Jump to content

De translatione S. Vincentii Martyris (Aimoinus Sangermanensis)

Checked
E Wikisource


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De translatione S. Vincentii Martyris
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 126


De translatione S. Vincentii Martyris

De translatione S. Vincentii Martyris (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne 126.1026C

MABILLONII OBSERVATIONES PRAEVIAE.

1.

126.1011A| Libellos Aimoini duos de Miraculis S. Germani Parisiorum antistitis exhibui in saeculi tertii tomo II (Vid. infra, col. 1027): nunc totidem libros de Translatione S. Vincentii ab eodem, soluta oratione scriptos cum aliis duobus metricis exhibere juvat. Fuit is monachus coenobii S. Germani a Pratis apud Parisios sub Gozlino abbate, qui ab anno circiter 850 eidem loco praeesse coepit, atque Aimoino ut miracula S. Germani perscriberet, mandavit. Hos vero libros Aimoinus scripsit ex relatione Audaldi monachi, istius translationis adjutoris, cujus ab ore quae dicuntur, accepit, ex lib. I, cap. 2. Editi sunt quatuor isti libri a Jacobo Brolio Pratensi monacho in Supplemento Antiquitatum Parisiensium. Porro Aimoinus auditorem habuit Abbonem ejusdem loci monachum, qui de obsidione Parisiaca libros duos versibus cecinit, praemisso carmine dactylico ad Aimoinum praeceptorem. Ex quo intelligitur, Aimoinum anno 888, quo Abbo scribebat, superstitem fuisse. Ejus obitus signatur 126.1011B| in pervetusto Necrologio Pratensi his verbis: « V Id. Junii depositio domini Heimonis sacerdotis. » Diversus est is ab Aimoino Francicae historiae scriptore, qui fuit monachus Floriacensis sub Abone abbate.

2.

Primus duos priores libros de Translatione S. Vincentii Bernoni Castrensi abbati ( abbé de Castres ) ejusque fratribus nuncupavit. Istud monasterium « anno Domini 647 Robertus, Anselinus et Daniel, tres viri pii et nobiles construxerunt in pago Albigensi, juxta fluvium Agouti sub regula S. Benedicti, » adjuvante Faustino strenuo ac praedivite milite, « qui monachus factus ecclesiam S. Benedicti a fundamentis magno sumptu aedificavit, et post mortem Roberti secundus monasterii abbas » evasit, ut legitur in ejusdem monasterii Chronico, quod typis vulgatum est in Spicilegii tomo VII. Eidem loco praefuit anno 870 Berno abbas undecimus, cui sequentes libros inscribit Aimoinus. Monasterium in ecclesiam 126.1012A| cathedralem erectum est ab Joanne XXII, modo a saecularibus canonicis occupatum.

3.

Obiter observo, Guarnerium Resbacensem abbatem, qui in vulgatis indicibus omissus est, scripsisse opusculum metricum de S. Vincentio martyre hactenus ineditum, quod legi in ms. codice Gemblacensi sub hoc exordio:

Quis tua, Christe, salutifera,
Quae facis omnipotens opera
Tradere non cupiat titulis, etc. Deinde in consequentibus agit de cella seu monasterio S. Vincentii prope Hispalim his versibus:
Cella procul bidui spatio
Ab populi manet hospitio.
Sancta monastica religio
Degit in hoc velut exsilio,
Nullius indiget auxilio.
Sola Deo vacat haec eremus,
Fert scopulos aridumque nemus
126.1012B| Mons supereminet aerius,
Oceanum videt inferius,
Nil monachis libet exterius.
Mons etiam capit ecclesiam,
Inter utrumque decus mediam,
Claustra decoris habent faciem.
Cuncta boni retinent speciem,
Et specie tenus almitiem.
Hic Vincentius armipotens.
Cui Dominus Deus omnipotens
Vincere carnifices tribuit,
Lipsana dum sua distribuit,

Nobilius caput exposuit. Eo in loco Eugenius secundus Toletanae sedis episcopus vitam monasticam egisse mihi videtur, quippe qui sagaci fuga urbem Caesaraugustanam petens, illic martyrum sepulcris inhaesit, ibique studia sapientiae et propositum monachi decenter incoluit, ut scribit Hildefonsus in lib. de Scriptoribus ecclesiasticis, cap. 13.

EPISTOLA AIMOINI Ad domnum BERNONEM abbatem caeterosque sub eo fratres

126.1011C| Dignis memoria sanctis Patribus, domno abbati Bernoni, caeterisque sub eo fratribus, in pago Albiensi et monasterio beati Benedicti, quod Castrum cognominatur, sub ejus regimine, regulari studio Deo commilitantibus, Aimoynus peccator, almi Germani Parisiorum praesulis monachorum novissimus, praesentem prosperitatem, aeternamque in Christo coronam.

Vestra, o amantissimi Patres, prudenti, necnon et imitabili simplicitate comperta, non miror quod 126.1012C| libuit sanctitati vestrae mihi modico tantum injungere negotium: quatenus adventum beati levitae et martyris Christi Vincentii ad vos, ejusdemque adventus supernae admonitionis causam, litteris mandando posteris futurisque saeculis sciendum praeberem. In quo etiam illud competenter exigitur: ut grandia paucis elucidem, seu pro vitando fastidio spatiosa brevi sermone contraham: quo omnibus legentibus hoc opus, Christo favente, probetur acceptius. Id quoque quemadmodum de miraculis 126.1013A| ejusdem sancti in itinere vel penes vos multiplici numerositate exhibitis, tantum ut ejus inventio, ejusque ad vos translatio certa dignoscatur, contingam. Sed quoniam me super hoc, quamvis indignum, dignanter tamen aggressi estis, fiat Domini pia semper voluntas, ipsiusque sancti et egregii testis consequens pro me ac frequens apud eum oratio. 126.1014A| Neque fas sit me tot tantisque praeceptoribus digna, licet ab immerito, postulantibus inobedientem reperiri: vestra quoque pro me sanctitate divinam supplicante clementiam, ut quod meritis non praesumo, sanctarum precum sublevatus auxilio, non ego quidem, sed gratia Dei mecum perficere possim.

INCIPIT LIBER PRIMUS INVENTIONIS SIVE TRANSLATIONIS B. VINCENTII LEVITAE ET MARTYRIS, Quae celebratur VI Kal. Novembris

CAPUT PRIMUM. 126.1013B|

Anno octingentesimo quinquagesimo quinto Incarnationis Domini nostri Jesu Christi, regnante orthodoxo Francorum principe Carolo Hludowici Imperatoris filio, in parte quadam regnorum ipsius, in Aquitania scilicet et Monasterio, quod vulgari appellatione Conkittas vocitatur, Hildeberto cuidam monacho visio ostensa est, quam coelitus monstratam sequentia declarabunt. Erat igitur idem vir simplex, ultra juvenilem aetatem tempus agens: senex moribus, ac sanctae patientiae studiis eruditus. Habitum etiam monasticum (quem praesertim a tempore sui sacerdotii inhianter desideraverat) adeptus, talem se totius religionis praebuerat actibus, ut etiam praecedentium hujus vitae patrum sequens vestigia, 126.1013C| multis et ipse foret in exemplum. Hic cum se aliquando post exsolutum vigiliarum debitum sopori dedisset, vox ei divina sic insonuit dicens: « Frater, vigilas? Cui respondenti: Domine, quid me vis facere? Surgens, inquit, vade, et aggredere Valentiam Hispaniarum: ac perquire extra muros ejusdem civitatis locum sepulturae Vincentii levitae et martyris. Cujus corpus ecclesia quae desuper fuit, a paganis ob malignorum civium et circum habitantium pravam conversationem destructa, ibi absque ullo religionis honore, nullo obstante tegmine, imbre madescit aethereo. Nam dignum est, scito, Dominique voluntas, ut idem gloriosus Dei amicus inde diligenter effossus, ad locum transferatur pacis cultusque 126.1013D| legitimi. » Quibus dictis, mox a conspectu videntis illa coelestis species hujusmodi visionem narrantis una cum voce subducitur. Qui sopore depulso, et quod viderat vigilanti animo replicans, ad Dei rogandam pronus consurgit clementiam, quatenus per eum cunctorum opifex quod ostenderat, dignaretur explere.

CAPUT II.

Erat sane alius in eodem monasterio monachus 126.1014B| religiosus aeque sacerdos et conversus Audaldus nomine, speciali ei familiaritate connexus, aetate ac vitae moribus pene consimilis, cujus ab ore quae dicuntur, et multo etiam ampliora nos in fide accepisse confidimus. Ad hunc primus memoratus compresbyter Hildebertus accessit: et quod sibi revelatum fuerat secreta allocutione detegens, eum in hoc multis modis animando socium postulavit. Hortatur amicum, precatur dilectum: Dei sanctique martyris adfuturum repromittit solatium, necnon et pro laboris sudore aeternae recompensationis pollicetur praemium. Quibus vir devotus attenti pectoris arcano receptis, confestim verbis favens sodalis, assensum libentissime praebuit: praesertim cum idem a quodam nobili Hispaniensi viro, Berta nomine, 126.1014C| frequenter audierit, quod ejusdem sancti levitae et martyris corpus ab eodem loco cultoribus desolato facile in quamcunque partem a quolibet asportari posset. Convenitque utriusque animus ad tot terrarum intervalla percurrenda promptissimus, atque ad perferenda, si qua etiam adforent, impedimenta paratissimus. Itaque Blandino ejusdem loci abbati, reliquisque fratribus suae voluntatis rem patefaciunt: a quibus hoc agendi seu perficiendi eos oportebat expetere consilium. Processit sane omnium qui convenerant communis in hoc validusque animi ardor: quorum scilicet mentes virtus illustraverat superna, et aequalis spei perflaverat laetitia

CAPUT III.

126.1014D| Hoc igitur accepto ardentibus duntaxat animis divino, quod est magis fatendum, consulto, paratis omnibus exeunt cum duobus tantum famulis, hilares procedentes ad locum et opus sibi coelitus intimatum. Gradientibus autem eis, ac viam festino tramite accelerantibus, Hildebertus carnis incommodo pressus assumptum iter quanquam invitus reliquit. Audaldus vero moestus ac deinde uno solo comite contentus, post multas, quas prolixum esset 126.1015A| expedire, paganorum insidias, pariterque tribulationum variarum pressuras, ducente se Christo audacter percurrens, tandem aliquando Valentiam superius nominatam civitatem aggreditur. Ubi diebus quatuor in ejus suburbio, a Christianis jam penitus derelicto, anxius dubiusque quid ageret immoratus, quinto die Zachariam quemdam Maurum, apud quem hospitabatur, conveniens, sciscitabatur ab eo privatim de re propter quam venerat, et utrum se in hoc adjuvare possit, denudatis secretis interrogat. Quo respondente se optime posse, atque locum ubi pretiosus Domini martyr jacebat, ipsiusque monumenti tumbam adhuc integram bene nosse: Eamus, inquit Audaldus, et videamus utrumme ita sit, quemadmodum testaris. Quo aiente: Quid mihi 126.1015B| dabis pecuniae, si quod quaeris ostendero? Monachus ait: Parum quidem habeo: sed illud totum, vel certe exinde quantum petieris incunctanter appendam. Unde praedictus Zacharias superno instinctu, sanctique martyris, ut credimus, obtentu moderatus, non amplius quam quadraginta argenteos, solidos videlicet quinque postulavit. Quibus libenter tributis, simul ierunt ad locum, ubi maceriarum ecclesiae tantum patebant ruinae, atque ipsius sepulcri situm, ut fuerat incontaminatum tituloque signatum, reperiunt: in quo erat super inscriptum, quod illic requiesceret sanctus levita et martyr Vincentius. Praeclarorum quoque parentum nomina, patris Euticii, matris vero Enolae, a quibus orbi agonista talis processerat, eidem epitaphio inter caetera refulgebant 126.1015C| inserta. Ergo comperto seu denotato sarcophagi loco, die adhuc multo domum reversi sunt, glorificante Audaldo Deum ac benedicente, qui itineris sui incursum ita prospere direxisset.

CAPUT IV.

Proinde dum quies noctis membris praesertim humanis blanditur, accepto lumine consurgentes soli secreto revertuntur ad tumulum: inventumque mirae pulchritudinis vas marmoreum undique, ut decebat, studiose munitum, inopina facilitate, ultra quam dici posset, simul ambo viribus insistentes aperiunt. Quid praeterea admirationis pro incredibili ejus integritate, quidve compunctionis seu lacrymarum, propter videlicet gaudium ac inexpertam 126.1015D| aromaticae suavitatis illic diffusam fragrantiam, memoratus ille monachus, tanti boni repertor, inibi tunc persenserit, ineffabile ipso jurejurando attestante habetur. Hoc tamen luce clarius fulget, quod hujusmodi signis veluti quibusdam vocibus promulgatum fuerit, quod is qui quaerebatur Dei Martyr et Levita Vincentius esset inventus. Qui extra multiplices et admirandas suppliciorum ejus injurias ita, ut praelibavimus, integer liberque a putredinis labe repertus est, ut nullo modo in praeparato sibi ad efferendum sacculo, nervis adhuc rigidis componi potuerit: nisi per artus, hoc ipsa cogente necessitate, complicatus dissolveretur. Quibus cum reverentia et timore perfunctis, ad hospitium deportatur, 126.1016A| tempusque ac opportunitas exeundi patriamque revisendi praestolatur in dies.

Emptis denique palmarum ramis, et circa ipsum corpus ligatis, veluti hujusce rei gratia thesaurus occultaretur acquisitus, tantum tamque venerabile praemium levans, hoc onustus munere, hacque locupletatus margarita negotiator ille pauper ditissimus effectus, optatum iter dum tempus videt, resumit. Cui Dominus rursus ostendere volens, quod quaesiti Vincentii levitae et martyris corpus invenerit, sub nocte quadam dum super universos eumdemque Audaldum sopor solito vehementior irruisset: subito fulgor (haud dubium quin coelo delapsus) omne replevit quo Sanctus inerat habitaculum: adeo ut 126.1016B| hospes seorsum recubans nil aliud quam domum suam, volvente ignis edacitate, ardere putaret. Dumque clamores pavitans, quis ignem succendisset, emitteret, Audaldus veluti de itinere fessus, vix somni decussa quiete assurgit, vocesque clamantis hospitis accipiens, rem coelitus administratam, ipso perfusus splendore tacitus timidusque attendit. At ubi in se recollectus virtutem agnovit Altissimi, hospitem, utpote gentilitatis ritu ferocem, blando ne paveat demulcet affatu, ignem procul dubio a se accensum fuisse pronuntians. Hoc autem audito, ille se intra cubiculi sui claustra continuit: nec est permissus dignusque inventus, qui facti miraculi mereretur nosse mysterium.

CAPUT VI. 126.1016C|

Monachus vero orto mane festine consurgens, quod residebat itineris conficere satagit. Unde post aliquot dies Caesaraugustam civitatem properanter aggressus, a quadam Deo devota muliercula prope ipsius urbis moenia domum habente, misericordia hospitandi, utputa peregrinus, illa nocte suscipitur. Quae sollicita, dum in occultiore parte suae domus vigilans et tacens quiesceret, animadvertit memoratum monachum ante sancti corpus lucentibus cereis psallenter adstare. Itaque pulsato nocturnali tempore signo, ad ecclesiam concita pergit: atque quod viderat per internuntium episcopo civitatis intimavit. Qui festinans sarcinam sibi una cum palmis pudore sublato deportari jussit, monachum 126.1016D| autem comprehendi mandavit. Ille vero paulo ante de necessariis viae sumptibus meditans, propter emendos panes, ministro, quia erat mutus, domi relicto, ad forum processerat. Episcopus namque diviso fasce, et quaecunque inerant universis coram expositis, reperit sanctum intrinsecus latens pignus, sacco diligenter insutum. Quod stupens nimiumque admirans, et aestimans omnino quod erat plane alicujus sancti martyris corpus, jussit illud auferri, atque in ecclesia beatae Mariae semper virginis (quae est mater ecclesiarum ejusdem urbis) veneranter recondi: in qua olim sub Valerio pontifice idem martyr strenuusque athleta archidiaconii arcem insignis tenuerat.

CAPUT VII. 126.1017A|

His ita dolo peractis, Audaldus horum nescius cum panis edulio domum regreditur: agnitoque (proh dolor!) hoc tristi facto, perculsus animi dolore ad eumdem episcopum, nomine Seniorem, lacrymis plenus accessit, conquerens cum eo de injuste sibi subducto corpusculo. Et meus, ait, meus fuerat ille propinquus, in partibus Hispaniarum nuper mortuus ac sepultus. Cujus cadaver inter reliquorum parentum meorum exanimes artus componere satagens, haec terrarum spatia multis vexatus calamitatibus Christo propitio peragrans evici: atque illud non parvo xenio dato, ex paganorum placata feritate redemi. Sed proh nefas! inquit, offendi episcopum crudeliorem ethnicis. Quod enim eorum austeritas humanitus 126.1017B| emollita pie quaerenti concessit, hoc tua violentia improbe omnimodis exagitata rapit, impudenterque praesumit, et veluti insanus sanctum dicis corpus hominis peccatoris. Tunc episcopus inter haec et alia nimis rapida permotus iracundia, monachum teneri praecepit: inexquisita tormentorum genera virgarumque ei livores repromittens, nisi de qua civitate vel loco eum furatus esset, seu quo nomine idem sanctus censeretur, exponeret. Quod cum coepisset, ac crudelius carnifice turpiter exercere perstitisset, Audaldus volens nolens et valde diu caesus, ac per testiculos tandem suspensus, quasi visus est confiteri quod ab Hispaniae partibus illum deferret, quodque sanctus Marinus martyr (hoc invento vocabulo) nomen haberet. Sicque, ut reliqua transeamus, episcopo 126.1017C| sacrae praedae nefario invasore partim deluso, cum magno cordis ploratu fletuque plurimo pulsus, ad proprium locum monachus tristis verberibusque attritus revertitur. Quod monasterii sui fratres audientes, nec credentes, Audaldum mendacii redarguerunt; nomenque illi gyrovagi imponentes, a se sequestrando, jamque ipso etiam sponte exeunte, repellunt: et ubicunque libeat licentiam ei, imo necessitatem tribuunt commorandi. Qui ad coenobium beati Benedicti, Castrum superius cognominatum, usque perveniens, ejusdem congregationis abbati, viro religioso, domno Gisleberto, caeterisque fratribus ibidem degentibus omnem sui itineris sive actus continentiam, qualiterque sibi sancti levitae et martyris corpus sublatum fuerit, per ordinem explicavit. 126.1017D| Qui nimirum attoniti, et pro his quae dicebantur valde gavisi, Audaldum regulari more prius suscipiunt: ac deinde illi secum, quamdiu viveret, habitandi locum concedunt. Simulque deliberant, tempus ad hoc congruum opperientes, quatenus tantum ad se decus quandoque superna opitulante gratia transferre satagerent.

CAPUT VIII.

Exacto denique tempore, annis scilicet octo et semis evolutis, ad Caesaraugustam, Salomone sibi familiarissimo Cerdaniensi comite mandante, ex se 126.1018A| fratres mittunt, qui sancti levitae et martyris corpus, procurante hoc ipso Salomone, reciperent, secumque Christo miserante deferrent. Salomoni namque hoc jamdudum compertum fuerat: et (ut erat prudens atque boni cupidus) ad regem Majorem Cordubensem opportunitate accepta perrexerat, fingens inter reliqua, quod apud Caesaraugustam civitatem parens ipsius, vocabulo Sugnarius, dum ab Hispaniae partibus deferretur, a Seniore ejusdem civitatis episcopo violenter sublatus detineretur. Ille vero exceptis aliis donariis sponte oblatis, ut corpus reddi juberet solidis centum expostulatis, ad regulum saepe dictae civitatis, nomine Abdilam, chartam facere mandat: imperans ut ipse totidem quoque solidis sumptis Salomoni comiti propinqui sui Sugnarii corpus restitui 126.1018B| praeciperet. Quibus sic expeditis, ac principum animis, taxata pecuniarum summa, lucratis, episcopus advocatur: et cur tantam in mortuum, imperatoria posthabita reverentia, exercuerit iniquitatem, velut reus majestatis, quique etiam nec sibi reveritus fuerit, districte inquiritur. Quo omnia negante, et quod id non fecerit, cum multis Dei sanctorumque juramentis affirmante, Audaldus accedens constanti animo episcopum fortiter convincere parat. Sed illis diu absque effectu, et, ut dicitur, muliebriter altercantibus, postquam episcopus blandis sermonibus invitatus veritatem fateri noluit, proponuntur ei tormenta: ut scilicet ligato pedibus ejus vel collo fune per circuitum civitatis traheretur, et sic illusus membratim demum dissiparetur. Et quanquam virtutes 126.1018C| S. Vincentii, licet sub nomine sancti Marini, transacto praescripti temporis spatio illic frequenter ostensae, animum illius in ejus amorem miro modo pertraxissent, minarum tamen horrore exterritus, quod gestum fuerat confitetur, et locum quo illud sacrum corpus erat humatum, non sine dolore ac gemitu aperit. Quo pervenientes monachi qui advenerant, tam pretiosum coelestis doni talentum reperiunt, elevantque. Cumque unus illorum, Radbertus nomine, haesitans dubitaret an is vel alius esset, atque loculum aperiendo certis signis Audaldo notis, hoc prius caute perspici debere contenderet, statim pede quem ad hoc promoverat, infirmatur, plurimum sibi formicante genu cum tibia. Quo signo reliqui satis certi de reddito corpore, illud ad deportandum 126.1018D| apte componunt. Tantoque potiti desiderio, ac post paululum monacho pedis vigore pleniter recuperato, cum hymnis et gratiarum laudibus (prout ratio et loci qualitas dictabat) exeuntes, ad propria redire Domino ducente disponunt: cui est honor et potestas, virtus et imperium in saecula saeculorum. Amen.

Huc usque de sancti corporis inventione, seu repetitione: nunc autem quae restant translationis et gestorum in ea miraculorum, sequens libellus cum subjecto excipiat prologo

Ergo quia hactenus quae circa hujus sancti levitae et martyris inventionem seu corporis repetitionem gesta 126.1019A| sunt, fideli stylo Christo duce digessimus: jam nunc quae restant ipsius translationis et gestorum in ea miraculorum, brevi quemadmodum coepimus tractatu sollicite videamus. Neque enim effugari lectorem, multo magis vero ad ea quae dicuntur invitari, oportet, qualiter etsi sermo incultus exasperat, saltem succinctus demulceat. Ideoque omne hoc opus in duo 126.1020A| etiam dividere voluimus corpora, licet quantitate exigua. Nobisque donari petimus, quidquid praetereunter in his excessimus: qui de multis pauca legentes, illa prorsus quae fide ac relatione digna inventa habuimus, eis praesentibus qui viderant attestantibus, pii laboris studio ipso in loco scribere curavimus.

INCIPIT LIBER SECUNDUS

CAPUT PRIMUM. 126.1019A|

Siquidem illis ad Balagivum oppidum, juxta nuvium Segarim, cursim pervenientibus, in quadam insula solo contigua resederunt. Statimque divulgatum est nobilis levitae et martyris corpus adesse. Tunc conveniunt nonnulli munera et obsequia pro posse offerentes. Inter quos mulier dudum caeca adducta est, quae humi ante ipsas reliquias prostrata, 126.1019B| lumen sibi donari poposcit. Et aliquandiu flens ac in oratione persistens, visum cunctis qui aderant cernentibus recepit et semetipsam qualis venerat qualisque effecta esset admirans, aiebat: Gratias tibi Deus, tibique sancte martyr, qui me tuae virtutis ubertate dignam duxisti.

CAPUT II.

Profecti autem inde ad Bergam castellum celeri cursu iter dirigunt. Ubi Dominus itidem praestito miraculo, quid meriti quidve gratiae apud eum sanctus levita et martyr haberet, clementer ostendit. Nam inter reliquos gratissima ejus munera requirentes, adfuit quidam delatus claudus, totoque corpore aegrotus. Qui coram reliquiis (ut in talibus contingere 126.1019C| solet) coepit primum dolore valido affligi, et in pavimento volutari. Quod astantibus mirum videbatur: sed paulo post miserante Deo intercessionem beati Vincentii consolidatae sunt bases pedum ejus, et directi gressus: ita ut laetitia sospitatis amica comitatus, per se ad suos sanus rediret.

CAPUT III

Quia vero lucerna non debet abscondi, sed ut luceat super candelabrum poni, jam illud sanctum corpus tanto virtutum fulgore coruscum feretro aptantes, Salomone comite, praevio pacificoque ductore Cerdaniam usque venerunt. Ibi enim propter occurrentes, et necessariam itineris quietem, salubri consideratione aliquantisper stare decreverant. 126.1019D| Intrantesque quamdam ejusdem provinciae villam, quae a priscis cultoribus nomen Albis accepit, imposuerunt illud super altare ecclesiae beatae Mariae Virginis. Quo innumera multitudine utriusque sexus per biduum confluente, reperti sunt inter eos, contracti genibus duo, et una debilis mulier, caecus unus, ac febricitantes seu energumeni, ejus sanctis meritis ab omni infirmitatum gravedine liberati. Nec audivimus, quod ullus quocunque debilitatis morbo invasus, (si 126.1020A| fideliter accessit), se vel advenisse, vel certe sine remedii medicina recessisse doluerit.

CAPUT IV.

Pene igitur per singula mansionum loca patratis miraculis, ut verbi gratia in Livia duobus claudis erectis, et in Carcasona extra urbem in ecclesia sub ipsius Levitae et Martyris veneratione Christo sacrata, daemoniacis infirmisque aliis non paucis curatis, jam 126.1020B| laeti Castrum quo tendebatur, praecipui Patris Benedicti monasterium appropinquant. Sed qualis fuerit tanta exceptione dignus, cum crucibus ac cereis, omnibusque congruis ornatibus ille monachorum splendidus apparatus, necnon et devotissimus populi concursus, reor superfluum, si exponi contendatur, Martyris itaque corpus servandum venerandumque in ecclesia almae genitricis Dei Mariae ante ipsius coenobii portam collocaverunt, ob devotam maxime feminarum frequentiam, quibus monasterii ipsius aditus ex antiqua Patrum ejusdem loci consuetudine denegatur. Decreverunt tamen novam basilicam in ejus honorem monasterio vicinam exstruere: ad quam utriusque sexus personis devotis liber sit 126.1020C| accessus.

Sed quoniam forte poterat dubitari de tali ejus inventione et optata delatione, hoc omnipotens Deus ad cumulum suae bonitatis tali miraculo roborari voluit. In villa Vidcellas, a monasterio tribus duntaxat millibus distante, femina quaedam ibidem adhuc degens, nomine Aitrudis, a vicino suo admonita est, ut deposito lanificii opere, in occursum susceptionis beati Vincentii martyris cum aliis properaret. Quod illa facere recusans, cum cachinno dixit esse potius corpus cujusdam Mauri ethnici vel Hispani, quam martyris. Et extemplo omnium privata membrorum officiis contrahitur; ac veluti cadaver miserabiliter in terram consternata, se mox expiraturam terribili 126.1020D| voce proclamat: rogatque suos, ut ad sancti templum deferatur. Ubi curru delata, per dies novem, aspicientibus multis, eamdem percussionis debilitatem sustinens mansit: atque post alios novem saluti reformata, valens, ut nunc quoque valet, exivit.

CAPUT VI.

Enimvero frequentantibus locum plebibus, sive infirmis variis languoribus oppressis sanitatum medelam 126.1021A| exquirentibus, a Cerdaniae partibus quidam venientes, haud longe a monasterio propriis rebus exspoliati, nudi ad sanctum gemebundi flentesque perveniunt. Sed mirum in modum gratia supernae accidit aequitatis, ut praedatores aliorsum fugere tentantes, adversa sibi protectione mirabiliter coacti, cum universis quae abstulerant, ad eumdem locum festinanter accederent. Et sese mutuo intuentes spoliatores ac spoliati, isti timere, hi vero multo amplius mirari coeperunt: volentibusque populis in reos consurgere, supplices rogarunt, ne quid sibi mali ob Christi sanctique martyris amorem inferrent. Quo impetrato omnia restituerunt: et Deum sanctumque laudantes Vincentium, ad propria singuli repedant: isti de inventis, illi autem de venia gratis 126.1021B| acquisita jocundi.

CAPUT VII.

Nec silentio praetereundum, quod pari admiratione dignum est. Quidam enim ex Camerensi pago, causa orationis, inclinato jam die adveniens, lanceam suam uni arborum, quae sunt ante memoratae basilicae ingressum (servato religionis honore), innixam reliquit. Cumque ecclesiam sic exarmatus intrasset, et orationi devote insisteret, fur quidam lancea ejus rapta aufugit, domum suam non longe positam petens. Sed mente perturbatus, ad ejusdem viri tugurium, cujus erat hasta, infra triginta ferme leugas, jejunio, ac itinere per totam noctem fatigatus devenit. Cumque sitiens paululum aquae peteret, mulier 126.1021C| agnitam mariti hastam recepit, et furi reatum suum confitenti pepercit, non sine admiratione virtutis sancti Vincentii qui peregrini sui injuriam eo modo reparari curavit.

CAPUT VIII.

Quandoquidem de nova sancti Vincentii levitae et martyris fabricanda ecclesia mentionem fecimus, congruum est huic loco novum referre miraculum. Ad hanc enim constructionem confluentibus pariter plus quam ducentis viris cum muneribus, praeter mulieres, parvulos, et infirmos, inter quos fuit quidam caecus rebusque pauper: qui ne in sancti servitio vacuus appareret, lapidem non parvum sibi ex itinere a ductore dari poposcit, atque illum subito levatum collo supposuit. Cumque a plebe stultitiae 126.1021D| argueretur, ut qui rem impossibilem propter pondus attentaret, asseruit se nunquam ab incoepto quieturum, donec munus assumpti lapidis ad novi templi S. Vincentii structuram detulisset. Nec mora, inter haec verba, depulsa caecitate visum recepit.

CAPUT IX.

Vir venerabilis Helisagar Tolosae civitatis episcopus, his auditis virtutum signis, jure pastorali clerum populumque hortatus est, ut qui vellent ad sancti martyris orationem secum ire pararent. Qui dum decreto tempore pastor bonus ovium turmis circumseptus, a nono etiam milliario discalceatus, forma factus gregi, reverenter advenisset, quidam eorum digitos utriusque manus ab ipsa nativitate ita contractos 126.1022A| et volae haerentes habens, ut nunquam explicari seu extendi valerent, post orationes et lacrymas coram sancto martyre fusas, sensit eos solutos, manante tamen vivo cruore e locis, quibus prius inhaeserant. Quo viso episcopus et universi qui cum eo erant, in laudes divinas prorumpunt, litanias, hymnos, et Te Deum laudamus, lacrymosa voce psallentes: ipsasque manus sanguine litas jam gaudio magno deosculantes

CAPUT X.

Quidam argentum sibi ad aliquod opus necessarium in sinu absconderat. Quod inverecunde mulier in latrocinandi arte perita extraxit. Sed manus ejus ipsum argentum continens statim obriguit, ita ut eam nec aperire, nec ad se (cunctis videntibus) reducere 126.1022B| valeret. Ipsa vero ad sancti Vincentii sacras reliquias confugiens, et ibidem cum fratribus aliisque fidelibus devote orans, curata est, manuque relaxata furatum argentum restituit.

CAPUT XI.

Alius caecam habens filiam a nativitate, eam medendi fretus fiducia, ad sancti Vincentii divulgata passim patrocinia adducere statuit, et ad monasterium usque veniens, ubi comperit ipsum sacrum corpus, propter timorem paganorum Nortmannorum, ad remotiorem et tutiorem locum transportatum fuisse, crebrius ingemiscens dicebat: Miserere Christe, miserere, o beatissime Vincenti: miserere mihi misero, miserere huic filiae meae. His lacrymarum 126.1022C| vocibus, superna (quae non dormitat) ad miserandum excitata clementia, continuo obtinentibus magni agonistae precibus et fide parentis, lumen restituit puellae.

CAPUT XII.

Nortmannis autem (qui ad obsidendam Tolosam venerant) accedentibus, monachi sanctum revehunt corpus: dignisque, eo in loco ubi prius fuerat, officiis venerandum reponunt.

CAPUT XIII.

Rursus puella quaedam a nativitate caeca, indubitanter credens interventu tanti martyris se posse lumen recipere, sororem rogavit, ut ad eum quantocius perduceretur. Quae dum simul incederent, audierunt in terram procul remotam delatum fuisse. 126.1022D| Ad quam propter rigorem hiemis et aspera juga montium non valentes pervenire, caeca sororem suam hortata est, ut ex cera quam secum tulerant, candelas conficeret, easque saltem ad locum quo sanctum corpus in itinere ad modicum pausarat, deferret. Audierat enim locum miraculis celebrem: ita ut etiam animalia ratione carentia illum contingentes debilia redderentur. Quod cum fecissent, atque se illic ambae gementes prostravissent, fusa prece, quae lucis nescia venerat mulier coepit dicere se clare quaeque aderant cuncta videre.

CAPUT XIV.

In eodem Albiensi pago fuit quidam piscator nomine Ubidandus, qui cum videret socios suos piscatum 126.1023A| pergentes, in praefato loco causa venerationis morari, eos increpabat dicens: Vellem arbores hujus silvae universas adoraretis: qui omnium plateas viarum indiscreta consideratione, oratorii religione sacratis. Quibus dictis, illico petulans os ejus in aurem sursum convertitur, atque ultra quam dici potest monstruosum efficitur. Tuncque poenitens ad praedictum locum cucurrit totoque extensus corpore se contumeliosum et blasphemum fuisse fatetur. Deinde ad ecclesiam, in qua sancti levitae et martyris corpus excolebatur, velociter perrexit: eamque singulis horis diei vel noctis frequentavit, donec sanaretur.

CAPUT XV.

126.1023B| Hac itaque luce longe lateque diffusa, etiam a nativitate adducti caeci illuminabantur, surdis ac mutis sensus officia reddebantur, claudi curabantur, energumeni fugatis daemonibus mundabantur, et aliarum infirmitatum quacunque molestia aggravati praesentes absentesque sani efficiebantur. Unde paupercula quaedam a multo tempore luminibus privata, cum ad sanctum martyrem duceretur, in medio itinere a ductoribus taedio et labore fessis derelicta, rogavit quemdam astantium, ut saltem candelas (suae orbitatis munuscula) ante sancti martyris altare accensas offerret. Qui dum manu extensa eas accipere vult, ab ipsa muliere videntur: recollectoque brachio jam non ductorem, nec earum latorem quaerit: sed hilaris et de die in diem clarius videns, iter coeptum 126.1023C| etiam plerosque antevertens, perficit: et tandem ad sepulcrum beati Vincentii pervenit. Ubi candelis ardentibus, non per alium, sed per se oblatis, plenam oculorum aciem recepit.

CAPUT XVI.

Huic simile est miraculum in Rotenensi pago, qui vulgo Rodinigus appellatur, patratum. Quidam contractus genibus cum ad sanctum Vincentium adduceretur, a suis ductoribus ignavis, pigris et inhumanis in medio itinere solus et plorans derelictus est. Sed quia Dominus de quacunque necessitatis angustia ad se clamantium preces misericorditer exaudire non cessat, extemplo miseratur miserum, ac coelesti perfusum medicamine, jacentem debilem facit erectum: 126.1023D| adeo ut magnis passibus gradiens, suos desertores mox assequeretur. Illi autem tanto miraculo attoniti, seipsos accusare vehementerque redarguere coeperunt, quod coelestis remedii beneficio dignum, ita pigri inclementesque deseruissent

CAPUT XVII.

Consuetudo (ut meminimus) praefatae congregationis fuit, ut feminae omnes ab ingressu monasterii arcerentur. Idcirco ejusdem coenobii fratres prudenter providerant, ut corpus beati Vincentii levitae et martyris in basilica Dei genitricis Mariae poneretur, ad quam liber erat mulierum accessus. At vero successu temporis, conventu hujusmodi per dies cessante, intulerunt illud in seniorem monasterii 126.1024A| ecclesiam, atque retro altare beati Benedicti (donec ejus templum consummaretur) posuerunt. Post haec mulier ab annis plurimis caeca conata est usque ad locum quo sanctus jacebat ingredi: sed quidam obvians, hanc repulit, atque retrorsum moestam abire coegit. Quae suspirans, ac ad coelum oculos mentis erigens, sancti martyris sibi provenire supplex orabat solatium. Sicque inter lacrymarum flumina caecitatem expulit.

CAPUT XVIII.

In quodam loco eidem coenobio adjacenti, qui Waldarii cella nuncupatur, hoc memorandum enituit virtutis praeconium. Secus etenim ipsum locum diffusis militum copiis, Monachi Hermengaudum Albiae comitem adierunt: orantes ut ab hostium 126.1024B| invasione equorumque depastione sata condiminae suae protegeret. Nam in illis partibus perpauca exstant prata. Qui quatuor pallas ecclesiae sancti Vincentii a pauperibus mulierculis oblatas praecepit assumi, et totidem baculis perticis alligari, atque in circuitu florentis agri affigi, quatenus eo signo a messis direptione hostes temperarent. Sed unus eorum tale signum despiciens, pallam unam cum baculo in terram excussit, et ab equo (quem in ipsa sata inducere nitebatur) versis calcibus in fronte percussus, spiritum exhalavit. Quo audito et per hostes diffamato, timor universos invadit, evidensque Dei judicium ac sancti martyris meritum ubique valens praedicatur a cunctis.

CAPUT XIX. 126.1024C|

Huic facto propemodum simile est quod sequitur. Nam domno Alberico monacho cum fratre Helia in pagum Impuriensem profecto, atque in villa suae obedientiae, quae Garriculas nuncupatur, commorante, supervenerunt hostes, qui pagum villamque, nemini parcentes, depopulati sunt. Quinetiam equos ipsius Alberici abduxerunt, nec impetrare potuit ut saltem unus (quem robustiorem noverat) redderetur. Sed ipsemet equus qui postulabatur, quasi vindex duplicis injuriae (raptus inquam, et justae repetitionis), raptorem calcibus in nudo capite percussum, morti tradidit. Quo facto iniquitatis socii perterriti, non solum equos, verum etiam quicquid in eadem villa rapuerant, relinquentes aufugerunt.

CAPUT XX. 126.1024D|

Sequens exemplum de muto et surdo curato finem imponet. Georgius quidam vir illuster servum mutum et surdum habuit: qui cum ad sepulcrum sancti Vincentii levitae et martyris duceretur, nec amplius a monasterio quam duodecim ferme millibus distaret, coepit loqui, loquentesque absque impedimento audire. Tunc comites rogavit, ut eum cito ad locum, ob referendas sancto martyri grates perducerent. Quod et fecerunt ad gloriam et laudem Dei et Domini nostri Jesu Christi, qui sanctos suos mirabili potentia ubique triumphare facit: cujus honor et imperium sine fine permanet in saecula saeculorum. Amen.

EPISTOLA EJUSDEM AIMOINI AD DOMNUM THEOTGERUM, Ejusdem congregationis monachum. 126.1025|

126.1025A| Levitarum praecipuo domno THEOTGERO, juxta consonam sui nominis etymologiam Deum gerenti, Aimoinus comminister salutem dicit.

Laudabili charitati vestrae, mi dulcissime Theotgere, frequenti studio circa mei curam satagenti, in omnibus parere devotus existens, inclino me tuus camelus sponte, ad injunctum mihi abs te onus ferendum. Rem siquidem novam et pro sui brevitate 126.1026A| mirandam, prosaico opere expleto, me vestra dilectio de adventu beati levitae et martyris Christi Vincentii facere cogit geminos rursus libellos: quos singulos tricenis modo versibus claudam, per denos etiam positis in unoquoque capitulis. Unde consultius eligo veluti recens scriptor videri, quam me vestro amori, mihi melle dulciori, quavis occasione ullo modo absentari.

Explicit Epistola.

INCIPIT LIBER PRIMUS, Habens versus XXX.

CAP. I. Quod Audaldus Hispaniam aggrediens, Valentiam usque pervenerit. 126.1025A|

Bis quadringentis, decies quinisque volutis,
Quattuor inque super ciclis a praesule Christo
126.1025B| Virgineo semperque sacro de germine nato,
Audaldus fuerat tali de nomine notus
In Castro monachus communi lege probatus:
Atque sacer sancti gestans Aaronis honorem.
Hic uno comite assumpto perpessus amara
Plura; sed in dulces convertens cuncta sapores,
Institit audacter quandoque Valentia civem.
Quo se susciperet peregrino functus agone.
CAP. II. Quod Zachariae Mauro suum detexit secretum; et quomodo Sancti reperit sepulcrum.

Quod faceret Mauri Zachariae culminis hospes,
Denudat secreta sui jam pectoris olli:
Esset quodque Dei levitae martyris atque
Vincentii Hispanias solo delapsus amore:
126.1026A| Hinc precibus blandis animum mentemque relambens,
Mercator Maurum cupidi nummis argenti.
Denique surgentes monumenti septa requirunt,
126.1026B| Quae manifesta nitent titulo hoc: Vincentius istic
Martyrii levita jacet fundatus honore.
Nomina namque genus signabant scripta parentum.
CAP. III. Quomodo sub nocte ad monumentum pariter regressi, sanctum levaverint corpus.

His igitur causis signorum nocte revisis,
Viribus admissis fodiunt, tumbamque recludunt.
Educuntque sacrum corpus famulante lucerna,
Indice coelesti facti dulcedine veri.
Quae super excrescens aromata cuncta subibat.
Cumque ligaturis expletis his opus esset,
Utitur Audaldus suta sindone cuculla.
Inde domum laeti redeunt lucentibus astris,
Audaldo exspectante diem patriam repetendi,
Quod hilaris fecit nactus post tempus amicum.
  Explicit liber primus

INCIPIT LIBER SECUNDUS, Totidem continens versus.

CAP. I. Quod sanctum corpus ad Castrum perveniens, honorifice sit susceptum.
126.1025C|

Caesar in Augusta Senioris fraude relicta,
Omissis necnon aliis, ob dicere longum,
Ad Castrum, bellam patris cellam Benedicti,
Perveniat Christi martyr levitaque sanctus.
Cujus in adventu fuerint quae gaudia, nullus
Ora gerens centum poterit depromere verbis.
A monachis pulchra serie susceptio qualis
Exstiterit, solus qui testis novit Iesus:
Aptis aurifluis ornatibus undique fusis,
Gemmivomo ad coelos usque irradiante virore.
CAP. II. Quod mulier de eo primum dubitans contracta fuerit, ac deinde credens sanari meruerit.
126.1026C|
Tunc risisse fuit mulier, cui talia fastus,
Et sancti corpus levitae credere nolens:
Esse magis Maurum contendens forte putentem.
Protinus in terram membris prostrata caducis
Contrahitur, vitae sublata spe fugientis.
Sed sancto deducta, fide nascente, medetur:
Et pedibus, plaustro veniens, curata recessit.
Primitus hoc signo tanta virtute patrato,
Post quoque quae numerus nescit, sunt plura secuta,
Prosaico necnon partim sermone notata.
CAP. III. Ubi sanctum corpus exceptum positum fuerit: et qualiter deinde retro altare sancti Benedicti locatum sit.
126.1027A|
Namque monasterii ante fores genitricis in aula,
Ista sub immenso gerebantur munere Christi:
Dum fieret sanctum templum proprio sub honore;
Quo placidus demum migraret jure sepultum,
126.1028A| Masculus atque simul veniens quod femina adiret,
Interea placuit defluxa temporis urna
Inde levare sacrum corpus, digneque locari
Post altare pii Patris sancti Benedicti:
Quo meriti pleno cultu veneratur honoris,
Assiduis signis virtutum rite coruscans.

126.1027| Praestante Rege regum, et Domino dominantium Jesu Christo, bono et benigno Salvatore mundi: qui cum Deo Patre, et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per infinita saecula saeculorum. Amen.