Jump to content

De tribus epistolis (Remigius Lugdunensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De tribus epistolis
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 121

De tribus epistolis

De tribus epistolis (Remigius Lugdunensis), J. P. Migne 121.1066D

PRAEFATIO 121.0985B|

Quorumdam venerabilium virorum, « trium videlicet episcoporum ad Ecclesiam nostram, id est, Lugdunensem, Epistolae perlatae sunt; » ex quibus duae priores simpliciter et sinceriter de quadam profunda et perplexa quaestione, quae jam per aliquot annos inter plures multa et varia disceptatione vel etiam contentione versatur, « de veritate scilicet, divinae praescientiae et praedestinationis; » et quid ipsis videretur aperuisse et exposuisse videntur; et quid praefata Ecclesia nostra, Deo inspirante 121.0986B| atque auxiliante, de eadem re sentiat, ut eis vere et fideliter respondeatur, attentius flagitare et exigere noscuntur.

Quorum unus (Hincmarus), qui et in his tribus primus ponitur, etiam cujusdam miserabilis monachi, qui inquieta et insolenti praesumptione hujus quaestionis, vel potius scandali, excitator et exagitator exstitisse dicitur: Qualiter videlicet in « duobus episcoporum conciliis et auditus fuerit, et judicatus atque damnatus, » diligenter et breviter in epistola sua exposuit, atque digessit: et singulis ejus propositionibus 121.0987A| quid vel ab ipso, vel a caeteris, sive tunc objectum fuerit, sive usque hodie apud eos objiciatur, pariter exsecutus est.

Secundus autem (Pardulus) etiam quosdam qui adversus eum scripserint fere, sex numero memoravit. Nec tamen aliquem eorum ad rem de qua quaeritur, sufficienti ratione satisfecisse conquestus est.

Nam tertius (Rabanus), non ad Ecclesiam nostram, sed ad quemdam alium episcopum specialiter scripsisse, et quid de hac re illi tenendum sive docendum esset (sicut ei visum est) exposuisse et definisse cognoscitur.

Quae omnia cum legissemus, et prout Dominus dedit, sollicite et fideliter tractassemus, visum omnino 121.0987B| nobis est quod et interrogantibus, ut dictum est, venerabilibus viris, et ipsarum opinionum, quae tam laciniosae et involutae ponuntur necessitate cogente, necnon et simpliciorum atque ignorantium fratrum, quos talium quaestionum incerto fluctuare cognoscimus, perturbatione compulsi, nullatenus (qualem donare Dominus dignatus fuerit) responsionem fidei, non ex nostro sensu, sed ex Scripturarum sanctarum immobili veritate, et beatissimorum ecclesiasticorum Patrum fundatissima auctoritate, subtrahere debeamus, quatenus, inquantum Dominus opitulari dignatur, et nobis ipsis ex hujusmodi responsionis studio fidei firmitas augeatur, et aliis qui haec fortasse legere voluerint, quam fideliter divina veritas sit servanda, quam reverenter et obedienter paterna 121.0987C| auctoritas sequenda, diligentius et manifestius declaretur.

CAPUT PRIMUM. De prima, quae est Hincmari, epistola. Primus igitur qui, ut supra diximus, miserabilis illius monachi et actum describit, et doctrinam redarguit, et damnationem exponit, postquam eum dixit ultro sibi praedicatoris nomen assumpsisse, atque ad barbaras et paganas gentes velut evangelizaturum perrexisse, his verbis seriem praedicationis ejus exsequitur dicens.

HINCMARUS.

« Alio praedicationem suam orsus initio quam Joannes, qui dixit: Poenitentiam agite, appropinquavit 121.0987D| enim regnum coelorum (Matth. III, 2); » et 121.0988A| quam Paulus qui docuit, « per visibilia visibilium et invisibilium cognoscere Creatorem (Col. I, 16), » coepit praedicare.

1. « Quia ante omnia saecula, et antequam quidquam faceret a principio Deus, quos voluit praedestinavit ad regnum, et quos voluit praedestinavit ad interitum. 2. « Et qui praedestinati sunt ad interitum, salvari non possunt; et qui praedestinati sunt ad regnum, perire non possunt. 3. « Et Deus non vult omnes homines salvos fieri, sed eos tantum qui salvantur. Et quod dicit Apostolus: Qui vult omnes homines salvos fieri (I Tim. II, 4), » illos dici omnes qui tantummodo salvantur. 121.0988B| 4. « Christus non venit ut omnes salvaret, nec passus est pro omnibus, nisi solummodo pro his qui passionis ejus salvantur mysterio. 5. « Et postquam primus homo libero arbitrio cecidit, nemo nostrum ad bene agendum, sed tantummodo ad male agendum libero potest uti arbitrio. » RESPONSIO.

Et caetera quae jam de aliis actis ejus non de doctrinae tenore exsequitur. Hoc itaque nobis licet ex parte incredibile videatur, quod videlicet gentibus ignorantibus Dominum praedicans, praetermittere potuerit, ut non eos primo omnium ad poenitentiam provocaret, nec eis inter creaturam et Creatorem rationabiliter discernere persuaderet, ut jam 121.0988C| non colerent, « neque servirent creaturae » per idololatriae errorem, « sed potius Creatori, qui est benedictus in saecula (Rom. I, 25); » sed quaestiones eis, etiam fidelibus et doctis difficillimas, de divinis judiciis et praedestinationis ac redemptionis mysterio proposuerit: tamen praetermittentes hujus rei tam absurdam et incongruam objectionem, magis credimus inter fideles vel etiam sacerdotes illarum partium talia movere et proponere potuisse, quibus magnarum et novarum rerum velut novus atque admirandus praedicator existimaretur, quam tantae eum fatuitatis et stultitiae exstitisse, ut imputetur omnium rerum divinarum penitus ignaris tam importune et praepostere talia ingessisse, quibus apud eos non audiendus, sed potius penitus ridendus, 121.0988D| et ab omnium auribus arcendus judicaretur.

121.0989A| De praefatis autem quinque sententiis, quas vel praedicasse dicitur, vel etiam in conciliis, ubi audiendus ac dijudicandus admissus est proposuisse, ac defendere, ac confirmare voluisse asseritur, quid nostrae pusillitati juxta rationem verae fidei, divina inspirante pietate, videatur, non praecipiti et inconsiderata festinatione temere aliquid credimus definiendum, sed omni cura pietatis, devotissimo studio inveniendae ac tenendae veritatis fideliter quaerendum, et pulsandum, atque petendum: ut non humano errore, quod nobis videtur, sed quod ipsa veritas ostenderit, remota omni animositate et contentione, fideliter atque unanimiter sequamur. Quod ut, inquantum Deo adjuvante possumus, diligenter et fideliter possit fieri, illud primo in loco ponendum, 121.0989B| et vehementius, prout nunc pusillitatis nostrae memoriae occurrit credimus, commendandum, « septem quasdam esse regulas fidei » ex divinarum Scripturarum auctoritate evenientes, et a sanctis atque orthodoxis Patribus diligentissime commendatas, de praescientia scilicet et praedestinatione divina, quas et catholicus quisque fidelissime tenere debeat, et quicunque his contraria sapit non catholice sentire comprobetur

CAPUT II. REGULA PRIMA. Praescientia et praedestinatio Dei sempiterna et incommutabilis. Harum ergo prima est ut omnino firmissime ac fidelissime teneamus « quia omnipotens Deus nihil ex 121.0989C| tempore praescierit vel praedestinaverit: sed sicut ipse absque ullo initio aeternus et incommutabilis est, ita et ejus praescientia, ac praedestinatio sempiterna, atque incommutabilis sit. » Nulla enim Deo nova voluntas, nullum novum consilium, nulla nova dispositio, nullum novum judicium, quasi ex aeterno apud ipsum et in ipso non fuerit, sed postmodum esse coeperit. Nihil namque ejus divinitati est accidens, nihil in ejus deitate potest augeri, vel minui, aut mutari. Et ideo quidquid praescivit, aeternaliter praescivit; quidquid praedestinavit, procul dubio aeternaliter praedestinavit. Ad hanc fidem nos Scriptura Sancta instruit atque informat, dicens: « Deus aeterne, qui occultorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant (Dan. XIII, 42). » Et ipse omnipotens 121.0989D| Deus cum de se ipso testatur et dicit: « Ego enim Dominus, et non mutor (Mal. III, 6). » Et hanc praedestinationis suae aeternitatem etiam alio loco per prophetam ostendit, dicens: « Ego Dominus locutus sum, et feci (Ezech. XVII, 24), » id est quod nunc per prophetam « locutus sum, » longe postea suo tempore facturum in me praedestinationis aeternitate jam « feci, » nec apud me adhuc exspectatur futurum, quod in mea immobili dispositione constat esse jam factum. Ut autem hoc omnipotens Deus diceret, per prophetam praemiserat supra similitudinem duarum arborum, in figura scilicet duorum populorum, id est Judaeorum et gentium: quarum unam se dicit ex sublimi humiliasse et ex viridi siccasse, alteram ex 121.0990A| humili exaltasse et ex arida frondentem fecisse, ita dicens: « Et scient omnia ligna regionis, quia ego Dominus humiliavi lignum sublime, et exaltavi lignum humile: et siccavi lignum viride et frondere feci lignum aridum; » et continuo subjungens: « Ego Dominus locutus sum et feci (Ezech. XVII, 24). » Id est quod nunc sum per prophetam locutus, et quod apud homines adhuc sum facturus, in aeterna praedestinatione jam feci; videlicet utrumque (id est) misericordiam, et judicium suum; et sicut Apostolus dicit, « bonitatem et severitatem » suam in utriusque populi vel dejectione, vel exaltatione aeternaliter praedestinata ostendens, illum justo judicio humiliat, et arefacit: hunc autem gratuita misericordia in saecula exaltat et virere facit. Quid ergo evidentius 121.0990B| et dilucidius de utriusque partis, id est tam electorum quam reproborum praedestinatione quaeri potest? Cum et unius per infidelitatem ariditas, et alterius per fidem viriditas aeterno Dei judicio in aeterna ejus praedestinatione declaratur praedestinata. Tale est et illud apud eumdem Ezechiel prophetam quantum ad partem pertinet reproborum, ubi omnium impiarum gentium, et populo Dei inimicarum, id est paganorum, Judaeorum, et aereticorum, et maxime Antichristi, et eorum qui cum illo Ecclesiam Dei persecuturi sunt sub figura Gog et Magog aeternus praenuntiatur interitus: et statim propheta subjungit, dicens: « Ecce venit, et factum est, ait Dominus Deus (Ezech. XXXIX, 8), » id est quod apud homines tam longo post tempore 121.0990C| est venturum, et quod tam longo post tempore est futurum, apud me in aeterna praedestinatione, non adhuc venturum est, sed jam venit, nec adhuc futurum est, sed jam factum est, hoc et Psalmista in utramque partem et electorum videlicet et reproborum, id est aeterno Dei judicio, et illos misericordiae, et istos perditioni praedestinatos ostendens, distincte, et manifeste de electis dicit: « Misericordia autem Domini ab aeterno, et usque in aeternum super timentes eum (Psal. CII, 17); » de reprobis vero: « Quoniam qui elongant se, iniquitate peribunt; perdidisti omnes, qui fornicantur abs te (Psal. LXXII, 27). » Id est « qui elongant se abs te, » quantum ad ipsos pertinet, adhuc suo tempore, videlicet extremo judicio peribunt. Quantum autem ad praedestinationem 121.0990D| aeterni judicii tui, tu eos jam perdidisti. Hanc immobilitatem consilii et judicii divini docet nos Apostolus intelligere, ubi juramentum Dei interponitur. Sicut illud est quod de haeredibus fidei Abrahae ad ipsum Abraham jurasse eum explanat, dicens: « Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem juraret majorem, juravit per semetipsum, dicens: Nisi benedicens benedicam tibi et multiplicans multiplicabo te? (Hebr. VI. 13, 14; Gen. XXII, 16, 17.) » Et paulo post: « In quo abundantius, inquit, volens Deus ostendere pollicitationis haeredibus immobilitatem consilii sui interposuit jusjurandum ut per duas res, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium 121.0991A| habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam nobis spem (Hebr. VI, 17, 18). » Sicut ergo in parte electorum, qui sunt divinae pollicitationis et promissionis haeredes, per jusjurandum voluit Deus ostendere immobilitatem consilii sui, id est immutabilem dispositionem aeternae praedestinationis suae juxta expositionem Apostoli, ita et in parte reproborum, ubi interponitur jusjurandum Dei, nihil aliud ostenditur nisi immobilitas atque immutabilitas aeterni consilii et praedestinationis ejus in damnatione et perditione ipsorum, ostendit namque eos omnipotens Deus reprobos, cum de eis dicit: « Ipsi vero non cognoverunt vias meas (Psal. XCIV, 11), » ostendit eos immobili consilio suo, id est immutabili praedestinatione judicii sui aeternae damnationi, et 121.0991B| perditioni esse praeordinatos, cum statim subjungit: « Quibus juravi in ira mea, si introibunt in requiem meam (Ibid., 11). » Quod si quis putat de illis tantummodo reprobis, qui educti ex Aegypto per Moysen, et per quadraginta annos in deserto semper rebelles et increduli exstiterunt, quorum etiam cadavera in eodem deserto prostrata sunt, esse intelligendum; et non potius in eorum speciali damnatione et perditione omnium generaliter reproborum interitum figuratum; audi Apostolum terribiliter et veraciter dicentem: « Omnia autem haec in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt (I Cor. X, 11). » Et alio loco: « Festinemus ergo, inquit, ingredi in illam requiem, ut ne in idipsum 121.0991C| quis incidat incredulitatis exemplum (Hebr. IV, 11). »

Hanc veritatem et immobilitatem divinae praedestinationis, in qua Deus judicia sua futura jam fecit, et B. propheta Isaias mirabiliter ostendit; et B. Augustinus veraciter et breviter exponit, dicens: [Qui enim certis et immutabilibus causis omnia futura praedestinavit, quidquid facturus est fecit. Nam et per prophetam dictum de illo est: « Qui fecit quae futura sunt (Isa. XLV, 11, sec. LXX) ]. » Unde etiam alio loco idem doctor verissime de ipso dicit: [Neque enim sicut hominem, Deum cujusquam facti 121.0992A| sui poenitet, cujus est omnibus omnino rebus tam fixa sententia, quam certa praescientia.] Utrumque ergo apud illum aeternum, utrumque immutabile est, cum de omnibus omnino rebus, tam bonis quam malis, quae fiunt in mundo aeternaliter ante mundum, et praenoscendo certa est ejus praescientia, et judicando fixa sententia. Hanc immobilitatem praescientiae et praedestinationis Dei ante tempora manentem, et omnia temporalia ordinantem, etiam beata Judith, victoriam de Assyriis inimicis populi Dei postulans, mirabiliter et breviter in oratione sua Deo confitetur, dicens: « Tu enim fecisti priora, et illa post illa cogitasti, et hoc factum est quod ipse voluisti, et tua judicia in providentia tua posuisti (Judith. IX, 4, 5). » -- « Fecisti, inquit, priora, et 121.0992B| illa post illa cogitasti; » non quod in Deo volutabilitas et varietas decedentium et succedentium cogitationum credenda sit, sed quia omnia quae in rebus creatis praecedunt atque succedunt, ille uno et aeterno intuitu immutabiliter cernit, incomprehensibiliter comprehendit. « Et tua, inquit, judicia in providentia tua posuisti, » id est, judicia tua, quae exerces in mundo, in providentia tua posuisti etiam ante mundum: et quidquid temporaliter fieri voluisti, in aeterno consilio tuo intemporaliter statuisti. Novit enim omnipotens Deus creare nova sine novitate aliqua voluntatis: novit et quiescens agere et agens quiescere. Potest ad opus novum non novum, sed sempiternum adhibere consilium. Et ideo cum se aliud atque aliud cogitasse dicit, non ipse, quod absit, 121.0992C| mutabilitate aliqua variatur, sed erga mutabilitatem nostram diversis modis immutabilis et non diverso consilio operatur. Unde et beatus apostolus Jacobus de illo dicit: « Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio (Jac. I, 17). » Et liber Ecclesiasticus in ejus laudibus loquitur, dicens: « Domino enim antequam crearentur, omnia fuerunt agnita. Similiter et post perfectum respicit omnia (Eccli. XXIII, 29); » et iterum: « A saeculo et usque in saeculum respicit, et nihil est mirabile in conspectu ejus (Eccli. XXXIX, 25). »

CAPUT III. 121.0993A| REGULA SECUNDA. Omnia aeternae praescientiae et ordinationi ejus immobiliter subsunt.

Secunda regula divinae praescientiae et praedestinationis est: « Nihil omnino esse, aut fuisse, aut futurum esse posse in operibus Dei, quae sive in condendis, sive in regendis, sive in consummandis vel finiendis creaturis agit, quod non ipse in suo aeterno consilio atque judicio et veraciter praescierit, et immobiliter praeordinaverit. Atque ita omne quod temporale est, intemporaliter sua praescientia et praedestinatione praecedit. Et omne quod in ejus aeterna praescientia et praedestinatione dispositum est, etiam 121.0993B| in rebus esse potest. Quidquid vero ibi dispositum non est, nunquam et nusquam esse potest; nihil enim temere vel fortuito, sed omnia aeternae suae sapientiae consilio et ratione facit. » Unde in ejus laudibus verissime dicitur: « Omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII, 24). » Praecessit enim ejus sapientia aeternaliter omnia quae in creaturis facta sunt, vel fiunt, sive futura sunt temporaliter. Verbi gratia, praescivit esse mundum futurum, et praedestinavit se esse facturum; praescivit hominem creandum, et praedestinavit se esse creaturum: praescivit humanum genus per hominem primum lapsum unigeniti Filii sui sanguine redimendum, et praedestinavit se esse redempturum. « Redemptionem enim misit populo suo (Psal. CX, 9). » Et veraciter ipsi cantatur: 121.0993C| « Redemisti in brachio tuo populum tuum (Psal. LXXVI, 16). » Praescivit electos suos ad aeternum regnum suum esse venturos; praescivit etiam reprobos in aeternum supplicium tradendos. Et hoc totum quia plenum est misericordia, plenum justitia, praedestinavit se misericordia et judicio suo esse facturum; apud quem est, juxta Apostolum, « aeterna bonitas et severitas (Rom. XI, 22), » et cui digne a fidelibus dicitur: « Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1). » Unde constat omnino quod in utramque partem, electorum videlicet et reproborum, nisi eorum vel glorificationem, vel damnationem justissimam, praescientia et praedestinatio divina praecederet, nunquam in eis fieri atque adimpleri posset. Sicut nihil omnino in operibus divinis 121.0993D| esse potest quod non ibi praecesserit. Ad hoc mirabiliter et sublimiter insinuandum pertinet quod de aeterno et unigenito Verbo Dei evangelista dicit. 121.0994A| « Quod factum est, in ipso vita erat (Joan. I, 3), » id est omne quod a Verbo et per Verbum Dei « factum est » temporaliter, jam antequam fieret, aeternaliter in eodem Verbo Dei « vita erat » : quia videlicet ipsum Verbum Dei vivens, vita est, et viva sapientia, et viva ratio, et vivum consilium, quo omnia suis modis et suo ordine fieri potuerunt.

REGULA TERTIA. In operibus Dei omne praescitum est praedestinatum.

Tertia regula divinae praescientiae et praedestinationis est, « quia in operibus omnipotentis Dei non sunt alia praescita et alia praedestinata, sed quidquid ibi est praescitum, quia totum est bonum et justum, sine dubio est etiam praedestinatum; et quidquid praedestinatum, utique et praescitum, quia praedestinatio 121.0994B| sine praescientia esse non potest. » Quantum igitur ad ipsa opera divina pertinet, sive dicantur praescita, sive dicantur praedestinata, tantumdem valet, et eamdem exprimit immobilem firmitatem. Inde est quod Apostolus quodam loco praescientiam Dei praedestinationem ejus intelligi voluit, ubi ait: « Non repulit Deus plebem suam, quam praescivit (Rom. XI, 2). » Si enim praescisset tantummodo, et non praedestinasset, nequaquam eam plebem suam fecisset, sed quia ita praescivit, ut eam verissime ipsa praescientia praedestinaret, quid est aliud quod eam praescivit, nisi quia vere et immutabiliter praedestinavit? Sic ergo in praeordinatione electorum ad vitam, et in praeordinatione reproborum ad mortem, quia utrumque justum opus Dei est, sicut Psalmista 121.0994C| testatur, dicens: « Justus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in operibus suis (Psal. CXLIV, 17), » nec praescientia ejus sine praedestinatione nec praedestinatio sine praescientia intelligi potest, quia istud justum est, et rectum opus suum, et vere praescivit, et praesciendo juste praedestinavit.

REGULA QUARTA. Bona opera principaliter Dei sunt, sed et ipsius creaturae. Mala solius creaturae ideo praescita. non praedestinata.

Quarta regula est ejusdem praescientiae et praedestinationis quod: « Haec duo in operibus rationalis creaturae et distincte et conjuncte intelligi possunt, quia scilicet ejusdem creaturae opera alia sunt bona, 121.0994D| alia mala. Et quia bona opera ita sunt ipsius creaturae, ut sint omnino, principaliter et veraciter opera Creatoris, « qui operatur in ea et velle et perficere 121.0995A| « pro bona voluntate (Phil. II, 13), » rectissime tanquam vere divina, id est divinitus inspirata, et gesta, et praescita, et praedestinata debent intelligi. Mala vero opera ejusdem creaturae, quia ipsius tantummodo sunt, et ex ejus vitio, non ex Dei voluntate, vel operatione procedunt, praescita a Deo dici possunt, praedestinata non possunt. » Quia ita est ille certissime praescius omnium futurorum, et bonorum scilicet et malorum, ut nunquam esse possit praedestinator, sicut nec auctor malorum; praescivit itaque Deus et praedestinavit rationalis creaturae suae omnia bona, sicut Apostolus dicit: « Nam quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui (Rom. VIII, 29); » et iterum: « Sed loquimur Dei sapientiam in mysterio absconditam, quam praedestinavit 121.0995B| Deus ante saecula in gloriam nostram (I Cor. II, 7). » Mala vero opera et mala merita ejusdem creaturae praescivit tantummodo, non praedestinavit: sicut Psalmista ex persona humani generis inter labores et pericula vitae mortalis gementis, et ad Deum redire conantis, ipsi omnipotenti Deo humiliter confitetur, dicens: « Intellexisti cogitationes meas de longe, semitam meam et funiculum meum investigasti; et omnes vias meas praevidisti (Psal. CXXXVIII, 2). » Quid est enim « omnes vias meas praevidisti, » nisi omnes vias meas, utique malas, non solum praesentes vidisti, sed etiam futuras, antequam eas ambularem, praevidisti? Cui etiam alio loco Scriptura dicit: « Qui nosti omnia antequam fiant (Dan. XIII, 42), » utique non solum bona, sed etiam mala.

CAPUT IV. 121.0995C| REGULA QUINTA. Praedestinatio Dei nulli necessitatem ad malum imponit. Notent Calvinistae.

Quinta regula est divinae praescientiae et praedestinationis quod « omnipotens Deus eadem praescientia et praedestinatione sua ita quosdam malos in sua iniquitate et impietate et praescierit perseveraturos, et ob hoc juste praedestinaverit perituros, ut ex ipsa certa praescientia et justa praedestinatione sua nulli necessitatem imposuerit, ut malus esset et aliud esse non posset. » Hoc enim si fecisset, quod absit de ejus bonitate sentire, ipse esset utique auctor malorum, quae suae potestatis violentia fieri compulisset. Quod quam horrendae sit blasphemiae dicere vel cogitare, 121.0995D| omnis pius fidelis intelligit: suo ergo vitio impii et iniqui in malis suis pertinaciter perseverant, non aliquo Dei praejudicio, qui quotidie omnes ad poenitentiam vocat, et ad salutem invitat, et conversis ad se misericordiae suae sinum pandit, et incessanter declinari a malis et fieri bona hortatur et admonet, dicens: « Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXVI, 121.0996A| 27); » et iterum: « Quaerite bonum et non malum ut vivatis, et erit Dominus exercituum vobiscum, sicut dixistis (Amos. V, 14); » et alio loco: « Convertimini ad me, et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum (Zach. I, 3); » et rursum in Psalmo: « Laetetur cor quaerentium Dominum, quaerite Dominum et confirmamini, quaerite faciem ejus semper (Psal. CIV, 3). » Unde et in ejus laudem digne canitur: « Sperent in te omnes qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine (Psal. IX, 11). »

Non ergo ille tantae bonitatis et pietatis Pater quemquam impellit aut compellit ad malum opus agendum vel in malo opere permanendum; tamen vere constringit et compellit judicio suo in malis perseverantes 121.0996B| ad justum supplicium luendum. Et ibi ergo bonus, quia neminem vult malum esse; et hic justus, quia nullum iniquum et impium permittit impunitum esse: nusquam autem malus, qui malorum tantummodo ultor, nunquam auctor existit. Hoc enim nobis de illo Scriptura diligentissime commendat, dicens: « Nemini mandavit impie agere, et nemini dedit spatium peccandi (Prov. XIX, 3); » et iterum de his qui putant se Deo impellente peccare: « Stultitia, inquit, hominis supplantat gressus illius, et contra Deum servet animo suo (Prov. XXIX, 3). » Et alio loco: « Iniquitates suae capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur (Prov. V, 22). » Unde et beatus Jacobus apostolus omnem fidelem ab hac insania coercens et ad veram pietatis scientiam reducens sollicite admonet, dicens: « Nemo, cum tentatur, dicat 121.0996C| quoniam a Deo tentatur; Deus enim intentator malorum est, ipse autem neminem tentat: unusquisque autem tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus; dein concupiscentia, cum conceperit, parit peccatum: peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem. » Igitur omnipotens Deus praescientia sua erga reprobos praevidit, quod verum est: eos scilicet, non suo impulsu, sed proprio vitio in impietatibus perseveraturos. Praedestinatione sua statuit, et decrevit, quod justum est, eosdem videlicet aeterno supplicio perituros. Haec etenim mala, id est, non ea quae ipsi volentes faciunt, sed quae pro malis factis suis nolentes patientur, et praedestinavit illis Deus justitia sua et omnino illaturus est justo judicio 121.0996D| suo. Qui verissime talibus comminatur, dicens: « Congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo in eis (Deut. XXXII, 23); » et iterum: « Adducam super eos mala, annum visitationis eorum (Jer. XXXII, 12). » [Reddet enim omnino Deus, ut beatus Augustinus sincerissime et lucidissime docet, et mala pro malis, quoniam justus est; et bona pro malis, quoniam bonus est; et bona pro bonis, quoniam 121.0997A| bonus et justus est. Tantummodo mala pro bonis non reddet, quoniam injustus non est. Reddit ergo mala pro malis, poenam pro injustitia. Et reddit bona pro malis, gratiam pro injustitia, et reddit bona pro bonis, gratiam pro gratia.] Qui ergo haec audit, quid habet unde conqueratur? Aut quid ei restat: nisi ut terrore justi judicii Dei, quo perseverantes in malis suis punire decrevit, ipse a malis corrigatur, ne cum illis qui incorrigibiles permanent, puniatur. Ita timor justi judicii Dei erga iniquos, et impios puniendos, nemini omnino est noxius, sed illis, qui per eum corriguntur verissime probatur esse salubris.

CAPUT V. REGULA SEXTA. Ex re etiam sine verbis intelligenda in Scripturis praescientia et praedestinatio nulla bona opera ex nobis, sed ex Deo, ipsaque praedestinata (Rom. VIII, 29). 121.0997B| Sexta regula est divinae praescientiae et praedestinationis: « Ut in divinis Scripturis nequaquam hoc pueriliter quaeratur, vel exigatur, ut ibi solummodo intelligatur divina praescientia, vel praedestinatio: ubi haec ipsa nomina praescientiae, et praedestinationis, expresse et proprie posita inveniuntur: sicut eo loco, ubi Apostolus dicit: « Nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii divinae sui. » Sed ubicunque res ipsa ejusdem praescientiae, et praedestinationis certissime posita, legitur, praescientiam, et praedestinationem ipsam intelligendam 121.0997C| esse minime dubitemus. » Nam si proprietates ipsorum nominum requiramus nusquam in illis testimoniis propheticis, quae pro ipsius praescientiae, et praedestinationis commendatione in Epistola ad Romanos assumit, et proponit Apostolus, vel praescientia, vel praedestinatio nominatur; et tamen res ipsa in eis tam clare, et perspicue demonstratur, ut de ea nemini fidelium liceat dubitare.

Primum: Namque ipsorum testimoniorum est, « Quia major serviet minori. » Secundum: « Jacob dilexi, Esau autem odio habui (Gen. XXV; Rom. IX, 13; Mal. I). » Tertium: « Miserebor cui miserebor, et misericordiam praestabo, cui misericors fuero (Exod. XXXIII, 19). » Quartum: « Dicit enim Scriptura Pharaoni, quia in hoc ipsum excitavi 121.0997D| te, ut ostendam in te virtutem meam et annuntietur nomen meum in universa terra (Exod. IX, 16; Rom. IX, 17). » Et sic ex ordine caetera usque ad eum locum ubi ait: « Conclusit enim Deus omnia sub peccato, ut omnium misereatur (Rom. XI, 32). » In quibus omnibus, ut dictum est, nusquam nomen praescientiae, nusquam praedestinationis sonat. Et tamen ipsa fidei religione compellimur credere Apostolo haec omnia de praescientia et praedestinatione utriusque partis tam electorum videlicet, quam reproborum, illorum ad salutem, istorum ad damnationem intelligenti atque docenti. Quae ille tanta auctoritate et firmitate proponit, ut quidquid paulo superius ante haec testimonio de aeterno Dei proposito, 121.0998A| praescientia, et praedestinatione, vocatione et electione, justificatione, et glorificatione docuerat, et quod postea de Gentium salute et Judaeorum obcaecatione commemorat, eisdem ipsis testimoniis sufficienter atque evidenter se demonstrasse, et comprobasse credi velit.

Tale est et illud, quod ex verbis ejusdem Apostoli beatus Augustinus ad probandam, et commendandam divinam gratiam et praedestinationem proponit, dicens (de Praedest. Sanct., cap. 10): [Quod ergo ait Apostolus: « Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu, in operibus bonis » (Eph. II, 10), gratia est; quod autem sequitur et dicit: « Quae praeparavit Deus ut ambulemus in illis (Ibid.), » praedestinatio est.] Certe enim neque in hoc testimonio 121.0998B| apostolico nomen gratiae, vel praedestinationis sonat; et tamen res ipsa gratiae et praedestinationis manifestissime comprobatur. Quae enim manifestior res gratiae, quam quod ex nobis nulla bona opera habemus? sed ipsius, id est « Dei sumus » speciale « figmentum creati in Christo Jesu in operibus bonis. » Et quae evidentior res praedestinationis, quam quod haec ipsa bona opera, non solum in praesenti per gratiam suam nobis donavit, sed etiam in aeterna praedestinatione sua: « Praeparavit Deus, ut in illis ambulemus. » [Caveamus itaque, ut beatus Hieronymus quodam loco admonet, in Scripturis superstitiosam intelligentiam: Et hanc apostolicam auctoritatem, qua non nomina, sed res ipsas divinae praescientiae et praedestinationis suo exemplo nobis quaerendas, 121.0998C| et tenendas docuit quantum possumus firmissime, et fidelissime, tam in evangelicis, et apostolicis, quam etiam in propheticis dictis sequamur.]

CAPUT VI. REGULA SEPTIMA. Electorum nullus perire potest. De reprobis nullus salvatur. Cur salvari non possunt reprobi. De parvulis. Septima regula est ipsius divinae praescientiae et praedestinationis: « Ut neque de electis Dei ullum perire posse credamus, neque de reprobis aliquem salvari ullatenus existimemus. » Non quia non possunt homines de malo ad bonum commutari, et de 121.0998D| malis et pravis, boni ac recti fieri, sed quia in melius mutari noluerunt, et in pessimis operibus usque in finem perseverare voluerunt: nec possunt ullo modo pertinere ad sortem electorum, qui magis elegerunt permanere in malitia iniquitatum et impietatum suarum. Hoc enim pessimum et nefarium malum quod est nolle ad Deum converti; neque de malo ad bonum commutari, sed « secundum duritiam et impoenitentiam cordis sui thesaurizare sibi iram in die irae et revelationis justi judicii (Rom. II, 5), » ille in eis aeterna sua praescientia verissime praevidit futurum, qui omnino falli non potest. Et quia hoc verissime praescivit, juste omnino tales perditioni aeternae praedestinavit.

121.0999A| Quod ergo non possunt salvari, eorum est vitium, quia nolunt, non Dei (quod absit) aliqua iniquitas, qui erga illos et verax semper exstitit in praescientia sua, et justus in judicio suo. Licet sit et aliud genus reproborum in innumerabilibus videlicet millibus parvulorum, qui nec aetatem nec sensum ad aliquid boni agendum unquam acceperunt, sed in sola originalis peccati, quae per unum hominem in mundum intravit, damnatione perierunt. De quibus quid aliud dicendum, nisi quod et in eorum reprobatione atque interitu omnipotens Deus justus est, in quibus non naturam bene a se conditam, sed culpam male admissam, et in eos originaliter transfusam justa ultione damnavit.

Hoc ita esse, hoc est, neminem de electis perire 121.0999B| posse ipse Dominus ostendit, dicens: « Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas et sequuntur me. Et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. Pater meus quod dedit mihi majus omnibus est, et nemo potest rapere de manu Patris mei (Joan. X, 27, 28, 29). » Istae oves, quae ut ipsa veritas testatur, non peribunt in aeternum, et quas nemo potest rapere de manu Patris et Filii, alio loco appellantur pusilli Dei. De quibus similiter ipse Dominus dicit: « Sic non est voluntas ante Patrem vestrum ut pereat unus de pusillis istis (Matth. XVIII, 14). » Quibus etiam alio loco ait: « Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum (Luc. XII, 32). » et iterum: « Capillus de 121.0999C| capite vestro non peribit (Luc. XXI, 18). » Item quod reprobi non propter praescientiam et praedestinationem Dei veraciter praescientis, et juste damnantis, sed propter obstinatam et indomabilem malitiam suam nullatenus possint salvari, idem Dominus ostendit loquens talibus, et dicens: « Sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis (Joan. X, 26); » et iterum: « Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis (Joan. VIII, 47). » Similiter et per prophetam de talibus comminatur, dicens: « In consilio populi mei non erunt, et in Scriptura domus Israel non scribentur, nec terram Israel ingredientur (Ezech. XIII, 9). » Videlicet sicut vere de coetu electorum ejecti, et de libro vitae deleti, et de terra viventium penitus alienati: de his et Apostolus consonanter 121.0999D| verbis evangelicis loquitur, dicens: « Quod si etiam opertum est Evangelium nostrum, in his qui pereunt est opertum; in quibus Deus hujus saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illuminatio Evangelii gloriae Christi (III Cor. IV, 3, 4). » De quibus etiam alio loco dicit: « Non enim omnium est fides; » et: « Non omnes obediunt Evangelio (Rom. X, 16), » quia ergo tales sunt, et tales usque in fidem perdurant; merito utique et praescientia Dei mali praesciti sunt, et praedestinatione Dei juste reprobati atque damnati; probet ergo seipsum homo, ut ex quotidiano profectu, sive defectu vitae suae, utrum magis ad societatem electorum, an (quod absit) ad societatem reproborum propinquare se sentiat, apud 121.1000A| se sollicitus perspiciat, et inquirat, oretque fideliter, et perseveranter quantum potest, ut eum omnipotens Domini misericordia, et ab aeterna damnatione eripi, et in electorum suorum jubeat grege numerari: [quia licet, ut beatus Gregorius dicit (Dialog. lib. I, c. 8), obtineri nequaquam possint quae praedestinata non fuerint, ipsa tamen perennis regni praedestinatio ita est ab omnipotente Deo disposita, ut ad hoc electi ex labore perveniant, quatenus postulando mereantur accipere, quod eis omnipotens Deus ante saecula disposuit donare.]

CAPUT VII. De Dei praescientia. Haec ita esse quae, prout Dominus dedit, septem titulis distincta, atque, digesta, tam nobis, quam 121.1000B| caeteris qui legere voluerint juxta regulam verae fidei de praescientia et praedestinatione divina, velut regulariter proposuimus agnoscenda, atque tenenda non ex nostro sensu aliquid praesumentes, sed Scripturae sanctae auctoritatem fideliter atque humiliter sequentes: haec, inquam, ita esse, et ita antiquae Ecclesiae auctoritate, et sanctorum Patrum fidelissima institutione tenta et tradita necessarium omnino duximus; ut etiam eorumdem sanctorum Patrum verbis, et definitionibus breviter aperteque propositis ad confirmationem legentium attentius commendare, ac declarare studeamus.

In libro cujus titulus est de duabus in Christo naturis, omnibus fere Ecclesiis notissimo et celebriter 121.1000C| commendato, ubi etiam multorum, et orthodoxorum Patrum tam Graecorum, quam Latinorum, vel libri integri, vel sententiae ad aedificationem et confirmationem fidei pertinentes, beatissimorum scilicet, Athanasii, Ambrosii, Hieronymi, Augustini et caeterorum diligenter collectae atque digestae sunt; inseruntur etiam quaedam quadraginta capitula sub unius libelli textu, qui vel beati Augustini, vel beati Fulgentii gloriosi antistitis confessoris Christi nomine titulatur ( de Fide ad Petrum diac. ), praecipue ad cognitionem et confirmationem fidei pertinentia, in quibus de hac re unde nunc agitur, id est de divinae praescientiae et praedestinationis veritate quid firmissime atque indubitanter tenendum sit, ita brevissime ac plenissime legitur definitum. [Firmissime, 121.1000D| inquit, tene et nullatenus dubites Deo incommutabili non solum praeterita et praesentia, sed etiam futura omnia incommutabiliter esse notissima. Cui dicitur: « Deus qui occultorum es cognitor, qui scis omnia antequam fiant (Dan. XIII, 42). » ] Et iterum: [Firmissime, inquit, tene, et nullatenus dubites Trinitatem Deum incommutabilem rerum omnium, atque operum, tam suorum, quam humanorum certissimum, cognitorem ante omnia saecula scire, quibus per fidem esset gratiam largiturus, sine qua nemo potuit ex initio mundi, usque in finem a reatu peccati, tam originalis, quam actualis absolvi; « quos enim Deus praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii ejus (Rom. VIII, 29) ]; » et iterum: 121.1001A| [Firmissime, inquit, tene, et nullatenus dubites, omnes, quos vasa misericordiae gratuita bonitate Deus facit ante constitutionem mundi, in adoptionem filiorum Dei praedestinatos a Deo, neque perire posse aliquem eorum, quos Deus praedestinavit ad regnum; neque quemquam eorum, quos Deus non praedestinavit ad vitam ulla posse ratione salvari: praedestinatio enim illa gratuitae donationis est praeparatio, qua nos Apostolus ait: « Predestinatos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum (Eph. I, 5). » ]

Hanc fidei regulam et definitionem certissimam fideliter sequens beatus et sanctus doctor Ecclesiae Beda presbyter, cum exponeret locum illum ubi in libro Genesis narratur de ereptione Lot ex interitu Sodomorum (Gen. XIX), et quorumdam suorum 121.1001B| non credentium et cum eo exire nolentium, et ideo cum caeteris, qui in urbe impia remanserant, justissime perditorum punitione, ita ait: [Quod ostium Lot incluserunt angeli, ne vel ipsum, vel aliquem de domo ipsius possent ad perdendum rapere Sodomitae, patenter insinuat quia nullum de electis Dei perditura est impietas, et persecutio reproborum, dicente Domino de ovibus suis: « Et ego vitam aeternam do eis et non peribunt in aeternum, et non rapiet eos quisquam de manu mea (Joan. X, 28). » Quod vero idem Lot facultate ab angelis data nullum de civibus perfidis, ne de suis quidem cognatis sive amicis tametsi multum conatus potuit ad salutem revocare, significat, quia nullius labor hominis ad numerum praedestinatorum, qui ante constitutionem 121.1001C| mundi electi sunt a Deo, vel unam possit animam adjicere. Novit enim Dominus qui sunt ejus. Verum et si nostram fragilitatem qui ad electorum sortem pertineant latet, non tamen ab agenda cura nostrae salutis cessandum, non ab instruendis proximis lingua est continenda, sed ad exemplum beati Lot, et nobis caste vivendum, et errantium quoque correctioni officium pietatis impendendum. Constat enim quia etsi praedestinatos ad interitum salvare nequimus, nostrae tamen benignitatis, quam erga illorum salutem impendimus, mercedem non perdimus.]

CAPUT VIII. De gemina praedestinatione. Ex praedestinatione nulla necessitas ad malum. Hanc fidei regulam firmissime ac fidelissime nobis 121.1001D| tenendam beatus Augustinus ista diligenter et breviter commendat in libris de Civitate Dei (lib. XV, cap. 1), ita dicens: [Humanum, inquit, genus in duo genera distribuimus, unum eorum qui secundum hominem, alterum eorum qui secundum Deum vivunt; quas etiam mystice appellamus civitates duas, hoc est, duas societates hominum quarum est una, quae praedestinata est in aeternum regnare cum Deo: altera aeternum supplicium subire cum diabolo.] Et post pauca, de exortu duarum civitatum istarum, id est civitatis Dei et civitatis diaboli, diligentius disputans, ita dicit (Ibid.): [Natus est igitur prior Cain ex illis duobus humani generis parentibus pertinens ad hominum civitatem: posterior 121.1002A| Abel ad civitatem Dei. Prior est natus civis hujus saeculi, posterior autem isto peregrinus in saeculo, et pertinens ad civitatem Dei. Gratia praedestinatus, gratia electus, gratia peregrinus deorsum, gratia civis sursum. Nam quantum ad ipsum attinet ex eadem massa oritur, quae originaliter est tota damnata; sed tanquam figulus Deus: hanc enim similitudinem non imprudenter, sed prudenter introducit Apostolus: Ex eadem massa fecit aliud vas in honorem, aliud in contumeliam (Rom. IX, 21). Prius autem factum est vas in contumeliam, post vero alterum in honorem. Quia et in ipso uno homine, sicut dixit Apostolus, non « primum quod spirituale est, sed quod animale, deinde quod spirituale (I Cor. XV, 42), » etc.] Item in libro Enchiridion (cap. 100) 121.1002B| quem ad Laurentium Ecclesiae Romanae archidiaconum scripsit, de eadem re ita loquitur: [Cum angelica, inquit, et humana creatura peccasset, id est, non quod Deus sed quod ipsa voluit fecisset, etiam per eamdem creaturae voluntatem, qua factum est quod Creator noluit, implevit ipse quod voluit, bene utens et malis tanquam summe bonus ad eorum damnationem, quos juste praedestinavit ad poenam, et ad eorum salutem, quos benigne praedestinavit ad gratiam.]

Haec pauca ex praefati beatissimi doctoris duobus libris posuimus, quos eum non solum catholice et veridice scripsisse, sed etiam diligenter et fideliter retractasse, qui libros Retractationum ejus attentius legit, evidenter agnoscit ut quia jam ejus auctoritas 121.1002C| de hac re, id est de divina in utramque partem praedestinatione, et electorum videlicet ad gloriam, et reproborum ad poenam a nonnullis publice contemnitur, et conculcatur: ita ut quia se ipse in quibusdam scriptis suis pie, atque humiliter reprehendit, et corrigit, putent se, ubi eis visum fuerit, licenter eum posse reprehendere. Et quod ille fecit ad exemplum humilitatis, ipsi usurpare non erubescant ad tumorem praesumptionis. Ex his saltem libris agnoscant quia hoc verbum divinae praedestinationis in parte reproborum positum, quia verissime et rectissime divino judicio praedestinati « dicuntur, non ad culpam utique, sed ad poenam, nec ad malum opus, quod ipsi volentes agunt, sed ad malum; quod in aeternis suppliciis inviti patientur, » nec ipse in suis 121.1002D| dictis reprehenderit, nec ab ullis catholice et sane sentientibus reprehensum sit. Et ideo etiam « moderno tempore, » a nobis qui tantae imperitiae, et infirmitatis sumus nequaquam reprehendendum, vel rejiciendum debuit, judicari, sed potius diligenti, et humili pietate perscrutari, et intelligi. Et si qui sunt, qui ex hoc scandalizari videantur, tanquam per istud praedestinationis verbum necessitas male agendi cuiquam imposita esse significetur, instruendi potius fuerunt et breviter ac lucide docendi, quod Deus neminem praedestinaverit ad peccatum, sed ad luendum supplicium pro peccato. Nec ista praedestinatione aliquem cogat ad male agendum, sed potius declaret judicem justum, qui et peccata fieri noluit, 121.1003A| et facta juste se puniturum esse praescivit, juste se puniturum et esse praedestinavit. Hac namque praedestinatione non opus hominis malum, sed justum hominis praedestinavit suppliciunt

Hunc sensum B. Augustini verum, atque catholicum quod Deum operis sui futuri, id est justi judicii de malis et in malis exercendi semper fuisse praescium, semper fuisse praedestinatorem justum, fideliter commendat B. Fulgentius, ut supra memoravimus, illius temporis vicinus, et tempore Vandalicae persecutionis apud Africam inter caeteros Christi sacerdotes confessores inclytus interrogatus a quodam pio, et religioso viro non sprevit, non respuit, sed potius diligenter exposuit, et confirmavit dicens (ad Mon. l. I, c. 5): [Nihil aliud accipiendum existimo 121.1003B| in illo sancti Augustini sermone, quo ad interitum quosdam praedestinatos affirmat, « nisi ad interitum supplicii non delicti, neque ad malum quod injuste admittunt, sed ad cruciatum quod justissime patiuntur: nec ad peccatum, sed ad tormentum, quod illis propria iniquitas male parit, et aequitas divina bene retribuit; » nec ad mortem animae primam sed ad mortem secundam: quod enim ante gehennam mali peccando pereunt, non est divini operis sed humani: quod autem in gehenna perituri sunt, hoc facit Dei aequitas, cui nulla placet peccantis iniquitas. Hoc itaque praedestinavit Deus, quod erat ipse facturus; illud vero nullatenus praedestinavit, quod facturus ipse non fuit; mala quippe voluntas non pertinet ad optimum Creatorem: justa vero injustorum damnatio 121.1003C| pertinet ad aequissimum cognitorem; praedestinavit itaque Deus iniquos et impios ad supplicium justum, non ad aliquod opus injustum; ad poenam, non ad culpam; ad punitionem non ad transgressionem; ad interitum, quem ira justi judicis peccantibus reddidit, non ad interitum, quo in se iram Dei peccantium iniquitas provocavit.] Huc usque beatus Fulgentius.

CAPUT IX. Testimonia ex S. Leone et S. Gregorio. Beatus etiam Leo de hujus divinae praescientiae, et praedestinationis veritate, id est sempiternarum dispositionum Dei incommutabili ordine, sic docet: [Cum omnia, quae in Domino majestatis Judaica admisit 121.1003D| impietas, tanto ante praedicta sint, ut non tam de futuris, quam de praeteritis propheticus sit sermo contextus, quid aliud nobis, quam sempiternarum dispositionum Dei incommutabilis ordo referatur? Apud quem discernenda jam dijudicata, et futura jam facta sunt. Cum enim et qualitates actionum nostrarum, et effectus omnium voluntatum scientia divina praeveniat, quanto magis nota sunt Deo opera sua? Et recte placuit quasi facta recoli, quae non poterant omnino non fieri.]

Beatus quoque Gregorius exponens illa verba Apostoli, id est: « Quae sit longitudo, et latitudo, et sublimitas, et profundum (Eph. III, 18), » ita de praedestinatione reproborum ad interitum breviter et 121.1004A| aperte dicit: [Inest Deo etiam profundum, quo damnandos inferius justa aequitate disponens praeordinat.] Item de eadem re alio loco sic dicit: [Ad laevam quoque dilatatur Ecclesia, dum ad se quosdam in iniquitate permansuros admittit. Propter hanc multitudinem, quae extra electorum numerum jacet, in Evangelio Dominus dicit « Multi vocati, pauci autem electi (Matth. XX, 16). » ] Alio quoque loco vim supernae dispositionis incommutabilem esse demonstrans ita ait: [Vitari enim vis superni consilii nequaquam potest, sed magna sibi virtute hanc temperat, qui se sub ejus nutibus refrenat; ejusque sibi pondera levigat, qui hanc subjecto cordis humero volens portat.] Item alibi de eadem re: [Sicut nemo obsistit largitati Dei vocantis, ita nullus obviat justitiae 121.1004B| relinquentis.] Et iterum de impiis jam praejudicatis: [Qui vero nec fidei sacramenta tenuerunt, increpationem judicis in extrema examinatione non audiunt: quia praejudicati infidelitatis suae tenebris, ejus quem despexerunt invectione redargui non merentur.] Item de praedestinatione perditionis reproborum: [Omnipotens, inquit, Dei justitia, futurorum praescia ab ipsa mundi origine gehennae ignem creavit, qui in poenam reproborum esse semel inciperet, sed ardorem suum etiam sine lignis nunquam finiret.] Alibi quoque de ipso impiorum et reproborum, atque aeterno interitu damnatorum capite, id est Antichristo, jam eum damnatum esse contestans, ita dicit: [Ille damnatus homo quem in fine mundi apostata angelus assumit ad praedicandum falsitatem 121.1004C| suam, astutos, ac duplices, atque hujusmodi scientiam habentes selecturus est.] Et alio loco: [Terra cui vae dicitur ille principaliter damnatus homo est qui alarum cymbalum vocatur: quia qui per superbiam multitudinem cogitationis evolant, eumdem perversum hominem praedicando sonant.] Et paulo post: [Terra, inquit, cui vae dicitur, trans flumina Aethiopiae esse perhibetur: quia damnatus ille homo tanta immensitate iniquus est, ut omnium peccantium peccata transcendat.]

CAPUT X. De gemina praedestinatione. Ecce beatissimi Patres Ecclesiae uno sensu, uno ore, quia et uno spiritu divinae praescientiae, et praedestinationis 121.1004D| immobilem veritatem in utraque parte, electorum scilicet et reproborum praedicant, et commendant. Electorum utique ad gloriam, reproborum vero non ad culpam, sed ad poenam. Et in his non temporalium, neque ex aliquo tempore inchoantium, sed sempiternarum dispositionum Dei immutabilem ordinem nobis demonstrari confirmant, nec aliquem electorum posse perire, nec ullum reproborum propter duritiam et impoenitentiam cordis sui posse salvari. Hoc et divinarum Scripturarum veritas, et sanctorum, atque orthodoxorum Patrum auctoritas consonanter annuntiant, indubitanter nobis credendum, tenendum inculcant. Quapropter et si « illius miserabilis monachi » improbatur levitas, improbatur 121.1005A| temeritas, culpatur importuna loquacitas, non ideo divina neganda est veritas: quia juxta praemissam catholicae fidei rationem omnipotens Deus ante constitutionem mundi, antequam quidquam faceret, a principio certis et justis, atque immutabilibus causis aeterni consilii sui quosdam praedestinaverit ad regnum gratuita bonitate sua, ex quibus nemo sit periturus protegente misericordia sua, et quosdam praedestinaverit ad interitum justo judicio suo propter « meritum, quod praescivit impietatis eorum: » ex quibus nemo possit salvari non propter violentiam aliquam divinae potestatis, sed propter indomabilem, et perseverantem nequitiam propriae iniquitatis. Quid ergo restat, nisi ut si quid aliter sapuimus, hoc nobis, Deo revelante, humiliter abnuamus, et clarescentem veritatem fideliter amplectamur: quia, ut Apostolus 121.1005B| docet, « non debemus posse aliquid adversus veritatem sed pro veritate (I Cor. XIII, 8). »

CAPUT XI. De voluntate Dei.--Locus difficillimus, Qui vult omnes homines salvos fieri a Patribus quatuor modis explicatur. Sequitur in jam dicta Epistola praefatum monachum dixisse atque docuisse: « Quod Deus non vult omnes homines salvos fieri, sed eos tantum qui salvantur » : et quod dicit Apostolus, « qui vult omnes homines salvos fieri (I Tim. II, 4), » illos dici omnes qui tantum salvantur.

Haec autem quaestio valde perplexa, et in sanctorum 121.1005C| Patrum scriptis multum versata, et multipliciter exposita, non nobis videtur praecipitanter definienda, sed cautissime, et fidelissime perscrutanda, atque pertractanda, et ex aliis videlicet Scripturae sanctae manifestioribus locis quibus ejus obscuritas illustretur, et ex paternae, ut dictum est, auctoritatis expositionibus, et ex ipsa fidei ratione.

Primo itaque hoc dicendum quod firmissime sit credendum, et nullatenus dubitandum, quod Apostolus Christo in se loquente testatur et praedicat dicens de Deo: « Qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II, 4). » Et tamen manifestum est non omnes salvari, cum ipsa Veritas dicat, discernens inter eos qui salvantur et qui condemnantur: « Qui crediderit et baptizatus erit, 121.1006A| salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI, 16). » Neque « omnes ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II, 4), » nisi eos solos, qui mysterium Dei Patris, et unigeniti Filii ejus, et hic agnoverint per fidem, et in futuro videre meruerint per speciem: sicut eadem Veritas ad Patrem dicit: « Ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 2, 3). » Quomodo ergo omnipotens Deus, « et omnes homines salvos fieri vult, atque ad agnitionem veritatis venire, » et tamen non omnes salvantur, nec veniunt ad hanc agnitionem, cum alibi Scriptura dicat: « Omnia quaecunque voluit, Dominus fecit (Psal. CXIII, 3), » cur itaque hoc voluit et non fecit, qui omnia quaecunque voluit fecit?

121.1006B| Hunc obscurissimum et difficillimum locum, in quantum nostrae pusillitatis memoriae occurrit, quatuor modis in scriptis catholicorum Patrum invenimus explanatum, videlicet ut vel ita intelligamus dictum: « Qui vult omnes homines salvos fieri, » ut omnes homines omnia hominum genera accipiamus, id est Judaeorum et gentium, liberorum et servorum, virorum et mulierum, divitum et pauperum, nobilium et ignobilium, et quaecunque hujusmodi ex omni genere hominum salvat, et ad agnitionem veritatis perducit per Dominum Jesum Christum qui in Evangelio dicit: « Simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti (Matth. XIII, 47). » Isto namque locutionis 121.1006C| modo ipse Dominus in Evangelio dicit: « Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me (Joan. XII, 32). » Quomodo enim per passionem crucis, in qua exaltatus est, omnia traxit ad se, qui alibi dicit: « Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me traxerit eum? » (Joan. VI, 44.) Quod utique de solis fidelibus intelligendum est; sed omnia ad se trahit qui ex omni, ut dictum est, genere hominum Ecclesiam suam colligit, et perficit. Sicut etiam illud ab Apostolo dictum est: « Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur (Rom. XI, 32), » quomodo enim omnium miseretur aeterna illa miseratione, qua electos suos « Coronat misericordia, et miserationibus (Psal. CII, 4), » qui occulta dispositione judicii sui, « Cujus vult miseretur, 121.1007A| et quem vult indurat (Rom. IX, 18), » nisi quia (ut dictum est) omni hominum generi miseretur. Quod in duobus populis Judaeorum scilicet, et gentium continetur. De quibus, ut hoc diceret, supra loquebatur Apostolus.

Aut ita accipiamus dictum: Qui vult omnes homines salvos fieri, ut illos solos salvari intelligamus, Quos ipse salvare voluerit, id est non quod omnes salventur, sed quod nemo, nisi miserationis ejus voluntate salvetur, de quo Psalmista dicit: « Salvum me fecit, quoniam voluit (Psal. XVII, 20); » et iterum: « Et vita in voluntate ejus (Psal. XXIX, 6). » Iste enim locutionis modus in verbis Apostoli etiam aliis locis invenitur, sicut est illud: « Sicut per unius hominis delictum in omnes homines in condemnationem, 121.1007B| ita et per unius hominis justitiam in omnes homines in justificationem vitae (Rom. V, 18). » Quomodo enim per unius hominis justitiam, id est Christi, in omnes homines in justificationem vitae? cum manifestissime non omnes homines per justitiam Christi justificentur, et vivificentur in Christo. Et tamen verissime dixit Apostolus: « Per unius hominis justitiam in omnes homines in justificationem vitae, » non quia nullus hominum est, qui per illius justitiam non justificetur: sed quia, praeter ejus justitiam, nemo justificatur. « Omnes » ergo per primum Adam in condemnationem, et « omnes » per novissimum Adam in justificationem: quia nemo in condemnatione nisi per illum, nemo in justificatione nisi per istum. Tali sensu et illud accipiendum est: 121.1007C| « Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22). » Quod utique de futura resurrectione dixit Apostolus. Nunquid enim tunc vivificabuntur in Christo, qui nunquam crediderunt in Christum, qui nunquam fuerunt in Christo, qui nunquam vixerunt, nec mortui sunt in Christo? Et ideo nullatenus pertinent, ut in illo accipiant resurrectionem vitae, quam Dominus fidelibus promittit dicens: « Qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, » et ideo ad eorum pertinent sortem, de quibus statim subjungit: « Qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. XV, 29). » Et tamen vere in Adam « omnes » moriuntur, quia nemo in mortem nisi per illum. Et vere in Christo « omnes » vivificabuntur: quia nemo in illa resurrectione 121.1007D| vitae nisi per ipsum. Quo etiam sensu manifestissime illud in psalmo dictum est: « Allevat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos (Psal. CXLIV, 14). » Neque enim « omnes » omnino, qui in diversis criminibus, et vitiis corruunt, et eliduntur Dominus miserendo, atque indulgendo a lapsu ruinae suae allevat, et erigit cum tantos in eisdem suis criminibus, et iniquitatibus perire certum sit. Et tamen vere ipse « omnes » corruentes, et « omnes » elisos allevat, atque erigit, quia vel ex omni genere peccantium sive criminosorum, quos voluerit, salvat; vel quia nisi per illum nemo prostratus erigitur, aut allevatur, dum non suis viribus, sed Dei miseratione consurgit. Sicut ergo in his 121.1008A| Psalmi verbis de opere misericordiae Dei: ita et in illa apostolica sententia, quia de ipso dictum est: « Qui vult omnes homines salvos fieri, » rectissime intelligitur de voluntate bonitatis Dei.

Vel certe ita intelligatur: « Qui vult omnes homines salvos fieri (Rom. VIII, 26, 27), » quia hoc sanctos suos per Spiritum suum velle facit, id est velle eis inspirat, ut omnes homines sicut seipsos salvos fieri optent; sicut et de Spiritu sancto intelligendum est quod idem dicit Apostolus: « Sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis. » Postulat namque Spiritus, quia, ut beatus Gregorius exponit ad postulandum eos quos repleverit inflammat. Et gemit atque 121.1008B| desiderat Spiritus, quia sanctos in orationibus gementes et desiderantes facit, juxta hunc itaque sensum, « Deus vult omnes homines salvos fieri. » quia, ut dictum est, ipse sanctis suis inspirat ut hoc velint, ipse eos ita volentes facit sicut inspiraverat beato Apostolo qui dicebat: « Volo autem omnes homines esse sicut meipsum (I Cor. VII, 7). » Et alibi cum coram rege Agrippa et principibus testimonium Christi mira libertate et constantia praedicaret, dicente sibi eodem rege: « In modico suades me Christianum fieri, » continuo plenus desiderio, salutis omnium respondit: « Opto apud Deum et in modico, et in magno non solum te, sed et omnes qui me audiunt hodie tales fieri: qualis ego sum exceptis vinculis istis (Act. XXVI, 28, 29). »

CAPUT XII. Sequitur ejusdem loci explanatio. 121.1008C| Quarto autem modo ita a sanctis Patribus intellectum invenitur quod dictum est: « Qui vult omnes homines salvos fieri, » ut simpliciter accipiatur hoc de omnibus hominibus « Quantum in ipso est Deum velle, » eo quod omnes salvari velit « bonitate Creatoris: » sed quia liberi arbitrii eos condidit, exspectet, ut hoc etiam ipsi velint: et si voluerint, juste salventur: si noluerint, juste puniantur. Sed huic sensui imprimis illud videtur esse contrarium: « Quomodo omnipotens Deus eorum, quos vult salvos fieri exspectet voluntatem, » ut et ipsi scilicet propria arbitrii libertate salvi esse velint, cum velle 121.1008D| fideliter salvum fieri sit per redemptionem Domini Jesu Christi. (Quia, sicut beatus Petrus apostolus docet: « Non est in ullo alio salus, et non est aliud nomen sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. IV, 12), » nemo omnino possit, nisi in eo Deus operetur et velle et posse: sicut Apostolus testatur dicens: « Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate (Phil. II, 13), » si enim hanc voluntatem redemptionis et salutis quae est in Christo nemo habet ex se ipso, sed ab illo « qui operatur in eis, quos vocat et velle et perficere pro bona voluntate, » sicut manifestissime apostolicae doctrinae veritas docet, ut quid Deus exspectat eorum quos vult salvos fieri voluntatem, ut 121.1009A| ipsi libero arbitrio suo incipiant velle salvari, et tunc divina bonitate salventur, ut initium salutis eorum sit ex ipsis, perfectio autem ejusdem salutis ex Deo. Et ubi erit quod idem Apostolus dicit: « Aut quis prior dedit illi et retribuetur ei? » (Rom. XI, 35.) Aut quomodo in tali sensu Pelagianus error non habet victoriam, qui salutem hominis non ex Dei dono, sed ex libero ipsius hominis arbitrio esse confirmat?

Quod si falsum est, sicut omnino falsum esse convincitur, quid causae est, ut Deus « qui omnes homines vult salvos fieri (I Tim. II, 4), » non omnes homines salvet? Voluntatem eorum non exspectat, quia voluntatem verae salutis suae nemo habere potest, nisi per illum. An quod vult, non potest omnipotens? ut (quod absit) velit salvare omnes homines, nec 121.1009B| possit. Quid ergo restat, nisi ut ille « Qui omnia quaecunque voluit fecit (Ps. CXIII, 3), » ideo hoc non faciat, quia nolit, non quia non possit? Quia sicut vere « omnia quae voluit fecit » ita vere noluit quae non fecit. Cur ergo noluit, nisi quia in hac re, sicut justum, ita et occultum est judicium ejus, cui Psalmista dicit: « Judicia tua abyssus multa? » (Ps. XXXV, 7.) Et de quo Apostolus dicit: « Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? (Rom. XI, 34.) » Et iterum: « Nunquid iniquitas apud Deum? Absit (Rom. IX, 14). » Quos ergo voluit salvare, salvavit, quia omnia quaecunque voluit fecit; quos autem salvare noluit, ubi nisi in illa ex Adam veniente massa damnationis reliquit. Ita fit etiam si secundum pium quorumdam Patrum piorum sensum 121.1009C| Deus omnes homines vult salvos fieri bonitate Creatoris, qua creaturam suam bene a se conditam perire non vult, id ipsum iterum nolit « judicis aequitate, » qua eamdem creaturam suam vel originali, vel etiam actuali peccato nequiter inquinatam et vitiatam impunitam esse non sinit. In tantum enim: « Neminem vult perire, » nec voluntas ejus alicui causa perditionis existit, ut per prophetam etiam jurat et dicat: « Vivo ego, dicit Dominus, quia nolo mortem impii, sed ut revertatur a via sua impia et vivat (Ezech. XXXIII, 11). » Et tamen ipse, qui non vult mortem impii perseverantem in impietate sua impium procul dubio punit. Ita in uno atque eodem homine et bonitatem et severitatem suam ostendens: bonitatem, qua non vult eum perire; severitatem, 121.1009D| qua perseverantem in iniquitate non vult impunitum relinquere. Si ergo hoc quod de uno homine diximus: De universo genere hominum pereuntium similiter intelligatur, potest forsitan non absurde dici quod Deus omnes homines velit salvos fieri bonitate Creatoris; et tamen eos quos indignos salute judicaverit, justa judicis severitate non salvet. Nam et in uno homine, ut jam dictum est, utrumque fieri posse ostendit Apostolus, dicens: « Vide ergo bonitatem et severitatem Dei, in illis quidem qui ceciderunt severitatem: in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris (Rom. XI, 22); » quod est aperte severitatem denuntiare illi qui non permanserit in bonitate.

CAPUT XIII. Conclusio. 121.1010A| In tribus itaque prioribus modis intelligentiae eorum verborum, quibus de Deo dicitur: « Qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II, 4). » Nulla absurditas, nulla repugnantia fidei invenitur: quia sive omnes homines quos Deus vult salvos fieri omnia genera hominum accipiantur, sive omnes homines salvos fieri Deum velle ita intelligatur: quia omnes qui salvantur non nisi ejus voluntate salvantur: sive eo modo dictum credatur: omnes homines Deum velle salvos fieri: quia in sanctis suis ipse hoc vult, qui eis talem voluntatem inspirat, ut omnes homines velint 121.1010B| salvos fieri sicut seipsos: in his (inquam) omnibus et vera omnino, et salubris intelligentia est. In quarto autem modo illud sine dubio cavendum, quia et occasionem Pelagianae pravitati praebet, quod Deum; ut salvet homines, humanas exspectare asserit voluntates. Contra quem errorem ita in antiquis Patrum conciliis legitur definitum (Conc. Araus., can. 4): [Si quis ut a peccato purgemur voluntatem nostram Deum exspectare contendit, non autem, ut etiam purgari velimus, per sancti Spiritus infusionem, et operationem in nobis fieri confitetur, resistit ipsi Spiritui sancto per Salomonem dicenti: « Praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, 31 sec. LXX); » et Apostolo salubriter praedicanti: « Deus est qui operatur in nobis, et velle et perficere pro 121.1010C| bona voluntate. » ] Quod autem ibi simpliciter intelligitur Deum omnes homines velle salvos fieri bonitate scilicet Creatoris (ita ut putamus) fideliter potest recipi, si hanc voluntatem bonitatis suae erga salutem hominum non credatur humana obsistente voluntate implere non posse, sed obsistente humana iniquitate implere nolle. Quae omnia cum tam obscura sint, et tam profunda atque perplexa, nollemus inter fratres et charissimos nostros aliquid de his contentiose ventilari vel temere definiri, sed potius quod in eis certum est sine dubitatione defendi. Quod autem etiam inter magnos diverso modo, sed non diversa pietate sentientes ambiguum atque incertum remansit, etiam apud nos et reverenter honorari, quia neutrum eorum videtur esse falsum, 121.1010D| vel fidei contrarium; et magis in talibus inquietos et contentiosos ad tranquillitatis et sobrietatis modestiam provocari, quam pro inusitatis et minus elucentibus rebus aliquem immoderata austeritate ac severitate damnari.

CAPUT XIV. De morte Christi. Adjungitur post haec in praefata epistola quod praedicaverit ille miserabilis monachus, quia « Christus non venit ut omnes salvaret, nec passus est pro omnibus, nisi solummodo pro his qui passionis ejus salvantur mysterio. » Sed et de hac quaestione nihil confuse, et inconsiderate dici, vel definiri vellemus, 121.1011A| habet enim et ipsa profunditatem, et difficultatem suam, non nostra praesumptione, sed Scripturarum sanctarum veritate, et orthodoxorum Patrum auctoritate diligentius perscrutandam, et in quantum Dominus aperire dignatur, fideliter intelligendam. Nos enim firmissime tenemus, nec ullatenus dubitamus, juxta evangelicam et apostolicam fidem, Dominum nostrum Jesum Christum, pastorem bonum « animam suam posuisse pro ovibus suis; » sicut ipse dicit: « Ego sum pastor bonus: bonus pastor animam suam dat pro ovibus. » Et iterum: « Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem. Et animam meam pono pro ovibus meis (Joan. X, 14, 15). » De quibus ovibus alibi dicitur: « Sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam in 121.1011B| redemptionem pro multis (Matth. XX, 28): » et: « Hic est calix sanguinis mei Novi Testamenti, qui pro vobis, et pro multis effundetur in remissionem peccatorum (Matth. XXVI, 28). » Unde et Apostolus dicit: « Sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata (Hebr. IX, 28). » Et qui isti sunt diligentissime commendavit dicens: « Et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odore suavitatis (Ephes. V, 2). » Et alibi: « Quanto magis, » inquit, « sanguis Christi, qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo emundavit conscientiam vestram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi (Hebr. IX, 14). » Et iterum: « Qui dedit semetipsum pro nobis, ut 121.1011C| nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum (Tit. II, 14). » Et alio loco: « Qui factus est in nobis, » inquit, « sapientia a Deo, et justitia et sanctificatio et redemptio (I Cor. I, 30). » Hoc et in Psalmis similiter est praenuntiatum, ubi canitur: « Redemptionem misit Dominus populo suo (Psal. CX, 9); » et: « Redemisti in brachio tuo populum tuum (Psal. LXXVI, 16). » Et iterum: « Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio: et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus ejus (Psal. CXXIX, 7, 8). »

Hoc nobis et sacratissimum nomen ejus commendat et angelus docet dicens: « Et vocabis nomen ejus Jesum, ipse enim salvum faciet populum suum 121.1011D| a peccatis eorum (Matth. I, 21). » Pro his namque et ipse Dominus se in patibulo crucis exaltatum testatur, dicens: « Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis; ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam; » ubi et statim subjunxit: « Sic enim et Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret (Joan. III, 14 - 16). » Et quis iste sit mundus quem Deus dilexit, et pro quo unigenitum suum dedit, continuo exponens adjunxit: « Ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam, » sic enim et ibi intelligendus est mundus Deo dilectus, et per Unigenitum ejus redemptus, ubi beatus Joannes apostolus dicit: « Et ipse 121.1012A| est propitiatio pro peccatis nostris; non pro nostris autem tantum, sed et pro totius mundi (I Joan. II, 2); » et ubi B. Paulus apostolus dicit: « Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum (II Cor. V, 19). » Est namque mundus in infidelibus inimicus Deo, nec reconciliatus Deo. De quo scriptum est: « Et mundus eum non cognovit. » Et iterum: « Et mundus totus in maligno positus est (I Joan. V, 19). » Totus ergo mundus in salute, et totus in incredulitate; totus in reconciliatione, et totus in inimicitiis; quia et ille in suo genere totus, et iste in suo genere totus intelligendus est.

CAPUT XV. Ordo reconciliationis; 1. Electorum; 2. Fidelium omnium qui non perseverant; 3. Vocandorum; 4. Infidelium. 121.1012B| In hac redemptionis et reconciliationis gratia primus ordo est electorum et praedestinatorum ad vitam aeternam: de quibus perire nullus potest, et qui omnino omnes salvantur et ad quos pertinet, quod Dominus dicit: « Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). » Secundus ordo est eorum fidelium qui recta fide et pietate accedunt ad gratiam baptismi, et per eam accipiunt indulgentiam peccatorum, baptizati in morte Christi, et abluti a peccatis suis in sanguine ejus, ac per hoc participes redemptionis ipsius effecti; sed postea diversis tentationibus et iniquitatibus gratiam ipsius fidei et redemptionis amittunt perseverantes in malis suis, et 121.1012C| sic de saeculo exeuntes. De qualibus dicit Apostolus quod « regnum Dei non consequentur (Gal. V, 21); » et « quia non habent haereditatem in regno Christi et Dei (Ephes. V, 5); » quibus etiam Dominus se dicturum comminatur, dicens: « Amen dico vobis, nescio vos (Matth. XXV, 12); » unde et idem apostolus de eisdem gratiam Christi in Ecclesia consecutis, sed eam minime servantibus terribiliter denuntiat dicens: « Quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit (Hebr. X, 29). » Et iterum: « Impossibile est enim eos, qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum coeleste, et participes sunt facti Spiritus sancti; gustaverunt nihilominus bonum 121.1012D| Dei verbum, virtutesque saeculi venturi, et prolapsi sunt, renovari rursus ad poenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes (Hebr. VI, 4 - 6). » Propter hoc horrendum malum transgressionis, et amissionis gratiae Dei, omni intentione cavendum atque fugiendum; omni fideli Dominus in Apocalypsi dicit: « Tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam (Apoc. III, 11). » Et iterum: « Esto fidelis usque ad mortem. et dabo tibi coronam vitae (Apoc. II, 10). » Et Apostolus admonet atque hortatur, dicens: « Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiae usque ad finem firmum teneamus (Hebr. III, 14);. » et iterum: « Christus vero tanquam filius in domo 121.1013A| sua, quae domus sumus nos, si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus (Hebr. III, 6). » Tertius autem ordo eorum qui ad hanc gratiam accedunt, in illis accipiendus est, qui adhuc in infidelitate positi, vocandi tamen sunt per misericordiam Dei, et hoc sine dubio in Ecclesia consecuturi quod consecuti sunt, et illi duo ordines sive perseverantium, sive non perseverantium in gratia Christi, de quibus jam diximus. De his namque Domini voce promittitur: « Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit (Marc. XVI, 16). » Quartus vero ordo de quo statim subjungitur: « Qui autem non crediderit condemnabitur (ibid.) I, » manifeste extra numerum fidelium jacet, et aeternae condemnationi est destinatus; qualibus dictum est: « Sed vos non 121.1013B| creditis, quia non estis ex ovibus meis (Joan. X, 26); » et: « Propterea vos non auditis, qui ex Deo non estis (Joan. VIII, 47); » et: « Qui non credit jam judicatus est, quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei (Joan. III, 18). »

CAPUT XVI. Mortuus Christus pro omnibus credentibus et credituris. Pro illis itaque tribus ordinibus ad Christi gratiam et societatem fidelium pertinentibus Dominum Jesum Christum et venisse ut eos salvaret, et crucifixum esse ut eos redimeret, eosque in sua morte baptizaret, et in suo sanguine a peccatis ablueret, et fideliter credendum tenemus, et hoc non solum ex 121.1013C| divinis Scripturis, sed etiam ex sanctorum Patrum fide et doctrina evidenter agnoscimus. Beatus namque Hieronymus, exponens illum locum Evangelii ubi Dominus de se ait: « Et dare animam suam in redemptionem pro multis (Matth. XX, 28); » de hac re ita docet: [Quando formam servi accepit, ut pro mundo sanguinem funderet, et non dixit: Dare animam suam redemptionem pro omnibus, sed pro multis, id est, pro his qui credere voluerint.] In quibus verbis miro et apostolico modo Dominum nostrum, et pro mundo sanguinem fudisse, et tamen ipsum mundum pro quo pretiosus ille sanguis effusus est, non alios nisi fideles monstravit. Beatus Augustinus in tractationibus Evangelii secundum Joannem (tract. 66 et 49), non solum pro infidelibus, sed 121.1013D| etiam pro his qui ex parte credunt Christum, et ex parte non credunt, docet non esse mortuum Christum, ita dicens: [Qui ita confitetur Christum Deum ut hominem neget, non pro illo mortuus est Christus: quia secundum hominem mortuus est Christus.] Et 121.1014A| alio loco de infidelibus: [Quomodo, inquit, istis dixit: Non estis ex ovibus meis, quia videbat eos ad sempiternum interitum praedestinatos, non ad vitam aeternam sui sanguinis pretio comparatos.] Et alibi (tract. 55) distinguens inter apostolos et Judam proditorem, quod pro illis Dominus moriturus esset, pro illo non esset: [Tota, inquit, ejus passio nostra purgatio est: passurus exitia, promisit obsequia, non solum illis pro quibus erat subiturus mortem, sed etiam illi qui fuerat eum traditurus ad mortem.] Item docens pro illis tantum Dominum passum, quos ipsa passione redimendo, oves suas fecit: [Omnes, inquit, fecit suas oves, pro quibus est omnibus passus; quia et ipse ut pro omnibus pateretur, ovis est factus.] Item cum exponeret mysterium illius vituli 121.1014B| saginati, quem pater redeunti filio jussit occidi, tunc eum pro unoquoque dicit occidi, cum credit in occisum: [Nam ut etiam occidant, inquit, eum jubet, hoc est, ut mortem ejus insinuent: tunc enim cuique occiditur cum credit in occisum.]

Beatus Leo nihil Dominum nostrum inaniter egisse aut pertulisse, sed totum ad salutem fidelium ita docet. [Nihil enim Redemptor noster non ad nostram salutem aut egit, aut pertulit, ut virtus quae inerat capiti, inesset et corpori. Nam primum ipsa illa substantiae nostrae in deitate susceptio, qua « Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 4), » quem hominum misericordiae suae, nisi infidelem, reliquit exsortem? et cui non communis natura cum Christo est, si assumentem recipit, 121.1014C| et eo Spiritu est regeneratus, quo est ille progenitus?] Beatus quoque Gregorius quod ad eos tantum Dominus noster salvandos venerit, quos in se suscipiendo liberavit, ita docet: [Interpellat autem pro nobis Dominus, non voce, sed miseratione: quia quod in aeternum damnari noluit, suscipiendo liberavit.]

Haec ex sanctorum Patrum verbis breviter adnotavimus, ut quam vere eorum veneranda doctrina etiam in hac re de qua quaeritur, evangelicae et apostolicae auctoritati consonet et concordet, evidentissime agnoscatur. Et licet Apostolus de eodem Domino et Redemptore nostro dicat: « Unus enim Deus, unus est mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus, » 121.1014D| tamen juxta superius demonstratam fidei regulam, recte intelligitur pro illis omnibus se redemptionem dedisse pro quibus etiam dignatus est mediator Dei et hominum esse. Neque enim infidelium mediator est, sicut nec advocatus, vel reconcibator, 121.1015A| sed fidelium tantum; de quibus beatus Joannes apostolus dicit: « Advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris (I Joan. II, 1); » ut videlicet ita accipiatur quod dictum est: « Qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus (I Tim. II, 6); » non quod omnes sua passione redemerit, sicut utique manifestum est, sed quod nemo accipiat redemptionem nisi in illo et per illum. Dicit etiam alibi idem Apostolus de Domino: « Ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem (Hebr. II, 9, 10), » et pro quibus omnibus mortem gustasse intelligendus sit, videtur continuo demonstrasse cum subjungit: « Dicebat enim eum propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis 121.1015B| eorum per passiones consummari. » Similiter et alio loco ubi de eodem Domino nostro dicit: « Quia unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est (II Cor. V, 14); » statim pro quibus omnibus mortuus esse intelligendus sit subjungit dicens: « Ut et qui vivunt jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit (Ibid., 15). » Isti namque sunt omnes de quibus alibi idem Apostolus in gloriam et laudem Dei Patris dicit: « Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32); » quibus et alibi dicit: « Et non estis vestri: empti enim estis pretio magno (I Cor. V, 20). » Unde penset unusquisque fidelis, cum sanguis ille tanquam Agni incontaminati et immaculati 121.1015C| Christi ab Apostolo pretium magnum dicatur esse, utrum possit tale pretium in aliqua parte esse inane et vacuum, an potius illarum mercium pro quibus datum est lucro et cumulo refertum.

CAPUT XVII. Quomodo in vacuum laborasse dicitur Christus? Ex persona scilicet membrorum. Dicit quidem ipse Dominus apud Isaiam prophetam, loquens de mysterio passionis suae: « Et ego dixi: In vacuum laboravi sine causa, et vane fortitudinem meam consumpsi (Isa. XLIX, 4). » Sed absit ut hoc velut anxius et ignarus loqui credatur, qui sine dubio nunquam ignorare potuit exitum et effectum passionis suae, quam pro utriusque populi redemptione et salute 121.1015D| certo et definito consilio suscepit, dicente evangelista: « Quia Jesus moriturus erat pro gente, et non tantum pro gente, sed ut filios Dei qui erant dispersi 121.1016A| congregaret in unum (Joan. XI, 52); » et ipso Domino de humilitate et copioso fructu ejusdem mortis suae manifeste praenuntiante, cum ait: « Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; sin autem mortuum fuerit, multum fructum affert (Joan. XII, 24, 25). » Cum ergo haec tanta certitudine praescierit, tanta veritate et firmitate praedixerit, quid est quod dicit: Et ego dixi: « In vacuum laboravi sine causa, et vane fortitudinem meam consumpsi? » (Isa. XLIX, 4.) Ut scilicet quia si doleat et conqueratur tanta humilitate et abjectione passionis se in vacuum laborasse, ac sine causa et vane tantam tolerantiae et patientiae fortitudinem consumpsisse; dum velut infructuosa et vacua videretur inani adnisu et conatu esse consumpta: 121.1016B| sed hoc nimirum bene intelligitur dicere ex persona membrorum suorum sub illa passionis et mortis ignominia infirmantium, ac pene desperantium: dum et persecutorum saevitia velut victus et exstinctus putabatur, et resurrecturus atque humani generis redemptor minime credebatur. Ita namque de illo desperare coeperunt qui dicebant: « Et quomodo tradiderunt eum summi sacerdotes, et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum: Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel (Luc. XXIV, 20, 21); » et ideo vacuus eis videri poterat et labor passionis, et fortitudo tantae tolerantiae, cujus nullus fructus videbatur, nulla redemptionis utilitas credebatur. Sic enim et in psalmo, utique non ex sua, qui peccatum non fecit, sed ex 121.1016C| persona membrorum suorum dicit: « Longe a salute mea verba delictorum meorum (Psal. XXI, 2). » Et alio loco: « Deus, tu scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita (Psal. LXVIII, 6). » Ita ergo et in his propheticis verbis ex persona, ut dictum est, infirmantium et pene desperantium membrorum suorum, et in vanum se illa passione laborasse, et sine causa et vane fortitudinem suam consumpsisse conquestus est. Ipse autem ex persona sua omnino certus et fidens, licet et a persecutoribus videretur victus, et ab infirmitatibus discipulis putaretur frustra atque in vacuum passus, continuo per illa verba velut quaerimoniae et anxietatis subjungit: « Ergo judicium meum cum Domino, et opus meum in Deo meo (Isa. XLIX, 4). » Id est, judicium 121.1016D| meum, quod apud homines in illa humilitate sublatum est, apud Dominum salvum et inviolatum est. Et opus meum, quod sub tanta ignominia et contemptu 121.1017A| passionis frustra videtur effusum atque consumptum, apud Deum plenum est fructu, et in nullo sui effectus lucro fraudatum. Denique ut statim fructuosissimum ipsius sui operis effectum in utriusque populi redemptione, atque illuminatione evidentissime declararet, praemissis verbis protinus adjunxit: « Et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea; et dixit: Parum est, ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et faeces Israel convertendas. Posui te in lucem gentibus, ut sis salus mea usque ad extremum terrae (Ibid., 5, 6). » Non ergo aliquis ex illis verbis velut rationem se invenisse existimet, quia Dominum nostrum aliquid inaniter et vane in passione sua et pretiosi sanguinis effusione egisse contendat; cum tota hujus 121.1017B| propheticae lectionis serie ordinatissimo rerum effectu, et ex persona, ut dictum est, infirmantium membrorum evidens haesitatio et desperatio, et ex persona ipsius capitis justi judicii, et efficacissimi operis praesumptio, et ex persona patrum plenissima declaretur tantae humilitatis, et tanti operis in utriusque populi acquisitione compensatio: in illis videlicet, qui per eum a morte animae suscitantur, qui ad fidem convertuntur, quibus in lucem ponitur, atque in salutem datur.

CAPUT XVIII. Pro impiis ante mortem Christi damnatis nullo modo passus est. Quid de posteris infidelibus, quid id Antichristo? Quamvis igitur idem Dominus noster, et ad omnes 121.1017C| salvandos et omnes redimendos, etiam quos nec salvavit nec redemit, id est infideles, et impios, in sua infidelitate et impietate perditos et pereuntes, sive perituros, venisse contendatur, unum tamen est quod nos et fidelissime credimus, et verissime novimus, quia pro omni illa innumerabili et infinita multitudine impiorum, qui ab exordio mundi usque ad passionem Domini per quatuor ferme annorum millia in sua impietate sunt mortui, et apud inferos aeterna perditione damnati, nunquam Dominus passus, nunquam mortuus est, nec ad eos salvandos ullatenus venit, nec pro eis pretiosum sanguinem fudit: quoniam solos illos ex his qui ab exordio mundi usque ad passionem ejus exstiterunt, eadem passione sua redemisse et salvasse, atque ab inferni 121.1017D| claustris eduxisse credendus est, qui et fideliter eum speraverunt venturum, et fideliter per eum redemptionem et liberationem ad salutem se accepturos esse crediderunt: sanctos videlicet patriarchas, et prophetas, et caeteros justos quibus etiam per Oseae prophetam ante promiserat, dicens: « De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos. Ero mors 121.1018A| tua, o mors: ero morsus tuns, inferne (Ose. XIII, 14). » Et ideo nunquam aliquis catholicorum doctorum ita sensisse, aut docuisse credendus est, quasi Dominus et salvator noster etiam ad illam impiorum multitudinem, quae ante passionem ejus periit, salvandam atque redimendam, passionem et mortem susceperit. Cum ergo pro illa inaestimabiliter majore humani generis parte, quae per tot millia annorum praecesserat, nullatenus credendus sit passus, nec pro ejus salute crucifixus, quid de ista utique minori parte infidelium et impiorum credendum est, qui post passionem ejus usque ad mundi terminum aut exstiterunt aut existunt, aut futuri sunt? In quibus utique et homo ille nondum natus Antichristus erit. Nam si ad istos tales Dominus salvandos venit, id est 121.1018B| impios, et in sua impietate perituros, ergo praestitit illis quod illis antiquis impiis non praestitit: quia videlicet pro istis est crucifixus et mortuus, quod pro illis nullatenus credendus est passus. Si autem nec pro istis est crucifixus et mortuus, sicut nec pro illis, ergo pares sunt impietate, pares perditione, et pariter omnino extranei a Christi redemptione: quia et si pro istis passus esse dicatur, quid eis profecit ejus passio impiis, et in sua impietate perituris, nisi, ut qui non fiunt participes redemptionis, majorem et graviorem incurrant cumulum damnationis?

CAPUT XIX. De B. Leonis intelligentia. Ponit quaedam verba B. Leo in quibusdam sermonibus 121.1018C| ad populum, ex quibus nonnulli, vel minus attendentes, vel minus intelligentes, fortassis eum docere et sentire existimant quod Dominus noster etiam pro impiis in sua impietate durantibus passus sit, et eorum possit dici redemptor, sicut illud est quod quodam loco ait: [Respice tandem, Judaee, respice, et ad Redemptorem etiam tuum, deposita infidelitate, convertere. Noli sceleris tui immanitate terreri; non justos Christus, sed peccatores vocat: nec impietatem tuam repellit, qui pro te, cum crucifixus esset, oravit.] Sed in his verbis manifestum est bene intelligentibus, quia, usitato more humanae locutionis, sub unius Judaei persona totum Judaeorum populum alloquitur, et idcirco velut in persona omnium, ad unum clamat et dicit: [Et ad redemptorem 121.1018D| etiam tuum deposita infidelitate convertere.] Non quia nullus sit infidelium Judaeorum cujus Dominus non sit redemptor, sed quia non solum aliarum gentium, sed etiam illius Judaici populi, cujus scelere et impietate crucifixus est, si ad eum convertatur, redemptor esse dignatur. Et ideo ait [qui pro te cum crucifixus esset oravit:] non quod nullus infidelium 121.1019A| Judaeorum sit pro quo non Dominus in cruce oraverit, dicens: « Pater, ignosce illis, non enim sciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 24), » cum aperte ipse Dominus dicat: « Ego pro eis rogo, non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi de mundo (Joan. XVII, 9). » Sed quia etiam in ipso infideli populo et sunt, et fuerunt multi, pro quibus ut a suo errore convertantur et salventur Domini misericorditer oravit, et quod oravit efficaciter obtinuit, et perfecit. Et recte B. doctor dicit, velut sub unius persona ad totum illum infidelem populum [qui pro te cum crucifixus esset oravit]. Quia profecto et ex illo, et in illo populo et fuerunt, et sunt, et erunt, pro quibus oravit. Haec verba B. Leonis ita omnino esse intelligenda, etiam ipse in aliis locis eorumdem 121.1019B| sermonum ad populum tam clare exponit, ut de his nemini dubitandum sit. [Sicut enim quodam loco ait: Dominus noster ita humano generi sua morte consulit, ut sacramentum salutis etiam ipsis persecutoribus non negaret; qui enim venerat universis credentibus omnia peccata dimittere, a generali indulgentia nec Judaicum voluit crimen excludere.] Item alibi de eodem Domino nostro loquens: [Cujus, inquit, etiam circa interfectores suos tanta erat pietatis affectio, ut de cruce supplicans patri non se vindicari, sed illis postularet ignosci, dicens: « Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt. » De cujus utique orationis potentia fuit, ut praedicatio apostoli Petri ex his qui dixerunt: « Sanguis ejus super nos, et super filios nostros » multorum ad poenitentiam 121.1019C| corda converteret, et una die baptizarentur tria fere millia Judaeorum; fieretque « omnium una anima, et cor unum paratorum pro eo mori, » quem poposcerant crucifigi.]

Haec de expositione superiorum verborum ex ipsis beati Leonis verbis posuimus, qui his dictis continuo subjungit, dicens: Ad hanc indulgentiam traditor Judas pervenire non potuit: [Quoniam perditionis filius, cui diabolus stabat a dextris, prius in desperationem transiit, quam sacramentum generalis redemptionis Christus impleret. Nam mortuo pro impiis omnibus Domino, potuisset forte etiam hic consequi remedium, si non festinasset ad laqueum.] In quibus verbis potest aliquis minus considerans, et minus intelligens ita existimare, ut quod dictum 121.1019D| est sacramentum generalis redemptionis, et mortuo pro omnibus impiis Domino, ita accipi possit quasi et illa generalis redemptio, et illa mors Domini pro 121.1020A| omnibus impiis, etiam pro non credentibus et in sua impietate pereuntibus facta credenda sit: sed pro quibus omnibus impiis Dominum mortuum dicat, et quid generalem redemptionem velit intelligi putamus quod ipse suis verbis, quae paulo superius posuimus diligenter exponat, dicens: [Qui enim venerat universis credentibus omnia peccata dimittere, a generali indulgentia nec Judaicum voluit crimen excludere.] Ut vere pro illis omnibus impiis mors Domini fuerit impensa, quibus universis credentibus omnia peccata dimittit. « Et generalem redemptionem, sive generalem indulgentiam » ideo dixisse intelligatur, quia nec populum Judaicum, nec ullum genus hominum ab illa redemptione, et indulgentia inveniatur exclusum. Sed in illis verbis, pro quibus 121.1020B| exponendis ista replicavimus, illud evidenter ostenditur, quod « proditor Judas » nullatenus ad Christi redemptionem pertineat: Nec potuerit consequi remedium, quoniam festinavit ad laqueum, et ideo illi passio Christi nihil profuit, quia in eorum damnationem transiit, qui apud inferos jam puniti redemptionis Dominicae participes esse non poterant. Et tamen, velut ad ipsum infelicem, et perditum alio loco ita increpando loquitur, dicens: Redemptorem etiam tuum, ne tibi parceret vendidisti. Non quia et ipsum redemit, quem jam superius idem Doctor ad redemptionem pervenire non potuisse monstravit. Nec quod Redemptor illius intelligendus sit, qui in sua impietate permansit, et periit, sed quia in illa generali redemptione passionis Christi potuisset et 121.1020C| ipse fortasse consequi remedium, si non festinasset ad laqueum et ideo sic ei dicit: Redemptorem etiam tuum vendidisti, quia vere etiam ipsius Redemptor fieret, si ab eo etiam post tantum reatum pie et fideliter indulgentiam posceret. Nimis omnino prolixum est, et in ratione fidei exercitatis minime necessarium, ut de singulis hujus beati doctoris sententiis, ubi aliqua ejusmodi occasio esse potest, sicut in istis paucissimis factum est, diligenter omnia exponantur. Illud tantum attentius videtur esse commendandum, quod ubi « generale chirographum, » vel « generalem pactionem, » sive cautionem memorat generalis damnatio totius humani generis, quae introducta est per Adam, intelligenda sit: et ubi « generalem redemptionem, » vel « generalem indulgentiam » 121.1020D| ponit, « propter omnium hominum, » vel omnium nationum « genus » dictum accipiendum sit. Et ubi « pro omnibus impiis » Dominum mortem 121.1021A| suscepisse docet, pro omnibus « ex impietate conversis, » et in eum credentibus, sicut ipsa ejus verba in multis declarant, accipiendum sit.

CAPUT XX. De Christi morte pro solis fidelibus. Haec fideliter, et omnino indubitanter tam de Scripturis sanctis, quam de beatorum Patrum scriptis legenda, et consideranda proposuimus: in quibus evidenter idem reverendi Patres docent, et ex ipsius Domini, et Redemptoris nostri sermonibus probant, quod pretiosus ejus « Sanguis pro multis effusus sit » in remissionem peccatorum, « et dederit ipse animam suam redemptionem pro multis (Matth. XX, 28). » Et non eum dixisse pro omnibus, sed pro multis. 121.1021B| Ita intelligunt et exponunt quod pro his qui credere voluerint, distincte et designanter accipiendum sit. Et quod omnes pro quibus mortuus est, oves suas fecit: quod utique impios in sua impietate pereuntes et perituros nullatenus fecit; [quibus (Aug. in Joan., tract. 48) etiam manifeste dicit: « Sed vos non creditis quia non ex ovibus meis (Joan. X, 26). » Et pro eis qui ita credunt Dominum nostrum verum Deum, ut negent eum pro salute nostra verum hominem factum, dicunt non esse mortuum ipsum Dominum Christum; quia utique secundum hominem mortuus est Christus. Dicunt etiam quod tunc pro uno quoque Christi occisio intelligenda sit, cum credit in occisum, id est per ejus mortem sua peccata dimittit;] et quod gratia incarnationis, et totius redemptionis 121.1021C| ejusdem Domini Jesu Christi, ita generaliter omnibus, qui eum naturam nostram suscipientem receperint, et eo spiritu fuerint regenerati, quo est ille progenitus, praestita sit: ut tamen impios, et infideles tantae misericordiae suae reliquerit exsortes.

Quibus autem ista non sufficiunt, sed magis « ita generaliter pro omnibus » Christum Dominum passum et mortuum intelligunt, ut eamdem passionem, et mortem suam etiam impiis nunquam credituris, et omnino in sua impietate perituris impenderit, quaeri ab eis merito potest, cum Dominus se « pro multis » animam suam daturum, et « pro multis » sanguinem suum effundendum in remissionem peccatorum dixerit, et non pro omnibus: ubi si responderint, quia nec aliud eis respondendum restat, quod 121.1021D| ideo dixerit « pro multis » quia pro solis illis, qui ad fidem venturi, et fideles futuri erant, et illa suscepta, et pretiosus sanguis fusus esse intelligendus sit. Ergo confirmatur Patrum illa sententia, qua pro multis dictum pro illis scilicet qui credere voluerint intellexerunt? Et ideo ubicunque in litteris apostolicis legitur, quod « idem Dominus dederit semetipsum redemptionem pro omnibus, et gratia Dei pro omnibus gustaverit mortem, et pro omnibus mortuus sit (I Tim. II, 6; Heb. II, 9), » illi multi pro quibus Dominus et animam suam se positurum, et sanguinem 121.1022A| fusurum dixit, qui utique in suo genere, « et multi et omnes sunt (II Cor. V, 14), » recte intelliguntur. Sicut et illud quod « omnes in Christo vivificabuntur (I Cor. XV, 22), » et quod « per unius hominis justitiam in omnes homines in justificationem vitae (Rom. V, 18, 19), » et non confuse et absurde, etiam de impiis, et infidelibus, sed de illis omnino « multis » dictum intelligendum est, de quibus manifeste dicitur: « Sic et per obedientiam unius hominis justi constituentur multi. » Et de quibus alibi idem Apostolus dicit verbis Domini evidentissime consonans: « Sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata (Heb. IX, 28). » Et apud beatum Danielem prophetam legitur: « Et multi de his, qui dormiunt in terrae pulvere, evigilabunt (Dan. XI, 19). » 121.1022B| Et quod est mirabilius isti ipsi in suo genere omnes, et in suo genere « multi » ad comparationem multitudinis reproborum dicuntur a Domino pauci, cum ait: « Multi autem sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XX, 16). »

Quod si inveniuntur aliqui Patrum, qui etiam pro impiis in sua impietate permansuris Dominum crucifixum dicant: si hoc divinae Scripturae certissimis et clarissimis documentis probant: erunt ergo illa, quae ex verbis Domini de hac re commemoravimus aliter intelligenda. Quod est omnino mirum, vel potius incredibile posse fieri. Si autem absque ullis Scripturae, ut dictum est, non ambiguis, quae et aliter intelligi possint, sed certis, omnino testimoniis hoc dixisse inveniuntur, quis non videat potiorem illam esse auctoritatem, quae et tam evidenti ratione 121.1022C| et tam multiplici Scripturarum attestatione firmatur. Si autem placet, sicut et nobis multum placet, ut etiam istorum « sententia ex pietate veniens, propter pacem et venerabilem pietatem beatissimorum Patrum non renuatur. » Nulla ergo contentione pro aliis adversus alios litigetur: non una sententia pro altera damnetur. Et quia vere fieri potest, ut ignorantiam et imperitiam nostram in hac re aliquid lateat, « nihil temere definiatur; ut quolibet acquiescat modo, non sit haereticum, nisi contentione haereticum fiat. »

CAPUT XXI. De libero arbitrio. Nemo sine Dei gratia libero bene uti potest arbitrio.--De necessitate Redemptoris. 121.1022D| Additur adhuc in praefata epistola dixisse illum miserabilem monachum, « quod postquam primus homo libero arbitrio cecidit, nemo nostrum ad bene agendum, sed tantum ad male agendum libero potest uti arbitrio. » Quod est utique non solum mirabile, et inauditum, sed quantum nobis videtur, etiam incredibile ut homo inter fideles, et a fidelibus nutritus et eruditus, et in ecclesiasticorum Patrum scriptis, non parum exercitatus hoc dicere, vel sentire potuerit: « quod post primi hominis lapsum, nemo etiam fidelium ad bene agendum libero possit 121.1023A| uti arbitrio, sed tantum ad male agendum: » tanquam in nobis non sit liberum arbitrium, nisi ad malum: ad bonum autem sola in nobis Dei gratia absque libero arbitrio operetur. Si enim dixisset generaliter « nemo hominum » et addidisset « sine Dei gratia, » et ita subjungeret, « libero bene uti potest arbitrio, » esset « catholicus sensus, » et catholica omnino assertio. Cum autem dixisse arguatur, quod nemo nostrum, id est fidelium, nisi tantummodo ad male agendum, libero uti possit arbitrio, quid aliud tali dicto, et tali novitatis praesumptione asseritur, nisi quod humanae mentis arbitrium, quod ante peccatum ad verum bonum amandum et desiderandum et fruendum erat liberum: ita primo homine peccante vitiatum sit, et 121.1023B| perierit, ut deinceps tantummodo ad malum remanserit in homine liberum arbitrium; ad bonum vero agendum, sive habendum nullum sit hominis liberum arbitrium, sed tantum divinae gratiae bonum. Quod genus erroris nec apud haereticos, nec apud quemquam catholicorum nos cognovisse, vel audivisse meminimus; ita ut etiam de isto hoc nobis, ut jam diximus, incredibile videatur.

Sicut enim unus atque idem homo potest esse sanus, et ex sano qualibet intemperantia effici infirmus, et remedio salutari iterum fieri sanus; sic et liberum humanae mentis arbitrium quod prius erat sanum, factum est primo homine peccante infirmum, et quod erat salvum, factum est perditum; et quod erat vivum, factum est mortuum. Vere enim sanum 121.1023C| erat ante peccatum nullo peccati languore vitiatum, et per ipsum peccatum factum est infirmatum, ut veraciter clamet at Deum: « Ego dixi: Domine, miserere mei, sana animam meam, quia peccavi tibi (Psal. XL. 5). » Et cum per verum medicum sanatur, gratulans, et gratiosa gens dicit: « Domine Deus noster, clamavi ad te et sanasti me (Psal. XXIX, 3). » Vere erat salvum, quod nulla interius mala voluntate, nulla exterius mala operatione erat depravatum, sive corruptum: et vere factum est perditum, cum mala voluntate Deum deseruit, et deserendo bonum, quod habebat, amisit. Unde hanc perditionem in se recognoscens, atque ab ea liberari cupiens ingemiscit, et dicit: « Erravi sicut ovis quae periit: require servum tuum, quia mandata 121.1023D| tua non sum oblitus (Psal. CXVIII, 176). » Et quotidie necessarium habet quaerentem, atque salvantem illum, qui dicit: « Venit enim Filius hominis quaerere, et salvum facere, quod perierat (Luc. XIX, 10). » Erat etiam vivum, quia adhaerebat illi, cui dicimus: « Quoniam apud te est fons vitae,, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10), » vivens in illo, et per illum, de quo in Evangelio scriptum est: « Et vita erat lux hominum (Joan. I, 4). » Sed hanc vitam, atque hunc fontem vitae deserendo factum est a vita Dei alienatum et mortuum: « Quia anima quae peccaverit ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4). » Nec habet in se et ex se ullum sensum vita lem et ad veram vitam nitentem, nisi per eum 121.1024A| resuscitetur et vivificetur, qui dicit: « Quoniam hic Filius meus fuerat et revixit, perierat et inventus est (Luc. XV, 24). » Et nisi in illo spiritu vegetetur, de quo dicit Apostolus: « Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6). » Sic sunt mortui, et quotidie vivificantur, de quibus Dominus in Evangelio dicit: « Venit hora et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent (Joan. V, 23). » Et quibus Apostolus clamat, dicens- « Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit tibi Christus (Ephes. V, 14). »

Nec aliquis insidiosus, et calumniosus objicere nobis conetur, quod ita dicamus liberum arbitrium per peccatum primi hominis perditum, et mortuum, quasi naturam suam in qua naturaliter habet insitam 121.1024B| liberi arbitrii voluntatem perdidisse intelligendus sit. Non enim perdidit naturam, sed bonum naturae: non perdidit velle, sed perdidit bonum velle: nec perdidit anima naturam suam cum moritur: in qua sicut semper existit, ita et secundum quemdam modum suum semper vivit. Et tamen vere moritur, non abolitione substantiae, sed amissione verae vitae suae, quod illi Deus est. Et ideo prorsus ipsum liberum hominis arbitrium necesse habet requirentem et invenientem, ut ex perdito fiat salvum: necesse habet suscitantem, et vivificantem, ut ex mortuo fiat vivum: necesse habet etiam redimentem, ut quod erat servituti obnoxium, possit effici liberum. Erat namque servituti obnoxium, quia peccato subjugatum, et « omnis qui facit peccatum 121.1024C| servus est peccati (Joan. VIII, 34, 36). » A qua servitute fit liberum per eum qui dixit: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis. Et per donum Spiritus sancti, de quo Apostolus ait: « Ubi Spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17). » Perdiderat itaque homo per primae praevaricationis lapsum, et in eo omne genus humanum, veram arbitrii libertatem, qua antea liberum erat ad appetendum et habendum verum et divinum, et aeternum bonum. Nec hanc felicem et veram bonae voluntatis libertatem ullo modo valet recipere, nisi per redemptionem Christi fiat liberum, et per gratiam Spiritus sancti, de servitute peccati, in libertatem justitiae transferatur.

CAPUT XXII. Liberum arbitrium, id est recta voluntas, renovatur de die in diem. De operibus infidelium. 121.1024D| Haec est ergo infirmitas, et perditio, et mors liberi arbitrii per unum hominem ingressa in mundum, qua per se nullatenus valet assurgere ad verum et aeternum, et beatificum bonum, nisi per secundum hominem fuerit sanatum inventum, vivificatum et redemptum. Idipsum namque liberum hominis arbitrium, id est ipsa humanae mentis bona, et recta voluntas, cum qua homo bonus et rectus conditus fuerat, et Deo obediendo ante peccatum perseverabat bona, et Deum contemnendo per peccatum facta est mala: et per justificationis Christi gratiam, ad Deum resipiscendo, et rediendo efficitur bona: ipsa 121.1025A| erat ante peccatum libera, ipsa facta est per peccatum servituti obnoxia, ipsa fit per justificantem gratiam liberata, et renovatur de die in diem, usquedum ad perfectam libertatem vitae aeternae per eamdem gratiam perducatur. Ita liberum arbitrium ad verum bonum, et per Adam agnoscitur verissime perditum, et per Christum verissime restauratum. Qui non abstulit homini liberum arbitrium, sed, ut dictum est, infirmum sanans, perditum invenit, mortuum suscitavit, servituti addictum redimendo liberavit.

Ideo in infidelibus idipsum liberum arbitrium, ita per Adam damnatum et perditum, in operibus mortuis liberum esse potest, in vivis non potest: unde ante omnia necessaria est homini omni sanguinis Christi 121.1025B| redemptio, per quam et emundetur ab operibus mortuis, et vivificetur ad serviendum Deo viventi. Quod commendans Apostolus dicit: « Quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundavit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi (Heb. IX, 14). » Vere enim mortua sunt omnia opera infidelium, non solum quando aperte vitiis et peccatis serviunt, sed etiam quando naturali bono in quantum omnipotens Creator tribuit, instigati, vel naturali lege commoniti, quae quotidie in cordibus eorum clamat: « Quod tibi non vis, alii ne feceris: Et omnia quaecunque vultis, ut faciant vobis homines, et vos eadem facite illis (Tob. IV; Matth. VII); » quaedam bona opera et velut quasdam virtutes habere, 121.1025C| atque exercere videntur: quia fidem Dei, et Christi ejus vel ignorantes, vel odio habentes aut etiam persequentes, quod ex illa fide non operantur, omnino nec bonum opus, nec vera virtus esse potest, quae non procedit ex radice veritatis et bonitatis. Dum enim illa ipsa quae secundum homines videntur esse bona opera, nequaquam vera fide ad Dominum referuntur, quem ignorant, nec propter eum agunt, sed aut propter quamdam honestatem, qua inter homines magni videantur, vel propter cupiditatem alicujus commodi temporalis, ipsa impietate infidelitatis, ipsa inflatione elationis, ipsa perversitate cupiditatis, ita immunda et inquinata sunt omnia, ut apud Deum non virtutes, sed vitia judicentur; unde Apostolus ait: Inquinatis autem et infidelibus nihil est 121.1025D| mundum; sed inquinata sunt eorum et mens et conscientia (Tit. I, 15); et iterum: « Omne autem, quod non est ex fide, peccatum est (Rom. XIV, 23); » et: « Sine fide impossibile est placere Deo (Heb. XI, 6). »

CAPUT XXIII. Renovatur quidem recta voluntas, gratia tamen Christi semper auxiliante. 121.1026A| Fideles autem Christi sanguine redempti, et per lavacrum regenerationis et renovationis mundati, instaurata in se, et quotidie instauranda arbitrii libertate, eadem gratia (per quam semel illuminati sunt) semper cooperante, et auxiliante operantur opera bona, non ex seipsis, neque ex viribus propriis; sed ex illo, cujus spiritu aguntur. Quia ut Apostolus dicit: « Quicunque Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII, 14). » Qui etiam, ut manifestissime ostenderet, et commendaret, et fideles operari opus bonum, et ut hoc ipsum operari possint, Deum in illis operari, breviter utrumque declaravit dicens eisdem 121.1026B| fidelibus: « Cum timore et tremore vestram salutem operamini: Deus est enim qui operatur in vobis, et velle, et perficere pro bona voluntate (Phil. III, 12, 13). » Quod beatus Leo ita exponit (ser. 8, in Epiph.): [Dicente enim discipulis suis Domino, « sine me nihil potestis facere, » dubium non est hominem bona agentem ex Deo habere, et effectum boni operis, et initium voluntatis. Unde et Apostolus copiosissimus, et fidelium cohortator, cum timore, inquit, et tremore vestram salutem operamini: Deus est enim qui operatur in vobis, et velle, et operari pro bona voluntate. Et: Haec sanctis causa est tremendi, atque metuendi, ne ipsis operibus pietatis elati deserantur ope gratiae, et remaneant in infirmitate naturae.] Ita namque operante in suis fidelibus 121.1026C| Deo impletur illud quod Dominus ait: Qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur ejus opera, quia in Deo sunt facta (Joan. III, 21); et ex persona eorumdem fidelium ei per prophetam dicitur: Domine, dabis pacem nobis: omnia enim opera nostra operatus es in nobis.

Haec ita esse sentienda, atque tenenda de liberi arbitrii instauratione, et de munere atque auxilio divinae gratiae ita beatus papa Coelestinus breviter docet, et inculcat dicens (in epist. ad Galat. cap. 8): [Non est dubium ab ipsius gratia omnia hominis merita praeveniri, per quem fit, ut aliquid boni et velle incipiamus, et facere. Quo utique auxilio et munere Dei non aufertur liberum arbitrium, sed liberatur: ut de tenebroso lucidum, de pravo rectum, de languido 121.1026D| sanum, de imprudente sit providum. Tanta enim est erga omnes homines bonitas Dei, ut nostra velit esse merita, quae sunt ipsius dona; et pro his quae largitus est, aeterna praemia sit donaturus. Agit quippe 121.1027A| in nobis, ut quod vult, et velimus, et agamus: nec otiosa in nobis esse patitur, quae exercenda, non negligenda donavit, ut et nos cooperatores simus gratiae Dei.]

Item de eadem re ex conciliis vel definitionibus Patrum haec proponenda credidimus (Conc. Arausic., can. 10).

[Primum. Adjutorium Dei etiam renatis, ac sanatis semper est implorandum, ut ad finem bonorum pervenire, vel in bono possint opere perdurare.

Secundum (can. 13). Arbitrium voluntatis in primo homine infirmatum, nisi per gratiam baptismi non potest reparari: quod amissum, nisi a quo potuit dari, non potest reddi. Unde veritas dicit: « Si vos filius liberaverit, tunc vos vere liberi eritis. »

121.1027B| Tertium (can. 19). Natura humana, etiamsi in illa integritate, in qua est condita permaneret, nullo modo seipsam creatore suo non adjuvante servaret. Unde cum sine Dei gratia salutem non posset custodire, quam accepit: quomodo sine Dei gratia poterit reparare quod perdidit.

Quartum (can. 21). Ideo Christus non gratis mortuus est, ut et lex per illum impleretur, qui dixit: « Non veni solvere legem, sed adimplere (Matth. V, 17). » Et natura per Adam perdita per illum repararetur qui dixit: « Venisse se quaerere et salvare quod perierat.] »

CAPUT XXIV. De condemnatione Gotteschalci. Post haec interposita quadam narratione, quae ad 121.1027C| praesentem responsionem nostram non videtur necessaria subjungit scriptor epistolae de conventu concilii episcoporum pro examinandis et definiendis quaestionibus sive objectionibus, quas ille miserabilis monachus proposuisse vel docuisse dicitur. De quibus quid nostrae pusillitati videatur jam supra satis ostensum est. Et qualiter idem monachus eorumdem episcoporum judicio, quia eorum acquiescere sententiae noluit, fuerit condemnatus, ita dicens:

HINCMARUS.

Quapropter, inquit, ad episcoporum eum praesentiam qui tunc regio mandato pro negotiis regiis apud Carisiacum accersiti erant, in praesentiam etiam Domini Wenilonis, qui illuc convenerat, producere 121.1027D| studui ubi multis audientibus nihil dignum ratione vel dixit, vel interrogatus respondit: sed, ut arreptitius, cum quid rationabiliter responderet non habuit, in contumelias singulorum prorupit. Et propter impudentissimam insolentiam suam per regulam sancti Benedicti a monachorum abbatibus, vel caeteris monachis dignus flagello adjudicatus. Et quia contra canonicam institutionem, civilia et ecclesiastica 121.1028A| negotia perturbare studuit indefessus, et se noluit recognoscere, vel aliquo modo humiliare profusus ab Episcopis, et secundum ecclesiastica jura damnatus.

RESPONSIO.

In quibus verbis inprimis illud videtur absurdum, quod praefatum miserabilem monachum in judicio episcoporum productum prius abbates monasteriorum, qui praesentes aderant, ad caedes et flagella judicasse referuntur, et deinde Episcopi juxta Ecclesiastica jura damnasse. Cum homo qui ante reddebatur haereticus juxta antiquam Ecclesiae observantiam, atque auctoritatem, ad episcopale tantummodo judicium pertineret, sive damnandus, sive absolvendus. Nec prius ab inferioris loci hominibus, et 121.1028B| postmodum ab episcopis debuerit condemnari: sed et de ipsis flagellis, et caedibus, quibus secundum regulam sancti Benedicti dicitur adjudicatus, quibus et omnino fertur atrocissime et absque ulla misericordia pene usque ad mortem dilaceratus, quae moderatio, et mensura juxta pietatem ecclesiasticam, et sacerdotalem, sive monachalem verecundiam servari debuerit, ipsi potius apud se judicent. Quod autem in episcoporum contumelias dicitur prorupisse, vere hoc est et impium, et insanum, et omnino justa ultione damnandum: licet melius ab aliis quam ab ipsis.

De illis vero sententiis, quas et antea praedicasse, et tunc in Synodo proposuisse, nec ullatenus mutare voluisse firmatur, ignoscat nobis unusquisque lector, 121.1028C| ignoscat etiam reverendus ille epistolae scriptor: Quia sicut jam superius, et ex divina, et ex paterna auctoritate satis ostendimus, videtur nobis sine dubio, quod illa, quae de divina praedestinatione dixit, juxta regulam catholicae fidei vera sint, et a veridicis patribus manifestissime confirmata, nec ab ullo penitus nostrum, qui Catholicus haberi vult, respuenda sive damnanda. Et ideo in hac re dolemus non illum miserabilem, sed ecclesiasticam veritatem esse damnatam. In illa autem Apostoli sententia, qua de Deo ait, « qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire, » putamus eum sensum beatissimi patris Augustini, ab omni semper Ecclesia venerabiliter recepti, et usque in finem saeculi recipiendi, secutum fuisse, qui de tanta 121.1028D| quaestione tractans, et collatis inter se duobus testimoniis, apostolico videlicet et prophetico, qualiter juxta sanam fidei intelligentiam utrumque verum esse accipiendum sit, et in plerisque aliis librorum suorum locis, et maxime in libello qui Enchiridion dicitur evidentissime declarat; et quid ei de re tanta probabilius videatur, manifestat. Cujus omnino veridicum sensum non oportuit sub persona 121.1029A| alicujus hominis, a catholicis Dei sacerdotibus condemnari: ne jam non iste, qui errare-putatur, sed ille potius, cujus auctoritatem sequitur, haereticus esse judicetur. Et licet alii quidam sancti, et venerabiles patres simpliciter illa apostoli verba accepisse inveniantur utrorumque tamen sententia fuerat honoranda: nec ut jam superius dictum est, una pro altera damnanda; quia et illa ex divina auctoritate vera esse monstratur, et ista quadam pia ratione non abhorrere a veritate fideliter creditur.

Jam illud de Dominici sanguinis pretio quod pro his tantum qui credere voluerint datum sit manifestum est, sicut supra satis ostendimus eorumdem beatorum patrum sententia: quam iste, ut putamus, et legendo didicerat, et damnare metuebat. Unde, et si 121.1029B| inventi sunt alii aeque patres, qui illud gloriosum pretium etiam pro nunquam credituris, et in sua impietate perituris datum esse non abnuant, melius ut credimus utrique honorarentur, nec pro aliis alii damnarentur: quia et illud manifeste divina auctoritate firmatum est; et istud si pie sentitur, non est abnuendum. Quod vero dixisse firmatur, ad male tantummodo agendum liberum nos habere arbitrium; ad bene vero agendum non habere, si vere ita sensit et dixit, hoc vere non est ex divina auctoritate sumptum, neque ex sanctorum Patrum dogmatibus tractum, sed aperte ex proprio errore prolatum. Quia liberum nobis arbitrium quod peccato fuerat subjugatum, non ablatum est, sed liberatum, et ipsum nobis per Dei gratiam excitatur ad bene 121.1029C| agendum, ut et ipsi ejusdem gratiae cooperatores simus. De qua re, si iste tam absurde et insipienter erravit, manifesta est Apostoli sententia dicentis: « Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans te ipsum ne et tu tenteris (Gal. VI, 1). » Et illi quidem propter intemperantiam, importunitatem, atque infrunitatem linguae suae et inquietam mobilitatem instabilitatis suae, merito forsitan accidit, quod in Salomone legitur, « Et qui inconsideratus est ad loquendum sentiet mala (Prov. XIII, 3); » et iterum: « Qui imponit stulto silentium, iras mitigat (Prov. XXVI, 10); » et alio loco: « Ejice derisorem, et exibit cum eo jurgium, cessabuntque causae, et contumeliae (Prov. XXII, 10). »

CAPUT XXV. Inaudita in Gotteschalcum crudelitatis exempla. 121.1029D| Tamen nullius hominis improbitate, et infrunitate ita moveri debemus, ut contemnamus, vel impugnemus, aut etiam damnare audeamus divinam veritatem, sive patrum nostrorum venerabilem auctoritatem, memores Apostoli dicentis: « Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate 121.1030A| (II Cor. XIII, 8). » Atque ita potius agendum, ut et patres in filiis, et filii in patribus honorentur, juxta Salomonem dicentem: « Corona senum, filii filiorum et gloria filiorum patres eorum (Prov. XVII, 6). » De quibus etiam alibi praecipitur: « In multitudine presbyterorum prudentium sta, et sapientia illorum ex corde conjungere, ut omnem narrationem Dei possis audire (Eccli. VI, 35); » et iterum: « Ne despicias narrationem presbyterorum sapientium, et in proverbiis illorum conversare: non te praetereat narratio seniorum; et ipsi enim didicerunt a patribus suis: quoniam ab ipsis disces intellectum, et in tempore necessitatis dabis responsum (Eccli. VIII, 9, 11, 12). » De his namque et alibi praecipitur: « Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi; majores 121.1030B| tuos, et dicent tibi (Deut. XXXII, 7); » et iterum: « Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui (Prov. XXI, 28). »

Quapropter illud prorsus omnes non solum dolent, sed etiam horrent: quia inaudito irreligiositatis, et crudelitatis exemplo, tandiu ille miserabilis flagris et caedibus trucidatus est, donec (sicut narraverunt nobis, qui praesentes aderant) accenso coram se igni libellum, in quo sententias Scripturarum sive sanctorum Patrum sibi collegerat, quas in concilio offerret, coactus est jam pene emoriens suis manibus in flammam projicere, atque incendio concremare: cum omnes retro haeretici verbis, et disputationibus victi, atque convicti sunt. Et sic pravitas, quae videbatur hominis, fuerit coercenda, ut nulla 121.1030C| divinis rebus inferretur injuria. Maxime cum illi sensus, qui ipso continebantur libello, excepto uno qui extremus ponitur, non essent sui, sed ecclesiastici: nec ignibus damnandi, sed pia et pacifica fuerint inquisitione tractandi. Sed et illa ejusdem miserandi hominis tam longa, et inhumana in ergastulum per tot annos damnatio, aliqua ut credimus, compassionis benignitate, et consolatione fuerat temperanda, vel etiam removenda, ut frater pro quo Christus mortuus est, per charitatem, et spiritum mansuetudinis potius lucraretur, quam abundantiori tristitia absorberetur. Quod illuc, ut Dominus novit, in quantum ipse inspicere dignatur, suggerimus charitate, quam nobis beatus Joannes apostolus commendat, dicens: « In hoc cognovimus charitatem Dei, quod ille pro 121.1030D| nobis animam suam posuit, et nos debemus pro fratribus animas ponere (I Joan. III, 16). »

CAPUT XXVI. De voluntate Dei. Post damnationem hujus miserandi hominis subjungit scriptor epistolae ad singulas illius propositiones suas, et quorumdam, qui cum eo similiter sentiunt, responsiones, quas hic necesse est in ordinem 121.1031A| ponere, et quid nobis de his videatur breviter designare. Quod licet supra multipliciter jam factum sit; tamen neque nunc praetereundum putamus, ne quid difficultatis, et obscuritatis ex hujusmodi responsionibus cuiquam generetur. Quae videlicet responsiones in ipsa epistola ita incipiunt:

HINCMARUS

« Dicunt et firmiter credunt, qui sanius apud nos sapere videntur, quia Dominus « omnes homines vult salvos fieri (I Tim. III, 4), » secundum Apostolum, « qui neminem vult perire (II Petr. III, 9), » licet non omnes salventur; nam et lux in tenebris lucet, « licet eam tenebrae non comprehendant (Joan. I, 6); » et « Christus pro omnibus passus est (II Cor. V, 14), » secundum eumdem Apostolum scribentem ad Timotheum, 121.1031B| « qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus, (I Tim. II, 6), » licet non omnes passionis ejus mysterio redimantur: quia effusio justi sanguinis Christi tam dives fuit ad pretium mundi, ut si universitas captivorum in eum crederet, nullus sub mortis imperio remaneret. Et quia non omnes tam ditissimo pretio redimuntur, ad infidelium respicit partem, non ad pretium saeculi copiosum. »

RESPONSIO.

In quibus verbis videtur sibi ille qui scripsit epistolam, duas quaestiones simul, id est, « et quod Deus omnes homines velit salvos fieri, » et quod « Dominus Jesus Christus pro omnibus » omnino « hominibus » etiam in sua infidelitate perituris 121.1031C| « mortuus sit, » duobus testimoniis ex Apostolo sumptis plenissime absolvisse atque finisse. Nam quod « Deus omnes homines salvos fieri velit, » producit Apostolum testem apertissime de eodem Deo et Domino dicentem: « Qui vult omnes homines salvos fieri (I Tim. II, 4). » Et istis verbis Apostoli adjungit ex verbis propheticis velut alterius testimonii sensum quod « Deus neminem velit perire, » qui utique apud Ezechielem prophetam loquitur: Quia « nolo mortem peccatoris, dicit Dominus, sed ut convertatur, et vivat (Ezech. XXXIII, 11). » Quem sensum illorum Apostoli verborum, quibus ait, « qui vult omnes homines salvos fieri, » etiam nos superius commemoravimus, et fideliter posse accipi diximus: si tamen et ille sensus beati Augustini quem ille juxta alterius divinae Scripturae auctoritatem 121.1031D| diligenter inquirit, et multis ac veracibus modis exponit, pariter recipiatur: nec propter istum ille damnetur, sed potius « utrique sensui » propter veracem et piam Patrum auctoritatem fideliter obediatur. Quia omnino, « et quos vere vult Deus salvos fieri, » sine dubio salvos facit, qui, ut Scriptura testatur, « omnia quaecunque voluit fecit (Psal. CXIII, 3). » Et si caeteros ita vult salvos fieri, ut tamen non eos salvos faciat, sed omnino perire permittat, utrumque hic evidenter apparet: et erga creaturam suam, scilicet, « bonitas Creatoris, » et erga ejusdem creaturae iniquitatem « severitas judicis. »

CAPUT XXVII. De morte Christi. Omnes pro multis. 121.1032A| Quod autem Dominum nostrum etiam pro impiis in sua impietate perituris esse mortuum uno similiter Apostoli testimonio confirmare videtur, quo ait: « Qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus (I Tim. II, 6), » profecto non recoluit, nec diligenter consideravit, ita haec Apostoli verba esse accipienda, ut consonent Domini verbis, quibus se in Evangelio ad hoc venisse dicit: « Ut animam suam daret redemptionem pro multis (Matth. XX, 28); » et de pretio sui sanguinis similiter ait: « Qui pro vobis, et pro multis effundetur in remissionem peccatorum (Matth. XXVI, 28). » Et ideo ita vere accipiendum est, quod Apostolus ait: « Qui dedit redemptionem 121.1032B| semetipsum pro omnibus (I Tim. II, 6), » ut isti « omnes » intelligantur « multi » sicut et alibi idem Apostolus dicit: « Sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata (Hebr. IX, 28). » Qui etiam alio loco quos dixit « omnes » eosdem continuo exposuit intelligendos esse « multos. » Cum enim dixisset de Domino, quod « per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitae » statim subjunxit, quia et « per obedientiam unius hominis, « ipsius videlicet Domini Jesu Christi, » justi constituentur multi (Rom. V, 18, 19). » Quia ut omnino manifestum est, ita per eum « omnes homines » efficiuntur justi, ut ipsi qui in suo genere « omnes » sunt, ex comparatione alterius generis 121.1032C| eorum, qui propter infidelitatem suam non justificantur, potius « multi » sint. Quod et si aliqui Patrum « pro omnibus omnino hominibus. » Dominum passum intellexerunt, honoretur, et iste velut pius sensus, dummodo ille prior, qui est certissimus, et divina veritate firmatus nulla praesumptione contemnatur, vel quod est gravius damnetur.

Nam et illud testimonium velut ad confirmationem hujus rei ex Evangelio sumptum, id est, « lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I, 5): » non nobis videtur huic congruum assertioni: quia « lux » illa praesentia majestatis suae in tenebris lucens, id est in infidelium cordibus majestate conditoris suam praesentiam exhibens, operatur aliquid in eis, et si non, ut videant ipsam, tamen 121.1032D| ut videant aliquid per ipsam, id est, ut intelligant inter justa et injusta, inter bonum et malum, inter agendum et non agendum, « ut sint inexcusabiles (Rom. I, 5) » in die quo judicabit Deus occulta hominum. Quae tamen non « lux » a facie illis resplendet, quia non ad eam attendant, sed velut a tergo eis relucet: quia sicut propheta dicit, « verterunt ad eam tergum, et non faciem (Jer. I, 27). » In hac autem re, qua sanguis Domini Jesu Christi etiam pro impiis in sua impietate perituris fusus esse asseritur, quid utilitatis in eis egerit, nihil omnino invenitur, nisi ut juxta disputationem antiqui, et fidelissimi doctoris ( Hilar. ), cujus etiam doctrina, et industria toti Galliae ab infestatione quondam 121.1033A| Arianae impietatis Deo auxiliante ante defensae: hoc eis non in remedium, sed sicut jam supra diximus, in exitium convertatur. Ait namque vir ille doctissimus, et magna eloquentiae facultate fultus, cum exponeret verba Evangelii, in quibus Judaei obstinata impietate adversus Dominum dixisse leguntur: [ « Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII, 15): » Hoc sibi Judaicus hoc optat populus Christianus pari verbo, dispari voto. Est enim super nos, est et super illos: si super fidelem, protegit; si super inimicum ponitur, premit: sic tamen quod illos sibi adjungit quos tegit: illos non tangit quos gravat.] Sed illam beati Leonis sententiam licet ex parte aliis verbis et alio forsitan sensu positam, quasi hoc vir ille senserit, quod etiam pro 121.1033B| impiis in sua impietate perituris Dominus Christus mortuus sit, manifesta veritas non ita intelligendam ostendit. Ait namque ille: [Effusio pro multis sanguinis justi tam potens ad privilegium, tam dives fuit ad pretium, ut si omnes in eum crederent, nullum tyrannica vincula retinerent.] Vere enim pretiosus sanguis ille, et potens exstitit ad privilegium, ut omnes posset redimere: et dives ad pretium, ut nullum tyrannica, id est diabolica vincula retinerent, nisi qui ab ejus fide alienus existeret. Et ideo in tanta quaestione non sunt proponenda incongrua, non sunt asserenda superflua. Ut in simplicitate et sinceritate Dei instruantur, et non in vanitate sensus nostri, hi qui nos audiunt illudantur.

CAPUT XXVIII. De praedestinatione ad interitum. 121.1033C| Subjungitur in eadem epistola de lege prima tertia quaestione, id est « praedestinatione divina, » sermo prolixus, qui non totus simul, sed per partes ponendus et tractandus nobis videtur, ita se habens.

HINCMARUS.

« Dicunt, inquit, quia « qui omnes homines vult salvos fieri, et neminem vult perire, et qui pro omnibus passus est, » neminem praedestinavit ad interitum vel ignem aeternum: sed ex massa peccati quosdam, sicut praescivit, praedestinavit, id est gratia praeparavit ad vitam et regnum, et illis vitam ac regnum praedestinavit, id est gratia praeparavit aeternum: 121.1033D| Evangelio teste qui dicit: « Venite, benedicti, » id est de prima maledictione gratia erepti, electi, et praedestinati, « percipite regnum, quod vobis paratum est, » id est quod vobis praedestinatum est, « ab origine mundi (Matth. XXV, 34). » Quosdam autem, sicut praescivit, non ad mortem neque ad ignem praedestinavit, sed in massa peccati et perditionis juste deseruit, a qua eos praedestinatione sua, id est gratiae praeparatione, occulto, sed non injusto judicio nequaquam eripuit. Quia sicut beatus exponit Augustinus (de Praed. sanct., cap. 10): [Praedestinatio est gratiae praeparatio, gratia autem est vitae donatio, id est ipsius praedestinationis effectus.] Et beatus Prosper, in hac re sancti Augustini expositor, cum 121.1034A| caeteris orthodoxis concordans Patribus, dicit: [Non est praedestinatio, nisi quod ad donum pertinet gratiae, aut ad retributionem justitiae.]

RESPONSIO.

In quibus verbis quod dicitur, quia « qui omnes vult salvos fieri, » et « neminem vult perire, » et qui pro omnibus passus est, neminem praedestinaverit ad interitum vel ignem aeternum, apertissime contrarium est fidei: qua vere, et fideliter creditur, et definitur quod omnipotens Deus omnia opera sua, quae erat ipse facturus, quae utique nunquam esse possunt nisi justa et recta, sicut in Psalmo canitur: « Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis (Psal. CXLIV, 17), » ante omnia saecula, et verissime praescierit futura, et 121.1034B| immobiliter praedestinaverit, id est statuerit, et praefinierit facienda. Justa quippe impiorum et iniquorum in aeterna morte, atque in aeterno igne damnatio, opus est procul dubio justi judicii Dei, « qui reddet unicuique secundum opera ejus (Rom. II, 6). » Et idcirco semper apud eum exstitit, et vere praescitum, et juste praedestinatum, qui, attestante propheta, « fecit quae futura sunt (Isa. XLV, 11, sec. LXX). » Nam si hoc in aeterna ejus praescientia, et praedestinatione non fuisset, nunquam ejus opus esset, nunquam temporaliter fieri potuisset. Quia omne opus suum ille praesciendo, et praedestinando praevenit: et ideo nihil est in ejus operibus futurum, quod ipse non praescierit, et praedestinaverit se esse facturum. Deinde contrarium est 121.1034C| etiam doctrinae, et definitionibus sanctorum Patrum. Qui in utramque partem, tam videlicet electorum, quam reproborum (quia et illorum glorificatio et istorum condemnatio justum Dei opus est) divinam praedestinationem ponere non dubitant, sicuti jam supra satis a nobis ostensum est. Et ideo multum necesse est ut agnoscant, qui ita sentiunt, manifestam fidei veritatem et fundatissimam beatorum Patrum auctoritatem; et, quod eis nullatenus expedit, non spernant neque abjiciant illos de quibus Dominus ait: « Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16). »

Quod si ideo eis videtur absurdum, quia omnipotens Deus reprobos praedestinaverit ad interitum et 121.1034D| ad ignem aeternum, quoniam velut incredibile videtur, ut « qui omnes vult salvari, » et qui pro omnibus mortuus creditur, aliquem eorum praedestinaverit ad damnationem: recogitent attentius, quia etsi illa verba Apostoli simpliciter intelligantur quibus de Deo dicit, « qui vult omnes homines salvos fieri, » duobus modis hoc Deum agere certissimum est: dum alios ita « vult salvos fieri, » ut eos ipse omnino faciat salvos, sicut omnes electos: alios vero ita velit salvos fieri, ut eos omnino non salvet, sed in aeternum perire permittat, sicut utique omnes reprobos, quos juxta hunc sensum, et « ut benignus Creator » salvari voluit, et « ut justus Judex » aeternae perditioni tradidit. Sicut ergo et bonitatem suam in 121.1035A| eis ostendit, quia eos salvari voluit, et tamen bonitas ejus non impedivit severitatem ejus, qua eos juste damnavit; ita eadem bonitas ejus nullatenus impedivit praedestinationem ejus justitiae, dum quos ille salvos fieri voluit, et iniquos futuros semper praescivit, et in iniquitate sua permansuros, juste ad interitum praedestinavit. Ita et si pro omnibus etiam in sua impietate perituris Christus mortuus est, sic eis exhibuit bonitatem passionis suae, ut tamen hujusmodi impios in sua impietate permansuros justo suo judicio condemnaverit. Sicut ipse ait, « Qui non credit, jam judicatus est (Joan. III, 18). » Et ideo bonitas ejus, quia etiam pro talibus passus creditur, non evacuavit erga eos praedestinationem ejus: qua eos semper, et praescivit in sua impietate permansuros, 121.1035B| et praedestinavit juste perituros.

Quidquid ergo post ista in his verbis de aeterna praedestinatione sanctorum dicitur ad regnum et vitam aeternam, catholice et fideliter dicitur: quia sine dubio tam pium, et tam gloriosum opus suum, et aeternaliter omnipotens praescivit futurum, et aeternaliter praedestinavit se esse facturum. Quod autem de reprobis hic affirmatur, quia eosdem omnipotens Deus nequaquam praedestinaverit ad mortem vel ad ignem aeternum, sed tantummodo praescierit eos aeternae morti esse tradendos et perpetuo igni cruciandos, nullatenus est recipiendum; quia (sicut jam satis supra ostensum est) opus suum tam justum, tam magnum, et terribile, quo omnes impios damnaturum se esse decrevit, et aeterna veritate praescivit, 121.1035C| et aeterna justitia praeordinavit, ac praefinivit. Et mirum valde est, quomodo negare contendunt eum aeternam ipsorum damnationem praedestinasse, quos jam ab ipso mundi exordio cum primus homo peccavit, et omne humanum genus ex se propagandum unam massam damnationis, et perditionis fecit, manifeste dicant in eadem damnationis et perditionis massa justo Dei judicio deputatos et derelictos. Quid est enim massa damnationis et perditionis ab initio mundi divino judicio effecta, nisi eodem divino judicio aeternae damnationi et perditioni destinata et tradita? Si enim tantummodo praescita est ad aeternam damnationem et perditionem, nullum ibi adhuc est divinum judicium: Et quomodo tales in massa damnationis, et perditionis divino judicio relicti esse dicuntur, 121.1035D| si in hac parte nihil adhuc de illis divino judicio est definitum? Sin autem, sicut omnino etiam eorum consensu et confessione verum est, haec massa non solum praescita est, sed etiam judicata, quid aliud intelligi potest, nisi omnino ad eamdem damnationem, et perditionem praedestinata? Quod enim vere, et divina praescientia praecognitum, et divino judicio est decretum, constat omnino esse praedestinatum.

CAPUT XXIX. Praedestinatio ad malum non compellit. Quod vero subjungit scriptor epistolae, « quia eos, qui perituri erant, praedestinatione sua Deus, id est 121.1036A| gratiae praeparatione, ab illa damnationis et perditionis massa nequaquam eripuit, » et ex verbis beati Augustini affirmare conatur: [ « Quod » videlicet « praedestinatio non sit aliud, nisi gratiae praeparatio, » ] ut quasi ex hoc probare videatur, quod praedestinatio tantummodo in sanctorum electione, quibus ab aeterno omnipotens Deus suam gratiam praeparavit, intelligi debeat; in damnatione vero reproborum, nulla Dei praedestinatio accipienda sit, eo quod nihil gratiae suae ex aeterno illis Deus praedestinaverit, et praeparaverit; omnino falsissimus sensus est, et sensui beati Augustini aperte contrarius. Ille enim ita dixit (de Praedest. sanct. c. 10): [Praedestinatio est gratiae praeparatio: Gratia vero est jam ipsa donatio.] Et post aliqua, ut distingueret inter istam praedestinationem 121.1036B| gratiae, quae proprie electorum est, et praedestinationem damnationis et vindictae, quae proprie est reproborum, subjunxit dicens (cap. 10): [Praedestinatio Dei, quae in bono est, gratiae est, ut dixi, praeparatio: gratia vero est ipsius praedestinationis effectus.] Atque ita luculente ostendit, aliter intelligendam esse praedestinationem Dei, quae in bono est bonis, id est electis ubi vere divinae erga eos gratiae est praeparatio, et hujus praedestinationis effectus est ejusdem divinitus praeparatae gratiae jam ipsa donatio: et aliter intelligendam praedestinationem Dei, quae in malo est malis, id est reprobis, quae e contrario nihil est aliud, nisi aeternae praedestinationis [ al., damnationis] eorum praeparatio; cujus omnino effectus est jam ipsa damnatio.

121.1036C| Ita venerabilis doctor aeternam praedestinationem Dei in utrumque distribuit, ut et in bono sit bonis, et in malo malis: dum et illis per eam aeterna gratia, et istis per eam aeterno Dei consilio aeterna damnatio praeparatur. Unde et quod beatus Prosper dicit: [Non est praedestinatio, nisi quod ad donum pertinet gratiae, aut ad retributionem justitiae,] ita omnino rectissime intelligendum est, ut divina praedestinatio non ita credatur alicui esse in malum, ut eum malum esse compellat, quod absit, sed quod omnibus, et electis et reprobis vel ad donum pertineat gratiae, vel ad retributionem justitiae: ad donum gratiae electis, et ad retributionem justitiae reprobis; dum et electi gratia salvantur, et reprobi justitia puniuntur. Iste est enim plenissimus et verissimus divinae 121.1036D| praedestinationis effectus non tantummodo electos praeordinans ad aeternam gloriam; sed etiam reprobos praeordinans ad aeternam poenam. Sic itaque beatus Prosper cum caeteris orthodoxis Patribus sensit: Et cum beato scilicet Augustino cujus de praedestinatione divina non fallaciter sed fideliter verba ponit atque exponit, et cum aliis, qui de eadem fide atque eodem sensu ipsius divinae praedestinationis immobilem veritatem, et aequitatem in utramque partem, et electorum videlicet, et reproborum veraciter intellexerunt, et firmissime definierunt. Quod si scriptor epistolae eos tantummodo putat orthodoxos, qui in damnatione reproborum divinam solummodo praescientiam, et non etiam praedestinationem 121.1037A| credunt: ergo et beatum Augustinum, et beatum Fulgentium, et ipsam fidei ecclesiasticae solidissimam veritatem haeretici erroris denotatione infamat; et ad tantum malum haec pertinacia contentionis perducta est, ut (quod nemo digne dolere potest) jam apud illos, qui prave sentiunt, orthodoxi, et qui orthodoxe sapiunt, haeretici deputentur. Quod malum vehementer nobis cavendum propheta denuntiat, dicens: « Vae qui dicitis malum bonum, et bonum malum, ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras, ponentes amarum in dulce; et dulce, in amarum (Isa. V, 20). »

CAPUT XXX. Ut malis praedestinatae poenae, sic mali poenis. Sequitur post haec in eadem responsione.

121.1037B| HINCMARUS.

« Qua de re refugiunt dicere qui, ut diximus, sanum videntur sapere, quosdam praedestinatos a Deo esse ad interitum, sed tantummodo praescitos: electos autem, et praescitos, et praedestinatos esse ad regnum, et regnum illis (ut diximus) praedestinatum aeternum de quibus nullus potest perire. Et sicut sunt praedestinati gratia Dei ad regnum, ita sunt praedestinati secundum Apostolum, « in operibus bonis, in quibus ambularent (Eph. II, 10); » pro quibus eis non solum gratia detur, sed et gratia regnum reddatur aeternum. Poenam autem dicunt in infidelitate, vel iniquitate perseverantibus a Deo praedestinatam secundum divinam praescientiam, sicut scriptum 121.1037C| est in propheta: « Praeparata est ab heri Topheth (Isa. XXX, 33), » quia hoc ad retributionem justitiae pertinet, sicut pertinet ad gratiam, ut ex una eademque massa peccati gratia electi praedestinentur ad vitam, concordante cum hoc evangelica veritate: « Ite, inquit, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41). »

RESPONSIO.

Quaesumus, quae est ista res, quae causa vel ratio, pro qua isti refugiunt praedestinationem Dei dicere in damnatione reproborum? Nunquid haec erga illos divina praedestinatio non est justa, quae, quos praescivit in iniquitatibus permansuros, praedestinavit aeternis suppliciis perituros. Nunquid non est vera, quae nisi decerneret tam justum opus Dei in aeternitate, 121.1037D| nunquam impleri posset in tempore? Nunquid non est a sanctis Patribus praedicata, et ab Ecclesia catholica recepta? Quid ergo causae est, ut refugiamus credere quod fides tenet, refugiamus dicere quod veritas docet? Nunquid non etiam ipsi, qui haec refugiunt, jam omnes reprobos ab ipso mundi exordio in massa damnationis et perditionis asserunt derelictos? Quod quid est aliud (ut supra ostendimus) nisi aeternae damnationi, et perditioni praedestinatos? Aut qua ratione dici potest quod isti tam multiplici sermone firmare conantur, iniquis et impiis in malis suis perseveraturis poenas a Deo esse praedestinatas, ipsos vero non esse praedestinatos poenis? Cum utique non alii, sed illi omnino eas passuri sint, quibus 121.1038A| sunt praedestinatae? Et si certum est apud omnipotentem Deum, qui eas sint passuri, sine dubio et decretum et definitum sit ipsos esse passuros. Sicut enim certas poenas eis qui digni sunt praedestinavit, ita certissime eosdem, quia digni sunt, ipsis poenis praedestinavit. Sicut vero injustus non est dignis praeparando poenas, sic procul dubio justus est dignos praeordinando poenis. Utrumque ergo praescitum, utrumque praedestinatum, quia utrumque justum manifesta veritas declarat. Nec necessitatem eis pereundi sua praescientia vel praedestinatione imponit, quos et diu, ut converterentur, exspectavit: et quia converti noluerunt, justa ultione damnavit.

CAPUT XXXI. De sententia B. Petri: Novit Deus, etc. 121.1038B| Sequitur in eadem responsione.

HINCMARUS.

« Quod et beatus Petrus in Epistola sua distincte loquens, demonstrat cum dicit: « Novit Deus pios de tentatione eripere, iniquos autem in die judicii cruciandos reservare (II Petr. II, 9). » Novit enim, verbum praescientiae Dei, ad universa haec facit, videlicet, et ad praedestinationem piorum, quae verbo ereptionis innuitur, et ad significationem poenae praedestinatae, cum in fine cruciandos impios monstrat, quando « reddet unicuique secundum opera sua (Rom. II, 6). » Et ad discretionem, cum iniquos non dicit Dominum ad poenarum cruciatus praedestinare, sed juste desertos cruciandos reservare. Et 121.1038C| aperte monstratur quia praescientia sine praedestinatione esse potest, praedestinatio autem sine praescientia esse non potest. Quocirca sola praescientia viget in reprobis, in quibus misericordia juste nil operatur ad donum gratiae; praescientia autem et praedestinatio, id est gratiae praeparatio, misericorditer operantur in electis, qui praedestinantur ad regnum et quibus regnum praedestinatur aeternum, quod ad donum pertinet gratiae; et praescientia simul et praedestinatio aeque ac justissime operantur in praedestinatione poenae reproborum, quae pertinet ad retributionem justitiae. »

RESPONSIO. Discutiuntur testimonia prolata ex Apostolo.

121.1038D| Haec sententia B. Petri apostoli non proprie de praescientia et praedestinatione divina, sed simpliciter nobis accipienda videtur. Ait namque: « Novit Dominus pios de tentatione eripere; impios autem in die judicii cruciandos reservare. » Id est, novit ille alta et secreta dispositione sapientiae suae, et pios, in praesenti vita periculis et tentationibus plena laborantes, sua gratia, sua protectione, eripere; cui quotidie ipsi dicunt: « Ne nos inducas in tentationem (Matth. VI, 13), » ne, aut prosperitatibus hujus saeculi illiciantur, aut adversitatibus frangantur. Et e contrario impios in hoc saeculo florentes, et in sua impietate velut prospere agentes, nequaquam sua justitia negligere, nequaquam impunitos dimittere, 121.1039A| sed quos videtur quasi injuste in suis cupiditatibus et delectationibus carnalibus securos et laetos relinquere, eosdem potius futuro suo judicio et aeternis cruciatibus reservare: ut quanto hic amplius et licentius prosperantur, tanto ibi durius et atrocius puniantur. Potest tamen in istis postremis verbis, ubi ait: « Impios vero in die judicii cruciandos reservare, » aliquid divinae praescientiae et praedestinationis erga eosdem impios velut ex latere intelligi: quia quos occulto et justo judicio suo ad aeternos reservat cruciatus, et praescivit sine dubio et praedestinavit perpetuo cruciandos. Quae verba apostoli cum ita et verius et rectius intelligantur, nihil necesse est velut ex eorum auctoritate tam multipliciter de ea re loqui, quae hujus sententiae 121.1039B| attestatione non valet approbari, sed potius falsa et supervacua demonstrari.

CAPUT XXXII. Sequitur in responsione.

HINCMARUS.

« Aliqua etiam exempla quae illorum stultitia ad munimen sui, eadem male intelligendo proferens, profert, sicut modo ad memoriam occurrunt, sapientiae vestrae scribo. Proferunt ex Apostolo: « Vasa irae aptata vel perfecta ad interitum, » dicentes « vasa esse praedestinata ad interitum (Rom. IX, 22) » et mutari non possunt. Sed aliter alii intelligunt; maxime cum idem dicat Apostolus de eisdem vasis: « Si quis emundaverit se ab istis, » videlicet pro quibus vas 121.1039C| contumeliae fuerat, « erit vas in honorem (I Tim. II, 21): » Proferunt: « Qui non credit jam judicatus est (Joan. III, 18), » id est praedestinatione Dei jam damnatus est. » Et Augustinus in libro de Agone Christiano dicit: [ « Qui non credit jam judicatus est, » id est jam damnatus est: praescientia utique Dei, qui novit quid immineat non credentibus. [Proferunt: « Induravit cor Pharaonis (Exod. IX, 12); tradidit illos in reprobum sensum (Rom. I, 28); immittet eis spiritum erroris (II Thess. II, 10); tu vero Deus deduces eos in puteum interitus (Ps. LIV, 24); qui transgreditur a justitia ad iniquitatem, Deus paravit illum ad rhomphaeam (Eccli. XXVI, 27). »

RESPONSIO.

Haec testimonia Scripturarum, quae ab illo miserabili 121.1039D| monacho et ab aliis, nescimus quibus qui cum eo sentiunt ad confirmationem divinae praescientiae et praedestinationis dicuntur esse prolata, non negligenter et quasi transeunter omittenda, sed potius diligenter et fideliter juxta regulam veritatis singillatim videntur esse tractanda; ne forte parum attendentibus et non intelligentibus nihil ad rem de qua agitur pertinere videantur; aut velut levia et nullius momenti absque periculo praeteriri posse existimentur. Est enim certissimum et manifestissimum hujus rei testimonium ex Apostolo sumptum, quia, ut ipse dicit: « Sustinuit Deus in multa patientia vasa irae aptata vel perfecta in interitum, ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit 121.1040A| in gloriam (Rom. IX, 22). » Vere etenim vasa irae, id est justae vindictae Dei, quam meruit primae transgressionis culpa, omnes reprobi sunt: qui in fine non ereptionem misericordiae, sed iram damnationis sensuri sunt. Et haec vasa irae non ad misericordiam, sed ad judicium, praeordinata jam et suo merito et divino judicio, et aptata et perfecta sunt in interitum, ut et suo praecedente merito, et divinae praedestinationis justo praecedente judicio, quia noluerunt converti ad bonum, aeternum patiantur malum. Non ergo quia non potuerunt, sed quia noluerunt de malo converti ad bonum, justum patientur supplicium. Sicut e contrario vere vasa misericordiae sunt omnes electi, qui, nullo suo praecedente merito, sed sola Dei misericordia a massa perditionis discreti 121.1040B| divina praedestinatione sunt vasa praeparata in gloriam.

CAPUT XXXIII. Vasa irae non possunt fieri vasa misericordiae. Unde et illud quod alibi idem dicit Apostolus: « Si quis autem emundaverit se ab istis, erit vas in honorem (II Tim. II, 21), » nullo modo huic tam clarae et manifestae veritati divinae praedestinationis in utramque partem tam electorum videlicet quam reproborum, si diligenter ex superioribus verbis Apostoli consideretur, contrarium, sed omnino concors et consonum invenitur. Ait namque: « In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia; et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in contumeliam (II Tim. 121.1040C| II, 20): » et ita subjunxit: « Si quis autem emundaverit se ab istis, erit vas in honorem, sanctificatum, et utile Domino (Ibid., 21). » Manifestissime itaque constat quod quae in illis verbis dixerat « vasa irae aptata sive perfecta in interitum » : Et e concontrario: « Vasa misericordiae praeparata in gloriam, » ea omnino dicit hic « quaedam in honorem, et quaedam in contumeliam: in honorem vasa misericordiae, in contumeliam vasa irae, » sed cum ibi praedestinationem tantummodo utriusque partis, id est electorum et reproborum, simpliciter commendaverit, hic adjungit etiam exhortationem, quam attente vasa misericordiae debeant se custodire et segregare ab immunditiis vasorum irae, cum dicit: « Si quis autem emundaverit se ab istis, erit vas in 121.1040D| honorem, » etc.; id est, si quis emundaverit se ab istis vasis irae, vasis in contumeliam, vel ab eorum immunditiis, si aliquando in eis fuit, sollicite se extrahendo, vel nunquam eis se admiscendo, et immaculatum se ab hoc saeculo custodiendo, erit vas in honorem sanctificatum, id est ipso emundationis et sanctificationis suae effectu atque profectu demonstrabit se ad vasa misericordiae, et ad vasa honoris, et gloriae pertinere. Unde non hoc significat in his verbis Apostolus quod vasa irae et contumeliae, id est divino judicio reprobi et reprobati possint effici vasa misericordiae et honoris et gloriae, id est in sortem electorum transire, sicut scriptor hujus epistolae intellexit: Cum omnino reprobi, qui divinitus 121.1041A| praesciti sunt in suis iniquitatibus permansuri; nullatenus possint merito perseverantissime iniquitatis suae in electorum societate censeri, sicut regula catholicae fidei indubitanter tenet, et docet; sed ut unusquisque fidelium, sicut jam dictum est, ipsa fidei et justitiae sanctificatione probet, et declaret sese ad vasa misericordiae et electionis pertinere. Duo namque sunt quibus velut quodam signaculo probantur, et agnoscuntur electi Dei: scilicet aeterna divinae gratiae praeordinatio, et pia ab omni iniquitate infidelitatis et pravitatis emundatio: ut ex manifesta luce justitiae et sanctitatis manifestetur in eis veritatis divinae electionis; sicut ipse Apostolus paulo superius ostendit, dicens: « Sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc: Cognovit 121.1041B| Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis, qui nominat nomen Domini (II Tim. II, 19). » Quod ergo « cognovit Dominus qui sunt ejus » aeterna electio est; ut autem discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini, certa ipsius electionis probatio est.

Secundo loco testimonium divinae praedestinationis de Evangelio ponitur: « Qui non credit jam judicatus est (Joan. III, 18). » Quod videlicet omnes impii et increduli jam sunt divina praedestinatione damnati. Quia videlicet si eorum damnatio justum divini judicii opus est, sine dubio opus suum semper apud Deum et praescitum et praedestinatum est. Sed scriptor epistolae nolens damnationem incredulorum ad divinam praedestinationem, sed tantummodo ad 121.1041C| praescientiam pertinere, subjungit verba B. Augustini, quibus quasi hoc probare videatur. Ait namque ille in libro de Agone Christiano, memorans verba Evangelii: « Qui non credit jam judicatus est, » id est jam damnatus est, praescientia utique Dei, qui novit quid immineat non credentibus. Eo quod non dixerit sanctus doctor, jam damnatus est praedestinatione Dei, sed praescientia Dei. Nec dixerit, qui statuit aut praefinivit, sive praedestinavit, sed qui novit, inquit, quid immineat non credentibus, quasi omnipotens Deus aliquid operum suorum praescierit futurum, quod non praedestinaverit se esse facturum? Aut cum in operibus ponitur praescientia Dei, non statim certissime intelligi debeat, et praedestinatio Dei. Quia sicut nihil operum suorum praedestinavit, 121.1041D| quod non prescierit, ita quidquid eorum praescivit, sine dubio etiam praedestinavit. Nihil enim in operibus ejus est injustum, aut iniquum, ut digne tantummodo praesciretur et non praedestinaretur; sed quia totum est justum et rectum, totum est omnino praescitum, totum omnino praedestinatum. Unde idem beatus Augustinus, qui in hoc loco dicit incredulos jam divina praescientia damnatos, alibi cum tractaret verba Domini dicentis ad quosdam: « Sed vos non creditis quia non estis ex ovibus meis (Joan. X, 26). » Eosdem testatur divino judicio ad aeternam mortem praedestinatos, ita dicens (in Joan. tract. 48): [Quomodo ergo istis dixit: « Non estis ex ovibus meis, » quia videbat eos ad sempiternum 121.1042A| interitum praedestinatos, non ad vitam aeternam sui sanguinis pretio comparatos.] Ecce et in illis verbis Domini quibus ait: « Qui non credit jam judicatus est (Joan. III, 18), » et in istis quibus dixit: « Sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis (Ibid., 26); » utrobique increduli et infideles designati sunt et quos in illa sententia sanctus doctor dixit divina praescientia jam damnatos, in ista eosdem dixit ad aeternum interitum praedestinatos. Non quia alii ex eis divina praescientia, et alii divina praedestinatione damnati sunt, sed quia divini judicii virtute, qua tales damnantur, sicut et in omni opere divino utrumque simul intelligendum sit, etsi non ubique, quia nulla exigit necessitas, simul dicendum.

121.1042B| Tertio loco testimonium de Exodo ponitur: « Induravit Dominus cor Pharaonis (Exod. IX, 12): » Quod manifeste non ad praescientiam, vel praedestinationem futurorum, sed ad praesens Dei judicium pertinet, qui eum quem tali poena dignum judicavit, justo judicio induravit. Similiter et quartum testimonium intelligendum est, scilicet non de praescientia aut praedestinatione, sed praesenti justo judicio Dei, quod Apostolus dicit: « Tradidit illos Deus in reprobum sensum (Rom. I, 28). » Et quintum ubi ait: « Mittet eis Deus operationem erroris (II Thess. II, 10), » quia (ut dictum est) quos dignos tali poena judicavit, vel « in reprobum sensum tradidit, » vel eis suo justo judicio « operationem erroris immisit. » Similiter et sextum accipiendum: 121.1042C| « Tu vero Deus deduces eos in puteum interitus (Psal. LIV, 24). » Puteus namque interitus est, ut beatus Augustinus exponit, tenebrae erroris, tenebrae submersionis. Deducit vero Deus reprobos in hunc puteum, non quod ipse sit auctor culpae ipsorum, sed quod ipse sit judex iniquitatis eorum. Quod etiam si quis de puteo infernalis damnationis et submersionis eodem sensu velit intelligi: et pertinere potest ad justam praedestinationem interitus reproborum, et non est contrarium veritati.

Quod autem septimo loco ponitur: « Et qui transgreditur a justitia ad iniquitatem, Deus paravit illum ad rhomphaeam (Eccli. XXVI, 27), » manifeste justam praedestinationem reproborum ad interitum 121.1042D| sonat, ut qui suo vitio et suo perverso arbitrio a justitia declinans transgreditur ad iniquitatem, juste divini judicii praedestinatione praeparetur ad rhomphaeam, id est ad aeternae mortis vindictam. De qualibus etiam alibi scriptum est, quod « si averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem, morietur in ea (Ezech. XVIII, 24). » Jam caetera Scripturarum testimonia quae sequuntur, sicut etiam de quibusdam jam superius dictum est, non ad praescientiam vel praedestinationem futurorum, sed ad praesens Dei judicium pertinere existimamus. Et ideo praetermissis his quae ad praesentem quaestionem minime pertinent, ad ea quae restant consideranda transeamus.

CAPUT XXXIV. De praedestinatione in utramque partem. 121.1043A| Sequitur itaque in responsione.

HINCMARUS.

« Sed isti malivoli non intelligentes quae loquuntur, vel de quibus affirmant, confundunt praescientiam et praedestinationem: et sicut male intelligunt authenticas Scripturas; ita et pessime verba sancti Augustini in quibusdam locis, sicut in Enchiridion, et in libris de Civitate Dei, et alibi etiam praedestinatos ad interitum, et populum natum ad iram dicit: unde etiam postquam de libero arbitrio et de correptione et gratia, et de perfectione justitiae 121.1043B| hominis, et de praedestinatione sanctorum ad Prosperum et Hilarium, ubi nihil de praedestinatione reproborum, sed de praedestinatione sanctorum dixit; multis postulantibus scripserat librum Hypomnesticum adversus Coelestium et Pelagium; scripsit de quinque quaestionibus, et hanc sextam loco retractationis superaddidit de praedestinatione: ubi se excusat non eo sensu dixisse nec intelligi velle praedestinatos ad interitum, sed in iniquitate vel impietate perseverantibus poenam esse praedestinatam. Quarum quaestionum et absolutionum mentionem in libro quem scripsit contra Manichaeos ex Genesi facit. »

RESPONSIO.

121.1043C| Propterea malivolos, id est illum miserabilem monachum, et qui cum eo forsitan sentiunt, confundere praescientiam et praedestinationem divinam arguit, quia sicut in tota ista responsione laboravit, non vult intelligi praedestinationem, nisi in solis electis: in reprobis vero solam praescientiam debere sentiri; in qua assertione non solos istos, quos vocat malivolos, sed sanctos Patres et doctores Ecclesiae, qui praedestinationem divinam in utramque partem et intellexerunt et docuerunt, se culpandos affirmare nequaquam considerat. Quod vero pessime dicit intelligi verba sancti Augustini (si quis in libro Enchiridion, et in libris de Civitate Dei et in tractatibus Evangelii secundum Joannem, ita intelligat praedestinationem reproborum 121.1043D| ad interitum, sicut eam ille et scriptis suis per omnes ecclesias, et verbis etiam praesentibus populis simpliciter et veraciter praedicavit) atque ita conatur beatissimi doctoris manifestum, et veracem sensum (nescimus in quid aliud) pervertere et detorquere, quantae absurditatis, imo quam impiae praesumptionis sit, quis possit explicare? Per hoc enim non solum sensum ecclesiasticorum Patrum, sed etiam fidem Ecclesiae, et auctoritatem Scripturae divinae a parte evacuare invenitur. Ita namque Patres docuerunt; ita Ecclesia fideliter tenet; ita Scriptura veritatis veraciter tenendum demonstrat: sicut jam superius, prout Dominus dare dignatus est, satis probavimus.

CAPUT XXXV. De libro Hypognosticon.--De primis Pelagianorum reliquiis.--De praedestinatione reproborum. 121.1044A| Adjungit etiam rem novam, et neque ex lectione, neque ex veraci aliqua traditione nobis hactenus compertam. Quo scilicet, beatus Augustinus, post omnes libros suos, scripserit quemdam libellum quem Graeco vocabulo Hypomnesticon nominant, quod Latine memoratorium interpretatur, in quo de quinque quaestionibus contra Pelagium et Coelestium disputaverit. Et quidquid in praecedentibus libris de praedestinatione divina erga damnationem reproborum dixerat, non ita se dixisse, ut ab omnibus dixisse cognoscitur, et intelligitur: sed alio absurdissimo, 121.1044B| et inconvenientissimo sensu ut per hoc quod dixit impios ad interitum praedestinatos, noluerit intelligi ipsos impios ad interitum praedestinatos, sed (quod nemo credere aut suspicari posset) poenam eis intelligi voluerit esse praedestinatam. Quis unquam audivit tam pertinacem audaciam, vel tam audacem pertinaciam, ut sanctissimum et veracissimum doctorem ipsum de se fateri compellat: quia quod dixit impios in sua impietate permansuros praedestinasse ad interitum, non dixit quia veraciter ita sit, sed quod in ejus verbis nullatenus sonat, poenam in eis intelligi voluerit praeparatam? Quis talem absurditatem, imo insaniam ferre possit? Nos enim manifeste novimus, quia quando libros Retractationum jam senex et morti vicinus scripsit, 121.1044C| in quibus omnes praecedentes libros suos diligenter et fideliter retractavit, nequaquam adhuc istum libellum scripserat. Quia si scripsisset, utique inter alios etiam ejus mentionem fecisset. Manifestum etiam videtur, quia post ejus obitum, quando vitam ipsius et catalogum non solum librorum ejus sed etiam tractatuum ad populum, et epistolarum ad diversos quidam sanctus episcopus et alumnus ejus diligentissime recensuit et descripsit, necdum istum libellum scripserat beatus Augustinus: si enim scripsisset, utique tanquam praecipue necessaria inter alios annumerari et memoriae commendari potuisset. Quod si aliquis ex Ecclesiae rectoribus, qui post ejus obitum exstiterunt, simpliciter eum ex titulo qui a sancti Augustini nomine inscriptus est, non considerata 121.1044D| diligentius ratione, nec aliqua necessitate, ut id faceret, compellente, ipsius eum esse credidit, cujus in fronte nomen invenit; quid hoc praejudicat veritati, quae diligenter inquisita, et inventa nullum super hac re errare permittit.

Accidit hoc etiam et praeclarissimis Ecclesiae magistris ut scilicet sive ex titulo libri, sive ex alterius narratione inducti putaverint, et scripserint ejus auctoris aliquod esse opusculum, cujus postea non esse, et veraciter probaverunt, et humiliter confessi sunt. Sicut beatus Hieronymus in libris contra calumniatorem suum de libro, quem ex falso titulo crediderat beati Pamphyli martyris, et postea invenit Eusebii esse Caesariensis, manifeste declarat. 121.1045A| Et beatus Augustinus in libris Retractationum evidenter commemorat et corrigit, quod juxta cujusdam scripta, sententias quasdam de libero arbitrio, et de gratia Dei sic intellexit et exposuerit tanquam beatissimi Xisti Romanae urbis pontificis et martyris, cum e contrario postea invenerit ethnici eas esse philosophi, id est Sexti Pythagorei.

Nam et ipse supra memoratus libellus manifestissimis indiciis non se sancti Augustini esse aperte ostendit, quia nec praefationem aliquam in initio sui gerit, ubi se ab aliquibus rogatum, vel sibi necessario visum, ut de tali re, id est praedestinationis verbo, in suis libris corrigendo, sive aliter exponendo aliquod novum opus scriberet, et significasse inveniatur. Nec ulla talis necessitas exstitisse cognoscitur, 121.1045B| ut de illis quinque quaestionibus, de quibus tam multa, et tam multipliciter in libris praecedentibus disputaverat, iterum novo opere disputare cogeretur. Sed et ipse sermo ab eloquio sancti Augustini multum discrepat: et sensus ab illius sensu non parum inferior habetur; et modestia atque humilitas morum et sermonum ejus non ibi servatur; et testimoniis ex Hebraica translatione, quam beatus Hieronymus edidit, praeter ejus consuetudinem contra illos haereticos utitur. Quod ille ex antiqua potius editione facere consuevit. Et prorsus de tanto viro sentire indignum est, verbum, et sensum praedestinationis, quem omni tempore in suis scriptis et praedicationibus tenuit et commendavit, et quem in libris Retractationum nequaquam reprehendendo 121.1045C| utique approbavit, in hoc libello evacuare et destruere inveniatur, ut jam ex hujusmodi occasione, nec retractationibus ejus fides adhibenda videatur.

Unde magis credibile est, quod non parvo spatio post ejus obitum a quodam alio scriptus sit, et magna ex parte juxta modum, et formam sensuum ejus, contra Pelagianos, et Coelestianos haereticos de illis quinque periculosioribus eorum quaestionibus breviter collectus atque digestus; et quia auctor ejus, ipsius beati Augustini sensus brevi isto opusculo velut in unum collegisse et explicuisse videtur, ideo ipsi opusculo nomen sancti Augustini in titulo praeferre voluerit: non quod vere ab illo sit editus, sed vere (in quantum auctor ejus potuit) juxta formam 121.1045D| disputationum ejus digestus atque compositus. (Velut si eumdem libellum) Latine « Memoratorium sancti Augustini » appellare voluisset, nihil utique aliud intelligeretur, nisi quia illud quod ab eo sparsim, et multipliciter fuerat disputatum, breviter et velut sub uno aspectu positum memoriae commendaret. Nam si beatus Augustinus praedestinationis verbum in parte reproborum, ut durum et incongruum; vel etiam falsum in suis scriptis repudiare et damnare voluisset, multo major et formidolosior exstitit occasio; ut hoc in libris, quos, de praedestinatione sanctorum et dono perseverantiae ad Prosperum et Hilarium scripsit, facere cogeretur, compellente scilicet tanta super hac de re querimonia 121.1046A| et perturbatione magnorum, et sanctorum apud Gallias virorum, qui ejus disputationibus intantum permoti fuerunt, et quodam taedio affecti, ut praedestinationis sensum, qui ab eo constanter et instanter praedicabatur, vel quasi falsum, vel quasi valde periculosum potius tacendum esse judicarent. Sed nec tanta perturbatione, et permotione fidelium, ab intentione veracissimae et fidelissimae doctrinae suae frangi potuit, aut revocari. Sed magis eos et scriptis suis inquantum potuit admonuit et instruxit, et orationibus apud Deum profusis fideliter adjuvit, ut intelligerent et agnoscerent quam necessario, et quam salubriter propter commendationem divinae gratiae ejusdem praedestinationis veritas omnino et credenda et praedicanda esset.

121.1046B| Pelagiani vero haeretici nunquam praedestinationem in parte reproborum, quia (ut putamus) et veram et justam esse intellexerunt, in ejus disputationibus reprehendisse inveniuntur: sed tantummodo in electorum ut divinam gratiam destruerent, et liberum arbitrium hominis sufficere confirmarent, eam negaverunt; quia videlicet, si omnipotens Deus ante mundi constitutionem, quos salvaturus esset elegit, et dona sua, quae eis largiturus fuerat, praedestinavit, cessat hic omnis humani arbitrii praesumptio, et sola Dei gratia evidentissime et firmissime commendatur, per quam ipsum etiam humanum arbitrium, et a servitute peccati liberatur, et divinis muneribus illustratur. Atque ita evidenti et invicta ratione, totum eorumdem Pelagianorum falsum, et 121.1046C| fallax dogma destruitur.

Non ergo tantus doctor veram divini judicii praedestinationem de damnatione reproborum in illo Hypomnesticon libello negavit, quam ubique in suis scriptis asseruit: sed alius quidam, ut putamus, nova postmodum ipsorum Pelagianorum insurgente calumnia velut per illam praedestinationem reproborum ad interitum hoc doceret Ecclesia; quasi Deus sua praedestinatione necessitatem imponeret hominibus, et in suis impietatibus permanendi, et in aeternum pereundi, subtraxit verbum praedestinationis in parte reproborum: quod potius secundum veritatem divini judicii, et diligenter exponi, et commendari oportuerat: et solam electorum praedestinationem conatus est asserere; atque ita dum vult 121.1046D| illam refutare, et removere calumniam, magnam erroris occasionem dedit, ut eadem tam vera et manifesta in damnatione reproborum divina praedestinatio nulla esse crederetur, et tanquam nulla sit, negaretur. Quapropter diligenter inquisita, et evidenter agnita veritate, cesset contentio et animositas erroris, et suscipiatur libenter atque obedienter manifestatio veritatis. Ut autem quinque illas quaestiones, sive oppositiones Pelagianorum in libris, quos de expositione Genesis, idem beatus Augustinus contra errores et blasphemia Manichaeorum scripsit commemoraret, nec in nostris codicibus invenitur, nec ulla ratio esse videtur: quia manifestum omnino est, quando eosdem libros idem auctor 121.1047A| conscripsit, primis fere adhuc temporibus conversionis, sive presbyterii sui, necdum tunc Pelagianorum nomen aut haeresim exstitisse; sed longo post tempore, et multis intercedentibus annis eorum insaniam atque impugnationem contra Ecclesiam surrexisse. Et ideo quod neque ad Manichaeos haereticos pertinebat, neque a Pelagianis, qui necdum exorti fuerant, nullatenus opponi potuerat, nulla prorsus ratio permittit, ut quod adhuc penitus futurum ignorabatur, in illis libris velut transactum commemoraretur. Sunt quidem circa finem librorum eorumdem breviter contra Manichaeos propositae, atque expositae quaedam quinque quaestiones; sed ad Pelagianos nihil pertinentes, et eorum nullam memoriam facientes.

CAPUT XXXVI. De libris Augustini ad Prosperum et Hilarium. 121.1047B| Illud quoque quod dixit scriptor Epistolae: [Quia in libris ad Prosperum et Hilarium scriptis de praedestinatione Sanctorum, et dono perseverantiae, nihil idem doctor dixerit de praedestinatione reproborum ad interitum.] Nullatenus verum esse cognoscimus; frequenter enim in eisdem libris de utriusque partis, id est electorum et reproborum praedestinatione nunc simul, nunc distincte disputat. Et ideo liber ille de Praedestinatione sanctorum titulatur, non quia et de praedestinatione reproborum nihil ibi dicitur, sed quia ex meliori parte nomen accepit, sicut et in libris de Civitate Dei, utique de 121.1047C| utriusque civitatibus, et Dei, scilicet, et diaboli pariter et multipliciter disputat; et tamen ex meliori parte libros de Civitate Dei voluit appellare. Quia ergo multum ad praesentem quaestionem, ubi de divina praedestinatione agitur, necessarium videtur, opportune atque utiliter fieri existimamus, ut aliqua ex eisdem libris ad hanc rem pertinentia agnoscenda et tenenda legentibus proponamus. Ait igitur quodam loco distinguens utramque praedestinationem, sicut jam superius memoravimus (de Praedest. sanct., c. 10): [Praedestinatio Dei quae in bono est, gratiae est praeparatio; gratia vero est ipsius praedestinationis effectus.] Item alibi (cap. 20): [Tanta quippe ab inimicis Judaeis manus Dei et consilium praedestinavit fieri, quanta necessaria fuerant 121.1047D| Evangelio propter nos. Agit quippe Deus quod vult in cordibus hominum vel adjuvando, vel judicando, ut etiam per eos impleatur quod manus Dei et consilium praedestinavit fieri.] Et alio loco (De dono Persev., cap. 18): [Haec Deus facturum se esse praescivit. Ipsa est praedestinatio sanctorum, « quos elegit in Christo ante constitutionem mundi (Act. IV, 18). » ] Et iterum (cap. 11): [Et parvulis, inquit, quibus vult, etiam non volentibus neque currentibus subvenit; quos ante constitutionem mundi elegit in Christo daturus eis gratiam gratis: et majoribus, etiam his quos praevidit si apud eos facta essent, suis miraculis credituros, quibus non vult subvenire non subvenit. De quibus in sua praedestinatione 121.1048A| occulte quidem, sed juste id judicavit: « Non enim est iniquitas apud Deum, sed inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Rom. II, 33). » ] Item ibi post paululum (ibid.): [Duorum, inquit, geminorum, quorum unus assumitur, unus relinquitur, dispar est exitus, merita communia. In quibus tamen sic alter magna Dei bonitate liberatur, ut alter nulla ejus iniquitate damnetur: « Nunquid enim est iniquitas apud Deum, absit (Rom. IX, 14): » sed « investigabiles sunt viae ipsius. » Itaque misericordiam ejus in his qui liberantur, et veritatem in his qui puniuntur sine dubitatione credamus. Neque inscrutabilia scrutari, aut investigabilia vestigare conemur.] Et alio loco (cap. 14): [Haec est praedestinatio sanctorum nihil aliud praescientia, scilicet et 121.1048B| praeparatio beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur, quidcunque liberantur. Caeteri autem ubi nisi in massa perditionis justo divino judicio relinquuntur.] Et iterum: [An forte nec ipsa dicunt praedestinata: ergo nec dantur a Deo, aut ea se daturum esse nescivit. Quod si et dantur, et ea se daturum esse praescivit, profecto praedestinavit.] Et iterum: [Nulla sua futura dona et quae danda essent, et quibus danda essent Deum non praescire potuisse: ac per hoc praedestinatos ab illo esse, quos liberat et coronat.] Item alibi: [Sine dubitatione enim praescivit, si praedestinavit; sed praedestinasse, est hoc praescisse quod fuerat ipse facturus.] Haec ex supra memoratis beati Augustini libris breviter consideranda proposuimus, ut divinae praescientiae 121.1048C| et praedestinationis aeternam et immobilem veritatem perspicue eum docuisse, et legentibus commendasse certissime cognoscamus.

CAPUT XXXVII. De gratia et libro arbitrio. Sequitur autem in praefata responsione.

HINCMARUS.

« Sed et gratia, vel libero arbitrio qui melius sapiunt, ita credunt, et ita loquuntur: Arbitrium liberum in primo homine non fuit emortuum, sed vitiatum, in nobis autem ad malum agendum arbitrium male est liberum: quia a gratia non liberato, sed male libero arbitrio usi efficimur servi peccati. Ad bene agendum autem, imo et ad bene volendum 121.1048D| tunc vere est nostrum arbitrium liberum, cum fuerit gratia liberatum, quod non est resuscitatum, quia non fuit emortuum: sed gratia est sanatum; quia vitio fuit corruptum. Et reprobi idcirco nequaquam coelestis patriae praemia aeterna percipient, quia ea nunc, dum promereri poterant, ex libero arbitrio, contempserunt: quod videlicet liberum arbitrium in bono formatur electis, cum eorum mens a terrenis desideriis gratia aspirante suspenditur. Bonum quippe, quod agimus, et Dei est, et nostrum: Dei per praevenientem gratiam; nostrum per obsequentem liberam voluntatem; si enim Dei non est, unde ei in aeternum gratias agimus? Rursum si nostrum non est, unde nobis retribui praemia speramus? 121.1049A| Quia ergo non immerito gratias agimus, scimus quod ejus munere praevenimur. Et rursum quia non immerito retributionem quaerimus, scimus quod subsequente libero arbitrio bona elegimus, quae ageremus. Unde sicut sancta Scriptura docemur, gratia praevenimur, ut bene velimus: per liberum arbitrium gratiam subsequimur, ut bene agamus: gratia adjuvamur, ut bene agere possimus, quod arbitrio volumus: et gratia corroboramur, ut in bono, quod per liberum arbitrium subsequendo coepimus, perseveremus: et gratia subsequimur, ut et gratia beatae retributionis pro gratia bonae operationis gratuita gratia remuneremur. « Et misericordia ejus, » inquit, id est gratia « praeveniet me (Psal. LVIII, 11). » Item: « Et misericordia ejus subsequitur me omnibus 121.1049B| diebus vitae meae (Psal. XXII, 6). » Et: « Qui coronat te in misericordia et miserationibus (Psal. CII, 4). »

RESPONSIO.

In his verbis quod dictum est: « Arbitrium liberum in primo homine non fuit emortuum, sed vitiatum: » et quod paulo post de eodem libero arbitrio subjungitur: « Quod non est resuscitatum, quia non fuit emortuum, sed gratia est sanatum, quia vitio fuit corruptum, » multum miramur qua ratione ita sentiri et dici potuerit. Nunquid enim primus homo peccando in anima mortuus non est? sicut Scriptura verissime dicit: « Anima quae peccaverit ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4). » Et quid est vere liberum arbitrium animae, nisi libera animae voluntas? 121.1049C| Quid est autem libera animae voluntas, nisi libera charitas, qua sponte et voluntarie et perfecte ante peccatum Deo adhaerebat anima, et ex eo vivificabatur, tanquam ex fonte vitae; et ex ipso illuminabatur, sicut ex vero lumine; cui fideliter dicere debemus: « Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10). » Mortua est itaque humana anima per peccatum, non amittendo (sicut jam superius diximus) naturam suam; sed amittendo veram vitam suam, quae illi Deus est: unde ad Deum conversa vivificatur, et vivit Deo: a Deo autem aversa moritur Deo et vivit peccato, et sine dubio voluntate avertitur a Deo ut moriatur, et voluntate convertitur ad Deum ut vivificetur. Voluntas ergo animae ad Deum conversa fit bona; a Deo 121.1049D| aversa fit mala; ad Deum conversa vivificatur; a Deo aversa moritur, sicut acies oculorum corporalium, a luce aversa tenebrescit; ad lucem conversa clarescit. Quid est vitium animae, nisi aversio a Deo? et quid est virtus animae, nisi conversio ad Deum? 121.1050A| vitium itaque aversionis a Deo mors animae est, et virtus conversionis ad Deum vita animae est. Et quia (sicut jam dictum est) voluntate avertitur a Deo, et voluntate convertitur ad Deum, ipsa aversione vel conversione voluntas animae, quae naturaliter cum ipsa et in ipsa est, cum ipsa et in ipsa pariter aut moritur aut vivificatur. Et ideo nullatenus credendum est quod in primo homine mortua anima per peccatum, non fuerit voluntas bona mortua eodem peccato.

CAPUT XXXVIII. Bona voluntas per gratiam creatur et innovatur. Deum operari velle quid sit. Tota namque anima cum voluntate sua, aut vivit, 121.1050B| aut moritur; et ideo nec sine voluntate sua potuit Deo vivere: nec sine voluntate sua potuit Deo mori. Nec sine voluntate sua vitiata est peccato mortifero, nec sine voluntate sua sanatur a peccato mortifero. Nam si in primo homine peccante voluntas bona non est mortua, quomodo nunc per vivificantem gratiam et creatur, et innovatur, et Deus eam operatur in homine? Unde ait Apostolus. « Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis (Eph. II, 10); » sed ut simus creati in Christo Jesu in operibus bonis, illud necesse est ut fiat in nobis quod Psalmista ait: « Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis (Psal. L, 12). » Et: « Deus est enim, qui operatur in vobis et velle (Phil. II, 13). » Quid est enim 121.1050C| cor mundum, nisi munda conscientia a peccatis, corde mundata, et bona voluntate praedita? Et quid est spiritus rectus nisi nulla mala voluntate depravatus? Et quid est « operari in nobis velle, » nisi inspirare, et largiri nobis bonum velle: mortua est itaque peccando humana anima, et humana voluntas a vita Dei. Mortuum est illud quod erat ante peccatum vere liberum arbitrium, quo libera hominis voluntas, id est libera hominis charitas voluntarie et libere diligendo adhaerebat Deo. Et vere mortuum est hujusmodi liberum arbitrium hominis negligendo Deum et recedendo a Deo, et ab ea morte qua amisit charitatem Dei resuscitatur, et vivificatur per eamdem gratiam charitatis Dei. Quod aperte beatus Joannes apostolus docet, dicens: « Nos scimus 121.1050D| quoniam translati sumus de morte ad vitam; quoniam diligimus fratres. Qui non diligit manet in morte (I Joan. III, 14). » Vita itaque humanae animae, et humanae voluntatis Dei, et proximi dilectio est, qua homo ante peccatum fruebatur Deo, et 121.1051A| fruebatur proximo in Deo; ab hac vita sua mortuus est, negligendo Deum, negligendo seipsum et proximum: « Quoniam qui non diligit, manet in morte. » Anima itaque humana, et humana voluntas, sicut vere manet in morte non diligendo, ita vere transfertur de morte in vitam diligendo. Et sicut vera mors ejus est non diligere, ita et vera vita ejus est diligere. Hac dilectione non fit vere liberum arbitrium, id est vere libera voluntas, nisi illo liberante, id est libertatem largiente qui ait: « Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 36), » et nisi illo munere Spiritus Dei de quo dicit Apostolus: « Ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17). »

Sed et illud quod in istis verbis dicitur: « Quia 121.1051B| bonum quod agimus, et Dei est et nostrum; quia nisi esset Dei, non ei pro eodem bono in aeternum gratias ageremus; et nisi esset nostrum, non ab eo pro eodem bono juste praemia exspectaremus. » Nescimus quid divisionis, vel cujusdam distributionis unius, atque ejusdem boni inter Deum et hominem sonat. Quasi ex parte sit Dei, et ex parte nostrum, sicut toto isto sermone asserere videtur scriptor epistolae, ut quasi initium boni nostri sit Deus, effectus vero liberi humani arbitrii: licet hunc « errorem velut gratiae adjunctione, non etiam plenitudine temperare conetur, » cum vere totum sit Dei, sicut ipsa Veritas dicit: « Sine me nihil potestis facere? » (Joan. XV, 5.) Et Apostolus: « Quid enim, inquit, habes quod non accepisti? » (I Cor. IV, 7.) Unde 121.1051C| Beatus et gloriosus martyr Cyprianus ita definit, dicens: [In nullo gloriandum quando nihil nostrum sit.] Bonum itaque nostrum totum Dei est, quia totum ex Deo est; et nihil boni nostri nostrum est, quia nihil boni nostri ex nobis est. Et ideo manifeste, ut juxta formam paternae doctrinae potius loquamur, omne bonum nostrum, et totum Dei est donando; et totum nostrum fit accipiendo. Unde et in Dominica oratione quotidie postulamus, dicentes: « Panem nostrum quotidianum da nobis hodie (Matth. VI, 11). » Cur enim panem nostrum nobis poscimus a Deo dari, nisi quia (ut diximus) sicut vere est Dei largiendo, ita etiam nostrum sit accipiendo. Unde B. Papa Coelestinus (sicut jam superius ejus verba posuimus) ait: [Tanta enim est erga omnes homines 121.1051D| Donitas Dei, ut nostra velit esse merita, quae sunt ipsius dona.] Totum itaque bonum nostrum Deo dandum, Deo est tribuendum, quia totum ex illo est, non ex nobis, dum totum et ab illo inchoatur, ac ab illo agitur, ac peragitur in nobis; quia non qui suo, sed « quicunque spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII, 14). » Haec de prima epistola, quia multis et perplexis quaestionibus plena erat, prout Dominus donare dignatus est, ipsa necessitate cogente prolixius diximus.

CAPUT XXXIX. De secunda, quae est Parduli, epistola. In secunda autem epistola pauca quidem sunt de 121.1052A| quibus dici oporteat, sed ipsa silentio praetereunda. Cum ergo de praefatis quaestionibus, et ille qui hanc secundam scripsit epistolam breviter significare vellet quantum apud eos esset inquirendi studium, et quanta dissonantia sententiarum, quantaque aviditate desideraretur, ut de his rebus aliquid certum, et absque ambiguitate sequendum inveniri et ostendi posset, ita ait:

PARDULUS

« Plures inde apud nos scripserunt. Et cum quinque ex eis nominasset, inter quos etiam Amalarium scripsisse memoravit, subjunxit dicens: « Sed quia haec inter se valde dissentiebant, Scotum illum qui est in palatio regis, Joannem nomine scribere coegimus. » Et paulo post: « Quae autem inter nostros 121.1052B| inde sit maxima contentia vobis significo. »

« Quidam dicimus Augustinum edidisse libellum quem Hypognosticon praeintitulavit. Et quidam nostrorum dicunt, non a praefato viro eumdem libellum esse editum: quod mendacium esse cito probare poterit, qui secundum libellum Augustini quem in Genesim contra Manichaeos edidit ad finem usque perlegerit, ubi demonstrat se ipsam quaestionem cum aliis quinque contra rabiem Manichaeorum edidisse; et propterea in retractatione nihil inde commemorat, quia quaecunque aliorsum de praedestinatione dixerat, in eodem libello corrigere videtur. Simili modo etiam quidam dicimus De induratione cordis Pharaonis libellum a beato Hieronymo editum. Et nostrorum quidam non ab eo, sed ab alio quolibet 121.1052C| mendose factum. Quod etiam mendacium fore invenietis, si septimum decimum librum praefati Hieronymi in Isaiam legeritis, ubi mentionem ejusdem libelli facit. »

RESPONSIO.

His verbis quid aliud in primis respondere possumus: nisi quia de his rebus auxiliante et protegente divina misericordia, nullus labor, nulla necessitas nova inquirendi, et inveniendi, et scribendi, apud eos exstitisset: nec tanta dissensio et contentio exoriri potuisset, si remoto omni praesumptionis atque animositatis studio, sola apud illos veritas in sanctorum Patrum dogmatibus et ecclesiasticis definitionibus (quorum rectissimam fidem et fidelissimam doctrinam semper honorabiliter et fideliter et secuta 121.1052D| est et sequitur, et sequetur Ecclesia) unanimiter et humiliter, atque obedienter inquireretur, et quod inventum esset, pacifica et tranquilla pietate omnibus sequendum proponeretur, et commendaretur. Nec « propter unum libellum » usque hodie incerte auctoris, et inusitati nec ullatenus recipiendi sensus, de quaestione praescientiae et praedestinationis Dei, tam claris, et tanta firmitate solidatis ecclesiasticae veritatis institutionibus praeferre maluissent. Quid enim causae exstitit, ut illa omnia postponerentur, et Scripturae sanctae veritas minus discussa et considerata negligeretur? Et his omnibus, quod nullo certo auctore, nulla vera ratione fultum est, sequendum potius judicaretur, nisi a parte ipsum contentionis malum, 121.1053A| quo semel praesumpta sententia et sensus inconsiderate prolatus obstinate potius defendendus, quam salubriter putatus est corrigendus. Unde etiam satis mirari non possumus quomodo illae quinque vel sex quaestiones a beato Augustino contra Manichaeorum rabiem prolatae esse credi potuerint, cum sicut et multiplices libri ejusdem sancti doctoris testantur, et ipse Hypomnesticon libellus manifeste ostendit a Pelagianis primum haereticis contra fidem Ecclesiae sint objectae, et ad eorum confutationum diligentius sint tractatae. Certissime autem (sicut jam supra diximus) quando illos libros beatus Augustinus de expositione Genesis contra Manichaeos scripsit, necdum Pelagiani auditi aut exorti fuerint: sed longo post tempore Ecclesiam Dei coeperint impugnare: de 121.1053B| ipsorum libello, qui hujus erroris et conturbationis occasionem dedit, quia jam superius satis diximus, hic nihil amplius dicendum putamus

Libellum vero De induratione cordis Pharaonis, qui a beato Hieronymo scriptus putatur nec in libro de Viris illustribus nec in venerabili vitae ejus historia, inter ejus opuscula invenire potuimus. In libro tamen septimo decimo Explanationum Isaiae prophetae aliquid tale scripsisse commemorat, nec tamen specialiter de Induratione cordis Pharaonis, sed de tota illa ad Romanos difficillima apostoli quaestione breviter perstrinxisse designat. Sed quia nos hujusmodi libellum nunquam vidimus, utrum ille qui apud istos invenitur, et styli gravitate, et fidei sinceritate ejus esse credendus sit, tanquam de ignoto 121.1053C| judicare non possumus. Quid tamen ille sanctus doctor juxta fidei catholicae veritatem de libero arbitrio senserit, et dialogi ipsius, quos sub nomine Attici et Cretobuli contra Pelagianos scripsit, manifestissime testantur. Et fidei ejus professio, quam plenissime et perfectissime contra quosdam calumniatores ad Pontificem sedis apostolicae in defensionem sui edidit, satis ostendit; ubi de eodem libero arbitrio ita loquitur: [Liberum sic confitemur arbitrium, ut dicamus nos semper Dei indigere auxilio: et tam illos errare qui cum Manichaeo dicunt hominem peccatum vitare non posse, quam illos qui cum Joviniano asserunt hominem non posse peccare: uterque enim tollit arbitrii libertatem. Nos vero dicimus hominem semper et peccare, et non 121.1053D| peccare posse ut semper nos liberi confiteantur esse arbitrii.] In quibus beati doctoris verbis quod affirmat hominem semper peccare posse manifeste humanae 121.1054A| infirmitatis est. Quod autem affirmat hominem posse non peccare, hoc vere divini est (sicut ipse testatur) auxilii, ut possit esse liberi humani arbitrii. Dixit etiam quodam loco idem beatus doctor: [Liberi arbitrii nos condidit Deus, nec ad virtutem, nec ad vitia necessitate trahimur. Alioquin ubi necessitas, nec corona est.] Quae verba ejus a Pelagio velut contra gratiam Dei opposita, beatus Augustinus in libro de Natura et Gratia (cap. 65, 66) ita exponit, et defendit, dicens quod ait a memorato dictum esse presbytero: [Liberi arbitrii nos condidit Deus nec ad virtutem, nec ad vitia necessitate trahimur: Alioquin ubi necessitas, nec corona est. Quis non agnoscat, quis non toto corde suscipiat, quis aliter conditam humanam neget esse naturam? Sed 121.1054B| in recte faciendo, ideo nullum est vinculum necessitatis, quia libertas est charitatis. Quod autem ex vitiis naturae, non ex conditione naturae, sit quaedam peccandi necessitas, audiat homo, atque, ut eadem necessitas non sit, discat Deo dicere: « De necessitatibus meis educ me. » Sic namque opitulante gratia per Dominum nostrum Jesum Christum, et mala necessitas removebitur, et libertas plena tribuetur.] Haec beatus Augustinus.

CAPUT XL. De Amalario; de scriptis Joannis Scoti Quod autem inter caeteros, qui de tanta quaestione, divinae videlicet praescientiae et praedestinationis apud eos scripsisse memorantur, etiam Amalarius ponitur, 121.1054C| et Scotus Joannes ab eis ad scribendum compulsus esse refertur, multum moleste et dolenter accipimus, ut ecclesiastici et prudentes viri tantam injuriam sibimetipsis fecerint, ut Amalarium de fidei ratione consulerent, qui et verbis, et libris suis mendaciis, et erroribus, et phantasticis atque haereticis disputationibus plenis omnes pene apud Franciam ecclesias, et nonnullas etiam aliarum regionum, quantum in se fuit infecit, atque corrupit: ut non tam ipse de fide interrogari, quam omnia scripta ejus saltem post mortem ipsius debuerint igne consumi, ne simpliciores quique, qui eos multum diligere, et legendo frequentare dicuntur, eorum lectione et inaniter occuparentur, et perniciose fallerentur ac deciperentur; et, quod majoris est ignominiae 121.1054D| atque opprobrii Scotum illum ad scribendum compellerent. Qui sicut ex ejus scriptis verissime comperimus, nec ipsa verba Scripturarum adhuc 121.1055A| habet cognita. Et ita quibusdam phantasticis adinventionibus et erroribus plenus est, ut non solum de fidei veritate nullatenus sit consulendus, sed etiam cum ipsis omni irrisione et despectione dignis scriptis suis, nisi corrigere et emendare festinet: vel sicut demens sit miserandus, vel sicut haereticus anathematizandus.

CAPUT XLI. De tertia, quae est Rabani, epistola. Tertia epistola, quae non ad Ecclesiam nostram, sed ad quemdam amicum venerabili episcopo scripta est, assumit quantum nobis videtur, non necessariam, nec ullatenus ad rem de qua quaeritur, pertinentem, disputationem. Quaeritur namque in praesenti disceptatione, 121.1055B| sicut jam frequenter et multipliciter supra diximus, non illud, utrum impios Deus et iniquos praedestinaverit ad ipsam impietatem et iniquitatem, id est, ut impii et iniqui essent, et aliud esse non possent; quod nullus omnino moderno tempore dicere vel dixisse invenitur. Quod est utique immanis et detestabilis blasphemia, ut Deus sua praedestinatione quasi auctor sit impietatum et iniquitatum, aliquos impios et iniquos esse coegerit; sed illud potius quaeritur utrum eos quos veraciter omnino praescivit, proprio vitio impios et iniquos futuros, et in suis impietatibus atque iniquitatibus usque ad mortem perseveraturos justo judicio suo praedestinaverit aeterno supplicio puniendos; auctor vero ipsius epistolae relicta hac secunda quaestione, quae 121.1055C| in praesenti apud multos versatur, contra priorem potius impiam opinionem laborat, et totum disputationis suae sermonem ad hoc dirigit quod Deus bonus et justus nunquam alicui esse potuerit causa, vel origo, vel auctor peccati et iniquitatis: quod omnes (ut dictum est) fideles fideliter et indubitanter fatentur: nullam tamen esse divinam praedestinationem erga justam damnationem eorumdem impiorum et iniquorum, et tantummodo in parte electorum esse credendam, verbis praefati libelli, qui Hypognosticon dicitur, affirmare contendit. Unde et quia ipse ante omnes qui moderno tempore scripsisse referuntur de hac re scripsit, ejus sibi auctoritatem sequi videntur qui similiter de eadem divina praedestinatione sentiunt et defendunt. Dicit namque 121.1055D| ipse statim in praefatione ipsius epistolae ita:

RABANUS.

« De haeresi, quam quidam de praedestinatione Dei iniqui condunt errantes, et alios in errorem mittentes, convenit inter nos, ut de divinis Scripturis, et de orthodoxorum Patrum sententiis aliquod opusculum conficerem, ad convincendum errorem eorum qui de Deo bono et justo tam nequiter sentiunt, ut dicant ejus praedestinationem facere, quod nec homo ad vitam praedestinatus possit in mortem incidere, nec ad mortem praedestinatus, ullo modo se possit ad vitam recuperare. Cum auctor omnium rerum conditor Deus naturarum nullius ruinae 121.1056A| atque interitus causa sit, sed multorum origo salutis. »

RESPONSIO.

In quibus verbis primum haeresim et haereticos nominat, qui de divina praedestinatione ita sapiunt, ut juxta auctoritatem Scripturarum et sanctorum Patrum eam in utramque partem et electorum scilicet et reproborum fideliter credant ut et illos omnipotens Deus magna bonitate sua aeternaliter praedestinaverit ad gloriam; et istos magna aequitate judicii sui praedestinaverit ad poenam: et ideo prorsus est admonendus et ad pietatis considerationem revocandus ne sub istorum persona, quos tam facile haereticos vocat, sanctos potius et venerabiles Patres, qui ita docuerunt et definierunt, damnare 121.1056B| inveniatur.

CAPUT XLII. Praedestinatio facit ut electi non possint perire. Non econtra de reprobis. Deus non est auctor perditionis. Deus nemini imponit necessitatem peccandi. Quod autem dicit, de illis quos haereticos putat, « quia de Deo bono et justo tam nequiter sentiunt, ut dicant ejus praedestinationem facere, quod nec homo ad vitam praedestinatus possit in mortem incidere, nec ad mortem praedestinatus ullo modo se possit ad vitam recuperare, » manifestum est nullo modo esse mendacium, sed certissimam veritatem, quam omnes fideles credunt, et confitentur, quod bonitas, et gratia divinae praedestinationis faciat 121.1056C| ut ex his qui praedestinati sunt ad vitam aeternam, nemo possit incidere in mortem aeternam. Hanc enim perseverantiae stabilitatem et firmitatem in bono ab eo acceperunt, qui rogavit, et rogat pro eis ne deficiat fides ipsorum sicut ipse ad beatum Petrum dicit: « Ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua (Luc. XXII, 32). » Et alio loco Evangelii de eisdem electis suis dicit: « Et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum (Joan. X, 18). » Quod autem eadem divina praedestinatio hoc in reprobis agat ut se ad Deum convertendo, et in melius commutando nemo eorum possit se ad vitam recuperare, quasi omnipotens Deus (quod absit) sua praedestinatione eis imposuerit necessitatem male agendi, et in suis malis perseverandi, hoc omnino nullus fidelium 121.1056D| dicit: quia auctorem operum et meritorum malorum Deum esse non credit. Quod enim impius et iniquus mala sua corrigendo et divinam misericordiam implorando recuperare se possit ad vitam testatur ipse Dominus per prophetam, dicens: « Quod si averterit se impius ab impietate sua, et fecerit judicium et justitiam, ipse animam suam vivificabit (Ezech. XVIII, 27). » Similiter et in eo quod addidit « quia Deus nullius ruinae atque interitus causa sit. » Nullus omnino fidelium contradicit, quia nemo Deum auctorem ruinae et perditionis impiorum, sed tantummodo justae eorum damnationis, et punitionis auctorem credit. Tale est et illud quod in initio statim epistolae ponit et dicit:

121.1057A| RABANUS.

« Ita ut quidam eorum perditionis suae conditorem suum asserant auctorem, dicentes quod, sicut hi qui praescientia Dei ac praedestinatione convocati sunt ad percipiendam gloriam aeternae vitae, ita et illi qui ad aeternum interitum vadunt, praedestinatione Dei cogantur, non posse evadere interitum. »

RESPONSIO.

Quod utique nemo dicit: Quia omnes impii et iniqui pro suis impietatibus et iniquitatibus juste pereuntes, non habent Deum auctorem perditionis suae, quia ipsi suo merito perierunt, sed tantummodo auctorem poenae et damnationis, quam juste exceperunt. Ita et quod ait, illos quos putat haereticos dicere.

121.1057B| RABANUS.

« Quia illi qui ad aeternum interitum vadunt, praedestinatione Dei cogantur non posse evadere interitum. »

RESPONSIO.

Nemo omnino dicit quia quod impii ad interitum vadunt, proprium ipsorum est vitium, non divinae praedestinationis praejudicium, nec eadem Dei praedestinatione coguntur non posse evadere, sed sua perseverantissima iniquitate quam relinquere noluerunt, merito coguntur perire. Sequitur in eadem epistola.

RABANUS.

« Quia nullo modo ille qui cuncta bona creavit, et sanabiles fecit nationes orbis terrarum, atque vult 121.1057C| omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire, aliquem cogit interire. »

RESPONSIO.

Et hoc omnino verum est, quia nemini Deus imponit necessitatem pereundi, sicut nemini imponit necessitatem male agendi; unusquisque enim sibi auctor est iniquitatis suae, auctor est perditionis suae, et Deum, quem non habet auctorem culpae suae, habet auctorem justissimae poenae suae. Item ibi.

RABANUS.

« Si enim, secundum ipsos qui talia sentiunt, Dei praedestinatio invitum hominem peccare, quomodo justo judicio Deus damnat peccantem, cum ille non voluntate, sed necessitate peccaverit. »

121.1057D| RESPONSIO.

Et hoc, sicut etiam illa, quae supra dicta sunt, nihil ad praesentem pertinet quaestionem: Nemo enim ita sentit aut dicit quod Dei praedestinatio aliquem invitum faciat peccare, ut jam non propriae voluntatis perversitate, sed divinae praedestinationis necessitate peccare videatur. Sed hoc agit divina praedestinatio, ut qui volens peccat, et volens in peccatis suis perseverat, nolens justo judicio puniatur. Item post aliquanta sequitur, et dicit.

RABANUS.

« Praedestinationis autem fides, firmissima sanctarum auctoritate Scripturarum munita est, cui nullo 121.1058A| modo fas est ea, quae ab hominibus male aguntur, ascribi. »

RESPONSIO.

Et hoc nemo fidelium facit. Nemo enim per praedestinationis divinae erga reprobos veritatem ascribit, et deputat Deo male agentium iniquitatem, sed tantummodo eorumdem reproborum, et eorumdem male agentium justam damnationem.

CAPUT XLIII. Utrum peccata post baptismum remissa et deleta redeant et imputentur ad poenam si homo damnetur. Sequitur in eadem epistola.

RABANUS.

« Qui enim recedit a Christo et alienus a gratia 121.1058B| finit hanc vitam, quid nisi in perditionem cadit? Sed non in quod remissum est recidit, nec in originali peccato damnabitur; qui tamen propter postrema crimina ea morte afficietur, quae ei propter illa quae remissa sunt debebatur. »

RESPONSIO.

In quibus verbis quod dictum est de illo qui recedit a Christo, et gratiam ejus in se vacuam fecit atque ita finit hanc vitam, nequaquam ei imputari nec originalia nec actualia peccata, quae illi vere in baptismo fuerant remissa, sed ea sola quae post baptismum gratiam Dei amittendo commisit, magna nobis quaestio videtur, nec nostro eam sensu, sed sanctorum Patrum auctoritate, prout Deus dederit, 121.1058C| solvendam credimus. Nam beatus Augustinus cum exponeret verba Psalmi ubi in maledictionibus Judae proditoris inter caetera dicitur (Expos. Psal. CXVIII, 14): « In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, et peccatum matris ejus non deleatur. » Ita in ipsum Judam hoc maledictum adimpletum esse exponit, dicens: [Si Judas teneret illud ad quod vocatus est, nullo modo ad eum vel sua praeterita, vel parentum iniquitas pertineret. Quia ergo non tenuit adoptionem in familia Dei, sed iniquitatem vetusti generis potius elegit, « rediit iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, » ut in ea etiam ipse puniretur. Et peccatum matris ejus non est in eo deletum.] Sequitur autem continuo in Psalmo. « Fiant contra Dominum semper, » id est 121.1058D| iniquitas patrum ejus, et peccatum matris ejus: Quod idem doctor ita exponit (Id. ibid., 14, 15): [ « Fiant contra Dominum semper, » non ut a Domino adverterentur; sed ut merita eorum pessima non obliviscatur in isto Dominus, cum illi et ipsa retribuet; contra Dominum enim dixit « in conspectu Domini. » ] Ecce apertissime beatus doctor juxta sensum prophetiae quae in hoc psalmo de illo perdito homine continetur, apertissime docet quod nec sua nec parentum peccata jam ad eum pertinere potuissent, si in illa gratia et adoptione filiorum Dei, ad quam vocatus fuerat, permanere voluisset. Sed quia non permansit, et ad iniquitatem vetustae ex Adam generationis apostatando rediit, 121.1059A| etiam post baptismi gratiam, quam in se irritam fecit, rediit ad eum, non solum sua, sed etiam iniquitas patrum ejus, et peccatum matris ejus non est in eo deletum, ut in eis etiam ipse puniretur, judicante illo et damnante, « Qui reddit iniquitatem patrum in filiis in tertiam, et quartam progeniem (Exod. XXXIV, 7). » Unde etiam additum est in prophetia: « Fiant contra Dominum (Psal. CVIII, 15), » id est in conspectu Domini semper, scilicet peccata et iniquitates patrum ejus ac matris: ut merita eorum pessima non obliviscatur in isto Dominus, cum illi et ipsa restituit.

Quod ergo in isto apostata et transgressore gratiae Dei, qui vocationem et adoptionem filiorum Dei deseruit, et magis iniquitatem vetustae generationis quam justificationem novae regenerationis elegit, et 121.1059B| divina veritate, et beati Patris manifesta expositione factum cognoscimus; hoc etiam de caeteris ejusdem gratiae transgressoribus fieri certum tenere debemus ut recedente ab illis nova gratia, redeat ad eos iniquitas antiqua, non solum sua, sed etiam paterna: utrum autem et originalis peccati reatus per baptismi gratiam deletus ad eum redire eique imputari intelligendus sit in his verbis propheticis quibus dicitur: « In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini (Psal. CVIII, 14), » ut non solum illorum parentum et progenitorum ejus, qui vicino tempore esse potuerunt, sed etiam primorum patrum et primorum parentum qui primi in paradiso deliquerunt, iniquitas, ut dictum est, ei imputetur; nec in verbis sancti doctoris clare elucet, 121.1059C| nec a nobis temere praesumendum est. Legimus quidem apud Jeremiam prophetam: « In diebus illis non dicent ultra, patres comederunt uvam acerbam et dentes filiorum obstupuerunt: sed unusquisque in iniquitate sua morietur (Jer. XXXI, 29, 30). » In quibus verbis manifeste Novi Testamenti gratia, per quam regeneratione baptismi originale peccatum ex prima transgressione contractum solvitur et deletur praenuntiata est, ut jam unusquisque illa regeneratione purgatus, et a vinculo antiquae damnationis absolutus, nequaquam in primorum parentum peccato, quod etiam dimissum est; sed si peccatis et criminibus servierit in sua iniquitate moriatur. Iniquitas namque ipsa est uva acerba, immatura, 121.1059D| aspera et noxia, quae agentem quasi comedentem nulla vera suavitate reficit, sed virtutem et robur animae, velut dentes, ita debilitat et laedit, ut cibum vitae percipere non possit, de quo scriptum est: « Gustate et videte quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9), » qui etiam de seipso ait: « Ego 121.1060A| sum panis vitae (Joan. VI, 48). » « Patres itaque comederunt uvam acerbam » qui primi in paradiso iniquitatem commiserunt, et dentes filiorum obstupuerunt, » quia non solum seipsos, sed et omnem progeniem suam peccando laeserunt. Sed illo peccato originaliter tracto cum omnes qui ad fidem veniunt per lavacrum regenerationis absolvuntur, jam non in illa antiqua patrum iniquitate, sed unusquisque eorum in sua iniquitate morietur. Sive ergo post baptismum peccantibus illa peccata quae postmodum commiserunt imputentur sive etiam illa quae ante baptismum commiserunt, propter transgressionem tantae gratiae superadjiciantur, utique in sua iniquitate, quam vel ante vel postea commiserant moriuntur. Si ergo eis originalis reatus post baptismum 121.1060B| jam nullatenus deputatur, manifeste in suo tantum peccato et in sua iniquitate quisque moritur, si autem inter caetera peccata etiam ille reatus imputatur, etiam sic in suo peccato unusquisque moritur, dum jam ei originale peccatum non ideo imputatur, quia illud ex origine traxit, sed quia merito proprie iniquitatis illud sibi iterum imputari meruit.

CAPUT XLIV. An baptizati reprobi fuerint a massa perditionis discreti. Affirmatur discretos fuisse. Peccatum post justificationem non amplius manere asseritur. Sequitur post haec in eadem epistola.

RABANUS.

121.1060C| « Quod quia Dei praescientiam nec latuit nec fefellit, sine dubio talem nunquam elegit, nunquam praedestinavit, et periturum nunquam ab aeterna perditione discrevit. Atque ob hoc quicunque tales sunt, licet fuerint renati, fuerint justificati, ab eo tamen qui illos tales praescivit, non sunt praedestinati. »

RESPONSIO.

In quibus verbis illud primum considerandum est quia illum qui a Christo recedit et ab ejus gratia alienus efficitur, atque in tali impietate usque ad finem perdurat, quoniam eum Deus talem futurum verissime praescivit, affirmat scriptor epistolae nunquam ab eo electum neque praedestinatum ad vitam, et periturum nunquam ab aeterna perditione discretum; 121.1060D| ita, qui praedestinationem divini judicii ad justum reproborum interitum negant, jam ipsos reprobos eodem justo Dei judicio damnatos, et nunquam a perditionis massa discretos esse confirmant Deinde sollicitius et diligentius est quaerendum si reprobi nunquam sunt a perditionis et damnationis massa 121.1061A| discreti, quomodo, sicut hic dicitur, tam multi ex eis in Ecclesia per gratiam baptismi sunt renati et justificati? si enim, ut dictum est, nunquam sunt a massa damnationis et perditionis discreti, quomodo in Ecclesia vere sunt renati et justificati? Quid enim sunt renati, nisi regeneratione baptismi innovati? Et quid sunt justificati, nisi per eum qui justificat impium, a sua impietate mundati.

Quomodo ergo in eis perficitur, dum in morte Christi baptizantur, et in ejus sanguine a peccatis abluuntur vera innovatio et vera mundatio, si adhuc in damnationis et perditionis massa concreti, et non discreti detinentur? Apostolus « ramum sylvestris » et inculti « oleastri (Rom. XI, 17) » prius de naturali oleastro dicit excisum, et postea in bonam olivam 121.1061B| insertum, atque ita socium radicis et pinguedinis oleae effectum, quem tamen postea vehementer admonet et terret, dicens: « Vide ergo bonitatem et severitatem Dei, in eos quidem qui ceciderunt severitatem, in te autem bonitatem si permanseris in bonitate; alioquin et tu excideris (Ibid., 22). » Quod quid est aliud nisi ut excisus a bona oliva cui insertus fueras, cum silvestri et fero atque amaro oleastro ignibus deputeris. Juxta quam similitudinem melius fortassis creditur et dicitur quod qui vere ad Christi fidem accedunt, et vere in baptismo ejus gratia regenerantur, et vere accipiunt indulgentiam tam originalium quam actualium peccatorum vere per haec et a naturali oleastro credendi sunt excisi, id est a perditionis et damnationis massa discreti, et in bonam 121.1061C| olivam inserti, id est Ecclesiae incorporati; et tamen si digna excisione commiserint, etiam post ista omnia ab illa oliva excidantur, et cum illa damnationis et perditionis massa, a qua fuerant originalis et actualis peccati indulgentia discreti, velut cum naturali oleastro aeternae ustioni deputentur. Unde namque illa damnationis et perditionis massa, nisi originalis peccati reatu et conspersione effecta est? Cum ergo in quolibet fideliter credente, et veraciter renato atque expiato, vera sit ejusdem peccati originalis remissio, quomodo ipse in massa originalis peccati remanet, qui inde ejusdem peccati remissione probatur esse discretus? Quod autem in verbis sanctorum Patrum frequenter legitur, quod tales, id est gratiam Christi in se irritam facientes, 121.1061D| et ita pereuntes nunquam ab illa massa discreti sint, ad Dei praescientiam pertinet: qui licet ad praesens in Ecclesia communem eis cum electis regenerationis gratiam tribuat, ibi tamen eos praedestinationis suae judicio jam deputat, ubi praevaricationis suae merito damnandos videt.

CAPUT XLV. Sequitur de praedestinatione. Post haec scriptor epistolae, interpositis perpaucis verbis suis, tacito nomine libelli Hypomnesticon subjungit et adjungit ejus verba, et sensus velut uno tenore et ordine sermonis sui; ex quibus probare conatur divinam praedestinationem tantummodo et 121.1062A| in parte electorum semper accipiendam; in parte vero reproborum nullam omnino esse. Ita incipit:

RABANUS.

« Prius ergo ipsum nomen praedestinationis quid indicet exponamus: deinde esse apud Deum, qui sine acceptione personarum est, praedestinationem, divinarum Scripturarum auctoritate, probemus. Praedestinatio quippe a praevidendo et praeveniendo, ve, praeordinando futurum aliquid dicitur. Et ideo Deus, cui praescientia non accidens est, sed essentia, fuit semper et est, omne quod antequam sit, praescit, praedestinat et propterea praedestinat, quia quale futurum sit praescit. Et ideo Apostolus. « Nam quos praescivit, » inquit, « et praedestinavit (Rom. VIII, 29), » sed non omne quod praescit praedestinat, 121.1062B| mala enim tantum praescit et non praedestinat, bona vero et praescit et praedestinat. Quod ergo bonum praescientia praedestinat, id est prius quam sit in se praeordinat: hoc cum ex ipso auctore esse coeperit, vocat, ordinat et disponit. Unde et sequitur: « Quos praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, illos et justificavit: quos autem justificavit, illos et glorificavit (Ibid., 30). » Jam igitur apertius disseramus quod loquimur, quomodo humano genere praescientia sua et praedestinatione Deus, in quo non est iniquitas, utatur. Massae itaque humani generis, quae in Adam et Evae praevaricatione damnabilis mortalisque facta est, non condemnatione divina generaliter, sed ex debito poena, cruciatusque gehennae debetur. Venia vero, non merito, sed Dei 121.1062C| justi judicis misericordiae largitate confertur. Quia vero justus et misericors Deus praesciusque est futurorum et ex hac damnabili massa, non personarum acceptione, sed judicio aequitatis suae irreprehensibili, quos praescit misericordia gratuita praeparat, id est praedestinat ad vitam aeternam. Caeteros autem ut praedixit debite punit: quos ideo punit, quia quid essent futuri praescivit; non tamen puniendos ipse fecit, vel praedestinavit, sed tantum (ut dixi) in damnabili massa praescivit. Quod si a me quaeris scire, cur duo ista differenter Deus faciat, si personarum acceptor non est; quia generaliter aut punire debet justitia aut misericordia liberare, contende cum Paulo; imo, si audes, argue Paulum qui dixit, Christo in se loquente: « O homo, tu quis es qui respondeas 121.1062D| Deo? Nunquid dicit figmentum ei qui se finxit: Utquid me sic fecisti? An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam (Rom. IX, 20, 21). » Ego autem hoc dico quod dixi, quia quidquid Deus agit, misericorditer, juste, sancteque facit: quia solus ipse praesciendo scit quod homo nesciendo nescit. « Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? » (Rom. XI, 34, 35.) Aut quis dicit ei: Quid fecisti? Non potest tantum justus dici Deus, aut solum misericors, sed justus et misericors. Sic dicimus, sic credimus. Propterea quando illi cum David « misericordiam et judicium 121.1063A| cantamus (Psal. C, 1), » metuentes non interrogamus, quae sit voluntas ejus in judicio et misericordia conquiescentes. »

RESPONSIO.

Haec igitur omnia quia, ut diximus, non sunt verba ejus, sed manifeste ex jam dicto libello sumpta agnoscuntur, de quo quid nobis videatur, jam supra satis ostensum est, relicta in medio prolixa et pia exhortatione, qua omnes fideles omissis hujuscemodi obscuris et difficillimis quaestionibus ad bene vivendum et bene agendum fideliter et salubriter cohortatur, ex divinis Scripturis ad hanc rem pertinentes sententias multas et multipliciter sumens, transeamus ad ejus verba quibus circa finem epistolae ita dicit.

CAPUT XLVI. Quod opera bona prosunt et vere hominem salvant. 121.1063B| RABANUS.

« Quomodo isti vaniloqui garriunt, quod nihil prosit homini recta fides et bona operatio; quoniam nisi praedestinatus sit quis, non veniat ad vitam, cum praedestinatio nihil aliud sit nisi vitae donatio, non perditionis damnatio? Unde manifeste Scriptura dicit: « Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum. Creavit enim ut essent omnia, et sanabiles fecit nationes orbis terrarum (Sap. I, 13, 14), » et per prophetam ipse Dominus ait: « Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 11). » Si autem non vult Deus 121.1063C| mortem impii et peccatoris, quomodo praedestinavit eum ad mortem? Cum nihil aliud ejus sit velle quam praedestinare, causa enim omnium rerum voluntas est Dei ejusque facere velle est, nec simplex natura aliquam contrarietatem in se habet, sed « idem Dominus omnium dives est, in omnibus qui invocant illum (Rom. X, 12). » Itaque praedestinatio in bono legitur, non in malo. Unde dicit Apostolus: « Quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem pradestinavit, hos et vocavit, et quos vocavit, illos et justificavit; quos autem justificavit, illos et glorificavit (Rom. VIII, 29, 30). » Nota quod dicit: « Quos praedestinavit, hos et vocavit; » non quos praedestinavit, illos et damnavit; 121.1063D| amavit enim bonus factor creaturam suam, nec immerito aliquam damnat. De quo alibi scriptum est: « Misereris omnium, Domine, et nihil odisti eorum quae fecisti, dissimulans peccata hominum propter poenitentiam, et parcens eis, quia tu es Deus universorum (Sap. XI, 24, 25). »

RESPONSIO.

De his omnibus, quia multa jam superius dicta sunt, non est diutius laborandum, sed tantum pauca ex eis quae consideratione indigent breviter designanda. Itaque in eo quod ait « vaniloquos dicere quod nihil prosit homini recta fides et bona operatio; quoniam, nisi praedestinatus sit quis, non veniat ad vitam, » verum est omnino quod soli illi veniunt ad 121.1064A| vitam qui divinitus electi sunt et praedestinati. Sicut aperte praedicat et confirmat Apostolus, dicens: « Quia quos praescivit, et praedestinavit; quos autem praedestinavit, hos et vocavit. Et quos vocavit, hos et justificavit; quos autem justificavit, illos et magnificavit. » Hi sunt qui omnino veniunt ad vitam. De quibus ipse Dominus promittit, dicens: « Et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum (Joan. X, 28). » Recta autem fides et bona operatio absit, ut quisquam fidelium dicat, quia nihil prosint: vere etenim prosunt et vere hominem salvant si illud eis adjungatur quod Dominus dicit: « Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 13). » Securus itaque fidelis homo, et recte credat et bene operetur, quia si in his fideliter perseveraverit, 121.1064B| sine dubio salvus erit, et ad electorum numerum pertinebit. Quod vero hic positum est, « Quia praedestinatio nihil aliud sit nisi vitae donatio, non perditionis damnatio. » Videtur nobis non ita a sancto Augustino dictum vel definitum; qui distinguens inter praedestinationem et gratiam, ita ait (de Praedest. sanct., cap. 10). [Praedestinatio est gratiae praeparatio; gratia vero est jam ipsa donatio.] Et post pauca quae interposuit, eamdem praedestinationem divinam dupliciter accipiendam esse, id est et in bono electi, qui gratis praedestinati sunt ad vitam; et in malo reprobi qui juste praedestinati sunt ad poenam, ita dicit (Ibid.): [Praedestinatio igitur Dei quae in bono est, gratiae est, ut dixi praeparatio.]

Item quod proponit et dicit: « Si autem non vult 121.1064C| Deus mortem impii et peccatoris, quomodo praedestinat eum ad mortem. » Quantum pusillitas nostra potuit, jam superius est tractatum; et nunc breviter dicimus: quia illud non vult « bonitate Conditoris, » istud autem facit « judicis aequitate, » ut et salvare velit quod creavit, et tamen creaturae vitium non relinquat impunitum. Quod vero subjungit et dicit: « Itaque praedestinatio in bono legitur, non in malo; » unde dicit Apostolus: « Quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui. » Consideret diligenter (sicut jam supra multipliciter nobis offensum est), quia in divinis Scripturis non est exigendum ut ubicunque res praedestinationis dicitur, etiam ipsum nomen praedestinationis proprie et expresse positum legatur; sed ubicunque res ipsa 121.1064D| certissime posita invenitur, regulariter observandum, quod etiam tacito praedestinationis nomine rectissime praedestinatio intelligatur. Nam si ipsum praedestinationis nomen proprie positum exigimus, nec in illis testimoniis propheticis, ex quibus Apostolus praedestinationem divinam, et erga electos et erga reprobos approbat, istud nomen ullatenus invenimus; et tamen quod clarissima rerum certitudine approbat, fideliter credere non dubitamus.

CAPUT XLVII. Septem Rabani objectiones. Sequitur post haec omnia in fine epistolae:

RABANUS.

« Multiplici ergo reatu iste constringitur, qui praedestinationis 121.1065A| bonum in pravum sensum convertens nefandis sermonibus blasphemare praesumit.

« Primo, quod Creatorem suum, qui est summe bonus, malivolum ausus est dicere, eo quod opus suum frustra et sine causa decernat interire.

« Secundo, quod ipsam veritatem fallacem nititur asserere, quae per Scripturas sacras recte credentibus et bene operantibus aeternae vitae spondet praemia; et peccantibus atque non poenitentibus mortis praedicit poenas.

« Tertio, quod justum judicem qui in aequitate judicaturus est vivos ac mortuos praedicat injustum, quando bene agentibus praemia et male agentibus tormenta eum non reddere affirmat.

« Quarto, quod Redemptorem mundi frustra sanguinem 121.1065B| suum fudisse non timet per errorem suum fingere, quando in se credentibus et sperantibus propter praedestinationis necessitatem non possit subvenire.

« Quinto, quod invidet bonis angelis eorum numerum, quem diabolus per superbiam corruens minuit, Salvatorem nostrum per hominum conditionem adimplere.

« Sexto, quod magis favet sua opinione diabolo quam Deo, cum ad ejus perditionis sortem tradit eos pertinere, quos divina gratia decrevit ad salutem aeternam pertingere.

« Septimo, quod totius humani generis inimicus sit manifestus, cum illud dicit per Christi fidem et baptismi sacramentum a primi parentis lapsu, propriorumque 121.1065C| scelerum reatu, nec non et ab hostium potestate non posse erui, sed obligatum noxia opificis sui praedestinatione in tartarum demergi. »

RESPONSIO.

Septem his verbis objectiones sive definitiones ponit, quibus non, ut ipse dicit, blasphemantes in Deum, sed fideliter credentes Deo, et veraciter in electorum liberatione et reproborum damnatione misericordiam ejus et judicium confitentes atque laudantes, falsitatis et erroris arguat. Et tamen nihil ex his quae in ipsis septem definitionibus suis objicit verum, aut rationabile valet ostendere.

Ad primam objectionem. --Nemo enim Creatorem suum summe bonum malivolum dicit, quod absit, quasi malae voluntatis sit erga creaturam suam, quia 121.1065D| semper ejus voluntas bona est bonis; quae et si mala videtur malis, semper tamen justa est, et ideo mala esse non potest; unde et Scriptura ad eum dicit: « Cum sancto sanctus eris, et cum innocente innocens eris. Et cum electo electus eris, et cum perverso perverteris (Psal. XVII, 26, 27). » De quibus verbis beatus Augustinus tractans (in psal. XVII): Est, inquit, occulta profunditas, qua intelligeris cum sancto sanctus, quia tu sanctificas; et cum viro innocente innocens, quia nulli noces, sed criniculis peccatorum suorum unusquisque constringitur, et ab eo quem eligis eligeris, et cum perverso videris perversus; quoniam dicunt: « Non est recta via Domini, et ipsorum via non est recta (Ezech. XVIII, 25); » 121.1066A| nec frustra et sine causa ille opus suum decernit interire, sed quos verissime praescivit impios et iniquos futuros, et in sua impietate et iniquitate permansuros justis et rectissimis causis decrevit et statuit, et praedestinavit perituros. Sicut ipse ait: « Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo (Exod. XXXII, 33). »

Ad secundam. --Nec qui praedestinationem divinam in utramque partem, id est et electorum et reproborum, fideliter credit et confitetur, ipsam veritatem fallacem nititur ostendere: sed omnino veracem et fidelem in omnibus verbis suis, et sanctam in omnibus operibus suis; quia electis, sicut praedestinavit, aeternae vitae praemia spondet et reddit. Et e contrario reprobis peccantibus, nec poenitentibus, 121.1066B| sicut praedestinavit, justo suo judicio aeternas retribuit poenas.

Ad tertiam. --Nec justum judicem ista divinae praedestinationis veritas velut injustum praedicat: quia secundum eam et bene agentibus, atque in bono perseverantibus praemia restituuntur; et male agentibus atque in malo permanentibus juste tormenta inferuntur.

Ad quartam. --Nec Redemptorem mundi aliqua praedestinationis suae necessitas compellit, ut per gloriosum sanguinis sui pretium in se credentibus et sperantibus subvenire non possit: quia et omnibus electis suis illo pretio in aeternum subvenit. Et quod reprobis non subvenit, ipsi per impietatem, et iniquitatem suam pretium ejus repellunt: quos et si potest 121.1066C| ille salvare, vult tamen aliquos ad ostendendum terrorem severitatis suae, justa ultione damnare.

Ad quintam. --Nec invidet eadem divinae praedestinationis severitas bonis angelis, ne propter multitudinem reproborum quotidie pereuntium non possit adimpleri, et instaurari eorum numerus, qui per ruinam diaboli et angelorum ejus est imminutus: quia certissime novit fides fidelium tantos illuc electos ex humano genere assensuros quantos illic constat electos angelos remansisse: testante Scriptura quae dicit: « Statuit terminos gentium juxta numerum angelorum Dei (Deut. XXXII, 8). »

Ad sextam. --Nec magis favet haec praedestinatio diabolo quam Deo, quia et diabolum quotidie compellit amittere, quos divina gratia eadem praedestinatione 121.1066D| decrevit ad salutem aeternam pertingere. Et omnino nullum ex electis Dei ad ipsius diaboli sortem posse pertinere confirmat.

Ad septimam. --Nec compellit aliquem hujus praedestinationis fides, quasi per fidem Christi et sacramentum baptismi a primi parentis lapsu, et a suorum scelerum reatu, sive hostium potestate non posse erui: sed verissime praestat omnibus electis, « Ut sint agentes semper gratias Deo, et Patri, qui dignos eos fecit in partem sortis sanctorum in lumine.--Qui eripuit illos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suae (Col. I, 12, 13): » Nec reprobis noxia est opificis sui, id est Dei praedestinatio, quae perseverantem et indomabilem 121.1067A| iniquitatem ipsorum justissime punit, cujus more et gravissimo onere oppressi demerguntur in tartarum, descendentes in profundum quasi lapis, et submersi quasi plumbum in aquis vehementibus. Quod etiam liber Apocalypsis de tota civitate hujus saeculi, id est universa multitudine damnatorum terribiliter extremo judicio futurum significat et denuntiat, dicens: « Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare, dicens: Hoc impetu mittetur Babylon magna illa civitas, et ultra jam non invenietur (Apoc. XVIII, 2.) »

121.1068A| Conclusio. --Quae cum ita sint, deposita omni contentionis animositate, deposita novitatum praesumptione, agnoscamus fideliter divinam veritatem, sequamur obedienter paternam auctoritatem, caveamus vigilanter erroris et mendacii fallacissimam vanitatem; servantes Deo auxiliante semel « depositum » nobis verae fidei inviolatum thesaurum; et « fugientes profanas vocum novitates atque oppositiones falsi nominis scientiae, quam quidam promittentes circa fidem exciderunt (I Tim. VI, 20, 21). »