Migne Patrologia Latina Tomus 137
De translatione corporis S. Hunegundis apud Viromanduos
De translatione corporis S. Hunegundis apud Viromanduos (Bernerus Humolariensis), J. P. Migne 137.0071B
OBSERVATIONES PRAEVIAE.
- 1.
Sanctae Hunegundis virginis et sanctimonialis Humolariensis Vitam exhibuimus in Saeculo II Benedictino, eamque Bernero abbati auctori tribuimus. Id vero constat ex subjecta translationis historia, quam unius ejusdemque scriptoris fetum esse demonstrant haec verba num. 9: « His praemissis de vita et actibus saepe dictae gloriosae virginis, ratum duximus pauca subscribendo describi miraculorum insignia. » Atqui Bernerus translationem litteris mandavit, idque contestatur Anonymus in subsequenti libello De mutatione corporis S. Hunegundis: « Cujus inventionis, inquit nom. 2, necnon et translationis descriptionem, simulque miraculorum insignia, inibi divinitus declarata, volentibus agnoscere, claro stylo loculentoque sermone studuit elucubrare piae memoriae domnus abbas Bernerus, qui Deo disponente, primus successit locello, » etc. Et sane idem utrobique stylus ac genius, nisi quod in translatione ac miraculis, quae testis auritus aut oculatus scripsit, certior est ejus auctoritas quam in Vita quae trecentis ab Hunegunde annis ab eo scripta est. Antequam plura de eodem Bernero scribamus, nonnulla de Berta Humolariensi antistita primae translationis auctore praelibanda sunt.
- 2.
Fuit haec post mariti obitum Remis « sub beatissimae Dei Genetricis tutela, suscepto velamine » Domino consecrata. Id in S. Petri parthenone factum scribit recentior Humolariensis monachus, qui anno 137.0061| 1681 S. Hunegundis Vitam Gallico idiomate concinnavit. Inde eductam ferunt ad Humolariensium monacharum regimen, quarum prolapsos mores aegre continuit. Hinc nata pervestigandi corporis sanctae Hunegundis occasio. Augendis monasterii sui rebus Bertam graviter insudasse probat Transmari Noviomensis episcopi diploma, quod hic, utpote sincerum peractae translationis testimonium, referre juvat. « Ego in Dei nomine Transmarus, sanctae Ecclesiae Vermandensis ac Noviomensis indignus episcopus, notum facio sanctae Ecclesiae fidelibus, in nostram venisse praesentiam domnam Bertam, Humolariensis monasterii abbatissam, humiliter deprecantem ut altare sancti Stephani ecclesiae quae est in eadem villa Humolarias, in cujus ecclesia sedet praefata abbatia, loco sanctae Mariae et sanctae Hunegundis daremus ad usus congregationis ibidem Deo militantis. Cujus petitionem insinuando domino Ludovico regi, simulque domno Artoldo archiepiscopo Ecclesiae Remensis, suisque suffraganeis nostris coepiscopis, praefati regis imperio, dominique metropolitani caeterorumque episcoporum consilio, petitioni tam humillimae decrevimus libentissime parere. Dedimus ergo ad praefatum locum sanctae Mariae et sanctae Hunegundis praefatum altare congregationi ejusdem monasterii in perpetuum habendum sine ulla contradictione, ea videlicet ratione ut omni anno duos solidos denariorum persolvat, secundum quod jubet auctoritas, propter honorem cathedrae episcopalis. Et quia corpus sanctae Hunegundis, tam venerabilis virginis, hoc anno, Deo volente, coruscantibus miraculis de terra levatum est, praefatum altare dedimus libenter. Jubemus itaque ut defuncta persona ante episcopum adducatur altera, cui idem episcopus altare praescriptum sine pecunia donet, et curam animarum commendet. Et ut hoc donum inviolabile permaneat et inconvulsum, hanc chartam scribere praecipimus, et signo crucis insignivimus, auctoritateque sanctae Trinitatis Patris, et Filii, et Spiritus sancti excommunicavimus, et a liminibus sanctae Ecclesiae omnes illos qui praefatum altare a loco sanctae Hunegundis vi aut ingenio abstulerint. S. Ludovici regis. S. Gerbergae reginae et S. Lotharii filii ejus. S. Hugonis ducis. S. Heriberti comitis. S. Arnulfi marchisi. S. Adelelmi militis. S. Rainaldi militis. S. Theobaldi militis. S. Helberti militis. S. Eurardi militis. S. Gerberti militis. S. Artoldi Remensis archiepiscopi. S. Rodulfi Laudunensis episcopi. S. Transmari Noviomensis episcopi. S. Abonis Suessionensis episcopi. S. Stephani Morinorum episcopi. S. Geraldi Ambianensis episcopi. S. Ingranni Cameracensis episcopi. S. Gildrici Meldensis episcopi. S. Evagrii Triectensis episcopi. S. Hincmari abbatis sancti Remigii. Actum Lauduno, Clavato anno Dominicae incarnationis 947, quarto Idus Aprilis, indictione V, epacta XXVI, regnante Ludovico rege anno XIII. Odo diaconus scripsit et relegit vice et jussu Erchemboldi cancellarii domini Transmari Noviomensis episcopi. »
Neminem moveat quod Transmarus episcopus asserat hoc anno dati diplomatis, id est anno Christi 947, Hunegundis virginis corpus de terra levatum fuisse, cum ipsa translationis acta annum 946 praeferant. His enim verbis antistes rationem habet non anni Christiani, sed anni revoluti a translatione. In diplomatis hujus subscriptionibus duo notanda occurrunt, nempe illud in publico episcoporum ac procerum conventu Lauduni concessum fuisse: deinde episcoporum subscriptiones hic procerum omnium subscriptionibus postponi praeter solitum morem, forsan quod ipsi post regem continua serie unum tenerent instrumenti latus; ecclesiastici vero eodem ordine aliud occuparent. Ad Bertam revertor.
- 3.
Haudquaquam laetos diuturnosve successus habuere piissima Bertae abbatissae studia, quae vergentibus in deteriora monacharum animis sub idem tempus loco cessit, aut forsan exstincta est. Nam anno 968 evocati e Remigiano apud Remos archisterio monachi Humolarias subierunt, ductore Bernero meliorem loco famam reddituri. Id docent Ludovici Transmarini litterae, quibus subinde Joannes XII, pontificatus anno I astipulatus est. Praefectus Humolariensi coenobio Bernerus, mirum est quantum ei decorem ac bona contulerit: quippe nobilissimi sub eo viri monasticen amplecti gestierunt: in his Landebertus Quintiniani oppidi praefectus, cum vicinis militibus ibidem saeculo valedixit. Auctam a Bernero rem familiarem probat Humolariense chartarium, ex quo catalogus abbatum apud Sancta-marthanos perficiendus est. Anno 964 superstes florebat Bernerus, cum alumnos suos ad Insulanum Quintiniani oppidi monasterium dimisit, qui ejectis malesanis clericis, monasticas inibi leges instituerunt. Berneri lucubratio De S. Hunegundis translatione desinit in descriptione miraculorum quae ante annum 965 patrata sunt.
- 4.
Alia ejus virginis translatio seu corporis mutatio quarto Idus Junias anni 1051 a Macario Humolariensi, Gerardo Insulano apud Augustam Veromanduorum, Rainero S. Praejecti et Waleranno S. Quintini de Monte prope Peronam abbatibus celebrata est. Rem fusius narrat anonymus ejus temporis scriptor, qui Berneri historiam persecutus est. Post haec, id est anno 878, duodecimo Kalendas Septembris, Petrus eo nomine secundus abbas Humolariensis, conflata exquisitissimi operis theca, S. Hunegundis reliquias in eam inferri curavit per illustrissimum Guillelmum Marafinium, episcopum Noviomensem, cui Joannes abbas S. Quintini Insulanus, Joannes Praejectensis, Joannes Aroasianus, Joannes Vermandensis, aliique cum ex clero, tum ex militibus viri primarii astabant. Tum Petrus abbas Humolariensis unam e sanctae virginis costis Ludovico XI Francorum regi, aliam Guillelmo Noviomensi episcopo, tertiam denique decano et canonicis collegiatae S. Quintini ecclesiae concessit. Confectum hac de re instrumentum anno 1679 in ejusdem S. Hunegundis theca repertum est, cum Humolariensibus suis redditas sanctae virginis reliquias, quae ob bellorum tempestates diu apud Augustam Veromanduorum detentae fuerant, illustrissimus Franciscus Claromontius Noviomensis antistes ejusdem anni VI Kalendas Julias aperta theca detexit, et habita solemni concione atque supplicatione, populo venerandas exhibuit. Jam Translationis historiam videamus.
PROLOGUS AUCTORIS. 137.0061|
- 1.
137.0061A| Magnalia divinae pietatis, quibus omnipotens Deus merita justorum propalare dignatur, dum fideli devotione mens humana scrutatur, a sui torporis ignavia erigitur animus; et quia ejusdem conditionis qua et ipse subsistit, fuisse conspicit quos miratur, quibus nulla meritorum praerogativa, sed sola divini muneris gratia, tanta virtutum insigni superna concessit clementia, ad haec promerenda fidem excitat, 137.0062A| spem roborat, atque circa divini cultus exercitia ad bene agendum forti annisu exerit brachia; tantoque fidentius prorumpit ad fortia, quanto gloriosius perspicit sexum fragiliorem clara signorum luce splendentem. Aggrediamur ergo modis qualibus valemus quaedam perspicua narrare miracula, quae Dominus in beatissimae virginis suae Hunegundis translatione dignatus est demonstrare. Utile quidem 137.0063A| duximus, quatenus lucidiorem reddamus hujus descriptionis textum, ut hujus officii nomina personarum, causas rerum, annorum numerum simul etiam seriem temporum intimemus, sicque fit, ut personarum gravitas levitatis notam abjiciat, certissimae 137.0064A| rationis causa temeritatis maculam diluat; finitus annorum numerus aliquid nobis in eodem numero mysticum innuat, temporum quoque series miraculorum gloriam augeat.
INCIPIT TRANSLATIO. 137.0063|
- 2.
137.0063A| Erat igitur quaedam sanctimonialis femina Berta nomine, quae in juventute sua parentibus, ut ferunt, cogentibus, cum viro juncta fuerat. Quo ab hac luce subtracto statuit in corde suo non amplius mortali servire marito. Nam multis nobilibus et ditissimis viris ad ejus conjugium anhelantibus, vix amicorum manibus elapsa, in urbem Remorum ad beatissimae Dei genitricis et semper virginis Mariae tutelam confugiens, capitis velamen devota suscepit. Cui postmodum Deo disponente contigit huic praeesse loco, ubi nostris temporibus cunctis imitabilem diutius peregit vitam. Fuit namque mirae abstinentiae, victricis patientiae, amatrix paupertatis, devotae humilitatis, misericordiae operibus dedita, jejuniis, vigiliis et orationibus convenienter intenta: verumetiam quasdam sanctimoniales, quae inibi per misera carnalis desiderii lenocinia turpissime volutabantur, crebris exhortationibus ad sui imitationem juxta monita Apostoli, arguendo, obsecrando, necnon etiam increpando, continere invitabat. Sed sicut semper contraria esse solet vita justorum moribus reproborum, 137.0063C| gravia eis facta est etiam ad videndum. Unde per multa opprobria et maledicta atque insidiarum jacula quae ei intorserant, quia amore sanctissimae virginis Hunegundis hoc in eodem loco detineri videbatur, de ejus sacri corporis absentia quaedam ausae sunt commentari figmenta. Hujus namque rei gratia requirendum tanti corporis sanctissimum thesaurum fidelis intentio provocatur, dicens sibi non eam ibi opportunum esse amplius manere, si locus isdem fraudatus esset tam sancta et gloriosissima matre.
- 3.
Igitur anno Incarnationis Dominicae nongentesimo quadragesimo sexto, Ludovico regnante, quinto die pridie Nonarum Octobris, post plurima jejunia, post crebras vigilias, post multas lacrymas, eamdem 137.0063D| noctem cum his omnibus quos vel quas ad hoc provocare potuit, insomnem ducens per uberes et immensos lacrymarum imbres, omnipotentis Domini clementiam humiliter imploravit, ut ei sanctae virginis suae sacratissimum corpus revelare dignaretur. factoque mane post peracta missarum solemnia, fidelis ac Deo devota femina, pretiosam sacri corporis gemmam studiose quaesitura, sarculum arripuit: factumque est annuente omnipotentia divinitatis, quae se in veritate petentibus nihil negare consuevit, ut quod fideliter quaerebat, feliciter inveniret. Laeta siquidem et gaudens, omnipotenti Domino gratias 137.0064A| retulit, qui ei concessit quod cum tanta animi anxietate jam diu postulaverat. Ibat itaque multum hilaris et nimis exsultans, et quasi quadam immensitate laetitiae absorpta, totius consilii gravitate proposita, superni regis aeternalibus ornamentis perenniter inserendam subito levare moliebatur coelestem margaritam. Sed adfuit divini dispositio consilii, quae circa beati corporis pignora aliquid inconsiderate vel leviter non esse agendum declaravit. Nam mox advenit, non casu, sed Dei providentia venerandus presbyter Giso, sanctorum martyrum Quintini et Victorici pignorum custos idoneus, qui jam dictae praecipitationi vix finem imposuit, et eorum molimina vehementissima increpatione coercuit. Non, inquiens, rationabile videtur, ut sine auctoritate et consensu hujus dioeceseos pontificis levari debeat corpus tam beatissimae virginis: videlicet ne quae multo jam tempore fama virtutum longe lateque plurimis clara exstiterat, hujus subitaneae ac velut furtivae translationis elogio vilescat. Tali vero ordine eorum nisibus terminum posuit, 137.0064C| atque per triginta et duos dies ita apertum scrinium in quo beatissimum corpus jacebat, intactum observantes, sacrisque vigiliis die noctuque incubantes, episcopi adventum praestolati sunt. Non utique sine causa hanc dilationem omnipotens Deus fieri voluit, sed ut quam coram angelis cunctisque justorum spiritibus jam cum Christo in coelis regnantibus clarificaverat, eam etiam in terris hominibus adhuc carne corruptibili et peccatorum mole gravatis venerabilem designaret.
- 4.
Erat profecto per idem tempus tanta pluviarum inundatio, ut prae nimia aquarum effusione nequaquam valerent agricultores terram excolere, neque sementem nisi cum desperatione jactare. Eadem vero hora eodemque momento, ut operculum 137.0064D| levatum est de sarcophago, sese per fenestram, quae sita erat secus locum sancti sepulcri, splendidissimus infudit radius solis, qui mirabiliter effulsit super corpus beatissimae virginis: sicque fugata omni nubium densitate, cum tanta celeritate rediit serenitas acris, ac si pro corpore almificae virginis, alius quasi sol oriri videretur in terris: ac velut sol iste visibilis suis vocibus proclamaret, se non posse ei non ministrare instabilem lucem in terris, cui stabiliter in coelis splendet lumen aeternitatis. Tanta denique claritate perfusus est locus sanctissimi corporis, ut incertum foret intuentibus, utrum 137.0065A| radio solis istius materialiter fulgeret, an lumine divinae claritatis. Factumque est cunctis diebus, quibus ita reserato jacuit mausoleo, pie quaerentibus conspicabilis, ut nunquam omnino recederet vis tanti fulgoris. Nam a pectore et sursum, pro minutiis et sordibus pulveris, nitentia resplendebant fragmina margaritarum; et quibusdam clarissimis scintillis erumpentibus aspicientium reverberabantur obtutus. Cum eodem etiam lumine tanta aspersa est miri odoris fragrantia, ut omnium astantium nares ineffabili suavitate replerentur. Quae omni tempore quo ita jacuit, quotiescunque variis infirmitatibus oppressis ad videndam revelabatur (nam quicunque hanc videre poterant, quacunque infirmate detinerentur, illico sanabantur), isdem praedictus suavissimus odor sese suavior, et 137.0065B| semper in melius reparatus praesentium replebat olfactus. In hac ergo tantae matris inventione factum est magnum gaudium in omni vicina regione. Laetabatur tellus se tam clarum diu sidus texisse: exsultat aer tantae virginis gratia coeli serena se adeptum fore nubila; gaudet solis radius obsequium praebens sacri corporis artubus; gratulatur supercoelestis beatorum turma spirituum, quod videlicet de cujus jam animae gaudent societate, ejus profecto sacratissima membra, ineffabili laetitia in die resurrectionis omnium pro meritis glorificanda, fideliter venerari conspiciunt adhuc in angusta tumuli spelunca.
- 5.
Ad laudes itaque referendas valere credimus omnium conditori, si tradantur posterorum notitiae, quae Dominus miracula operari voluit in inventione 137.0065C| sanctissimae Hunegundis virginis suae. Nam quidam daemoniacus per manus amicorum, qui spem curandi eumdem quem ducebant in sancta virgine firma fide locaverant, adductus, reluctans et proprium iter totis viribus impediens, tandem cum magno labore multis prementibus in ipsius beatae virginis ecclesiam impulsus est. Qui dum per manus et brachia versus altare traheretur, quanto magis eidem appropinquabat, tanto majori vesania accensus, impellentium nisibus resistebat. Qui diu luctantes, ad ultimum vesanum superant, et coram altari statuunt. Quem inde promoventes ad aspiciendum sanctissimi corporis tumulum oculos inflectere cogunt. Quorum desiderio subvenire cupiens saepe dicta sanctimonialis Berta scilicet, 137.0065D| retecto sepulcro videndum velum, quod super sancta membra jacebat, eis copiam tribuit. Quo viso, qui torquebatur, continuo sensui et omni pristinae saluti est redditus; moxque jam nullo cogente, in terram prostratus omnipotentis Domini per beatae virginis meritum clementiam exoravit, de recepta salute gratias referens, de futura custodia deprecans: qui ad perfectae sanitatis indicium, non post multum tempus cum luminaribus reversus sanctae virgini honorem detulit, atque in testimonium receptae salutis, plures ex vicinis suis secum 137.0066A| adduxit, seque omni anno quandiu adviveret eumdem locum cum luminaribus et amicorum turba visitaturum promisit.
- 6.
Hoc quoque intervallo quidam rusticus nomine Lupus, qui adhuc superest, et moratur in castro quod dicitur Parrona accessit cum naturali filia quae vocatur Afflindis, ambo pro aegritudinis suae molestia istius sanctissimae virginis postulaturi suffragia. Nam pater obtusis auribus auditum perdiderat; filia vero per non modicum tempus oculorum corporalium lumen amiserat. Supplices igitur et cum nimia amaritudine flentes, omnipotentis Domini misericordiam implorabant, quatenus per meritum beatissimae virginis eis proveniret remedium sanitatis: quod et factum est. Ab illo namque die et pater auditum, et filia melius habere meruit 137.0066B| visum. Eadem quoque hora suprascriptae inventionis, quidam pauper spiritu nomine Adelbodus jacebat omni membrorum officio destitutus, et pro exitus sui vicinio, die transacta, corporis et sanguinis Dominici sacramentis munitus, cunctis quidem videbatur morti contiguus: mox ut audivit signis concrepantibus tanti somatis orama perspicuum, surgit a lectulo, nullum in motu membrorum ostendens infirmitatis indicium, curritque ad templum sanctae virginis gestiens videre sepulcrum, et arreptam suis unam ex ovibus hanc sanctae virgini obtulit in munus, et ab infirmitate protinus convalescens, nullam deinceps transactae molestiae sensit injuriam.
- 7.
Eodem vero adhuc reboante tripudio, quaedam vidua nomine Wiburgis jacebat nimis aegrota, quae 137.0066C| paulo ante pro exitus sui exspectatione divinis perceptis sacramentis per poenitentiam et lacrymabilem confessionem a sacerdotibus divinae pietati fuerat reconciliata. Haec populi exsultantis plenas laetitiae voces persentiens, interrogat quid ille sibi strepitus vellet, vel cujus causa festivitatis tanta in populo laetitia personaret; quae statim circumstantium relatu didicit, quod sacri corporis inventione talis in plebe laetitia sit. Illa vero nomine sanctae virginis audito, dictu citius caput a lecto erigit, membra componit, vestem induit, ecclesiam celeriter petit. Cumque ad se reversa superna virtute fugatam infirmitatem, et sibi subito redditam sanitatem, secum tacita volvens miraretur, omnipotentiae divinae gratias et laudes retulit, atque illico unam suae proprietatis 137.0066D| ancillam, nomine Isigildim, beatissimae Hunegundi pro percepto beneficio sanitatis, multis astantibus tradidit; sicque ab illa infirmitate convaluit, et postmodum diutius vixit. His demum peractis, aliisque non paucis miraculorum signis, quibus Dominus declarari voluit gloriam suae virginis, quae pro multiplicitate sui incongruum existimo huic pictaciolo ad unguem inseri.
- 8.
Nam omnipotens Deus ut ostenderet cunctis, quantam suae famulae concessit gratiam curationis, tantus eodem tempore in hac eadem villa nimiae 137.0067A| infirmitatis grassabatur morbus, ut nulla pene remaneret domus, in qua non jaceret infirmus: qui omnes in praedicta solemnitate tanta sunt celeritate sanati, ut beatissima virgine levata de tumulo, nullus eorum infirmus remoraretur in lectulo. Arcessito denique Rodulfo Noviomensis Ecclesiae archidiacono, postea ejusdem Ecclesiae episcopo devoto; et ex congregatione beatissimi martyris Christi Quintini, convocatis Patribus Gisone, Rotberto, aliisque plurimis magna devotione repletis, diu dilatum festinatur ut fiat officium. Peractis itaque missarum solemniis, mente humili ac devotis animis acceditur ad tumulum, in ipso adhuc jam dicto divinitus infuso lumine circa caput et pectus beatae virginis tam clare radiante, ut prae nimietate sui nequaquam pleniter posset intueri. Levatur autem sanctissimum 137.0068A| corpus de sepulcro, septimo Idus Novembris. Nobis autem, fratres charissimi, quibus haec beatae virginis gesta aliorumque sanctorum perplurima exempla ostenduntur ad legendum, proponuntur ad imitandum, solerter intuendum, fortiter satagendum est, ne ipsorum expertes operum in illa perenni vita alieni efficiamur a communi laetitia sanctorum omnium. Pulsemus ergo intimi cordis suspiriis aures piissimi conditoris, quatenus ipso nobis donante, quod jubet efficaciter complere valeamus, quod salubriter monet: ut venturus in illo districti examine judicii, non in nobis inveniat quod damnet, sed quod cum suis redemptis misericorditer coronet Jesus Christus Dominus noster, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivit et gloriatur Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
MIRACULA. 137.0067|
- 9.
137.0067B| His praemissis de vita et actibus saepe dictae gloriosae virginis, ratum duximus pauca subsequendo describi miraculorum insignia, quae Dominus ob tantam sui famulam pie dignatus est operari per gratiam. Nam ea quae aggressi sumus describere, quibusdam nostrae aetatis referentibus vix valuimus agnoscere: fuerunt etiam innumera virtutis facta, quae si per incuriam oblivioni tradita non essent, satis digne litteris mandari potuissent. Unum namque signum quod constat mirabiliter esse factum, consequenter brevi locutione est narrandum. Denique quodam tempore homines perversi sua fortiori potestate fidentes, audaci temeritate silvam ipsius sanctae virginis, quae sita est secus fluvium Sambram, in villa quae dicitur Dediniacus ingressi, eam 137.0067C| suis porcis edendam pervaserunt, et censum sive aliquod servitium pro eadem silva eidem sanctae virgini esse deferendum, nulla ratione consenserunt. Quos per seipsam beata virga increpare, atque a tanta audacia coercere curavit. Nam dum libere tanta silvarum copia laeti potirentur, subito eadem Dei virgo pastoribus in terribili specie apparuit, eosque cur sibi fructum subriperent silvae interrogans; virga quam manu gestabat percussit, sicque omnis illa porcorum multitudo huc illucque diffusa, versus monasterium Humolariense praecipiti cursu iter arripuit. Inde factum est ut ex quibus domina redditus silvae habere non poterat, hos postmodum familia ipsius jure quieto possideret. Nam cum magno impetu villam ingressi, circa monasterium 137.0067D| per plateas et curtes a se invicem divisi, a nullo unquam postea sunt requisiti. Hujus rei plurimi testes existunt, ex quibus quaedam mulier nomine Dodisma nuper ab hac luce subtracta est, quae se tantae rei interfuisse ac ex eis suam portionem percepisse veraci assertione fatebatur.
- 10.
Eodem tempore erat quidam miles nobiliori genere exortus, nomine Magenerus, qui cujusdam 137.0068B| sanctimonialis ejusdem monasterii pulchritudine illectus, nequaquam se abstinere potuit ab ejus illicitis amplexibus. Dum igitur quadam die more solito monasterium peteret, ut suae et ipsius carnis voluptati satisfaceret, ei sancta virgo Hunegundis in atrio ejusdem monasterii visibilis apparuit, eumque vehementer increpans quo pergeret requisivit. Qui ad vocem increpantis valde confusus erubuit, et se ab opere nefario compescens, ab accessu simul et actu nefando ad tempus subtraxit. Praedicta autem sanctimonialis, velut labilis et lasciva, se a viro contemptam putans, dum acerrimo dolore fatigata se abominatam ingemisceret, antiqui hostis insidiis armata, eumdem virum calliditate qua potuit ad se revocare tentavit. Affabilis inquiens amice, 137.0068C| cur me spernendam putasti? non te visio quam vidisti absterreat, quia non fuit praesentia sanctae Hunegundis, sed aliqua de aemulis meis, cupiens te avertere a me. Ita dato indicio, aliorsum clanculum praeparato ostiolo, is spurcissimus vir intermissum nefas iterare tentavit. Cui mox pervigil custos sancta virgo Hunegundis obviam venit, et baculo quem manu tenebat in inguine percussit. Qui mox exsanguis effectus corruit, et in manibus elatus coxa ejusdem intumescente eodem dolore vitam finivit; cujus coxa anno integro ante obitum suum in terra computruit. Pro cujus tamen curatione amicorum studio maxima donaria ad offerendum sanctae virgini praeparantur, quae velut immundissima stercora rejiciuntur. Nam iisdem plurimum nummorum offerentibus 137.0068D| turbo coelitus irruit, qui tanta exagitatione praedictam oblationem exsufflans dispersit, ut nulli deinceps mortalium quidquam de ea appareret. Verum nulli incredibile videri debet, quod sanctam Dei virginem suis hostibus visibiliter apparuisse retulimus, cum simile quid de beato Petro apostolorum principe in libro Dialogorum tertio, sub capitulo vicesimo quarto sanctus papa referat Gregorius. 137.0069A| Ait enim quod isdem venerabilis Petrus, cuidam Theodoro suae ecclesiae mansionario solito citius surgenti, atque in ligneis gradibus ad refovenda luminaria stanti, deorsum in pavimento stans in stola candida apparuit, eumque cur tam cito surrexisset, increpuit.
- 11.
His breviter tactis, postremo ad ea quae ad horam intermisimus, quod superest narraturi redeamus. Quidam vir nomine Guntardus, oculorum lumine privatus, causa audiendi missam ad sanctae virginis divertit ecclesiam: sed cum missarum solemniis ibidem officiose peractis mediante jam die januas inveniret obseratas ecclesiae, in porticu foris prostravit se in terram, diutius orans adesse sibi Dei misericordiam. Surgens autem post multas lacrymas 137.0069B| ab oratione, coepit oculos manu tergere, restituto visus sibi officio obtentu sanctae virginis piissimo. Unde et mulieri gressus suos regenti dixit: « Mulier, dimitte me: nunc enim te trahente non indigeo, quoniam, Deo gratias, recepto lumine perfecte video, quod mihi pie obtinuit intercessio meaedilectissimae dominae sanctae scilicet Hunegundis. » Itaque ingenti laetitia perfusus, laudando Deum reversus est ad propria.
- 12.
Est et aliud magnae virtutis miraculum, quod abscondi silentio non esse congruum existimo. Alius quoque vir nomine Rotbertus, pedum officio destitutus, scabellis, ut moris est talium, subnixus, ejusdem Dei virginis solemnitati gloriosae, prout potuit, festinavit interesse. Qui eadem in ecclesia diu remotus, 137.0069C| gratiam sospitatis infundi sibi petiit miserabilibus membris. Tandem Deo miserante meritis beatae virginis et intercessione, perfectae incolumitati palam cunctis meruit restitui: sicque factum est, ut qui contractis nervis curvus advenerat, eorumdem compagibus satis apte solidatus, postmodum in gaudio remearet. Sufficiat nos pauca narrasse: calamus etiam nostrae descriptionis plura dicere posset, si licentia temporis permitteret, quamvis multa miraculorum opera per incuriae culpam sint negligenter omissa. Agamus ergo gratias Deo nostro, qui sanctam sui virginem ita glorificavit in mundo, cujus meritis et obsecratione perducat nos Dominus ad gaudia coelestis patriae, in qua ipsa feliciter exsultat, 137.0069D| et cum choris virginum canticum novum Domino cantat. Ipsi gloria, honor et potestas in aeterna saecula.
- 13.
In narrandis divinae operationis mirabilibus, ille tota mentis virtute est utique laudandus, cui cantat propheta gratulabundus: Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia magna solus (Psal. CXXXIV, 4). Unde nos totis viribus laudemus et benedicamus eum, qui sibi fideliter servientium gloriam perire non patitur meritorum: sed sicut aeternaliter eos gaudiis facit interesse coelestibus, ita etiam temporaliter per quaedam mira eorum merita ad memoriam reducit hominibus. Narraturi siquidem quod oculis nostris vidimus magnum miraculum divinae virtutis, non dubitamus in quorumdam 137.0070A| mentibus generari scrupulum dubitationis, quod est, proh nefas! pessimum genus infidelitatis. Caveant ergo derogatores divinorum operum, ne damnentur cum his de quibus loquitur Scriptura: Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum (Psal. V, 10). Qui cum viderent Dominum Jesum innumera mirabilia facientem, et ea a notitia populi occultare non possent, haec pessima mente calumniari tentabant dicentes: In Beelzebub principe daemonum ejicit daemonia (Marc. I, 15). Nos vero falsiloquos et mendaciis suis infeliciter vacantes, quorum secundum Apostolum cor insipiens obscuratum est, et evanuerunt in cogitationibus suis, recepturos, nisi forte corrigantur, erroris sui mercedem, postponentes, ad 137.0070B| propositum redeamus, et piis ac fidelibus animis quod oculis nostris vidimus, fideliter referamus.
- 14.
Anno igitur ab incarnatione Domini nongentesimo sexagesimo quarto, die octavo Kalendarum Septembris, festivitate scilicet beatae Hunegundis virginis, hoc de quo loquimur divina virtute factum est miraculum. In territorio namque cujusdam villae quae dicitur Sasnulficurtis, messores in ipsa festivitate frumentum secabant; quos presbyter eorum nomine Lantfridus frequenter pro hac temeritate redarguerat, dicens se synodo interfuisse in qua ab episcopo Noviomensis Ecclesiae Rodulfo haec festivitas devotissime celebrari jussa fuit. Sed ipsi, suorum vicinorum errorem secuti, dicebant se solos 137.0070C| hanc festivitatem non posse celebrare, dum cunctos suos vicinos viderent suas necessitates operando implere. Unde contigit ut quaedam puella nomine Rotgildis, praedicti presbyteri, sicut ipse nobis retulit, ex sorore neptis, jam dictos messores sequeretur; et spicas quae eorum manus effugere poterant colligebat. Cumque se inclinasset ut spicas studiose colligeret, unam a terra levavit quam recenti sanguine madidam invenit. Quam mirans unde sanguis ille veniret projecit, aliam nihilominus colligens, eodem cruore madentem similiter projecit; sic tertiam, quartam et quintam, et deinceps usque ad fastidium omnes quas colligere poterat, sanguine plenas videbat. Unde tremens et nimis pavida ad patrem suum, qui tunc forte in campum eumdem 137.0070D| advenerat cucurrit, et quid ei contigerat indicavit. Quam pater suus velut puellaris levitatis verba narrantem durius increpavit, et ad opus suum redire admonuit. Sed illa tremente atque ita ut dixerat se rem habere affirmante, eam pater suus per campum secutus est, et ejusdem cruoris plurimas spicas inundatione madentes collegerunt, et quaesierunt si forte in eodem campo aliquis ex messoribus manum sibi aut digitum incidisset, unde sanguis ille proflueret. Quod omnibus stupentibus atque cum magna attestatione negantibus, quasdam ex eisdem spicis ad ecclesiam detulerunt; et presbyterum ante altare stantem invenientes, ei spicas sanguine plenas dederunt, et quid eis in campo contigerit per ordinem indicaverunt. Sed presbyter refugiens tantae famae 137.0071A| auctor existere, dixit: « Si super hoc quod dicitis amplius aliquid non videro, populo incredibile hoc praedicare non audeo. » Quod dicens grossiores quasi lacrymae ex summitatibus granorum coeperunt sanguinis guttae profluere, et ante pedes ejus in terram cadere. Quo viso presbyter tanto tremore perculsus est, ut deficiente spiritu vix sese genibus trementibus super pedes suos teneret; et quod prius timebat indicare, postmodum plus timuit, ne sua negligentia tardius ad notitiam populi perveniret. Sicque tactis signis populum ad ecclesiam convocavit, et pro sua inobedientia eos increpans hoc divinum eis miraculum patefecit. Quos pro insolito miraculo nimius timor invasit, et ad poenitentiam agendam pro sua temeritate promptissimos reddidit. Egressi 137.0071B| denique ab ecclesia per campos, per rura, per agros, per viarum exitus circumquaque discurrentes, cunctis vicinis suis nuntiabant, ne amplius coepto operi insisterent; sed ad ecclesiam venirent, et divinum miraculum cernerent. Quibus omnibus nimium exterritis, fama celeriter pervolante, ac si paganos rugientes, ex opere proprio exturbabantur, et ne super se coelitus ira Domini veniret suppliciter precabantur.
- 15.
Quidam itaque rusticus nomine Rotbertus in eadem villa frumentum in area virga caedebat: qui 137.0072A| hoc audiens proprium opus se relicturum promisit, flagellum projecit, sed stultus, quasi hoc levius esset scopam arripuit, et circa aream verrens, frumentum adunare coepit. Quam vesaniam statim ultio divina secuta est. Nam mox ejus brachium diriguit, et divino verbere tactus in terram cecidit, clamans se reum, se miserum, sese sub omni celeritate esse moriturum: quod factum praedictum timorem auxit, presbyter vero circumquaque discurrens, sanguinolentas spicas in manibus ferens, vicinarum ecclesiarum presbyteris quod factum fuerat nuntiavit. Qui omnes, tantae novitatis signo turbati, convocatis suarum parochiarum populis, cum crucibus et cereis uno facto agmine, nudis pedibus cum supplicibus votis cum illo cujus brachium diriguerat, et cum 137.0072B| puella spicas sanguinolentas in manibus ferente, ad monasterium sanctae Mariae et sanctae Hunegundis celeriter pervenerunt; et suam culpam confitentes, in terram prostrati, ut fratres pro se orarent humiliter petierunt: quod et factum est. Eant ergo qui non credunt huic signo, et calumniam faciant illi, quod similiter in sanguine factum est in Aegypto sub Pharaone. Nos vero benedicamus eum qui mirabilis est in sanctis suis, Deus Israel dans virtutem et fortitudinem plebi suae. Benedictus Deus in saecula. Amen.