Jump to content

De tribus quaestionibus (Lupus Ferrariensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De tribus quaestionibus
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 119


De tribus quaestionibus

De tribus quaestionibus (Lupus Ferrariensis), J. P. Migne 119.0647A

205 JACOBI SIRMONDI PRAEFATIO De duobus sequentibus opusculis et de nomine auctoris.

119.0619D| De auctoris nomine hoc primo, Lector, statuendum est, non Lupum Servatum, ut cum Sigeberto et 119.0620D| Trithemio plerique hodie vocant, sed Servatum Lupum, quod veteres libri et aliorum exempla docent, 119.0621A| dici oportere. Quemadmodum enim in Caecilio Cypriano, Eusebio Hieronymo, Aurelio Augustino, Sulpitio Severo, et similibus nemo ambigit quin id verum ac proprium cujusque sit nomen quod posteriore loco ponitur, sic in hoc Lupi nomen idcirco postponendum esse quia proprium est. Qua de re dictum aliquando a nobis est in notis ad Sidonium, nec repeti est opus.

Libri ergo de tribus Quaestionibus, qui primum hic locum tenet, tria in manus nostras venerunt vetera exemplaria, unum Virdunense, quod penes nos est, alterum Metense S. Arnulfi, tertium S. Victoris Parisiensis; quarti apographum tantum vidimus e Silviniacensi Cluniacensium monasterio. Sed, quod mireris, in Metensi non Lupo, sed Hincmaro episcopo tribuebatur; in Silviniacensi ascriptum erat nomen Amalarii, ex eo, ut opinor, quod in eodem codice post Amalarii Opera sequebatur. In Virdunensi autem et in Victorino 206 vera fuit inscriptio, Servati 119.0621B| Lupi de tribus quaestionibus liber.

Collectanei de iisdem Quaestionibus cum unicum exemplar, idque anepigraphum et mutilum, haberemus ex bibliotheca Corbeiensi, quod in caeteris omnibus desideraretur, commode ad nos V. C. et humanissimus J. Bouherus, senator Divionensis, integrum alterum ex sua depromptum misit hac inscriptione, 119.0622A| Collectaneum Servati Lupi de tribus Quaestionibus. Quo nos freti argumento, cum ante triennium editionem hanc curaremus, uni eidem Lupo utrumque opus, etsi exploratum non erat, ascribi passi sumus.

De duabus epistolis quae restant, quarum quae ad Hincmarum scripta est, in Virdunensi codice atque in Elnonensi priorem locum obtinet; altera vero, quae ad Carolum regem, in codice Corbeiensi Collectaneum antecedit, in Divionensi subsequitur, cum in utraque auctor Lupum tantummodo se nominet, si quis has ad Lupum Ferrariensem potius referendas contendat, cujus ad eosdem aliae exstant epistolae, prima et postrema compellatione non absimiles, liberum per nos erit judicium.

Quinimo, ut dicam quod sentio, ad Lupum eumdem superiora quoque opuscula pertinere nostra dudum conjectura fuit, quam nunc etiam id maxime confirmat quod Servato huic praenomen fuisse docet 119.0622B| ipsius ad Nicolaum papam epistola Wenilonis, ut apparet, Senonensis episcopi nomine scripta de Herimanno Nevernensi: quae nimirum in Floriacensi codice sic habet: Scriptum Servati Lupi ad papam Nicolaum.

« Suggerimus mansuetissimae paternitati vestrae, » etc. Exstat inter epistolas, num. 130.

207 INCIPIT LIBER. 119.0621|

119.0621D| Quae nobis utilia judicamus, si communicamus cum aliis, Deum nullo renitente promeremur, cujus 119.0622D| praecepto devoto respondemus obsequio; et si quod jam accepimus sincera benevolentia impertimur 119.0623A| quae necdum accepimus ejus munere consequemur. Haec mecum reputans, cum post devictas persecutiones et falsas opiniones jam inde ab initio incarnationis Domini exortas, octingentesimum quadragesimum nonum ab eadem incarnatione agente annum Ecclesia in pace quam ei reliquit Salvator, cum ea futurus juxta suae pollicitationis fidem usque ad consummationem saeculi, comperissem primum in Italia, deinde in Gallia, si non concuti fidem, turbari certe quorumdam intentionem, quod de libero arbitrio et de praedestinatione bonorum et malorum ac de sanguinis Domini taxatione vulgo quaedam inaudita jactarentur, harum rerum 208 qui per se non possent, optavi ut per me fierent certiores. Hic in auxilium invocato Deo, a quo non esse solum sed 119.0623B| etiam nosse percepimus, ad ejus primum auctoritates, quibus omnium consensus fidelium acquiescit, me contuli. Deinde quid earumdem clarissimi tractatores et defensores invictissimi super memoratis quaestionibus sensissent anxie diuque scrutatus sum; quorum sole clariora opera divinis irradiata eloquiis si omnes vel intelligerent vel haberent, jure deberem superfluitatis aut arrogantiae argui, qui vel eadem verbis aliis ingessissem, vel quod ipsi non valuissent me implere posse confiderem. Cum vero utrumque multis, alterutrum quibusdam, neutrum forte nonnullis obtigerit, alterum vel neutrum habentibus sic adesse contendam ut utrumque possidentes, si tamen sua cognitione haec mea, qualiacunque sunt, digna duxerint, non offendam. Itaque 119.0623C| mihi nihil, Deo plurimum, quod proposui hinc expedire conabor.

Rerum omnium opifex Deus, loci temporisque ac per hoc totius mutabilitatis expers (neque enim concluditur loco qui continet omnia, nec vero accessu temporis augetur qui nequaquam temporali 119.0624A| primordio cohibetur omnis creaturae rationes sempiterna apud se immutabilitate custodiens, spiritalem creaturam tantum tempori, corporalem autem non tempori modo, verum etiam loco fecit obnoxiam. Siquidem subjectam se tempori spiritalis natura ostendit, quae bene, utpote a bono Deo, condita, partim suo se vitio depravans in veritate non stetit, atque ideo corruit, partim conditori pia subjectione adhaerens, et quod lapsus esset capax aperuit, et ne 209 ultra laberetur compos tantae felicitatis accepit. Namque Redemptor, cum in resurrectione opinionem conjugalis commercii removisset, nequaquam nobis angelorum spopondisset aequalitatem, si in eis peccandi aut consequenter cadendi suspicio remansisset. Qui enim feliciore 119.0624B| quam nunc sumus donaremur conditione, nisi emenso mortalis vitae discrimine in tanta beatitudinis collocaremur securitate ut ultra nec peccare possemus nec velle peccare? Porro corporis natura et coepit ex tempore, et augmentis decrementisque, sine conversionis in alia facultate, mutabilitatis vices, quae cuncta fiunt in tempore, confitetur. Loco vero subjectam non dubitat qui omne corpus longitudine, latitudine, atque altitudine constans, quod solidum appellatur, non nisi loco semper contineri considerat. Utriusque autem naturae, hoc est, et spiritalis et corporalis, proprietatibus Deus artifex observatis, hominem ex anima compegit et corpore, sicut eodem revelante qui fecit accipimus. Verum animam illi fecit ad imaginem suam, quia tametsi coepit ex 119.0624C| tempore ut creatura, sempiterna autem ut Deus pro suo modulo permanebit; vel quia rationis ei et intellectus participium quemadmodum sanctis angelis contulit; corpus autem non usquequaque caeteris animalibus formavit dissimile, nisi quod illa in alvum prona, id autem erectum instituit, cujus fido 119.0625A| servitio ad capessenda superiora auctori sui nutibus obediens anima uteretur. Quantum vero praestet corpori anima etiam gentilis auctor conatur exprimere, cum de utroque loquens, alterum nobis, inquit, cum diis, alterum cum belluis commune est. Ita factum hominem 210 primum Adam cum Eva conjuge, quam, mirabile dictu, de costa illi dormienti subtracta Deus produxit, in paradiso voluptatis, ut sacrae litterae testantur, constituit, eumque, suppetentibus omnibus ad usum necessariis, non molesto labore damnavit, sed otiandi taedium ablata ei facultate operandi removit. Ne autem nesciret homo ei se debere subjectionis et obedientiae vicem, a quo et esse acceperat, et bene esse nullis contra votum reluctantibus animae corporisve motibus feliciter 119.0625B| capiebat, concessis ei Deus ad escam universis pomorum paradisi generibus, uno prohibuit ligno, quod scientiae boni et mali nominavit. Et quoniam spes impunitatis magna est peccandi illecebra, praecepto interminationem poenae addidit, moriendum eis confirmans qua die ex ligno quod vetuerat comedissent. Summa erat observandi jussum facilitas, quando ad id violandum nec ulla necessitas invitabat, nec hostis, qui solus diabolus erat, vim ullam inferendo impellere poterat. Jam ipse superbiendo ceciderat, jam quod ipse merito perdiderat hominibus posse contingere invidebat. Quid faceret qui nec semel conceptam malitiam deponere nec hominem nisi acquiescentem, nisi consentientem, nisi volentem posset dejicere? Auctor mali proprii, repertor 119.0625C| alieni, serpente induitur, et cum divinae jussionis non causa scrutanda sit, sed exsecutio maturanda, quod se quaerere simulat, rudes quaerere instigat, cur videlicet eis omnium pomorum Deus usum non 119.0626A| permisisset promiscuum. Respondente muliere, quam faciliorem falli callidus explorator deprehenderat, ne forte morerentur, incautam a vera 211 sententia deduxit, et in falsam quod non essent morituri protinus induxit: adjecto eo, scire Deum quod si comedissent unde prohibiti essent, mox aperirentur oculi eorum, similesque diis existerent. Scilicet ut numerositate deorum saltem eorum fidem corrumperet, si ad inobedientiam tentati gulae vitio non cessissent. Capta mulier, cum hostis male dulcoratis alloquiis, tum etiam interdicti pomi immodica venustate, prior comedit, et viro ut comederet persuasit. Mox uterque non anima solum, sed et corpore occidit, quando inevitabilem moriendi necessitatem contraxit. Et quia peccati mortem, 119.0626B| unde liberum ei fuerat abstinere, non exhorruit, ad persolvendam mortem corporis nolens quandoque pervenit. Mortuum sane hominem statim ut vetitum praesumpsit non mirabitur qui ferali vulnere saucium vel irremediabiliter veneni contagio jam corruptum non perperam dici mortuum recordetur propterea quod tam certa mors impendeat sic affecto ut nulla spes effugii valeat inveniri. Istius quoque sententiae Apostolus auctor est qui ait: Corpus mortuum est propter peccatum (Rom. VIII). Habet scilicet moriendi necessitatem, quam non habuit ante peccatum. Ita quippe conditus fuerat Adam ut posset non peccare, si vellet, et posset non mori, nisi peccasset. Verum ubi ei solum non suffecit bonum, nisi etiam mali caperet experimentum, et voluntatem ad 119.0626C| peccandum convertit, posse non mori amisit, et non posse non mori incurrit. Ita sero scientiam boni obedientiae quam sponte deseruit sensit, et scientiam mali, quam impia curiositate affectavit, invenit. 119.0627A| Quod nunquam enim veritus fuerat, ultricem 212 comitemque peccati concupiscentiam sensit, membrorum scilicet genitalium appetitum, quem ita exhorruit ut ad pudoris remedium velamen quaereret foliorum, ita adamavit ut ad justum damnationis judicium importunam ejus illecebram nec se vellet vitare sufficeret. Quod itaque peccare posset si vellet, peccando publicavit; quod vero posset etiam non peccare si vellet, conditor patefecit, qui comminatus poenam, ne peccaret praemonuit. Habuit ergo Adam liberum voluntatis arbitrium et ad bonum et ad malum; sed ad bonum divino munere adjuvandum, ad malum autem divino judicio deserendum. Quemadmodum enim non adjuvaretur in bono ab eo qui vita esset animae ejus, ut anima corporis 119.0627B| ejus? Denique si anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII), ut prophetica praescribit auctoritas, consequens est ut vivat quae bene gesserit vivificante Deo vita ipsius. Liberum autem hominis arbitrium in malo idcirco fuerat divino judicio deserendum; quia cum illi aequa facultas boni malique constaret, nulla indigentia, nulla violenta, voluntatem ad malum inflexit, dum praeceptum Dei sui observatu facillimum, a quo se tanta bona percepisse videbat, sacrilega impietate quasi suspectum contempsit, et hostis ignoti, cujus in nullo penitus indigebat, incitamentum, non solum ad examen Dei non retulit, verum audaci temeritate quasi profuturum excepit. Justissime igitur in illo haesit quod sponte elegit. Et quia, ut Apostolus asserit, in eo omnes peccaverunt 119.0627C| (Rom. V), in omnibus ejus vitiata est natura ex utroque sexu progenitis, ut ad male agendum, quatenus tamen progredi permittimur, sit nobis ut illi liberum 213 arbitrium, ad bene autem operandum nequaquam sit liberum, nisi fuerit Dei gratia liberatum. In primo parente nostro, qui utinam stetisset, omnes peccando cecidimus, et omnes communi merito atrocissima quidem sumus sed justissima poena damnati. Non fuisset homo ingratus ei qui se fecerat, obtemperasset conditori, non seductori, noluisset esse nisi quod vellet qui eum potentia fecerat, clementia gubernabat. Verba hostis, quae forinsecus per serpentem sonuerunt, sacra revelante Scriptura, cognovimus: quae vero intrinsecus menti humanae suggestionis molimina admoverit, 119.0627D| tametsi indubitanter non valemus comprehendere, tamen probabili conjectura possumus aestimare. Siquidem diabolus misit in cor ut traderet Dominum Judas, non palam vocibus perstrependo, verum clandestinis avaritiae facibus miserum accendendo. Celsitudinem similitudinis Dei superbiendo diabolus concupierat; jamque alieni appetens, sui gradus dignitate deciderat. Dumque hanc nec vellet 119.0628A| recuperare nec posset, habituro invidit, et fortasse priusquam verba ederet, incautum qua perierat peste corrupit. Quomodo enim ad capiendum cibum exterius tam cito acquievisset, nisi ad obtin endam propriam libertatatem tumuisset ante interius? Quomodocunque contigerit, auctor nostri generis suo, ut palam est, vitio cecidit. Et quoniam in eo omnes peccavimus, omnes nos in lapsum ejus ruina procul dubio secum traxit. Atque cuilibet sicut possibile est cum voluerit in foveam se praecipitare, quae sit ampla nec scabra tamen crepidine, cum vero egredi voluerit non valebit, nisi extrariis nisibus adjuvetur, ita primus homo sponte 214 quidem cecidit, in quo ipsi originaliter lapsi sumus, sed coeno peccati nos, etiamsi volumus, expedire non 119.0628B| possumus ut resurgamus, nisi prostratos extrahat et erigat gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Voluntarii crimnis tantum malum non hominem primum modo, sed universam etiam ejus sobolem, sexus utriusque copula manantem, merito damnationis obstrinxit; quam, cum eadem causa sit emnium, communiter omnes paterentur, quippe qui non Deo, sed diabolo auscultaverint omnes. Nec hinc oriretur justa conquestio aequitate servata praeterquam quod mererentur nullis recipientibus, nisi esset Deus, quemadmodum incomparabiliter justus, ita ineffabiliter pius, imo ut verbo nostrarum Scripturarum utamur, quo colligimur, quo salvamur, misericors. Cum itaque suo merito pereundum esset omnibus, plures divina bonitate salvantur. In 119.0628C| his agnoscamus et amplectamur misericordiam ejus; et ut his aggregari mereamur supplici observantia mandatorum ipsius et precibus assiduis flectamus indulgentiam ejus. Cum vero itidem plures damnantur, non reprehendamus, quia merito suo juste damnantur; sed pertimescamus judicium ejus qui est terribilis in consiliis super filios hominum, nosque paria merentes miremur potuisse salvari: ut horum consideratione ferventius accendamur ad amandam, laudandam, praedicandam misericordiam ejus. His constitutis et fideli assensu retentis, nemo sobrie sapientium erit nesciens non esse Deum auctorem causamque perditionis homini, quem et rectum condidit, et posse, si vellet in suo statu manere monendo monstravit. 215 Namque necdum 119.0628D| erat ejus vitiata natura ut vel scienda nesciret, vel impediente difficultate cognita implere non posset. Nimirum sibimetipsi homo, aut ex seipso, aut ex diabolo, malum concepit et peperit, dum a se divinam amoliendo reverentiam deceptori credidit, et cibum usurpando illicitum capitale crimen commisit. Istud, istud plane mortalium generi omnium causa fuit malorum. Peccatum siquidem poena consequitur; 119.0629A| et quidquid non consumit remittendo praesens misericordia, rependit ulciscendo quandoque repraesentata justitia. Sed insurgat aliquis ex numero mordaciter querulorum et dicat: Non fecisset Deus hominem, quem peccaturum sciebat. Quanto rectius diceret: Non fecisset homo quod summa facilitate vitare poterat peccatum, quo se, si verbis Dei fidem habebat, cognoverat moriturum: quanquam esset divinae bonitati non congruens hominem, quem bonum post lapsum, aut etiam ex quo bonum facere posset, non condere. Aut talem fecisset, subjiciat, qui peccare non posset. Quid ita non queratur: Cur homo, cum talis factus esset ut posset non peccare si vellet, in hoc statu manere noluit ut quandoque tantum de Deo mereretur obediendo ne peccare 119.0629B| vellet aut non posset? Verum cur homini negaretur illa voluntas, qua vel bene utens exspectaret praemium, vel male excedens praemonstratum pati cogeretur tormentum? Constanter dixerim, nullam Deum creaturam, quae mala peccando futura esset, facturum fuisse, nisi aut eam iterum bonam aut ea boni aliquid facere decrevisset. Maluit enim ex malis bonos vel bona facere quam mala nulla esse permittere. Et hominum 216 quidem plerosque vel originali vel proprio vitio malos reformat in bonos, nulla eis imputata iniquitate, sua, quod firmissime tenendum est, gratuita bonitate. Spirituum autem immundorum neminem hac dignatur gratia, quorum pertinaci superbiae nullo veniae subvenire decrevit remedio. Horum tamen, eorumque participum hominum 119.0629C| perditorum, quanquam ipsis nolentibus, bene utitur famulatu, dum his vel aperte saevientibus vel occulte insidiantibus, exercet sanctorum patientiam sempiterno quondam praemio coronandam. Nec minus ex malis bonum agit, cum singulis eis meritum repensat supplicium. Bonum enim est malos non conversos puniri, ut comprimatur superborum elatio, crescat humilium devotio, augeatur ex utrisque divina laudatio. Invicta, ut opinor, superiorum ratione colligitur hominem tam anima quam corpore fuisse damnatum, nec infortunium damnationis ejus alii quam ipsi et seductori ejus aliquatenus imputandum. Illud etiam claruit, potuisse suis viribus hominem peccando cadere, verum non posse unquam sua virtute resurgere. Proinde pius artifex, 119.0629D| quod homo non posset ut ipse perficeret, filium sibi 119.0630A| coaeternum, aequalitate voluntatis et potestatis consimilem, non ex mare et femina, sed ex Spiritu sancto et Maria virgine, novo nascendi privilegio, hominem absque peccato instituit, ut per eum qui obumbrante Spiritu sancto non fuisset conceptus aestu libidinis, eorum qui in peccatis concepti essent aboleret omne peccatum. Hinc virgine satus, virgine natus, ut absque delicto conceptus et ortus, sic absque ulla offensae macula, conversatus, postquam 217 dispensationem nostrae salutis docendo sufficienter exercuit, Deus verus, homo verus, utrumque unus, hoc est in utroque et ex utroque unus, dignatione mirabili, mortem quae peccato debetur, totius expers contagii sponte pertulit, et nos peccatores aeterna morte liberavit. Tum intra triduum 119.0630B| resurgens, spem nostram in coelum sustulit, et paulatim pristini lapsus veritatem et nostrae instaurationis integritatem exposuit, non suis verbis solum, verum etiam discipulorum et verbis et scriptis. Quanquam et sanctae litterae, quae dicuntur Veteris Testamenti, alterum mira proprietate expresserunt, alterum mystica praefiguratione signarunt. Nam et primi parentis peccatum ipsae prodiderunt, et futurum ut per Dominum Jesum repararetur genus humanum, cum multis aliis locis, tum in illo summe atque clarissime: Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum (Psal. LXXI). Subtiliter igitur expendat fidelis examinator et pius quanta fuerit hominis iniquitas, quam nec quisquam hominum nec quilibet angelorum nisi Dei 119.0630C| solius sanguis valuit expiare; nec se mereri aliud quam supplicium credat homo, qui post purgationem baptismatis, qua etiam parvulis regni coelestis janua aperitur tametsi quaedam digna venia suspicatur se gessisse magis quam novit, multo sunt tamen plura super quibus divini judicii severitatem formidet. Quanquam etiam bene gestis timendum est, cum tantus vir dicat: Omnes justitiae nostrae quasi pannus menstruatae (Isa. LXIV). Justitia enim nostra, licet interdum coram hominibus splendeat opere et sermone, in conspectu Dei sordescit prava cogitatione. Habemus autem, 218 ut supra relatum est, ex Adam liberum arbitrium, non ad bonum et malum, quale ipse a Conditore accepit, sed quale ipse sponte in ima vergens elegit et peccando commeruit, 119.0630D| hoc est ad malum liberum; ad bonum autem, si 119.0631A| tamen id nobis divino munere contigerit, ut supra jam diximus, Dei gratia liberandum. Mentior nisi hoc primus liber divinae auctoritatis ostendit his verbis: Sensus et cogitatio humani cordis ad malum prona sunt ab adolescentia sua (Gen. VIII). Secretorum etiam coelestium fidus interpres Paulus, jam baptizatus, jam forsitan ad tertium coelum evectus: Condelector, inquit, legi Dei secundum interiorem hominem, illi profecto quae sanxit: Non concupisces, video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis (Rom. VII). Legem in membris concupiscentiam vocat, quam post peccatum in membris genitalibus primi senserunt parentes, quam sibi adversantem divino freti adjutorio 119.0631B| etiam continentes quique repellunt, sed penitus nunquam reversuram dum hic mortaliter vivunt excludere nequeunt. Dominus quoque Jesus, qui singulariter ut conditor sciebat quid esset in homine, imbecillitatis nostrae nos admonens: Sine me, inquit, nihil potestis facere (Joan. XV), nihil scilicet boni, nihil saluti conducibile. Nec indignetur salvatus et salvandus sine Salvatore se nihil posse facere, qui pollicetur: Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis (Joan. VIII). Et cur, dicat aliquis, possibile praecipitur quod postea impossibile demonstratur? Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua (Matth. XXII); et: Diliges proximum tuum tanquam te ipsum (Ibid.); et: Diligite 219 inimicos vestros, benefacite his qui 119.0631C| vos oderunt (Matth. V); et: Qui vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Luc. IX); et alia multa, quae nunc peccata prohibent, nunc instruunt fidem, nunc vires informant. Profecto ut dum conatur quis, nec sufficit quae jubentur implere, illuc fatigatione humiliatus recurrat unde petendo, quaerendo, pulsando, accipiat quod desiderat, et non in se, sed in Domino de omnibus ejus beneficiis glorietur. Nec sibi nervos fortitudinis detrahi opinetur subjecte Deo devotus, cum per se nihil boni posse facere tam evidentibus instruatur testimoniis. Nec vero meritum minui: quoniam solum hominem praestantius quam Deo cooperante posse aliquid agere, ne dicam opinari vel somniare, non tam superbientis est hominis quam amentis, 119.0631D| et de cujus plenitudine omnes accepimus gratiam pro gratia, pro gratia quam impendit laboriosae bonitatis, gratiam rependit beatae retributionis. Non habere hominem in bono liberum arbitrium etiam Jeremias propheta non dubitans: Scio, inquit, Domine, 119.0632A| quia non sit hominis via ejus, nec est ut ambulet et dirigat gressus suos (Jer. X). Proinde mox adjutorium flagitat: Corripe me, Domine, verumtamen in judicio, et non in furore tuo (ibid.). Hoc est: Quia non est meae virtutis ut meam pravitatem corrigam et justitiae tuae apprehendam et teneam rectitudinem, tu adhibe correctionem judicii, cujus terrore salubriter sanas infirmos, non correptionem, cujus severitate horribiliter damnas superbos, ut mutata et confirmata voluntate faciam, te cooperante, quod meis viribus implere non valeo. Vates praeterea clarissimus Isaias totum Deo, 220 nihil nobis penitus tribuendum confirmans, Domine, inquit, pacem da nobis: omnia enim opera nostra operatus es nobis (Isa. XXVI). Namque si nobis temere sanitatem liberi 119.0632B| arbitrii arrogamus, frustra diu multa conati, sic impossibilitate ut hoste acerrimo confundimur, molestoque bello laboramus, quousque defessi ad divinum recurramus auxilium. Quo impetrato, pacem de qua dicitur, Pax multa diligentibus legem tuam (Psal. CXVIII), consequimur; dum per bonum affectum in Deo mens nostra velut in munitione tutissima requiescit, et jam salutaria praecepta fiducialiter operatur, quandoquidem ea ipse qui praecipit exercet. Miretur aliquis ne parva quidem opera nobis a nobis, sed ipsa quoque a Deo esse, nisi cognoverit ipsas cogitationes bonas et initium ac perfectionem fidei non a nobis procedere, sed a Deo inspirari habentibus atque firmari. Doctor haec gentium, imo per eum Dei Spiritus publicans. Non 119.0632C| quasi sufficientes simus, inquit, cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III). Hoc est, quod ad sanctitatem religionis pertineat, nos quidem nihil sufficimus cogitare; sed ut sufficiamus, ipsas a Deo cogitationes bonas accipimus. Item de initio fidei: Sed misericordiam consecutus sum, ait, ut fidelis essem (I Cor. VII). Non enim ait, quia fidelis fui misericordiam consecutus sum, sed misericordiam consecutus sum ut fidelis essem. De perfectione autem fidei: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non est vobis, Dei enim donum est (Ephes. II). Itemque non de fide solum, sed de ipsa bona voluntate: Deus est, inquit, qui operatur in vobis et velle et perficere (Philip. II). Quod vero in bonis actibus perseverantia Dei 221 119.0632D| donum ac per hoc gratia Dei sit, facile illo satis idoneo testimonio comprobatur: Confidimus in Domino Jesu, quia qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu (Philipp. I). Hoc est, Deus, qui coepit in vobis agere quod praecepit, tandiu 119.0633A| operabitur quousque excedentibus vita singulis adveniens incipiat reddere quod promisit. His omnibus erudimur ne spem in nobis collocemus opinione gravius delinquentes; sed statum nostrum munientes, totius nostrae spei plenitudinem transferamus in illum, qui propterea nos ad se vocat ut fulciat, idcirco profutura nos petere invitat ut tribuat, ideo ne nobis confidamus terret, ne deserat. Namque maledictus homo est qui spem ponit in homine. Qui autem eam in seipso ponit, in homine ponit. Maledictus igitur est. Sane Dei bonitas praeclare commendatur, cum benedictus esse vir asseritur qui confidit in Domino, et solus interdum confidentis affectus praemium jam benedictionis assequitur. Amant autem immundi spiritus decipiendi astu spem 119.0633B| hominum in se transferre, quod in suis cultoribus effecerunt, vel ex quodam colludio falsas opiniones mentibus eorum inserere, quasi propter naturae dignitatem atque praestantiam tutissimum sit eis in se ipsis spem aliquatenus collocare. Quod est ex eorum scriptis ostendere qui divinae vacui, notitia mundanae sapientiae claruerunt. Tullius facit, non Laelium vel Scipionem, quae posset esse dubia, sed M. Catonem senem certa, hoc est sua, dicere sententia. « Quibus nihil est in ipsis opis ad bene beateque vivendum, his omnis aetas gravis est. Qui autem omnia bona a seipsis petunt, his nihil malum potest 222 videri quod naturae necessitas afferat. » Omnia bona a vero Deo non a se ipsis petunt, Marce Tulli, dixisses, et nobis non tam splendore verborum 119.0633C| quam sententiae veritate placuisses. Virgilius etiam, ut hominem decuit poetica figmenta tractantem, aliud agens tale quid significavit potius quam expressit, Spes sibi quisque. O utinam dixisset, cuique Deus verus spes, et credidisset, nec de Maecenate adulando, sed de eodem vero et solo Deo probe summeque canendo protulisset: Te sine nil altum mens inchoat. Nostri autem auctores, facile sapientia superiores, quia divina eloquentia pares, quam cum volunt exerunt, cum volunt abscondunt, Cyprianum loquor, Augustinum, Hieronymum, Ambrosium et quosdam alios, et mentem divinorum eloquiorum penitus inspexerunt, et nobis salubriter expresserunt. Scilicet egere nos in bonum arbitrio liberando, et Dei gratiam non secundum merita nostra 119.0633D| dari. Itaque gloriosissimus martyr Cyprianus et doctor suavissimus omnia nostris viribus adimens, Deo assignans, brevissime omnia genera meritorum complexus, ait in nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit (Cypr., lib. III Testim. ad Quirin., c. 4). Ambrosius 119.0634A| autem scribens, non est in nostra potestate cor nostrum et nostrae cogitationes, etiam ipsa facta et dicta comprehendit, quae profecto ex corde et cogitatione procedunt. Hieronymus divina et seculari doctrina praecipuus et velut quidam parens cum Augustino ecclesiasticae philosophiae, quae humanam nec multum appetit, nec in omnibus contemnit, Pelagianam haeresin recens exortam potenter deballans, Si, inquit, in eo tantum Dei gratia est, quod propriae 223 nos condidit voluntatis, et libero arbitrio contenti sumus, nec ultra ejus indigemus, ne si indiguerimus liberum frangatur arbitrium, ergo neque ultra orare debemus nec illius clementiam precibus flectere ut accipiamus quotidie quod semel acceptum in nostra est potestate.

119.0634B| Item post aliquanta: Agamus semper gratias largitori, sciamusque nos nihil esse nisi quod donavit in nobis ipse servaverit. Item alibi in Deuteronomio perspicue demonstratur non operibus nostris atque justitia, sed Dei nos misericordia conservari. Non justitia tua Dominus Deus tuus dabit tibi terram optimam ut possideas eam, quia populus durae cervicis es tu (Deut. IX). Item post aliquanta: Pro nihilo salvos facies eos (Psal. LV), haud dubium quin justos, quia non proprio merito, sed Dei salvantur clementia. Item alibi in expositione sententiae: Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis, sed in hoc glorietur qui gloriatur, scire et intelligere et nosse me, quia ego 119.0634C| sum Dominus, qui facio misericordiam et judicium et justitiam in terra (Jer. IX). Ubi sunt, inquit, qui dicunt proprio hominem regi arbitrio, sic datam liberi arbitrii potestatem ut Dei misericordia tolleretur atque justitia? Ipse autem Augustinus, quem nescias utrum rerum inventione magis an dicendi felicitate mireris, de libero arbitrio et gratia Dei tanta disseruit ut possint vix ab aliquo legi, omnia vero, ut mea fert opinio, quanquam sint clarissima et utilissima, a nemine memoria contineri. Quid enim sentiendum sit de libero arbitrio et gratia Dei, sicut nemo tam laboriosa indagine vestigavit, nemo ut ille tandiu 224 versavit, ita, ut pace cunctorum dixerim, nullus utrumque tanta veritatis proprietate invenit, nullus tanta eloquentiae 119.0634D| ubertate asseruit, nullus inexpugnabilium argumentorum copia tanta defendit. Proinde cum essent illius omnia optima et pene innumera, haesitaremque quid potissimum esset eligendum, statui studiosum ad illorum invitare lectionem, quae nostris 119.0635A| praecognitis facilius poterit penetrare, quam paucis positis, similibus melioribusve fraudare. Hoc unum tamen occultare non passus sum quod inter alia de libero arbitrio acutissime deprehendit. Liberum, inquit, arbitrium congenitum et omnino inamissibile si quaerimus, illud est quo beati esse volunt etiam hi qui ea nolunt quae ad beatitudinem ducunt. Nec arbitretur aliquis aut tantos viros aut nos bona quae dono Dei consequimur sic dona ejus asserere ut non sint etiam nostra. Sunt profecto Dei, ac principaliter, quia ab illo donantur. Sunt consequenter et bona nostra, quia nobis ab illo esse creduntur; et cum aliquid boni molimur vel agimus, est in nobis liberum arbitrium, quia peccati affectu Dei gratia liberatum. Idemque opus et Dei est, qui operatur 119.0635B| in nobis; et nostrum est, quia voluntate facimus quod praeceptum est nobis. Cogitationes bonae Dei sunt, quia nobis donantur ab illo, ut apostolico superius constitit documento: Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III); et eaedem nostrae sunt, quia Spiritus Dei admonet: Jacta cogitatum tuum in Domino, et ipse te enutriet (Psal. LIV). Conversio nostra Dei est, cui supplicatur: Converte nos, Deus salutaris noster (Psal. LXXXII); et eadem nostra 225 est, quia divinitus jubetur: Convertimini ad me in toto corde vestro (Joel. II). Inclinatio cordis nostri ad praecepta Dei, et ipsius Dei est, quem placamus his ab eodem docti precibus: Inclina cor meum in testimonia tua (Psal. CXVIII); 119.0635C| et eadem inclinatio nostra est, quia volentibus nobis est. Unde non falso gloriamur: Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in aeternum (Psal. CXII). Postremo omnia opera nostra bona et Dei sunt qui dicit: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV); et eadem nostra sunt, quia illi prophetice dicitur: Domine, pacem da nobis, omnia enim opera nostra operatus es nobis (Isa. XXVI). Nostrorum autem omnium bonorum Dei gratia auctor et causa est. Nam post peccatum Adae, in quo omnes peccavimus et juste damnati sumus (rectus est enim Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo); quid mereatur totius generis humani series vitiata et propter originale peccatum damnata et propter propria addita, si ad activam aetatem accesserit, damnanda, 119.0635D| nisi sempiterna supplicia? Haec plane, ut supra relatum est, peccato vitiata tota stirps hominum perpeti cogeretur, nisi ex eadem stirpe eamdem causam damnationis habente, alii occulto judicio Dei, quanquam rectissimo, per justitiam ejus in damnatione debita relinquerentur, alii vero manifesta gratia per ejus misericordiam salvarentur. Non est 119.0636A| unde inflentur liberati, quia quod non meruerant acceperunt. Non est unde querantur damnati, quia nihil nisi quod meruerant perferre coacti sunt. Cur autem istos non illos salvet Deus, aut cur non potius istos quam illos, jam hoc supra hominem est, nec secreti Dei, praesertim tanti, causa exspectari debet ab homine. Quis cognovit sensum 226 Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? (Rom. IX). Igitur, ut idem ait, cujus vult miseretur, et quem vult indurat (Rom. IX). Miseretur exuberante bonitate, indurat nulla intercedente iniquitate. Indurat autem, non ad peccatum impellendo, Deus enim intentator malorum est (Jac. I), sed in peccato deserendo, quia ipse quorum vult solum liberator est. Et utique ut est quorumdam, si voluisset esse potuisset 119.0636B| et omnium. Omnia enim quaecunque voluit Dominus fecit in coelo et in terra. Sed ita voluit exercere misericordiam, ne in aliquo infirmaret justitiam. Nam quod venerabilis Paulus ait: Qui vult omnes homines salvos fieri (I Tim. II), non sic accipiendum est quasi cum Deus velit generaliter omnes fieri salvos, quibusdam impedientibus impotentissimis, non valeat omnipotentissimus implere quod velit, sed ita potius, quod illis sive volentibus, sive nolentibus (nam plures in infantili aetate baptizati, horum non habentes discrimen, mox vita excedentes transferuntur ad gloriam), salvantur omnes quoscunque ille salvare voluerit. Omnes ergo vult salvos fieri homines, sed non alios quam qui salvantur. Quo elocutionis genere usus est evangelista Joannes his 119.0636C| verbis: Qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I), non quo fidei luce omnes in hunc mundum venientes illuminet (quod sentire perquam absurdum est, quando quidem plures infidelitatis tenebris obscurentur), sed eos videlicet qui illuminantur, dum non ab alio nisi ab illo illuminantur. Omnes autem non semper universitatem generaliter, verum aliquando exceptionem quamdam particulariter comprehendere, etiam ipse Apostolus, de cujus deliberatur sententia, idoneus 227 auctor est ubi ait: Sicut ego per omnia omnibus placeo (I Cor. VI). Namque ut taceam de majore adhuc in fidelium parte, quibus profecto placere non poterat, non placebat his a quibus caedebatur, non placebat his a quibus obruebatur lapidibus, non placebat his 119.0636D| denique a quibus urbe velut mortuus pellebatur. Placebat autem solis fidelibus, qui tot erant ut merito dici possent omnes, quique in illo glorificabant Deum quod persecutionem praedicatione mutasset. Possumus etiam, qui vult omnes homines salvos fieri (I Tim. II), sic sano sensu intelligere, quod ex omni genere hominum colligat ad salutem, hoc est, quosdam 119.0637A| Judaeorum atque gentilium, quosdam utriusque sexus, nonnullos magistratuum et privatorum, aliquos dominorum atque servorum, alios ingeniosorum atque hebetum, et quarumcunque differentiarum homines possunt a subtiliter contemplantibus deprehendi, qui omnium vocabulo non immerito censeantur. Siquidem eadem notione idem nomen in Evangelio Lucas posuit: Vae vobis, Pharisaei, qui decimatis mentham et rutam et omne olus (Luc. XI). Neque enim omnium generum olus per omnem terrae amplitudinem Pharisaei decimabant: sed omne olus, omne genus olerum quod habebant, est absque scrupulo sentiendum. Nec ille sensus abhorret a vero, ut qui vult homines salvos fieri, qui velle nos facit, omnes homines salvos fieri significare 119.0637B| voluerit. Ut qui sumus multos vocatos, paucos autem electos, nullo discrimine separare valeamus, omnes indifferenter velimus fieri salvos. Nam et in eumdem modum invenimus apud Apostolum: Ipse spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. II), hoc est, postulare nos facit. Hanc 228 autem gratiam, qua nos omnes qui salvamur gratis eripimur, pluribus relictis in damnatione, quam nos quoque meruimus, commendans vas electionis: Sicut elegit nos, inquit, in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate, qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum (Ephes. I). Ne adversus Deum ex ejus munere inflaremur, antequam oriretur superbiae morbus, quam efficax est remedium procuratum. Elegit nos Deus ante mundi 119.0637C| constitutionem, non quia eramus sancti et immaculati, aut quia futuri eramus sancti et immaculati alioquin non tam suae gratiae donum largiretur quam nostro merito vel praesenti vel futuro praemium velut ex debito referret; sed elegit nos ante constitutionem mundi, ut essemus sancti et immaculati, qui nisi vellet, nec ulli quidem esse possemus. Caeterum ubicunque de electione, vel praescientia, sive praedestinatione Apostoli loquuntur, quicunque Deum propterea elegisse praescisse aut praedestinasse quoslibet asserunt quod praescierit eos devotos sibi futuros et in eadem devotione mansuros, tametsi sint in aliis magnae auctoritatis, in hac sententia non sunt penitus audiendi, ne evacuetur divinae 119.0637D| gratiae donum, si secundum humanum quanquam futurum meritum dispensetur. Nec indignentur his praeponi Apostolum quicunque non nesciunt in hoc loqui potius Christum, qui se, quemadmodum est, veritatem esse testatur. Hi sola gratia praedestinati sunt omnes, de quibus ait Salvator: Omnis qui audivit a Patre et didicit, veniet ad me (Joan. VI). Haec autem salutis doctrina, qua venitur ad gratiam salvantis, valde 229 remota est a sensibus corporis. Non auribus apprehenditur sonantibus verbis, sed mentibus Creatoris instinctu, etiam in eis absque strepitu quod placuerit operantis, vel misericordiam ut vocati liberentur, vel judicium ut relicti damnentur. Operatur plane in mentibus piorum, adjuvando 119.0638A| ut salutaria velint, et in eis proficiant; operatur in mentibus impiorum deserendo, ne nisi noxia velint et in pejora labantur. Id Propheta intelligens orat: Adjuva me, et salvus ero (Psal. CXVIII). De reprobis vero sponte peccantibus et deserente judicio Dei ad deteriora ruentibus ait Apostolus: Quia non probaverunt Deum habere in notitiam, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt (Rom. I). Utrosque discernit voluntas, vel misericordia Dei adjuta, vel judicio non adjuta. Deum itaque, qui adjuvat ut bona sit voluntas, et voluntatis ipsius et omnium quae ex ea prodeunt bonorum necnon et quae haec nullo dubitante consequuntur praemiorum, nemo est tam ingratus qui non credat et confiteatur auctorem. Perditorum vero malae voluntatis eum 119.0638B| esse auctorem nemo nisi insanus et perditus opinari audebit. Non enim cujus voluntas summe bona est malam esse facit alterius. Auctor itaque sicut non est malae voluntatis impiorum, ita nec aliorum quorumlibet peccatorum quae ex ea procedunt. Verum qui non est auctor ullius omnino reatus, est profecto censor et judex. Ut autem reus majestatis damnatus non recte nisi sibi aut sociis criminis imputat quod punitur, ita judicio Dei damnatus non recte potest in eum supplicii sui retorquere invidiam cui nequaquam valet obicere peccati sponte a se commissi 230 calumniam. Imputet igitur sibi homo, vel si placet Diabolo, cui temere credidit, et peccatum et vindictam peccati, hoc est, et causam damnationis, et ipsam damnationem, Deo vero et 119.0638C| bonum opus et ipsum boni operis praemium. Ad hoc bonum nemo malus nisi discessurus accessit, ad hoc bonum nemo bonus nisi tractus pervenit. Siquidem quam verum est, ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis (I Joan. II), tam verum, nemo venit ad me nisi Pater qui misit me traxerit eum (Joan. VI). Ubi pravitas nostrae naturae, quam tamen translato vocabulo, id est, improprio utentes, naturam juxta Apostolum dicimus, qui ait: Eramus nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II), vocans naturam quae habeat jam peccatum quod sit contra naturam, cum vere et proprie natura dicatur incorrupta, in qua conditus est Adam. Pravitas, inquam, nostrae naturae ostenditur, quae ut alibi declaratur sensu et cogitatione cordis ad malum prona ab adolescentia, 119.0638D| hoc est, ex quo potest discretionis habere judicium, ad virtutem reluctans trahitur et invita. Sed ut ad propositum revertamur, ad bonum et ad boni praemium nemo nisi ante mundi constitutionem gratia electus, gratia praescitus, gratia praedestinatus, intromissus est, sicut divino spiritu pandente comperimus. Electio non omnium, sed quorumdam confitetur salutem. Praescientia futurorum, nobis duntaxat, nam Deo simul praesto sunt omnia, praenotionem insinuat. Praedestinationem autem in bono positam dicimus ostendere in sanctis litteris gratiae praeparationem; gratiam vero ipsam exprimere donationem. Praescit Deus quaecunque aut facturus est aut permissurus, utraque nulla necessitate, 231 alterum communione 119.0639A| injustitiae nulla. Praedestinat quaecunque immutabiliter facere statuit. Imo omnia quae facturus erat tunc praedestinavit, quando cuncta quae futura erant fecit. Proinde praedestinatio nunquam est sine praescientia. Nihil enim quod nesciat se facturum Deus praedestinat. Praescientia vero est et plerumque sine praedestinatione: quia crimina perversorum praescit Deus, quae utique ut se facturum non praedestinavit, ita nec fecit. Verumenimvero praefixit numerum electorum, cui nullus possit augeri, nullusque subtrahis, ne videretur Deus, quod nefas est opinari, in veritate suae praedestinationis errasse. Si quis vero hinc forte confirmari desiderat, instruetur Baptistae Joannis quae in Evangelico refertur illa sententia: Facite fructum dignum poenitentiae, et nolite dicere 119.0639B| apud vos: Patrem habemus Abraham; potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Luc. III). Qua satis ostendit sic istos nisi fructum feceriut praecidendos ut substituantur alii vel carne vel tantum imitatione filii Abrahae, ne nutante promissionis Dei fide possit aliquis certae summae deesse. Et adhuc apertius in Apocalypsi, ubi praecipitur: Tene quod tenes, ne alius accipiat coronam tuam (Apoc. III). Si enim alius non est accepturus, nisi iste perdendo locum vacuum fecerit successuro, certus est numerus electorum. Ut autem etiam perseveraturis perinde ista dicantur, velut eos perseveraturos habeatur incertum, haec ratio est, quod metus est necessarius quibus adhuc potest subripere superbiae morbus, et tanta subest his adhuc infirmitas, quae non securitate fovenda, sed alia sit 119.0639C| infirmitate sedanda. Veniat nobis in mentem 232 Apostolus, cui corporis incertum an mentis incommodo laboranti et remedium flagitanti coelestis medicus, qui sciret quam ipse melius quid ei competeret, infirmitatis antidotum convenire monstravit hanc praedestinationem, quia Deus evolvens gratiam facit sanctos, non invenit, et post excursum instantis vitae perficit et coronat. Hanc, inquam, praedestinationem, quae illustribus divini eloquii testimoniis et inexpugnabilibus argumentis astruitur, fidelis quique passim suscipiunt, constanter defendunt, in hac ut par est suspensi spem suae salutis pio consensu reponunt, nec immerito. Siquidem nulla via salutis humanae potest inveniri praeter hanc 119.0639D| quam quae praestitit divina gratia demonstravit. Hac exclusis nullus omnino patet reditus ad salutem. De his praedestinationem Dei dici horrent plerique atque refugiunt, in quibus et quaedam praeclara Praesulum lumina, scilicet ne credatur Deus libidine puniendi aliquos condidisse et injuste damnare eos qui non valuerint peccatum ac per hoc nec supplicium declinare. Qui si attenderent, sicut in Adam illo voluntate peccante omnes peccaverunt, ita prius illo absque vitio existente omnes absque vitio exstitisse, 119.0640A| Deum autem non homini necessitatem casus intulisse, potestatem tamen permisisse, ipsum vero, uptote qui fecit quae futura sunt, et qui vocat quae non sunt tanquam ea quae sunt, et casum praescisse et quid casum sequeretur constituisse, ut videlicet genus humanum sua sponte corruptum, nec totum propter misericordiam damnaretur, nec totum propter justitiam salvaretur, nullam patientur 233 caliginem, Deum quos rectos origine condidit, voluntas propria vitiavit, quos non liberat clementia, sic punire judicio ut non ipse, verum ipsi convincantur suae damnationis auctores. Hic aliquis, unde placari debuit, forsan irritatior dicat: Et si mihi semel pereundum est, cur hujus vitae perdo compendia? cur cum mihi alibi semper futurum 119.0640B| est male, non sit hic aliquandiu bene? quare non omnes voluptatis effundo habenas, totumque quod delectat perficio? Averterit Deus hanc ab omni Christiano insaniam ut se aliquis de numero perditorum credat, se a malo reverti non posse conjiciat, se inaestimabili Dei clementia salvari posse diffidat. Hoc eorum est qui transeunt in affectum cordis, hoc est, qui malum amore insatiabili diligunt, et in eo durare obstinatissima intentione decreverunt, et in desperationis barathrum irrevocabili se impietate merserunt. Qui vero se redemptum Christi sanguine tanto pretio meminit, initiatum baptismate tanto sato sacramento non nescit, poenitentiae aditum suae salutis argumentum patere non dubitat, cur, quaeso, potitus tantis beneficiis nullo 119.0640C| suo merito nisi malo, non indefessus implorat, ut etiam et bonum meritum a Deo et quae bonum meritum consequuntur accipiat? Cur se regressum habere dum hic vivit desperat, cum potius de bonitate Dei praesumere debeat, quod ideo vivat ut semetipsum tandem aliquando corrigat? Quis integre unquam sperare in Domino potuit, nec potuit ad veniam pervenire? Imo suo quisque judicio damnatus fugiat a Deo ad Deum, ab irato dum peccat, ad placatum dum poenitet. Revelet Domino viam suam, et speret in eum, et ipse faciet, 234 scilicet ut mala plena deserat, et bona jam ardenter ac delectabiliter apprehendat. Ille non potest Dei misericordiam consequi qui in illo sperare non potest. Nam sperantem in Domino, ut ipse aperit, 119.0640D| misericordia circumdabit. O quam tutum est nobis in Dei pietate perfugium! Paratus est Deus parcere subjectis et debellare superbos. His qui relinquunt culpam, et lacrymabiliter postulant veniam, facilis est praestare indulgentiam. Quis non hunc multum diligat, ut sibi dimitti peccata multa obtineat? Festinus ergo quisque ad poenitentiae portum confugiat, securus apprehendat et teneat. Proponat sibi quisque aemula pietate David regem et Petrum apostolum; quorum unus de adulterio et homicidio 119.0641A| increpatus, ut par fuit, insigni dolore, peccavi Domino dixit (II Reg. XII), et translatum mox peccatum, nec se moriturum audire meruit: alter vero respectus ab eo qui paulisper averterat ab eo faciem suam, et propterea factus fuerat conturbatus, respectus inquam, id est in affectum poenitentiae excitatus, negationis Dei maculam, tantum nefas, dicto citius amaris lacrymis diluit, abolevit. At si quis tantorum virorum contemplatione desperationem quam imitationem concepit, quod hi, quanquam maxima crimina virtutum copia propulsaverint atque oppresserint, se autem solis scatere vitiis ingemiscat, saltem illum latronem aspiciat, qui supplicium crucis haud dubie sceleratis actibus meruit, et per solam fidem, quae subito confessionem peperit 119.0641B| atque spem, in media morte vitam invenit. Postremo si sciret se aliquis tam infeliciter addictum ut absque ulla dubietate damnandus esset, cur non temperaret a vitiis? 235 cur non etiam elaboraret sectari bona quae posset, ut saltem eum levior poena postea plecteret? Quis hujus vitae poenis torquendus, si facultas detur, non minores eligat, majores declinet? Minores autem poenas minoribus, majores peccatis majoribus rependi divina Scriptura consulta respondet. Reddes, inquit Propheta, unicuique juxta opera sua (Psal. LXI), pro qualitate scilicet bonorum sive malorum praemia quibusque digna restitues. Sed si jam aliquid in persuadenda bona spe favore divino promovimus, sitne malorum praedestinatio sentienda, post ratiocinationem quam praemisimus, beati 119.0641C| Augustini assertione pandamus. Hic auctor certissimus, quia divinarum Scripturarum observantissimus, scribendo profecit. Unde culpat quosdam in libro de praedestinatione sanctorum quod sicut studuissent ipsius libros legere, non etiam certassent cum ipso proficere, et proficienter scripsit, nec tamen suo judicio ad perfectionem pervenit. Tenebat enim, quod etiam in suo mirabili de grammatica opere Priscianus intelligit, nihil perfectum ex omni parte in humanis locutionibus inveniri posse. Imo, quod noster ait Apostolus: Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus (I Cor. XIII). Hoc in exactissimo libro de bono perseverantiae, quem post vel inter libros retractationum edidit, dignatur ingenue confiteri. In libris autem retractationum, 119.0641D| quibus non erubuit publicare in quibuscunque se deprehendit errasse et censoria severitate damnare, et adhibita ubicunque potuit norma divinae auctoritatis et acumine cautissimae argumentationis corrigere, eo usque profecit ut studiosus quisque singularem ejus doctrinam securus haurire 119.0642A| 236 debeat, malitiosus non inveniat n eo quod juste reprehendat. Quis illo pressius vitia resecuit? Quis ad virtutes potentius instigavit, imo, ut verius eloquar, impulit? Quis illo felicius quos voluit persuasit? Cumque sit, ut ait Tullius, minimum de arte loqui, multo maximum ex arte dicere, ex arte quotiens voluit perfecte loquens oratorem implevit; de arte autem praeclara adjumenta, vim ejus aperiens, in quarto de doctrina Christiana libro capacibus praestitit. Quis hoc sit sanctior, quis cautor, quis acutior? Hic itaque tot divinis ornatus muneribus, non dubitando, non quaerendo, non argumentando, sed plane velut professum docendo, malorum praedestinationem esse insinuat. Verba ejus posui ex libro quem Enchiridion dixit, 119.0642B| cui in retractatione cum vellet supremam imponere, ut aiunt, manum, nihil quod adiceret, nihil quod detraheret, nihil quod mutaret invenit. Haec sunt magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus (Psal. CX), et tam sapienter exquisita, ut cum angelica et humana creatura peccasset, id est, non quod ille, sed quod voluit ipse fecisset, etiam per eamdem creaturae voluntatem, qua factum est quod Creator noluit, impleret ipse quod voluit, bene utens et malis tanquam summme bonus ad eorum damnationem, quos juste praedestinavit ad poenam, et ad eorum salutem quos benigne praedestinavit ad gloriam. Et ne hoc illi excidisse arbitreris, ac non pro comperto et certissimo comprobatum, cum ex multis librorum ejus 119.0642C| locis, tum ex illius cujus feci paulo ante mentionem qui inscribitur de Dono perseverantiae, quem aetate matura firmoque judicio exercitatissimus 237 edidit, poterit confirmari. « Quibus, inquit, non vult subvenire non subvenit, de quibus in sua praedestinatione, occulte quidem, sed juste, aliud judicavit. Non est enim iniquitas apud Deum. » Huic non dissimilia S. Gregorius papa, Fulgentius Isidorusque senserunt: quorum ego testimonia ponere supersedi, ne diu aliorum scriptis extentus esset noster labor ingratior. Cujus autem sit momenti Augustinus Coelestino papa docente discamus. « Augustinum, inquit, sanctae recordationis virum pro vita sua atque meritis in nostra communione semper habuimus, nec unquam hunc sinistrae 119.0642D| suspicionis rumor aspersit quem tantae scientiae olim fuisse meminimus ut inter magistros etiam a meis semper decessoribus haberetur. Bene ergo de eo omnes in commune senserunt, utpote qui ubique cunctis et amori fuerit et honori. » Verum ne, quod cavendum etiam saecularibus litteris dum 119.0643A| imbueremur cognovimus, amore doctorum amplecti judicemur errores eorum (unde probe idem Augustinus dehortatur in memorato de Dono perseverantiae libro his verbis: « Quanquam neminem velim sic amplecti omnia mea ut me sequatur, nisi in his in quibus me non errare perspexerit, » ) ac non potius unde potissimum quaerendum est vestigare veritatem, procedat Paulus in medium, ut detegat hoc tandem suo sermone secretum: Volens, inquit, Deus ostendere iram et demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia vasa trae, quae perfecta sunt in perditionem, ut notas faciat divitas gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam. Ecce vasa irae perfecta confirmat doctor gentium in perditionem. Et certe, 238 119.0643B| quantum ad humanam spectat opinionem, presius est dicere perfectum aliquid esse quam praedestinatum. Quantum enim ad humanorum casuum varietatem, perfectum infectum esse non potest, praedestinatum autem mutari aliquando potest. Quantum autem ad Dei pertinet continentem omnia majestatem, idem illi et perfectum est, quia fecit quae futura sunt, et praedestinatum, quia est immutabili veritate complendum. Iram vero illam appellat qua reprobi puniuntur, quae talibus verbis in Evangelio terminatur: Qui incredulus est Filio non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum (Joan. III). Hanc ut evitaret orabat Propheta: Domine, ne in furore arguas me, neque in ira tua corripias me (Psal. XXXVII). Sed forte nec ex hoc loco diversa 119.0643C| sentientium sopiatur intentio, quia pleraque exemplaria, non vasa irae perfecta in perditionem habent, sed vasa irae apta in interitum. Quasi vero propterea non possint vasa irae praedestinari in perditionem quod apta sint in interitum. Accedat ergo Dominus Jesus et nodum quaestionis ipse dissolvat. Denique ipse dicit in Evangelio: Vobis datum est nosse mysterium regni coelorum, illis autem non est datum (Matth. XIII). Vobis datum est, discipulis loquitur, illis autem non est datum, hoc est de undequaque confluentibus turbis. Si bene docentem capio, eos quibus datum est misericordia colligit, quibus non est datum judicio repellit, hoc est non adjuvando relinquit. Praedestinati autem sunt electi, quibus datum est, quorum certus est numerus. 119.0643D| Neque enim Deus praedestinaret eos quorum summam nesciret. Igitur cum ad eorum numerum aspirare non possint reprobi, quia ut salventur non 239 est eis datum, quis possit ostendere, quis audeat affirmare ut damnentur non esse praedestinatum? 119.0644A| Item in Evangelio immutabili sententia praescribitur: Qui non credit jam judicatus est (Joan III). Ad quid arbitraris, nisi ad puniendum? Cur, quaeso, nisi quia in Adam sua sponte peccante peccavit, nec hunc Dei gratia liberavit? An et inde cumulum sibi damnationis conscivit quod in infidelitate permanere delegit? Ita vero est. Sed cur credere noluit? quia, ut scriptum est, non omnium est fides. At cur non sit fides omnium, certus est limes, quem nisi impius excedere nullus audeat? quia illis non est datum. Siquidem cur eis non sit datum, illius est solius consilii cujus quanquam sit subinde occultum, nunquam tamen est injustum judicium. Hanc severitatem verisimile est illam quoque sonare sententiam: Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere 119.0644B| quem ille despexerit (Eccli. VII); quod scilicet vas irae aptum in interitum, vel perfectum in perditionem, malus obstinate in malo semper haereat, etsi videatur ad tempus correctionem simulare, sicut canis ad vomitum, sic ipse ad peccatum consciscendo sibi mortem recurrat. In eadem sententia studiosi, qui cultu orationis plurimum delectantur, recognoscant licet, non eloquentiae nitorem solum, sed etiam clausulam numerose cadentem. Jam ergo cum res in tuto sit, ponamus verborum controversias, ne puerili animositate contra invicem pro inani victoriae jactantia litigantes corripiamur ab Apostolo dicente: Noli verbis contendere. Ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium (I Tim. II). Nam cum sit nobis unus magister coelestis, 119.0644C| qui est verus et veritas, unde accipitur, et quo referenda 240 est omnis veritas, cur pro nostris inventis dimicemus, ut id ipsum dicamus omnes, quod nostrum non sit commentum, sed illius documentum, pacifice atque humiliter quid sit rectissimum reperiamus. Si qui vero tantis moventur auctoritatibus, seque non nostra assertione, verum perspicua superatos intelligunt veritate, non dedignentur suam mutare sententiam, quia non tam erubescendum est homini errasse quam cognitum errorem nolle vitare. Quod utiliter amplissimus orator Tullius suo proposito subtiliter monstrat exemplo. Si temere, inquit, aliquid, alicujus praeterisse aut non satis eleganter secuti videbimur, docti ab aliquo facile et libenter sententiam commutabimus. 119.0644D| Non enim parum cognovisse sed in parum cognito stulte et diu perseverasse turpe est, propterea quod alterum communi hominum infirmitati, alterum singulari uniuscujusque vitio est attributum.

Quaestionibus duabus, hoc est, de libero arbitrio, 119.0645A| et de praedestinatione, non ut voluimus, sed ut valuimus, pertractatis, ad tertiam, scilicet de redemptione, quanta sit sanguinis Christi, quae est ultima, veniamus. Et unde melius considerandi capiemus exordium quam ab ejus verbis qui quod postea sicut homo implevit, antea sicut Deus praedixit? Sunt hinc ejus verba: Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum (Joan. XII). In hac exaltatione, quam se humiliando ut nos exaltaremur perpessus est, sanguis ille pro multis effusus est in remissionem peccatorum. Sic enim idem Jesus, hoc est nostra lingua Salvator, salvum fecit populum suum a peccatis eorum. Denique non aliquam solam gentem elegit 241 quam singulari privilegio totam salvaret; sed 119.0645B| ut non suo merito, verum forsitan commendandae dignitatis pontificalis gratia, Caiphas prophetavit, mortuus est Jesus, non tantum pro Judaeorum gente, unde genus ducebat, sed ut filios Dei qui erant dispersi congregaret in unum. Non quod adhuc essent filii Dei, sed quia inter congregandum facti sunt filii Dei cum unitati fidei accesserunt. Non incongruenter igitur, sicut praedixit, ad se omnia traxit, qui ex omni genere hominum elegit quoscunque salvare decrevit. Qui multi dicti sunt, quia plures utique salvantur; omnes autem, quia ex omni genere hominum colliguntur. Pro his fusum esse sanguinem Dei, quia Verbum caro factum est, hoc est, Deus homo factus, a parte totum significante Scriptura, sicut alibi: Et videbit omnis caro salutare Dei (Luc. III), 119.0645C| hoc est, omnis homo, et quia Deus, dum integram naturam nostram assumpsit, suam incorruptam certe retinuit, universalis confitetur Ecclesia per totum orbem terrae diffusa, quae necessitate constringitur in accepta sanctificatione manendi, sic Apostolo explanante: Empti estis pretio magno, glorificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI). Itemque se annumerato de omnibus dicit idem Apostolus: Proprio Filio, haud dubium quin Deus, non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII). Item de his omnibus in Epistola quae praescribitur ad Hebraeos: Vidimus Jesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum, ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem (Hebr. II). Et aperiens qui sunt isti homines, mox intulit: Decebat enim 119.0645D| eum propter quem omnia et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis 242 eorum per passionem consummare. Decebat quippe Deum Patrem, propter quem omnia, hoc est cujus bonitate sunt omnia, et per quem omnia, quia ab illo coaeternus ei ortus est Filius per quem facta sunt omnia ( Omnia enim in sapientia fecisti, dicit sacer Psalmus [Psal. CI] ), qui, hoc est, Pater, multos filios in gloriam adduxerat, cum scilicet nemo venisset ad Filium nisi quem Pater ipse traxisset, auctorem 119.0646A| salutis eorum, hoc est, auctorem salvatorum, per passionem consummare, ut de quo dicitur, quae coepit Jesus facere et docere, quod docendum in mundo ipse docuerat primus impleret, hoc est, majorem charitatem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis, et ita eum per passionem consummaret Pater, id est, consummatum perfectumque ostenderet; cum quod ipse bene docuisset, non solum implere, quanquam arduum, non recusasset, verum etiam suo exemplo caeteros excitasset. Intuendum quod quos dicit omnes in eo quod paulo ante posuit, qualiter gratia Dei pro omnibus gustaverit mortem, eosdem paulo post nuncupat multos, inferens, qui multos filios in gloriam adduxerat. Haec divinorum eloquiorum auctoritas intelligenter expensa, 119.0646B| pro omnibus Dei Filium gustasse mortem sic accipi posse insinuat quemadmodum Deum velle omnes fieri salvos. Ut enim salvos fieri vult omnes quicunque salvantur, ita redimit omnes quicunque redimuntur. Non autem salvantur omnes, nec vero redimuntur. Non itaque vult salvari alios omnes aut redimi nisi qui redimuntur atque salvantur. In hoc sensu beatus Augustinus invenitur in libro cujus jam supra meminimus, qui Enchiridion dicitur. Locus 243 hic est. « Haec quae in sanctis angelis et virtutibus dicitur Ecclesia, tunc nobis sicuti est innotescet cum ei conjuncti fuerimus in finem ad simul habendam beatitudinem sempiternam. Ista vero, quae ab illa peregrinatur in terris, et nobis notior est, quo in illa sumus, et quia hominum est, quod et nos 119.0646C| sumus, haec sanguine Mediatoris nullum habentis peccatum ab omni est redempta peccato. Ejus vox est: Si Deus pro nobis, quis contra nos? qui proprio Filio non pepercit, sed pro omnibus tradidit eum (Rom. VIII). In Ecclesia enim,, quae sanguine Mediatoris nullum habentis peccatum ab omni est redempta peccato, intelligit esse omnes qui apostolico testimonio comprehenduntur, quod est, pro nobis omnibus tradidit eum. Curiosos tamen divinorum eloquiorum non fugiat probabiliter dici posse mortuum pro omnibus Christum qui ejus fidei sacramenta sive servaturi, sive non servaturi suscipiunt. Pro servaturis quidem nulli potest esse ambiguum. Pro non servaturis Apostolus idoneus auctor est illo testimonio: Peribit in scientia frater, propter quem Christus 119.0646D| mortuus est (I Cor. VIII). Nec mirum, cum fides sine operibus otiosa sit, et multi vocati, pauci vero doceantur electi. Verum hoc quidam velut blasphemum vehementer exsecrantur et damnant, quod derogetur plurimum Redemptori, nisi generaliter omnes homines redemerit. Nos autem, salva fide, hoc est, quod suo sanguine Deus redemerit omnes quos voluerit, et nulli sint redempti nisi quos ipse redemerit, ita causam in medio relinquimus, ut si quilibet eumdem sanguinem Redemptoris prodesse aliquid etiam perditis 119.0647A| valeant demonstrare, non solum resistamus nihil, verum 244 etiam libenter in eorum sententiam transeamus. Nam si sol caecos, quanquam non illuminet, tamen fovet, cur non potentior sol, etsi non salvat suo merito excaecatos atque damnatos, tanti pretii merito minus puniat? Si tamen hoc admittat consilii ejus benevolentia, cui canitur: Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus (Psal. CXLIV). Sed huic opinioni videtur Apostolus refragari, ubi ait: Ego Paulus dico vobis, quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit (Gal. III). Nam si nihil proderit Christus baptizatis qui etiam Spiritum sanctum acceperint, sicut idem Apostolus declarat his verbis: Ex operibus legis spiritum accepistis, an ex auditu fidei (Gal. V)? Si, inquam, nihil proderit Christus talibus baptizatis a fide resilientibus, 119.0647B| quemadmodum proderit aliquid baptizatis et relapsis in crimina nec correctis et quibusque in infidelitate defunctis? Verum ne me irridendum et respuendum pronuntient quibus placet omnes sive bonos sive malos indifferenter a Christo redemptos, 119.0648A| ponam unum quod cum eis faciat testimonium, et eos omnes, ut opinor, in gratiam reduxero. Joannes Constantinopolitanus, doctrina et sanctitate juxta insignis episcopus, ut gratia Dei pro omnibus gustaverit mortem, quod supra jam posui, sic exposuit, qualiter gratia Dei pro omnibus gustaverit mortem, non pro fidelibus tantum, sed pro mundo universo. Et ipse quidem pro omnibus mortuus est. Quid autem si non omnes credunt? Ille quod suum erat implevit. » Eligat sane, superioribus acute consideratis, unusquisque quod optimum ei Deus occulta inspiratione suggesserit, aut magistra ejus Scriptura manifesta ratione protulerit.

245 Haec habui quae de tribus non spernendis quaestionibus dicerem, atque utinam tam proficue quam prolixe. Quae si cognoscere non fastidierint 119.0648B| studiosi, quanquam approbare non possint obtusam incultamque meam disputationem, tamen quando volentibus quod utile putavi benevole cognoscendum exposui, non improbabunt, credo, talem scilicet volentem prodesse devotionem.