Migne Patrologia Latina Tomus 3
Novati.DeTri 3 Novatianusfl. 260 Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
ARGUMENTUM.
Dividitur tractatus Novatiani de Trinitate in triginta et unum caput. Primum de iis verbis regulae veritatis, seu fidei (quam Symbolum vocamus) commentatur, quae nos credere jubent in Deum Patrem et Dominum omnipotentem, rerum omnium perfectissimum creatorem, a capite 1 ad 8 usque, ubi, inter alia etiam attributa divina, immensitatem, aeternitatem, unitatem, bonitatem, immutabilitatem, immortalitatem, spiritualitatem, partim ex ratione, partim ex SS. Litteris adstruit; additque nec passiones, nec membra Deo attribui posse, haecque in Scriptura solummodo ἀνθρωποπαθικῶς de Deo enuntiari. A capite 9 usque ad 28, ad ea Symboli nostri quoque verba late explicanda accedit, quae nobis fidem commendant in Filium Dei Jesum Christum, Dominum, Deum nostrum. Christum in Veteri Testamento promissum verum hominem, verumque Deum esse, Scripturam Veteris Novique Foederis auctoritate probat; capite 18 errorem Sabellianorum refutat, et auctoritate SS. Litterarum distinctionem Patris et Filii confirmat, hujusque haeresiarchae objectionibus aliorumque dein respondet. De fide in Spiritum sanctum agit capite 18, inquiens: Deinceps fidei auctoritatem admonere nos, post Patrem et Filium, credere etiam in Spiritum sanctum: cujus operationes ex Scripturis recenset, et comprobat. Dein unitatem Dei cum ante disputatis conjungere studet, tandemque summam rerum expositarum exhibet (7).
CAPUT PRIMUM. DE TRINITATE disputaturus Novatianus ex Regula fidei proponit, ut primo credamus in Deum Patrem et Dominum omnipotentem, rerum omnium perfectissimum conditorem. Creationis opera pulchre describuntur. Liberum hominis arbitrium asseritur. Misericordia Dei in poena homini infligenda monstratur. Piorum impiorumque animarum post mortem locus statuitur. Regula exigit veritatis ut primo omnium credamus in Deum Patrem et Dominum omnipotentem, id est, rerum omnium perfectissimum conditorem, qui coelum alta sublimitate suspenderit, terram dejecta mole solidaverit, maria soluto liquore diffuderit, et haec omnia propriis et condignis instrumentis et ornata et plena digesserit. Nam et in solidamento coeli luciferos solis ortus excitavit, lunae candentem globum ad solatium noctis mensurnis incrementis orbis implevit, astrorum etiam radios variis fulgoribus micantis lucis accendit: et haec omnia legitimis meatibus circumire totum mundi ambitum voluit, humano generi (Gen. I, 14) dies, menses, annos, signa, tempora, utilitatesque factura. In terris quoque altissimos montes in verticem sustulit, valles in ima dejecit, campos aequaliter stravit, animalium greges ad varias hominum servitutes utiliter instituit. Silvarum quoque robora humanis usibus profutura solidavit, fruges in cibum elicuit, fontium ora reseravit, et lapsuris fluminibus infudit. Post quae, ne non etiam ipsis quoque deliciis procurasset oculorum, variis florum coloribus ad voluptatem spectantium cuncta vestivit. In ipso quoque mari, quamvis esset et magnitudine et utilitate mirabile, multimoda animalia, nunc mediocris, nunc vasti corporis finxit, ingenium artificis de institutionis varietate testantia. Quibus non contentus, ne forte fremitus et cursus aquarum, cum dispendio possessoris humani, alienum occuparet elementum, fines littoribus inclusit: quo cum fremens fluctus et ex alto sinu spumans unda venisset, rursum in se rediret, nec terminos concessos excederet, servans jura praescripta: ut divinas leges tanto magis homo custodiret, quanto illas etiam elementa servassent. Post quae hominem quoque mundo praeposuit, et quidem (Gen. I, 27) ad imaginem Dei factum: cui mentem et rationem indidit et prudentiam, ut Deum posset imitari: cujus etsi corporis terrena primordia, coelestis tamen et divini halitus inspirata substantia: quem quum (Gen. I, 28) omnia in servitutem illi dedisset, solum liberum esse voluit. Et ne in periculum caderet rursum soluta libertas (Gen. II, 17), mandatum posuit, quo tamen non inesse malum in fructu arboris doceretur, sed futurum, si forte ex voluntate hominis de contemptu datae legis praemoneretur. Nam et liber esse debuerat, ne incongruenter Dei imago serviret: et lex addenda, ne usque ad contemptum dantis libertas effraenata prorumperet: ut et praemia condigna et merita poenarum consequenter exciperet, suum jam habens illud, quod motu mentis in alterutram partem agitare voluisset: ex quo mortalitas, invidia utique, in ipsum redit; qui cum illam de obedientia posset evadere, in eamdem incurrit, dum ex consilio perverso (Gen. III, 5) Deus esse festinat: cujus tamen poenam nihilominus indulgenter temperavit, dum non tam ipse, quam labores ejus maledicuntur super terram. Nam et quod requiritur, non ex ignorantia venit, sed spem hominis futurae in Christo et inventionis et salutis ostendit: et quod (Ibid. 22, 23, 24) ne de ligno arboris vitae contingat arcetur, non de invidiae maligno livore descendit, sed ne vivens in aeternum, nisi peccata Christus ante donasset, circumferret secum in poenam sui semper immortale delictum. Quamquam etiam superioribus, id est super ipsum quoque solidamentum partibus, quae non sunt hodie nostris contemplabiles oculis, Angelos prius instituerit, spiritales Virtutes digesserit, Thronos Potestatesque praefecerit, et alia multa coelorum immensa spatia, et sacramentorum infinita opera condiderit, ut immensus hic licet mundus poene novissimum magis Dei corporalium rerum appareat opus esse, quam solum. Namque quae infra terram jacent, neque ipsa sunt digestis et ordinatis potestatibus vacua. Locus enim est quo piorum animae impiorumque ducuntur, futuri judicii praejudicia sentientes: ut operum ipsius in omnibus partibus redundantes magnitudines non intra mundi hujus capacissimos licet, ut diximus, sinus conclusas videremus, sed etiam infra ipsius mundi et profunda et altitudines cogitare possemus; et sic considerata operum magnitudine, tantae molis digne mirari possemus artificem.
CAPUT II. Deus super omnia, ipse continens omnia, immensus, aeternus, mente hominis major, sermone inexplicabilis, sublimitate omni sublimior. Super quae omnia ipse continens cuncta, nihil extra se vacuum deserens, nulli Deo superiori (ut quidam putant) locum reliquit. Quandoquidem ipse universa sinu perfectae magnitudinis et potestatis incluserit, intentus semper operi suo, et vadens per omnia, et movens cuncta, et vivificans universa, et conspiciens tota, et in concordiam elementorum omnium discordantes materias sic connectens, ut ex disparibus elementis ita sit unus mundus ista coagmentata conspiratione solidatus, ut nulla vi dissolvi possit, nisi quum illum solus ipse qui fecit (II Pet. III, 13), ad majora alia praestanda nobis, solvi jusserit. Hunc enim legimus omnia continere: et ideo nihil extra ipsum esse potuisse: quippe quum originem omnino non habeat, consequenter nec exitum sentiat: nisi forte, quod absit, aliquando esse coeperit, nec super omnia sit, sed dum post aliquid esse coeperit, infra id sit quod ante ipsum fuerit, minor inventus potestate, dum posterior denotatur etiam ipso tempore. Ob hanc ergo causam semper immensus, quia nihil illo majus est; semper aeternus, quia nihil illo antiquius. Id enim quod sine origine est, praecedi a nullo potest, dum non habet tempus. Ideo immortalis, non deficiens in consummationis exitu. Et quoniam sine lege est quidquid sine origine est, modum temporis excludit, dum se debitorem nemini sentit. De hoc ergo, ac de eis quae sunt ipsius et in eo sunt, nec mens hominis quae sint, quanta sint, et qualia sint, digne concipere potest, nec eloquentia sermonis humani aequabilem majestati ejus virtutem sermonis expromit. Ad cogitandam enim et ad eloquendam illius majestatem, et eloquentia omnis merito muta est, et mens omnis exigua est: major est enim mente ipsa, nec cogitari possit quantus sit, ne si potuerit cogitari, mente humana minor sit, qua concipi possit. Major est quoque omni sermone, nec edici possit: ne si potuerit edici, humano sermone minor sit, quo, quum edicitur, et circumiri et colligi possit. Quidquid enim de illo cogitatum fuerit, minus ipso erit: et quidquid enuntiatum fuerit, minus illo comparatum circum ipsum erit. Sentire enim illum taciti aliquatenus possumus; ut autem ipse est, sermone explicare non possumus. Sive enim illum dixeris Lucem, creaturam ipsius magis quam ipsum dixeris; ipsum non expresseris: sive illum dixeris Virtutem, potentiam ipsius magis quam ipsum dixeris, et deprompseris: sive dixeris Majestatem, honorem ipsius magis quam illum ipsum descripseris. Et quid per singula quaeque percurrens longum facio? semel totum explicabo. Quidquid omnino de illo retuleris, rem aliquam ipsius magis et virtutem, quam ipsum explicaveris. Quid enim de eo condigne aut dicas, aut sentias, qui omnibus et sermonibus et sensibus major est? Nisi quod uno modo (et hoc ipsum quomodo possumus, quomodo capimus, quomodo intelligere licet) quid sit Deus mente capiemus, si cogitaverimus id illum esse, quod, quale, et quantum sit non possit intelligi, nec in ipsam quidem cogitationem possit venire. Nam si ad solis aspectum oculorum nostrorum acies hebescit, ne orbem ipsum obtutus inspiciat obviorum sibi superatus fulgore radiorum: hoc idem mentis acies patitur in cogitatione omni de Deo; et quanto ad considerandum Deum plus intenditur, tanto magis ipsa cogitationis suae luce caecatur. Quid enim de eo (ut iterum repetam) condigne dicas, qui est sublimitate omni sublimior, et altitudine omni altior, et profundo omni profundior, et omni luce lucidior, et omni claritate clarior, omni splendore splendidior, omni robore robustior, omni virtute viritior, omni pulchritudine pulchrior, veritate omni verior, et fortitudine omni fortior, et majestate omni major, et omni potentia potentior, et omnibus divitiis ditior, omni prudentia prudentior, et omni benignitate benignior, omni bonitate melior, omni justitia justior, omni clementia clementior? Minora enim sint necesse est omnium genera virtutum, eo ipso, qui virtutum omnium et Deus et Parens est: ut vere dici possit, id Deus esse, quod ejusmodi est cui comparari nihil potest. Super omne est enim quod dici potest. Mens est enim quaedam gignens et complens omnia, quae sine ullo aut initio aut termino temporis, causas rerum naturaliter nexas ad utilitatem omnium summa et perfecta ratione moderetur.
CAPUT III. Deum esse omnium conditorem, dominum et parentem, e sacris Scripturis probatur. Hunc igitur agnoscimus et scimus Deum, conditorem rerum omnium: Dominum, propter potestatem, et parentem, propter institutionem: hunc inquam qui dixit, et facta sunt omnia (Psal. CXLVIII, 5); praecepit, et processerunt universa; de quo scriptum est (Psal. CIII, 24): Omnia in sapientia fecisti; de quo Moyses (Deuteron. IV, 39): Deus in coelo sursum et in terra deorsum; qui secundum Isaiam (Isa. XL, 12), mensus est coelum palmo, terram pugillo: qui aspicit terram, et facit eam tremere (Psal. CIII, 32); qui continet gyrum terrae, et eos qui habitant in ipso quasi locustae; qui expendit montes in pondere, et nemora in statera (Isa. XL, 22, 12); id est, certo divinae dispositionis examine: ac, ne facile in ruinam procumberet magnitudo inaequaliter jacens, si non paribus fuisset librata ponderibus, onus hoc moderanter terrenae molis aequavit. Qui dicit per Prophetam (Isa. XLV, 22): Ego Deus, et non est praeter me. Qui per eumdem Prophetam refert (Isa. XLII, 8): Quoniam majestatem meam non dabo alteri; ut omnes cum suis figmentis ethnicos excludat et haereticos, probans Deum non esse qui manu artificis factus sit, nec eum qui ingenio haeretici fictus sit. Non est enim Deus, cui, ut sit, quaerendus est artifex. Quique adhuc adjecit per Prophetam (Isa. LXVI, 1): Coelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum: qualem mihi aedificabitis domum, aut quis locus requiei meae? ut ostendat quoniam multo magis illum templum non capit, quem mundus non capit: et haec non ad sui jactantiam, sed ad nostri scientiam refert. Neque enim ipse a nobis desiderat magnitudinis gloriam, sed nobis vult religiosam, qua pater, conferre sapientiam. Quique praeterea ferinos nostros animos, et de agresti immanitate tumidos et abruptos ad lenitatem trahere volens, dicit (Ibid. v. 2): Et super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem et quietum, et trementem verba mea? ut Deum aliquatenus quantus sit possit agnoscere, dum illum per Spiritum collatum discit timere. Qui similiter adhuc magis in notitiam nostri volens pervenire, ad culturam sui nostros excitans animos, aiebat (Isa. XLV, 7): Ego sum Dominus, qui feci lucem et creavi tenebras; ut vicissitudinum istarum quibus noctes diesque moderantur, non Naturam, nescio quam, putaremus artificem; sed Deum agnosceremus potius (quod erat verius) conditorem. Quem quoniam obtutu oculorum videre non possumus, de operum magnitudine et virtute et majestate condiscimus: Invisibilia enim ipsius, inquit apostolus Paulus, a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque ejus virtus et divinitas (Rom. I, 20): ut animus humanus ex manifestis occulta condiscens, de operum magnitudine quae videret, mentis oculis artificis magnitudinem cogitaret. De quo idem Apostolus (I Tim. I, 17): Regi autem saeculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria. Evasit enim oculorum contemplationem, qui cogitationis vicit magnitudinem: Quoniam, inquit, ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 33). Nam et imperio ejus omnia, ut ex ipso sint: et verbo ejus digesta, ut per ipsum sint: et in judicium ejus recidunt universa; ut dum in ipso, exspectant libertatem corruptione deposita (Rom. VIII, 21), in ipsum videantur esse revocata.
CAPUT IV. Bonum quoque, semper sui similem, immutabilem, unum et solum, infinitum: cujus nec nomen proprium possit edici, et incorruptibilem, et immortalem. Quem solum merito bonum pronuntiat Dominus (Luc. XVIII, 19): cujus bonitatis totus testis est mundus, quem non instituisset, nisi bonus fuisset. Nam si omnia bona valde (Gen. I, 31); consequenter ac merito et quae instituta sunt bona, bonum institutorem probaverunt: et quae a bono institutore sunt, aliud quam bona esse non possunt: ex quo omne malum facessat a Deo. Nec enim potest fieri, ut sit initiator aut artifex ullius mali operis, qui nomen sibi perfecti vindicat et parentis et judicis: maxime quum omnis mali operis vindex sit et judex; quoniam et non aliunde occurrit homini malum, nisi a bono Deo recessisset. Hoc autem ipsum in homine denotatur: non quia necesse fuit, sed quia ipse sic voluit. Unde manifeste et quid malum esset apparuit, et, ne invidia in Deo esse videretur, a quo malum ortum esset, eluxit. Hic ergo semper sui est similis, nec se umquam in aliquas formas vertit aut mutat (Jac. I, 17): ne per immutationem, etiam mortalis esse videatur. Immutatio enim conversionis, portio cujusdam comprehenditur mortis. Ideo nec adjectio in illo umquam ullius aut partis aut honoris accedit, ne quid umquam perfecto defuisse videatur: nec detrimentum in eo aliquod agitur, ne gradus mortalitatis receptus esse videatur: sed quod est, id semper est; et qui est, semper ipse est; et qualis est, semper talis est. Nam et incrementa originem monstrant, et detrimenta mortem atque interitum probant, et ideo: Ego, ait, sum Deus, et non sum mutatus (Malach. III, 6), statum suum tenens semper, dum id quod natum non est, converti non potest. Hoc enim in ipso quidquid illud potest quod est Deus, semper sit necesse est; ut semper sit Deus, servans sese virtutibus suis. Et ideo dicit (Exod. III, 14): Ego sum qui sum. Quod enim est, ideo hoc habet nomen, quoniam eamdem semper sui obtinet qualitatem. Immutatio enim tollit illud nomen quod est: quidquid enim aliquando vertitur, mortale ostenditur, hoc ipso quod convertitur. Desinit enim esse quod fuerat, et incipit consequenter esse quod non erat: idcirco et merito in Deo manet semper status suus, dum sine detrimento commutationis, semper sui et similis et aequalis est. Quod enim natum non est, nec mutari potest: ea enim sola in conversionem veniunt, quaecumque fiunt vel quaecumque gignuntur; dum quae aliquando non fuerant, discunt esse nascendo, atque ideo nascendo converti. At enim, illa quae nec nativitatem habent nec artificem, excluserunt a se demutationem, dum in qua conversionis causa est, non habent originem: ideo et unus pronuntiatus est, dum parem non habet: Deus enim, quidquid esse potest Deus est, summum sit necesse est. Summum autem quidquid est, ita demum summum esse oportet, dum extra comparem est. Et ideo solum et unum sit necesse est, cui conferri nihil potest, dum parem non habet. Quoniam nec duo infinita esse possunt; ut rerum dictat ipsa natura. Infinitum est autem, quidquid nec originem habet omnino, nec finem. Excludit enim alterius initium, quidquid occupaverit totum. Quoniam si non omne id quod est, quidquid est continet; dum intra id invenitur quo continetur, minus inventum eo quo continetur, Deus esse desierit, in alterius potestatem redactus, cujus magnitudine, qua minor, fuerit inclusus: et ideo quod continuit, Deus potius esse jam coeperit. Ex quo effectum est, ut nec nomen Dei proprium possit edici, quoniam non possit nec concipi. Id enim nomine continetur, quidquid etiam ex naturae suae conditione comprehenditur. Nomen enim significantia est ejus rei, quae comprehendi potuit ex nomine. At quando id de quo agitur tale est, ut condigne nec ipsis intellectibus colligatur; quomodo appellationis digne vocabulo pronuntiabitur, quod dum extra intellectum est, etiam supra appellationis significantiam sit necesse est? Ut merito quando nomen suum Deus, ex quibusdam rationibus et occasionibus adjicit et praefert, non tam legitimam proprietatem appellationis sciamus esse depromptam, quam significantiam quamdam constitutam; ad quam dum homines decurrunt, Dei misericordiam per ipsam impetrare posse videantur. Est ergo et immortalis et incorruptibilis, nec detrimenta sentiens omnino, nec finem. Nam et quia incorruptibilis, ideo et immortalis; et quia immortalis, utique et incorruptibilis; utroque invicem sibi et in se connexione mutua perplexo, et ad statum aeternitatis vicaria concatenatione producto, et immortalitate de incorruptione descendente, et incorruptione de immortalitate veniente.
CAPUT V. Cujus si iracundias et indignationes quasdam, et odia descripta in sacris paginis teneamus; non tamen haec intelligi ad humanorum exempla vitiorum. Cujus etiam si iracundias legimus, et indignationes quasdam descriptas tenemus, et odia relata cognoscimus, non tamen haec intelligimus ad humanorum relata esse exempla vitiorum. Haec enim omnia, et si hominem possunt corrumpere, divinam vim non possunt omnino vitiare. Passiones enim istae in hominibus merito esse dicentur; in Deo non merito judicabuntur. Corrumpi enim per haec homo potest, quia corrumpi potest: corrumpi per haec Deus non potest, quia nec corrumpi potest. Habent igitur ista vim suam quam exerceant; sed ubi praecedit passibilis materia, non ubi praecedit impassibilis substantia. Nam et quod irascitur Deus, non ex vitio ejus venit; sed ad remedium nostri illud facit. Indulgens est enim, etiam tunc cum minatur: dum per haec homines ad recta revocantur. Nam quibus ad honestam vitam deest ratio, metus est necessarius, ut qui rationem reliquerunt, vel terrore moveantur. Et ideo omnes istae vel iracundiae Dei, vel odia, vel quaecumque sunt hujusmodi, dum ad medicinam nostram proferuntur (ut res docet), ex consilio, non ex vitio venerunt: nec ex fragilitate descendunt; propter quod etiam ad corrumpendum Deum valere non possunt. Materiarum enim in nobis ex quibus sumus, diversitas, ad iracundiae consuevit corrumpentem nos excitare discordiam; quae in Deo, vel ex natura vel ex vitio, non potest esse: dum non utique ex coagmentis corporalibus intelligitur esse constructus. Est enim simplex, et sine ulla corporea concretione, quidquid illud est totus, quod se solus scit esse; quandoquidem Spiritus sit dictus (Joan. IV, 24). Et ideo haec quae in hominibus vitiosa sunt et corrumpentia, dum ex corporis ipsius et materiae corruptibilitate nascuntur, in Deo corruptibilitatis vim exercere non possunt: quandoquidem, ut diximus, non ex vitio, sed ratione venerunt.
CAPUT VI. Et licet Scriptura faciem divinam saepe ad humanam formam convertat, non tamen intra haec nostri corporis lineamenta modum divinae majestatis includi. Et licet Scriptura coelestis ad humanam formam faciem divinam saepe convertat, dum dicit (Psal. XXXIII, 16): Oculi Domini super justos: aut dum (Gen. VIII, 21): Odoratus est Dominus Deus odorem bonae fragrantiae: aut dum traduntur Moysi tabulae scriptae digito Dei (Exod. XXXI, 18): aut dum populus filiorum Israel de terra Aegypti manu valida et brachio excelso (Psal. CXXXV, 12) liberatur: aut dum dicit (Isa. I, 20): Os enim Domini locutum est haec: aut dum terra scabellum pedum Dei esse perhibetur (Isa. LXVI, 1): aut dum dicit: (IV Reg. XIX, 16): Inclina aurem tuam, et audi: nos qui dicimus, quia Lex spiritalis est, non intra haec nostri corporis lineamenta, modum aut figuram divinae majestatis includimus, sed suis illam interminatae magnitudinis (ut ita dixerim) campis sine ullo fine diffundimus. Scriptum est enim (Psal. CXXXVIII, 8, 9, 10): Si ascendero in coelum, tu ibi es: si descendero ad inferos, ades: et si assumpsero alas meas, et abiero trans mare, ibi manus tua apprehendet me, et dextera tua detinebit me. Rationem enim divinae Scripturae de temperamento dispositionis cognoscimus. Parabolis enim adhuc, secundum fidei tempus, de Deo Prophetes tunc loquebatur, non quomodo Deus erat, sed quomodo populus capere poterat. Ut igitur haec sic de Deo dicantur, non Deo, sed populo potius imputetur. Sic (Exod. XXVI) et tabernaculum erigere populo permittitur; nec tamen Deus intra tabernaculum clusus continetur; sic (III Reg. IV) et Templum exstruitur; nec tamen Deus intra templi angustias omnino sepitur. Non igitur mediocris est Deus, sed populi mediocris est sensus: nec angustus Deus, sed rationis populi angustus est intellectus habitus. Denique in Evangelio (Joan. IV, 21): Veniet hora, Dominus aiebat, cum neque in monte isto, neque in Hierusalem adorabitis Patrem, et causas reddidit dicens (Ibid. v. 24): Spiritus est Deus; et eos ergo qui adorant, in spiritu et veritate adorare oportet. Efficaciae igitur ibi divinae per membra monstrantur: non habitus Dei, nec corporalia lineamenta ponuntur. Nam et cum oculi describuntur, quod omnia videat exprimitur; et quando auris, quod omnia audiat proponitur; et cum digitus, significantia quaedam voluntatis aperitur; et cum nares, precum quasi odorum perceptio ostenditur; et cum manus, quod creaturae sit omnis auctor probatur; et quando brachium, quod nulla natura contra robur ipsius repugnare possit edicitur; et quando pedes, quod impleat omnia, nec sit quidquam ubi non sit Deus, explicatur. Neque enim sunt ei aut membra aut membrorum officia necessaria, ad cujus solum etiam tacitum arbitrium et serviunt et adsunt omnia. Cur enim requirat oculos, qui Lux est? aut cur quaerat pedes, qui ubique est? aut cur ingredi velit, cum non sit quo extra se progredi possit? aut cur manus expetat, cujus ad omnia instituenda artifex est et silens voluntas? Nec auribus eget, qui etiam tacitas novit voluntates. Aut propter quam causam linguam quaerat, cui cogitare jussisse est? Necessaria enim haec membra hominibus fuerunt, non Deo: quia inefficax hominis consilium fuisset, nisi cogitamen corpus implesset; Deo autem non necessaria, cujus voluntatem non tantum sine aliqua molitione, opera subsequuntur, sed ipsa statim opera cum voluntate procedunt. Caeterum ipse totus oculus, quia totus videt; et totus auris, quia totus audit; et totus manus, quia totus operatur; et totus pes, quia totus ubique est. Idem enim quidquid illud est, totus aequalis est, et totus ubique est. Non enim habet in se diversitatem sui, quidquid est simplex. Ea enim demum in diversitatem membrorum recidunt, quae veniunt ex nativitate in dissolutionem. Sed haec quae concreta non sunt, sentire non possunt. Quod enim immortale est, quidquid est, illud ipsum unum et simplex et semper est. Et ideo quia unum est, dissolvi non potest; quoniam quidquid est illud ipsum extra jus dissolutionis positum, legibus est mortis solutum.
CAPUT VII. ARGUMENTUM.-- Spiritus quoque cum Deus dicitur, claritas et lux, non satis Deum illis appellationibus explicari. Sed illud quod dicit Dominus (Joan. IV, 24) Spiritum Deum, puto ego sic locutum Christum de Patre, ut adhuc aliquid plus intelligi velit quam Spiritum Deum. Hominibus enim licet in Evangelio suo intelligendi incrementa faciens disputet; sed tamen et ipse sic adhuc de Deo loquitur hominibus, quomodo possunt adhuc audire vel capere; licet, ut diximus, in agnitionem Dei religiosa jam facere incrementa nitatur. Invenimus enim scriptum esse quod (I Joan. IV, 8) Deus Charitas dictus sit; nec ex hoc tamen Dei substantia Charitas expressa est: et quod (I Joan. I, 5) Lux dictus est; nec tamen in hoc substantia Dei est, sed totum hoc de Deo dictum est quantum dici potest; ut merito et quando Spiritus dictus est, non omne id quod est, dictus sit; sed ut dum mens hominum intelligendo usque ad ipsum proficit Spiritum, conversa jam ipsa in spiritu, aliud quid amplius per Spiritum conjicere Deum esse possit. Id enim quod est, secundum id quod est, nec humano sermone edici, nec humanis auribus percipi, nec humanis sensibus colligi potest. Nam si (I Cor. II, 9) quae praeparavit Deus his qui diligunt illum, nec oculus vidit, nec auris audivit, nec cor hominis, aut mens ipsa percepit; qualis et quantus est ille ipse qui haec repromittit, ad quae intelligenda et mens hominis et natura defecit? Denique si acceperis Spiritum substantiam Dei, creaturam feceris Deum. Omnis enim spiritus creatura est. Erit ergo jam factus Deus. Quomodo et si secundum Moysen (Deut. IV, 24) Ignem acceperis Deum; creaturam illum esse dicendo, institutum expresseris, non institutorem docueris. Sed haec figurantur potius quam ita sunt. Nam et in Veteri Testamento ideo Deus Ignis dicitur, ut peccatori populo metus incutiatur, dum judex ostenditur. Et in Novo Testamento Spiritus esse profertur, ut refector et creator in delictis suis mortuorum, per hanc bonitatem collatae credentibus indulgentiae, comprobetur.
CAPUT VIII. ARGUMENTUM.-- Hunc ergo Deum novisse et venerari Ecclesiam; eique testimonium reddit tam invisibilium, quam etiam visibilium, et semper, et tota natura, quam ejus providentia regit ac moderatur. Hunc ergo, omissis haereticorum fabulis atque figmentis, Deum novit et veneratur Ecclesia; cui testimonium reddit tam invisibilium quam etiam visibilium et semper et tota natura: quem Angeli adorant, astra mirantur, maria benedicunt, terrae verentur, inferna quaeque suspiciunt: quem mens omnis humana sentit, etiam si non exprimit: cujus imperio omnia commoventur, fontes scaturiunt, amnes labuntur, fluctus assurgunt, foetus suos cuncta parturiunt, venti spirare coguntur, imbres veniunt, maria commoventur, foecunditates suas cuncta ubique diffundunt: qui peculiarem protoplastis aeternae vitae mundum quemdam paradisum in oriente constituit; arborem vitae plantavit (Gen. II, 9); scientiae boni et mali similiter alteram arborem collocavit; mandatum dedit; sententiam contra delictum statuit (II Pet. II, 5); Noe justissimum de diluvii periculis pro merito innocentiae fideique servavit (Gen. V, 24); Enoch transtulit (Jac. II, 23); in amicitiae societatem Abraham allegit (Gen. XXII, 12); Isaac protexit (Ibid. v. 30, 43); Jacob auxit (Exod. III, 9, 10); Moysem ducem populo praefecit; ingemiscentes filios Israel e jugo servitutis eripuit; Legem scripsit; patrum sobolem in terram repromissionis induxit; Prophetas spiritu instruxit; et per hos omnes Filium suum Christum repromisit; et quando daturum se spoponderat, misit. Per quem nobis in notitiam venire voluit; et in nos indulgentiae suae sinus largos profudit, egenis et abjectis locupletem Spiritum conferendo. Et quia ultro et largus et bonus est, ne totus hic orbis aversus gratiae ejus fluminibus aresceret (Marc. XVI, 15), Apostolos institutores generis nostri in totum orbem mitti per Filium suum voluit: ut conditio generis humani agnosceret institutorem; et, si sequi maluisset, haberet quem pro Deo in suis jam postulationibus Patrem diceret (Matth. VI, 9). Cujus providentia non tantummodo singillatim per homines cucurrit aut currit; sed etiam per ipsas urbes et civitates, quarum exitus Prophetarum vocibus cecinit; immo etiam per ipsum totum orbem, cujus propter incredulitatem, exitus, plagas, deminutiones poenasque descripsit. Et ne quis non etiam ad minima quaeque Dei putaret istam infatigabilem providentiam pervenire, Ex duobus, inquit Dominus, passeribus unus non cadet sine Patris voluntate; sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt (Matth. X, 29, 30). Cujus etiam cura et providentia Israelitarum non sivit nec vestes consumi, nec vilissima in pedibus calceamenta deteri (Deut. VIII, 4), sed (Dan. III, 27) nec ipsorum postremum adolescentium captiva sarabara comburi; nec immerito: nam si hic omnia complexus est omnia continens, (omnia autem et totum ex singulis constant) pertinget consequenter ejus ad usque singula quaeque cura, cujus ad totum, quidquid est, pervenit providentia. Hinc est quod et desuper Cherubim sedet (Ezech. I, 10; Psal. XCVIII, 1), id est, praeest super operum suorum varietatem, subjectis throno ejus animalibus prae caeteris principatum tenentibus, cuncta desuper crystallo contegente, id est, coelo omnia operiente: quod (Gen. I, 6) in firmamentum de aquarum fluente materia fuerat Deo jubente solidatum, ut glacies robusta, aquarum terram pridem contegentium dividens medietatem, dorso quodam pondera aquae superioris, corroboratis de gelu viribus, sustineret. Nam et (Ezech. X, 12) rotae subjacent, tempora scilicet, quibus omnia semper mundi membra volvuntur (Ezech. I, 18) talibus pedibus adjectis quibus non in perpetuum stant ista, sed transeunt. Sed et per omnes artus stellata sunt oculis: Dei enim opera pervigili obtutu contemplanda sunt, in quorum sinu carbonum medius est ignis; sive quoniam (II Pet. III) ad igneum diem judicii mundus iste festinat; sive quoniam omnia opera Dei ignea, nec sunt tenebrosa sed vigent; sive etiam, ne, quia ex terrenis ista fuerant orta principiis, naturaliter de originis suae rigore torperent, addita est omnibus interioris spiritus calida natura, quae frigidis concreta corporibus, ad usuram vitae aequalia omnibus libramenta monstraret. Hic est igitur currus, secundum David, Dei, Currus enim, inquit, Dei decies millies multiplicatus (Psal. LXVII, 18), id est, innumerus, infinitus, immensus. Sub jugo enim naturalis legis omnibus datae, alia quasi frenis revocata retrahuntur, alia quasi effusis habenis excitata impelluntur. Mundum enim istum currum Dei, cum omnibus et ipsi Angeli ducunt et astra; quorum varios licet meatus, certis tamen legibus vinctos, inspicimus ad metas definiti sibi temporis ducere; ut merito nobis quoque cum Apostolo, et artificem et opera mirantibus exclamare jam libeat: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia judicia ejus et investigabiles viae ejus! et reliqua (Rom. XI, 33).
CAPUT IX. Porro eamdem regulam veritatis docere nos, credere post Patrem etiam in Filium Dei Jesum Christum Dominum Deum nostrum, eumdem in Veteri Testamento repromissum, et in Novo exhibitum. Eadem regula veritatis docet nos credere, post Patrem, etiam in Filium Dei, Christum Jesum Dominum Deum nostrum, sed Dei Filium; hujus Dei qui et unus et solus est, conditor scilicet rerum omnium, ut jam et superius expressum est. Hunc enim Jesum Christum, iterum dicam hujus Dei Filium, et in Veteri Testamento legimus esse repromissum et in Novo Testamento animadvertimus exhibitum, omnium sacramentorum umbras et figuras de praesentia corporatae veritatis implentem. Hunc enim Abrahae filium, hunc David, hunc non minus et vetera praedicta et Evangelia testantur. Hunc ipsa Genesis, cum dicit: Tibi dabo et semini tuo (Gen. XVII, 8). Hunc, quando luctatum ostendit hominem cum Jacob (Gen. XXXII, 24). Hunc, quando dicit (Gen. XLIX, 10): Non deficiet princeps de Juda, neque dux de femoribus ejus, donec veniat Is cui repromissum est, et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX, 19). Hunc Moyses, cum dicit: Provide alium quem mittas (Exod. IV, 13). Hunc idem, quando testatur, Propheten vobis, dicendo, suscitabit Deus ex fratribus vestris: eum quasi me audite (Deut. XVIII, 15). Hunc, quando dicit: Videbitis vitam vestram pendentem nocte ac die, et non credetis ei (Deut., XXVIII, 66). Hunc Isaias: Prodiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet (Isa. XI, 1). Hunc eumdem, quando dicit: Ecce Virgo concipiet et pariet filium (Isa. VII, 13). Hunc, quando sanitates ab eo futuras collocat dicens: Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum audient, tunc saliet claudus ut cervus, et diserta erit lingua mutorum (Ibid. XXXV, 3, 6). Hunc, quando patientiae virtutes expromit dicens: Non audietur in plateis vox ejus; arundinem quassatam non conteret, et linum fumigans non extinguet (Ibid. XLII, 2-3). Hunc, quando ejus Evangelia descripsit: Et disponam vobis testamentum aeternum, sancta David fidelia (Isa. LV, 3). Hunc, quando gentes in ipsum credituras prophetat: Ecce posui eum in principem et praecipientem gentibus. Gentes quae te non noverunt invocabunt te, et populi qui te nesciunt ad te confugient (Ibid. 4, 5). Hunc eumdem, quando ad passionem ejus exclamat dicens: Sicut ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum in humilitate (Isa. LIII, 1). Hunc quando flagrorum ejus ictus plagasque descripsit: Livore ejus nos sanati sumus (Ibid. 5); aut humilitatem: Et vidimus eum, et non erat ei species neque honor. Homo in plaga et sciens ferre infirmitatem (Ibid. 2, 3). Aut quod populus non erat crediturus: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem (Isai. LXV, 2). Aut quod resurrecturus a mortuis: Et erit in illa die radix Jesse, et qui surget imperare gentibus, in eum gentes sperabunt; et erit requies ejus honor (Isai. XI, 10). Aut cum tempus resurrectionis: Quasi diluculo paratum inveniemus eum (Ose. VI, 3). Aut quod sessurus ad dextram Patris: Dixit Dominus Domino meo: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Ps. CIX, 1-2). Aut cum possessor omnium collocatur: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Ps. II, 8). Aut quod judex omnium ostenditur: Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis (Ps. LXXI, 1). Nec hoc in loco plura persequar, quae annuntiata de Christo, omnibus haereticis, sed et ipsis veritatem tenentibus magis nota sunt.
CAPUT X. Jesum Christum Dei Filium esse, et vere hominem: contra haereticos phantasiastas, qui veram carnem illum suscepisse negabant. Sed illud admoneo, non alterum in Evangelio Christum expectandum fuisse, quam hunc a Creatore Veteris Testamenti litteris ante promissum; maxime cum et quae de ipso praedicta sunt impleta sint, et quae impleta sunt ante praedicta sint. Ut merito haereticorum istorum Testamenti Veteris auctoritatem respuentium, nescio cui commentitio et ex fabulis anilibus ficto Christo atque fucato possim vere et constanter dicere: Quis es? unde es? a quo missus es? quare nunc venire voluisti? quare talis? vel qua venire potuisti? vel quare non ad tuos abisti? nisi quod probasti tuos non habere, dum ad alienos venis? Quid tibi cum mundo creatoris? quid tibi cum homine conditoris? quid tibi cum figmento corporis, cui eripis spem resurrectionis? quid ad alienum venis famulum, alienum sollicitare desideras filium? quid me a Domino eripere conaris? quid me in Patrem blasphemare atque impium esse compellis? aut quid sum a te in resurrectione consecuturus, qui me ipsum non recipio dum corpus amitto? Si salvare vis, fecisses hominem cui salutem dares. Si a delicto eripere cupis, ante mihi ne derelinquerem contulisses. Quod autem tecum suffragium circumfers legis? Quod habes testimonium propheticae vocis? aut quid mihi possum de te solidum repromittere, cum te videam in phantasmate et non in soliditate venisse? Quid ergo tibi cum figura corporis, si corpus odisti? immo revinceris corporis quod odisti circumferre substantiam, cujus suscipere voluisti etiam figuram. Odisse enim debueras corporis imitationem, si oderas veritatem. Quoniam si alter es, aliter venire debueras: ne dicereris filius creatoris, si vel imaginem habuisses carnis et corporis. Certe si oderas nativitatem, quia creatoris oderas nuptiarum conjunctionem, recusare debueras etiam imitationem hominis, qui per nuptias nascitur creatoris. Neque igitur eum haereticorum agnoscimus Christum, qui in imagine (ut dicitur) fuit et non in veritate: nihil enim verum eorum quae gessit fecerit, si ipse phantasma et non veritas fuit: neque eum, qui nihil in se nostri corporis gessit, dum ex Maria nihil accepit, ne non nobis venerit; dum non in nostra substantia visus apparuit. Neque illum, qui aetheream sive sideream, ut alii voluerunt haeretici, voluit carnem; ne ullam in illo nostro intelligamus salutem, si non etiam nostri corporis cognoscamus soliditatem: nec ullum omnino alterum qui quodvis aliud ex figmento haereticorum gesserit corpus fabularum. Omnes enim istos et nativitas Domini et mors ipsa confutat. Nam et (Joan. I, 14) Verbum, inquit Joannes, caro factum est, et habitavit in nobis. Ut merito corpus nostrum in illo fuerit quoniam quidem nostram carnem Sermo suscepit. Et sanguis idcirco de manibus ac pedibus, atque ipso latere demanavit, ut nostri consors corporis probaretur, dum occasus nostri legibus moritur. Qui dum in eadem substantia corporis in qua moritur, ressuscitatus ipsius corporis vulneribus comprobatur, etiam resurrectionis nostrae leges in sua carne monstravit, qui corpus, quod ex nobis habuit, in sua resurrectione restituit. Lex enim resurrectionis ponitur, dum Christus ad exemplum caeterorum in substantia corporis suscitatur. Quoniam, cum (I Cor. XVI, 50) caro et sanguis non obtinere regnum Dei scribitur, non carnis substantia damnata est, quae divinis manibus, ne periret, exstructa est; sed sola carnis culpa merito reprehensa est, quae voluntaria hominis temeritate contra legis divinae jura grassata est. Quia in Baptismate et in mortis dissolutione, sublata caro ad salutem revertitur: dum ad statum innocentiae, deposita criminis mortalitate, revocatur.
CAPUT XI. Et vero non hominem tantum Christum, sed et Deum: sicuti hominis filium, ita et Dei filium. Verum ne ex hoc quod Dominum nostrum Jesum Christum Dei Creatoris Filium in substantia veri corporis exhibitum asserimus, aliis haereticis hoc in loco hominem tantum et solum defendentibus, atque ideo hominem illum nudum et solitarium probare cupientibus, aut manus dedisse, aut loquendi materiam commodasse videamur: non sic de substantia corporis ipsius exprimimus, ut solum tantum hominem illum esse dicamus; sed ut, divinitate sermonis in ipsa concretione permixta, etiam Deum illum secundum Scripturas esse teneamus. Est enim periculum grande, salvatorem generis humani, totius dominum et principem mundi, cui (Matth. XX, 21) a suo Patre omnia tradita sunt et cuncta concessa, per quem instituta sunt universa, creata sunt tota, digesta sunt cuncta, aevorum omnium et temporum regem, Angelorum omnium principem ante quem nihil praeter Patrem, hominem tantummodo dicere, et auctoritatem illi divinam in his abnegare. Haec enim contumelia haereticorum ad ipsum quoque Deum Patrem redundabit, si Deus Pater Filium Deum generare non potuit. Sed enim veritati caecitas haereticorum nulla praescribet. Nec quoniam in Christo aliquid tenent, aliquid non tenent, alterum vident, alterum non vident, eripietur nobis illud quod non vident, per illud quod vident. Quasi hominis enim in illo fragilitates considerant, quasi Dei virtutes non computant; infirmitates carnis recolunt, potestates divinitatis excludunt. Quando si probatio haec ex infirmitatibus Christi illuc proficit, ut homo ex infirmitatibus comprobetur; probatio divinitatis in illo collecta ex virtutibus illuc proficiet, ut etiam Deus ex operibus asseratur. Si enim passiones ostendunt in illo humanam fragilitatem, cur opera non asserant in illo divinam potestatem? ne si hoc non profecerit ut Deus ex virtutibus asseratur, nec passiones proficiant ut etiam homo ex ipsis esse monstretur. Quaecumque enim lex in alterutro fuerit posita, invenietur esse suscepta. Periculum enim erit, nec hominem illum ex passionibus ostendi, si non potuerit etiam Deus ex virtutibus approbari. Non est ergo in unam partem inclinandum, et ab alia parte fugiendum, quoniam nec tenebit perfectam veritatem quisquis aliam veritatis excluserit portionem. Tam enim Scriptura etiam Deum annuntiat Christum, quam etiam hominem ipsum annuntiat Deum; tam hominem descripsit Jesum Christum, quam etiam Deum quoque descripsit Christum Dominum. Quoniam nec Dei tantum illum Filium esse proponit, sed et hominis; nec hominis tantum dicit, sed et Dei referre consuevit: ut dum ex utroque est, utrumque sit; ne si alterum tantum sit, alterum esse non possit. Ut enim praescripsit ipsa natura hominem credendum esse, qui ex homine sit; ita eadem natura praescribit et Deum credendum esse, qui ex Deo sit: ne si non et Deus fuerit, cum ex Deo sit; jam nec homo sit, licet ex homine fuerit. Et sic in alterutro utrumque periclitetur, dum alterum altero fidem perdidisse convincitur. Qui legunt ergo (Matth. I, 1) hominis filium hominem Christum Jesum, legant hunc eumdem et Deum et Dei Filium nuncupatum. Nam quomodo est, qua homo, ex Abraham; sic est etiam, qua Deus (Joan. VIII, 58), ante ipsum Abraham. Et quomodo, qua homo, filius David (Matth. XXIII, 42, 43, 44); ita Dominus David, qua Deus, nuncupatus est. Et quomodo, qua homo, sub lege factus est (Gal. IV, 4); ita, qua Deus, sabbati Dominus expressus est (Luc. VI, 5). Et quomodo, qua homo, sententiam patitur (Matth. XXVII, 26); sic omne, qua Deus, de vivis et mortuis judicium habere reperitur (Joan. V, 21, 22). Et quomodo post mundum, qua homo, nascitur: sic (Joan. XVII, 5) ante mundum, qua Deus, fuisse perhibetur. Et quomodo ex semine David (Rom. I, 3), qua homo, genitus est; sic item per ipsum, qua Deum, mundus dicitur institutus (Joan. I, 10). Et quomodo, qua homo, post multos (ib. 15); sic, qua Deus, ante omnes. Et quomodo caeteris, qua homo, inferior (Isa. LV, 3); sic omnibus, qua Deus, major (Act. X, 36). Et quomodo in coelum, qua homo, ascendit (Joan. VI, 62); sic inde, qua Deus, ante descendit. Et quomodo ad Patrem, qua homo, vadit, (Joan. XIV, 28) sic obediens Patri, qua Filius, inde descensurus est (Act. I, 11). Ita si mediocritates in illo approbant humanam fragilitatem; majestates in illo affirmant divinam potestatem. Periculum est enim, cum utrumque legis, non utrumque, sed alterum credidisse. Ex quo quoniam utrumque in Christo legitur, utrumque credatur; ut fides ita demum vera sit, si et perfecta fuerit. Nam si ex duobus, altero in fide cessante, unum, et quidem id quod est minus, ad credendum fuerit assumptum; perturbata regula veritatis, temeritas ista non salutem contulerit, sed in vicem salutis de jactura fidei, periculum mortis grande conflaverit.
CAPUT XII. Deum enim Veteris Testamenti Scripturarum auctoritate probari. Cur ergo dubitemus dicere, quod Scriptura non dubitat exprimere? cur haesitabit fidei veritas, in quo Scripturae numquam haesitavit auctoritas? Ecce enim Osee prophetes ait ex persona Patris: Jam non salvabo eos in arcu, neque in equis, neque in equitibus; sed salvabo eos in Domino Deo (Osee, I, 7) ipsorum. Si Deus salvare se dicit in Deo, non autem salvat nisi in Christo Deus: cur ergo homo dubitet Christum Deum dicere, quem Deum a Patre animadvertit positum per Scripturas esse? immo si non salvat nisi in Deo Pater Deus, salvari non poterit a Deo Patre quisquam, nisi confessus fuerit Christum Deum, in quo se et per quem se repromittit Pater salutem daturum; ut merito quisquis illum agnoscit esse Deum, salutem inveniat in Deo Christo; quisquis non recognoscit esse Deum, salutem perdiderit, quam alibi nisi in Christo Deo invenire non poterit. Quomodo enim Isaias: Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitis nomen ejus Emmanuel (Isa., VII, 14); quod interpretatum est nobiscum Deus, sic Christus ipse dicit: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth., XXVIII, 20). Est ergo nobiscum Deus, immo multo magis etiam in nobis est. Nobiscum est Christus: est ergo cujus nomen est, nobiscum Deus, quia et nobiscum est. Aut numquid non est nobiscum? quomodo ergo dicit se nobiscum esse? est ergo nobiscum. Sed quoniam nobiscum est; Emmanuel, id est, nobiscum Deus, dictus est. Deus ergo quia nobiscum est, nobiscum Deus dictus est. Idem Prophetes: Convalescite, manus dissolutae, et genua debilia, consolamini pusillanimes sensu, convalescite, nolite timere: ecce Deus noster judicium retribuet; ipse veniet et salvabit nos: tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum audient; tunc saliet claudus sicut cervus, et diserta erit lingua mutorum (Isa., XXXV, 3, 4, 5, 6). Si in adventu Dei dicit Prophetes haec futura signa quae facta sunt; aut Dei Filium agnoscant Christum, in cujus adventu, et a quo haec sanitatum signa facta sunt; aut divinitatis Christi veritate superati, in alteram haeresim ruentes, Christum, dum Filium Dei et Deum confiteri nolunt, Patrem illum esse confiteantur. Vocibus enim Prophetarum inclusi, jam Christum Deum negare non possunt. Quid ergo respondent, cum in adventu Dei haec signa futura dicuntur, quae in adventu Christi gesta sunt, Christum qualiter accipiunt Deum? Deum enim jam negare non possunt. Qua Patrem? aut qua Filium? Si qua Filium; cur Dei Filium Deum negant? Si qua Patrem; cur eos non sequuntur; qui ejusmodi blasphemias tenere videntur? nisi quoniam nobis in hoc adversus illos de veritate certamine, hoc interim sufficit, ut quocumque genere convicti Christum confiteantur et Deum, quem etiam Deum negare voluerunt. Per Abacuc prophetam ait: Deus ab Africo veniet et sanctus de monte opaco et condenso (Abac., III, 3). Quem volunt isti ab Africo venire? Si venisse aiunt omnipotentem Deum Patrem, ergo de loco Deus Pater venit ex quo etiam loco cluditur, et intra sedis alicujus angustias continetur; et jam per istos, ut diximus, Sabelliana haeresis sacrilega corporatur. Siquidem Christus non Filius, sed Pater creditur; et novo more, dum ab istis districte homo nudus asseritur, per eos rursum Christus Pater Deus omnipotens comprobatur. At si in Bethlehem, cujus metaturae regio ad meridianam respicit plagam coeli, Christus nascitur, qui per Scripturas et Deus dicitur: merito Deus hic ab Africo venire describitur, quia a Bethlehem venturus esse praevidebatur. Eligant ergo ex duobus quid velint, hunc, qui ab Africo venit Filium esse, an Patrem: Deus enim dicitur ab Africo venturus. Si Filium, quid dubitant Christum et Deum dicere? Deum enim Scriptura dicit esse venturum: si Patrem, quid dubitant cum Sabellii temeritate misceri, qui Christum Patrem dicit? nisi quoniam, sive illum Patrem, sive Filium dixerint, ab haeresi sua, inviti licet, desciscant necesse est, qui Christum hominem tantummodo solent dicere: dum illum, rebus ipsis coacti, Deum incipiunt promere, sive dum illum Patrem, sive dum illum Filium voluerint nuncupare.
CAPUT XIII. Eamdem veritatem evinci e sacris Novi Foederis Litteris. Ac sic et Joannes nativitatem Christi describens (Joan. I, 14), Verbum, inquit, caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus claritatem ejus, claritatem tamquam unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate. Nam et vocatur nomen ejus Verbum Dei (Apoc. XIX, 13): nec immerito. Eructavit, inquit, cor meum verbum bonum (Psal. XLIV, 2); quod Verbum Regis nomine consequenter appellat inferendo, Dico ego opera mea Regi. Per ipsum enim omnia facta sunt opera, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). Sive enim, inquit Apostolus, Throni, sive Dominationes, sive Virtutes, sive Potestates, visibilia et invisibilia, omnia per ipsum constant (Coloss. I, 16). Verbum autem hoc illud est, quod in sua venit, et sui eum non receperunt. Mundus enim per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit (Joan. I, 10, 11). Verbum autem hoc erat in principio apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Quis igitur dubitet, cum in extrema parte dicitur, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, Christum cujus est nativitas, et quia caro factus est, esse hominem, et quia Verbum Dei, Deum incunctanter edicere esse; praesertim cum animadvertat Scripturam evangelicam, utramque istam substantiam in unam nativitatis Christi foederasse concordiam? Hic est enim qui sicut sponsus egreditur de thalamo suo; exsultavit ut gigas ad currendam viam; a summo coelo egressio ejus et usque ad summum regressio ejus (Psal. XVIII, 6, 7). Quoniam usque ad summum, nec quisquam in coelum ascendit, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelis (Joan. III, 13). Repetens hoc ipsum dicit: Pater, clarifica me eo honore quo fui apud te antequam mundus esset (Joan. XVII, 5). Ac si de coelo descendit Verbum hoc, tamquam sponsus ad carnem, ut per carnis assumptionem Filius hominis illuc posset ascendere, unde Dei Filius Verbum descenderat, merito, dum per connexionem mutuam et caro Verbum Dei gerit, et Filius Dei fragilitatem carnis assumit; cum sponsa carne conscendens illuc, unde sine carne descenderat, recipit jam claritatem illam, quam dum ante mundi institutionem habuisse ostenditur, Deus manifestissime comprobatur. Et nihilominus, dum mundus ipse post illum institutus refertur, per ipsum creatus esse reperitur; quo ipso divinitatis in ipso, per quem factus est mundus, et claritas et auctoritas comprobetur. Quod si, cum (III Reg. VIII, 39) nullius sit nisi Dei, cordis nosse secreta (Matth. IX, 4; Apoc. II, 23), Christus secreta conspicit cordis: quod si, cum (Isa. XLIII, 25) nullius sit nisi Dei, peccata dimittere; idem (Marc. II, 5) Christus peccata dimittit: quod si, cum nullius sit hominis de coelo venire; de coelo veniendo descendit: quod si, cum nullius hominis haec vox esse possit, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); hanc vocem de conscientia divinitatis Christus solus edicit: quod si postremo, omnibus divinitatis Christi probationibus et rebus instructus apostolus Thomas, respondens Christo, Dominus meus et Deus meus (Joan. XX, 28) dicit: quod si et apostolus Paulus, quorum, inquit, patres et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5), in suis litteris scribit: quod si idem se Apostolum non ab hominibus, aut per hominem, sed per Jesum Christum (Gal. I, 1, 12) constitutum esse depromit: quod si idem, Evangelium non se ab hominibus didicisse aut per hominem, sed per Jesum Christum accepisse contendit: merito Deus est Christus. Itaque hoc in loco ex duobus alterum constare debebit. Cum enim manifestum sit omnia esse facta per Christum; aut ante omnia est, quoniam omnia per ipsum, et merito et Deus est: aut quia homo est, post omnia est, et merito per ipsum nihil factum est. Sed nihil per ipsum factum esse non possumus dicere, cum animadvertamus omnia per ipsum facta esse scriptum: non ergo post omnia est, id est non homo tantum est, qui post omnia est: sed et Deus; quoniam Deus ante omnia est. Ante omnia est enim, quia per ipsum omnia; ne si homo tantum, nihil per ipsum; aut si omnia per ipsum, non homo tantum: quoniam si homo tantum; non omnia per ipsum, immo nihil per ipsum. Quid ergo respondent? nihil per ipsum, ut homo sit tantum? Quomodo ergo omnia per ipsum? Ergo non homo tantummodo est, sed et Deus; siquidem omnia sunt per ipsum: ut merito intelligere debeamus , nec hominem esse Christum tantummodo, qui est post omnia; sed et Deum, cum per ipsum facta sint omnia. Quomodo enim aut hominem tantummodo dicas, cum illum etiam in carne conspicias; nisi quoniam si utrumque animadvertitur, utrumque merito credatur?
CAPUT XIV. Idem argumentum persequitur auctor. Et tamen adhuc dubitat haereticus Christum dicere esse Deum: quem Deum tot et rebus animadverti et vocibus approbatum. Si homo tantummodo Christus, quomodo veniens in hunc mundum in sua venit, cum homo nullum fecerit mundum? Si homo tantummodo Christus; quomodo mundus per ipsum factus esse refertur, cum non per hominem mundus, sed post mundum homo institutus referatur? Si homo tantummodo Christus, quomodo non ex semine tantum David Christus, sed Verbum caro facttum est et habitavit in nobis? Nam etsi protoplastus non ex semine, sed tamen protoplastus non est ex Verbi et carnis conjunctione concretus: non est enim Verbum caro factum et habitavit in nobis. Si homo tantummodo Christus, quomodo qui de coelo venit, quae vidit et audiit testificatur (Joan. III, 31, 32), cum constet hominem de coelo, quia ibi nasci non possit, venire non posse? Si homo tantummodo Christus, quomodo (Col. I, 16) visibilia et invisibilia, Throni, Virtutes et Dominationes per ipsum et in ipso creata esse referuntur, cum Virtutes coelestes per hominem fieri non potuerint, quae ante hominem ipsum esse debuerint? Si homo tantummodo Christus, quomodo (Matth. XVIII, 20) adest ubique invocatus, cum haec hominis natura non sit, sed Dei, ut adesse omni loco possit? Si homo tantummodo Christus, cur homo in orationibus Mediator invocatur, cum invocatio hominis ad praestandam salutem inefficax judicetur? Si homo tantummodo Christus, cur (I Tim. I, 1) spes in illum ponitur, cum (Jer. XVII, 5) spes in homine maledicta referatur? Si homo tantummodo Christus, cur (Matth. X, 33) non licet Christum sine exitio animae negari, cum in hominem commissum delictum referatur posse dimitti? Si homo tantummodo Christus, quomodo Joannes Baptista testatur et dicit (Joan. I, 15): Qui post me venit, ante me factus est, quia prior me fuit; cum, si homo tantummodo Christus, post Joannem natus, ante Joannem esse non possit, nisi quoniam illum, qua Deus est, ante praecessit? Si homo tantummodo Christus, quomodo (Joan. V, 19) quae Pater facit, et Filius facit similiter, cum homo coelestibus operibus Dei similia opera facere non possit? Si homo tantummodo Christus, quomodo sicut Pater in se vitam habet, ita dedit Filio vitam habere in semetipso (Joan. V, 26); cum exemplo Patris Dei, homo in se vitam habere non possit, cum non in aeternitate sit gloriosus, sed in materia mortalitatis effectus? Si homo tantummodo Christus; quomodo refert, Ego sum panis vitae aeternae qui de coelo descendi (Joan. VI, 51); cum neque panis vitae homo esse possit ipse mortalis, nec de coelo descenderit, nulla in coelo constituta materia fragilitatis? Si homo tantummodo Christus, quomodo dicit, quia Patrem Deum nemo vidit umquam, nisi qui est a Deo, hic vidit Deum? (Ibid. 46.) Quoniam, si homo tantummodo Christus, Deum videre non potuit, quia Deum nemo hominum vidit: si autem dum ex Deo est, Deum vidit, plus se quam hominem, dum Deum vidit, intelligi voluit. Si homo tantummodo Christus, cur dicit: Quid, si videritis Filium hominis ascendentem illuc ubi ante erat? (Ibid. 62.) Ascendit autem in coelum: ibi ergo fuit, dum illuc redit ubi prius fuit. Quod si de coelo missus a Patre est, non utique homo tantum est: homo enim, ut diximus, de coelo venire non potuit. Non igitur ibi ante homo fuit, sed illuc ascendit ubi non fuit. Descendit autem Dei Verbum, quod ibi fuit. Verbum, inquam, Dei et Deus per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil (Joan. I, 3). Non igitur homo inde sic de coelis venit; sed Dei Sermo, id est Deus, inde descendit.
CAPUT XV. al. XXIII. Rursum ex Evangelio Christum Deum comprobat. Si homo tantummodo Christus, quomodo ait (Joan., VIII, 14, 15): Etsi ego de me testificor, verum est testimonium meum; quia scio unde venerim, et quo eam: vos ignoratis unde venerim, aut quo eam: vos secundum carnem judicatis. Ecce et heic illuc se dicit rediturum, unde se testificatur ante venisse, missum scilicet de coelo. Descendit ergo unde venit, quomodo illuc vadit unde descendit. Ex quo, si homo tantummodo Christus esset, non inde venisset; atque ideo nec illuc abiret, quoniam non inde venisset. Veniendo autem inde, unde homo venire non potest, Deum se ostendit venisse. Sed enim hujus ipsius descensionis ignari et imperiti Judaei, heredes sibi haereticos istos reddiderunt, quibus dicitur: Vos ignoratis unde veniam, et quo eam: vos secundum carnem judicatis (Ib.). Tam isti quam Judaei carnalem solam esse Christi nativitatem tenentes, nihil aliud Christum esse quam hominem crediderunt; non considerantes illud, quoniam cum de coelo homo non potuerit venire, ut merito illuc posset redire, Deum esse qui inde descenderit, unde homo venire non potuerit. Si homo tantummodo Christus, quomodo dicit: Vos ex inferioribus estis, ego de sursum sum; vos de hoc mundo estis, ego non sum de hoc mundo? (Joan., VIII, 23.) Ideo autem si omnis homo ex hoc mundo est, et ideo in hoc mundo est Christus, an homo tantummodo est? Absit. Sed considera quod ait: Ego non sum de hoc mundo. Numquid ergo mentitur, quum ex hoc mundo sit, si homo tantummodo sit? Aut si non mentitur; non est ex hoc mundo. Non ergo homo tantummodo est, quia ex hoc mundo non est. Sed ne lateret quis esset, expressit unde esset: Ego, inquit, de sursum sum; hoc est, de coelo, unde homo venire non potest; non enim in coelo factus est. Deus est ergo qui de sursum est, et idcirco de hoc mundo non est: quamquam etiam quodammodo ex hoc mundo est; unde non Deus tantum est Christus, sed et homo. Ut merito, quomodo non est ex hoc mundo secundum Verbi divinitatem; ita ex hoc mundo sit secundum suscepti corporis fragilitatem: Homo est enim cum Deo junctus, et Deus cum homine copulatus. Sed idcirco nunc heic Christus in unam partem solius divinitatis incubuit, quoniam caecitas Judaica solam in Christo partem carnis aspexit, et inde in praesenti loco, silentio praeterita corporis fragilitate quae de mundo est, de sua sola divinitate locutus est quae de mundo non est: ut in quantum illi inclinaverant, ut hominem illum tantummodo crederent, in tantum illos Christus posset ad divinitatem suam considerandam trahere, ut se Deum crederent; volens illorum incredulitatem circa divinitatem suam, omissa interim commemoratione sortis humanae, solius divinitatis oppositione superare. Si homo tantummodo Christus, quomodo dicit: Ego ex Deo prodii et veni (Joan. VIII, 42; XVI, 28), cum constet hominem a Deo factum esse, non ex Deo processisse: ex Deo autem homo quomodo non processit, sic Dei Verbum processit; de quo dictum est: Eructavit cor meum Verbum bonum (Ps. XLIV, 2). Quod quoniam ex Deo est, merito et apud Deum est. Quodque, quia non otiose prolatum est, merito omnia facit. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). Sed enim hoc Verbum per quod facta sunt omnia (Deus est). Et Deus, inquit, erat Verbum. Deus ergo processit ex Deo, dum qui, processit Sermo, Deus est qui processit ex Deo. Si homo tantummodo Christus; quomodo ait: Si quis verbum meum servaverit, mortem non videbit in aeternum? (Joan. VIII, 51.) Mortem in aeternum non videre, quid aliud quam immortalitas est? Immortalitas autem divinitati socia est, quia et Divinitas immortalis est, et immortalitas divinitatis fructus est. Sed enim omnis homo mortalis est; immortalitas autem ex mortali non potest esse. Ergo ex Christo homine mortali, immortalitas non potest nasci. Sed qui verbum custodierit, inquit, meum, mortem non videbit in aeternum. Ergo verbum Christi praestat immortalitatem, et per immortalitatem praestat divinitatem. Quod si non potest exhibere, ut immortalem alterum faciat ipse mortalis; hoc autem Christi verbum exhibet, pariter et praestat immortalitatem: non utique homo tantum est, qui praestat immortalitatem; quam, si tantummodo homo esset, praestare non posset: praestando autem divinitatem per immortalitatem, Deum se probat divinitatem porrigendo, quam nisi Deus esset, praestare non posset. Si homo tantummodo Christus, quomodo inquit Ante Abraham ego sum? (Joan. VIII, 58.) Nemo enim hominum ante eum potest esse ex quo ipse est; nec potest fieri ut quisquam prius fuerit ante illum ex quo ipse originem sumpsit. Sed enim Christus, cum ex Abraham sit, ante Abraham esse se dicit. Aut mentitur igitur et fallit si ante Abraham non fuit, qui ex Abraham fuit: aut non fallit si etiam Deus est, dum ante Abraham fuit. Quod nisi fuisset, consequenter cum ex Abraham fuisset, ante Abraham esse non posset. Si homo tantummodo Christus; quomodo ait: Et ego agnosco eas et sequuntur me meae; et ego vitam aeternam do illis, et numquam peribunt in perpetuum? (Joan. X, 27, 28.) Sed enim cum omnis homo mortalitatis sit legibus alligatus, et idcirco in perpetuum se ipse servare non possit, multo magis in perpetuum alterum servare non poterit. At in perpetuum se Christus repromittit salutem daturum; quam si non dat, mendax est: si dat, Deus est. Sed non fallit; dat enim quod repromittit: Deus est ergo, qui salutem perpetuam porrigit; quam homo, qui se ipsum servare non potest, alteri praestare non poterit. Si homo tantummodo Christus, quid est, quod ait: Ego et Pater unum sumus? (Ib. v. 30.) Quomodo enim Ego et Pater unum sumus, si non et Deus est et Filius? qui idcirco unum potest dici dum ex ipso est, et dum Filius ejus est, et dum ex ipso nascitur, dum ex ipso processisse reperitur, per quod et Deus est. Quod cum invidiosum Judaei putassent, et blasphemum credidissent, eo quod se ostenderat his sermonibus Christum esse Deum, ac propterea ad lapides concurrissent, et saxorum ictus injicere gestiissent; exemplo et testimonio Scripturarum adversarios suos fortiter refutavit. Si illos, inquit, dixit deos ad quos Dei verba facta sunt, et non potest solvi Scriptura; quem Pater sanctificavit et misit in hunc mundum, vos dicitis, quia blasphemas, quia dixi, Filius Dei sum ego (Joan. X, 35, 36). Quibus vocibus neque se negavit Deum, quin immo Deum se esse firmavit. Nam quia sine dubitatione dii esse dicuntur, ad quos verba Dei facta sunt; multo magis hic Deus, qui melior illis omnibus invenitur. Et nihilominus calumniosam blasphemiam dispositione legitima congruenter refutavit: Deum enim se sic intelligi vult, ut Filium Dei, et non ipsum Patrem vellet intelligi. Missum enim se esse dixit (Ib. v. 32), et multa operase ex Patre ostendisse monstravit; ex quo non Patrem se, sed Filium esse intelligi voluit; et in ultima parte defensionis, Filii, non Patris, fecit mentionem dicendo: Vos dicitis quia blasphemas, quia dixi: Filius Dei sum. Ita quod ad crimen blasphemiae pertinet, Filium se, non Patrem dicit: quod autem ad divinitatem spectet ipsius, Ego et Pater unum sumus dicendo, Filium se esse et Deum probavit: Deus est ergo: Deus autem sic, ut Filius sit, non Pater.
CAPUT XVI. al. XXIV. Iterum ex Evangelio Christum Deum comprobat. Si homo tantummodo Christus, quomodo ipse dicit: Et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum? (Joan. XI, 26.) Sed enim qui in hominem solitarium credit et nudum, maledictus dicitur (Jer. XVII, 5): heic autem, qui credit in Christum non maledictus, sed in aeternum non moriturus refertur. Ex quo, si aut homo est tantum, ut haeretici volunt, quomodo quisquis in eum credit, non morietur in aeternum, cum maledictus esse teneatur qui confidit in homine? Aut si non maledictus, sed potius ad aeternae vitae consecutionem, ut legitur, destinatus; non homo tantummodo Christus, sed et Deus: in quem qui credit, et maledictionis periculum deponit, et ad fructum justitiae accedit. Si homo tantummodo Christus, quomodo Paraclitum dicit de suo esse sumpturum quae nuntiaturus si? (Joan. XVI, 14.) Neque enim Paraclitus ab homine quidquam accipit, sed homiui scientiam Paraclitus porrigit, nec futura ab homine Paraclitus discit, sed de futuris hominem Paraclitus instruit. Ergo aut non accepit Paraclitus a Christo homine quod nuntiet, quoniam Paraclito homo nihil poterit dare a quo ipse homo debet accipere; et fallit in praesenti loco Christus et decipit, cum Paraclitum a se homine accepturum quae nuntiet dicit; aut non nos fallit, sicut nec fallit, et accepit Paraclitus a Christo quae nuntiet. Sed si a Christo accepit quae nuntiet; major ergo jam Paraclito Christus est: quoniam nec Paraclitus a Christo acciperet, nisi minor Christo esset. Minor autem Christo Paraclitus Christum etiam Deum esse hoc ipso probat, a quo accepit quae nuntiat; ut testimonium Christi divinitatis grande sit, dum minor Christo Paraclitus repertus, ab illo sumit quae caeteris tradit. Quandoquidem si homo tantummodo Christus, a Paraclito Christus acciperet quae diceret, non a Christo Paraclitus acciperet quae nuntiaret. Si homo tantummodo Christus; quare credendi nobis talem regulam posuit quo diceret: Haec est autem vita aeterna ut sciant te unum et verum Deum, et quem misisti Jesum Christum? (Joan. XVII, 3.) Si noluisset se etiam Deum intelligi, cur addidit: Et quem misisti Jesum Christum, nisi quoniam et Deum accipi voluit? Quoniam si se Deum nollet intelligi, addidisset: Et quem misisti hominem Jesum Christum: nunc autem neque addidit, nec se hominem nobis tantummodo Christus tradidit, sed Deo junxit, ut et Deum per hanc conjunctionem, sicut est, intelligi vellet. Est ergo credendum, secundum praescriptam regulam, in Dominum, unum verum Deum, et in eum quem misit Jesum Christum consequenter, qui se nequaquam Patri, ut diximus, junxisset, nisi Deum quoque intelligi vellet; separasset enim ab eo, si Deum intelligi se noluisset: inter homines enim tantummodo se collocasset, si hominem se esse tantummodo sciret; nec cum Deo junxisset, si se non et Deum nosset: nunc et de homine tacet, quoniam hominem illum nemo dubitat; et Deo se jungit merito, ut credituris divinitatis suae formulam poneret. Si homo tantummodo Christus; quomodo dicit: Et nunc honorifica me gloria quam habebam apud te priusquam mundus esset? (Joan. XVII, 5.) Si antequam mundus esset, gloriam habuit apud Deum, et claritatem tenuit apud Patrem, ante mundum fuit: nec enim habuisset gloriam, nisi ipse prius fuisset, qui gloriam posset tenere. Nemo enim habere aliquid poterit, nisi ante ipse fuerit, qui aliquid tenet. Sed enim Christus habet gloriam ante mundi institutionem; ergo ante institutionem mundi fuit. Nisi enim ante institutionem mundi esset; ante mundi institutionem gloriam habere non posset, cum ipse non esset. Sed enim homo gloriam ante mundi institutionem habere non potuit, qui post mundum fuit: Christus autem habuit: ante mundum igitur fuit: non igitur homo tantummodo fuit, qui ante mundum fuit: Deus est igitur, quoniam ante mundum fuit, et gloriam ante mundum tenuit. Nec praedestinatio ista dicatur, quoniam nec posita est; aut addant hoc qui hoc putant: sed vae est adjicientibus, quomodo et detrahentibus, positum (Apoc. XXII, 18, 19): non potest ergo dici quod non potest adjici. Sublata ergo praedestinatione quae non est posita, in substantia fuit Christus ante mundi institutionem. Verbum est enim per quod facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil. Quoniam et si in praedestinatione dicitur gloriosus, et ante mundi institutionem fuisse praedestinationem, ordo servetur, et ante hunc erit multus numerus hominum in gloriam destinatus. Minor enim per istam destinationem Christus caeteris intelligetur, quibus posterior denotatur. Nam si haec gloria in praedestinatione fuit, praedestinationem istam in gloriam novissimus Christus accepit: ante enim praedestinatus Adam esse cernetur, et Abel, et Enoch, et Noe, et Abraham, et reliqui caeteri. Nam cum apud Deum et personarum et rerum omnium ordo digestus sit, ante hanc praedestinationem Christi in gloriam multi praedestinati fuisse dicentur. Et hoc pacto minor caeteris hominibus Christus esse deprehenditur, qui melior et major et antiquior ipsis quoque Angelis invenitur. Aut haec igitur omnia tollantur, ut Christo divinitas auferatur: aut si haec tolli non possunt, Christo ab haereticis Divinitas propria reddatur.
CAPUT XVII. al. XXV. Item ex Moyse in principio sacrarum Litterarum. Quid si Moyses hanc eamdem regulam veritatis exequitur, et hoc in principio suarum nobis tradidit Litterarum, quo discamus omnia creata et condita esse per Dei Filium, hoc est per Dei Verbum? Id enim dicit quod Joannes, quod caeteri; immo et Joannes et caeteri ab hoc intelliguntur accepisse quod dicant. Si enim Joannes dicit: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3); Prophetes autem refert: Dico ego opera mea Regi (Psal. XLIV, 2); Moyses autem introducit praecipientem Deum ut lux fiat in primis, coelum firmetur, aquae congregentur, arida ostendatur, fructus secundum semina provocetur, animalia producantur, luminaria in coelo atque astra ponantur (Gen. I): non alium ostendit tunc adfuisse Deo cui praeciperentur haec opera ut fierent, nisi eum per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil. Ac si hic Verbum Dei est, nam eructavit cor meum verbum bonum; ostendit in principio Verbum fuisse, et Verbum hoc apud Patrem fuisse, Deum praeterea Verbum fuisse, omnia per ipsum facta esse. Sed enim hoc Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14), Christus scilicet Filius Dei; quem, dum et postmodum secundum carnem hominem accipimus, et ante mundi institutionem Dei Verbum et Deum videmus; merito secundum institutionem Veteris et Novi Testamenti, et Deum et hominem Christum Jesum et credimus et tenemus. Quid si idem Moyses introducit dicentem Deum: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26, 27): et infra, Et fecit Deus hominem, ad imaginem Dei fecit illum, masculum et feminam fecit eos? Si, ut jam docuimus, Dei Filius est per quem facta sunt omnia; utique Dei Filius est per quem etiam homo institutus est, propter quem facta sunt omnia. Sed enim Deo praecipiente ut homo fiat, Deus refertur esse qui hominem facit: facit autem hominem Dei Filius, Verbum scilicet Dei, per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil. Hoc autem Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: ergo Christus est Deus. Per Christum igitur homo factus est, ut per Dei Filium. Sed Deus hominem ad imaginem Dei fecit; Deus est ergo qui fecit hominem ad imaginem Dei, Deus ergo Christus est: ut merito nec Veteris Testamenti circa personam Christi vacillet auctoritas, dum Novi Testamenti manifestatione fulcitur: nec Novi Testamenti intercepta sit potestas, dum radicibus veteris Testamenti ejusdem nititur veritas. Ex quo, qui Christum, Dei Filium et hominis, tantummodo praesumunt hominem, non et Deum, contra Testamentum et Vetus et Novum faciunt, dum et Veteris et Novi Testamenti auctoritatem veritatemque corrumpunt. Quid si idem Moyses ubique introducit Deum Patrem immensum atque sine fine, non qui loco cludatur, sed qui omnem locum cludat: nec eum qui in loco sit, sed potius in quo omnis locus sit: omnia continentem et cuncta complexum; ut merito nec descendat nec ascendat, quoniam ipse omnia et continet et implet: et tamen nihilominus introducit Deum descendentem ad turrem quam aedificabant filii hominum considerare quaerentem, et dicentem: Venite; et mox: Descendamus, et confundamus illic ipsorum linguas, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui? (Gen. XI, 7.) Quem volunt heic Deum descendisse ad turrem illam, et homines tunc illos visitare quaerentem? Deum Patrem? Ergo jam loco clauditur: et quomodo ipse omnia complectitur? Aut numquid Angelum cum Angelis dicit descendentem, et dicentem: Venite; et mox: Descendamus et confundamus illic ipsorum linguas? Sed enim in Deuteronomio animadvertimus retulisse Deum haec, Deumque dixisse, ubi ponitur: Cum disseminaret filios Adam, statuit fines gentium juxta numerum angelorum Dei (Deut. XXXII, 8). Neque ergo Pater descendit, ut res indicat; neque Angelus ista praecipit, ut res probat. Superest ergo, ut ille descenderit, de quo apostolus Paulus: Qui descendit, ipse est qui ascendit super omnes coelos, ut impleret omnia (Ephes. IV, 10); hoc est Dei Filius, Dei Verbum. Verbum autem Dei caro factum est, et habitavit in nobis: hic erit Christus: Deus ergo pronuntiabitur Christus.
CAPUT XVIII. al. XXVI. Inde etiam, quod Abrahae visus legatur Deus: quod de Patre nequeat intelligi, quem nemo vidit umquam; sed de Filio in Angeli imagine. Ecce idem Moyses refert alio in loco, quod Abrahae visus sit Deus (Gen. XII, 7). Atquin idem Moyses audit a Deo, quod nemo hominum Deum videat et vivat (Exod. XXXIII, 20). Si videri non potest Deus, quomodo visus est Deus? Aut si visus est, quomodo videri non potest? Nam et Joannes, Deum nemo (inquit) vidit umquam (I Joan. IV, 12). Et apostolus Paulus: Quem vidit hominum nemo, nec videre potest (I Tim. VI, 16). Sed non utique Scriptura mentitur: ergo vere visus est Deus. Ex quo intelligi potest, quod non Pater visus sit, qui numquam visus est; sed Filius, qui et descendere solitus est, et videri quia descenderit. Imago est enim invisibilis Dei, ut mediocritas et fragilitas conditionis humanae Deum Patrem videre aliquando jam tunc assuesceret in imagine Dei, hoc est, in Filio Dei. Gradatim enim et per incrementa fragilitas humana nutriri debuit per imaginem ad istam gloriam, ut Deum Patrem videre possit aliquando. Periculosa sunt enim quae magna sunt, si repentina sunt. Nam etiam lux solis subita post tenebras, splendore nimio insuetis oculis non ostendet diem, sed potius faciet caecitatem.
Quod ne in damnum humanorum contingat oculorum, paulatim disruptis et dissipatis tenebris, ortus luminaris istius mediocribus incrementis fallenter assurgens oculos hominum sensim assuefacit ad totum orbem suum ferendum per incrementa radiorum. Sic ergo et Christus, id est, imago Dei et Filius Dei, ab hominibus inspicitur, qua poterat videri. Et ideo fragilitas et mediocritas sortis humanae per ipsum alitur, producitur, educatur; ut aliquando Deum quoque ipsum Patrem, assueta Filium conspicere, possit, ut est, videre; ne majestatis ipsius repentino et intolerabili fulgore percussa intercipi possit, ut Deum Patrem quem semper optavit, videre non possit. Ex quo Filius est hic qui videtur; Dei autem Filius, Dei Verbum est; Dei autem Verbum caro factum est et habitavit in nobis: hic autem Christus est. Quae, malum, ratio est ut dubitetur Deus dici, qui tot modis Deus intelligitur approbari? Ac si et Agar (Gen. XVI, 7), ancillam Sarae de domo ejectam pariter et fugatam Angelus convenit apud fontem aquae in via Sur, fugae causas interrogat atque accipit; et post haec humilitatis consilia porrigit; spem praeterea illi materni nominis facit, quodque ex utero ejus multum semen esset futurum spondet atque promittit, et quod Hismael ex illa nasci haberet, et cum caeteris aperit locum habitationis ipsius, actumque describit: hunc autem Angelum, et Dominum Scriptura proponit et Deum: (nam nec benedictionem seminis promisisset, nisi Angelus et Deus fuisset) quaerant quid in praesenti loco haeretici tractent. Pater fuit iste qui ab Agar visus est, an non? quia Deus positus est. Sed absit Deum Patrem Angelum dicere: ne alteri subditus sit, cujus Angelus fuerit. Sed Angelum dicent fuisse: quomodo ergo Deus erit, si Angelus fuit? cum non sit hoc nomen Angelis umquam concessum; nisi quoniam ex utroque latere nos veritas in istam concludit sententiam ; quia intelligere debeamus Dei Filium fuisse: qui quoniam ex Deo est, merito Deus, quia Dei Filius, dictus sit: quoniam Patri subditus et annuntiator paternae voluntatis est, magni consilii Angelus pronuntiatus est. Ergo si hic locus neque personae Patris congruit, ne Angelus dictus sit: neque personae Angeli, ne Deus pronuntiatus sit: personae autem Christi convenit ut et Deus sit, quia Dei Filius est; et Angelus sit, quoniam paternae dispositionis annuntiator est; intelligere debent contra Scripturas se agere haeretici; qui Christum cum dicant se et Angelum credere, nolint illum etiam Deum pronuntiare, quem in Veteri Testamento ad visitationem generis humani legunt saepe venisse. Adhuc adjecit Moyses (Gen. XVIII, 1), Abrahae visum Deum apud quercum Mambre, sedente ipso ad ostium tabernaculi sui meridie: et nihilominus, cum tres conspexisset viros, unum ex illis Dominum nuncupasse; quorum cum pedes lavisset, cineritios panes cum butyro, et ipsius copia lactis offert, et ut hospites retenti vescerentur, hortatur. Post quae et quod pater futurus esset, audit: et quod Sara uxor ejus paritura ex ipso filium esset, ediscit: et de exitu Sodomitarum, quae merebantur pati, recognoscit: et quod propter clamorem Sodomorum Deus descendisset, addiscit. Quo in loco in Patrem volunt videri tunc fuisse cum Angelis duobus hospitio receptum, Patrem visibilem haeretici crediderunt: si autem Angelum, cum ex Angelis tribus unus Dominus nuncupatur: cur, quod non solet, Angelus Deus dicitur? nisi quoniam, ut Deo Patri invisibilitas propria reddatur, et Angelo propria mediocritas remittatur, non nisi Dei Filius, qui et Deus est, Abrahae visus, et hospitio receptus esse. credetur. Quod enim erat futurus, meditabatur in sacramento, Abrahae factus hospes apud Abrahae filios futurus (Joan. XIII, 5); cujus filiorum pedes, ad probationem quod ipse esset, abluit; reddens in filiis jus hospitalitatis, quod aliquando illi feneraverat pater. Unde et ne qua esset dubitatio quin iste Abrahae hospes fuisset, in Sodomitarum exitu ponitur (Gen. XIX, 24): Quoniam pluit Dominus super Sodomam, et Gomorrham ignem et sulphur a Domino de coelo. Sic enim et Prophetes ex persona Dei: Subverti vos, inquit, sicut subvertit. Dominus Sodomam et Gomorrham (Amos IV, 11). Dominus ergo Sodomam subvertit, id est, Deus Sodomam subvertit: sed in subversione Sodomorum Dominus pluit ignem a Domino. Hic autem Dominus visus est Abrahae Deus: Deus autem hic hospes est Abrahae, visus utique quia tactus: sed cum Pater, quia invisibilis, nec tunc utique visus sit; visus est et hospitio receptus et acceptus est, qui solitus est tangi, et videri: hic autem Filius Dei, Dominus a Domino pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur atque ignem. Hic autem Dei Verbum est: Verbum autem Dei caro factum est, et habitavit in nobis: hic autem Christus est. Non Pater igitur apud Abraham hospes, sed Christus fuit; nec tunc Pater visus est, sed Filius; visus autem est Christus. Merito igitur Christus, et Dominus et Deus est, qui non aliter Abrahae visus est, nisi quia ante ipsum Abraham, ex Patre Deo Deus Sermo generatus est. Adhuc, inquit, idem Angelus et Deus eamdem Agar fugatam de domo Abrahae cum puero, consolatur et visitat. Nam cum illa in solitudine exposuisset infantem, quia aqua defecisset ex utre, cumque puer ille clamasset, fletum et planctum levasset (Gen. XXI, 17, 18, 19), Et audivit, inquit Scriptura, Deus vocem pueri de loco ubi erat. Cum Deum esse qui vocem infantis audivit, retulisset; adjecit: Et vocavit Angelus Domini ipsam Agar de coelo; Angelum referens esse quem Deum dixerat, et Dominum pronuntians esse quem Angelum collocarat: quique Angelus et Deus adhuc ipsi Agar promittit majora solatia, dicendo: Ne timueris; exaudivi enim vocem pueri de loco ubi erat. Surge, sume puerum, et tene: in gentem enim magnam faciam eum. Hic Angelus, si Angelus tantum est, cur hoc sibi vindicat ut dicat: In gentem enim magnam faciam eum, cum hoc utique genus potentiae Dei sit, Angeli esse non possit? Ex quo etiam Deus confirmatur esse qui hoc potest facere: quoniam ut hoc ipsum comprobetur, adjicitur per Scripturam statim: Et aperuit Deus oculos ejus, et vidit puteum aquae vivae, et abiit, et implevit utrem de puteo, et dedit puero, et erat Deus cum puero. Si ergo hic Deus erat cum puero qui aperuit oculos Agar, ut videret puteum aquae vivae, et hauriret aquam propter urgentem sitis necessitatem; hic autem Deus coelo illam vocat Angelus dictus, cum superius vocem audiens clamantis pueri. Deus esset potius, non alius intelligitur quam Angelus esse pariter et Deus. Quod cum Patri competens et conveniens esse non possit, qui tantummodo Deus est: competens autem esse possit Christo, qui non tantummodo Deus, sed et Angelus pronuntiatus est; manifeste apparet, non Patrem ibi tunc locutum fuisse ad Agar, sed Christum potius, cum Deus sit, cui etiam Angeli competit nomen; quippe cum magni consilii Angelus factus sit (Isa. IX, 6): Angelus autem sit, dum exponit sinum Patris, sicut Joannes edicit (Joan. I, 18). Si enim ipse Joannes hunc eumdem qui sinum exponit Patris, Verbum dicit carnem factum esse, ut sinum Patris posset exponere: merito Christus non solum homo est, sed et Angelus; nec Angelus tantum, sed et Deus per Scripturas ostenditur, et a nobis hoc esse creditur: ne, si non Christum tunc locutum ad Agar voluerimus accipere; aut Angelum Deum faciamus, aut Deum Patrem omnipotentem inter Angelos computemus.
CAPUT XIX. al. XXVII. Quod etiam Jacob apparuerit Deus Angelus, nempe Dei Filius. Quid si et alio in loco similiter legimus Deum Angelum positum? Nam cum apud uxores suas Liam atque Rachel Jacob de patris illarum iniquitate quereretur, et cum referret quod jam in terram propriam remeare et reverti cuperet, somnii quoque sui interponebat auctoritatem, quo tempore refert sibi Angelum Dei per somnium dixisse (Gen. XXXI, 11-13): Jacob, Jacob. Et ego, inquit, dixi: Quid est? Aspice, inquit, oculis tuis, et vide hircos et arietes ascendentes super oves et capras variatos albos, et varios et cineritios et aspersos. Vidi enim quaecumque tibi Laban fecit. Ego sum Deus qui visus sum tibi in Loco Dei, ubi unxisti mihi illic stantem lapidem, et vovisti mihi illic votum. Nunc ergo surge, et proficiscere de terra hac, et vade in terram nativitatis tuae, et ero tecum. Si Angelus Dei loquitur haec ad Jacob, atque ipse Angelus infert, dicens: Ego sum Deus qui visus sum tibi in Loco Dei: non tantummodo hunc Angelum, sed et Deum positum sine ulla haesitatione conspicimus, quique sibi votum refert ab Jacob destinatum esse in Loco Dei, et noc dicit in Loco meo. Est ergo Locus Dei, est et hic Deus. Sed enim ibi simpliciter est in Loco Dei positum; neque enim dictum est in Loco Angeli et Dei, sed tantummodo Dei: hic autem qui ista promittit, Deus atque Angelus esse perhibetur; ut merito distinctio sit inter eum qui tantummodo Deus dicitur, et inter eum qui non Deus simpliciter, sed et Angelus pronuntiatur. Ex quo si nullius alterius Angeli potest heic accipi tanta auctoritas, ut Deum quoque se esse fateatur, et votum sibi factum esse testetur, nisi tantummodo Christi; cui, non quia Angelo tantum, sed quia Deo, votum voveri potest: manifestum est non Patrem accipi posse, sed Filium, Deum et Angelum. Hic autem si Christus est, sicuti est; vehementer periclitatur, qui aut hominem Christum, aut Angelum tantummodo dicit, subtracta illi divini nominis potestate; quam ex Scripturarum coelestium fide frequenter accepit, quae illum et Angelum frequenter et Deum dicunt. His omnibus etiam illud accedit, ut quomodo illum et Angelum frequenter et Deum posuit Scriptura divina, sic illum et hominem ponat et Deum, exprimens eadem Scriptura divina quod erat futurus, et depingens jam tum in imagine quod habebat esse in substantiae veritate. Remansit enim, inquit, Jacob solus, et luctabatur homo cum eo usque in mane: et vidit quoniam non potest adversus eum, et tetigit latitudinem femoris Jacob, cum in eum luctaretur et ipse cum eo, et dixit ei: dimitte me, ascendit enim lucifer. Et ille dixit. Non te dimittam, nisi me benedixeris. Et dixit: Quod est nomen tuum? Et ille dixit, Jacob. Dixitque ei: Non vocabitur jam nunc nomen tuum Jacob, sed Israel erit nomen tuum: quia invaluisti cum Deo, et cum hominibus potens es (Gen. XXXII, 24-27). Et adhuc adjicit (Gen. XXXII, 30, 31): Et vocavit Jacob nomen loci illius, Visio Dei. Vidi enim Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Ortusque est ei sol: mox transivit Visionem Dei; ipse vero claudicabat femore suo. Homo, inquit, luctabatur cum Jacob. Si homo solitarius, quis est iste? Unde est? Quare cum Jacob contendit atque luctatur? Quid intercesserat? Quid factum fuerat? Quae ratio contentionis istius tantae, tantique certaminis? Quare praeterea Jacob, qui ad tenendum hominem cum quo luctabatur fortir invenitur, et benedictionem ab eo quem detinebat postulat quia jam lucifer oritur, ideo postulasse reperitur; nisi quoniam praefigurabatur contentio haec inter Christum et filios Jacob futura, quae in Evangelio dicitur perfecta? Contra hunc enim hominem colluctatus est populus Jacob, in qua colluctatione potentior populus est Jacob repertus; quippe cum adversus Christum iniquitatis suae victoriam sit consecutus, quo in tempore, propter facinus quod admisit, incessu fidei propriae et salutis claudicare gravissime incertus et lubricus coepit: qui, quamvis superior damnando Christum repertus, eget tamen ipsius misericordia, eget tamen ipsius benedictione. Sed enim hic homo qui cum Jacob luctatus est: Non, inquit, vocabitur etiam nunc nomen tuum Jacob, sed Israel erit nomen tuum. Ac si Israel est homo videns Deum; eleganter ostendebat Dominus quod non tantum homo esset qui colluctabatur tunc cum Jacob, sed et Deus. Videbat utique Deum Jacob cum quo colluctabatur, quamvis hominem ipsius in colluctatione retineret. Et ut nulla adhuc posset esse dubitatio, interpretationem ipse posuit dicendo: Quia invaluisti cum Deo, et cum hominibus potens es. Ob quam causam hic idem Jacob intelligens jam vim sacramenti et pervidens auctoritatem ejus cum quo luctatus fuisset, nomen loci illius in quo colluctatus est, vocavit Visionem Dei. Superstruxit praeterea causas ad interpretationem Visionis Dei porrigendam. Vidi enim, inquit, Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Vidit autem Deum cum quo colluctatus est quasi cum homine: sed et hominem quidem quasi victor tenuit; benedictionem autem quasi, a Deo ut inferior, postulavit. Ita cum Deo et cum homine colluctatus fuit: ac sic colluctatio haec ibi quidem praefigurata est; in Evangelio autem inter Christum et populum Jacob perfecta est: in qua quamvis populus superior inventus sit, minor repertus est dum nocens comprobatus est. Quis dubitabit Christum in quo haec colluctationis figura completa est, non hominem tantum, sed et Deum agnoscere; quandoquidem hominem illum et Deum etiam figura ipsa colluctationis videatur comprobasse? Et tamen etiam post haec aeque non cessat eadem Scriptura divina Angelum Deum dicere, et Deum Angelum pronuntiare. Nam (Gen. XLVIII, 14, 15) cum Manassen atque Ephrem filios Joseph benedicturus esset hic ipse Jacob; transversis super capita puerorum manibus collocatis, Deus, inquit, qui pascit me a juventute mea usque in hunc diem, Angelus qui liberavit me ex omnibus malis, benedicat pueros hos. Usque adeo autem eumdem Angelum ponit quem Deum dixerat, ut singulariter in exitu sermonis sui posuerit personam de qua loquebatur, dicendo benedicat pueros hos. Si enim alterum Deum, alterum Angelum voluisset intelligi, plurali numero duas personas complexus fuisset: nunc unius personae singularem numerum in benedictione deposuit, ex quo eumdem Deum atque Angelum intelligi voluit. Sed enim Deus Pater accipi non potest: Deus autem et Angelus, Christus accipi potest. Quem ut hujus benedictionis auctorem etiam transversas super pueros manus Jacob ponendo significavit, quasi pater illorum esset Christus ex quo manus ponere figuram et formam futuram passionis ostendens. Nemo igitur Christum, sicut Angelum non dubitat dicere, ita etiam Deum haesitet pronuntiare, cum hunc eumdem, et puerorum horum benedictionem, per Sacramentum passionis digestum in figura manuum, et Deum et Angelum intelligat invocatum fuisse.
CAPUT XX, al. XV. Ex Scripturis probatur, Christum fuisse Angelum appellatum. Attamen et Deum esse, ex aliis sacrae Scripturae locis ostenditur. At si aliquis haereticus, pertinaciter obluctans adversus veritatem, voluerit in his omnibus exemplis proprie Angelum aut intelligere, aut intelligendum esse contenderit, in hoc quoque viribus veritatis frangatur necesse est. Nam si omnibus coelestibus terrenis et infernis Christo subditis, etiam ipsi Angeli cum omnibus caeteris quaecumque subjecta sunt Christo dicuntur dii, jure et Deus Christus. Et si quivis Angelus subditus Christo deus potest dici; et hoc si dicitur et sine blasphemia profertur: multo magis utique et hoc ipsi Dei Filio Christo competere potest, ut Deus pronuntietur. Si enim qui subjectus Christo Angelus, Deus promitur; multo magis et constantius Christus, cui sunt omnes Angeli subjecti, Deus esse dicetur. Nec enim naturae congruit, ut quae minoribus concessa sunt, majoribus denegentur. Ita si Angelus Christo minor est, Angelus autem deus dicitur, magis consequenter Christus Deus esse dicitur, qui non uno, sed omnibus Angelis et major et melior invenitur. Ac si stetit Deus in synagoga deorum in medio autem Deus deos discernit (Psal. LXXXI, 1, 2); in synagoga autem aliquotiens Christus stetit; Christus ergo in synagoga Deus stetit, dijudicans scilicet deos quibus dicit: Usquequo personas hominum accipitis? accusans scilicet consequenter homines synagogae non exercentes justa judicia. Porro si illi qui reprehenduntur atque culpantur, propter aliquam tamen causam hoc nomen adipisci sine blasphemia videntur, ut dii nuncupentur: multo magis utique hic Deus habebitur qui non tantum Deus in synagoga deorum stetisse dicitur, sed etiam deos discernens et dijudicans, ex eadem lectionis auctoritate aperitur. At si illi, qui tamquam unus de principibus cadunt (Ibid. vers. 7), dii tamen nuncupantur; multo magis Deus esse dicetur, qui non tantum tamquam unus ex principibus non cadit; sed ipsum quoque malitiae et auctorem et principem vincit. Quae autem, malum, ratio est, ut cum legant hoc etiam Moysi nomen datum, dum dicitur, Deum te posui Pharaoni (Exod. VII, 1); Christo negetur, qui non Pharaoni Deus, sed universae creaturae et Dominus et Deus constitutus esse reperitur? Et in illo quidem hoc nomen temperate datum, in hoc profuse: in illo ad mensuram, in hoc supra omnem omnino mensuram. Non enim ad mensuram, inquit, dat Filio Pater: Pater enim, inquit, diligit Filium (Joan. III, 34, 35). In illo ad tempus, in hoc sine tempore; divini enim nominis potestatem et super omnia et in omne tempus accepit. Quod si qui unius hominis accepit potestatem, in hac exiguitate hujus datae potestatis nomen tamen istud Dei incunctanter consequitur; quanto magis qui in ipsum quoque Moysen habet potestatem, nominis istius auctoritatem consecutus esse credetur?
CAPUT XXI, al. XVI. Eamdem divinam majestatem in Christo aliis iterum Scripturis confirmari. Et poteram quidem omnium Scripturarum coelestium eventilare tractatus, et ingentem circa istam speciem Christi divinitatis, ut ita dixerim, silvam commovere: nisi quoniam non tam mihi contra hanc haeresim propositum est dicere, quam breviter, circa personam Christi Regulam veritatis aperire. Quamvis tamen ad alia festinem, illud non arbitror praetermittendum, quod in Evangelio Dominus ad significantiam suae majestatis expressit dicendo: Solvite templum hoc, et ego in triduo suscitabo illud (Joan. II, 19). Aut quando in alio loco, et alia parte pronuntiat: Potestatem habeo animam meam ponendi et rursus recipere eam: hoc enim mandatum accepi a Patre (Joan. X, 18). Quis est enim qui dicit animam suam se posse ponere, aut animam suam posse se rursum recuperare, quia hoc mandatum acceperit a Patre? Aut quis dicit, destructum corporis sui templum resuscitare rursum et reaedificare se posse: nisi quoniam Sermo ille, qui ex Patre, qui apud Patrem, per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil (Joan. I, 3), imitator paternorum operum atque virtutum, imago invisibilis Dei (Coloss. I, 15), qui descendit de coelo (Joan. III, 31, 32), qui quae vidit et audivit testificatus est, qui non venit ut faceret suam voluntatem (Joan. VI, 38), sed potius ut faciat Patris voluntatem, a quo missus ad hoc ipsum fuerat, ut magni consilii Angelus factus (Isa. IX, 6) arcanorum coelestium nobis jura reseraret, quique Verbum caro factus habitavit in nobis (Joan. I, 14), ex nobis hic Christus non homo tantum, quia hominis Filius; sed etiam Deus, quia Dei Filius, comprobatur? Quod si et primogenitus omnis creaturae ab Apostolo dictus sit Christus (Coloss. I, 15); quomodo omnis creaturae primogenitus esse potuit, nisi quoniam secundum divinitatem ante omnem creaturam ex Patre Deo Sermo processit? Quod nisi ita haeretici acceperint, Christum hominem primogenitum omnis creaturae monstrare cogentur; quod facere non poterunt. Aut igitur ante omnem est creaturam ut primogenitus sit omnis creaturae, et non homo est tantum, quia homo post omnem creaturam est; aut homo tantum est, et est post omnem creaturam. Et quomodo primogenitus est omnis creaturae, nisi quoniam dum Verbum illud quod est ante omnem creaturam, et ideo primogenitus omnis creaturae, caro fit et habitat in nobis, hoc est, assumit hunc hominem qui est post omnem creaturam, et sic cum illo et in illo habitat in nobis, ut neque homo Christo subtrahatur, neque divinitas negetur? Nam si tantummodo ante omnem creaturam est, homo in illo subtractus est: si autem tantummodo homo est, divinitas quae ante omnem creaturam est, intercepta est. Utrumque ergo in Christo confoederatum est, et utrumque conjunctum est, et utrumque connexum est. Et merito dum est in illo aliquid quod superat creaturam, pignerata in illo divinitatis et humanitatis videtur esse concordia. Propter quam causam, qui mediator Dei et hominum effectus exprimitur (I Tim. II, 5), in se Deum et hominem sociasse reperitur. Ac si idem Apostolus de Christo refert, ut exutus carnem potestates dehonestavit, palam triumphatis illis in semetipso (Coloss. II, 15): non utique otiose exutum carne proposuit, nisi quoniam et in resurrectione rursum indutum voluit intelligi. Quis est ergo iste exutus et rursus indutus, requirant haeretici. Nos enim Sermonem Dei scimus indutum carnis substantiam, eumdemque rursum exutum eadem corporis materia, quam rursus in resurrectione suscepit et quasi indumentum resumpsit. Sed enim neque exutus neque indutus hominem Christus fuisset, si homo tantum fuisset. Nemo enim umquam se ipso aut spoliatur aut induitur. Sit enim necesse est aliud, quidquid aliunde aut spoliatur aut induitur. Ex quo merito Sermo Dei fuit, qui exutus est carnem et in resurrectione rursus indutus. Exutus autem, quoniam et in nativitate fuerat indutus. Itaque in Christo Deus est qui induitur, atque etiam exutus sit oportet: propterea is qui induitur, pariter et exuatur necesse est. Induitur autem et exuitur homo, quasi quadam contexti corporis tunica. Ac propterea consequenter Sermo fuit, ut diximus, Dei; qui modo indutus, modo exutus esse reperitur. Hoc enim etiam in benedictionibus ante praedixit: Lavabit stolam suam in vino, et in sanguine urae amictum suum (Gen. XLIX, 11). Si stola in Christo caro est, et amictum ipsum corpus est, requiratur quisquis est ille cujus corpus amictum est, et stola caro. Nobis enim manifestum est carnem stolam et corpus amictum Verbi fuisse, quique sanguine, id est vino, lavit substantiam corporis, et materiam carnis abluens, ex parte suscepti hominis passione. Ex quo siquidem lavatur, homo est; quia amictum quod lavatur, caro est: qui autem lavat, Verbum Dei est; qui ut lavaret amictum, amicti susceptor effectus est. Merito ex ea substantia, quae recepta est ut lavaretur, homo exprimitur; sicut ex Verbi auctoritate qui lavit, Deus esse monstratur.
CAPUT XXII, al. XVII. Eamdem divinam majestatem in Christo aliis iterum Scripturis confirmat. Cur autem, licet ad aliam partem disputandi festinare videamur, illum praetereamus apud Apostolum locum? Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est aequalem se Deo esse; sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit se obediens factus usque ad mortem, mortem autem crucis: propterea et Deus illum superexaltavit, et dedit illi nomen quod est super omne nomen; ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quoniam Dominus Jesus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 6-11). Qui cum in forma Dei esset, inquit. Si homo tantummodo Christus, in imagine Dei, non in forma Dei relatus fuisset. Hominem enim scimus ad imaginem (Gen. I, 27), non ad formam Dei factum. Quis ergo est iste, qui in forma Dei, ut diximus, factus est Angelus? Sed nec in Angelis formam Dei legimus, nisi quoniam hic praecipuus atque generosus prae omnibus, Dei Filius, Verbum Dei, imitator omnium paternorum operum, dum et ipse operatur sicut et Pater ejus (Joan. V, 19), in forma (ut expressimus) est Dei Patris. Et merito in forma pronuntiatus est Dei, dum et ipse super omnia, et omnis creaturae divinam obtinens potestatem, et Deus est exemplo Patris: hoc ipsum tamen a Patre proprio consecutus, ut omnium et Deus esset, et Dominus esset, et Deus ad formam Dei Patris ex ipso genitus atque prolatus. Hic ergo quamvis esset in forma Dei, non est rapinam arbitratus aequalem se Deo esse. Quamvis enim se ex Deo Patre Deum esse meminisset, numquam se Deo Patri aut comparavit aut contulit, memor se esse ex suo Patre, et hoc ipsum quod est habere se, quia Pater dedisset. Inde denique et ante carnis assumptionem, sed et post assumptionem corporis, post ipsam praeterea resurrectionem, omnem Patri in omnibus rebus obedientiam praestitit, pariter ac praestat. Ex quo probatur numquam arbitratum illum esse rapinam quamdam divinitatem, ut aequaret se Patri Deo: quin immo contra, omni ipsius imperio et voluntati obediens atque subjectus, etiam ut formam servi susciperet contentus fuit (hoc est, hominem illum fieri) et substantiam carnis et corporis, quam ex paternorum et secundum hominem delictorum servitute venientem nascendo suscepit: quo tempore se etiam exinanivit, dum humanam conditionis fragilitatem suscipere non recusavit. Quoniam si homo tantummodo natus fuisset, per hoc exinanitus non esset: homo enim nascens augetur, non exinanitur: nam dum incipit esse quod cum non esset habere non potuit, ut diximus, non exinanitur, sed potius augetur atque ditatur. At si Christus exinanitur in eo quod nascitur, formam servi accipiendo, quomodo homo tantummodo est? de quo verius dictum fuisset, locupletatum illum esse tunc cum nasceretur, non exinanitum; nisi quoniam auctoritas divini Verbi, ad suscipiendum hominem interim conquiescens, nec se suis viribus exercens, dejicit se ad tempus atque deponit, dum hominem fert quem suscepit. Exinanit se, dum ad injurias contumeliasque descendit, dum audit infanda, experitur indigna: cujus tamen humilitatis adest statim egregius fructus. Accepit enim nomen, quod est super omne nomen, quod utique non aliud intelligimus esse quam nomen Dei. Nam cum Dei sit solius esse super omnia, consequens est, ut nomen illud sit super omne, quod est ejus, qui super omnia est, Dei. Est ergo nomen illud quod super omne nomen est: quod nomen est ejus utique consequenter, qui cum in forma Dei fuisset, non rapinam arbitratus est aequalem se Deo esse. Neque enim si non est Deus esset Christus, omne se in nomine ejus genu flecteret, coelestium et terrestrium et infernorum: nec visibilia aut invisibilia, aut rerum omnium omnis creatura homini esset subjecta sive substrata, quae se ante hominem esse meminisset. Ex quo dum in forma Dei esse Christus dicitur, et dum in nativitatem secundum carnem se exinanisse monstratur, et dum id accepisse nomen a Patre quod sit super omne nomen exprimitur, et dum in nomine ejus omne genu coelestium, terrenorum et infernorum se flectere et curvare monstratur, et hoc ipsum in gloriam Dei Patris, succurrere asseritur: consequenter non ex illo tantum homo est, quia obediens Patri factus est usque ad mortem, mortem autem crucis; sed ex his etiam rebus superioribus divinitatem Christi sonantibus, Dominus Christus Jesus et Deus, quod haeretici nolunt, esse monstratur.
CAPUT XXIII, al. XVIII. Quod adeo manifestum est, ut quidam haeretici eum Deum Patrem putarint, alii Deum tantum sine carne fuisse. Hoc in loco licebit mihi argumenta etiam ex aliorum haereticorum parte conquirere. Firmum est genus probationis, quod etiam ab adversario sumitur, ut veritas etiam ab ipsis inimicis veritatis probetur. Nam usque adeo hunc manifestum est in Scripturis esse Deum tradi, ut plerique haereticorum, divinitatis ipsius magnitudine et veritate commoti, ultra modum extendentes honores ejus, ausi sint non Filium, sed ipsum Deum Patrem promere vel putare. Quod, etsi contra Scripturarum veritatem est, tamen divinitatis Christi argumentum grande atque praecipuum est; qui usque adeo Deus, sed qua Filius Dei natus ex Deo, ut plerique illum (ut diximus) haeretici ita Deum acceperint, ut, non Filium, sed Patrem pronuntiandum putarint. Aestiment ergo an hic sit Deus, cujus auctoritas tantum movit quosdam, ut putarent illum ut diximus superius, jam ipsum Patrem Deum; effrenatius et effusius in Christo divinitatem confiteri, ad hoc illos manifesta Christi divinitate cogente, ut quem Filium legerent quia Deum animadverterent, Patrem putarent. Alii quoque haeretici usque adeo Christi manifestam amplexati sunt divinitatem, ut dixerint illum fuisse sine carne, et totum illi susceptum detraxerint hominem, ne decoquerent in illo divini nominis potestatem, si humanam illi sociassent, ut arbitrabantur, nativitatem: quod tamen nos non probamus; sed argumentum afferimus usque adeo Christum esse Deum, ut quidam illum, subtracto homine, tantummodo putarint Deum; quidam autem ipsum crediderint Patrem Deum: cum ratio et temperamentum Scripturarum coelestium, Christum ostendant Deum, sed qua Filium Dei, et assumpto a Deo etiam Filio hominis, credendum et hominem. Quoniam si ad hominem veniebat ut mediator Dei et hominum esse deberet, oportuit illum cum eo esse, et Verbum carnem fieri, ut in semet ipso concordiam confibularet terrenorum pariter atque coelestium, dum utriusque partis in se connectens pignora, et Deum homini, et hominem Deo copularet; ut merito Filius Dei per assumptionem carnis Filius hominis, et Filius hominis per receptionem Dei Verbi Filius Dei effici possit. Hoc altissimum atque reconditum sacramentum ad salutem generis humani ante saecula destinatum, in Domino Jesu Christo Deo et homine invenitur impleri, quo conditio generis humani ad fructum aeternae salutis posset adduci.
CAPUT XXIV, al. XIX. Illos autem propterea errasse, quod nihil arbitrarentur interesse inter Filium Dei et filium hominis, ob Scripturam male intellectam. Sed erroris istius haereticorum inde, ut opinor, nata materia est, quia inter Filium Dei et Filium hominis nihil arbitrantur interesse; ne facta distinctione, et Homo et Deus Jesus Christus facile comprobetur. Eumdem enim atque ipsum, id est hominem filium hominis, etiam Filium Dei volunt videri; ut homo et caro, et fragilis illa substantia eadem atque ipsa Filius Dei esse dicatur. Ex quo, dum distinctio filii hominis et Filii Dei nulla secernitur, sed ipse filius hominis Dei Filius vindicatur; homo tantummodo Christus idem atque Filius Dei asseratur. Per quod nituntur excludere: Verbum caro factum est et habitavit in nobis (Joan. I, 14); Et vocabitis nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus (Matth. I, 23). Proponunt enim atque illa praetendunt, quae in Evangelio Lucae relata sunt, ex quibus asserere conantur, non quod est, sed tantum illud quod volunt esse: Spiritus Sanctus veniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; propterea et quod ex te nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). Si ergo, inquiunt, Angelus Dei dicit ad Mariam, quod ex te nascetur sanctum, ex Maria est substantia carnis et corporis; hanc autem substantiam, id est sanctum hoc quod ex illa genitum est, Filium Dei esse proposuit: homo, inquiunt, ipse, et illa caro corporis, illud quod sanctum est dictum, ipsum est Filius Dei. Ut et cum dicit Scriptura sanctum, Christum filium hominis hominem intelligamus; et cum Filium Dei proponit, non hominem, sed Deum percipere debeamus. Sed enim Scriptura divina, haereticorum et fraudes et furta facile convincit et detegit. Si enim sic esset tantummodo, Spiritus veniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, propterea quod nascetur es te sanctum, vocabitur Filius Dei; fortasse alio esset nobis genere adversus illos reluctandum, et alia nobis essent argumenta quaerenda et arma sumenda, quibus illorum et insidias et praestigias vinceremus: cum autem ipsa Scriptura coelesti abundans plenitudine sese haereticorum istorum calumniis exuat; facile ipso quod scriptum est nitimur, et errores istos sine ulla dubitatione superamus. Non enim dixit, ut jam expressimus, propterea quod ex te nascetur sanctum; sed adjecit conjunctionem: ait enim, propterea et quod ex te nascetur sanctum; ut illud ostenderet, non principaliter hoc sanctum quod ex illa nascitur, id est istam carnis corporisque substantiam Filium Dei esse, sed consequenter et in secundo loco: principaliter autem Filium Dei esse Verbum Dei incarnatum per illum Spiritum, de quo Angelus refert: Spiritus veniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Hic est enim legitimus Dei Filius qui ex ipso Deo est, qui dum sanctum istud assumit, et sibi Filium hominis annectit, et illum ad se rapit atque transducit, connexione sua et permixtione sociata praestat, et Filium illum Dei facit, quod ille naturaliter non fuit; ut principalitas nominis istius Filius Dei in Spiritu sit Domini, qui descendit et venit; ut sequela nominis in Filio Dei et hominis sit, et merito consequenter hic Filius Dei factus sit, dum non principaliter Filius Dei est. Atque ideo dispositionem istam Angelus videns, et ordinem istum sacramenti expediens, non sic cuncta confundens ut nullum vestigium distinctionis collocarit, distinctionem posuit, dicendo: Propterea et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei: ne si distributionem istam cum libramentis suis non dispensasset, sed in confuso permixtam reliquisset, vere occasionem haereticis contulisset, ut hominis Filium, qua homo est, eumdem et Dei et hominis Filium pronuntiare deberent. Nunc autem particulatim exponens tam magni sacramenti ordinem atque rationem, evidenter expressit, ut diceret, et quod ex te nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei; probans quoniam Filius Dei descendit: qui dum Filium hominis in se suscepit, consequenter illum Filium Dei fecit; quoniam illum Filius sibi Dei sociavit et junxit. Ut dum Filius hominis adhaeret in nativitatem Filio Dei; ipsa permixtione feneratum et mutuatum teneret, quod ex natura propria possidere non posset. Ac sic facta est Angeli voce, quod nolunt haeretici, inter Filium Dei hominisque, cum sua tamen sociatione, distinctio; urgendo illos uti Christum, hominis Filium, hominem intelligant quoque Dei Filium, et hominem Dei Filium, id est Dei Verbum (sicut scriptum est) Deum accipiant: atque ideo Christum Jesum Dominum, ex utroque connexum (ut ita dixerim), ex utroque contextum atque concretum, et in eadem utriusque substantiae concordia mutui ad invicem foederis confibulatione sociatum, hominem et Deum, Scripturae hoc ipsum dicentis veritate, cognoscant.
CAPUT XXV, al. XX. Neque inde sequi, quia Christus mortuus, etiam Deum mortuum accipi: non enim tantummodo Deum, sed et hominem Christum Scriptura proponit. Ergo, inquiunt, si Christus non homo est tantum, sed et Deus, Christum autem refert Scriptura mortuum pro nobis et ressuscitatum; jam docet nos Scriptura credere Deum mortuum: aut si Deus non moritur, Christus autem mortuus refertur; non erit Christus Deus, quoniam Deus non potest accipi mortuus. Si umquam intelligerint, aut intellexissent quod legunt, numquam tam periculose omnino loquerentur. Sed erroris semper est abrupta dementia; et non est novum si usque ad periculosa descendunt, qui fidem legitimam reliquerunt. Si enim Scriptura proponeret Christum tantummodo Deum, et nulla in illo fragilitatis humanae sociatio esset permixta, merito illorum heic aliquid valuisset sermo contortus. Si Christus Deus, Christus autem mortuus, ergo mortuus est Deus. Sed cum non tantummodo illum, ut ostendimus jam frequenter, Deum, sed et hominem Scriptura constituat; consequens est, quod immortale est, incorruptum mansisse teneatur. Quis enim non intelligat, quod impassibilis sit divinitas, passibilis vero sit humana fragilitas? Cum ergo tam ex eo quod Deus est, quam etiam ex illo quod homo est, Christus intelligatur esse permixtus et esse sociatus: Verbum enim caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14), quis non sine ullo magistro atque interprete ex sese facile cognoscat, non illud in Christo mortuum esse quod Deus est, sed illud in illo mortuum esse quod homo est? Quid enim si divinitas in Christo non moritur, sed carnis solius substantia extinguitur; quando et in caeteris hominibus, qui non sunt caro tantummodo, sed caro et anima, caro quidem sola incursum interitus mortisque patitur, extra leges autem interitus et mortis anima incorrupta cernatur? Hoc enim et ipse Dominus hortans nos ad martyrium et ad contemptum omnis humanae potestatis aiebat: Ne timueritis eos qui corpus occidunt, animam autem occidere non possunt (Matth. X, 28). Quod si anima immortalis occidi aut interfici non potest in quovis alio, licet corpus et caro sola possit interfici, quanto magis utique Verbum Dei et Deus in Christo interfici omnino non potuit, cum caro sola et corpus occisum sit? Si enim hanc habet generositatem immortalitatis anima in quovis homine, ut non possit interfici, multo magis hanc habet potestatem generositas Verbi Dei, ut non possit occidi. Nam si potestas hominum ad interficiendam sacram Dei potestatem, et si crudelitas humana ad interficiendam animam deficit; multo magis ad Dei Verbum interficiendum deficere debebit. Nam cum ipsa anima, quae per Dei Verbum facta est, ab hominibus non occiditur; multo magis utique Verbum Dei perimi non posse credetur. Et si plus non potest hominum cruenta saevitia adversus homines, quam ut tantummodo corpus occidat; quanto magis utique in Christo non valebit, quam ut idem tantummodo corpus occidat: ut dum per haec colligitur non nisi hominem in Christo interfectum, appareat ad mortalitatem Sermonem in loco non esse deductum. Nam si Abraham, et Isaac, et Jacob quos homines tantummodo constat fuisse, manifestum est vivere (omnes enim, inquit, illi vivunt Deo (Luc. XX, 38), nec mors in illis animam perimit, quae corpora ipsa dissolvit; jus enim suum exercere potuit in corpora, in animas exercere non valuit: aliud enim in illis mortale, et ideo mortuum; aliud in illis immortale, et ideo intelligitur non extinctum! ob quam causam vivere Deo pronuntiati, et dicti sunt); multo magis utique mors in Christo adversum solam materiam corporis potuit valere, adversus divinitatem sermonis non potuit se exercere. Frangitur enim potestas mortis, ubi intercedit auctoritas immortalitatis.
CAPUT XXVI, al. XXI. Adversus autem Sabellianos Scripturis probat alium esse Filium, alium Patrem. Sed ex hac occasione quia Christus non homo tantum, sed et Deus, Divinarum Litterarum sacris auctoritatibus approbatur, alii haeretici erumpentes statum in Christo religionis concutere machinantur, hoc ipso Patrem Deum volentes ostendere Christum esse, dum non homo tantum asseritur, sed et Deus promitur. Sic enim, inquiunt: si unus esse Deus promitur, Christus autem Deus; ergo, inquiunt, si Pater et Christus est unus Deus, Christus Pater dicetur. In quo errare probantur Christum non noscentes, sed sonum nominis approbantes: nolunt enim illum secundam esse personam post Patrem, sed ipsum Patrem. Quibus quia facile respondetur, pauca dicentur. Quis enim non secundam Filii post Patrem agnoscat esse personam, cum legat dictum a Patre consequenter ad Filium: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26, 27); et post haec relatum, et fecit Deus hominem, ad imaginem Dei fecit illum? Aut cum inter manus teneat: Pluit Dominus super Sodomam et Gomorrham ignem et sulphur a Domino de coelo? (Gen. XIX, 24.) Aut cum ad Christum: Filius meus es tu, ego hodie genui te; postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae? (Psal. II, 7, 8.) Aut cum etiam ille desideratus scriba ait: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum? (Psal. CIX, I.) Aut cum Isaiae prophetias explicans, invenit positum sic: Haec dicit Dominus Christo meo Domino? (Isa. XLV, 1.) Aut cum legit: Non descendi de coelo ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me? (Joan. VI, 38.) Aut dum invenit positum: Quoniam qui me misit, major me est? (Joan. XIV, 28.) Aut cum considerat scriptum: Eo ad patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum? (Joan. XX, 17.) Aut quando habet cum caeteris collocatum: Sed in lege vestra scriptum est, quia duorum testimonium verum est; ego de me testificor, et testificatus est de me qui me misit Pater? (Joan. VIII, 17, 18.) Aut quando vox de coelo redditur: Et honorificavi, et honorificabo? (Joan. XII, 28.) Aut quando a Petro respondetur et dicitur: Tu es Filius Dei vivi? (Matth. XVI, 16.) Aut quando ab ipso Domino sacramentum hujus revelationis approbatur, et dicitur: Beatus es, Simon Barjona: quoniam hoc tibi non revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est? (Ibid. v. 17.) Aut quando ab ipso Christo exprimitur: Pater, clarifica me eo honore quo fui apud te, antequam mundus fieret? (Joan. XVII, 5.) Aut cum ab eodem dicitur: Pater, sciebam quia semper me audis; verum propter circumstantes dixi, ut credant quia tu me misisti? (Joan. XI, 42.) Aut cum definitio regulae ab ipso Christo collocatur, et dicitur: Haec est autem vita aeterna, ut sciant te unum et verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Ego te honorificavi super terram, opus perfeci quod dedisti mihi? (Joan. XVII, 3, 4.) Aut cum item ab eodem asseritur et dicitur: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo? (Luc. X, 22.) Aut cum sedere ad dexteram Patris (Psal. CIX, 1; Marc. XVI, 9; Hebr, I, 3), et a Prophetis et ab Apostolis approbatur? Et satis longum facio, si enisus fuero omnes omnino ad hanc partem voces congregare; quandoquidem non tam veteris quam etiam novi Testamenti Scriptura divina ubique ostendat, illum ex Patre natum, per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil, qui obedierit semper Patri et obediat, semper habentem rerum omnium potestatem, sed qua traditam, sed qua concessam, sed qua a Patre proprio sibi indultam. Quid enim tam evidens potest esse, hunc non Patrem esse, sed Filium, quam quod obediens Patri Deo proponitur, ne si Pater esse credatur, alteri jam Deo Patri Christus subjectus esse dicatur.
CAPUT XXVII. al. XXII. Pulchre respondet ad illud: Ego et Pater unum sumus, quod illi pro se intendebant. Sed quia frequenter intendunt illum nobis locum quo dictum sit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); et in hoc illos aeque facile vincemus. Si enim erat, ut haeretici putant, Pater Christus, oportuit dicere: Ego et Pater unus sum (Joan. X, 30). At cum Ego dicit, deinde Patrem infert, dicendo, Ego et Pater, proprietatem personae suae, id est Filii, a paterna auctoritate discernit atque distinguit, non tantummodo de sono nominis, sed etiam de ordine dispositae potestatis; qui potuisset dicere: Ego Pater, si Patrem se esse meminisset. Et quia dixit unum, intelligant haeretici quia non dixit unus. Unum enim neutraliter positum societatis concordiam, non unitatem personae, sonat. Unum enim non unus esse dicitur, quoniam nec ad numerum refertur, sed ad societatem alterius expromitur. Denique adjicit dicens, sumus, non sum; ut ostenderet per hoc quod dixit, sumus, et Pater, duas esse personas. Unum autem quod ait, ad concordiam et eamdem sententiam et ad ipsam charitatis societatem pertinet; ut merito unum sit Pater et Filius, per concordiam, et per amorem, et per dilectionem. Et quoniam ex Patre est; quidquid illud est, Filius est: manente tamen distinctione, ut non sit Pater ille qui Filius; quia nec Filius ille qui Pater est. Nec enim, sumus, addidisset, si unum se et solitarium Patrem, Filium factum esse meminisset. Denique novit hanc concordiae unitatem et Apostolus Paulus, cum personarum tamen distinctione. Nam cum ad Corinthios scriberet: Ego, inquit, plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Itaque neque qui plantat est quidquam, neque qui rigat: sed qui incrementum dat Deus. Qui autem plantat, et qui rigat unum sunt (I Cor. III, 6, 7, 8). Quis autem non intelligat alterum esse Apollo, alterum Paulum, non eumdem atque ipsum Apollo pariter et Paulum? Denique et diversa uniuscujusque sunt officia prolata: alter enim qui plantat, et alter qui rigat; hos tamen duos, non quod unus sit, sed quod unum sint proposuit Apostolus Paulus; ut alter quidem sit Apollo, alter vero Paulus, quantum ad personarum distinctionem pertinet (quantum vero ad concordiam pertinet); unum ambo sint. Nam quando duorum una sententia est, veritas una est, fides una est, una atque eadem religio est, unus etiam Dei timor est, unum sunt, etiam si duo sint; ipsum sunt, dum ipsum sapiunt. Etenim quos personae ratio invicem dividit, eosdem rursus invicem religionis ratio conducit. Et quamvis idem atque ipsi non sint; dum idem sentiunt, ipsum sunt; et cum duo sint, unum sunt, habentes in fide societatem, etiam si gerant in personis diversitatem. Denique cum ad has voces Domini imperitia fuisset Judaica commota, et temere ad usque saxa succensa, ita ut discurrerent, et dicerent: Non te lapidamus propter bonum opus, sed propter blasphemiam, et quia tu cum homo sis, facis te Deum (Joan. X, 33); distinctionem posuit Dominus in ratione reddenda, quomodo se Deum aut dixisset aut intelligi vellet. Quem Pater sanctificavit, inquit, et misit in hunc mundum, vos dicitis quia blasphemas, quia dixi, Filius Dei sum? (Ibid. v. 36.) Etiam heic Patrem habere se dixit. Filius est ergo, non Pater; Patrem enim confessus se fuisset, si Patrem se esse meminisset: et sanctificatum se a suo Patre esse proponit. Dum ergo accipit sanctificationem a Patre, minor Patre est: minor autem Patre consequenter est, sed Filius. Pater enim si fuisset, sanctificationem dedisset, non accepisset. Et nunc autem profitendo se accepisse sanctificationem a Patre; hoc ipso, quo Patre se minorem accipiendo ab ipso sanctificationem probat, Filium se esse, non Patrem monstravit. Missum praeterea se esse dicit, ut per hanc obedientiam qua venit Dominus Christus, missus, non Pater, sed Filius probetur; qui misisset utique, si Pater fuisset: missus autem non fuit Pater, ne Pater subditus alteri Deo, dum mittitur, probaretur. Et tamen post haec adjicit, quod omnem omnino ambiguitatem dissolveret, et totam controversiam erroris extingueret. Ait enim in ultima parte sermonis: Vos dicitis quia blasphemas, quia dixi, Filius Dei sum. Ergo si evidenter Filium Dominus se, non Patrem esse testatur, magnae temeritatis et ingentis est furoris exemplum, contra ipsius Christi Domini testimonium controversiam divinitatis et religionis agitare, et Christum Jesum Patrem esse dicere, cum animadvertat illum non Patrem se, sed Filium comprobasse.
CAPUT XXVIII. Pro Sabellianis etiam nihil facere illud: Qui videt me, videt et Patrem, probat. Adhuc adjiciam illam quoque partem in qua dum haereticus quasi oculo quodam gaudet propriae veritatis et luminis amisso, totam caecitatem sui agnoscat erroris. Identidem enim et frequenter opponit quia dictum sit: Tanto tempore vobiscum sum, et non agnoscitis me? Philippe, qui vidit me, vidit et Patrem. (Joan. XIV, 9). Sed quod non intelligit, discat. Culpatur Philippus, et jure quidem meritoque, quia dixerit: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. (Ibid. v. 8). Quando enim ex Christo aut audierat istud, aut didicerat quasi esset Pater Christus? cum contra magis quod Filius esset, non quia Pater, frequenter audisset, et saepe didicisset. Quod enim dixit Dominus, si me cognovistis, et Patrem meum cognovistis, et amodo nostis illum, et vidistis illum, (Joan. XIV, 7), non sic dixerat ut se Patrem vellet intelligi; sed quoniam qui penitus et plene et cum tota fide et tota religione accessit ad Dei Filium, omnibus modis per ipsum Filium in quem sic credit, ad Patrem perventurus sit, eumdemque visurus. Nemo enim, inquit, potest venire ad Patrem nisi per me. (Ibid. v. 6). Et ideo ad Patrem Deum non tantum venturus est, et cogniturus ipsum Patrem; sed etiam sic tenere debet, atque ita animo ac mente praesumere, quasi jam noverit Patrem pariter et viderit. Saepe enim Scriptura divina quae nondum facta sunt pro factis annuntiat, quia sic futura sunt: et quae omnibus modis fieri habent, non quasi futura sint praedicat, sed quasi facta sint narrat. Denique cum nondum temporibus Isaiae prophetae Christus natus fuisset, quia puer, aiebat, natus est nobis (Isa. IX, 6); et cum nondum accessum esset ad Mariam (Isa. VIII, 3), et accessi ad prophetissam, dicebat, et concepit et peperit filium. Et cum nondum sinum Patris Christus exposuisset, referebat: Et vocabitur nomen ejus magni consilii Angelus (Ibid. IX, 6). Et cum nondum fuisset passus, quasi ovis, pronuntiabat, ad jugulationem adductus est (Ibid. LIII, 7). Et cum adhuc crux nusquam esset, aiebat: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem (Ibid. LXV, 2). Et cum nondum injuriose potatus fuisset; in siti, ait, mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII, 22). Et cum spoliatus adhuc non fuisset, dicebat: Super vestem meam miserunt sortem: et dinumeraverunt ossa mea: effoderunt manus meas, et pedes (Psal. XXI, 19. 18. 17). Providens enim Scriptura divina pro factis dicit quae futura scit, et pro perfectis dicit quae futura habet, quae sine dubitatione ventura sunt. Et ideo Dominus in praesenti loco dicebat: Amodo nostis illum, et vidistis. Dicebat enim visum iri ab eo Patrem, quisquis Filium secutus fuisset; non quasi Filius ipse esset Pater visus, sed quod praemium consecuturus esset, quisquis illum sequi et discipulus ejus esse voluisset, ut videre Patrem posset: nam et imago est Dei Patris: ut his etiam illud accedat quoniam sicut Pater operatur, ita operatur et Filius, (Joan. V, 17). Et imitator est Filius omnium operum paternorum; ut perinde habeat unusquisque, quasi jam viderit Patrem, dum eum videt qui invisibilem Patrem in omnibus operibus semper imitatur. Caeterum si ipse Pater est Christus, quomodo confestim adjicit et dicit, Qui credit in me, opera quae ego facio et ipse faciet: et majora his faciet, quia ego ad Patrem vado? (Joan. XIV, 12.) Et adhuc subnectit: Si diligitis me, praecepta mea servate: et ego rogabo Patrem, et alium advocatum dabit vobis (Ibid. v. 15. 16). Post quae etiam illud subnectit: Si quis me diligit, sermonem meum custodiet: et Pater meus diliget illum, et ad eum veniemus, et mansionem apud illum faciemus (Ibid. v. 23). Nec non etiam subdidit illud quoque; Advocatus autem ille Spiritus sanctus quem missurus est Pater, ille vos docebit et commemorabit omnia quaecumque dixero (Ibid. v. 26). Praemittit adhuc istum locum, quo ostendat se esse Filium, et merito subdidit, et dicit: Si me diligeretis, gauderetis, quia eo ad Patrem: quia Pater major me est (Ibid. v. 28). Quid autem cum etiam illa subnectit; Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola: omme sarmentum in me non afferens fructum tollit illud, et omne fructiferum purgat, ut fructum ampliorem ferat? (Joan. XV, 1, 2.) Instat adhuc et adjicit: Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos: manete in mea charitate. Si mandata mea servaveritis, manebitis in mea charitate; sicut ego Patris mandata servavi, et maneo in ejus charitate (Joan. XV, 9, 10). Adhuc ingerit, et dicit: Dixi autem vos amicos, quia omnia quae audivi a Patre meo, nota vobis feci (Ibid. v. 15). Aggregat etiam hoc: Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia ignorant eum qui me misit (Ibid. v. 21). Haec ergo numquam post illa evidenter illum non Patrem, sed Filium esse testantia, Dominus subdidisset; si aut Patrem se esse meminisset, aut Patrem se vellet intelligi: nisi quoniam ut illud exprimeret, perinde unumquemque jam habere debere, dum imaginem Dei Patris per Filium videt, atque si viderit Patrem: quandoquidem unusquisque credens in Filium exerceatur in imaginis contemplatione, ut assuefactus ad divinitatem videndam in imagine, proficere possit et crescere usque ad Dei Patris omnipotentis perfectam contemplationem. Et quoniam qui hoc animo ac mente combiberit, et de omnibus sic futurum esse crediderit, Patrem quem visurus sit, quasi jam quodammodo viderit, et hic jam sic habeat, quasi teneat quod habiturum se pro certo sciat. Caeterum, si ipse Pater fuisset, quid quasi futurum praemium repromittebat quod jam praestiterat et dederat? Nam quoniam dicit: Beati mundo eorde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8); polliceri deprehenditur contemplationem et aspectum Patris; ergo nondum dederat: cur enim repromitteret, si jam dedisset? Dederat enim si Pater esset; videbatur enim, et contingebatur. Quando autem dum contingitur ipse Christus et videtur, repromittit tamen et dicit, quoniam qui mundo fuerit corde, Deum videbit; hoc ipso probat Patrem se non esse, qui tunc praesens cum videretur repromittebat, quod Patrem visurus esset quisquis mundo corde fuisset. Erat ergo repromittens haec, non Pater, sed Filius: quia qui Filius erat, quod videri habebat repromittebat; cujus repromissio supervacua fuisset, nisi Filius fuisset. Cur enim repromittebat mundis corde ut viderent Patrem, si jam tunc qui praesentes erant, Patrem Christum videbant? Sed quia Filius erat, non Pater; merito et Filius, quia Imago Dei, tunc videbatur; et Pater, quia invisibilis, mundis corde, ut videretur, repromittitur et notatur. Haec igitur satis sit, etiam adversus istum haereticum dictasse, pauca de multis. Campus enim, et quidem latus ac fusus aperietur, plenius haereticum istum si agitare voluerimus; quandoquidem duobus istis locis, quibusdam effossis luminibus orbatus, totus sit in doctrinae suae caecitate superatus.
CAPUT XXIX. Deinceps fidei auctoritatem admonere nos docet, post Patrem et Filium, credere etiam IN SPIRITUM SANCTUM: cujus operationes ex Scripturis recenset. Sed enim ordo rationis et Fidei auctoritas digestis vocibus et Litteris Domini, admonet nos, post haec credere etiam in Spiritum sanctum, olim Ecclesiae repromissum, sed statutis temporum opportunitatibus redditum. Est enim per Joelem prophetam repromissus, sed per Christum redditus. In novissimis, inquit, diebus effundam de Spiritu meo super servos et ancillas meas (Joel. II, 28). Dominus autem: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, erunt remissa; et quorum retinueritis, erunt retenta (Act. II, 17. Joan. XX, 22, 23). Hunc autem Spiritum sanctum Dominus Christus modo (Joan. XIV, 16, 17) Paraclitum appellat, modo Spiritum veritatis esse pronuntiat; qui non est in Evangelio novus, sed nec nove datus: nam hic ipse et in Prophetis populum accusavit, et in Apostolis advocationem Gentibus praestitit. Nam illi ut accusarentur merebantur, quia contempserant Legem: et qui ex Gentibus credunt, ut patrocinio Spiritus adjuventur merentur, quia ad Evangelicam pervenire gestiunt legem. Differentia sane in illo genera officiorum: quoniam in temporibus differens ratio causarum: nec ex hoc tamen ipse diversus, qui haec sic gerit; nec alter est, dum sic agit: sed unus atque ipse est, dividens officia sua per tempora, et rerum occasiones atque momenta. Denique Apostolus Paulus: Habentes, inquit, eumdem Spiritum, sicut scriptum est: Credidi propter quod locutus sum; et nos credimus, ideo loquimur (II Cor. IV, 13). Unus ergo et idem Spiritus, qui in Prophetis et Apostolis; nisi quoniam ibi ad momentum, heic semper. Caeterum ibi, non ut semper in illis inesset: heic, ut in illis semper maneret: et ibi mediocriter distributus, heic totus effusus; ibi parce datus, heic large commodatus; nec tamen ante resurrectionem Domini exhibitus, sed post resurrectionem Christi contributus. Rogabo enim, aiebat, Patrem: et alium advocatum dabit vobis, ut vobiscum sit in aeternum, Spiritum veritatis (Joan. XIV, 16, 17). Et: Cum venerit advocatus ille, quem ego missurus sum vobis a Patre meo, Spiritum veritatis, qui de Patre meo procedit (Joan. XV, 26). Et: Si non abiero ego, advocatus ille non veniet ad vos: si autem ego abiero, remittam illum ad vos (Joan. XVI, 7). Et: Cum venerit Spiritus veritatis, ille vos diriget in omnem veritatem (Joan. XVI, 13). Et quoniam Dominus in coelos esset abiturus, Paraclitum discipulis necessario dabat, ne illos quodammodo pupillos, quod minime decebat, relinqueret, et sine advocato et quodam tutore desereret. Hic est enim qui ipsorum animos mentesque firmavit, qui Evangelica Sacramenta distinxit, qui in ipsis illuminator rerum Divinarum fuit, qui confirmati pro nomine Domini nec carceres nec vincula timuerunt; quin immo ipsas saeculi potestates et tormenta calcaverunt, armati jam scilicet per ipsum atque firmati, habentes in se dona, quae hic idem Spiritus Ecclesiae Christi sponsae quasi quaedam ornamenta distribuit et dirigit. Hic est enim qui Prophetas in Ecclesia constituit, Magistros erudit, linguas dirigit, virtutes et sanitates facit, opera mirabilia gerit, discretiones spirituum porrigit, gubernationes contribuit, consilia suggerit, quaeque alia sunt charismatum dona componit et digerit; et ideo Ecclesiam Domini undique, et in omnibus perfectam et consummatam facit. Hic est qui in modum columbae, posteaquam Dominus baptizatus est, super eum venit et mansit (Matth. III, 16), habitans in solo Christo plenus et totus, nec in aliqua mensura aut portione mutilatus, sed cum tota sua redundantia cumulate distributus et missus; ut ex illo delibationem quamdam gratiarum caeteri consequi possint; totius sancti Spiritus in Christo fonte remanente, ut ex illo donorum atque operum venae ducerentur, Spiritu sancto in Christo affluenter habitante. Hoc etenim jam prophetans Isaias aiebat: Et requiescet, inquit, super eum Spiritus sapientiae et intellectus, Spiritus consilii et virtutis, Spiritus scientiae et pietatis, et implebit eum Spiritus timoris Dei (Isa. XI, 2, 3). Hoc idem atque ipsum et alio in loco ex persona ipsius Domini: Spiritus Domini super me propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me (Isa. LXI, 1). Similiter David: Propterea unxit te, Deus, Deus tuus oleo laetitiae a consortibus tuis (Psal. XLIV, 8). De hoc apostolus Paulus: Qui enim Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). Et: Ubi Spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17). Hic est qui operatur ex aquis secundam nativitatem, semen quoddam divini generis, et consecrator coelestis nativitatis, pignus promissae haereditatis (Ephes. I, 14), et quasi chirographum quoddam aeternae salutis; qui nos Dei faciat templum (I Cor. VI, 19), et nos ejus efficiat domum; qui interpellat divinas aures pro nobis gemitibus ineloquacibus (Rom. VIII, 26), advocationis implens officia, et defensionis exhibens munera; inhabitator corporibus nostris datus, et sanctitatis effector: qui id agens in nobis ad aeternitatem, et ad resurrectionem immortalitatis corpora nostra producat, dum illa in se assuefacit cum coelesti virtute misceri, et cum Spiritus sancti divina aeternitate sociari. Erudiuntur enim in illo, et per ipsum corpora nostra ad immortalitatem proficere, dum ad decreta ipsius discunt se moderanter temperare. Hic est enim qui contra carnem desiderat, quia caro contra ipsum repugnat (Gal. V, 17). Hic est qui inexplebiles cupiditates coercet, immoderatas libidines frangit, illicitos ardores extinguit, flagrantes impetus vincit, ebrietates rejicit, avaritias repellit, luxuriosas comessationes fugat, charitates nectit, affectiones constringit, sectas repellit, regulam veritatis expedit, haereticos revincit, improbos foras expuit, Evangelia custodit. De hoc idem Apostolus: Non enim spiritum mundi accepimus, sed Spiritum qui ex eo est (I Cor. II, 12). De hoc exultat, et dicit: Puto autem quia et ego Spiritum Dei habeo (I Cor. VII, 40). De hoc dicit: Et Spiritus Prophetarum prophetis subjectus est (I Cor. XIV, 32). De hoc refert: Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum, in hypocrisi mendacia loquentium, cauteriatam habentium conscientiam suam (I Tim. IV, 1). In hoc Spiritu positus nemo umquam dicit anathema Jesu (I Cor. XII, 3): nemo negavit Christum Dei Filium, aut repudiavit creatorem Deum: nemo contra Scripturas ulla sua verba depromit: nemo alia et sacrilega decreta constituit: nemo diversa jura conscribit. In hunc quisquis blasphemaverit, remissionem non habet, non tantum in isto saeculo, verum etiam nec in futuro (Matth. XII, 32). Hic in Apostolis Christo testimonium reddit, in Martyribus constantem fidem religionis ostendit, in Virginibus admirabilem continentiam signatae castitatis includit, in caeteris incorrupta et incontaminata doctrinae Dominicae jura custodit, haereticos destruit, perversos corrigit, infideles arguit, simulatores ostendit, improbos quoque corrigit, Ecclesiam incorruptam et inviolatam, perpetuae virginitatis et veritatis sanctitate custodit.
CAPUT XXX. Denique quantum dicti haeretici erroris sui originem inde rapuerint, quod animadverterent scriptum: unus Deus: etsi Christum Deum et Patrem Deum dicamus, non magis tamen duos Deos Scripturam proponere, quam duos Dominos aut duos Magistros. Et haec quidem de Patre et de Filio et de Spiritu sancto breviter sint nobis dicta, et strictim posita, et non longa disputatione porrecta. Latius enim potuerunt porrigi, et propensiore disputatione produci; quandoquidem ad testimonium, quod ita se habeat fides vera, totum et Vetus et Novum Testamentum possit adduci. Sed quia obluctantes adversus veritatem semper haeretici, sincerae traditionis et Catholicae fidei controversiam solent trahere, scandalizati in Christum quod etiam Deus et per Scripturas asseratur, et a nobis hoc esse credatur; merito a nobis (ut omnis a fide nostra auferri possit haeretica calumnia) de eo quod et Deus sit Christus sic est disputandum, ut non impediat Scripturae veritatem; sed nec nostram fidem, qua unus Deus et per Scripturas promitur, et a nobis tenetur et creditur. Tam enim illi qui Jesum Christum ipsum Deum Patrem dicunt, quam etiam illi qui hominem illum tantummodo esse voluerunt, erroris sui et perversitatis origines et causas inde rapuerunt: quia cum animadverterent scriptum esse quod unus sit Deus, non aliter putaverunt istam tenere se posse sententiam, nisi aut hominem tantum Christum, aut certe Deum Patrem putarent esse credendum. Sic enim calumnias suas colligere consueverunt, ut errorem proprium approbare nitantur. Et quidem illi qui Jesum Christum Patrem dicunt, ista praetendunt: Si unus Deus; Christus autem Deus: Pater est Christus, quia unus Deus; si non Pater sit Christus, dum et Deus Filius Christus, duo Dii contra Scripturas introducti esse videantur. Qui autem hominem tantummodo Christum esse contendunt, ex diverso sic colligunt: Si alter Pater, alter est Filius: Pater autem Deus, et Christus Deus: non ergo unus Deus, sed duo dii introducuntur pariter, Pater et Filius; ac si unus Deus, consequenter homo Christus, ut merito Pater sit Deus unus. Re vera quasi inter duos latrones crucifigitur Dominus, quomodo fixus aliquando est: et ita excipit haereticorum istorum ex utroque latere sacrilega convicia. Sed neque Scripturae sanctae, neque nos causas illis perditionis et caecitatis afferimus, si qua in medio Divinarum Litterarum evidenter posita aut videre nolunt, aut videre non possunt. Nos enim et scimus et legimus et credimus et tenemus unum esse Deum, qui fecit coelum pariter ac terram, quoniam nec alterum novimus, aut nosse (cum nullus sit) aliquando poterimus. Ego sum, inquit, Deus: et non est praeter me justus et salvans (Isa. XLIII, 11). Et alio in loco: Ego primus et novissimus, et praeter me non est Deus. Quis sicut ego (Ibid. XLIV, 6, 7)? Et: Quis mensus est palmo coelum, et terram pugillo? quis suspendit montes in pondere, et nemora in statera (Ibid. XL, 12)? Et Ezechias: Ut sciant omnes quia tu es Deus solus (Isa. XXXVII, 20). Ipse praeterea Dominus: Quid me interrogas de bono? unus Deus bonus (Matth. XIX, 17). Apostolus quoque Paulus: Qui solus, inquit, habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem: quem vidit hominum nemo, nec videre potest (I Tim. VI 16). Et alio in loco: Mediator autem unius non est; Deus autem unus est (Gal. III, 20). Sed quomodo hoc tenemus et legimus et credimus, sic Scripturarum coelestium nullam partem praeterire debemus: quippe cum etiam illa quae in Scripturis sunt posita Christi divinitatis insignia, nullo modo debemus recusare, ne Scripturarum auctoritatem corrumpendo, integritatem fidei sanctae corrupisse teneamur. Et hoc ergo credamus, siquidem fidelissimum, Dei Filium Jesum Christum Dominum et Deum nostrum: quoniam, in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum (Joan. I, 1, 2). Et: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ibid. 14). Et: Dominus meus et Deus meus (Joan. XX, 28). Et: Quorum Patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5). Quid ergo dicemus? Numquid duos Deos Scriptura proponit? Quomodo ergo dicit, quia Deus unus est? Aut numquid non et Christus Deus est? Quomodo ergo, Dominus meus et Deus meus, Christo dictum est? Totum igitur hoc nisi cum propria veneratione et legitima disputatione teneamus, merito scandalum haereticis praebuisse credemur; non utique ex Sripturarum coelestium vitio quae numquam fallunt, sed humani erroris praesumptione, qua haeretici esse voluerunt. Et in primis illud retorquendum in istos qui duorum nobis Deorum controversiam facere praesumunt. Scriptum est quod negare non possunt, quoniam unus est Dominus (Deut. VI, 4; Ephes. IV, 5). De Christo ergo quid sentiunt? Dominum esse, aut illum omnino non esse? Sed Dominum illum omnino non dubitant: ergo si vera est illorum ratiocinatio, jam duo sunt Domini. Quomodo igitur jam secundum Scripturas, unus est Dominus? Et Magister unus (Matth. XXIII, 8, 10) Christus est dictus, at tamen legimus, quod Magister sit etiam apostolus Paulus (II Tim. I, 11). Non ergo jam unus Magister: duos enim Magistros secundum ista colligimus. Quomodo igitur secundum Scripturas unus Magister Christus? Unus in Scripturis bonus dictus est Deus (Matth. XIX, 17; Marc. X, 18; Luc. XVIII, 19); sed iisdem in Scripturis bonus etiam Christus positus est. Non igitur, si recte colligunt, unus bonus, sed etiam duo boni. Quomodo igitur secundum Scripturarum fidem, unus bonus esse refertur? At si non putant aliqua ratione offici posse ei quod unus Dominus est, per id quod est Dominus et Christus; neque ei quod unus est Magister, per illud quod est Magister et Paulus; aut illi quod unus est bonus, per illud quod bonus sit nuncupatus et Christus: eadem ratione intelligant offici non posse ab illo quod unus est Deus, ei quod Deus pronuntiatus est et Christus.
CAPUT XXXI. Sed Dei Filium Deum, ex Deo Patre ab aeterno natum, qui semper in Patre fuerit, secundam personam esse a Patre, qui nihil agat sine Patris arbitrio; eumdem et Dominum, et Angelum magni Dei consilii; in quem Patris divinitas per substantiae communionem sit tradita. Est ergo Deus Pater omnium institutor et creator, solus originem nesciens, invisibilis, immensus, immortalis, aeternus, unus Deus; cujus neque magnitudini, neque majestati, neque virtuti quidquam non dixerim praeferri, sed nec comparari potest. Ex quo, quando ipse voluit, Sermo Filius natus est: qui non in sono percussi aeris, aut tono coactae de visceribus vocis accipitur; sed in substantia prolatae a Deo virtutis agnoscitur: cujus sacrae et divinae nativitatis arcana nec Apostolus didicit, nec Prophetes comperit, nec Angelus scivit, nec creatura cognovit; Filio soli nota sunt qui Patris secreta cognovit. Hic ergo, cum sit genitus a Patre, semper est in Patre. Semper autem sic dico, ut non innatum, sed natum probem. Sed qui ante omne tempus est, semper in Patre fuisse dicendus est: nec enim tempus illi assignari potest, qui ante tempus est. Semper enim in Patre; ne Pater non semper sit Pater: quin et Pater illum etiam (quadam ratione) praecedit, quod necesse est (quodammodo) prior sit qua Pater sit. Quoniam (aliquo pacto) antecedat necesse est eum qui habet originem, ille qui originem nescit. Simul ut hic minor sit, dum in illo esse se scit, habens originem, quia nascitur; et per Patrem quodammodo (quamvis originem habet qua nascitur) vicinus in nativitate, dum ex eo Patre qui originem solus non habet, nascitur. Hic ergo quando Pater voluit, processit ex Patre: et qui in Patre fuit, processit ex Patre: et qui in Patre fuit, quia ex Patre fuit, cum Patre postmodum fuit, quia ex Patre processit: substantia scilicet illa divina, cujus nomen est Verbum, per quod facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil. Omnia enim post ipsum sunt, quia per ipsum sunt. Et merito ipse est ante omnia, sed post Patrem, quando per illum facta sunt omnia, qui processit ex eo, ex cujus voluntate facta sunt omnia. Deus utique procedens ex Deo, secundam personam efficiens post Patrem qua Filius; sed non eripiens illud Patri, quod unus est Deus. Si enim natus non fuisset; innatus comparatus cum eo qui esset innatus, aequatione in utroque ostensa, duos faceret innatos, et ideo duos faceret Deos. Si non genitus esset; collatus cum eo qui genitus non esset, et aequales inventi, duos Deos merito reddidissent non geniti; atque ideo duos Christus reddidisset Deos. Si sine origine esset ut Pater, inventus, et ipse principium omnium ut Pater, duo faciens principia; duos ostendisset nobis consequenter et Deos. Aut si et ipse Filius non esset, sed Pater generans de se alterum Filium; merito collatus cum Patre et tantus denotatus, duos Patres effecisset: et ideo duos approbasset etiam Deos. Si invisibilis fuisset, cum invisibili collatus par expressus, duos invisibiles ostendisset; et ideo duos comprobasset et Deos. Si incomprehensibilis, si et caetera quaecumque sunt Patris; merito, dicimus, duorum Deorum quam isti confingunt, controversiam suscitasset. Nunc autem quidquid est, non ex se est, quia nec innatus est; sed ex Patre est, quia genitus est: sive dum Verbum est, sive dum Virtus est, sive dum Sapientia est, sive dum Lux est, sive dum Filius est, et quidquid horum est, dum non aliunde est, quam, sicut diximus jam superius, ex Patre; Patri suo originem suam debens, discordiam divinitatis de numero duorum Deorum facere non potuit, qui ex illo qui est unus Deus, originem nascendo contraxit. Quo genere dum et unigenitus est, et primogenitus ex illo est qui originem non habet, unus est omnium rerum et principium et caput. Idcirco unum Deum asseruit, quem non sub ullo principio aut initio, sed initium potius et principium rerum omnium comprobavit. Filius autem nihil ex arbitrio suo gerit, nec ex consilio suo facit, nec a se venit, sed imperiis paternis omnibus et praeceptis obedit: ut quamvis probet illum nativitas Filium (Hebr. V, 8); tamen morigera obedientia asserat illum paternae voluntatis, ex quo est, ministrum: ita dum se Patri in omnibus obtemperantem reddit, quamvis sit et Deus: unum tamen Deum Patrem de obedientia sua ostendit, ex quo et originem traxit. Et ideo duos Deos facere non potuit, quia nec duas origines fecit, qui ex eo qui originem non habet, principium nativitatis ante omne tempus accepit. Nam cum id sit principium caeteris quod innatum est (quod Deus solus Pater est qui extra originem est; ex quo hic est qui natus est), dum qui ex illo nascitur, merito ex eo venit qui originem non habet, principium probans illud esse ex quo ipse est: etiamsi Deus est qui natus est, unum tamen Deum ostendit, quem hic qui natus est, esse sine origine comprobavit. Est ergo Deus, sed in hoc ipsum genitus, ut esset Deus. Est et Dominus, sed in hoc ipsum natus ex Patre, ut esset Dominus. Est et (Isa. IX, 6) Angelus, sed ad annuntiandum magnum Dei consilium, ex Patre suo Angelus destinatus. Cujus sic divinitas traditur, ut non aut dissonantia aut inaequalitate divinitatis duos Deos reddidisse videatur. Subjectis enim ei quasi Filio omnibus rebus a Patre, dum (I Cor. XV, 28) ipse cum his quae illi subjecta sunt, Patri suo subjicitur, Patris quidem sui Filius probatur; caeterorum autem et Dominus et Deus esse reperitur. Ex quo dum huic qui est Deus omnia substrata traduntur, et cuncta sibi subjecta Filius accepta refert Patri; totam divinitatis auctoritatem rursus Patri remittit; unus Deus ostenditur verus et aeternus Pater; a quo solo haec vis divinitatis emissa, etiam in Filium tradita et directa, rursum per substantiae communionem ad Patrem revolvitur. Deus quidem ostenditur Filius, cui divinitas tradita et porrecta conspicitur; et tamen nihilominus unus Deus Pater probatur, dum gradatim reciproco meatu illa majestas atque divinitas ad Patrem qui dederat eam, rursum ab illo ipso Filio missa revertitur et retorquetur; ut merito Deus Pater omnium Deus sit, et principium ipsius quoque Filii sui, quem Dominum genuit: Filius autem caeterorum omnium Deus sit, quoniam omnibus illum Deus Pater praeposuit quem genuit (I Tim. II, 5): ita Mediator Dei et hominum Christus Jesus omnis creaturae subjectam sibi habens a Patre proprio potestatem qua Deus est; eum tota creatura subdita sibi, concors Patri suo Deo inventus, unum et solum et verum Deum Patrem suum, manente in illo quod etiam auditus est (Hebr., V, 7), breviter approbavit.