de te jam martyr secure, pro nobis apud eamdem Dei Genitricem eadem verecundia 136.0463B| usus, precamur, humiliter intercede.
- 9.
Sed quid imperitissimus inaniter conor? Defuit eloquium, nec te sustollere possum. Tulliana enim mihi si adesset facundia, enarrare nequiret mea de te quae gestit, victor, instantia. Sed conabor iterum, quamvis non sequatur dicendi facultas, quem non patitur silere voluntas. Studebas, dico, quotidie Domino victimam immolare, holocaustum mactare, non ex alieno verum pecore, sed ex proprio corpore. Tu sacerdos, tu hostia eras; tu carnifex, tu martyr; tu tortor, tu torsionis perlator; tu jugulum, tu jugulator; ultor criminis, servator alumni, carnis neglector, mentis provisor. Multum te vero, qualem censebas, fateor, oderas, dum te ita acerrime cruciabas. Rationem carni subigere gestiebas; 136.0463C| eam ideo tam atrociter affligebas; sed revera odiendo amabas, dum sic eam Domino reconciliabas. Vera est enim dicentis sententia, quia nemo unquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam (Ephes. V, 29): carnem, inquit, ut non vitia intendamus carnis (quod te minime latebat) amanda: illa enim a malo sciebas procedere, hanc vero ab illo factam, qui vidit cuncta quae fecit, et erant valde bona (Gen. I, 31). Vitia ergo, martyr, vitia, non carnem insequebaris, dum eam tam variis tormentaveras modis; ut medicus scilicet morbum insequitur cauterio, dum cupit homini prodesse remedio, carnis illius licet incommodo; quam severo igitur, bone medice, urendo te ipsum salutis dilecto, tormentabas cauterio; qua potionum amaritudine interiora 136.0463D| tuae curare non omittebas quotidie animae? Quam necessario fotu carnem etiam quandoque cum anima 136.0464A| nutriebas percepta immortalitate in aeternum victuram, longum est enarrare!
- 10.
Quid tibi at profecerit contra militem 313 Christi tamen, hostis importunissime, tua illa ad tempus victoria, videre non possum. Triumphantius te enim gaudemus ipso ipsius casu devictum, quam si ab ipso ea hora continuisses insipientissime manum. Oblitus forte fueras, impiissime, Salvatorem clementissime professum, gaudium esse in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam supra nonaginta novem justos non indigentes poenitentia (Luc. VII, 20). Qui desidiosius enim suae confidens forsan justitiae, victitando vix de venia habuerat non adeo gravium, sed tamen innumerabilium peccaminum, ut multi, praesumere, odio istius, 136.0464B| in quod eum impuleras, criminis, vires exerens universas, gladium auxilii arripiens te contra divini, scuto protectionis Dominicae tectus, acerrime non dubitavit insurgere, Entellinis ac te coestibus fatigare, jacula incessabiliter mittere, missilia jacere, nudus indeficue tecum gratia Dei nudante, scilicet ne tibi unde teneretur relinqueret aliquid, sine intermissione luctari; providusque a longe sagittis de pharetra Jesu emissis te semper impetere, et, ut inaccessibilis in perpetuum foret, vallo protectionis Dei sine intermissione divinum postulando auxilium se circumdare. Ignorabas, aut forsan non recolebas, nequissime, asserto illius quondam nobilissimi devictoris in sterquilinio tui, imo ad eum loquentis, qui tibi illum exposuerat tentandum quidem, sed 136.0464C| minime vincendum, de turbine Deum; non reminiscebaris, inquam, foramen in maxilla tua fore armilla patratum circumplectentis nos divinae misericordiae, per quod evadere de tuarum posset mandibularum contritione (Job XL, 21), ut universi utique fructus dignos agentes poenitentiae [ subaudi possunt evadere]? Unde enim, miserrime, ac praeteritorum oblite, unde, inquam, Petrus, unde Paulus ex Saulo factus, unde alii multi fauces tuas nisi per illud evasere foramen? Et vide, miser, quid tibi contigerit. Dum enim ejus cor petulantia carnali pulsasti, hoc nolens ad amorem Domini, infelicissime, fortius impulisti. Inde ergo robustior ei pax cum poenitentia placato piissimo judice fuit, unde durius contra te certamen, impiissime, sumpsit. 136.0464D| Merito ergo follis latiali rusticitate vocaris; quoniam quidem veritate vacuus, falsitate 136.0465A| quanquam refertissimus, indeque stultissimus te ipsum ita saepissime decipis. Sic Abel protomartyrem fieri, sic Sem et Japhet benedici, sic Joseph glorificari fecisti: et ne in infinitum nostra in te procedat invectio, sic tibi monarchiam totius credentium orbis alienasti, 314 cum discipulum magistrum suum Deum et Dominum vendere, emptores crucifige, crucifige suasisti clamare: quod te tamen statim poenituit fecisse, cum uxorem Pilati in somnis sollicitans compulisti, jugalem, a scelere ut resipisceret, nuntio misso rogare. Sed coelestis dispositor, qui noverat benigne tua etiam uti malignitate, tibi complicibusque tuis de tanto scelere damnationem, sanctis omnibus, ut et isti beato feliciter contigit, operatus est redemptionem. Et ut de recentioribus 136.0465B| aliquid ad te, serpens antique, proferam confutandum, famosissimis heremitarum futuris Moiseo utique atque Machario quid nocueris te attendere volo, uni eorum scilicet latrocinium, alteri homicidium suadendo (Hist. Trip. l. VIII, c. 1). Erubesce ergo tandem aliquando, erubesce, inaniter quamvis, commoneo, tam multipliciter victe; et ab electis Dei inanes jam conatus, miserrime, contine. Novit enim coelestis Medicus, ut perlepide orator quidam ait eximius, multa bona facere etiam per iniquos, cum converterit ad adjutorium, quod paratum est ad nocendum. Neque vero aliquem suorum a te superandum tibi exposuisse callidissima, ut te ita vocitem, stultitia crederes Dominum, si tenebrosissime illud 136.0465C| in te valuisse comprehendere lumen, quo te amplius excaecavit, cum omnia, quae ille, quem incessendum proposueras, tibi tradens, [ subaudi habebat] animam illius te servare praecepit (Job II, 6). Tu enim quomodo servares, quae servata atque servanda potius perdere festinas? Sed serva, dicens, ne tangas intelligi dedit. Nisi vero ejus animam suggestione tangeres, delectatione qualiter ad consensum maledicendi Deum, deceptissime in hoc saltem, converteres? Verissime itaque (quamvis et de quovis tui complicium) credere de te vales prolatum Vae qui decipis, nonne et ipse deciperis? Deciperis enimvero saepe, deciperis dico, formate ad tibi illudendum (Psal. CIII, 27), Psalmista ut canit, virulentissime draco. Inter malignitatem quippe et benignitatem 136.0465D| cum sit haec quoque discretio, ut, ille quas praecipue amat, tu maxime oderis animas. Cur non perpendisti, nil, quod pro magno duceres, tibi servari, cum corpus corrumpendum aliquando, etiamsi tibi non concederetur, affligere permittebaris, animam incorruptibilem 136.0466A| non laedere jubebaris. Qui utique absorbes fluvium gentilitatis, et non miraris, habes fiduciam quod influat in ore tuo Christianitatis Jordanis? (Job XL, 1.) Unde hoc enim nisi pro animabus deglutiendis aqua baptismatis lotis, quarum scilicet in perditionem defluxum insaturabiliter 315 sitis? Decipi te igitur hujusmodi concesso cur non intellexeris, mirandum, specialis deceptio deceptorum. A tuis sane si exigere invasae semel dominationis tributum, non adeo fuerat conquerendum, injus quare te inferas alienum et utique (quod est amplius stupendum) majoris, et qui suos proprii promisso ita confirmaverit oris: Pater, quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam (Job XVIII, 9). Sed praeterito usum verbo non putasti de futuris, stultissime, curare, ideo non desinis eos sine 136.0466B| fine tenus infestare. Sed audi, cum tuo consilio detestande: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Nullum suorum, crede, tibi exponet, de quo perfecte gratuleris, imbellem. Ad cumulum victoriae diutius lacessiri permissos quamvis innumeros per tuae infestationis malignam misericors, ut et istum, etiam post casum provehet fraudem. Ea demum inter potentiam et omnipotentiam discretio est, quod illa quaedam, ista omnia potest. Liquet ergo hac distinctione, quod nihil valet potentia contradicente omnipotentia: ac per hoc innutanter colligitur, quia de tuis, quos voluerit et quomodocunque voluerit, valet Deus te nolente ad se trahere; tu neminem de suis, ipso nisi permittente, saltem audeas incursare, 136.0466C| quod evidentissime es miser expertus, cum nec gregem porcorum invadere es, data nisi licentia (Matth. VIII, 31), ullo modo ausus. Tractio vero illius salus, tua perditio est, a qua ille quoque consuevit innumeros misericorditer liberare. Nam etsi catuli tui ut rapiant rugiunt, tamen a Deo suam escam, ut in Psalmo legitur, quaerunt (Psal. CIII, 21), optando videlicet, ut ejus relinquat custodia, quos invadere illorum queat malitia. Quanquam et tu legaris vero cauda tua partem maximam stellarum de coelo vel traxisse, vel trahere, vel tracturus esse in terram (Apoc. XII, 4), ne decipiaris moneo. Non enim de illis dicitur, qui fulgebunt sicut sol in perpetuis aeternitatibus (Matth. XIII, 43), et sicut splendor, firmamenti 136.0466D| (Dan. XII, 3), qui erudiunt plurimos; non, inquam, de illis, qui vero lumini veraciter inhaerentes veraciter lucent; sed qui imitantes [ supple te], se in angelos lucis per hypocrisim transfigurare (II Cor. XI, 14), tecum in barathrum inferni ruituri, 136.0467A| forinsecus stellae, intrinsecus tenebrae (loquar ut ita) non timent. Quomodo enim ut splendor firmamenti 316 fulgentes, qui utique sunt illi, qui pro posse illorum constantiam conantur imitari, qui te ruente immutabilitatis sunt gratiam assecuti, aeternalibus involvi unquam tuis possint videre non valeo tenebris, quorum namque nomina sunt scripta in coelo (Luc. X, 20). In tuae perditionis, crede mihi, nunquam invenientur, Lemur nigerrime, diptycho (milleno eos licet inficere gestias criminum morbo) per foramen maxillae nimirum ejecti (Job XL, 21), ut et iste noster, de gutture tuo.
- 11.
Nec te caeterum, qui tanta pertuleris, satis laudare, martyr beate; nec illum, qui te ad ea necessario perpetienda impulerit, ut dignus est, carpere 136.0467B| sufficimus, et odiis insequi ejus contra nos invidiae paribus. Miseri inter haec nos nimium et infelices, cum te martyr laudare conamur vocibus, contrarii moribus, praedicare sermone, dissimiles opere. Te quippe felix glorificat palma: nos contra infelix accusat conscientia; et ne cuivis nostrum dicatur, De ore tuo te judico, serve nequam (Luc. XIX, 22), formidat omnino suspecta. Si enim talem habebas, cur tam vilipendebas? cur sublegi tibi tam pretiosum passus es margaretum? cur hujuscemodi fulgoris tenacissime non custodieras nummum? Ut illum sane praedicas de uno fecisse, tu quare de innumeris neque dissimilis damnationis studes sceleribus actitare? Si ille per poenitentiam non solum, ut credibiliter asseris, veniam, sed 136.0467C| et martyrii accipere meruit palmam; tu per impoenitentiam quare thesaurizas tibi iram (Rom. II, 5), et non exstinguendam in perpetuum flammam? Sed agit hoc, athleta pugnacissime, non diffitemur, agit hoc instabilitas et enervitas nostra; succurrat nobis, quaeso, constantia et firmitas tua. 12. Miretur sed aliquis, quod te martyrem tam saepius vocitem, cum effusione sanguinis non sortitus fueris, confessor sanctissime, finem. Sed potius, dico, ille miretur, quod Zebedaei filiis dixisse non recolit Dominum, Calicem meum bibetis (Matth. XX, 23), cum unus eorum solum effusione pro Christo de mundo transierit sanguinis; alter vero, ut et tu felicissime, multa pro Deo sustinuerit tormenta, sed 136.0468A| in pace vocatus, martyrii non caruerit gloria, ut et inter eximios quoque non infimo, ante mortem, in morte, post mortem invicto contigisse levitae Christi Vincentio, passionis ipsius, ut et aliis pluribus, monstrat assertio. 317 Illius nempe a corpore animam tyrannicus non expulit mucro, sed diris tormentorum suppliciis pro Christo alacriter superatis, ac felicis pugnae agone, ut de eo cantatur perlepide, constanter expleto, tandem pretiosam resolutus in mortem, coelo triumphans, Agathes uti et beata, spiritum reddidit. Tuam ipsius animam pertransibit gladius (Luc. II, 35), beatae Dei Simeon genitrici loquitur justus, subeundum utique illi vaticinans procul dubio doloris, non mortis vero martyrium.
- 13.
Gaude ergo, martyr, gaude, inquam, laetare, 136.0468B| et exsulta, et pro nostra, rogamus, intercede apud Deum semper, indebite licet, miseria. Mansuetudinem namque imitaris [ id est, antiqui Joseph] illius (si reis parcis gratuito famulis) qui venditoribus tam leni quondam indulserat, veridico tamen affatu, germanis: quanquam nullum tui adhuc deprehendere valuerimus sancti corporis venditorem, quod utique fecisse Judae fuerat proditoris facinus, scelerati alicujus vel vespillonis sacrilegium imitari. Sed te, proh nefas! ita tenus deploramus a nobis, sancte, neglectum, ut furto adiri venerabile tuum quoque modo valuisset sepulcrum, quod facinus quoque non inficiamur fuisse nefandum. Quis enim talem negligeret, nisi demens, patronum, etiamsi cum eo mille corporum vicinitate potiretur sanctorum? Devotiore 136.0468C| ergo te recolentes affectu, benignissime Pater, absentem, quam olim excoluerimus praesentem degeneres, quia saepe ita contingit, considerans filios, imo nequissimos servos, vicem nobis eamdem malorum noli, te precamur, rependere, non deserens scilicet tuitione, deserueris quamvis indignissimos abitione; sed praesentissimus nobis in tuo capite Christo, reconciliare tuis eum meritis nobis non solum de isto, sed et omnigeno culparum non desinas, precamur, reatu. Contigerit hoc tibi sane nostra (quod nobis non convenit diffiteri) culpa atque neglecto; sed illius non possumus negare, qui terrena cum coelestibus moderatur, factum voluntate atque disposito, cujus ordinationi nullius resultare valuit unquam 136.0469A| renisio. Voluit enim te sepulturae aggere pressum levare de humo, et statu locari condigno. Coelestis enim animae artus devotius excolit vulgus, si eos non 318 obtegit tellus, sed mausolei venustat ornatus. Quod si, ut putatur, ita est veraciter actum; haud creperum, quin hoc tibi concinat exemplum, quod de Joseph et fratribus ejus paulo superius a nobis est praelibatum: Nolite metuere, ait enim formidantibus ille, nunquid enim Dei renuere possumus voluntati? Vos cogitastis de me malum, sed Deus vertit illud in bonum, ut me exaltaret (Gen. L, 19). Ne ergo tua exaltatio, nostra sit, quaeso, averte, damnatio, ne tua abitio nostra perditio; profuerit sed rogamus e nobis alicui potius, si corde simplici ita te non obstiterit exaltari, caecumine forsan criminum 136.0469B| ita licet obtenebratus suorum, ut subitanea interpellatione adactus: Palpebrae tuae praecedant gressus tuos (Prov. IV, 25), sibi imperatum non fuerit recordatus; et: Sunt viae, quae videntur hominibus rectae, quarum finis usque ad profundum inferni demergit (Prov. XVI, 25), sibi praedictum oblitus. Recreante vero ejusmodi pusillanimitatem taliter Domino, atque dicente: Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit (Matth. VI, 22), liceat eum quamlibet e tribus fugitivorum tuo, martyr, fretum ducatu civitatibus ingredi inter spem veniae et metum gehennae (Jos. XX, 7), quo exaudibiliter possit, opus si fuerit, ut de infinitis, ita de isto Psalmistae verbis clamare: Circumdederunt me mala, quorum non est numerus; comprehenderunt me 136.0469C| iniquitates meae, et non potui ut viderem; multiplicatae sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me. Complaceat tibi, Domine, ut eruas me (Psal. 30, 13). Sol praeterea iste mortalium conspicuus oculis cum flammigeris invectus equis altum petit, potiora terrigenis commoda gignit. Tui autem, o sidus coeleste, luminis sol ipse Christus infusor, proprii actus attende sit ipse idemque relator: Vado, ait, ad eum, qui me misit, et nemo ex vobis interrogat me, quo vadis; sed, quia haec locutus sum vobis; tristitia implevit cor vestrum. Sed ego veritatem dico vobis, 136.0470A| expedit vobis ut ego vadam (Joan. XVI, 5); idemque: Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum (Joan. XII, 32). Indeque gratulabundus non immerito ille, etsi cognovimus, inquit, secundum carnem Christum, sed jam nunc non novimus (II Cor. V, 16). Constat igitur, nec ambigi valet, quia si fides in sanctis damnum non patitur mortis, multo minus absentationis; et ideo intitubabiliter confidimus, 319 si tua sequamur vestigia, profuisse nobis quod abieris; nec [ subaudi prodest] te nos jam nosse cum innumeris nostro habere in vicinio mortuum, sed scire ut vere sanctum dignatione Dei honorificentissime illo translatum, ubi veneratione debita tuorum certaminum excolatur die noctuque martyrium; nobis vero qualiscunque sit, quod credimus, levigatio 136.0470B| culpae, quod desivimus te jam sero, licet tam indecenter, tractare, et assuevimus aliorum saltem documento, ut debueramus, condigno honore excolere, te ut amissum patrem dolere, dolendo ardentius diligere, diligendo saepius recolere, recolendo venerantius exorare. Traxisti nos, martyr, ut ita loquamur, ad te, a Deo ut dignus fueras cum es exaltatus; traxisti, et relinquendo tanto firmius, quanto devotius te recolentes nos sanctissime, possides. Nam religiosius quisque prudentum nunc tuorum frequentat reliquias cinerum, quam universi sancti corporis tui servatorem olim cum caeteris excoleret locum; ac per hoc, ubi crescit nostra erga te, martyr, devotio, crescat, necesse est et tuae erga nos pictatis, nec desperandum, provisio. Tuorum sane pignorum qui 136.0470C| temerare sunt ausi sacrarium, interiorem adire moneo consiliarium, et diligenter ab eo disquirere, quem intentionis in tanto facinore secuti sint impetum; et proprium laxare ipsius discrimine factum. Si enim simplicem in hoc sui desiderii secuti sunt oculum ductorem, se necessarium gaudere, fateor, possunt adeptum. Sin alias, quam eos dicentis percellat vereri non parum auctoritas: Si quis templum Dei violaverit, disperdat illum Deus (I Cor. III, 17), uti reor, possumus in hoc hujusmodi argumento dicentis: Habe charitatem, et quidquid volueris facito 136.0471A| (I Cor. XIII, 4), et o quam lepide! laetor, Charitas enim, alter ut ait, non agit perperam. Otiosa est ergo? Absit. Audi enim verissime fatentem: Nunquam est Dei amor otiosus; operatur enim magna, si est; si vero operari renuit, amor non est.
- 14.
His ita compactis in cultu et veneratione tuorum, sancte, ubi latus diceris, artuum, et, ubi relictus crederis, cinerum, quale quis vel ablatorum, vel amissorum apud Deum de te remunerationis sperare 136.0472A| possit, conjici valet certissime, lucrum Utriusque tamen partis contra te commissorum indultorem excessuum, precamur, inveniamus, piissime alme, te ipsum exoratorem 320 pro nobis indeficientissimum apud Dominum Jesum Christum redemptorem mundi clementissimum, dispunctoremque non solum actuum, sed et intentionum nostrarum aequissimum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen. EJUSDEM OPUSCULI FRAGMENTUM Primis Ratherii curis lucubratum, et antea editum ex ms. capituli cathedralis Veronensis. 136.0471|
- 1.
136.0471B| Ut sacratissimus, ac veracissimus aevi prioris narrat chronographus, cum Memphitici de manibus tyranni, imo Niliacae de faucibus belluae suum liberare diutissime afflictum misericorditer disponeret Dei pietas populum; inter caetera eidem congruentia operi praecepit, ut abiturus viritim ab amico suo quilibet plebis ejusdem mutuaret vasa argentea, atque aurea, quo scilicet et gens venefici maris fluctibus absorbenda, indigne diu possessis opibus spoliaretur, et deicola Abrahamidarum progenies coelico munere ditaretur. Fuerit at causa hujusmodi quasi subsimilis ejus, qua e jure vituperatur, fraudulentissimae deceptionis mysterii, si consideretur tamen humanae impenetrabilis, quam confundit Deus, sapientiae opacitas; maxima 136.0471C| istic occurrit sapientiae et scientiae Dei, cujus altitudinem (Rom. XI, 33) mirari cum deiloquo Apostolo, quam discutere ac reprehendere cum vesanissimo haereticorum catalogo sanum convenit sapientem, per eos ventilata, atque nobis monstrata, quibus cophinorum duodecim (Matth. XIV, 20) implendorum data legitur auctoritas, divinae dispositionis incomprehensibilitas. Hujus itaque incomprehensibilitas multigena mysteria, quantum nostrae inertiae divisor ille clementissimus gratiarum studio propriae adjicere dignatur indagationis, cum consideramus solliciti, contingit saepissime, quod sapiens fateri non erubuit incomparabilis omnibus: illic inquisivi, inquiens, sapientiam 321, et ipsa longe facta est a me (Eccle. VII, 24). Nec injuria; de piscibus enim binis non 136.0471D| sine laborioso de fluctibus incertae dapsilitatis ingenio acquisitis, et quino panum non sine mysterio iterum numero hi fragmentis bisseni adimpleti sunt 136.0472B| cophini (Matth. XIV, 17); quos si ventre recondere libuerit memoriae, experiemur omnino veracissime dictum: Qui apponit scientiam, apponit laborem (Eccle. I, 18). Non sunt enim triticei, ut leviter valeant spoliari, sed hordeacei (Joan. VI, 9), ad quorum medullam vix possit labor studiosissimus pervenire. Superiore igitur mola in vertiginem ducta, subteriore quasi otiosa jacente, hordeacea hac necessario trita, quam prae manibus ventilandam suscepimus, summa, eademque gustui propinata, sapit nobis Aegyptum, mundum in maligno significare; Pharaonem, principem mundi diabolum; populum luto et lateribus oppressum, quem missus liberare descendit Dominus, genus humanum; mare Rubrum, baptismum cruore sanguinis tinctum, submersos, 136.0472C| peccata, liberatos, baptismate lotos, et Christi sanguine de morte animae per Salvatorem nostrum redemptos. De vasis aureis, et argenteis, suasu liberatoris, mutuatione furatis si oritur quaestio; opes, sive phalerae saecularium librorum, quae, ut videmus, a paganis penitus ablatae, in jus et decorem jam olim transierunt, Christo tribuente, prorsus Ecclesiae. Quorsum tamen ista, sagax interrogat si requisitor; nimirum, ut non sine causa clamasse fateamur Apostolum: Ubi sapiens, ubi scriba, ubi inquisitor hujus saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam mundi? (I Cor. I, 20.) Jam nempe:
Jam Cariath Sephor Josue destruxerat alter,
Et muros Jericho prostraverat funditus arvo,
Compita per mundi jubilantibus omnia sanctis.
136.0472D|
- 2.
Cum non minore studio historiographi nostri agones martyrum, merita confessorum, caelibatum et continentiam virginum ac viduarum, poenitentiam 136.0473A| describere gestiebant conversorum, quam eloquentiae venustate cuncto saeculo praedicati liberalium artium illi vel inventores, vel propagatores, quos mendax protulit potissimum Graecia, et poetica garrulitas semper de falsitate inflabat ornata, suos laudibus extollere non cessavit heroas. Nunc vero, proh pudor! nostris utique, avorumque temporibus (ut conjicere cogamur non longe 322 illius abesse adventum, de quo est prophetatum, qua faciem ejus praecedet egestas ) (Job XLI, 13) tanta orbem inopia invasit scriptorum, ut si qua vel nostris, vel illorum, quos protuli, temporibus, aliqua meritorum effulserit praerogativa, magis hoc vulgus, quam quilibet extulerit litteratus. Dicant ergo, flagito, ad quos usus ab Aegyptiis illa mutuaverint 136.0473B| vasa, quae possident aurea vel argentea, si in tabernaculo vel templo aliquid inde ornatus non exhibent Domini. Orma illis vereor, Orma, inquam, illis pro furata auri regula (Jos. VII, 21), nec Moysi demonstrata. Erat Dominus Jesus ejiciens daemonium, et illud erat mutum; et cum ejecisset daemonium, locutus est mutus (Luc. XI, 14). Iteret hoc Deus, precemur, miraculum, et laudem Domini loquatur os nostrum (Psal. CXLIV, 21).
- 3.
. . . . . . . . . jam igitur jure succenseam nostri patruorumque temporis scholasticis etiam nunc moesto depromam relatu. Contigisse primum fateor nuper, hoc est tempore, quo cuncto praedicabilis saeculo gloriosissimus, aequissimus, atque piissimus Otto imperator Augustus Italiam feliciter intraverat 136.0473C| triumphaturus, Veronensi populo gravissimum, culpa non solum illius, qui tunc inibi indignissime praeerat, sed et sexageno, qui eum praecesserant, annorum curriculo, damnum. Cujusdam enim (haereo confessoris dicam, an martyris) Metronis sancti corpus ex suburbio civitatis ejusdem, quod basilica beati martyris continebat Vitalis, furto laudabili, amissione damnabili fuerat asportatum. Cujus sancti memoriam pro signorum innumerabilium ejusdem beati patratu inibi exhibitorum, cum vulgaris religioso amore frequentaret caterva, solis miserrimis episcopis, et qui vanissimo labore siliquis incumbebant porcorum edendis, quam illis triticeae dulcedinis panibus, quibus mercenariorum multitudinem abundare prodigus ad patrem rediturus, se autem 136.0473D| fame perire, deplorabat filius, ita locus isdem, proh nefas!) viluerat, ut militibus reditu eidem ecclesiae competenti donato, presbyter nec illic esset 136.0474A| aliquis, qui praevideret locum, tam pretiosum continentem thesaurum. Heu dolor! orbicolae lugentes, obsecro, flete.
Quis enim te satis carpere, imo deplorare (quod est tutius, et rationabilius) misera potest Italia? Principibus indignissime abuteris apostolorum, super martyres graderis, confessores plantis calcas, virginum veneranda pedibus 323 immundissimis teris sepulcra, et canum more fenum aliis prohibentium, latratu praeinvido, quos venerari detrectaveras praesentes, maledictis persequeris abeuntes, imo, quod veracius, te fugientes, alios requirentes. Nonne infelicissima vel congaudere debueras eorum [ id est sanctorum], qui tibi prae multitudine viluerunt, honori, nec invidere eorum, qui cum nullos 136.0474B| haberent, aliquantulos, cum indigerent, a Domino accipere meruerunt, desiderio, dovotioni, atque . . . . . . . ? Quare in isto saltem illius non recordari juvat apostolici: Qui habuerit substantiam mundi, et viderit fratrem suum necesse habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo? (I Joan. III, 17.) Et: Diliges proximum tuum sicut teipsum (Matth. XIX, 19). Cur doles perditum, quod cum haberes, non adeo diligebas? Sed revera non doles, sed dolere te ad quorumdam suggillationem impia fingis. Nam si veraciter amissos doleres, relictos devotiore cultu excoleres.
- 4.
Vere tamen, quanquam invidiose tibi praelatos valeas obloquendo, ut conaris, reprehendere, te tamen meliores suadeo cogites minime meruisse. Dictum 136.0474C| enim de Deo legitur veracissime, quod regnare faciat hypocritam propter peccata populi (Job XXXIV, 30). Ipseque de se: Dabo, inquit, eis reges in furore meo, et in ira mea (Ose. XIII, 11). Si martyrem sane tuum tantopere diligebas, ut quid tam male custodiebas? Consenserit, ut criminari contendis, altiori forte consilio amplius convenienti disposito, tuus episcopus: tu, quae tantum facinus abhorrueras, nosse volo cur abhorrueris. Quia pessimum, inquis, quod ita sanctos perdimus nostros. Verissime, sed convenientius diceres. Quod sancti ita nos fugiunt nostri. Turpis sane lucri cupidus cum nemo sit sanctus, honestum fugisse lucrum nemo invenitur sanctorum. Honestum vero lucrum est, quod coelum locupletat, tartarum spoliat. 136.0474D| Si vero te fugienti quoquo annisu illuc ire placuit alicui sancto, ubi pro reverentia, quam honeste minime habebat, sibi amore Christi exhibita, paradisus de animabus devotis repleretur aetherius, 136.0475A| tartareus vacuaretur infernus, cum per tot annorum curricula pro devotione consimili nullus hoc meruisset tuorum, cavendum ne coeli videatis profectibus invidere, damnis gaudere. Hoc quoque, quod monstras exemplo, nec apud te vis, nec alibi honorem habeant sancti.
- 5.
O autem magna Verona, villa quondam ut altera, Platonica illa Athenis, vel alia pro multititudine sapientum aestimata, grandisonis sanctum tuum quare non extuleras modis? Cur mirabilia, quae per eum Deus fuerat operatus, etsi non 324 metrico, saltem stylo vulgaras prosaico? Quod plebs indocta canebat, honoratius tu, crede, legisses, et auro Taphnitico tabernaculum hoc Dei ornasses, offerens et quod mutuaverat cespitis cultor, 136.0475B| argento compsisses. Nam ad dedecus tui cum quidam praesulem conscius forte tam pretiosi facinoris tuum interrogasset, cujus ille sanctus sanctitatis fuerit; cur non ad librum se contulit gestorum illius stup . . . . . . . . illorum, qui cum Psalmista volebant canere cantibus illius divi . . . . . . . referentibus didicit, quod sanctus in adolescentia hujusmodi fuerit actibus saeculi implicatus, de quibus liber continet ita divinus: Qui cupiunt divites in hoc saeculo fieri, incidunt in muscipulam et laqueum diaboli (I Tim. VI, 9). Quod cum. . . . . Deo misericorditer permittente, ut multis saepe aliis contigisset, reatus sui consideratione commotus, contra se non tardavit erigere, mundi hujus omnia relinquere, ut expeditius et liberius soli Domino posset vacare. 136.0475C| Sycomorum crucis cum Zachaeo (Luc. XIX, 4) ut Jesum liberandus videret, ascendit; et ne eamdem in angaria cum Simone, sed eadem cum vitiis et concupiscentiis mortificandus, non aliquo tempore, sed quotide sentiret, tale sibi elegit supplicium, quod, etiamsi carnis petulantia victus vellet evadere, omnino nequiret. Publicanum se enim, et peccatorem esse ultra omnes dijudicans, ecclesiae sibi limina obstruxit; a longe ut stando Deus propitius 136.0476A| esto mihi peccatori (Luc. XVIII, 13), cum illo alio misericorditer justificato posset clamare, providit.
- 6.
Sed cur profero, quod non convenit, stando? quasi ante, vel post quemquam sibi ipsi aliquem hujus aestimationis audierimus tulisse martyrium. Ut enim eos omittam, qui ad ventrem, vel stomachum attinent cruciatus (consideranti enim caetera illud aestimare dimitto); ad exteriora conversus, poenam sibi illatam referam, et hanc inauditam. Quasi enim tortoris impiissimi, et crudelissimi sibi diceret voces: Quia cum in honore esses, non intellexisti, comparatus jumentis insipientibus, et similis illis effectus; jumentorum loro restringere, in petulanti ne tu amplius possis vagari (Psal. XLVIII, 13): 136.0476B| catenam pedi imposuit, plumbo eam in magno, qui adhuc ante januam basilicae jacet, lapide obfirmavit, circulum pedi circumpositum seratura ostiorum firmavit, clavim in gurgite proximi Athesis non ignoti fluminis, in cujus littore jam dicta est sita basilica (rusticitius loquor, intelligi ut valeat) jecit: rogans forte Dei misericordiam, ne unquam eam videret, donec peccata, quae plangere disposuerat, Omnipotentis clementia dimisisset. Ideo vero dubitandi sum adverbio 325 usus, quia licet haec non didicerim relatu, miraculi est compertum ita ei contigisse, Deus ut concessit, eventu. Septem itaque annis sub divo lapidi ita mansit concatenatus; donec volente misericorditer Deo jam finem his mittere, quae hujuscemodi comitabantur supplicio, crucibus, 136.0476C| et supernis martyrem suum infulare honoribus; piscatores episcopo piscem deferrent, in cujus 326 ventre sancta illa clavis inventa, ejus omnia nuntiavit dimissa facinora. Nam ea recognita, compedeque catenali ab episcopo reserato, beato illo loto, induto, Ecclesiae reddito, et sancta corporis et sanguinis Domini participatione refecto, cum vestigio . . . . . . . . . tissima Domini hostia emissione spiritus angelorum esset remigio coelis invecta . . . . . . (no apparatus)