Migne Patrologia Latina Tomus 137
De translatione et miraculis S. Basoli
De translatione et miraculis S. Basoli (Adso Dervensis), J. P. Migne 137.0667A
OBSERVATIONES PRAEVIAE.
Historiam translationis seu elevationis S. Basoli ab Adsone abbate Dervensi sub annum 980 scriptam fuisse diximus in saeculo secundo, ubi ejusdem sancti Vita relata est. Hanc Adsonis lucubrationem hic exhibemus cum nonnullis miraculis, quorum aliqua commemorat Frodoardus, nulla, quod sciam, translationis mentione facta. An vero Frodoardus ex Adsone, an Adso ex Frodoardo quaedam mutuatus sit, mihi incompertum; nam alter alteri aequalis fuit, tametsi Frodoardus annis fere viginti ante Adsonem decessit. Utrum canonici vel monachi in coenobio S. Basoli tum, cum translatio celebrata est, existerint, non satis liquet. Certe anno 882 jam locum insidebant canonici monachis suffecti, ut testantur litterae excusatoriae clericorum Remensium ad Hildeboldum aliosque suffraganeos, quibus sese purgabant ex eo, quod mortuo Hincmaro de futuro successore ante visitatoris adventum tractaverant. Demum canonicis abjectis restituti sunt monachi anno 952, ut ex Frodoardo ad. Vitam S. Basoli observavimus; et sub secundo abbate Adsone, Odolei primi post restitutionem abbatis successore, Adso Dervensis abbas hunc libellum exaravit. In illis primordiis apud S. Basolum utcunque viguisse litteras, colligimus ex Gerberti epistola 7, in qua Plinium et Eugraphium ex S. Basoli aut Orbacensi monasterio sibi perscribi ab Airardo Gerbertus postulat.
INCIPIT LIBELLUS.
CAP. I. Monasterii S. Basoli instauratio, ejusdemque sancti translatio. 137.0659A|
Postquam autem beatissimus Pater Basolus hinc ad superna coelorum transierat regna, in illo duodecim monachorum coenobio, quod ad radices montis statutum olim fuisse diximus, longo defluenti tempore partim propter incursus barbaricos, partim vero propter frequentes et perpetes in regno principum discordias, omnis antiquorum Patrum deperit instituta traditio. Tunc etiam et alia monasteria sunt suo honore privata, nudatae rebus ecclesiae, et plurimae subversae.
Post multos igitur dies redeunte Ecclesiis pace, rursus in diverso montis latere, eo in loco ubi sanctus Domini egregiae conversatus fuerat, ob miraculorum 137.0659B| assiduitatem, quae Dominus dignabatur operari per eum, aliud est monasterium a B. Nivardo Remensi archiepiscopo congruo satis et decenti opere fabricatum, habitaculis in circuitu juxta cultum religionis convenienter dispositis. Quando vero totum ejus loci ad laudem et gloriam divini nominis esset consummatum opus, sed et post multa annorum curricula venerabilis Hincmarus Remorum archiepiscopus sanctissimi Basoli corpus a loco, in quo erat venerabiliter humatum, decrevit transferendum. Hic igitur convocato omni clero suo atque maxima multitudine populi, prout tanto negotio dignum fuerat, effodiens sacri corporis thesaurum, de loco in quo prius jacuerat, composito quoque ecclesiasticae dignitatis plurimo competenter apparatu, cum canticis 137.0659C| et hymnis in ipsa ecclesia multo nobilius quam 137.0660A| ante fuerat repositum, collocavit. In eadem vero die, qua honorificentissimum translatum est ejus corpus, ipsa etiam dedicatur ecclesia in honore beati Martini, Christi Domini confessoris, ac sanctissimi Basoli nostri per saecula patroni specialis. Haec vero translatio simul et ecclesiae sacrae dedicatio Idus Octobris facta est a praefato Hincmaro, magnae auctoritatis archiepiscopo; qua scilicet die ipsius sancti solemnitas recolitur celebrior, quia propter populorum (ut diximus) ex diversis et longinquis partibus confluentiam contigit ut haberetur famosior. Ex eo denique tempore multis et intercessionibus sancti hujus, multa sunt signa ostensa virtutum, quae non sunt comprehensa litteris ad memoriam posterorum. Nos autem quantum nostra aetate 137.0660B| aut fieri vidimus, aut certe vera fidelium relatione jam olim facta cognovimus, sive ea quae a prudentioribus historiis breviter notata ipsi perspeximus, ad utilitatem legentium palam exsecuti sumus.
CAP. II. De illo qui irreverenter sancti baculum accepit, cujus pes emarcuit.
Longe post beati Christi confessoris obitum, quidam natione nobilis, sed elatus tumore et bestiali feritate mentis, ad sacram accessit ecclesiam, velut causa orationis. Qui post orationem solo excussus, baculum sancti accepit, ac mento suspensum, super pedem stultus et amens ponit, deinde subsannando dixit: En baculus iste indicat quam parvulae staturae Basolus hic fuerat. Nec mora hanc blasphemiam ultio divina complectitur. Nam pes ejus, cui sancti 137.0660C| baculus fuerat superpositus, emarcuit, e vestigio 137.0661A| putrefactus, nec multo post cum gravibus tormentis de corpore est evulsus. Corpus itaque ad templum viri Dei disponitur evehendum; quod tamen ita est loco infixum, quasi quoddam simulacrum immane saxeum. Cumque ad locum sancti Remigii illatum, etiam exsequias decernerent inferendas, ut posset elevari gleba, non est a Deo et sancto Basolo concessa licentia. At vero necessitate cogente, in Catalaunico territorio demum permittitur habere sepulturam.
CAP. III. De monstruoso homine ex vico Curmolensi curato.
Nec illud quoque silendum est quod ad sancti hujus obtentum, divino nutu novimus fuisse concessum. Pluribus est compertum, vicum Curmolensem ( Courmelois ) 137.0661B| non longe esse a monasterio situm. Tempus instabat, quo sancti confessoris solemnitas annuis gaudiis celebranda esset. Illuc se plebs universa contulerat; promiscui multitudo sexus hanc e diverso frequentiam impleverat. Huic quoque tantae claritatis spectaculo, ex vico superius illato inter populares turmas se etiam quidam immerserat, qui corporis in massam contracta congerie, gressum vivo ferens in corpore sepultum, videntibus quemdam horrorem incusserat miserabilem. Per totam tamen repens ab hujus diei spectaculo non abstinuit, ipse potius omni populo spectaculum factus, voti sui censum brevissimum cum aliis plena fide intulit. Cum jam hiems coelestibus nocturna esset celebranda celebritas, divina circa se irruente vestigia, quae 137.0661C| dorsualibus inhaeserant partibus, extensis nervis loca sua violenter repetunt, supra pedes teste populo constitit, et ex incessu novo laetitiam festivitatis turbis mirantibus auxit.
CAP. IV. De illuminatione puellae.
Axonam [ Aisne ] fluvium nostrorum multi noverunt, in cujus partibus puella quaedam fuerat, quam a cunabulis invisa caecitas tenebat. Haec fere quadraginta annis tali fuerat inclusa carcere poenali. Quam parentes tandem impositam vehiculo, instante die festo, longo exacto itinere inter caeteras vulgi frequentias, ad monasterium ducentes, perveniunt, illatisque voti sui muneribus, hanc quoque sancti meritis medendam offerunt. Neque hic defuit profusae pietatis mysterium, nam longi moeroris angustias subito in 137.0661D| gaudia commutavit. Quae caeca venerat, illuminata recessit, ac postea plures vivens per annos, miraculum suum ipsa circumtulit.
CAP. V. De muliere caeca atque illuminata.
Aliud siquidem huic non ex toto dissimile virtutis opus gestum referimus super Coslam itidem fluviolum. Quidam inter proximos habitans, nativum incolebat cespitem, qui videlicet a loco distare cernitur decem et octo ferme milliariis. Hic uxorem 137.0662A| habuerat, quam passiva qualitas intra caecitatem diu concluserat, quam conjux sollicitus per sancti hujus meritum credidit liberandam. Jumentum igitur stravit, hac superposita procedenti sanctae celebritatis festivo conventu, fit ipse cum uxore caeca unus e circumstantium turba. Jamque pene itineris illo suo labore consummato, bino adhuc restante milliario, sensit etiam in via virtutem sancti Basoli, qui non est passus ut devota fides antequam laborem exsolveret, laboris praemio frustrata remaneret. Nam mox orbata femina malae possessionis tenebras deserit, pinnaculum templi apertis oculis de longe respicit, gaudensque marito dixit: Gratias Deo et sancto Basolo, redditi luminis gratiam recognosco, atque ecclesiae culmen fulgere video. Indeque se 137.0662B| terrae protinus excutiens, nudatis pedibus reliquum itineris quod superfuerat, celeriter peragit. Ad templum gratias actura pervenit, et laetanti populo gaudia majora cumulavit.
CAP. VI. De quodam administratore Sperno nomine. Qualiter correptus fuit.
Non longe a nostra aetate quidam religiosus vir et vitae probabilis, Benedictus nomine, ipsius monasterii abbas et rector est constitutus, vir simplicitati studens, et altaris familiam juste et moderate gubernans. Qui Benedictus decus ecclesiae spatiis ampliavit, et variis donariis exornavit, et post non modica vitae suae spatia bono fine quievit. Huic germanus frater, nomine Spernus, Pater est subrogatus, qui fraternis degenerans moribus, dira 137.0662C| cupiditate correptus, vinoque ad os usque perflatus, coepit sibimet aliquando dicere: Hic meus germanus praedecessor ignavia detentus, ut puto segnitie, ex lucris hujus familiae nescivit sua lucra docte cumulare. Praecepit ergo ipse procuratori suo villarum incolas sibi tanquam ad puteal exhiberi; quos per varia distringens supplicia, sibi bona eorum posset violenter extorquere. Adest tremens et misera rusticanorum multitudo confusa, injustas sibi intentari poenas considerat. Tunc ad notum cuncti recurrunt auxilium, protendunt manus ad templum, flebili gemitu sanctum invocant Basolum. Nec ille plebis suae diu querelas sustinuit. Spernus malorum intentator et minarum spirans, nocturno silentio, in stratu suo divina virtute confunditur, sensum perdidit, 137.0662D| medius crepuit, cum fetore nimio pessime vitam amisit. Familia tremore soluta, cuncti sunt instantibus periculis liberati.
CAP. VII. Quod per preces et merita beati Basoli Wandalorum exercitus redit.
Propter perseverantes malorum nostrorum nequitias, has Galliarum partes divina ultio gentili gladio disposuit tradere feriendas. Francorum regnum eo tempore regem habuerat Carolum regis 137.0663A| Ludovici filium, ante cujus tempora hoc paganorum genus intra fines Franciae invisum incognitumque fuerat, sed absque dubio totius populi commune fit meritum nos ultionis incurrisse discrimen horrendum, quia videlicet modo ubique regnat cessante charitate mater impietas, lex Dei confunditur, justitia subvertitur, secundum prophetiae dictum, adulterium, homicidium, perjurium inundaverunt, sanguis sanguinem tetigit (Osee IV, 2), id est peccatum super peccatum sine aliqua interpositione cumulando crevit, omnia confusa sunt et corrupta. Inter saeculares atque (quod est pejus) inter eos qui nomen habent religionis, jam sine differentia cupiditas discurrit, et avaritia, multisque rectas justitiae semitas deserentibus multiplicata sunt mala in 137.0663B| terra. Minoratur quotidie Christianorum numerus; alii in captivitatem abeunt, alii ferro intereunt, alii inter poenas et cruciatus deficiunt, alii praefocantur aquis, alii manibus et pedibus detruncantur, alii flammis injecti comburuntur, alii captivi ducti exstinctis cadaveribus crudeliter sunt per vias projecti, alii ex captivitate redeunt, proh dolor! miserandi. Eversae sunt villae, paucae extra urbes remanserunt ecclesiae; exstinctis colonis, vacuae relictae sunt terrae. Hujus igitur detestandae gentis formidine, quando primum se rumor per has partes fama volante diffuderat, praesidiis quique munimenta capiunt. Tunc quoque collecta sancti confessoris non modica multitudine, clerici omnes in unum conveniunt, cum sui patroni sacro pignore ad civitatem 137.0663C| deliberant gressus intendere; relictisque non sine moestitia propriis sedibus, illa sua domestica undique turba, tunsis in sequente pectoribus ad vicum cui Pusiolos ( Puisieux ) nomen est, fluvio Vidulae ( la Vesle ) contiguum duobus jam millibus pervenerant. Tunc clamor moesti populi in excelsis attollitur, confusae lamentis voces longius incessanter audiuntur clamantium atque dicentium: O sancte Dei, quid est quod tale tibi adhibes obsequium, talemque tibi colligis comitatum? quo te sequemur? cur locum tuum sic vacuum esse pateris? Illis ita se terrae prosternentibus atque clementiam Dei et sancti Basoli deprecantibus, ut si ab hac auditione aliquid sibi deberet noxium contingere, certum aliquod daret indicium, ne esset necesse amplius fatigari 137.0663D| populum. Tanto pondere mox sancti gleba figitur, ut non ultra quam in vicinam ecclesiam divertendi facultas concederetur, ubi imminentem noctem vigiliis transigunt. In crastinum cum sui protectoris auxilio, omnes ad propria redeunt. Praedicta vero paganorum gens, eo quidem tempore ecclesiam sancti Mauricii non transiit, quae est sita in confinio Campaniae ac silvae Arguennae.
CAP. VIII. De illo qui metallum deauratum in summitate turris coeperat convellere. 137.0664A|
Sed quia paganorum gentem semel ingressi sumus, referre etiam debemus, quae diversis temporibus facta fuisse cognovimus. Nam quia humanae duritiae non cessat culpa, non possunt quoque super nos divini judicii cessare flagella. Alio etenim tempore haec iterum intra Gallias facta est barbarorum irruptio, qui more ferino, quidquid sibi obvium habuit, cepit, occidit, incendit et vastavit, quorum adventu praecognito, dum quisque vitae munimenta capit, atque interitum cuncti verentur, clerici accepto corpore sacro festini se in civitatem conferunt. Quare multitudo gentilium, vacua ab hominibus coenobii loca inveniens, divinum non verita 137.0664B| defensorem, libere ingreditur, ac propter loci congruentiam cum universo comitatu tota paganorum statio ibidem collocatur. Huc etiam strages quamplurimam et spolia passim insectantes, ex diversis partibus praedatu revertuntur. Interea dum turriculam in summo ecclesiae positam deaurata conspiciunt specie refulgere, eorum unus auri cupiditate ductus, cui videlicet vicinae mortis erat interitus praefinitus, per tecta repit, culmen templi conscendit, ac fulgida metalla convellere coepit. Sed cum in id operis esset irreverenter intentus, divinam expertus a loco non deesse custodiam, subito per tecta rotatus in praeceps datur, atque confractis membris ad terram perveniens, debita mortis poena corripitur.
CAP. IX. De barbaro seu Wandalo, qui cornu altaris ut convelleret temere apprehendit. 137.0664C|
Iterum alius quoque sacrum altare indigna pervicacia nisus conscendere, dum cornu altaris temere apprehenderet, ita manus ejus subito inhaesit superposita marmori, ut cum magis posset abrumpi, nullatenus posset avelli. Cerneres captivam bestiam absque catenarum vinculis uno stare in loco divina virtute confixam. Interea barbara mirari multitudo, ne se par ultio constringeret, horrescere ac numen invisibile bruta audacia praesentialiter persentire; sed hunc ita revinctum, alii ita remanere non passi, hinc inde circa manum appositis bipennibus, lapidem concidentes, tandem gentilem solvunt, particula tamen marmoris manu ejus perpetua tenacitate 137.0664D| insolubiliter adhaerente. Hoc itaque tale pondus usque ad terram suam deferens, virtutis sancti Basoli invitus praedicator referentibus ex captivitate quamplurimis visus est ad suos jam arente brachio pervenisse.
CAP. X. De illo qui cum uxore incidit in latrones.
Quidam quoque antiquus Remorum metropolis, et sanguine et sedulitate multis notissimus civium, semel in anno ad sancti Dei coenobium 137.0665A| consueverat celerem pertendere gressum, cupiens suarum ex facultatibus rerum ejusdem loci fratribus ad augmentum justitiae devotius ire ministratum. Quo cum aliquando solito more venire decerneret, et sancti confessoris famulis quaedam largitate sua offerenda secum assumeret, latrones offendit in itinere. Cui mox equus diripitur, omnis delata pecunia ad spolium retorquetur, comitantis uxoris universa, ut illa sunt mulierum, ornamenta in praedam rediguntur. His acceptis gressum latrones corripiunt, hos infelicitatis damno moeror et anxietas confuderunt. At mulier dolore stimulata dispendii, querelosis sanctum Dei coepit inclamare vocibus, dicens, non se esse deinceps servorum ejus acturos obsequium, si sic eos abire sineret non ferendo praesidium. 137.0665B| Post voces autem lamentis convulsas et gemitu, latronum equi obrigescunt, ut fixa simulacra dextra laevaque nec ad modicum flexibilia. Cum praeda sua miseros horrere conspiceres, eosque divino quodam numine ad injuriam sancti veluti saxa rigida uno in loco immobiles haerere non sine admiratione perpenderes. Cum itaque diutius ad se invicem rotarentur, tandem inter se conferunt, ob suam contra innocentes temeritatem factam divinitus se teneri, ac nisi resipiscant, penitus abeundi privari licentia; initoque consilio ad eos quos rebus injuste nudaverant, trepide redeunt, quibus cuncta restituunt, et ut suorum veniam deprecentur facinorum, pudore perfusi exposcunt. Ita sancti Basoli suffragante sibi patrocinio hostibus in via relaxatis, 137.0665C| isti devotiores facti, ad destinatum properant coenobium, gratias Deo et sancto suo confessori pro indultis sibi beneficiis referunt, laeti quod detulerant offerunt, donariis locum honorant, ac deinceps annis singulis quod coeperant, animis promptioribus exsolvunt.
CAP. XI. De rectore qui noluit prohibere canes a fonte.
Illud denique referendum existimo, quod cum idem locus sacros olim decenter satis habitae coepisset religionis amittere cultus, nostri saeculi jam moribus depravatis, coenobium cum rebus est cuidam laico Francigenae in jus dominandi concessum. Nec mirum quoque, cum per ea tempora etiam sedes pontificum 137.0665D| subripuerit sibi temeritas inepta saecularium potestatum; et ubi abbates aut religiosi viri prius sedere consueverant, insipientium jam facta conventicula terreni fastus et vanae multitudines loca possidebant, sicut propheta sanctus, lapides sanctuarii dispersos ingemuit (Thren. IV, 1), et sacris elatos stationibus oraculis ostendit. Hic siquidem cui possidenda tanta res fuerat, genere quidem clarus, sed animis et vultu cernebatur nimium efferatus. Hac igitur sibi statione concessa vir saecularis suam illis cogit familiam, coenobii sedes occupat, res suas convehit, apparatum componit, atque hic potissimum mansitare decernit; illic tonstrinas muliercularum collocat, et greges canum plurimorum. Interea dum solutis habenis palantes canes 137.0666A| laxius evagantur, ut sunt naturae avidae, ad fontem sancti Basoli, cujus superius mentionem fecimus, incaute perveniunt; ubi cum frequenter indignis haustibus sacri fontis aquas nil lambere prohibentur, omnia illa canica multitudo versa in rabiem, confessoris sancti injuriam poena furiali digniter expiavit. Sed nec conquievit ira tot motibus divinitus excitata. Nam et ipse indebitus dominator simili vindicta corripitur, qui inimici potestati traditus totus confunditur, amittit sensum, ferro religatur, ac circumseptus amentia nec hominem se cognoscit, qui immunda animalia a sacris templi sollicitus arcere contempsit. At vero familiaribus ejus sanctum Basolum pie conclamantibus, ac locum muneribus honorantibus, tandem curatus insania, 137.0666B| cavit servare reverentiam, cujus in se meminerat exercitatam ultionem.
CAP. XII. De pincerna impudico.
Hujus vero ad obsequium potentis cura quidam domestica pincernae gerebat officium, vir levis nimis et frenos respuens continentiae, promptus ad actus illicitos. Nam sacro templo parte occidentali adhaerens quoddam priori aevo structum parvum fuerat habitaculum, in quo adhuc clausuris exstantibus rebusque aliis deputatis, arae jam collapsae cernitur indicium. Hic denique ille dormitare solitus, cum epotato nimium urgeretur vino, noctis opportuna secutus, uni ex grege feminarum vi irreverenter jungitur, tanquam beatus Basolus aut suo abesset loco, aut quasi clementer ferens nollet punire 137.0666C| facinus. Sed is qui semper fuerat amicus pudicitiae, non est passus juxta se nefariam temeritatem inultam remanere. Nam inter sibi familiares tenebras daemone corripitur, gravique supplicio infeliciter toto corpore laniatur, astrictisque fortius loris nexualibus tanquam efferatum animal ad arborem religatur ulmum. Diversorum utique monstrorum voces imitatus cum canum latratibus sua membra ipse exulcerans, post longos cruciatus ad invocationem rursus confessoris Christi Basoli daemonio solvitur, ne quid illic tam indecens praesumeret agere de caetero castigandus.
CAP. XIII. De illo qui tertio monitus ecclesiam adiit, et sanitatem integerrimam recepit.
137.0666D| Sed nec premendum silentio, quod non parvo excedenti tempore per aures effluxerat plurimorum, cujus facti est innumera testium multitudo. Maximum inter principes regni animositas accenso fomite divortium fuerat concitatum, quibus neutri parti cedentibus cuncta irarum pondera, castri quoque Catalaunensis sensere dispendia. Nam gravi undique excitata multitudine, quodam Basone praeduce, facto impetu assistunt moenibus, ac flammis universa committunt absorbentibus, ubi laxatis habenis toto regnante incendio, nil superesse potuit coacto in cineres municipio, ignibus quodammodo Trojanis revirentibus. Huic tanto facinori quidam Belgicae provinciae interfuisse traditur, cum caeteros quidem, tum hunc quoque ultio divina impunem 137.0667A| abire non siverat. Nam morbo concusso intolerabili, in modum utris pars lateris tabefacta distenditur, ac per diuturna tempora vivis excruciatus doloribus, diebus singulis infelicem animam pene intra fauces volvens solum exitum praestolatur. Nudatur substantia, caret familia, deseritur a conjuge propria, abjicitur a cunctis velut jam cadaver exanime. Inter haec itaque poenarum incendia, per visum coenobium sancti confessoris adire tertio monitus, nullo modo se salvari nisi virtute sancti Basoli, cum usque ad ea tempora nec nomen ipsius, nec locum audierat. Tandem feretro semivivus imponitur ad locum devehendus, ubi cum adhuc vitae diffidens paululum orationes animo desperatus effunderet, ac e sepulcro sancti misti liquoris aliquid praelibasset; 137.0667B| rediviva coeperunt membra paulatim reviviscere, ita quod non post multum temporis saluti redditus, tantae incolumitatis exstitit, quantam nunquam fuerat expertus.
Plura sunt denique quae de hujus beati confessoris actibus visa vel audita referuntur: nos tamen haec ad utilitatem legentium, humilitatis persequi exempla 137.0668A| volentium paucis edidisse sufficiat. Cumque gestorum excellentiora solummodo lector notata deprehenderit, sublato prolixitatis taedio gratius ista suscipiat, et noxia scrupulositate animus nusquam evacillet. Nam si cuncta quae gesta sunt, caesae membranae susciperent, non brevi Historia elimata tenerentur. His ante omnia providi vera cautius dicere et fastidiosis effusius non obesse. Sicut autem qui cibo semper uno alitur, taedio gravatur, alternis vero vesci delectabilius mens trahitur: sic si verba prolixius eudendo pertrahimus, verborum fastidium de verbis congerimus. Hic ergo finem facimus, et tanquam post emensi dispendia gurgitis laboriosum navis nostrae non sine mercedis fructu quieta statione finem religamus, agentes Deo gratias humiliter, 137.0668B| qui nos per sanctum confessorem suum Basolum et miraculorum honorat insigniis, et incessantibus adjuvat patrociniis, favente Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saeculorum saecula. Amen.